SECTIO VI.

SECTIO VI.

circaCirca approbationem Confessariorum & Prædicatorum, pro Religiosis præsertim vtilia multa.
353
*DIcta de hoc in Thesauro non pauca
Tomo 2. Tit. 12. nu. 180. & 181. & 331. & seqq. & Tit. 16. num. 91. quoad Confessarios. Circa prædicationem autem Tit. 12. nu. 329. 331. 332. 333. & 339. & hoc loco tantùm addendum aliquid, cui Auctores postmodùm visi materiam præstiterunt. Longa illa Religionum cum Angelopolitano Antistite concertatio eum habuit exitum, quem Innocentij X. Breue peremptorium dedit à Lezana adductum Consulto 40. circa quod n. 111. & seqq. hæc habet: Primo non dici in eo Ad perpetuam rei memoriam, sed Ad futuram: quia Congregationi suum reseruatum ius, vt meliùs informata possit aliter iudicare. Secundo decisionem dictam directè & per se de Episcopo, & eius Episcopatu ac de Patribus ac Prouincia, aut Nouæ Hispaniæ procedere, quia fuerunt partes litigantes: indirectè verò ac veluti per accidens de alijs Episcopis, Episcopatibus ac Religionibus Indiarum, maximè in illis partibus. Tertio, in prædicto Breui supponi Bullam Gregorij XV. quæ incipit Inscrutabili Dei prouidentia non esse pro regnis Hispaniæ suspensam ab Vrbano VIII. in Breui à se viso, & ab alijs relato. Nihilominùs quia in registris eiusdem Vrbani non est inuentum post tres menses diligenter quæsitum: ideò sacram Congregationem in Decretis & Declarationibus ab Innocentio approbatis supposuisse semper dictam Bullam Gregorij esse in viridi obseruantia in Hispaniarum regnis. Cùm verò posteà repertum fuerit (Deo sic prouidente) nec reuocatum fuerit ab Innocentio, sicut nec fuerat ab Vrbano, censendum esse manere sua in vi ac vigore, & proinde iuxta ipsum in hac & similibus caussis in regnis Hispaniarum indies emergentibus, esse iudicandum. Sic ille habet, statim dictum Vrbani Breue subnectens. Ex quibus habetur responsionem ad Quæsitum 4. de quo in Breui Innocentij pro parte Societatis, scilicet, An Episcopus possit cum censuris procedere contra Regulares exemptos, si inobedientes fuerint in Confessionibus audiendis, vel prædicatione verbi Dei? & hoc an vigore Concilij Tridentini, vel per quem Canonem? Ad quam sic: Respondetur posse procedere, non quidem in vim Concilij Tridentini, sed in vim Constitutionis Gregorij XV. quæ incipit, Inscrutabili Dei prouidentia. Habetur inquam vim non retinere, sicut neque etiam ad Dubium 10. ex parte aduersantis: vbi de necessitate approbationis ad Confessiones, & licentiæ ac benedictionis ad prædi candum agitur, & eodem modo procedit.
354
*Circa Controuersiam eamdem locutus D.
Arauxo Tract. 1. Quæst. 8. n. 17. & seqq. & Tract. 3. Quæst. 30. n. 11. & 14. Et concludit Declarationem Innocentij habendam pro re iudicata, nec Societatis priuilegia, quæ refert, maiorem vim habere, quàm sit ea, quæ præfata Declaratione statuitur: Fecerat autem mentionem Constitutionis Gregorij XV. & reuocationis eiusdem per Vrbanum VIII. nu. 16. pro quo & citat Lezanam Tomo 1. Cap. 10. vbi de eo nihil; de quo tamen Cap. 19. n. 36. Itaque videtur huic Scriptori, qui pro Societatis iustificatione in progressu caussæ doctè discurrerat, stante Declaratione prædicta, eidem penitus inhærendum. Benè verum est non videri ab ipso perlecta Lezanæ Consulta, quæ tamen videri, vtpotè ante annos aliquot edita, potuerunt. Quibus præmissis.
355
*Dico Primò. Responsa Innocentij X.
de quibus dictum, non tollunt id, quod Vrbani VIII. Breue reuocatorium importat, & ita iuxta illud accipienda. Id constat verbis responsorum prædictorum attentis: In vim Constitutionis fel. record. Gregorij XV. In vim Constitutionis Gregorij XV. Igitur non maiorem vim suæ vult decisioni conferre, quàm sit ea, quæ ex vi Constitutionis Gregorij constet haberi. Atqui ex vi Constitutionis prædictæ nullam habet, cùm euidenter constet fuisse reuocatam: ergo neque Innocentij decisio. Vbi nequit dici voluisse Innocentium Gregorij Constitutionem suo Decreto roborare, quidquid de Breui Vrbani fuerit, cuius nullam fecit conditionalem mentionem. Nam contra hoc est voluntatem Pontificis & Sacræ Congregationis satis exploratam circa hoc fuisse, dum diu est retardata resolutio Breui diligenter quæsito, neque inuento, ne scilicet contra illud dispositio Religionibus incommoda proferretur: aliàs quid opus erat adeo prolixa inquisitione?
356
*Explicatur ampliùs & roboratur. Nam
Breue Vrbani non est reuocatum: ergo vim suam retinet. Consequentia est legitima, & antecedens probatur. Quia si reuocatum fuisset, maximè responsis Innocentij adductis: Atqui illis reuocatum non est: ergo absolutè dicendum est non fuisse reuocatum. Maior est certa, quia nullum aliud reuocationis extat fundamentum. Minor autem ostenditur, quia in verbis responsorum talium nullum est quod reuocationem indicat, & decisio stare cum Breuis eiusdem conditione potest, vt scilicet dum non apparet, priori stetur decisioni, & in materia adeò odiosa Religionibus non quælibet contrarietatis vmbra, sed apertum est lumen requirendum. Exemplo res clarescet. Petit quis ab aliquo debitum, pro quo instrumentum legitimum repræsentat. Respondet debitor iam solutum, & solutionis chirographum apud se extare, de cancellando aut rumpendo alio minùs prouidus. Quærit, nec inuenit, vnde à iudice ad solutionem compellitur in vim legitimi instrumenti. An proptereà si chirographum solutionis postea inueniatur, sententia iudicis vim habebit? Minimè gentium: quia conditionem illam præ se ferebat imbibitam, dummodò solutionis chirographum non exhibeatur. Ita ergo in præsenti casu.
357
*Dico Secundò. Nolentibus Episcopis
præfatæ resolutioni deferre, & censuras iaculantibus, nihil illæ in foro conscientiæ valent: vnde id tunc faciendum quod in similibus prudentia admonet, vt scilicet vitentur scandala, & ijs cessantibus sine scrupulo aliquo sacris operentur. Quod quidem circa prædicationem non videtur | ita fieri posse, cùm sit publica futura. & de prædicatione loquendo, præter auctoritatem, quam Gregorius XV. sua in Constitutione præbet Episcopis, existimat Dom. Arauxo eam etiam habere in vim Concilij Tridentini Lateranensis Tertij sub Leone X. Sessione 11. vbi de hoc extat Decretum, de quo & in Bulla eiusdem Pontificis, vbi excommunicatio, & interdictio ab officio prædicationis contra illos in officio eôdem pręcipitespræcipites decernuntur. Pro quo in citata Quæst. 30. n. 12. & 15. Propter quod etiam censet potuisse Episcopum cum censuris Religiosum ab officio prædicationis non solùm pro Ecclesijs suæ diœcesis, sed penitus arcere: qui cùm fuisset prohibitus ob iustam caussam, ne in Ecclesijs Parochialibus, aut etiam in sui Conuentus propria prædicaret, nihilominùs contra Episcopi prohibitionem, & monitorium ipsi notificatum, semel in Ecclesia sui Ordinis prædicauit. Sed certè ex communicatio illa, sicut & aliæ eiusdem Concilij, val
dè dubiæ sunt, & graues Scriptores affirmant illas non fuisse receptas, in quibus sunt Caietanus, qui Concilio interfuit, Bertholomæus Carranza, & Nauarrus, quos adducit P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 22. Sect. 6. nu. 8. vbi pœnam prædictam valde rigorosam esse asserit, & ob in certitudinem valoris illius, sicut & aliarum Concilij eiusdem, ipsarum declarationem omittendam iudicauit. Pro quo & P. Filliucius Tomo 1. Tract. 15. nu.
P. Suarez.
177. Bonacina Tomo 3. Disput. 2. Quæst. 5. Puncto 2. num. 1. & alij passim. Præterquam quòd non quilibet prædicationis excessus præfatis pœ
nis dignus à Concilio reputatus, sed qui ibidem expressus, scilicet contra sensum Scripturæ in Ecclesia receptum pronuntiare, prophetias fundamento carentes vt de tempore Antichristi, proferre, de Episcopis ac Prælatis alijs, & Superioribus scandalosè detrahere, ac eosdem intemperanter reprehendere. Si ergo caussa illa, quæ iusta dicitur, ob quam dictus Religiosus est prædicare prohibitus, aliquid ex prædictis non habuit, non potuit in vim præfati Concilij Decreti pœnis ab eodem constitutis aggrauari.
358
*Addit citatus Scriptor miracula falsa aut
incerta in eodem Decreto comprehensa, supra quæ cadere ait pœnas ibidem assignatas. Sed hoc negat P. Suarius suprà, & post eum Bonacina nu. 10. quia licet in narratione illius Constitutionis mentio fiat de huiusmodi miracula prædicantibus, nihilominùs verba dispositiua illos comprehendunt: dispositio enim illius Bullæ incipit ab illis verbis: Sacro approbante Concilio statuimus & ordinamus &c. nec vllo modo exprimit denuntiantes huiusmodi miracula: in materia autem pœnali non est facienda extensio vltra verba dispositionis. Quæ quidem doctrina est obseruatione digna, licet hoc loco non careat difficultate, quandoquidem in narratione falsorum miraculorum eadem videtur esse ratio, nec appareat caussa, propter quam à pœnarum debuerit incursione secerni, cùm valde aduersetur Christianæ fidei sinceritati, & ex eo fiat vt verissima miracula in dubium possint reuocari. Sed nihilominus Doctorum adeò grauium iudicio plurimum est hac in parte, sicut in alijs deferendum.
359
*Sed quia non videtur carere probabilitate Decretum Concilij prædictum vim habete, quod & tenet Naldus verb. Prædicare num. 5. sicut & id, quod de falsis miraculis est dictum, si fortè Episcopus excommunicatum declaret Religiosum circa ea prolapsum, quid tunc faciendum? In primis id statuo, diuersam esse rationem in istis, ac in casu, de quo est quæstio, & nostra resolutio procedit. Nam cùm cuidenter constet de Breui Vrbani VIII. intento, pro certò habendum est Episcopum vti Censuris non posse contra delinquentes; vnde secluso scandalo possunt ita se gerere, ac si nihil contra ipsos fuisset ea de caussa probatum. Si autem quis contendat id tantùm esse probabile, occurrit aliquorum doctrina asserentium in his casibus standum esse pro iudicio, & ita teneri sic excommunicatum parere, tam in exteriori hominum conuictu, quam in occulto, quia sententia iudicanda iusta; & si contra quis fecerit, incidet in omnem pœnam à iure stabilitam, quia iam est peccatum inobedientiæ etiam in occulto contra sententiam excommunicationis. Sic P. Vasquez, de Censuris Dub. 11. de Excommunicatione nu. 23. secutus ex parte solum. Contrarium tamen tenet Diana Parte 5. Tractatu 9. Resolut. 29. secutus P. Luisium Turrianum, Villalobum, Caietanum, & Nauarrum, in casu, in quo reuera valida non sit sententia, secus si valida: nam si valida est, ergo & excommunicatio. Videtur autem prædictus Auctor in Assertione sua non penitus conquiescere; adductis enim verbis Henrici de Villalobos, qui ait ta
Villalobos.
lem sententiam ligare, quamuis secundùm alios sit nulla, nec posse subditum agere contra illam, quamuis contrariam amplectatur, subdit: Quod est
Diana.
valde notandum à iudicibus laicis quando excommunicantur ab Episcopis, licet pro se habeant opinionem probabilem.
360
*Videtur autem in prædictorum omnium assertis non leuis difficultas. Nam eo ipso quod quis opinionem sequitur probabilem, non peccat mortaliter: ergo neque excommunicationem incurrit. Antecedens eam habet certitudinem, quam vidimus in Appendice sectionis 1. & esse saltim moralem, etiam quando quis sequitur opinionem minùs probabilem, de quo præsertim num. 151. & seqq. Consequentia autem admittitur communi sensu Doctorum. Ex quo in casu nostro id habemus, quod est contrarium prædictorum Doctorum positioni, scilicet excommunicationis sententiam contra cum latam, qui opinionem est probabilem amplexus, eum in foro animæ non ligare.
361
*Si dicas ex opinionibus, in quorum aliquis operatur conflictu, vnam esse veram debere, aliam falsam: si ergo Episcopus excommunicet eam secutus, quæ re ipsa vera est, necessariò illam effectum habituram, aliàs vera non erit, cùm omnino careat eftectu: & ita semper excommunicationes tales erunt frustraneæ, immò & illicitæ, propter eamdem rationem. Si inquam hoc dicas, distinctione illud expediendum. Aliquando enim excommunicatio cadit supra culpam manifestè talem, licet sub opinione sit potestas iudicis ad eamdem infligendam. Et tunc si reipsa sententia affirmans posse | illam pœnam infligere, vera sit, ligabit coràm Deo & hominibus delinquentem. Item, potest contingere vt potestas iudicis certa sit circa culpam aliquam, est autem tantùm probabile quempiam in eamdem fuisse prolapsum: tunc etiam si reuera culpa mortalis fuit, excommunicatio delinquentem implicabit. Prætereà cadere potest supra actionem probabiliter culpabilem, si secundùm se inspiciatur, quia secundùm vnam sententiam talis est, cùm iuxta aliam non sit talis: practicè autem honesta est, aut saltim non grauiter culpabilis, quia operans probabilem esse opinionem sciens eam à culpa vindicantem, ei se accommodat, & ita inculpabiliter operatur. Et supra hanc cadere excommunicatio nequit, quæ reipsa habeat effectum; neque esse opinio probabilis potest, iuxta quam fulminari pœna talis possit. Quòd si nihilominùs inueniantur Doctores asserentes in casibus quibusdam posse id fieri, non ideò est quòd existiment supra actionem inculpabilem posse cadere; sed quia cùm iudici de actionum qualitate, & sint generis periculo obnoxij, id faciunt in externo foro, suo animæ foro reseruato, & exempli ratione habita, vt alij in officio contineantur.
362
*Et iuxta hæc procedit doctrina Ioannis Sancij in Selectis Disput. 44. n. 27. & 28. vbi pro
Ioannes Sancius.
bat non posse Episcopum punire eum; qui in administratione Sacramenti Pœnitentiæ probabili est vsus opinione: est enim contra omnem rationem, & diuinas ac humanas leges innoxium
puniri, cum pœna supponat culpam. Adducit autem ibi casus speciales, de approbato ab vno Episcopo, vbique excipiente Confessiones, & de Parocho in aliena diœcesi easdem auscultante habentium priuilegium, aut proprijs Parochis consentientibus, præsertim si constaret Confessarium de incertitudine opinionis pœnitentem monuisse. Et tandem quidquid de hoc sit, ex mente propria concludit Sacerdotes posse eligere Confessarios vbicumque approbatos ex consuetudine à Prælatis consentientibus approbata, ne ex defectu copiæ Confessariorum omittant celebrare, quod Beia, Viualdus, & Nauarrus apud ipsum iam anteà fuerant assectati. Et eum adducit Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 110. Quod quidem
Diana.
cùm de pœna absolutè proferat, de excommunicatione est à fortiori accipiendum, quæ grauissima sanè est. Quia verò illa post factum imponi nequit, iuxta communem Doctorum sententiam, ex ea parte benè infertur sic Confessiones audientibus infligi non posse. Vt ergo casus habere locum possit, sic debet ille constitui, vt Episcopus in sua diœcesi sub excommuni cationis pœna præcipiat ne quis Sacerdos nisi à se approbatus, Confessiones audiat tempore Iubilei, aut virtute Bullæ Cruciatæ. In quo quidem currit resolutio prædicta. Quia cùm sit probabile audire posse, idque ratione iurisdictionis à Pontifice concessæ, non potest Episcopus probabilitatem opinionis talis euertere, quam neque Pontifex inficiandam arbitratur. Si autem probabilitate non negata, nihilominùs pœnam prædictam ipso facto proclamaret, id tunc, quod iam diximus, faciendum,
363
*Non probat autem prædictus scriptor id quod tradit P. Thomas Sancius Lib. 1. in Decalo
P. Sancius
gum Cap. 12. n. 38. scilicet excusari Episcopos punientes peregrinos, qui legibus oppidi, per quod transeunt, non subduntur, ex eo quod Episcopi opinionem probabilem sequantur. Nec scire se ait qua ratione P. Henriquez Lib. 7. Cap. 12. nu. 4. in
P. Henriquez.
Commento. I. O. in fine, prædictam sequens opinionem dicat temperatè vtendum ea esse, vbi Episcopi ægrè ferrent, aut multi ex sapientibus contradicerent, communi scandalo exorto: cùm scan
Vtriusque doctrina defensa.
dalum passiuum esset, sumptum iniustè, & non datum. Sed certè in P. Sancio nihil improbandum occurrit, quia ipse non probat modum illum procedendi, sed excusat ex eo qnòdquod probabilem sententiam sequantur, iuxta quam iudicat se punire posse: licet enim, vt diximus, certum sit eum, qui secundùm opinionem probabilem operatur, non peccare, & ita nec posse puniri legitima consequentia deducatur, non tamen illa est adeò certa, vt opposita apud omnes sit improbabilis: & ita possunt prælati iuxta eandem procedere, cùm sibi viderint expedire. Quo euentu circa forum animæ nihil efficient, cùm absit culpa: quæ tamen probabiliter est in actione ipsa secundùm se, de cuius inculpabilitate non constat Episcopis, vt nuper dicebamus. Monitum autem P. Henriquez prudentissimum est: quis enim temperatum vsum opinionis non esse laudandum asseueret? qui & in priuilegijs vbi extra opinionem res agitur, omnes admonent retinendum. Neque ita exploratum est anscandalum in eo casu passiuum sit, & non datum, licet quis iure suo vtatur. Cùm enim grauissimi sint Doctores asserentes multoties præceptum sub mortali obligans esse prætermittendum ne sequatur scandalum, vt videri potest paud Dianam Parte 5. Tract. 7. Resol. 21. quantò id potiùs existimabunt actionibus, de quibus præceptum nullum est? Pro quo & videndus Auctor idem Resol. 31. Licet autem circa dicta sint diuersimodè sentientes, & citatus Sancius cum eisdem sentiat, non ideò iuxta opiniones alias procedentesdebent reprehendi, & quidquid aliquis ex proprio iudicio profert, tamquàm oraculum venditandum.
364
*Circa id verò quod de Sacerdotibus dictum est, potentibus eligere quemlibet approbatum, obseruandum est iuxta Decretum Sacræ Romanæ Generalis Inquisitionibus die 24. Septembris an. 1665. auctoritate SS. Dom. Alexandri. VII. roboratum, hanc propositionem tamquàm scanda
losam vt minimùm prohiberi: Qui beneficium Curatum habent, possunt sibi eligere in Confessarium simplicem Sacerdotem non approbatum. Videri autem posset alicui assertam illam à P. Gaspare Hurtado Disp. 10. de Pœnitentia difficult. 12. §. Tertiò idem, vbi sic ait: Tertiò idem conuenit Parochis, & omnibus alijs Sacerdotibus etiam simplicibus, ex iure consuetudine introducto. Sic ille. Sed verò res aliter se habet, nam intelligendus est de electione Confessarij approbati iuxta sententiam, de qua diximus à bonis Auctoribus approbatam. Id quod colligitur ex ijs, quæ circa electionem alijs concessam ibidem adstruit, in quibus absque dubio approbatio est asserenda, id quod Difficultate sequenti ampliùs declarat, & tantùm posse concedit vbi non est Decretum Concilij Tridentini receptum. Vnde non benè aliqui sententiam à Pontifice damnatam dicto Patri tribuerunt.
365
*Neque ex eo quòd damnatio Pontificia
circa Parochos tantùm decernat, colligere vllo modo quisquam possit de simplicibus Sacerdotibus aliam esse rationem, eo quod exceptio firmet regulam in contrarium. Pro quo & adduci ea ratio possit, quòd scilicet ad conscientiam Parochi dirigendam maius sit scientiæ & prudentiæ præsidium requisitum, quia Parochiales obligationes multæ & grauissimæ sunt. Non inquam colligere id quisquam, nisi cum enormi errore potest, quia præfati Decreti alius est sensus valde tali existimationi contrarius. Constat enim ex Concilio Tridentino Sessione 23. Cap. 15. de Re
Concilio Tridentin.
formatione, nullum etiam regularem posse sæcularium, etiam Sacerdotum, Confessiones audire sine Episcopi approbatione. Circa quod respectu Sacerdotum nullum est priuilegium hucusque concessum, sicut neque consuetudo. Immò neque vt approbati eligi generaliter possint, illa ostendi potest, vt benè probat Cardinalis Lugo, Disput. 19. de Pœnitentia nu. 6. licet sit probabile illam extare, vt dictum nu. 362. Vnde communis Doctorum sensus pro hac irrefragabili veritate iam inde à Concilij Tridentini publicatione scribentium militauit. Pontifex ergo id supponens, exceptionem illam sua damnatione percellit, quæ alicui placuit existimanti in Parocho specialem esse rationem, propter quam ei possit facultas dicta censeri concessa. Cùm enim iuxta sententiam aliquorum, de qua Diana parte Parte 3.
Diana.
Tract. 4. Resolut. 110. & 146. Parte 10. Tract. 16. Resol. 75. & Parte 11. Tract. 4. Resol. 13. Parochus possit exponere non approbatos, pro suis ouibus,
valde rationi consonum apparet, vt & ipse eligere non approbatum queat. Et vt demus sententiam dictam esse improbabilem, vt debemus dare iuxta citatum Scriptorem, ob Decretum Sacræ Congregationis contra illam publicatum, cuius tenorem adducit Bassæus Tomo 1. verb. Confessa
Bassæus.
rius 3. n. 2. in quo præiuerat P. Suarius Tomo 4. in 3. p. Disput. 28. Sect. 4. n. 12. & 13. potest adhuc ratio aliqua ex eo desumi, quòd Parochus in ijs, quæ non sunt ipsi specialiter prohibita ab Episcopo, amplam facultatem habet, etiam ad dispensandum, iuxta multorum sententiam, & talem videri exceptionem dictam, cùm aliàs Parochi non videantur expressè Decreto Concilij generali Sacerdotis nomine comprehensi: sicut iuxta aliquos nomine Regularis non intelliguntur Prælati. Quæ quidem licet parui momenti sint, quia tamen hominum ingenia sunt varia, possunt quidem non parui, sed magni ab aliquibus reputari. Contra quos Pontificia insurgit auctoritas damnatione præfata. Ex quo fit tantùm abesse vt sententia illa sit aliquatenus approbata, dum supra illam damnatio non cadit, quòd potiùs eidem contraria ampliùs firmata sit, & ita eadem improbata.
366
*Videtur autem disquisitione dignissi
mum, cur sententia illa improbabilis de facultate Parochi ad exponendos non approbatos, tolerata à Pontifice sit cum Sacra Congregatione, ex qua sententia prædicta de electione ipsius Parochi pro seipso videtur fundamentum desumpsisse. In ea enim maiora inconuenientia occurrunt, quàm in vnius Parochi audita Confessione: cùm ad huiusmodi sic expositos possint omnes concurrere, inter quos esse valde implicatæ conscientiæ possunt ob diuersos hominum status: vnde in vsu apud Episcopos, & Regulares etiam Prælatos esse solet, vt non omnibus expositis generalis facultas pro omni hominum genere tribuatur. Neque enim videtur dici posse opinionem dictam iam à doctissimis Scriptoribus improbabilem iudicatam: eo enim non obstante erunt qui secus circa id sentiant, vt experientia constat. Iam siquidem P. Suarez, P. Fagundez, Ioannes Sancius, & alij apud Dianam citata Resolut. 75. de improbabilitate pronuntiauerant; & tamen post eos prodiere in lucem quidam non solùm arbitrati probabilem, sed penitus amplexati, de quibus
Thomas Hurtadus.
ibidem Diana, & Resolut. 13. Circa quod Thomas Hurtadus Tomo 2. variar. Resolut. Tract. 12. Cap. 1. §. 2. Dub. 1. alijs ampliùs probationum cumulum amplificans exspatiatus. FręnoFræno est igitur validiore opus, de quo vigilantissimus prouidebit forsitan Moderator, cui & se præfatus Scriptor aptauit in dubij citati fine, & alij obsequentissimi Ecclesiasticæ quadrigæ ductores accipient. De quo & infra Parte 2. Sect. 10.
Loading...