SECTIO VIII.

SECTIO VIII.

Circa funebrem apparatum vt queant sæculares manum apponere Magistratus.
410
*QVia simile aliquid in Indijs accidit;
Cordubensi illi, de quo Dom. Arauxo in Decisionibus moralibus Disputat. 12. Difficult. 1. iuuat hoc loco casum; vt apud eumdem extat, agitare. Cordubæ Monopolium funebris apparatus cuidam ob datum pretium Regia est auctoritate concessum, vt scilicet solus posset quæ ad eum spectant locare; omnibus alijs, etiam Ecclesijs, non solùm locare, sed & commodare prohibitis accepto pretio. Circa quod rogatus præfatus Scriptor respondit Primò non posse impediri Ecclesias quo minùs possint paramentis nigris proprijs vti, & alijs, quæ vsui esse solent, sicut etiam emere. Quia cùm id possint laici, non debent Ecclesiæ deterioris esse conditionis. Quòd autem laici possint ex eo constat, quia id in concessione Regis non est expressè prohibitum, & debet sine damno tertij intelligi, & vt odiosa restringi, iuxta vulgares regulas. Secundò Ecclesias & earum Rectores impediri posse, quia concessio indiscriminatim procedit, omnes incolas comprehendens. Quòd si quid obstaret, immunitas esset Ecclesiastica, quæ tamen non læditur: quia tunc tantùm hæsio talis accidit, quando tollitur ius, quod competit Ecclesiæ inquantùm tali, secus in profanis, aut indifferentibus, communibusque Ecclesiasticis ac laicis, per ea, quæ benè notat Bonacina Tractatu de Censuris Bullæ Cœnæ Disput. 1. Quæst. 16. Sect. 1. Puncto 2. & talis est locatio dicta, prohibita aliàs Clericis & Monachis, cùm sit genus negotiationis in Cap. Multa & Cap. Secundum, Ne Clerici, vel Monachi. Poterunt ergo commodare gratis, non tamen sub contractu oneroso, etiam si illis faueat consuetudo, à qua deijci possunt, vel saltem prohiberi ne illam inchoent, qui eam nondum habuisse fuerint deprehensi.
411
*Deinde probat ex recepta doctrina circa
leges ciuiles, quæ Ecclesiasticos obligant in ijs, quæ politicum regimen concernunt, qualis est ista, de qua agitur: neque enim apparatus dictus ad animarum vtilitatem conducit, iuxta id, quod habetur in Cap. Animæ 13. q. 2. ex D. Augustino
Cap. Animæ. D. August.
Libro de cura pro mortuis agenda Cap. 2. sic dicente: Animæ defunctorum quatuor modis soluuntur: aut oblationibus Sacerdotum, aut precibus Sanctorum, aut charorum eleemosynis, aut ieiunio cognatorum: cu
ratio verò funeris, conditio sepulturæ, pompa exequiarum, magis viuorum solatia sunt, quàm subsidia mortuorum. Sic ille. Vnde Reges Catholici suis Pragmaticis moderationem circa dicta statuerunt Doctorum grauium doctrinæ conformem, vt Turrecrematæ in Cap. Animæ citatum nu. 8. & Panormitano in Cap. Finale de rebus Ecclesiæ non alienandis.
412
*Pergit Auctor, & affirmat Tertiò non posse prohiberi Ecclesijs vsum eorum, quæ ad apparatum pertinent, in Ecclesijs ipsis cum emolu|mentis; id enim esset contra Bullam Cœnæ, cùm Ecclesiæ libertas minuatur. Quod intelligendum cùm Ecclesia in possessione est talis vsus, sicut etiam si non fuerit: hoc autem secundum non est ita certum. Pro quo adducit P. Suarium Tomo 1.
P. Suarez.
de Religione Lib. 4. Cap. 15. nu. 7. sic dicentem: In funeribus oportet distinguere varios actus, quia non omnes spirituales sunt, & pro his, qui spirituales non sunt, licitum erit pretium exigere. Et inferiùs. Huc etiam spectant omnia, quæ ad pompam funeris merè humanam ordinantur, vt tumulum facere, & ornare, & mundare &c. Et tandem Quartò statuens & confirmans prioris asserti doctrinam, exemplum adducit in monopolio salis Ecclesiasticæ libertati non opposito, licet Ecclesiæ sale opus sit ad aquæ benedictionem. Quod & in thure ac cera, & oleo posset accidere, aliisque ad ornatum illius pertinentibus: in quibus esse aliunde iniustitia potest, non tamen ex hoc capite. His præmissis.
413
*Dico Primò. Ea quæ præfatus Scriptor Prima & Tertia Assertione statuit, vti certa accipienda sunt, in quibus vlteriori non est opus confirmatione.
Dico Secundò. Prohibitio locationis, de qua
in Secunda Assertione, est contra Ecclesiasticam libertatem. Sic censuerunt Theologi omnes dictæ ciuitatis, qui neque numero, neque qualitate inferiores ijs, qui integram instituere Academiam possunt. Quorum auctoritati vt faciat satis, ait n. 15. solùm damnasse immoderatum vsum dicti priuilegij, quatenus prohibitionem vsus intra Ecclesias, quibus erat apparatus proprius, se priuilegiarius extendebat: vel quia nimio zelo Ecclesiasticæ libertatis ducti fuerunt; qui tamen scientia & prudentia est temperandus. Sed Primùm adducta pro parte ipsorum fundamenta non ita esse conuincunt, cùm generaliter procedant. Secundum sine ipsorum stare iniuria nequit, dum zelus sine scientia ac prudentia eisdem imputatur: cùm tamen inter eos & scientia & prudentia præditos fuisse non paucos nequeat dubitari. Illis ergo rem præsentem habentibus potiùs standum, quàm vni alicui, aut alteri, nil quod momenti sit magni in contrarium adducentibus. Ratio pro Assertione militans à me est in Thesauro adducta Tomo 1. Tit. 3. n. 109. & seqq. quæ modò ex communi scribentium doctrina roboratur, paucis explicanda. Antea poterant locare: hac posita ciuili dispositione non possunt: igitur læsa manet Ecclesiasticorum libertas.
Dices Primò antea eos potuisse, non quà Ec
clesiasticos, sed quà priuatas personas communi cum ciuibus alijs iure gaudentibus.
Sed contra. Nam hæc ratio nimiùm probat: ex ea enim fieret in ijs, quæ ad victum pertinent posse Ecclesiasticos communi impositione grauari; quia non comedunt & bibunt vt Ecclesiastici, sed hominum more: quod quidem prædictus Dominus non admitteret. Vnde cùm ante annos aliquot, dum Segoulæ esset Episcopus, gabella in carne fuisset imposita, & Ecclesiastici ad eius solutionem vrgerentur, illius Ecclesiæ Clerus, Portionario quodam ad procurationis curam designato, Dominum Episcopum requisiuit, vt non obstante Regij Consilij mulcta quatuor mille ducatorum ipsi ni decreto obsequeretur grauiter interminata, penitus resisteret; id quod à se fuerat Scripto traditum suis in libris opere ipso iuxta rei exigentiam confirmando. Est etiam eiusdem generalis doctrina Disput. citato Difficult. 3. nu. 13. vbi probat Ecclesiasticos non posse etiam indirectè grauari, dum scilicet ij grauantur, qui cum eisdem sunt commercium habituri: cùm tamen in nostro casu, & indirectus hîc grauaminis modus interueniat, cùm laici non possint paramenta conducere: & etiam directus, dum locare ijsdem prohibetur.
415
*Dices Secundò non lædi libertatem,
quia anteà non poterant licitè locare, cùm sit illis interdicta negotiatio.
Sed contra, quia negotiatio talis prohibita non est: non enim commodum Rectorum Ecclesiæ intenditur, sed ipsius Ecclesiæ, cuius necessitatibus consulitur ijs in rebus, quibus emolumentum conquiri potest, dum in Ecclesijs ipsis apparatus talis exhibetur. Id autem fieri posse in Citato Cap. Multa expressum habetur, in quo sic dicitur: Nec tamen iustum negotium est interdicendum
Cap. Multa.
propter necessitates diuersas. Et in Cap. Secundum, etiam citato, dum eadem extante prohibitione sic dicitur: Sub interminatione anathematis prohi
Cap. Secundum.
bemus ne Monachi vel Clerici caussa lucri negotientur: Glossa ibidem verb. Caussa lucri, ita habet: Sed caussa necessitatis possunt. Supra, eo Cap. 1. ad finem, & verb. Firmas sic scribit: Quia suspicionem habet cupiditatis, & quasi negotiatio est, argum, supra Cod. Cap. 1. Hoc intellige non suo nomine, vt hîc dicit, sed nomine Monasterij caussa necessitatis licitum est supra eod. Cap. 1. in fine. Sic Glossa. Habere autem
Glossa.
ad formam est habere titulo conductionis. Ex quo habetur intentum. Nam aut necessitas adest, aut lucrum proprium non intenditur: & prætereà fit nomine Ecclesiæ, & cùm per alium negotiatio instituitur, non est prohibita: pro quo Bar
Barbosa.
bosa ad citata Capita quam plures Doctores adducit. Addit Farinacius absolutè loquendo posse
Farinacius.
Clericum negotiari mercaturam exercendo, quia potest locare animalia. Sic fragmenti Crimin. Parte. 1. Lit. C. Verb. Clericus nu. 172. Est etiam multorum sententia, quos in Thesauro adduxi, dicentium ea quæ alicui supersunt ex ijs, quæ provsu proprio emit, posse illum vendere: id quod casui præsenti aptari potest: nam apparatus dictus pro Ecclesiæ, ad quam pertinet, est vsu emptus, & quasi per accidens euenit, vt locando illum, aliquod possit inde lucrum reportari. Cùm ergo tot sint viæ vt locatio liceat, ex titulo prohibitionis per Ecclesiasticas leges, nequit à ciuili potestate prohiberi.
416
*Dices Tertiò vt supra Clericos legibus
ciuilibus teneri, vt ciues alios, quod in casu præsenti locum habere videtur.
Sed contra, Quia concessio prædicti monopolij non est lex, sed indultum peculiare: lex enim est ordinatio rationis ab eo, qui curam gerit Reipublicæ in commune bonum legitimè promulgata: quod quidem in præfato indulto non accidit, cùm non sit in bonum commune directum, sed priuati ciuis, ob datam pecuniam, sicut pro officijs alijs dari solet, legem enim vendi posse quis vnquam affirmauit? & certè concessionem talem incommodam potiùs fuisse ReipublicęReipublicæ, contradictio eiusdẽeiusdem ostendit, & pro eo efformatum scriptum Theologorum omnium subscriptionibus roboratum.
417
*Dico Tertiò, si Rectores Ecclesia
rum proprio nomine prædicta locent cogente ad id necessitate, vt scilicet sibi de necessarijs secundùm decentiam sui status prouideant, non potest illis contractus huiusmodi prohiberi. Id colligiturex Doctoribus à Barbosa allatis suprà. Et ratio est eadem, quia nomine Ecclesiæ veniunt Rectores, vt illius Viuæ partes: ad Ecclesiæ namque decentiam spectat vt eius ministri decentem habeant sustentationem, aliàs eidem non poterunt conuenienter inseruire. Vnde licet dicantur nomine proprio contrahere, non videtur respectus ad Ecclesiam excludendus. Id quod tunc videtur præsertim accidere, cùm ministri tales aliqua habent propria ad ornatum prædictum pertinentia, pretio ad succurrendum necessitatibus comparata, aut donata, vel ex patrimonio obtenta.
418
*Dico Quartò. Seclusa necessitate locare
apparatum dictum genus negotiationis est sacris Canonibus interdictum. Id colligitur ex Canonibus ipsis, vt iam vidimus, & ex Doctoribus solum titulum necessitatis approbantibus. Nec Farinacij doctrina suffragatur, de qua nu. 415. quia illa tunc habet locum, cùm res, quæ locantur, non sunt solo lucri fine ex locatione prouenientis acquisitæ, vt in animalibus, de quibus ibi sermo: quod secus euenit in apparatu, de quo agimus, vt est clarum. Nisi fingamus aliquem pro se apparatum istum disponentem, & pro occasionum opportunitate eum locantem, in quo erit fortè qui non culpandum grauiter arbitretur.
419
*Dico Quintò. Rectores Ecclesiæ etiam
seclusa necessitate possunt nomine ipsius ea, de quibus agimus, locare, ad ornamenta, scilicet pro maiori cultu emenda, & ad alios pietatis effectus. Colligitur ex dictis n. 415. quia negotiari alterius nomine non est prohibitum. Et quidem non solùm præsentibus necessitatibus, sed & futuris, quæ timeri prudenter possunt, oportet obuiare. Id autem quod Assertionibus hisce à nobis dictum, non solùm de Clericis sæcularibus, sed etiam de Religiosis accipiendum, de quibus pariter Canones Sacri disponunt, & in istis maior solet esse necessitas: qui & cùm pro defunctis in suis Ordinibus funebrem supellectilem habere debeant, dum alijs eam locant, quasi per accidens contingit, vnde doctrina superiùs inducta potest conuenienter adaptari. Et quod de supellectili præfata dictum de alia quacumque dicendum ad Sacros vsus, qualis in hac Limana ciuitate habe
tur pro Baptismorum solemnitate in Confraternitate SS. Sacramenti, & sanè pretiosissima, & venustissima. Confraternitas enim dicta Ecclesiastica portio est, vnde circa bonorum eiusdem dispositionem nequit se laica potestas intromittere, sed id Ecclesiæ Prælatis reseruare.
420
*Quod ex D. Augustino obijciebatur
nu. 411. non incommodat resolutioni propositæ, quia apparatus dictus, si Christiana consideratione ducatur, in bonum cedere potest animarum, siue quia rationem eleemosynæ habet, quæ Ecclesiæ, aut eius ministris datur: siue quia adstantium excitatur pietas, vt pro illis orent, vt benè obseruatum post hæc scripta inueni in supplemento 3. p. Diui Thomæ qu. 71. arti. 11. & vt nihil horum sit, est vsus rei ab Ecclesiastica persona possessæ, quod nequit eidem ob commodum priuati hominis prohiberi. Quòd si leges circa moderationem latæ extant, id quidem sub probabili aliqua consideratione peractum, & cùm leges sint, diuersa in illis est ratio, vt num. 416. dicebamus. Quòd autem non omnes illæ probari statim debeant, iuxta mentem Dom. Arauxo satis ostendit, quod ipse de papyro signata scriptum reliquit, cuius meminit Diana Parte 6. Tract. 8. Resolut. 1. contra eamdem, si quando aliàs, acerrimè præliatus.
Loading...