SECTIO PRIMA.

SECTIO PRIMA.

Circa licitam sequelam opinionis minùs probabilis corroborata doctrina, de qua Parte 1. R. P. Iulij Mercorij impugnationibus confutatis.
§. I.

§. I.

Institutum & protestatio Auctoris? ex quibus contra eumdem & alios desumptum argumentum.
INstitutum quidem illius est illud
Num. 1.
ipsum quod & Patris Baron, vnde & Auctorem illa singulari laudatione commendat, quem vtinam temperato agendi modo fuisset imitatus. Graues siquidem Auctores stylo est cruento insectatus, de quibus sic P. Mercorus in Præfatione: Tamen protestor me in his, non Do
ctores, quos summè veneror, sed opiniones, quas veritati minùs congruere, aut conscientijs inutiles arbitror, impugnare, quarum nec censorem me esse profiteor, sed seruum; immò catulum fidelissimum Matris Ecclesiæ &c. Ex quibus contra ipsum licet arguere, cuius in suo Tractatu, seu Basi totius Theologiæ moralis, talis enim eius est titulus, vnus est scopus argumentis sibi euidentibus concludere in opinionum probabilium conflictu tutiorem partem seu probabiliorem eligendam. Nam Do
ctores oppositum sentientes ij sunt, quos ille summa veneratione prosequitur: quod vtique ex eo accidit, quia sunt illi sapientia & probitate præstantes. Atqui virorum sapientia & probitate præstantium iura omnia diuina & humana statuunt posse vt conscientiæ directores assumi: igitur in puncto, de quo agitur, licita & tuta est talis directionis sequela, & consequenter minimè illa damnabilis pronuntianda.
2
*Quod vrgeo. Nam si licita & tuta non esset
doctrina talis, neutiquam Auctores summa essent digni veneratione. Id constat. Quia in re grauissima, & quæ basis est, vt dicitur, totius moralis Theologiæ, & sapientia & probitas manifestè deficeret: sapientia quidem, dum errorem, quamplurium aliorum originem, amplectuntur; & probitas, quæ errorem amplecti non patitur, vbi ille potest facilè declinari, securioris partis electione, nec se exponendo magnis conscientiæ periculis in totius diuinæ legis obseruantia, circa quam vagatur probabilitas opinionum, aliosque eisdem laqueis implicando. Et quidem æstimatio
prædicta in Auctore nostro singularis non est, sed vniuersalis: sunt enim illi in Republica litteraria celebres, & communia oracula, vnde argumenti robur accrescit; nec solùm ab inferioris gradus studiosis & Doctoribus, atque ad iudicandum de hoc genere qualitatum idoneis, fauorabilis censura profluxit; sed ab ipsis Apostolicæ Cathedræ
moderatoribus, vt aliàs expendi: sic enim Clemens VIII. circa duos Eminentissimos Cardinales Toletum & Bellarminum, Palus V. erga Eximium Doctorem P. Franciscum Suarium, Vrbanus VIII. erga Cardinalem Lugo, Innocentius VII. erga Cardinalem Sfortiam Pallauicinum, cui & historiam Concilij Tridentini scribendam commisit, multa & magna Religionis Catholicæ dogmata, cum discussione & elucidatione profunda, & accurata continentem. Quam cùm nescio quis Nouatorum de grege suis fuisset cauillatus scriptis, Sacræ Congregationis de Indico Decreto proscripta sunt Romæ in Palatio Apostolico Quirinali die 22. Iunij. 1665.
3
*Ad quod quidem id dici tantùm potest,
prædictos Doctores meritò audiendos, nisi in contrarium starent alij, & sapientia & probitate pariter venerabiles, quorum stante auctoritate, id, de quo est controuersia dubium redditur; in dubio autem non libertati, sed legi fauendum pro securitate conscientiæ, vt Canones Sacri determinant. Sed hoc minimè satisfacit: Nam auctoritas Doctorum ob prædictas qualitates sapientiæ & virtutis, non solùm conuincit eos dignos esse vt eorum sententiæ generatim sumptæ sint amplexabiles & tutæ in praxi, sed etiam stante dicta contrarietate. Sic enim absolutè decernunt, & conscientiæ securitatem affirmant; aliàs probabilitas in ordine ad mores esset inutilis, cùm nequeat ad praxim applicari, quandoquidem semper necessariò est operandum iuxta sententiam fauentem præcepto. Probabile est Pictorem posse in die Festo laborare, quia eius ars seruilis non est. Probabile item oppositum; & hoc necessariò amplectendum sub reatu peccati mortalis. Ergo probabilitas adstruens licitam esse pictionem, aut reuera talis non est, aut prorsus inutilis. Quòd si dicatur probabile esse, dum nihil in contrarium occurrit, ex eo fit etiam probabilitatis proprium conceptum euanescere: quia vbi nihil in contrarium obuersetur, non est locus formidini, quæ proprià est opinioni, vt docet D. Thomas 2. 2.
D. Thom.
q. 1. arti. 4. vnde & fit Doctores summa veneratione dignissimos, quales P. Mercorus sibi aduersantes agnoscit, eo ipso tali veneratione destitui, cùm eorum nequeat auctoritas probabilitatem ad praxim sufficientem constituere, etiamsi | mille in eadem sententia conueniant. Quod quàm sit à ratione alienum statim apparet, vndè & improbabile censent doctissimi Scriptores. Quomodò autem commune illud effatum de tenendo tuto, relicto incerto, verum habeat, dictum à nobis non semel, & præcipuè Parte 1. num. 88. quod & aduersarij debent etiam explicare, qui in varijs casibus obligationem talem cessare, & teneri posse minùs tutum arbitrantur.
4
*Quod ampliùs vrgere iuuat ex præfati
Scriptoris doctrina, qui pagina 155. hanc contra suum placitum obiectionem proponit, quòd scilicet Religiosus laicus magis probabile credat non esse licitum laborare per duas horas in die Festo, & affirmatiua sit ei minùs probabilis, eidemque Prælatus præcipiat vt per duas horas laboret huiusmodi die. Statim ex vi suæ regulæ obtemperabit (de Societate peculiarem inducit mentionem) consequenter opinabitur sibi licere illud; aliter si ita opinaretur, ageret contra dictamen conscientiæ: igitur ex solo imperio voluntatis, quæ cœco modo obtemperat suo Prælato ille laicus opinabitur de minùs probabili, relicta probabiliori. Ad quam sic respondet pag. 168. Ad Tertiam. Auctoritas proprij Prælati, cui subditus obtemperare tenetur, est medium extrinsecum superadditum in fauorem sententiæ minùs probabilis certificans illum laicum sibi licitum esse laborare per duas horas in die Festo. Non ergo adhæret huic
parti ex puro motiuo minùs probabili, seu ex sola voluntate, sed ex auctoritate Prælati, de quo præsumitur quod præcipiat tantùm ea, quæ licita sunt & honesta. Ex vi ergo præsumptionis credit certò esse verum, quod anteà ex motiuo intrinseco credebat minùs probabile; dubiumque quod manet in eius mente est solùm speculatiuum. Ita Sanchez lib. 6. dec. cap. 3. num. 2. Sic ille.
5
*Tunc sic. Auctoritas Prælati est sufficiens
vt Religiosus talis tutò possit eius sententiam præcepto intimatam amplecti, quia præsumitur id solùm, quod est licitum, præcepturum; ergo & grauium Doctorum auctoritas sufficiens erit vt eorum sententiam amplecti possit, quisquis eam satis habuerit perspectam, quia non debet præsumi eos id, quod licitum non iudicant, perdocturos. Consequentia videtur euidens, quia Prælati præceptum non immutat materiam, circa quam versari morales actus possunt, neque de illicito facere licitum possunt in ijs, quæ ab eorum dispositione non veniunt, sed ab altiori, di
uina aut humana potestate; vnde in sola auctoritate vis est facienda, qua constante, illationis videtur irrefragabilis euidentia. Et Pater quidem Sancius citato n. 2. nihil habet, quod præfatæ faueat responsioni: immò ex PP. Vasquio & Salas aliqua proponit, quæ incommodare illi possunt. Et quæstio quidem circa subditum agitatur ab illis de licita præcepti materia dubitante, non de probabiliter iudicante esse illicitam. In qua statuit num. 3. teneri obedire, licet dubium perseueret, quod tantùm erit speculatiuè tale, ita vt honestati operationis non obstet, dum iudicat se teneri hic & nunc obedire, quidquid aliàs dubitet, quo stante dubio, & secluso præcepto, esset illicitum operari. De subdito autem habente opinionem probabilem de illicita operatione affirmat num. 6. Similiter teneri contra propriam opinionem, cuius non est necessarium vt deponat assensum, quia speculatiuum tantùm est. Nec fundatur docti Patris assertio in eo, quod eidem adscribitur, scilicet subditum moueri auctoritate Prælati, quia præsumitur illum tantùm præcipere licita & honesta, secus enim ille sentit, dum sic ait: Nec exi
stimo opus esse vt subditus iudicet opinionem Superioris esse probabilem dicentem rem illam esse licitam, nec vt deponat proprium assensum opinatiuum, quo credit rem illam esse illicitam. Sed eo assensu perseuerante, & ignorata probabilitate alterius opinionis, tenetur subditus parêre, dum non sibi certa est malitia præcepti. Sic ille. Et quidem iudicare absolutè rem esse illi citam, vt verè iudicat subditus, & etiam præsumere licitam & honestam, nequit stare, vt est manifestum; quia præsumere nihil aliud est quàm iudicare ob verosimiles coniecturas circa factum alterius. Fundamentum ergo assertionis dictæ possessio superioritatis est, circa quod ille doctè discurrit, sed non sine aduersantium quorumdam haud leui conflictu; de quo aliàs: modò enim ad ista descendimus, vt appareat Doctorem tantum non esse fideli citatione prolatum.
6
*Addo & aliud ex eodem pag. 92. vbi pro
licito vsu probabilitatum rationem illam apud Doctores eiusdem defensores inducit, ex eo quòd est conformis rationi, & ita certificans conscientiam de honestate operis in singulari: Nam cognitio moralis compossibilis humanæ capacitati conformatur rectæ rationi, quia ad impossibile nemo tenetur: cùm igitur impossibile sit de omnibus agibilibus, quæ occurrunt, habere demonstrationem, vt certitudinem saltem moralem de illis habeamus, sicuti quotidiana docet experientia, sequitur cognitionem opinatiuam de illorum honestate esse conformem imbecillitati humanæ cognitionis, & consequenter vsum doctrinæ probabilis esse secundùm rectam rationem. Ad quam sic ille: Respondetur, quidem non posse haberi de
P. Mercorus.
monstrationes directè & ab intrinseco ostendentes quodcumque opus, quod occurrit, esse honestum: tamen facilè possunt haberi per media extrinseca, & huiusmodi sunt non pauca, vt auctoritas Doctorum, vsus, consuetudo, perscriptio, præsumptio, possessio, tolerantia, exemplum, & similia multa. Sic ille. Vbi non omnia prædicta esse necessaria ad securè procedendum intendit, vt est manifestum, quia præscriptio & possessio, non semper occurrunt, vnde singula sufficere vt certum proponit. Tunc sic. Auctoritas Doctorum stat pro sententia negante obligationem sequendi partem probabiliorem, aut fauentem præcepto: & sunt illi, quos Auctor, vt vidimus, summa veneratione prosequitur: prætereà vsus in Christiana Republica; & Religiosis familijs receptissimus: item præsumptio, iuxta id, quod nuper ex Scriptore eôdem datum, subditum scilicet obedire teneri ex præsumptione circa Prælatum, qui non præcipiet nisi quod licitum est: ergo similiter de magnis illis Scriptoribus sentiendum. Tolerantia insuper, quia sententia, pro qua agimus, à Sede Apostolica toleratur: & cùm contra plures censorium fuerit fulmen iaculata, circa illam nihil tale aut factum, aut excogitatum, cùm tamen ad morale negotium, & conscientiarum securitatem, secus factum oporteret, clamantibus aduer|sarijs basim moralis Theologiæ per illam conquassari. Exemplum tandem: vsus enim probabilitatum in viris notæ probitatis est perfrequens, notæ etiam probitatis & sapientiæ magistros sequentibus; ergo & licitus, cum ea tamen moderatione, quam semel & iterùm à me tantùm probari sum ingenuè & corditus potestatus.
§. II.

§. II.

Circa concordiam extremè pugnantium sententiarum à P. Mercoro propositam, & probatam.
7
*COnatur illam statuere Parte 1. Arti. 5. vbi
Antonius Merenda.
Antonij Merendæ sententiam adducit negantis absolutè licitum esse vsum probabilitatum, vt à Modernis statuitur, cùm de operatione agitur, in qua opinio stat pro libertate contra præceptum: & ait in aliquo vero sensu posse admitti vsum probabilitatum iuxta Modernorum sententiam absque præiudicio moralis certitudinis, quam omnino necessariam Merenda iudicat, & Moderni etiam Scriptores, cui non esse contrariam existimant probabilitatum ad praxim consentaneam applicationem. Obiectum enim
opinabile secundùm aliquam rationem dici simul potest certum & probabile: pro quo diuersos gradus certitudinis, logicæ scilicet & physicæ præmittit, sicut & probabilitatis. Et ad moralem caussam deueniens ait probabile logicè esse, quod vt in pluribus verum est, sed secundùm quamdam rationem communem potest contingere non verificari: vt scriptura Notarij facit fidem, quia Notarius est persona publica & iurata, nec præsumitur mentiri; cùm tamen attenta humana conditione mentiri possit certum certitudine morali est, quod attentis circumstantijs, & communiter accidentibus, & proprijs rationibus obiecti, non potest aliter se habere, & ideò vt in pluribus verificatur, vt in dato exemplo de Scriptura Notarij. Probabile verò morale est, quod attentis circumstantijs & rationibus particularibus subiecti, & communiter accidentibus, potest aliter se habere; ideò aliquando verificatur, & aliquando non, vt depositio vnius testis iurati in iudicio apud iudicem non facit certitudinem, sed tantùm probabilitatem, quia attenta ratione ferendi testimonium in iudicio, non semper compertum est vnicum testem deposuisse veritatem quando non habet contestem. In moralibus ergo, sicut in physicis certitudo prudentialis coincidit cum probabilitate logica, vt in exemplo Scripturæ Notarij: vbi licet aliqualis formido sit in obiecto operabili moraliter certo, quæ potest manere ex eo quòd dignoscitur non repugnare aliter se habere attentis communibus rationibus, nihil derogat obiecto quin non censeatur certum, quantùm sufficit ad honestatem operationis, cùm sit de de periculo remoto, & ita vt leuis contemnenda. Quòd autem id quod est certum moraliter, probabile apud Doctores soleat appellari probat ex Aristotele, D. Thoma, Syluestro, & P. Thoma Sancio in Sum. lib. 6.
P. Thomas Sancius.
cap. 3. vbi sic ait: Omnimoda certitudo de rebus moralibus haberi nequit, & ad eam Deus non obligauit, sed ad operandum cum morali certitudine, qualis in opinione probabili reperitur. Sic ille. Quando ergo Doctores dicunt probabilitatem esse tutam regulam nostræ operationis, & opus esse honestum, non obstante formidine de opposito, quam ferè semper experimur in nostris operationibus, debent interpretari de probabilitate logica, quæ simul stat cum certitudine morali, & de formidine remota, quæ est passio probabilitatis logicæ. Et argumenta Merendæ concludunt de probabilitate morali, quæ repugnat certitudini requisitæ ad opus prudentiale. Sic doctus Auctor philosophatur.
8
*Vbi quidem cùm de certitudine morali lo
quatur iuxta mentem Modernorum etiam Scriptorum, vt expressè affirmat, & ex eis adducat P. Sancium suis loquentem verbis, si consequenter ad eorum est mentem procedendum, proculdubiò dicendum in conflictu probabilium opinionum quamlibet earum eligi posse, quia probabilitas est regula sufficiens, licet non immediata honestarum operationum iuxta ipsos, & moralem secum affert certitudinem. Immò iuxta eosdem certitudo moralis talis est, vt nullam admittat formidinem, nec remotum vereatur periculum. In morali, quod est logicè probabile, admittitur aliquando non verificari illud, cùm certum sit modo explicato, vt in scriptura Notarij: at Moderni scriptores nihil tale admittunt in
amplexu opinionis probabilis, quia numquàm contingere potest vt eam amplectens peccet, seruatis regulis ab eisdem traditis, seu limitationibus aut exceptionibus, de quibus à nobis dictum. Quod quidem negat P. Mercorus, vnde non videtur quomodo concordia dicta stare possit. Vult etiam ille in conflictu opinionum partem eligendam esse tutiorem, illam scilicet, quæ fauet præcepto. Non est ergo certitudine probabilitatis logicæ contentus. Patet, quia sic operantem certissimum est non peccare, vnde nullus formidini etiam remotæ locus relinquitur. Errare quidem potest, dum iudicat opinionem, quæ pro præcepto stat, esse veram, cùm re ipsa contingere possit non esse talem: at hic error culpabilis non est, quia ad sic iudicandum probabili est ductus fundamento, vt generaliter in opinionum electione accidit.
9
*Item, cùm dicitur probabilitatem esse posse
regulam moralium operationum, aut intelligitur de immediata regula, aut mediata, ita vt præter illam iudicium aliud practicum requiratur dictans hîc & nunc licitam esse operationem. Si Primum, id Moderni Scriptores non dicunt generaliter loquendo, sed communiter oppositum, de quo à nobis dictum Parte 1. n. 157. & seqq. Si Secundum, in eo, vt dixi, nullam ipsi admittunt formidinem. Quia verò P. Mercorus moralem certitudinem operationis quoad honestatem ad opinionis certitudinem reuocandam existimat, eius circa hoc doctrina neque sustineri absolutè potest, neque receptissimæ est apud omnes doctrinæ conformis. Quando enim conflictus opi
nionum non est inter fauentes præcepto & libertati, sed vtrimque præceptum vrgere contenditur, moralis certitudo necessaria non est, vt in exemplo iudicis, cui de innocentia Rei constat, | contra quem tamen sunt allegata & probata. Debere enim illum condemnare affirmat D. Thomas, negat Scotus, de quo diximus Parte etiam 1. n. 89. vbi compertum est vtrumque esse probabile, neutrum autem certum moraliter.
10
*Iam ex præfatis pro sententia, quæ Mo
dernorum dicitur, & antiquiorem esse ostendimus Parte 1. nu. 65. & seqq. arguo: nam Merenda, & nonnulli alij, id, quod vidimus, affirmant circa obligationem sequendi partem tutiorem, probabilitatibus penitus amandatis. Pro quo & Auctor Præfationis post inductam citati Scriptoris mentionem ita loquitur: Huic denique sponte concedent quicumque hoc sæculo vehementiùs probabilitates insectati sunt. Sic ille. His tamen P.
Præfationis Scriptor.
Mercorus obsistit, & probabilitates cum morali certitudine certas esse regulas honestæ operationis affirmat. Rogo iam, vnde id hauriat, cùm Merenda innumeris Scripturæ locis iuxta Sanctorum Patrum interpretationem accuratè satis, vt ipse fatetur, impugnet, & omninò damnet vsum probabilitatum, vt à Modernis admittitur? Dicet stare posse Scripturæ, & Sanctorum Patrum interpretationem pro eligenda parte tutiore ad securitatem conscientiæ militantium. Sed contra: Nam Merenda auctoritates huiusmodi pro sua sententia adducit, & vrget, maiorem certitudinem necessariam esse contendens. Vnde ergo logicæ illius certitudinis fundamentum? Addet bonas pro illa esse rationes, & aliquam Scriptorum auctoritatem. Tunc sic. Ergo & sententia, quæ Modernorum Scriptorum, admittenda est, quia & ipsa graues pro se habet rationes, & grauissimos patronos. Et quemadmodum explicatio certitudinis, quæ P. Mercoro placet, vt admissu digna proponitur, ita & eam, quam Moderni exhibent, suo est merito vt secura & plausibilis admittenda. Addo explicationem certitudinis pro
Instantia manifesta.
babilis logicæ non quadrare Auctoris intento: nam illa contingit, cùm res ita communiter accidunt, vnde formido oppositi est de periculo remoto, & ideò non curanda: quod dicitur ita euenire cum opinio probabilior in praxi tenetur, contra eam, quæ fauet præcepto. Atqui quòd hæc sit falsa est non rarò contingens, vt falsitas Scripturæ Notarij publici, sed frequenter: ergo non quadrat explicatio. Minor constat: Nam opinio, quæ mihi est probabilior, potest multis esse minùs probabilis, & probabilior opposita, vt passim euenit, & qui illam amplectitur, debet iuxta ipsam operari. Esset quidem verosimilis doctrina, si opinio, quæ probabilior dicitur, ita omnibus appareret: at cùm non ita sit, regula tradita deficit, nec veritati consulitur, & ita ad vnum illud est recurrendum principium de morali certitudine in qualibet opinione probabili.
§. III.

§. III.

Sententia de necessaria obligatione amplectendi opinionem fauentem præcepto proponitur, & illius præcipuum fundamentum expenditur.
11
*DE illa Auctor Parte 2. Arti. 8. & 9. & in
priori quidem statuit peccatum esse operari secundùm opinionem minùs probabilem: in posteriori autem conatur ostendere assertionem huiusmodi comprobari per illam regulam, In dubijs tutior est pars eligenda. Quia verò circa hoc statim videtur difficultas occurrere ex eo quòd, vt nuper dicebamus, sententia minùs probabilis potest fauere præcepto, vnde & esse tutior, ex illius peculiari doctrina videtur occurrendum, de qua Arti. 7. vbi asserit, & multis conatur suadere opinionem minùs probabilem in concursu probabilioris, si motiuum graue pro illa suppetat, & vt tale ab intellectu apprehenda
tur, statum dubium in concipiente hoc modo constituere: est enim tunc paruus excessus respectu probabilioris, qui non sufficit ad tollendam dubietatem, exemplo eius qui Rusticum percontatus circa viam, id ex eo audit quod Rustica negat, cuius testimonium licet minoris fidei sit, tale tamen vt merito viator possit de opposito dubitare. Cùm ergo in dubijs tutior sit pars eligenda, inde est vt opinio quæ minùs probabilis dicitur, & tamen præcepto fauet, reuera probabilior sit. Quòd ex ijs etiam colligitur, quæ habet Arti. 9. vbi §. Pio intelligentia obseruat opinionem non dici tutiorem quia est probabilior, neque minùs tutam, quia est minùs probabilis; nam potest esse quòd aliqua opinio sit minùs probabilis, & tutior: & alia sit magis probabilis, & minùs tuta. Regula ergo securitatis ex sola carentia periculi offendendi Deum pensanda est. Et post huiusmodi obseruationem subdit §. se
quenti in hunc modum: Quamobrem cùm pars probabilior dictans actum non esse licitum careat periculo transgrediendi præceptum; opposita verò asserens actum esse licitum, stante dubio habeat annexum periculum, sequitur probabiliorem asserentem actum non esse licitum, esse tutam; & minùs probabilem asserentem actum esse licitum, non esse tutam: ergo ex vi huius regulæ prudentialis vnusquisque tenetur sequi probabiliorem, & abstinere à minùs probabili. Sic ille; vbi opinionem carentem periculo probabiliorem agnoscit, licet communiter loquendo minùs probabilis quandoque esse possit secundùm propriam spectata rationem.
12
*Item quondo opinio probabilior talis est,
vt oppositam notabiliter superet, affirmat ille Arti. 7. hanc non esse dicendam probabilem, quia signum est carere graui & solido fundamento: si enim illud haberet, statum dubium constitueret, vt nuper dicebatur: impossibile enim est vt motiuum probabile contra aliquam sententiam non causset dubium graue: si ergo non tale est vt dubium ingerat, est sanè leue & ita non curandum: quo fundamento vti circa vexatos scrupulis soliti sumus. Ex quo fit sententiam fauentem præcepto, & iuxta quam illi cita est operatio, verè probabilem non esse, si opposita sit probabilior cum excessu dicto. Quod quidem ita dicendum ex adductis Auctoris principijs constat, licet ipse non non ita conformanda curasse videatur asserta, & loquendi modos minimè inter se esse pugnantes demonstrare. Iuxta hæc ergo procedit quæstionis resolutio, & illius assertio, dum ait peccatum esse opinionem minùs probabilem amplecti relicta probabiliori.
13
*Et illius præcipuum fundamentum ex eo
desumitur, quòd operans debet esse certus de | licita operatione, quod tamen stare nequit, si quis partem non fauentem præcepto, licet suo aut aliorum iudicio probabilem, amplectatur. Nam regula talis operationis est opinio probabilis, & quasi prior pręmissapræmissa in discursu ex quo deducitur honestas operationis: Atqui opinio incerta est, & vt aliquid aliud certum admisceatur, conclusio sequitur debiliorem partem, & ita dictamen proximum certum esse non poterit, quo asseritur hîc & nunc licitum esse taliter operari. Ergo erit sic operari peccatum, quia se exponit operans periculo faciendi contra præceptum, & consequenter diuinæ offensæ: hac enim ratione peccat, qui dubius operatur, secundùm receptissimum in Theologia dogma, quia scilicet periculo se violandi præceptum exponit. Sed hoc non vrgere ex dictis Parte 1. in Appendice Sectio
nis 1. compertum habetur, ad quod & modò respondeo operantem secundum opinionem probabilem sufficienti certitudine, esse præditum, quia certum est moraliter sic procedentem non peccare, & licet opinio quam amplectitur, certa moraliter non sit, conclusio ex illa potest certa deduci, quia non influit secundùm quòd incerta est, sed secundùm certitudinem eidem conuenientem. Certum enim est illam esse probabilem, & ita discursus est euidens, sic arguendo: Licitum est operari secundùm opinionem probabilem: hæc opinio est talis: ergo licitum est hîc, & nunc iuxta illam operari. Maior est receptum in Theologia principium, vt ostendi aliàs, & constat etiam ex dictis §§. præcedentibus. Minoris veritas supponitur, vnde legitima est Consequentia.
14
*Vbi dici potest Maiorem quidem esse gegene
raliter veram: circa Minorem autem distinctionem adhibendam sic: Est probabilis sine concursu alterius, conceditur: in concursu, negatur. Quo pacto etiam distingui posset Maior, præcedentis doctrinæ applicatione: Addendumque id quod est certum, à nemine sanè sentiente negari: cùm ergo dogma prædictum à multis negetur secundùm generalitatem, quam argumentum intendit, non esse tale videtur apertè concludi: hac enim ratione opiniones certæ non sunt, quia contra se habent aliter sentientes. Sed verò distinctio illa secundùm sententiam quorumdam est, qui negare nequeunt oppositam esse probabilem, nisi per summam iniuriam, cùm respectu illius abundè concurrat quidquid ad veram probabilitatem fundandam excogitari potest, siue à ratione, siue ab auctoritate: moralis ergo pro illa militat certitudo, quam etsi verbis videantur negare nonnulli, facto ipso confirmant, dum iuxta illam operantes in praxi non audent vt reos peccati condemnare. Pro quo Auctorem nostrum
Fauent facto aduersantes.
iuuat audiamus, qui vltimo Operis Articulo ex quorumdam èex suis ingenua confessione difficilem praxim sententiæ præfatæ proponit, dum dicunt: Si nos volumus limitare hanc regulam de sequenda minùs probabili, vt dictum est, alij Confessarij non limitabunt. Si dicimus ex doctrina pro
P. Mercorus.
babiliori Titium teneri ad restitutionem, alius Confessarius dicet ex probabili non teneri: si docemus hunc actum esse peccatum, illi negabunt: & ex hac contradictione duo sequuntur incommoda, videlicet illos, qui adhærent laxiori sententiæ, apparere humaniores & doctiores vulgo, atque in doctrinis Recentiorum versatos: nos verò austeros & ineruditos, doctrinis́doctrinisque iam antiquis solùm imbutos: consequenter pœnitentes à nobis recessuros; cùm tamen eorum eleemosynis victitemus.
15
*Post hæc ita scribit: Cuidam Religioso, qui
Suo fauet concilio.
ita causabatur, memini me consuluisse pœnitentem in casu controuerso sic esse alloquendum: Fater mi, in hoc casu, de quo à me petis consilium, sunt duæ sententiæ oppositæ: vna vtique probabilis, quæ dicit te non teneri ad restitutionem: alia probabilior, & dicit te teneri: quando autem occurrunt duæ sententiæ, vna probabilis, & altera probabilior, etiamsi sit rigidior, quia est tutior, eligenda est. Ita suadet ratio, & Doctores præcipui ac primæ Classis benè intellecti communiter docent. Nonne illi, qui in negotijs sæculi videntur prudentes, cùm possunt, semper tutiorem partem remotam à periculis eligunt? Quantò magis id oportet in negotijs animæ? Tu ergo tuæ conscientiæ consule; dixi tibi quod debui ex meo munere, & quod ego agerem in simili casu pro quiete meæ conscientiæ &c. Sic doctus Pater. Vbi in primis obseruare iuuat, in concursu probabilioris opinionis oppositam dici probabilem, quod tamen ab eo negatum, vt vidimus. Deinde sententiam rigidiorem non proponi vt eligendam sub culpæ reatu, sed per modum consilij, quia dum obligatio sub reatu dicto non exprimitur, quod suadetur solam habet consilij rationem: quod & verba illa indicant Memini me consuluisse. Prætereà, dum vtraque sententia proponitur, optio eligendi datur, vtriusque probabilitate declarata, aliàs impertinenter se haberet propositio talis. Si enim sentit absolutè peccare eum, qui non restituit, nec vllius opinionis patrocinio ab obligatione tali immunem se posse præstare, quærenti, an teneatur, sine ambagibus vllis dicendum: Teneris. Cùm ergo non ita dicatur, manifestum signum est eum, qui ita respondet, existimare non peccaturum illum, qui minùs probabilem sententiam in praxi, quidquid secus de probabilitate alterius sentiat, amplectatur. Id autem
quod de Doctoribus præcipuis & primæ Classis benè intellectis, sic communiter sentientibus dicitur, immeritò additum, & contra fidelis consiliarij munus: significatur enim oppositam sententiam non habere pro se præcipuos & primæ Classis patronos, quod est à vero alienum, vt vidimus n. 2. & contra Auctorem ipsum, qui Parte 2. Arti. 21. in principio Magistros Bañez, Medinam; & Sotum vocat Thomistas primæ Classis. Si autem præcipuorum nomine D. Thomam & Scotum intelligat, quos cum nonnullis alijs adducit Parte 2. Arti. 26. eos benè intellectos ab ipso, & non ab alijs, qui pro contraria eos sententia allegant, aut saltim non aduersantes ostendunt, nequit tamquam certum pronuntiari, neque vt tale consulenti proponi: qui si audiret pro sententia, quæ dicitur minùs probabilis circa opinionum amplexum grauissimos & primæ Classis Doctores extare, qui præcipuos illos aliter intelligunt, probabiliter etiam tantùm locutos, si id verum haberet, & omne circa talem operandi modum conscientiæ periculum remouentes, diuersum circa obligationem suam conceptum efformaret. Iuxta hæc ergo stat sententiam benignam probabilitati fauentem morali esse certitu|dine minimè destitutam. Quod & aduersantes velint nolint constat non audere penitus inficiari. Et quidem difficultas illa in sententięsententiæ rigidæ executione satis ostendit eos, qui ita docent, frequentissimè in praxi aliter iudicare. Cùm præ
sertim ad ita procedendum non sit illis dedecori externos Doctores sequi, quandoquidem inter commilites multos habeant grauissimos & sapientissimos, quorum possint magisterio se tueri, & securum in ministerijs sacris habere processum. Videant Catalogum P. Mercori Arti. 26. citato, vbi occurrent Aluarez, Bañez, Candidus, Ledesma, Lopez, Martinez, Medina, & Viguarius, quibus addi plures alij possunt, viam illam difficilem exosi, & faciliorem aliam, ac securam pariter demonstrantes.
16
*Vlteriùs, Potest aliquid communiter ha
beri certum, etiam si aliqui sint certitudinem inficiantes. Catholica quidem fides certissima est, quæ multos tamen patitur aduersarios. Item, attritionem cum Sacramento sufficientem esse ad illius valorem & effectum, certum communiter habetur, licet nonnulli refragentur. Conceptionis Virgineæ puritas ab Ecclesia vt certa celebratur, quidquid aliqui contradixerint, vnde sine formidine in eius celebratione proceditur. Processiones in diuinis esse per intellectum & voluntatem, vt certum dogma habitum in Theologia, quidquid Durandus, & nonnulli alij secus affirmarint. Similiter posse demonstrari Deum esse, & tantùm vnum, obluctantibus quibusdam. Sicut & esse cœlum Empyreum, circa quod Cardinalis Caietanus aut inficiator aut anceps, de quo dixi in Amphitheatro Parte 1. n. 144. & sic alia multa, quibus veritas, de qua agimus, accensenda.
17
*Pro qua & stare demonstrationem docti
Scriptores non immeritò arbitrantur breui discursu comprehensam, hoc scilicet: Omnis prudenter operans, rationis pondere, & sapientium omni exceptione maiorum auctoritate ductus, licitè operatur: sequens opinionem probabilem sic se habet: ergo licitè operatur. Quæ consequentia adeò est aperta, vt omnem benè affectum intellectum sit nata conuincere, quandoquidem præmissæ sunt euidentes. Maior scilicet, quia sic operans non procedit temerariè, præcipitanter, aut præsumptuosè: ratio enim solida, qua ducitur, rationabiliter operantem ostendit: auctoritas omnem temeritatis, præcipitationis, ac præsumptionis, vitium remouet. Pro quo præstabit D. Thomam consuluisse 2. 2. q. 53. arti. 3. vbi de
D. Thom.
præcipitatione ac temeritate agit, & in respon
sione ad 2. sic habet: Ad Secundum dicendum, quòd illa dicuntur fieri temerè, quæ ratione non reguntur: quod quidem potest contingere dupliciter. Vno modo ex impetu voluntatis vel passionis: alio modo ex contemptu regulæ dirigentis: & hoc propriè importat temeritas: vnde videtur ex ea radice Superbiæ prouenire, quæ refugit subesse regulæ alienæ: præcipitatio autem se habet ad vtrumque. Vnde temeritas sub præcipitatione continetur, quamuis præcipitatio magis respiciat primum. Hæc Doctor Sanctus, ex quibus manifestum habetureum, qui opinionem probabilem secutus, operatur, neque temerè, neque præcipitanter agere, quia neque impetu voluntatis aut passionis ducitur, neque contemnit regulam dirigentem, quandoquidem voluntas eius ita in bono firmata est, vt statuat nullo modo peccare, & sic minimè regulam dirigentem contemnere: vnde si contingeret illicitum esse id, quod probabilis sententia licitum firmat, neutiquam voluntas illud in praxi sustineret. In Corpore autem Articuli, inter gradus, per quos ordinatè non descenditur, exemplo corporalis præcipitationis, ab eo, qui præcipitanter in moribus agitur, constituitur à S. Doctore Docilitas,
Quid docilitas.
per quam aliquis acquiescit sententijs maiorum, eorum scilicet, qui non tempore, sed scientia & probitate maiores habentur, comparatione eius, qui eorum inquirit sententias, dum honestè conatur agere, & sine offensione supremæ Maiestatis; quod in negotio, de quo agimus, accidere est manifestum. Iam quod ad præsumptionem attinet, indubitatum est ex ijs, quæ habet idem Doctor Angelicus ibidem, q. 130. arti. 1. & 2. quibus illa clauditur, vbi præsumptionem dicit esse vitium, quo quis assumit ad agendum ea, quæ præ
D. Thom.
feruntur suæ virtuti. Quis autem non videat in operante probabiliter modo dicto nihil tale reperiri?
18
*Et ex his apparet ita operantem pruden
ter se gerere: si enim imprudenter, id quidem propter vitia prudentiæ contraria contingeret: Atqui non ita res habet: nam si aliqua vitia, maximè prædicta: hæc autem longè abesse remanet euidenter demonstratum: de illis enim specialiter agit D. Thomas: & de præsumptione, quæ & ipsa manifestè abest, vti de vitio prudentiæ opposito non disseruit, sed vt opposito magnanimitati. Nec dici potest alia esse vitia prudentiæ contraria, ex quibus aliquid possit in præfato operandi modo admisceri: nam circa illa discurrenti, vti à D. Thoma qq. 54. & 55. proponuntur & exponuntur, nihil tale occurret, ex quo possit assertio huiusmodi verosimiliter comprobari: quia neque negligentia, neque prudentia carnis, neque astutia, neque dolus, neque fraus. Iuxta hæc ergo euidentia discursus adducti videtur irrefragabilis: licet non desint, qui præoccupati spiritu quodam contradictionis, conentur iuxta Prophetam ponere tenebras lucem, & lucem tenebras. Isa. 5. v. 20. Vbi & concinit quod habet
Isa. 5. v. 20.
idem Doctor Sanctus ibidem q. 51. arti. 3. ad 1. vbi ita scribit: Ad Primum ergo dicendum, quòd rectum
D. Thom.
iudicium in hoc consistit, quòd vis cognoscitiua apprehendit rem aliquam secundùm quod in se est. Quod
quidem prouenit ex recta dispositione virtutis apprehensiuæ, sicut in speculo, si fuerit benè dispositum, imprimuntur formæ corporum secundùm quod sunt. Si verò fuerit speculum malè dispositum, apparent ibi imagines distortæ, & prauè se habent. Sic ille: qui nonnullis interiectis subdit bonam dispositionem indirectè contingere ex bona dispositione appetitiuæ virtutis, ex qua sequitur quòd homo benè iudicet de appetibilibus. Sic Doctor Sanctus: iuxta cuius mentem contingere potest vt id, quod discursu euidenti concluditur, quibusdam non videatur tale, quia mentis speculum ex alicuius affectus interiectu ad recipiendas veritatis formas indispositum habeatur.
19
*Neque ad infirmandum huiusmodi dis
cursum quidquam facit, quod de minùs probabili opinione initio huius §. ex Auctore, quocum | agimus, est præmissum, dum opinioni minùs probabili in concursu probabilioris probabilitatem negat, nisi sit leuis probabilitatis excessus, quando enim notabilis est, ea proportione, qua crescit, decrescit opposita, & ita probabilis dici non potest, quod sequenti declarat exemplo. Decem
Exemplum pro ea.
Doctores ex vna parte tenent aquam ex sale esse materiam Baptismi; ex aduerso vnus Doctorum sentit oppositum. Quamuis huius Doctoris auctoritas extra casum controuersiæ sufficeret, vt quis eius sententiæ posset adhærere, tamen in concursu decem Doctorum (ceteris paribus) contradicentium valde diminuitur, intellectusque facilè ipsam posset paruipendere. Et in hoc sensu absque controuersia ait esse intellectum posse opinari de probabiliori. Vnde solum (ait) est difficultas, an quando pars minùs probabilis, concurrente probabiliore, respectu eiusdem intellectus est verè probabilis, vt est quando eius motiuum est graue, vrgetque, quamuis minùs quàm motiuum oppositæ partis magis probabilis, possit intellectus de probabiliori opinari: vt si decem sint Doctores pro vna & pro alia nouem, ceteris paribus. Quod negat ex ratione adducta, quia motiuum minùs probabilis graue esse supponitur, & ita caussat dubium graue & formale; in dubio autem huiusmodi, cùm de materia peccati agitur, non licet nisi in præcepti fauorem operari: & etiam si probabilior sententia adsit, idem dicendum ex eo ostenditur, quia etiam illa concurrente, grauitas motiui perstat, & ita eumdem habet effectum.
20
*Non inquam ad intentum quidquam fa
Efficaciter confutata.
cit; facili enim negatione conuellitur, scilicet motiuum graue non tum ita caussare dubium, vt volentem operari ad probabiliorem partem adstringat, quandoquidem & iuxta minùs probabilem potest. Cum enim pars quælibet graue motiuum, vnde & probabile etiam habeat, tum à ratione, tum etiam ab auctoritate, prudenter potest quamlibet amplecti, iuxta discursum nuper efformatum & exornatum. Dubium ergo, quo stante operari non licet, est illud, quod motiua non sufficientia ingerat ad præstandum assensum licet aliàs non contemnenda: vnde dis
Cap. Inquisitioni.
cretum dicitur, immò & probabile in Cap. Inquisitioni, de sent. excommun. ibi: Ex credulitate probabili & discreta: sumpto probabili pro habente aliquam verisimilitudinem, & in Theologica proprietate, quia sine assensu, de quo nos Parte 1. n. 178. & seqq. licet non desit qui secus sentiat quantùm ad intelligentiam Canonis, sed non quantùm ad rem ipsam. Pro quo P. Scildere
P. Scildere.
Tract. 6. Cap. 7. §. 4. n. 80.
§. IV.

§. IV.

Quædam apparens demonstratio pro sententia aduersante proponitur, & eneruis demonstratur.
21
*HAbet illam Auctor Arti. 8. & est quarta
suæ Assertionis ratio, sic arguens: Dictamen rationis, quod fundatur in vsu opinionis minùs probabilis in concursu probabilioris, nequaquam tum ad apparentiam conformatur legi æternæ: Atqui debet conformari: ergo est illicitum iuxta illud operari. Maior est certa, & ita communiter in Theologia recepta, pro qua D. Thomas 1. 2. q. 19. arti. 3. Maior ostenditur: Nam
D. Thom.
stante opinionum conflictu, non magis apparet conformari, quàm non conformari; immò magis apparet non conformari, quia pars probabilior suadet magis non conformari: ergo dictamen rationis, quod fundatur in vsu sententiæ minùs probabilis in concursu probabilioris non potest esse regula morum. Quòd si dicatur huiusmodi dictamen, etiam si sit indifferens vt conformetur, vel non conformetur legi æternæ, nihilominùs habere rationem regulæ, iam non lex æterna, sed probabilitas erit prima regula morum, quod dicere omnino erroneum est. Ad hæc ille sic subdit: Hæc demonstratio ita est euidens, vt nec apparentem responsionem quis fingere possit, nisi subuertat principia Theologiæ moralis.
22
*Sed verò, vt dixi, in tali discursu apparen
tia tantùm demonstrationis elucet, non solida basis Theologicæ veritatis, vbi adeò est facilis & aperta responsio. Dico ergo verissimum esse dictamen pro recta operatione debere legi æternæ conformari; nego tamen tale non esse, quod in vsu opinionis minùs probabilis interuenit; & ad probationem respondeo iuxta dicta n. 13. Cùm enim dictamen circa probabilitatem certum sit, nihil in eo est, quod obstet, quo minùs legi æternæ possit esse conforme. Falsum est ergo opinionem magis probabilem suadere magis illud non conformari: nam magis probabilis probabilitatem alterius non negat, sed approbat, dum cum formidine ex tali probabilitatis persuasione procedit. Retorqueo ergo discursum, & demonstrationem in hunc modum efformo: Operans iuxta dictamen legi æternæ conforme, rectè operatur: Atqui oparansoperans iuxta opinionem minùs probabilem operatur iuxta dictamen legi æternæ conforme: ergo rectè operatur. Maior est certa, & minor est apertè probata n. 17. & 18. vnde & est euidens consequentia.
23
*Sed pergit, & vt magis euidentiam osten
dat, statuit Deum, stante dispositione præsenti suæ ineffabilis prouidentiæ, non posse minùs probabilis vsum concedere, quod sic probat: Nam Deus vult & præcipit nos viuere secundùm virtutem, quod & ab ipso oramus frequenter: cuius ratio est, quia ita viuere est via per se instituta à diuina prouidentia vt homo tendat in suum finem. Cùm ergo nobis ignotum sit quid iubeat lex æterna, Deus debet nobis pro regula, quoad nos, constituere aliquid, ex cuius directione, quandocumque eo vtimur, vt plurimùm saltem, operemur actum virtutis iuxta præscriptum diuinæ legis: At vsus sententiæ minùs probabilis, relicta probabiliori, nos non conducit ad honestum simpliciter, sed fortè magis in errores; cùm ratione svmpathiæ obiecti & potentiæ verosimilius sit esse id honestum, à parte rei, quod nobis ita apparet esse; aut saltem opus, quod dictat ratio fundata in vsu opinionis minùs probabilis, est indifferens vt sit honestum, vel non: Ergo si Deus vult nos viuere secundùm veram virtutem, non potest nobis statuere pro regula vsum opinionis minùs probabilis in concursu probabilioris. Hæc etiam ratiocinatio euidens affirmatur.
24
*Sed certè neque admodùm est illa proba
bilis: In primis si contendat ita Deum velle & præcipere vt secundùm virtutem viuamus, quòd nequeat dari actus, indifferens in indiuiduo, sunt qui id probabilissimè negent, & qui contrarium sentiunt, probabilitatem istius sententiæ non negant. Ex hac ergo parte ratiocinatio dicta ab euidentia deficit, vnde esse demonstratio nequit. Deinde iuxta sententiam dictam procedens, & actum in indiuiduo indifferentem admittens, dicere potest ita Deum velle nos secundum virtutem viuere, vt non id circa omnes actus præcipiat, sed tantùm beneplaciti & consilij voluntatem ostendat. Prætereà vt demus sententiam prædictam admitti debere ex ea tantùm sequitur eum qui operatur iuxta opinionem minùs probabilem; ita vsum talem debere moderari, vt honestum finem suæ operationi præstituat: quod quidem stare optimè potest, vt scilicet qui laborat in die festo, & in die ieiunij comedit, aut non restituit, vel officium diuinum omittit, & sic alij, id faciant honestis ducti rationibus, quæ tales esse possunt, vt plus apud Deum mereantur, quàm multi præceptorum exacti obseruatores. Si autem aliter doctrina illa de obligatione viuendi secundùm virtutem procedat, eam ad præceptorum obseruantiam coarctando, id est quod negamus, Deum scilicet ita nos suis præceptis constringere, vt circa illa non liceat opiniones verè probabiles vsurpare. Quid euidens contra hoc? Non equidem illud, quod de erroribus dicitur, nec probatur. Quòd autem opus iuxta opinionem minùs probabilem factum, non sit directè honestum, sed indifferens vt honestum & non honestum sit, & hoc frequentiùs: minimè vrget; quia si de honestate sermo sit, quæ ex eo prouenit, quòd sit conforme præcepto, hoc ipsum est quod sententia nostra complectitur, & aperta conclusio, scilicet nos non teneri ad operandum semper iuxta opinionem fauentem præcepto. Si autem de alia, secundùm dicta de actibus indifferentibus in indiuiduo faciendum satis: Ergo euidentia dicta nihil minus habet quàm id, quod eo nomine designatur
25
*Sed vrgetur exemplo, quod apertissimum
Exemplum pro aduersariis.
dicitur, & sic se habet: Dux quidam iubet militibus vrbem obsessam aggredi hora sexta noctis, quia in eo puncto ciues nonnulli daturi sunt manus: & ne errent, horologium, consignat, quod putat motui cæli conformius. Quòd si Dux militibus pro regula constitueret horologium, quod crederetur non minùs indicare horam sextam, quàm decimam, signum esset euidens nolle eum vrbis deditionem, eique nullius esse curæ quòd milites aggrediantur mænia magis hora sexta, quàm decima. Ita supposito Deum velle & præcipere nos viuere secundùm virtutem, vt præscribit lex æterna: implicat hoc velle, & simul nobis constituere pro regula vsum sententiæ minùs probabilis, per quam indifferenter contingit operari actum virtutis, vel oppositum. Verùm ex
his postremis verbis minimè suffragari exemplum ostenditur, quia vsus sententiæ minùs probabilis non est, nec permittitur pro operatione, quæ sit actus virtutis, aut illi oppositus, prauus inquam, cùm constat ex dictis esse honestum posse. Ponamus Ducem pro inuasione vrbis non solùm sextam horam, sed etiam decimam consignare in horologio ritè gubernato, qui & dicat militibus: Quòd fiat sexta, mihi erit gratius: sed quia nolo vos somni detractione vexare, fiat decima, si vobis ita placet. Tunc quidem satis ille ostendit velle se deditionem, & milites hora decima aggredientes nullo modo Ducem ipsius indulgentia vtentes offendent. Quo pacto exempli pro sententia nostra aptior succurrit applicatio: licet enim Deo gratior sit vsus probabilioris sententiæ simpliciter loquendo, quia tamen iugum suum graue esse non vult, vsum minùs probabilis opinionis, humanæ fragilitati concedit, salua semper præcepti reuerentia & cura ne offensio eius se ingerat Maiestatis, quod respondet deditioni vrbis certò qualibet hora ex designatis futuræ. Licet dici etiam meritò possit exemplum vt proponitur non congruere, quia ibi est præceptum speciale circa vrbis aggressionem, & tempus pro illa: in casu autem nostro præceptum quidem generale est faciendi ea, quæ necessaria sunt ad vltimi finis consecutionem, in qua generalitate cùm multa occurrere dubia possint, directio circa illa Doctorum magisterio committitur, vnde & locus diuersis sententijs esse potest. Addo, si placet adducti exempli conuenientiam tueri, ex eo fieri satis, si dicamus designatæ horæ respondere dictamen practicum certò indicans operationem esse honestam saltem negatiuè, id est non illicitam, quod in vsu opinionis minùs probabilis euenit. Pro quo hæc satis.
§. V.

§. V.

Demonstrationis alterius debilitas propulsata.
26
*HAbetur etiam Arti. 8. §. Ex his sic, & ita
procedit: Qui tuta conscientia vult sequi aliquam sententiam in moralibus, oportet vt de ea formet iudicium particulare practicum saltem opinatiuum, & dicat: Mihi modò licitum est habere plures præbendas: sed dato quòd sententia de habendis pluribus præbendis sit minùs probabilis quàm opposita, non valet intellectus meus formare hoc iudicium particulare opinatiuum, quòd hic & nunc mihi liceat habere plures præbendas, quando est in concursu suæ probabilioris oppositæ: ergo stante tali concursu neque valebit opinari de particulari. Maior est certa, & Minoris probationem supponit ex Arti. 3. in quo probat stantibus duabus probabilibus opinionibus inter se oppositis æquali probabilitare, non posse intellectum, se determinare ad vnam, nec de alterutra ad libitum opinari, quia tunc constituitur in statu dubio, neque est motiuum speciale, per quod se possit ad assensum inclinare: vnde videtur illatio manifesta.
27
*Sed manifestam non esse facilè redditur
manifestum: concedo enim Maiorem de iudicio particulari practico quoad primam partem, & quoad posteriorem, dum dicitur: Mihi modò licitum est habere plures præbendas, distinguo: licitum est per assensum, qui determinatè & directè versetur circa licitam obtentionem, nego: per assensum, qui versetur circa probabilitatem sub|intellectam, cùm dicitur, Mihi licet,, concedo. Sub quo intelligendi modo potest etiam Maior absolutè concedi, & sub eodem negari Minor: cuius probatio tantùm euincit prius distinctionis membrum: vnde & nos diximus Parte 1. num. 43. stante iudicio paris probabilitatis statum esse dubium, nec posse earum alicui assensum præstari. Sed quidem etsi non præstetur, stante assensu dicto circa probabilitatem, operari iuxta quamlibet potest sic iudicans, sicut & stante inæqualitate; quia licet opinio aliqua magis probabilis sit, non est necessarium vt intellectus eidem assentiatur, quam necessitatem sola potest euidentia conciliare. Quod quidem non heri aut nudiustertius inuentum, sed ante annos plures septuaginta traditum à P. Vasquez Tomo 1.
P. Vasquez.
in 1. 2. Disput. 62. Cap. 4. §. vltimo, vbi benè ostendit magis expeditum esse hunc procedendi modum, quam sit ille, cum quis partem vnam opinabilem per positiuum assensum amplexus, iuxta aliorum opinionem ipsi placet operari: minus enim est quod obstet, neque circa deponendum proprium iudicium illi est opus laborare. Pro quo & P. Thomas Sancius Lib. 1. in Decal,
P. Sancius.
Cap. 9. n. 12. & 16.
28
*Quia verò in P. Bardi Lib. 11. Select. mo
ral. num. 32. solutionem præcedenti conformem reperit, contra illam insurgit Auctor, dum sic ille ait, quòd scilicet opinari de aliqua propositione dupliciter contingit, scilicet modaliter, & secundùm se: Primum accidit, cùm quis dicit: Probabile est mihi licitum esse habere plures præbendas: Secundum, cùm ait: Mihi licitum est habere plures præbendas, cum formidine de opposito. Posset ergo aliquis respondere (ait Auctor) ad Maiorem rationis factæ sufficere primum iudicium, quia non repugnat intellectum formare hoc iudicium modale opinatiuum de sententia minùs probabili, etiam in concursu probabilioris, quia non ideò desinit esse probabilis. Insurgit inquam, & suam impugnationem vti
Impugnata ab Auctore.
euidentissimam proponit, & sic arguit: Iudicium particulare, quod requiritur ad rectitudinem operationis non potest stare cum conscientia dubia, quia hæc non stat cum conscientia recta: sed iudicium opinatiuum modale stat cum conscientia dubia, quia in eodem intellectu sunt duo hæc iudicia: Probabile est mihi nunc non esse licitum habere plures præbendas, & Probabile est mihi licitum esse habere plures præbendas, quod statum dubium constituit: tunc enim dubitamus quando ex vtrâque parte contradictionis iudicamus esse rationes graues, consequenter probabiles: ergo iudicium opinatiuum modale non sufficit ad rectitudinem operationis: ergo requiritur iudicium opinatiuum de propositione secundùm se, quod non potest haberi neque in vniuersali, nec in particulari de sententia minùs probabili in concursu probabilioris. Sic ille, concludens sic oportuisse firmam rationem à se adductam demonstrare.
29
*Responsio tamen est iuxta dicta satis
prompta & dilucida: nego enim iudicium particulare non posse stare cum conscientia dubia circa propositionem secundùm se sumptam, si sub aliqua ratione habeat certitudinem, quam practicum iudicium attingit, & cùm propositiones probabiles certò sint tales, aut saltim probabiliter, vt in quibusdam accidit, quæ & sunt etiam certò probabiliter probabiles, neque circa hoc dubius sit intellectus (vt supponimus) benè illud potest cum conscientia modo dicto dubia componi. Quod ergo à P. Bardi dictum de propositione modali, optimè stare potest, contra quod immeritò dicitur solita æquiuocatione laborare. Quæ enim in hoc æquiuouatio subest? Nisi fortè velit conscientiam dubiam cum probabili conscientia confundi; quod quidem non ita accidit, vtriusque enim ratio delucidè remanet declarata.
§. VI.

§. VI.

Leuis alterius demonstrationis non leuis enodatio.
30
*HAbetur etiam Arti. 8. n. 5. ratione, & de
sumitur ex eisdem principijs, in terminis quibus oppositæ sententiæ Auctores ad illius probationem vtuntur, & sic procedit: Principale fundamentum dicentium licitum esse sequi opinionem minùs probabilem in concursu probabilioris est, quia Deus nobis instituit pro regula morum dictamen rationis, vt homo id possit licitè agere, quod sibi probabiliter honestum apparet, ita vt formalis ratio rectitudinis humanæ operationis refundatur in ipsam probabilem apparentiam honestatis: Atqui sicut ex præscripto diuinæ regulæ id solùm licitum est operari, quod nobis apparet honestum, ita peccatum est agere id, quod non apparet honestum; sed quando mihi recurrit opinio minùs probabilis simul cum probabiliori opposita, opus, quod aggredi volo, mihi quidem apparet honestum ex motiuo opinionis minùs probabilis, sed simul mihi magis apparet non honestum ex motiuo probabilioris: ergo attenta ratione apparentiæ, in qua consistit ratio formalis regulæ rectitudinis humanæ operationis, potiùs fugiendum est, quàm prosequendum opus, quod suadet opinio minùs probabilis. Quod suadetur exemplo Regis, qui in expedi
Exemplo roboratur.
tione militari præcipit Duci vt in grauioribus negotijs sequatur consilium septem seniorum, quos ei Collaterales constituit. Occurrit hostis, consuliturque an acie sit dimicandum: ex Consiliarijs tres affirmant, reliqui negant. Si Dux tunc nihilominùs vellet præliari, ageret contra præceptum Regis, neque excusaretur dicens: Rex præcepit mihi agere iuxta consilium Seniorum: sed tres, quorum consilio feci, sunt seniores: ergo pugnando feci iuxta præceptum Regis: Nam protinus Fiscalis ipsum tamquàm delusorem regij mandati redargueret simili syllogismo: Immò fecisti contra mandatum Regis, quod erat vt sequereris consilium seniorum: sed quatuor, quorum consilium non es secutus, erant Seniores constituti à Rege: ergo egisti contra mandatum eius. Ex hoc arguitur: Quia non secus se excusant illimitatè vtentes sententia minùs probabili, dum sic arguunt: Deus à nobis solùm exigit vt sequamur consilium rationis: dictamen opinionis probabilis est consilium rationis, etiam in concursu probabilioris: ergo non facit contra diuinum mandatum. At non aduertunt quòd ex aduerso remordet & redarguit synderissynderesis, quæ in interiori foro gerit vi|cem vigilantissimi Fiscalis, & ait: si fateris id solùm esse opus licitum, quod ex consilio rationis apparet honestum: igitur contra diuinum mandatum agis, qui eligis opus, quod tibi suggerit opinio minùs probabilis, cùm ex consilio probabilioris magis non honestum apparet. Ecce demonstrationem.
31
*Sed talem non esse responsio expedita conuincit: Concedo enim quod assumitur de ap
Expedita responsio.
parenti probabili honestate in opinione minùs probabili, & magis de inhonestate in probabiliori, & distinguo consequens: Potiùs sequendum est hoc quàm illud, ex consilio; transeat (nam & hoc sunt qui negent) ex præcepto, nego. Potest etiam distingui Minor: Magis apparet non honestum, ita vt in tali apparentia quiescat animus, nego: ita vt non quiescat, sed formidet, & suspicetur an sit tale, concedo. Formido ergo ista, quæ fauet opinioni minùs probabili, iuncta probabili apparentiæ honestatis, in caussa est vt hanc sequens non sit censendus peccare. Itaque in hac argumentatione nihil est quòd vrgeat, neque nouum quid additur, sed verba replicantur. Fundamentum communis & receptissimæ sententiæ est: operans iuxta opinionem probabilem proponentem honestatem, etiamsi in opposita probabiliùs appareat ratio inhonestatis, rationabiliter, nec temerè aut præcipitanter operatur, vt vidimus n. 17. & 18. Arguitur ex aduerso: Opinio probabilior dictat opus esse magis nonhonestum. Quid inde? Hoc est quod dicimus, quod fatemur; & eo non obstante oppositum esse licitum affirmamus. Exemplum autem nihil euincit: in eo enim est manifestum Regis mandatum à Duce
violatum: vnde eius excusatio dicto modo proposita esset paralogismus, non ita in eo, qui opinionem minùs probabilem sequitur, cui fauet syllologismus adductus, & cùm vrgetur à Fiscali synderesi, ex consilio rationis opus, quod proponitur, iuxta opinionem magis probabilem esse magis non honestum, id est leue, quia cum consilium tale non excludat consilium aliud probabile iuxta quod tale opus est honestum, non sequitur sic operantem agere contra rationem. Hoc ergo est speciale in opinionibus, vt duo esse dictamina opposita possint, & tamen conformia rationi.
§. VII.

§. VII.

Ex peccato primorum parentum argumentum propositum, & solutum.
32
*OMitto multa apud Auctorem occurrentia, quia aliqua à nobis sunt in Appendice discussa Parte 1, alia parùm vrgent, & nonnulla peculiares casus attingunt inter Doctores communiter controuersos de probabilitate disserentes. Quædam etiam Scripturæ loca, & Sanctorum auctoritates, de quibus ibidem à nobis dictũdictum. Quia verò ex factis nonnullis peculiaris impugnatio construitur, quæ sacer exhibet Textus, circa illa iuuat aliquantulùm inhæsisse. Arguit ergo Par. 2. Art. 19. ex casu primorum parentum, qui ex comestione fructus ligni scientiæ boni & mali potuerunt habere probabilitatem se non esse letha
liter peccaturos. Primò, quia lex pœnalis secundùm probabilem sententiam non obligat in conscientia, etiamsi pœna sit capitalis vt docet P. Valentia 1. 2. Disput. 7. q. 5. puncto 6. pro qua etiam citatur Nauarrus in Manuali Cap. 23. nu. 55. & P.
Lessius de Iustitia Lib. 1. Cap. 33. Dub. 8. Præceptum autem fuisse pœnale constat ex verbis illis: In quacumque die comederis ex eo, morte morieris. Gen. 2. Quòd si dicatur pœnam mortis ex iure
Gen. 2.
naturæ vitandam: Contra hoc est, saltem Heuam probabiliter existimare potuisse mortem non fore ob vnius pomi esum infligendam: quod significat D. Augustinus eodem loco post alia sic dicens:
D. August.
Maxima libertate habenas prohibitionis rumpere delectata, probabilius existimans non esse mortem, quam timuerant, secuturam. Sic ille. Secundò etiam poterant probabiliter credere se non grauiter peccaturos ex paruitate materiæ: cùm non desint Doctores, qui asserant Deum non posse præcipere aliquid leue sub pœna graui. Tertiò Lex pœnalis, & præcipuè quæ exorbitat à iure communi, non debet extendi ad personas in ea non nomina
Cæsar Carena.
tas, vt ex pluribus docet Carena Tit. 13. §. 2. p. 2. sed pręceptumpræceptum de abstinendo à ligno scientiæ fuit factum soli Adæ antequàm Heua crearetur, his verbis: & præcepit ei dicens: Ex omni ligno Paradisi comede, de ligno autem, scientiæ boni & mali ne comedas. Et nulla est facta mentio de Heua, aut eius descendentibus in genere, nec in specie. Insuper pœna mortis propter esum vnius pomi videtur satis grauis & exorbitans: ergo Heua potuit probabiliter saltem eo præcepto non ligari. Et tamen eos grauiter peccasse est certum: ergo probabilitas contra Dei præcepta minimè suffragatur. Primos autem parentes circa notitiam probabilitatum satis fuisse instructos probat ex perfecta eorum scientia multò quàm nostra maiori. Et ea non vsos ex eo ostenditur, quia ipsi earum vsum in sui excusationem neutiquàm produxerunt.
33
*Sed hæc minimè Auctoris possunt caussam
promouere. Ad Primum dico præceptum Adamo impositum, etsi fuerit pœnale, fuisse absolutè obligatorium, quia in eius adimpletione totius humani generis erat felicitas constituta, vnde eius violatio non potuit grauissimum non esse peccatum, quia teste Apostolo Rom. 5. v. 12. Per vnum homi
Rom. 5. v. 12
nem peccatum in hunc mundum intrauit, & per peccatum mors, & ita in omnes homines mors pertransijt, in quo omnes peccauerunt. Vt demus ergo vsum opinionum probabilium iam tunc locum habere potuisse, in casu præsenti id neutiquàm admittendum, quia locum habere nequit quando ex eo graue damnum potest in alios deriuari, vt est cōmuniscommunis resolutio Scriptorum, pro qua Auctor Parte
2. Arti. 11. Ad id, quod de Heua dicitur, non scilicet se morituram credidisse iuxta D. Augustini expositionem, in primis dico Auctorem non videri sententiam Doctoris Sancti suo in fonte delibasse, neque enim librum, neque Caput citat, sicut commentatur D. Augustinus eodem loco dixisse contentus: qui Lib. 11. de Genesi ad litteram Cap. 30. priora illa verba habet ab Auctore adducta: & non credens posse inde se mori, arbitror quòd putauerit Deum alicuius significationis caussa dixisse: Si manducaueritis, morte moriemini. Sic de Heua ille, qui ab Auctore dicitur verba superiùs data inferiùs protulisse, quæ quidem habentur Cap. 31. in quibus de Heua in speciali non locutus, sed de parente vtroque: illa enim Sacri Textus commentaba
Gen. 3.
tur verba: & aperti sunt oculi amborum: cumque cognouissent se esse nudos &c. Ex eo autem quòd | delectata dicitur, erroris occasio, cùm animaduersum non fuerit verbum præfatum curiositati respondere, sic enim Doctor sanctus: Vbi enim ad transgrediendum præceptum audax curiositas mota est &c. Priora ergo tantummodò verba ad Heuam in speciali spectant; quia verò & sequentia simul cum Adamo, dicendum quod à S. Doctore
Probabilius quid in illo.
dictum Probabilius existimans de verâ non posse probabilitate intelligi, aliàs non peccarent, quia & iuxta Auctorem nostrum, id quod verè est probabilius, tutò quisque amplecti potest: vnde & ipsum necesse est sua vt premat & torqueat obiectio. Iudicarunt ergo, sed temerè, quia ita posse operari prorsus erat improbabile: neque
enim pro se solidum apparebat fundamentum, neque alia erat auctoritas nisi serpentis, & quantus ille diuinorum præceptorum interpres? vnde & temeritas & præcipitatio præcipuas in eorum transgressione partes habuerunt: vbi (vt loquitur D. Augustinus) ad transgrediendum præceptum, audax curiositas mota est auida experiri latentia, quidnam tacto vetito sequeretur, & noxia libertate habenas prohibitionis rumpere delectata &c.
34
*Ad secundum de paruitate materiæ, licet
ita esse possit quod dicitur, in casu tamen præsenti locum habere nequit, quia præceptum à Deo impositum vt grauem materiam concernens & grauiter obligans est intimatum: tale enim verè erat, & ita oportuit proponi in illo statu, qui clarum & inoffensum procedendi modum exigebat, ne vllus excusationi locus remaneret: vnde neque illius transgressores redarguti à Deo quidquam tale in sui defensionem protulerunt, cùm illud esset maximè obuium: Comedimus quia existimauimus rem fuisse leuem, cùm & materia talis esset, & te id, quod tale est, non posse sub reatu lethalis noxæ iubere sumus probabiliter arbitrati.
35
*Ad Tertium, præceptum fuisse etiam
Heuæ impositum videtur ex narratione sacra manifestum Gen. 3. v. 1. Cur præcepit vobis Deus? Quæ sunt verba sepentis: nec fuisse falsa, Heuæ responsio manifestat statim v. 3. De fructu verò ligni, quod est in medio Paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus &c. Licet autem ante formationem Heuæ tale præceptum Adamo datum videatur, graues ad id respondent Interpretes, per anticipationem positum à Mose, quod & 70. ver
Versio. 10.
sio non obscurè indicat, in plurali habens, Ne comederitis. Pro quo P. Salianus plures adducit,
P. Salianus.
quibuscum & sentit Tomo 1. Annalium circa diem mundi sextum n. 134. Alij secuti narrationis ordinem affirmant Heuam ab Adamo de præcepto instructam, pro quo Diui Ambrosius & Chrysostomus apud eumdem nu. 133. quibus addo D. Augustinum suprà Lib. 8. Cap. 17. vbi præmissa expositione iam dicta de narratione per recapitulationem ita subdit: An sciens (Deus) quòd ei
D. August.
facturus erat mulierem, ita præcepit ordinatißimè, vt per virum præceptum Domini ad feminam perueniret? Quam disciplinam & in Ecclesia seruat Apostolus dicens: Si quid autem discere volunt, domi viros suos interrogent 1. Cor. 14. 35. Sic ille, in ea con
1. Cor. 14. v. 35.
quiescens sententia, dum nihil eidem opponit, & ea adhibita ad nouam transit quæstionem. Et quidem cùm compertissimum sit Heuam violati præcepti ream fuisse, & proptereà à Deo pœnas recepisse commeritas, necessarium prorsus est vt intimatum eidem præceptum asseratur. Vnde non potest non friuola omnino censeri ratio, quæ ad probabilitatem adstruendam, id quod est à veritate penitus alienum assumit. Quomodò item existimare illa potuit pœnam mortis propter esum vnius pomi, eo quòd satis grauis & exorbitans videatur, ad se non spectare, quia eo præcepto non ligata? Intimatum quidem vtrique, & sine aliquo inter eos discrimine: ligata ergo, & ita etiam obnoxia pœnæ.
36
*Quomodo autem præceptum de re leui
non fuerit, licet circa materiam leuem communi iudicio, eo quòd ad finem momenti maximi trahebatur, declarant & exornant Interpretes, estq;estque communis sensus Theologorum, pro quo videri potest Diana Parte 5. Tract. 5. Resolut. 47. qui ta
Diana.
men in fine ita scribit: Notandum est etiam hic obiter cum Duvallio in 2. 2. D. Thomæ Tract. de legi
Duvallius.
bus q. 5. arti. 4. conclus. 2. in fine, solum Deum in leui materia posse ad mortale obligare, vt probabile est fecisse erga Adamum & Heuam, ratione esus fructus vetiti. Sic ille: cuius mens est, id quod est
leue, etiam attentis circumstantijs, posse à Deo præcipi obliganti sub mortali: nam quando ratione circumstantiarum pondus habet, negari id nequit, non solùm Deo, sed Ecclesiasticis Prælatis. Quod verò subditur, probabile esse in præcepto primis parentibus imposito id accidisse, quod soli diuinæ competit potestati, eum videtur habere sensum, præceptum circa rem leuem ratione materiæ & circumstantiarum impositum: id quod neutiquam admittendum, fuit enim materia grauis respectu finis à Deo intenti, quem explicat D. Augustinus supra Cap. 13. voluisse inquam Deum obedientiam ab homine sibi præstari, quem in tanto honore condiderat, eo sibi obsequio tamquàm tributo nobili persoluto. Et quidem in præcepto ieiunij Ecclesiastici simile
quid videmus accidere; materia enim non adeò magna in eo interuenit, comestio scilicet vltra permissas in prandio, & serotina refectiuncula, cibi modici, iuxta varias Scriptorum sententias. Et modi cum quidem est, quod excedit aliquantulum duas vncias, vt videri apud eumdem Dianam potest Resolut. 11. & Parte 1. Tractatu de Ieiunio Resolut. 1. Ponamus ergo præcepisse Deum ne primi parentes pomum comederent duarum vnciarum pondus excedens, materia quidem esset grauis iuxta sententiam dictam: & tamen nimius ille videri posset rigor, vt scilicet propter huiusmodi comestionem, & parum illud quod duabus vncijs accreuit, pœna adeò acerba imponeretur, certissimè præceptum violantibus infligenda. Cumque reuera non esset talis, idem dicendum de præcepto non comedendi absolutè; quia licet materia esset leuis, si parùm ex pomo vetito sumeretur, id quod de materia est minus, ratione finis grauissimi compensatur. Vbi D. Augustinus
D. August,.
audiendus citato Cap. 13. sic locutus: Quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum obedientiæ, & ipsius per se malum inobedientiæ monstraretur? Denique à peccante nihil aliud appetitum est, nisi non esse sub dominatione Dei, quando illud admissum est, in quo ne admitteretur sola deberet iußio dominantis attendi. Sic ille.
§. VIII.

§. VIII.

Ex facto Saulis in victoria de Amalecitis argumentum aliud vtili cum animaduersione discussum.
37
*HAbet illud Auctor eodem Arti. 19. de
1. Reg. 15. v. 3.
ductum ex. 1. Reg. 15. Samuel præcipit Sauli dicens: Vade, & percute Amalec, & demolire vniuersa eius &c. Non ita ab eo factum: nam pepercit Agag, & optimis gregibus ouium & armentorum, & vestibus, & arietibus, & vniuersis, quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea &c. v. 9. In quo quidem perperàm ab eo factum, vn
Vers. 9.
de & Dei sententia condemnatus: & tamen probabili est vsus opinione: tum quia verbum Hebræum in loco Exodi, iuxta cuius præscrip
tum Samuelis iussio processit, benignam patitur interpretationem: sic enim Cap. 17. v. 14. Delebo enim memoriam Amalec sub cœlo: vbi vox respondens Memoriæ in Hebræo, scilicet ‎‏זבר‏‎ diuersis punctis adiectis, & memoriam & masculum significat, cùm possit legi Zachar, quod est masculus, & Zecher, quod est memoria. In Auctore hæc diuersitas, & forsan ex errore typographico, absurdè legitur. Inde ergo Rabbini aliqui factum Saulis excusant, qui præceptum ad solos extendi masculos potuit probabiliter reputare. Item quod ad Agag attinet, ad magnificentiam triumphi fuit propter gloriam populi Dei, post quam poterat occidi, sicut & pecora ad sacrificium reseruari, cùm nihil interesset ea demoliri gladio, aut igne consumere, sicut & alia pretiosa stipendijs militum applicari. Licet enim (verba Auctoris
P. Mercorus.
sunt) hoc videatur expressè aduersari verbis dicti præcepti: Non concupisces ex rebus ipsius aliquid: Tamen hæc vltima verba, cùm in nostra Vulgata sint expuncta obelo, non habentur in Textu Hebræo. Sic ille, addens in casu isto ea, quæ præcepto vetabantur, non fuisse mala, & eatenus prohibita, sed è contra, in quibus benigna interpretatio solet frequentiùs admitti. Quòd autem Saul probabili sit vsus fundamento, ex ipsius excusatione constat dicentis: Immò audiui vocem
1. Reg. 15. v. 20.
Domini, & ambulaui in via, per quam misit me Dominus, & adduxi Agag &c. v. 20.
38
*Sed hæc nullius momenti sunt. Et in pri
mis, quod ex ambigua voce ‎‏זבר‏‎ dicitur posse fundari argumentum, ex eo euidenter reuincitur, quia licet vox dicta secundùm se sumpta dici possit ambigua, ex interpretatione tamen Samuelis adeò expressa, omnis est ambiguitas propulsata, iuxta quam reseruari nihil potuit ob fines illos memoratos. Quòd autem verba illa, Non concupisces &c. à Vulgata sint expuncta, vtpote in Hebræo Textu non extantia, nescio quomodo à viro potuerit docto proferri, cùm manifestissimè in illa, sine obelo aliquo, contineantur. Verum quidem est in Hebræo, Textu, qui apud
Vulgatæ auctoritas
Pagninum, & Arias Montanum exactior, non haberi: sed Vulgatæ auctoritas Textus supereminet omnes, vnde ea à Samuele dicta nequit salua fidei integritate dubitari, stante pro Vulgata, & omnibus in illa contentis Decreto Concilij Tridentini. Et quidem licet præfata verba submoueantur, alia ita sunt aperta & vniuersalia, vt satis esse ad cohibendam Saulis effrænem cupidinem debuissent: Demolire vniuersa eius &c. Quod
1. Reg. 15. v. 1. & 2.
quidem mandatum non auctoritate propria, sed Dei nomine locutus, intimauit Samuel dicens: Nunc ergo audi vocem Domini: Hæc dicit Dominus exercituum n. 1. & 2. Non ergo fuit locus probabili existimationi. Quòd si opinatum libeat dicere, opinionem omninò improbabilem est amplexus Saul, quæ excusationi esse non potuit. Nec vrget illud: Immò audiui vocem Domini &c.
v. 24.
Sed aliud ex vero prolatum ab ipso: Peccaui, quia præuaricatus sum sermonem Domini, & verba eius v. 24.
39
*Instat Auctor eos, qui negant Saulem
probabiliter processisse, ideò negare quia vident Deum non eum excusasse: si tamen suppresso nomine proponeretur casus in abstracto, absque difficultate vtique Saulis interpretationem ambabus manibus vt probabilem admitterent, quia magis est probabilis, quàm dicere esse veniale vti ouis & lacti cinijs in Quadragesima: & dicere licitum esse inducere ad iurandum falsum eum, qui credit iurare verum: aut non teneri ad soluendum legatum pium perpetuum post centum annos legatarium, quia tempus centum annorum moraliter æquiparatur æternitati. Et similia, quæ probabilia euulgentur in libris. Prætereà Saulis interpretatio aliquam apparentiam veritatis habuit: ergo & aliquam probabilitatem, licet minimam: Atqui minimam probabilitatem sufficere ad licitam operationem Recentiorum sententia est, ex quibus Pasqualigus de electione opi
Pasqualig. Bresserus.
nionum Decis. 20. n. 7. & Bressarus lib. 3. de Conscientia. Cap. 7. n. 27.
40
*Sed eneruis est prorsus instantia: nego
enim futurum quamquam verè doctum, cui si casus prædictus proponeretur cum omnibus suis circumstantijs, in Saulis fauorem iudicaret. Probatio autem promptam habet facilemque repulsam, negando in opinionibus verè probabilibus, quæ à doctis scriptoribus euulgantur, minùs probabilitatis existere, quia & bonis rationibus, & auctoritate competenti fulciuntur: quod quidem
De ouis & lacticiniis.
pro Saulis procedendi modo non extitit. Sententia de ouis & lacticinijs, vti à suo est Auctore proposita, in contradictorio iudicio suam est probabilitatem inconcussam in posterùm, fauorabili Decreto consecuta, de quo Parte 1. n. 607. De
De inducente ad iurandum.
inducente ad iurandum modo præfato dictum etiam nu. 671. De legato quæstionem mouens Diana Parte 5. Tract. 14. Resolut. 84. pro negante
Diana.
deberi adducit P. Gasparem Hurtadum, Viuium, Naldum, Molfesium, qui pro eadem allegat Co
De legato post centum annos.
uarrubiam, Brunum à Sole, Tuschum, Menochium, & Surdum: pro affirmante Bonacinam & Homobonum; & concludit vtramque esse probabilem, & primam in Iure probabiliorem, sed secundam in praxi seruari. Cùm ergo prima in Iure sit probabilior, nec Modernos tantùm pro se habeat Auctores, sed antiquiores & grauissimos, non nisi per apertam iniuriam potest opinioni Saulis adeò absurdæ æquari, immò & postponi. Id quod de alijs dici opinionibus potest, contra quas generalis illa censura prolata.
41
*Nec tamen proptereà animus mihi est pro Modernorum defensione solicitus, vt gene|raliter probabiles æstimem, & laudabiliter am
plectendas: quod aliàs non semel admonui: vnde neque placet quod de minima probabilitate dicitur: adeò enim exigua esse potest, vt pro nulla haberi debeat; vt nulla verè extitit in Saulis facto: aliàs nulla propositio apud Auctores reperta proscribi à Pontifice potuisset: nulla enim est, pro qua ratio aliqua non adsit, & auctoritate non gaudeat aliquali, quandoquidem à docto est Auctore vulgata. Negari tamen nequit suos in probabilitate gradus esse, sicut in pretijs, in quibus est supremum, medium, infimum. Sic etiam est probabilitas magna, minor, minima, quæ & parua dici solet, quam communiter Doctores vt veram & propriam admittunt, vnde communiter dicisolet aliquid parùm probabile. Sed adeò parua esse potest, vt iuxta dicta pro nulla haberi debeat, dum sic communiter reputatur. Sicut in pretijs accidit: dicuntur enim res nullius pretij, quæ valde exiguo dignæ sunt, vt fructus qui venduntur in plateis incumbente nocte, nec commodè seruari in diem sequentem possunt. Quamquàm & hîc obseruare oporteat eam probabilitatem, quæ quibusdam videtur minima, alijs posse non minimam apparere: quo euentu iuxta illam poterit probabiliter operari, quia & probabile est id fieri posse quando sententia aliqua à nonnullis censetur improbabilis, cùm tamen ab alijs probabilis censeatur. Quod ergo vulgari axiomate circumfertur Parùm pro nihilo reputari, non
est vniuersim verum: quia parùm cibi aut potus ante sacram Communionem sumi non reputatur pro nihilo. Quo ad tempus idem sæpè accidit, vt in ieiunio, Ordinibus, ac multis alijs, in quibus terminus designatus intelligitur de momento ad momentum. Vnde licet axioma dictum habeat fundamentum in Iure, vt videri potest apud Barbosam Tractatu de Dictionibus. Dist. 246. vbi &
Barbosa. Surdus.
Textus & Doctores adducit, ex Surdo tamen limitat, quando scilicet non datur diuersa ratio. Sic ergo parum probabilis opinio verè probabilis esse potest; cùm etiam adeò exigua esse possit probabilitas, vt pro nulla veniat meritò reputanda.
§. IX.

§. IX.

De Roboami historia, quæ cum præcedentibus contra receptissimam sententiam infertur.
42
*HAbetur illa 3. reg. 12. statim enim ac
3. Reg. 12.
Roboamus regnare post Salomonem parentem cœpit, rogatus à populo pro tributorum alleuiatione, maluit consilium iuuenum, qui cum eo nutriti fuerant, quàm seniorum amplecti, ex quo rebellio subsecuta, decem tribuum irreparabili defectione: propter quod abscriptore sacro
Vnde vis argumento.
meritò reprehensus. Ex quo sic arguit Auctor Arti. 19. citato. Consilium iuuenum habuit aliquam probabilitatem: & tamen reprehenditur Rex ob relictum seniorum consilium circa negotium regni temporalis: ergo dignior reprehensione erit, qui relicta probabiliori eligit minùs probabilem opinionem in negotio animæ, & regni cœlestis. Quod vrgetur, nam licet dicantur iuuenes illi, quorum est Rex consilium amplexus, erant tamen coætanei Regi, qui regnare cœpit, cùm esset annorum 41. vt Lyranus expendit, vnde ad præbendum consilium non inepti, & ita probabiliter loqui potuerunt.
43
*Sed nihil in hoc, quod negotium possit fa
Quæ nulla. ostenditur.
cessere communissimam sententiam amplexis. Roboamum grauiter sua in responsione peccasse eruditè ostendit Abulensis Quæst. 5. in citatum
Abulensis.
Caput. multa in ea peccata prosecutus, de quo & spiritus sanctus Eccli. 47. v. 26. & 27. & finem
Eccli. 47. v. 26. & 47.
habuit Salomon cum patribus suis, & dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam, & imminutum à prudentia, Roboam, qui auertit gentem consilio suo. Circa quod eleganter Oliuerius noster sic ait:
Oliuerius Bonarcius.
Fuit verò consilium illud longè stupidissimum: cùm enim ipse minimè gratia apud populum suum valeret, & ipsius fauorem omnibus modis conciliare opus haberet, responso suo barbaro & tyrannico, & asperitate minarum, grauissimè illum exacerbauit, & ad schisma viam aperuit, seductus scilicet ab inconsultis adolescentibus, spreto Consilio seniorum. Sic ille. Et quis hîc probabilitatis vmbram deprehendat? Iuuenes consiliarij; immò & adolescentuli dicuntur, licet coætanei Roboamo: iuxta litteram, comparatione seniorum, vt Abulensis exponit Quæst. 4. & morali sensu, iuxta eumdem, quia tales prudentia: sic enim vocatur puer centum annorum, quia solum habet prudentiam puerilem, vel desideria puerilia. Sic patet isa. 65. n. 20.
Isa. 65. v. 20.
Eorum ergo consilium illi simile, de quo Vates idem Cap. 19. v. 11. Stulti principes Taneos, sapientes consiliarij Pharaonis dederunt consilium insipiens. Si ergo in sapientibus & principibus stul
Cap. 19. v. 11.
tum esse consilium potest, quando non ex rationis dictamine, sed ex affectuum inordinatione procedit: quid si in iuuenibus Regi adulari conantibus, cuius habebant ingenium satis ex diuturno & familiari conuictu perspectum, vt nihil probabilitatis in eo repertum meritissimò dicere valeamus?
44
*Et quidem sic arguentes rogo an serio
existiment in consilio tali probabilitatem relucere, an secus sentiant? Si Primum, contra scripturæ sacræ mentem esse videtur, quæ meram in eo fuisse stultitiam protestatur. Si Secundum, ad quid inducitur? Ad id proculdubiò, vt indicetur probabilitates quamplurium sententiarum iuxta hanc formam iudicandas: vt scilicet cùm eorum Auctorum sint, qui antiquiorum comparatione dicuntur Iuniores, & nullo firmo fundamento subsistant, vt blandiantur tantùm nouitatum auidis, & laxitatis studiosis, & quandôque Principibus, procudantur. De quo Auctor Parte 2. Arti. 27. In quo quidem, vt aliàs dixi, summa est grauium, & sapientia ac probitate insignium scriptorum iniuria, quidquid de nonnullis sit, qui fortè esse possunt, quos non immerito præfata censura perstringat: in qua etiam peccari grauiter potest, dum graue illis peccatum impingitur, qui in scriptis suis bono zelo laborare potuerunt, & ea vulgare, quæ coràm Deo ipsis probabilia, & sine inconuenienti, immò vtiliter posse fieri iuris publici iudicarunt.
§. X.

§. X.

Circa mentem Diui Thomæ.
45
*DIctum de illa à nobis in citata Appen
dice, de qua & Auctor Parte 2. Arti. 21. vbi ijs adductis, quæ S. Doctor habet Quodlibeto. 8. Arti. 13. ea adeò duris, & minimè textui adaptabilibus expositionibus prosequitur, vt valde dubitem an quisquam futurus sit sincerus veritatis amator, qui illis sit vel leuiter adhæsurus. Legantur illæ, neque enim vacat circa ipsas sine operæ pretio diutiùs immorari. Et vt sententiæ, quam probandam suscipit, & S. Doctoris pergit auctoritate fulcire, firmum in eiusdem assertis nihil possit adscisci, facit inter alia Doctissimi Arauxo, præstantissimi Thomistæ, non vulgaris auctoritas in Decisionibus moralibus Disput. 9. de Statu ciuili Casu 3. vbi ex professo probat neminem peccare agendo contra propriam opinionem, si sequatur aliorum opinionem magis aut æquè probabilem, quod in Confessario, Medico, Iudice, & Aduocato ita verum existimat, vt oppositam sententiam, de Iudice præsertim agens, proculdubio irrationabilem arbitretur n. 6. Adducta autem n. 2. integra Doctoris Angelici resolutione, ita n. 3. concludit: Ex quibus planè colligitur de ip
Mag. Arauxo.
sius mente, quòd licitè potest quis agere secundùm vnam opinionem contra alteram etiam propriam, dummodò istæ tres conditiones concurrant: nimirùm quòd non sit contra legem diuinam aut humanam obligantem ad culpam; & quòd non sit contra propriam conscientiam, quæ etiam habet vim obligandi, & quòd determinatum assensum præbeat illi parti, quam opinatur veram, nec ex contrarietate opinionum maneat pendulus neutri parti determinatè assentiens. Hæc ille: quæ quidem non ideo adduxerim quòd penitus probem; sed vt ostendam mentem D. Thomæ aliam esse iuxta graues Thomistas ab ea, quam Auctor sibi est visus odorari: neque posse illius auctoritate ex præfato loco desumpta contra communem triumphari sententiam, cùm in ea nihil sit, quod fauere verosimiliter videatur.
46
*Quod enim deducitur ex verbis illis: Ex conscientia enim obligatur aliquis ad peccatum, seu
D. Thom.
habeat certam fidem de contrario eius, quod agit, siue etiam habeat opinionem cum aliqua dubitatione: verum quidem est, sed minimè contrarium, exacta adhibita explicatione præter dicta aliàs. Nam qui probabiliter iudicat hoc esse peccatum, reuera peccat, cum eo statu conscientiæ operando: quod secus accidit quando iuxta sententiam aliam probabilem operatur; tunc enim iudicium aliud practicum est, vt sæpiùs dictum. Pergit autem ille, & ex alijs S. Doctoris verbis affirmat notabili confidentia euidenter deduci sentire illum non solùm non licere sequi minùs probabilem opinionem affirmantem actum esse licitum in concursu probabilioris oppositæ, sed etiam peccatum esse sequi magis probabilem asserentem
Idem.
actum esse licitum. Verba S. Doctoris sunt: Aut non habet conscientiam de contrario, sed certitudinem: sed tamen in quamdam dubietatem inducitur ex contrarietate opinionum; & sic, si manente tali dubietate plures præbendas habet, periculo se committit, & proculdubio peccat. Hæc ille, ex quibus euidenter se putat concludere: Nam ex opinione minùs probabili potest oriri dubitatio: Atqui secundùm D. Thomam peccat qui sequitur sententiam, de qua habet certitudinem, quando ex opposita inducitur in dubietatem; ergo magis peccabit sequendo probabilem, etiam si maiorem probabilitatem habeat, dummodò ex opposita minùs probabili in aliquam dubietatem inducatur.
47
*Sed quo minùs euidens ista illatio sit ob
Textus lectio emendatior.
stat in primis id, quod habet Dom. Arauxo n. 2. citato, vbi ait textum prædictum non esse legendum vt proponitur; Aut non habet conscientiam de contrario, sed certitudinem, sed sic, Seu certitu
Dom. Arauxo.
dinem; aliter enim difficilem continet doctrinam: vnde Spinula Disput. 1. Sect. 2. existimat D. Tho
Stephanus Spinula.
mam hoc loco non posse ad litteram exponi, quia incompossibilia docet, nimirùm habentem certitudinem de habendis licitè pluribus præbendis posse in dubitationem induci, cùm dubietas de eodem obiecto repugnat certitudini. Sic ergo cessat vis obiectionis, quæ ex certitudine desumitur, sicut & euidentia dispâret, subiecto, circa
quod versari poterat, non extante. Sed demus textum esse fidelem, & particulam Sed retinendam, nulla inde etiam euidentia sublucet, quandoquidem D. Thomas, stante dubietate, negat
D. Thom.
licere præbendarum retentionem, quod & nos admittimus, quia in dubio tutior est pars eligenda, iuxta communem Doctorum sententiam cum probabilibus exceptionibus: qui autem iuxta opinionem probabilem eo in casu operaretur, tuta id facere conseientia posset. Certitudo ergo tunc non obiectiua, sed subiectiua ex adhæsione ad sententiam, quia nihil in contrarium, quod vrgeat, occurrit, succedente consideratione de contrarietate opinionum, cessat, dum sic discurrit, qui plures sibi licitas esse præbendas arbitratur: (vt verbis Auctoris loquar) Quomodò euidenter ego agnosco hanc veritatem, quam tot viri docti non perceperunt? Si vera esset ista mea sententia affirmatiua, quam ego credo veram, non videtur verisimile tot viros doctos latuisse: fortassè ego decipior deducendo ipsam ex suis principijs. Ex opinatiuo ergo statu in dubium est ex consideratione huiusmodi deuolutus. Hi enim actus stare nullo modo possunt simul: Hoc certò, immò & euidenter vt vult Auctor) scio ita esse: &, Fortassè ita non est, & ego fallor.
48
*Sed respondet P. Mercorus ex doctrina
P. Sancij in Sum. lib. 1. Cap. 9. scientiam, certitudinem, opinionem, dubium, probabilitatem dici & speculatiuè & practicè, & ita in mente Clerici habentis per medium intrinsecum certitudinem quòd licitum sit habere plures præbendas, durante tali certitudine speculatiua, potest oriri dubietas practica ex motiuo extrinseco, scilicet auctoritate Magistrorum, quòd non sit licitum habere plures præbendas. Quæ quidem doctrina summè difficilis est caussæ præsenti applicata, pro qua P. Sancijsententia n. 3. & 4. minimè suf
P. Sancius.
fragatur. Quod enim aliquis habens firmum assensum possit contra illum licitè operari quod erat illicitum iudicatum, adueniente aliquo, propter quod iudicium variari possit, vt idem Pater cum alijs censet. Sit quidem ita; quod tamen multi negant: At quòd stante iudicio certo & | euidenti de re aliqua, possit subire dubitatio, & cum certitudine componi iuxta modum dictum, & pro casus positione ex eôdem adducta, impossibile prorsus apparet. Nam cùm dico, Fortassè fallor, de assensu illo speculatiuo loquor, quia alium non habeo, qui dubitationem præcedat, & ita est apertè affirmare assensum illum speculatiuum posse esse falsum. Item, certitudo dicta talis asseritur ab intrinseco, & deducta ex principijs sententiæ, cui quis assentitur: & tamen dubitans inducitur: ita loquens: Fortasse ego decipior, deducendo eam ex suis principijs. Ergo etiam circa motiuum intrinsecum vt speculatiuè propositum versatur dubitatio, & ita etiam ex ea parte deficit omnimoda certitudo: hi enim assensus maximè pugnantes inter se sunt: Ego ab intrinseco censeo rem istam esse veram, &, ego ab intrinseco censeo forsitan non esse veram. Non ita accidit cùm quis sentiens aliquid esse illicitum probabiliter, secundùm oppositam sententiam operatur: quia assensus ille non est certus, sed cum formidine, & ita ritè cum alio potest componi, quo dicat: Fortasse fallor: id enim secum affert formido: vnde & in communi agendi modo, sic accidit, & ita frequenter loquuntur: Yo asi lo siento; mas bien puede ser que me engañe. Ego ita sentio; Sed benè stare potest vt fallar. Hoc nimis quantum videtur apertum.
49
*Adducit prætereà vt claram contra sen
D. Thom. alia auctoritas.
tentiam sibi aduersam, auctoritatem S. Doctoris ex Opusculo. 9. Arti. 15. de qua & nos aliàs. Et sic habet: Omnis quæstio vbi de peccato mortali agitur, nisi expressa veritas habetur, periculosè determinatur, quia error, quòd non creditur esse peccatum mortale, quod est peccatum mortale conscientiam non excusat à toto, licet fortè à tanto: præcipuè autem periculosum est vbi veritas ambigua est: quod in hac quæstione accidit, quia Theologi Theologis, & Iuristæ Iuristis inueniuntur contraria sentire. Sic ille: ex quo sic
Inde arguitur.
arguit: secundùm S. Thomam error non excusat à toto quando est ambiguitas opinionum: sed quando occurrit mihiprobabilis in concursu probabilioris, tunc est ambiguitas opinionum, ergo si contingat errare, & facere contra præceptum sequendo minùs probabilem asserentem actum esse licitum relicta probabiliori opposita, secundum S. Thomam conscientia non excusabit à toto. Quid clarius? Sic Auctor. Ex cuius discursu clarissimè deducitur secundum S. Thomam ne
que magis probabilem opinionem posse quempiam sequi, cùm de mortali peccato agitur. Patet: quia accidere potest esse peccatum mortale, quod non creditur esse tale: ergo conscientia non excusabit à toto, licet fortè à tanto. Quid clarius? Doctrina quidem S. Doctoris valde difficilis est: quidquid autem de illa sit, de quo dictum aliàs, nihil certè ad præsentem caussam conducit, vt ex illa possit quidquam contra communem sententiam inferri, cùm etiam aduersantes debeant eidem respondere. Addo sententiam pro licita sequela æqualiter aut minùs probabilis opinionis stantem, iuxta D. Thomam posse legitimo discursu fundari, sic videlicet: si propter aliquam rationem non posset, maximè ob periculum erroris: Atqui idem est in probabiliori, vt videmus; ergo si eo non obstante licet, licebit & illud. Quid ad hæc? Nihil certè, quod facere satis queat.
50
*Sed concludit Auctor sic arguens: Si
quando occurrunt duæ opiniones ambæ probabiles, licitum esset quamlibet sequi iuxta D. Thomam, facile ille potuisset absque periculo determinare hanc quæstionem, & dicere, ex hoc quòd opinio tam affirmatiua, quàm negatiua de habendis pluribus præbendis est probabilis, dum vtraque habet Theologos & Iuristas, vt testatur ipse, vtraque tutò potest sequi; sicuti ita absque scrupulo recentes Scriptores casuum conscientiæ determinant morales quæstiones. Iste ergo modus determinandi quæstiones ambiguas ob contrarietatem opinionum, admittendo vsum sententiæ probabilis vel minùs probabilis, asserentis actum esse licitum, relicta probabili, vel probabiliori opposita, nullo modo potest congruere menti & doctrinæ Doctoris Angelici. Ad quod quidem respondeo retorsione argumenti: quia si S. Doctor censuit opinionem magis probabilem, & præcepto fauentem, esse tenendam, facilè id potuit, & sine periculo incidendi in lethalem errorem asserere: cùm ergo id non fecerit, non est iuxta illius mentem & doctrinam talis modus determinandi morales quæstiones.
§. XI.

§. XI.

De mente Diui Augustini.
51
*EX ijs, quæ S. Doctor habet Lib. 2. de do
Cap. In Canonicis.
ctrina Christiana Cap. 8. & referuntur in Cap. In Canonicis 19. dist. arguit Auctor; cùm tamen ex illis P. Bardi in Selectis lib. 11. §. 2. pro
P. Bardi.
sua sententia, & nostra illum adducat. Sic ergo ibi: In Canonicis Scripturis Ecclesiarum Catholica
P. August.
rum quam plurimũplurimum (Cap. In Canonicis habet Quamplurimùm, sicut & Auctor) auctoritatem sequatur: inter quas sanè illæ sunt, quæ Apostolicas Sedes habere, & Epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc modum in Scripturis Canonicis, vt eas, quæ accipiuntur ab omnibus Ecclesijs Catholicis, præponat eis, quas quædam non accipiunt. In eis verò quæ non accipiuntur ab omnibus, præponat eas, quas plures grauioresque accipiunt, eis quas pauciores minorisque auctoritatis Ecclesiæ tenent. Si autem aliàs inuenerit à pluribus, alias à grauioribus haberi (quamquàm hoc inuenire non poßit) æqualis tamen auctoritatis eas habendas puto. Hæc ille. Circa verba inclusa parenthesi alia lectio habet. Inueniri non pòßit. Et Caput citatum, Vix poßit. Et rationem postremæ sententiæ reddit Glossa, quia Dignitas personarum
Glossa.
compensatur cum numero. Ex quo ait Auctor expressè haberi eius assertionem. Supposito enim quòd Scripturæ Ecclesiarum minoris auctoritatis suam habeant probabilitatem: non enim dixit Augustinus esse contemnendas, vt ex Turrecremata obseruauit P. Bardi, consequenter Scripturæ Ecclesiarum maioris auctoritatis maiorem habebunt probabilitatem in suis sententijs. Dicit ergo S. Doctor: In casu, quo contingat vti dictis Scripturis, sequendas esse eas, quæ sunt maioris auctoritatis, consequenter maioris probabilitatis, relictis alijs minoris probabilitatis.
52
*Responsio citati Patris satis congrua est,
agi scilicet de vsu Canonicarum Scripturarum in ijs, quæ spectant ad fidem, & non de ijs, quæ concernunt mores, & consequenter hanc aucto|ritatem non esse ad rem pro hac controuersia. Sic cùm proponat P. Mercorus, insurgit auctoritate eiusdem S. Doctoris Cap. 9. in quo manifestè mores exprimit verbis illis: In his enim quæ apertè in
D. August.
Scriptura posita sunt, inueniuntur illa omnia, quæ continent fidem, moresque viuendi. Verùm in responsione dicta hoc non est, nec dici potuit absolutè negatum: nam & morum præcepta ad fidem spectant, illa enim suscipimus credentes à Deo data. Vnde est illud Eccli. 32. v. 28. Qui credit Deo, attendit mandatis. & 35. v. 3. Homo
Eccl. 32. v. 28. & 35. v. 3.
sensatus credit legi. Dicendum ergo, cùm de fide agatur, & consequentur de fundamentis æternæ salutis, & hæc à Deo in Scripturis tradantur, in eis illa quærenda, & consequenter eas, quæ maioris sunt auctoritatis. Quod verò ad opiniones spectat, in quibus diuersimodè salua fidei veritate, & diuinæ legis necessaria obseruatione, possunt sentire Doctores, nihil Doctor Sanctus. Et hoc
quidem eo tempore locum habuit, quo sacrarum scripturarum Canon quoad omnes illas non erat penitus Ecclesiæ auctoritate firmatus, vt modò est Concilij Tridentini irrefragabili definitione omnes illos libros continens, quos D. Augustinus citato Capite 8. vti Canonicos est amplexus; licet vnus aut alter inter Canonicos à quibusdam Ecclesijs, & Doctoribus, inter quos D. Hieronymus, non fuerit numeratus, de quo aliàs.
53
*Quia verò pauciorum Ecclesiarum au
ctoritatem non esse contemnendam D. Augustinus censuit, vt ex illius loquendi modo conijciunt Archidiaconus & Turrecremata, inde pro sententia, quam P. Mercorus impugnat, argui non immeritò potest: licet enim minoris auctoritatis sententiam sequerentur, minimè Doctor Sanctus eas censuit contemnendas & quidem de re agebatur momenti dicti, & tamen sua vt opinione vti possent Ecclesiæ, eisdem ab eodem conceditur, neque litem pro eo eisdem intendit. Ad quod quidem respondet Auctor concedens non esse tales scripturas contemnendas, tamen quando concurrunt cum alijs, quæ à pluribus Ecclesijs recipiuntur, debere postponi: & esse idem quòd dicere minus probabilem opinionem non esse contemnendam, quia habet suam probabilitatem, ad differentiam sententiæ temerariæ: tamen considerata in concursu probabilioris, esse postponendam: nec propter hoc dicendum esse contemni: sicut quando duo concurrunt ad beneficium, & minùs dignus postponitur, non dicitur contemni. Sic ille discurrit. Iuxta quem habemus opinionem, de qua agimus, non esse contemnendam: ergo honore digna est: ergo immeritò contra illam tot machinæ instruuntur, vt
potè contra eam, quæ non expedit saluti animarum, cuius vsus omnem legem successu temporis possit subuertere, honestatem Tribunalium inscitia atque auaritia fœdare: quæ moralem Theologiam contemptibilem reddat, & sub qua lateat ars communis hostis ad fouendam nostram concupiscentiam, quæ incrementis fidei, & immunitati Ecclesiasticæ aduersetur, pro quibus priora Capita Partis 3. Quæ enim talis reuera sit, non solùm contemni, sed ab Ecclesia eliminari, vt exitialis pestis debet, & contra eam Doctores Sacri armis potentioribus instrui, & censurarum fulminibus detonare. Si dicat de illimitato tantùm probabilitatum vsu prædicta procedere vt tituli præseferunt; dicatur ingenuè moderatum vsum sententiæ de minùs probabili in concursu probabilioris non esse damnabilem, & in condemnatione illimitati vsus nos eisdem fautores libentissimi & defensores pariter accedemus. Absit ergo iniuriosus agendi modus, dum non contemnenda meritò contemnendis & profligandis implicantur. Addo D. Augustinum, cùm Ecclesiæ æqualis
Euidens instantia.
sunt auctoritatis, liberam relinquere fidelibus electionem. Quod euidenter militat contra Auctoris doctrinam, de qua §. 3. dum contendit non solùm æqualem, sed neque vtcumque probabiliorem posse, ob statum dubium, amplecti. Atqui in casu. de quo S. Doctor, erat æqualitas, & consequenter status dubius, & tamen liberam electionem relinquit: ergo apertè militat contra ipsum.
§. XII.

§. XII.

P. Mercorus vt faueat sententiæ, cui tantoperè aduersatur.
54
*VIderi circa hoc possunt dicta à nobis
n. 4. & seqq. quibus addo Primò id quod habet Parte 2. Arti. 14. vbi statuit directorem conscientiæ teneri consulere pœnitenti vt in materijs moralibus operetur iuxta sententiam tutam, quæ fauet præcepto. Quod tamen non absolutè pronuntiat, sed dicens peccare Confessarium contra charitatem, qui pœnitenti consuleret opinionem minùs probabilem relicta probabiliori in quacumque materia. Si ergo non in quacumque materia, sed moderatè, & in vtilitatem pœnitentis, iuxta eumdem non peccabit mortaliter contra charitatem. Casus autem possunt frequenter occurrere, in restitutione, ieiunio, & Festorum obseruatione, dum ex minùs probabilis opinionis vsu futuris aliàs peccatis contraitur: vnde tantùm abest vt tunc contra charitatem vllo modo delinquat, vt potiùs in opposito agendi modo contra illam faciat, & fortè contra iustitiam, quia contra officij obligationem, præsertim si Parochus, aut Prælatus: pro quo faciunt quæ habet Auctor Arti. 15. vbi Confessarium probat esse Medicum animarum, inde propriam conatus deducere positionem.
55
*Item Arti. 28. pag. 457. cùm sibi obie
cisset sententiam de vsu sententiæ minùs probabilis toleratam ab Ecclesia, quod quidem, si verè probabilis non esset, minimè contingeret, cùm videamus à Pontificibus sententias alias proscriptas, quæ periculosæ sunt ab eisdem iudicatæ. Respondet. Ecclesiam non solitam damnare opiniones in materia morum, nisi sint apertè falsæ & temerariæ: hæc autem de sectanda minùs probabili, habet adhuc aliquam apparentiam veritatis, cùm possit ad bonum sensum trahi, de quo se dicturum infra pollicetur. Tunc sic. Apparentia veritatis ex non leuibus fundamentis, & insigni auctoritate constituit probabilitatem, præsertim vbi compertum est, fatentibus aduersarijs, abesse temeritatem: ergo cùm in casu nostro ita accidat, irrefragabilis est in eo probabilitas admittenda.
56
*Bonum autem sensum, ad quem trahi po
test, proponit Parte 3. Arti. 6. dicens Primò id habere verum, si nomine partis probabilis intelligatur tuta, & nomine partis probabilioris, tutior. Tutam autem partem affirmat, quæ prudenter eligi potest: tutiorem autem eam, quam si quis eligeret, esset magis prudens. Exemplum apponit in sententia modò communi, iuxta quam non est obligatio recitandi Matutinum ante celebrationem Missæ, quæ eligi prudenter potest, quia tuta, non quia probabilior, cùm contingere possit probabiliorem non esse tutam. Qui autem contrariam amplecteretur, prudentiùs ageret, quia vitaret quemcumque scrupulum etiam imaginabilem in hoc genere. In hoc ergo sensu concedi potest licitum esse vsum sententiæ minùs probabilis, quatenus idem est ac licere sequi partem tutam relicta tutiore, quæ iuxta ipsum improbabilis est. Omnem ergo sententiam, quam prudenter quis sequi potest, licet non faueat præcepto, sed libertati, censet tutam & probabiliorem reipsa; licet quia minùs tuta, possit aliquomodo dici minùs probabilis. In quo quidem dicendi modo fauet illud, quod asseritur tutam esse opinionem, quam prudenter sequi possumus: Atqui minùs probabilem, propriè sumpta minori probabilitate, prudenter sequi possumus: ergo est tuta. Cùm autem iuxta sensum ab eo intentum hic dicendi modus non attingat mentem aduersantium & pugnantium pro licita sequela opinionis minùs probabilis, eorum sententia hoc pacto nequit ad bonum sensum trahi, vt debeat probabilis iudicari. Terminis enim abutitur, dum minùs tutum pro minùs probabili vsurpat, & quod comparatione minùs probabilis in eo sensu est probabilius, absolutè vocat improbabile. Et hoc quidem eo ipso quòd minùs probabile possit quis prudenter amplecti, quæ videntur paradoxa scholis insalutata.
57
*Secundus sensus. Si vtraque pars habet
suam probabilitatem ex motiuo intrinseco, potest dari casus, in quo liceat minùs probabilem sequi: quando scilicet minùs probabilis per extrinsecum motiuum redditur certa moraliter. Exemplum ei simile, de quo n. 4. in eo, qui censet non licere in die festo laborare per horam: qui potest secus operari, quia videt personas Religiosas, doctas & timoratas, suos famulos citra necessitatem facere horis duabus laborare. Quo euentu quia motiuum intrinsecum tantùm arguitiuè resoluitur, ideò assensus probabilior speculatiuè retinetur; cùm tamen pars opposita sit practicè certa & quia plura sunt motiua extrinseca, ideò sæpiùs posse accidere affirmat, vt admitti in praxi vsus opinionis minùs probabilis possit fauentis libertati. Recenset autem motiua talia, addens non
Motiua quæ iuuant.
nulla ijs, de quibus n. 6. & dicens esse auctoritatem Doctorum, exempla Maiorum, præsumptiones, titulos possessionis, legitimam consuetudinem, tolerantiam approbatiuam superiorum in lege humana, regulam ab inconuenienti vitando, vel pro maiori bono in his, quæ mala sunt quia prohibita, & similia. Post hæc concludit numquàm licitum esse extra duos casus dictos operari iuxta opinionem minùs probabilem, nisi in casu necessitatis. Iuxta quæ summa conceditur amplitudo pro talis opinionis vsu, cùm motiua extrinseca esse possint quamplurima, & frequentissimæ operandi taliter occasiones. Quòd autem de necessitate dicitur, ad motiua etiam extrinseca spectat, vnde sub præfata regula debebat intelligi, licet non noceat expressio.
58
*Cùm ergo in necessitate locus sit opinioni
minùs probabili, inde notanda venit rigidissima Auctoris resolutio Parte 3. Arti. 1. vbi ait in casu, quo quis vltimo laboraret morbo, nec posset disponi à Confessario ad restitutionem, ad quam teneretur ex sententia probabiliori, vt impœnitentem dimittendum, ita vt nequeat illi sententia minùs probabilissuffragari: Atqui tunc interuenit summa necessitas pro illius vsu: ergo non est dimittendus pœnitens vt impœnitens, & æternæ damnationi mactandus. Durum ille agnoscit sermonem hunc, sed nihil eum durities ista moratur, dum se audire ait Discipulos dicentes Ioan. 6.
Ioan. 6.
Durus est hic sermo: nec tamen proptereà Christum à veritate tradenda desistentem auscultatur, sed dicentem: Numquid & vos vultis abire? Ad quæ sic Cardinalis Toletus: Veritas ad salutem
Card. Toletus.
necessaria non est dißimulanda propter incredulorum scandalum, exemplo Domini. Huic Maiori statim Minorem istam addit: Firma est veritas in concursu opinionum tutiorem sententiam eligendam esse: ergo non dissimulanda propter vnius pœnitentis scandalum. Vbi quidem Cardinalis doctissimus, qui Maiorem exhibuit, Minorem negabit, censens illam esse falsam, vt suo loco diximus; scilicet Parte 1. n. 65. & nos consequenter ad doctrinam Auctoris respondentes distinguemus: Est firma veritas, cùm non instat necessitas, transeat: quando instat, negamus. Sed transeamus ad alia.
59
*Citato Arti. 28. circa finem sibi obijcit posse
dari bellum iustum ex vtrâque parte: & tamen cùm vna sit veritas à parte rei, non potest saluari quod vtrimque sit iustum, nisi ratione probabilitatum, & ita vsus minùs probabilis contra probabiliorem erit licitus. Ad quod respondet admittens quod assumitur, & negando illationem: vtrimque enim bellum potest esse iustum, non ex vsu probabilitatum, sed quia vterque Rex facit certum iudicium se sectari iustitiam, & hostem iniustitiam, & consequenter vterque sequitur iudicium certum; licet necesse sit quòd vnus eorum decipiatur in suo iudicio, quia vna tantùm est veritas. Tunc sic, iudicium certum non potest aliam habere certitudinem præter eam, quam confert probabilitas: ergo Rex vterque secundùm probabilitatem operatur. Antecedens probo: quia iudicium illud non est ex conscientia erronea, sed iuxta consilium sapientium: Atqui sapientes solam probabilitatem iustitiæ deprehendunt in tali bello, nec certius quidquam deprehendere possunt: ergo & Reges, qui eorum consilium amplectuntur. Deinde, Rex potest certum formare iudicium de iustitia belli: ergo & quiuis alius de licito amplexu opinionis minùs probabilis. Consequentiam probo: Quia ius, quod Rex sibi adesse iudicat, potest esse minùs probabile, vt frequentiùs accidere necessè est, quia vix possunt circa talia opiniones esse æquè probabiles: ergo sicut eo non obstante licita est belligeratio, ita & minùs probabilis opinionis sequela in quouis alio. Illatio est clara: Quia Re|ges non habent priuilegium aliquod peculiare ad operandum in ijs, quæ ad mores spectant, aliter quàm priuati, sicut neque aliam legem. Quòd si aliqua admittenda diuersitas, id quidem in fauorem priuatorum cedit, quorum operationes non ita exitiales esse possunt, cùm tamen bellum innumera & inferentibus & sustinentibus afferat nocumenta. Fauet ergo prædicta Auctoris doctrina, quidquid ille contendat non fauere.
§. XIII.

§. XIII.

Circa vtriusque sententiæ defensores.
60
*HAbet Auctor Parte 2. Arti. 26. fauen
tium vtrimque Catalogum, & pro sententia suæ opposita multò plures refert. Vt autem eorum numerum, qui pro se faciunt, ad augeat, illis adnectit D. Augustinum, & D. Ioannem Chrysostomum; poteratque etiam D. Bernardum, quem cur omiserit nescio, de quo toto Articulo præcedenti, & de quo nos Parte 1. n. 529. D. Thomam, & nonnullos alios, de quorum mente non constat; quibus sublatis perpauci, nec auctoritatis præcellentis remanebunt. Et tamen decretoriè resoluit plures & grauiores sibi suffra
gari, omnes inquam sæculorum antecedentium Scriptores ab ipso Ecclesiæ exordio ex magisterio Apostolorum. Oportuit enim doctrinam circa opinionum probabilitatem, in quibus moralis Theologiæ negotium principale versatur, ab illis tradi: traditum autem de illicita minùs probabilis sententiæ sequela ex eo probat, quia duabus vltimis sæculis elapsis S. Thomas, Scotus, S. Antoninus, GorgonGerson, Ioannes Maior, Adrianus, & alij, ita docuerunt. Quæ quidem si noua esset sententia, contra illam, & eius Auctores insurrexissent plurimi, vt in talibus videmus accidere; quod tamen non ita accidisse constat, cùm nihil huiusmodi à quoquam ex antiquioribus scriptum inueniamus. Probat deinde Arti. 27. antiquiores Recentioribus, & si plures sint isti, præferendos, contra quos in caussa præsenti ex eo arguit quòd vniformes in sua assertione non sint, sed varijs eam exceptionibus & limitationibus temperandam arbitrentur, quod ijsdem, & earum Auctoribus adductis ostendit, concludens Sexaginta pro illa præallegatos, pro vna & vniuoca sententia citari non posse, qui, si essent vniformes, maiori auctoritate loquerentur.
61
*In quo discursu, si vti proponitur res ha
beret, multùm equidem esset momenti, sed nihil minùs. Concedo quod & à me dictum Parte 1. n. 153. posse ad Apostolorum traditionem referri Theologicum dogma de probabilitatum vsu licito, quando opiniones verè probabiles sunt: licet hoc necessarium non sit, cùm sufficiant naturalia principia, quibus humanus intellectus instruitur, vt non debeat illi citum censeri, quando res explorata non est, id quod bono fundamento, & sapientium consilio agitur. Vnde & dici potest nullam peculiarem circa hoc apud Apostolos habitam quæstionem. Vt verò habita sit, dubitantibus fidelibus quid essent acturi quando dubitatio circa mandatorum obligationem accideret, dicere possumus respondisse ad eam formam, quæ
Exodi 24. v. 14.
Exodi. 24. v. 14. habetur, loquente ad populum Mose: Habetis Aaron & Hur vobiscum: si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. Ita & Apostoli ad fideles: Habetis Doctores & Magistros: si quid circa mandatorum obligationem occurrerit, illos
Quo id modo dispositum.
consulite, & iuxta eorum directionem agite: Deus enim ipsos vt vos securè poßint dirigere, diriget, edocebit, illustrabit. Scitis quid sit dictum à Christo Domino Iudæis, vnde & potiùs vobis similiter operandum: Super cathedram Moysi sederunt Scribæ & Pharisæi: Omnia ergo quæ dixerint vobis, seruate & facite. Matth. 23. v. 14. Sicut autem Aaron &
Matth. 23. v. 14.
Hur nulla à Mose tradita legitur regula iudicandi, & natas decidendi quæstiones, sed eorum prudentiæ & maturo iudicio relictum; ita in Ecclesiæ factum regimine verosimiliter potest, immò & debet æstimari. Cumque probabilis sententia, & si minùs quàm alia probabilis, prudenter ad vsum adscisci queat, non est credendum talem operandi modum in Ecclesia non fuisse: licet credi etiam possit aliquos aliter censuisse, & scripto mandasse, quorum, sicut & aliorum opera perierunt, quandoquidem, vt testatur P. Posse
P. Posseuinus.
uinus Lib. 3. Bibliothecæ Cap. 22. à P. Mercoro adductus, plusquàm sexaginta, quos enumerat, ex antiquis casuum conscientiæ summas ediderunt.
62
*Ex quibus habemus antiquiorum agmen,
quod vti certum pro assertione præfata producitur, esse imaginarium. Et duo illi, qui præcipui dicuntur duces, D. Thomas & Scotus, nihil equidem quod conferre ad intentum possit, impendunt, vt nuper de priori vidimus, §. 10. & de alio Parte 1. n. 519. & 520. Pro quo est non leue argumentum ex eo desumptum, quòd neque Thomistæ, qui iurati illius doctrinam sequuntur, sententiam istam, pro qua adducuntur, generaliter tueantur, sed multi & grauissimi contrariam, vt in Catalogo ab Auctore adducto videre licet, de quo & diximus n. 15. Neque Scotum Scotistæ, ex quibus in Catalogo eodem Portelius, & Rodericius, quibus addendi ij, quos dedimus etiam Parte 1. n. 703. scilicet Angles, Pelbartus, Villalobos, Ioannes Poncius egregius Commentator Hauzeur, Bassæus, Coriolanus, Caspensis, Gesualdus, omnes Franciscani. Alij autem, & si ita sentire videantur, vt dicitur, pauci profectò sunt, vt dixi, & eorum numerus multitudine aduersantium obruitur, de quibus citato n. 703. & 65. quibus obstare nequit antiquitatis defectus, pro quo ita Syluester V. Opinio citato circa finem:
Iunioribus deferendum.
& si Doctores contraria opinantes sint antiqui & moderni, præponuntur antiqui, quia temporis diuturnitas videtur aliquam auctoritatem attulisse; nisi ex nouis ratíonibus & caussis aliud sentiatur; quia aliquando intellectus Iunioris est perspicacior l. Gallus. ff. de liber. & posthum. Dist. 63. §. Verùm. Sic ille. Ex quo illatio est pro nostra positione comperta.
63
*Addendum id, ex quo euidenter illa fir
matur, iuxta regulam ab Auctore præscriptam Parte 2. Arti. 27. vbi postquàm ostendit qua sinceritate debeant Scriptores in opinionum suarum cuulgatione procedere, ob cuius defectum videntur Recentiores multi ab eodem sugillari, de quo n. 44. ita subdit: Ad hoc autem vt huius sinceritatis sufficiens notitia de Auctorum scriptis in materia casuum conscientiæ habeatur, præcipuè vbi agi|tur de introducenda noua regula morũmorum contra commu
P. Mercorus.
nem sensum Doctorum antiquorum, non sufficit applausus viginti aut triginta annorum, quo aliqua volumina de his materijs solent aliquando recipi: sed vera approbatio sinceræ doctrinæ longè diuturnius exigit tempus, quia sicuti variantur affectus, mutantur mores, varia suscitantur ingenia, si quæ Doctorum placita ita diutiùs ventilata steterint ad supplicium, tamquàm aurum in fornace, vt ait Leuitæ in Sylua, postmodùm si communiter recipiuntur, veluti ad lydium lapidem comprobata censebuntur. Hæc
ille. Stemus ergo dictis, & iuxta hanc regulam id, quod diximus, adstruamus. Et in primis hic non agitur de introducenda noua morum regula (quamuis Caramuel non reformidet dicere nouam esse Theologiam moralem) quam nuper ostendimus, esse vetustam, licet à Recentioribus subtiliùs, profundiùs, & exactiùs ventilatam. Si viginti aut triginta anni ad recipiendam non sufficiunt eam sententiam, quæ cum plausu vt primùm edita in lucem excepta est, sed diuturnius spatium, & delicatum examen est insuper necessarium. Ecce non iam vicennariam aut tricennariam damus, sed centenariam. Docuit eam Bartholomæus Medina centenarius Professor, & quidem Primarius in Salmanticensi Academia, antequam iam erat in Scholis recepta, vt testatur P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 62. n. 14. Iam
P. Vasquez.
que in scholis & multò ante communis fuit. Verba illius sunt, & testis quidem omni exceptione maioris & illis vicini temporibus. De examine autem aut ventilatione quis dubitet, cùm toties in scholis prælecta, nullius fuerit censura perstricta, & in luce Ecclesiæ, annuentibus maioribus eius luminibus, approbata.
64
*Iam quod de vniformitatis defectu dici
tur, nullius momenti apparet, quandoquidem in absoluta assertione conueniunt omnes, & quidem limitationes aut exceptiones adductęadductæ tantùm abest vt resolutioni incommodent, quòd ex ea parte veniat potius illa ampliùs approbanda. Id patet: nam sic ad sententiam oppositam aliqualiter accedunt, pro qua Auctor militat, dum liberum vsum non penitus admittunt. Ponamus omnes ita locutos, vt absolutè & sine limitatione aliqua vsum sententiæ de minùs probabili opinione licitum esse pronuntiarint. Tunc quia maiori vniformitate loquerentur, essentne magis audiendi ab ijs, qui vsum talem illicitum prorsus arbitrantur? Quis hoc credat, cùm ea agendi ratione magis constet aduersari? Dum ergo limitationes addunt, libentiùs audiendi, cùm dicere P. Mercorus possit quod alias Regius vates: Quoniam in multis erant mecum, iuxta versionem, quam D. Augustinus amplexus, vbi Vulgata habet: Quoniam inter multos erant mecum. Psal. 54. v. 19. Possunt
Psal. 54. v. 19.
ergo omnes sexaginta, aut ferè omnes adducti pro sententia, quam tuentur, adduci, quatenus suis exceptionibus, cùm aliàs in contrario asserto conueniant, ad partes aduersantium accedunt, vno aut altero renuente, vt qui neque de consilio debere tutiorem amplecti partem affirmant: qui ex eo iuxta sensum P. Mercori videntur alias præferendi, quia magis ex aduerso pugnant. Siue ergo limitent, siue non, id affirmant omnes, quod aduersarij negant: sunt ergo in sua affirmatione conformes, & meritò eatenus audiendi. Et verò sententiam probabiliorem sequendam arbitrantes, multas limitationes apponunt, vt in P. Mercoro videre licet ex dictis §. 12. & in alijs apud P. Vasquez suprà Cap. 1. & 2. Syluestro, & alijs. Si ergo in eis vniformis opinandi modus auctoritati resolutionis incommodat, non est cur debeant nobis obijci terribiles vt castrorum acies ordinata.
65
*Et Auctor quidem noster suis illis limita
tionibus adeò sententiam, rigidissimam aliàs, emolliuit, vt nonnullis visum sit eum à Recentioribus, quos impugnat, nihil admodùm discrepare, cùm asserat licere opinionem minùs probabilem sequi, quando videlicet minùs probabilis ex motiuo intrinseco, per motiuum extrinsecum redditur certa moraliter; vt testatur Præfationis auctor dicens eos non esse mentem docti Scriptoris assecutos: Rectißimè enim ille licere statuit
Præfationis Auctor.
(verba Præfantis sunt) minùs probabilem amplecti sententiam, cùm aduentitia auctoritate fit certa moraliter. Tunc enim non iam minùs probabilis, sed probabilior, immò certa supponitur: nec minùs probabilis probabiliori, sed contrà certa minùs probabili præfertur. Hæc ille & alia, quæ præstat omittere, nimis enim licenter aduersus sententiam à P. Mercoro impugnatam, & eiusdem Sectatores excurrit, parùm in eo docti & modesti Scriptoris, quem defendendum suscepit, temperantiam æmulatus. Rogo tamen vnde talis certitudo in
Euidens impugnatio.
opinione illa, quæ contra proprium sensum circa alterius maiorem probabilitatem operaturi mentem præoccupauerat? Remanet ne in statu opinionis, an non? Si Primum, deficit certitudo, quia opinio certa non est, sed tunc accidit, quando intellectus eo quòd motiuum non conuincat, voluntaria electione in vnam partem cum formidine declinat, vt docet D. Thomas 2. 2. q. 1. arti.
D. Thom.
4. Et licet aliquando contingat formidinem sopiri, excitari tamen potest, & id frequentiùs accidit; vnde moralis certitudo non datur perseuerante tali statu, & nihil adueniente eidem contrario. Si Secundum, extra casum quæstionis sumus, dum de opinionibus agimus, & pugna inter illas.
66
*Dicetur esse opinionem posse certam mo
Præoccupata responsio.
raliter, quia prudenter se gerit operans iuxta illam, quando esse aliquid peccatum existimat, sed aduentitia auctoritate moralem de honestate operationis certitudinem deprehendit. Sed hoc est in eâdem hærere salebra: hoc enim est quod inquiro, vnde, cùm perseueret status opinionis, cum aduentitia auctoritate, quo euentu sunt qui negent licere operari, sed tutiorem censent partem eligendam, certitudo moralis habeatur? Recurrendum est profectò ad principium aliquod generale, ex quo talis certitudo, & omnimoda securitas deducatur: neque aliud esse potest, nisi irrefragabile illud, certum esse moraliter non peccare eum, qui opinionem probabilem amplectitur solida probabilitate gaudentem. Quod quidem à Syluestro v. Opinio Quæs. 1. benè & dictum, & probatum, ad operandum scilicet honestè sufficere moralem certitudinem quæ in operante probabiliter inuenitur.
67
*Prætereà, Tunc aliquis cum certitudine
morali honestatis operatur, quando operationem attentis circumstantijs aduentitiarum auctorita|tum iudicat probabiliorem, & sincero iudicio certam, licet se teneat ex parte libertatis, vt Præfationis auctor affirmat P. Mercori mentem elucidans. Tunc sic. Opinio, quam quisque tenet, est ipsi probabilior, vt benè P. Vasquez citata
P. Vasquez
Disput. 62. n. 8. ergo potest eam certam arbitrari, si sincero iudicio ducatur; immò quia probabilior, certa videtur, stando principijs citati Scriptoris. Tunc vltra. Tenens sententiam de vsu licito opinionis minùs probabilis, eam iudicat eo ipso probabiliorem: ergo potest iuxta illam operari. Et quidem certus moraliter de licito vsu; eam enim certam iudicat, quia principio irrefragabili vtitur. De sincero autem iudicio dubitari nequit, cùm sit illa iuxta mentem doctissimorum, & non solùm exploratæ, sed eximiæ etiam probitatis. Sicut autem illi in ea docenda sincero, & sibi certo iudicio processerunt, ita & de eosdem sequentibus, & ad vsum eam aduocantibus, nisi quis temerariè velit obstrepere, iudicandum.
68
*Pro quo & facit id quod Auctor habet
Parte 2. Arti. 28. vbi obijciens sibi plurimas opiniones minùs probabiles tradi in Scholis, & scribi in libris; & tamen Doctores & Scriptores minimè censeri temerarios, respondet sic: Respondetur huiusmodi opiniones doceri & scribi non ab illis, qui eas putant minùs probabiles, sed ab illis, qui easdem putant certas: quod enim tibi minùs probabile apparet, alteri probabilius, immò certum, potest existimari. Sic ille. Cùm ergo Doctores & Scriptores præclarissimi doceant & scribant opinionem minùs probabilem posse licitè probabilioris in concursu teneri, manifestum est apud illos probabiliorem haberi, immò & certam, vt ipsi clamant. Possunt ergo & eos, qui volunt, sequi, & ita operantes iuxta mentem Auctoris nostri procedent. Qui & eodem Articulo. pag. 432. ita scribit: Ad Quartum dico me non docere semper inuestigandam esse sententiam probabiliorem, quia hoc fortassè esset nimis operosum: sed doceo, quando probabilis dicit actum esse licitum, & probabilior negat, sequendam esse probabiliorem. Hoc autem non est inuestigare probabiliorem, sed inuestigatam supponere. Hæc ille: iuxta quæ eadem illatio ineluctabili euidentia deducenda: sententia enim, de qua agimus, vt probabilior post illius inuestigatam probabilitatem occurrit: licita est ergo illius sequela. Apparet autem in responsione dicta contradictorium aliquid; quòd scilicet operosum sit probabiliorem opinionem inuestigare, ex quo obligatio inuestigationis talis amouetur; & aliôqui inuestigatam debere supponi: vnde & consequenter supponitur operosum in tali inuestigatione negotium. Amplectamurprius, & minimè docto Scriptori contrarij dicamus quamlibet verè probabilem sententiam ad securitatem conscientiæ sufficere, cùm adeò operosum sit gradus probabilitatis explorare.
§. XIV.

§. XIV.

De sinistra interpretatione ab Auctore adhibita magnis Doctoribus benignæ sententiæ patronis.
69
*HAbet illam Parte 2. Arti. 21. pag. 384. vbi post adductos initio Articuli Magistros Bañez, Medinam, & Sotum, vti primæ Clas
sis Thomistas sibi aduersantes, circa Priorem ait 2. 2. q. 10. arti. 1. non asseruisse licitum esse minùs probabilis opinionis vsum, vti qui eum doceret, sed gratis admisisse, ne videretur vim argumenti declinare, ea in parte, vbi non erat locus opportunus agendi de hac materia. Vbi quis non videat friuolam esse responsionem? Asserit, concedit, affirmat esse verum Dub. 5. Conclus. 4. & tamen non docet. Et quo alio modo docendum est, nisi affirmando, & dictorum reddita ratione? quod à Mag. Bañez præstitum: & loco quidem valde opportuno, vbi quæstio erat de obligatione amplectendi fidem Catholicam probabiliter propositam Infidelibus, & ita diuersitas circa illam, & operationes alias debuit conuenienter ostendi, quod à tanto Magistro factum, affirmante prius, & posterius negante, de quo nos Parte 1. n. 701. & 702.
70
*Circa Mag. Bartholomæum Medinam
& similis Mag. Medinæ.
fatetur hanc tractasse quæstionem 1. 2. q. 19. arti. 6. Et quidem ex professo: Ac si benè obseruetur (verba illius sunt) loquitur hypotheticè, & docet licitum esse sequi minùs probabilem (opinionem) relicta probabiliori; si minùs probabilis in concursu probabilioris est probabilis: quæ conditionalis posset admitti pro vera, sicut admittitur, si lapis haberet oculos, videret; ibi tamen Auctor iste nullum habet verbum de principali difficultate huius materiæ, an scilicet minùs probabilis in concursu probabilioris verè sit probabilis? & hoc est quod affirmant Auctores probabilitatum, & quod falsum sit ostensum Arti. 8. Sic ille, qui huius suæ interpretationis videtur immemor, dum Arti. 28. Auctorem dictum vt primarium sententiæ oppositæ patronum inducit, & eius propositis rationibus, pergit eisdem responsurus, sic auspicatur: Medina 1. 2. q. 19. art. 6. tenet quòd non sit peccatum sequi minùs probabilem, & sex rationibus &c. Non ergo hypotheticè, sed absolutè affirmat, vt & rationes eius ostendunt. Quòd autem expressè teneat minùs probabilem in concursu probabilioris esse probabilem, ex eo apertè conuincitur quod asserat & probet sine peccato illam, comparatione facta ad probabiliorem, teneri & ad vsum aduocari posse. Et dum minùs probabilis dicitur, comparatio est clara, vnde & concursus, cùm de operatione agitur. Si autem amplecti eam volenti operari licet: ergo quia probabilis: nam improbabilem, quis ita desipiat, vt licitam eius sequelam arbitretur?
71
*Accedit ratio eiusdem inter alias ex Con
fessario desumpta, qui iuxta ipsum tenetur pœnitentis opinionem amplecti in ordine ad Sacramenti vsum, licet minùs sit illa probabilis. Ecce vtriusque concursum & casum frequentissimum: ergo non hypotheticè locutus de casu impossibili: si videlicet minùs probabilis in concursu probabilioris sit probabilis. Cùm enim iuxta P. Mercorum impossibile sit esse probabilem, sicut & oculos habere lapidem, doctrina pro Confessarijs tradita esset ridicula. Clariora sunt hæc, quam vt in eis reijciendis tempus inutiliter terere debeamus. Ad rationem autem ex Confessario desumptam respondet Auctor resolutissima negatione. Sed cur non inter motiua extrinseca hoc locum habere non possit? Est sanè illud momenti | non exigui, & maioris quàm alia ex ijs, quæ admittantur, vt vidimns n. 4. & 57. ius scilicet pœnitentis, qui in sacro Tribunali est reus, & iuxta receptissimas Iuris vtriusque regulas non debet, nisi claræ contra ipsum probationes adsint, condemnari, obligarique ad iteratam Confessionem, si eius opinioni nolit se Confessarius cunformare. Addo id, quod ex eodem Auctore positum n. 68.
Euidens instantia.
id quod vni est minùs probabile, alteri posse probabilius, immò & certum existimari. Ergo cùm pœnitens vnus ex his esse possit, & eo ipso quòd se itaexistimare asserat, sententiam suam vt probabiliorẽprobabiliorem amplectatur, nequit à Confessario ad operandum iuxta oppositam obligari, etiam stante rigida illa sententia, quam P. Mercorus conatur tantopere persuadere, & paruo quidem aut nullo fructu, vt credo quoad hanc partem, licet P. Baron aliter ominetur.
72
*Iam circa magnum Sotum, qui Libro 3. de
Iust. & Iure q. 6. arti. 5. ad 4. vti non obscurus fautor allegatur, sic ait: Quamuis à Doctoribus citatus, ipsum tenere Iudicem quando opiniones sunt pariles licitè posse modò secundùm vnam, modò secundùm alteram, ferre sententiam; tamen hoc ipse non absolutè asserit, sed dicit: Si Iudex ita faceret, non esset æpertumapertum scelus: ergo secundùm hunc Auctorem, si Iudex ita faceret, esset Scelus, sed non apertum. Sic ille. Qui certè explicare debuisset quod sit scelus non apertum, & nihilominùs habeat veram sceleris rationem. Mens quidem Doctoris citati aperta est, & propriam sceleris rationem negasse ex ijs, quęquæ statim addit, compertum habetur; sic enim ille: Sed vix carere potest scandalo: ergo nullam malitiæ rationem in eo nisi scandali recognoscit, quando illud potest rationabiliter vitari. Si autem non ita accidat, sine peccato stare poterit. Non est autem prædicta sententia ex diametro pugnāspugnans cum sententia de vsu illicito sententiæ minùs probabilis, sed contra Auctoris sentiendi modum; & quorumdam aliorum dicentium stante æqualitate opinionum statum dubium constitui, & ita tutiorem partem eligendam. Et Sotum quidem ita apertè sensisse, vt diximus, affirmat Mag. Medina suprà
Bat.Mag. Medina.
Concl. 2. dicens rem esse euidentem, & non solùm in Iudice, sed in alijs iuxta diuersas materias operantibus, & cùm euidens illud videatur Doctori tanto, primæ profectò Classis vt vidimus, & ex Thomisticæ doctrinæ Mystis, vult P. Mercorus discursum suum omninò oppositum esse euidentem, & ita præualidum ad sententiam receptissimam rationibus & auctoritate egregiè communitam, penitus demoliendam. Addo Magistrum Sotum pro ea videri non obscurè stare citato loco, vbi docens Iudici & Medico obligationem incumbere sectandi sententiam probabiliorem, subdit id magis, immò & maximè curandum Theologo in rebus fidei. Ergo cùm exceptio firmet regulam in contrarium, in rebus alijs licebit iuxta sententiam quamcumque verè probabilem operari.
73
*Sic cùm præmisisset circa tres dictos Mag.
citato Arti. difficiliorem posteà prouinciam assumit Parte 3. Arti. 8. & doctores magis conspicuos huius sæculi, vt ille loquitur, secundùm limitationes à se propositas Arti. 7. tantùm locutus fuisse prosequitur, de quibus suprà n. 56. & 57. scilicet cùm minùs probabilis opinionis nomine intelligitur tuta, & nomine probabilioris tutior, & cùm accedunt motiua extrinseca adductis Mag. Ioanne à S. Thoma, Mag. Marco Serra, Thoma Vilar, & iterùm Mag. Bartholomæo Medina, Ioanne Ildefonso Baptista, P. Vasquio, P. Turriano, P. Thoma Sancio, Cardinali Lugo, P. Layman, Bonacina, & P. Escobar: quod quàm sit à sinceritate interpretationis alienum, ne plus aliquid dicam, quam dictus & doctus Auctor profitetur, Scriptorum talium sola lectione constabit. Et vt de Mag. Ioanne à S. Thoma in speciali loquar, quam ille celeberrimum Doctorem appellat, videantur dicta Par. 1. n. 688. 689. 696. & 697. vbi eius verba dedimus. Citat autem ille pro se eos, qui clarissimi sunt sententiæ, quam insectatur Auctor, defensores, vnde in eodem illam sensu accipit & tuetur: quod & in alijs accidit, sicut contra se allegant eos, quos P. Mercorus vt apertos patronos adducit. Et quidem citato Arti. 28. ita in principio scribit: Afferam duorum Doctorum principaliores (rationes) præsertim qui præsumantur primò scripsisse in defensionem huius sententiæ, à quibus ceteri posteà rescripserunt. Sic ipse. Sunt autem duo illi Mag. Bartholomæus Medina, & P. Thomas Sancius. Cùm ergo illi manifesti defensores sint, & qui post eos scripserunt, iuxta eorum sint mentem locuti, ijsdem allegatis, velle illos in contrarium sensum pertrahere, & contradicere sibi est suis in assertis, & clarissimæ iniuria veritatis.
§. XV.

§. XV.

Resolutiones quædam non admittendæ, quæ apud Auctorem extant, suntque iuxta illius peculiarem opinandi modum.

RESOLVTIO PRIMA.

Circa restitutionem. An stante vtrimque opinione probabili sit totum restituendum, aut sufficiat dimidium.
74
*DE hoc ille Parte 3. Arti. 11. ait, quando
Ratio pro medietate.
facta diligentia, apud Theologos quęstioquæstio manet indecisa, & vtraque opinio videtur alicui probabilis, restituendam medietatem. Probat ratione sibi euidenti: Quia eatenus in dubijs opinionum tenemur sequi tutiorem partem, vt vitemus periculum lædendi proximum: at non minùs tenemur cauere periculum lædendi proximum in id, quod est sui iuris, quàm nos in iure nostro. Si ergo nihil restituis, potest esse quòd defraudes proximum in toto, quia opinio affirmans potest esse vera à parte rei: at si totum restituis, est periculum defraudandi te ipsum in toto, quia non minùs opinio negans potest esse vera: ergo de duobus malis minus est eligendum, vt scilicet restitutio fiat pro medietate, sic enim æqualitas periculi & vtilis correspondebit æqualitati iurium vtriusque partis. Sic ille iuxta principium illud suum de statu dubio, stante opinionum æqualitate. Sed di
cendum posse sic dubitantem operari iuxta opinionem sibi fauorabilem, nihil restituendo: immò etiamsi opinio minùs probabilis sit. Quod quidem iuxta principia procedit superiùs stabilita & ad id, quod de periculo defraudandi alium in toto dici potest, occurrendum etiam extare periculum defraudandi se ipsum, & in pari caussa sibi potiùs quisque quàm alteri potest consulere, dum id pro|babili valet, & consequenter prudenti ac iusta ratione præstare. Hac ratione dubitans circa rem, quam possidet non tenetur illam alteri tradere, iuxta vulgarem regulam, quòd in dubio melior est conditio possidentis: & tamen contingere potest rem talem esse alienam, & ita periculum consequenter instat defraudandi illum ipsa, quantumuis pretiosa sit. Videatur P. Vasquez Opusculo de
P. Vasquez.
Restitutione Cap. 6. §. 3. n. 80. & 84.
RESOLVTIO II.

RESOLVTIO II.

Circa obligationem dotandi illam, quam quis importunis precibus deflorauit.
75
*DE hoc etiam citato Articulo vbi ait circa hoc affirmare Medinam, Bañez, Caietanum, Nauarrum & Toletum: probabiliter autem negare Lessium, Molinam, Vasquez, Sotum, Azorium, quos colligit Ioannes de Lugo Disp. 12. Sect.
Pro medietate Auctor.
1. & post hæc sic decernit: Stante igitur probabilitate vtriusque partis stuprator tuta conscientia satisfacit, si solùm medietatem dotis soluat. Sic ille. Et quidem benè: quia cùm talis possit neque medietatem soluere iuxta opinionem probabilem, quod insuper pręstatpræstat, superabundans satisfacto est. Quia
Qui improbatus.
verò aliud videtur sibi velle suis innixus principijs scilicet pro eo obligationem vrgere, id negandum, vt absolutè negant citati, & alij, quibuscum Eligius Bassæus verb. stuprum n. 3. dicens senten
Bassæus.
tiam hanc esse probabiliorem, & cui adhærendum, adductis insuper P. Thoma Sancio Lib. 4. de
P. Sancius. Sayrus.
Matrimonio Disput. 10. & Syro in Claui regia Lib. 11. Cap. 2. n. 28.
RESOLVTIO III.

RESOLVTIO III.

Circa obligationem pro inflicto vulnere in percussore, pecuniæ compensatione.
76
*DE hoc item loco eodem, vbi affirmantes ad
ducit Syluestrum, Caietanum, Armillam, Sotum, quos refert P. Vasquez de Restitutione Cap. 2. §. 3. & fauere videtur D. Thomas 2. 2. q. 62. arti. 1. ad 1. & negantes Albericum, Panormitanum, Azorium, Patrem Nauarram, Victoriam, Bañez, & Sanchez, apud Ioannem de Lugo Disp. 11. Sect. 1. & statim sic determinat: Durante igi
Auctor stat pro medietate.
tur probabilitate opinionum percussor pro vulnere soluat medietatem eius, quod soluere teneretur, si ei certa esset sententia affirmans. Sic ille. Circa quod similiter dicendum, ad nihil videlicet soluendum teneri, si velit probabilem & sibi fauentem opinionem amplecti. De quo & nos in Thesauro Parte.
Addit Auctor post resolutionem præfatam sic:
Hanc regulam dedi ei ex Magistro Ioanne à S. Thoma 1. 2. Disp. 12. arti. 3. vbi tradit regulam deponendi conscientiam dubiam, & quando res est ambigua, nec constat cui posseßio magis faueat, res est diuidenda. Constat autem in dubijs opinionum posseßionem neutri parti fauere, vt optimè docuit Ioannes de Lugo loco citato, quia in huiusmodi dubijs posseßio nullam facit præsumptionem de opposito. HęcHæc ille. Sed verò Mag. Ioannes à S. Thoma, licet in dubijs id tradat, quando status omnino dubius est: in opinionibus aliter existimat rem habere, de quo dictum nu. 73.
Sicut & Card. Lugo
Sicut & Cardinalem Lugo, qui nihil penitus citato loco habet Disputatione inquam 11. Sect. 1. neque commodus ille erat ad huiusmodi tractationem. Disputatione autem 17. Sectione 4. vbi de obligatione restituendi agit in dubiæ fidei possessore, debere restituere ait, si post exactam diligentiam dubium perseueret, plus minusve secundùm quantitatem dubij: si autem cesset dubium, posse rem integram retinere. Sic nu. 81. qui & nu. 94. cum communi Recentiorum sententia affirmat, quòd si possessor bonæ fidei incipiat posteà dubitare an res sit aliena, & facta diligentia perseuerat dubium, magisque inclinat & propendeat quòd res sit aliena, non debet propter maiorem illam inclinationem aliquid restituere. Quod videtur iuxta eiusdem doctrinam difficile: nam si pro quantitate dubij restitutio facienda est, & vbi talis inclinatio extat, quantitas dubij crescit, aliquid certè ratione illius videtur adijciendum.
77
*Sed quidquid de hoc sit, quod ad opiniones attinet, valde ab eius mente & doctrina alienum est in dubijs opinionum neutri fauere possessionem. Vnde §. vltimo Sectionis citatæ sic ait: Illud
quod dicitur in pari caussa meliorem esse caussam poßidentis, sic debet intelligi, vt dum neutra pars sufficienter probatur, possessoris pars debeat sustineri. Hoc autem debet intelligi iuxta id, quod paulò ante diximus: quòd si assensus probabilis sit contra possessionem: sit tamen etiam pro eius iure aliquis alius assensus probabilis: si enim stante iudicio probabili contra ipsius ius, nullũnullum esset fundamentum probabile pro ipso, iam deberet condemnari. Ad hoc autem deseruit posseßio, vt faciliùs generetur talis assensus probabilis pro ipso, dum contraria pars prædicto modo non probatur. Hæc ille: iuxta quæ manifestum est quid circa probabilitatem opinionum sentiat, cùm de possessore agitur. Id autem quod à se paulò antè dictum asserit, ad id videtur referendum quod habet n. 88. §. dices ergo: vbi affirmat quòd licet quis cum opinione probabili possit retinere rem, quam opinatur esse alienam, non tamen opinionem talem sufficere ad spoliandum bonæ fidei possessorem: pro quo citat P. Thomam Sancium Lib. 2. de Matrimonio Disp. 44. n. 1. & 5. Quod sic debet intelligi, vt pro possessore bonæ fidei fundamentum probabile adsit, si enim desit, nihil illi bonæ fidei possessio proderit, nisi vt assensus probabilis faciliùs in eo generetur. Stat præterea pro Cardinali vniuersalior assertio de opinionum electione, etiam stante inæqualitate, de quo Parte 1. n. 65. & etiam Resolut. sequenti. Vnde sine fundamento vllo pro resolutione sua ab Auctore nostro volens est nolensque protrusus.
RESOLVTIO IV.

RESOLVTIO IV.

Circa compensationem, vbi est probabilitas erga illam.
78
*DE hoc Arti. 12. vbi adducit Cardinalem
Card. Lugo
Lugo Disp. 16. Sect. 5. affirmantem quòd si detur probabilitas proxima de licita compensatione, etiamsi alij oppositum sentiant, probabile sit licitam esse illam. Et addit: Nota, quòd non dicit licitam esse compensationem, sed modaliter, Probabile est licitam esse compensationem. Hæc ille: post quæ pro contraria sententia allegat P. Moli
nam, Disp. 691. P. Vasquez Opusculo de Restitutione Cap. 6. Dub. 5. P. Suarium Lib. 5. de legibus, | P. Sancium Lib. 6. in Decalogum vbi cum non
P. Sancius.
citentur exactè loca in præfatis Auctoribus, videntur illi non lecti, vel certè de properato transcursu, quod circa illos, qui parùm sunt grati legentibus, solet accidere, nec tamen proptereà hoc loco tale aliquid velim suspicari. Ergo P. Molina in sentit citata Disput. n. 1. P. Vasquez Cap. 6. §. 3. Dub. 5. nu. 84. de dubio loquitur, non de opinione. P. Sancius Cap. 3. n. 7. P. Suarez Cap. 18. n. 20. Pergit Auctor, & Primò asserit in dubijs opinio
num compensationem non esse licitam: quod probat inprimis ex eo quòd si creditor dubius id possit: ergo & posteà debitor, quia æqualem habet probabilitatem, & sic deinceps creditor vsque in infinitum. Quæ ratio militat etiam contra bellum iustum ex vtrâque parte, iuxta id quod multi admittunt, inter quos Auctor, vt vidimus n. 59. vbi potiùs de infinitate suspicio esse posset, nam regnorum iura in Regum semper memoria viuunt, cùm in priuatis, quæ ad hoc spectant genus, morte extinguantur. Deinde arguit, quia sic in vtroque est ius integrum, quod implicat, quia ius actiuum supponit passiuum: ergo & in debitore est ius passiuum reddendi rem: ergo non est ius habendi rem per nouam compensationem, sit hoc ita: ergo contra arguentem ex infinitate. Distinguo item: Est ius passiuum, certum nego: probabile concedo: cum eo autem potest esse etiam probabile actiuum, cui in creditore iam compensato passiuum respondeat. Tandem vrget: Quia si in vtroque est ius habendi rem: ergo est illa vtrique communis, & vnicuique propria, quia vterque de ea sine alterutro potest disponere. Nec dici potest esse per accidens ratione obscuritatis: nam contradictoria neque peraccidens possunt verificari de eodem. Ad quod dicendum rem non esse communem reipsa, quia ex opinionibus vna tantùm est vera, vnde cessat contradictio: ratione autem probabilitatis potest vterque eam sibi propriam asserere, sed vnus fallitur inculpatè, quod in dubijs circa factum passim accidit.
79
*Hinc est vt compensationem seruatis con
Qui eam admittant.
ditionibus, de quibus Doctores adducti, & alij, multi vt probabilem admittant, & in casibus quibusdam etiam qui generaliter negant, vt videri potest apud Cardinalem Lugo, & apud Dianam
Parte 7. Tract. 10. Resolut. 16. & Parte 9. Tractatu 9. Resolut. 44. l. 2. duæ enim sunt eiusdem numeri. Et quidem citatus Cardinalis licet probabile admittat, & probet compensationem esse licitam, quando in compensante ita fauet probabilis opinio, vt sperari possit iudicem, si coràm eo res petatur, eam ipsi adiudicaturum; quando tamen minùs probabilis est opinio, non ita determinat, quia nec iudicem posse sententiam ferre secutum minùs probabilem opinionem censet, pro quo Disput. 37. Sect. 10. ait verò, quia Doctores aliter sentientes circa iudicem extant, consequenter idem dicere debere in casu præsenti: nec defuturum, qui licet id neget iudici, pro compensante affirmet, congrua reddita ratione: quamuis concludat abstinere se ab vltimo iudicio circa dicta à se de compensatione: quia licet in
Quid generaliùs ille.
casibus particularibus Auctores videantur id admittere, in communi tamen, & dum quæstionem in proprijs terminis tractant, videntur id communiter negare, à quibus non est in practica facilè discedendum, quia fortaßè aliquid occurrebat, quo argumenta nostra supra posita possent dissoluere. Quæ sunt illius verba, temperatum illud & maturum iudicium in prægrandi ingenio, & diuturno magisterio, satis demonstantia. Quæ tamen præmissis non obstant, & prolato ab ipso de probabilitate iudicio: quod etiam in eo casu dicendum, in quo opinio minùs probabilis pro compensante adsit, quia & quod de iudice dicitur est valde probabile, & ab ipso Cardinali in multis casibus admittitur, pro quo Conclusio illius tertia. Iuxta quæ etiam proce
Et quomodo apertè faueat.
dit generalis illius assertio Sect. 5. nu. 97. vbi ita scribit: Possum autem semper in qualibet operatione amplecti opinionem probabilem, quæ dicit me hîc & nunc omnibus pensatis licitè operari. Quotiescumque ergo probabilitas versaretur circa ipsam compensationem, possum licitè compensare occultè debitum, sequendo opinionem aliquam probabilem, quæ dicat non solùm rem esse meam, sed me posse licitè vti compensatione: & quoad hoc omnes debemus conuenire. Hæc ille: iuxta quæ id, quod diximus, manet sufficienter expeditum, Doctoris tanti, & omnium eorum, qui circa electionem opinionum cum eo sentiunt, assensu suffragante.
80
*Iam ad Auctorem, qui Secundò dicit in
dubijs opinionum pro qualitate dubij licitam esse compensationem, seruatis alijs conditionibus. Ex.Exempli g.gratia, sunt opiniones probabiles an testamentum factum tempore pestis cum minori numero testium sit validum. Heres habet probabilitatem non teneri soluere legatum, etiam legatarius habet probabilitatem pro se, si ergo facta diligentia existimat vtramque opinionem esse probabilem, poterit occultè sibi compensare de medietate legati. Ratio est, quia iura non minùs stant pro herede quàm pro legatario: ergo vterque in illa portione relicta pro legato debet habere partem. Vlteriùs, legatarius accipiendo partem non facit iniuriam heredi, cui pro sua parte iurium relinquit partem legati. Demùm hæc partitio videtur magis sape
Vti in verosimilis refutata.
re æquitatem, & magis consonans rationi, cùm vterque participet de re, ad quam vnusquisque habet ius. Sic ille philosophatur, ex cuius discursu non solùm sequitur legatarium ita compensare posse, sed hæredem etiam teneri legati soluere medietatem; quod tamen non asseritur: ergo sicut heres totum legatum retinere potest, ita & legatarius compensare. Quod quidem cùm opinio valde probabilis statuat, iuxta illam omnino securè, sicut & heredi, ita & legatario licet operari, nihil in contrarium vrgentibus, quæ in contrarium adducuntur: Iura enim vtrique fauent, sed vt totum singuli habere queant, vt ex Textibus, qui pro vtraque parte inducuntur, apparet. Sicut autem legatarius non facit iniuriam medietate sublata, ita neque integro legato, quia vtitur iure suo, licet probabili. Et quamuis consona pietati appareat illa agendi ratio, non omnes tales in conscientia obligant, & ideò lites passim insurgunt, dum quisque ius suum prosequitur, cùm tamen magis esset expediens, vt partes inter se remotis altercationibus conuenirent. Sic etiam cessarent bella, quæ tamen iustè, licet magna cum regnorum concussione & conquassatione, geruntur.
RESOLVTIO V.

RESOLVTIO V.

Circa contractus, quos aliqui licitos negant, alij probabiliter licitos arbitrantur.
81
*DE hoc Arti. 13. vbi distinctione vtitur:
Nam vel dubius de honestate contractus habet necessitatem contrahendi, vt si Mercator ad præseus non habeat occasionem, nec in proximo esset spes exponendi solitam pecuniam ad lucrum in alio negotio; quia ratione probabilitatis videtur habere aliquod ius ad lucrum, quod potest sperari per huiusmodi contractum dubium: nec Mercator tenetur magis consulere indemnitati proximi, quàm proprium cauere detrimentum: quo euentu arbitratur licitè posse contrahere cum medietate illius lucri, quod totum sibi competeret, si opinio, quæ asserit actum esse licitum, esset moraliter certa. Exemplum apponit in Cambio recursæ pro Mercatoribus, & generalius aliud in venditore rei fructiferæ cum reseruatione fructuum, donec emptor soluerit pecuniam: quos contractus sunt qui illicitos censeant, alijs eos probabiliter approbantibus. Aut nccessitas deest in Mercatore, & venditore prædicto potentibus applicare pecuniam negotio alteri, aut venditionem cum indemnitate differre. Et tunc à contractibus abstinendum, quia non sine proximi læsione contingunt, quæ vitari sub reatu culpæ debet, quando pro contrario agendi modo non vrget proprij detrimenti euitatio, quæ est indemnitati alterius præferenda.
82
*Sed certè modus hic dicendi solido est
Vt minimè solida reprobatur.
fundamento destitutus: stante enim probabilitate sententiæ fauentis ipsi, totum quod resultare commodum ex illo potest, procurare & reportare licet contrahenti, in quo sensu prædicta sententia procedit. Nec est considerationis alicuius debita attentio ad vitandum alterius detrimentum: si enim illud verè extat, valde voluntarium est, dum quis ita vult contrahere, & detrimento aliquali negotium agit suum, dum ab eo ad commodum alias habendum ordinatur: nemo enim contrahit, nisi commodi alicuius intuitu. Prætereà qui contractus dictos damnant, proptereà id faciunt, quòd in illis aliquid admisceatur, cui medietas etiam dicta repugnet: & ita absolutè pronuntiant non licere, & esse lethale peccatum in eo: ergo etiam stante cōmodocommodo aliquo non est iuxta prædictam sententiam operandum: stante insuper Auctoris inuiolabili dogmate de parte amplectenda tutiore. Antecedens patet, & consequentia probatur: quia commodum temporale non excusat operantem id, in quo est periculum peccati, iuxta celebrem doctrinam D. Thomæ Quodlibeto 8. Ar
D. Thom.
ti. 13. sic dicentis: Si manente tali dubietate plures præbendas habet, periculo se committit, & proculdubio peccat; vtpotè magis amans beneficium temporale, quàm propriam salutem. Sic ille: de quo & Auctor Parte 2. Arti. 21. qui & Arti. vltimo ita tenaciter adhærendum contendit opinioni suæ, vt propter nullum temporale commodum ab eius vsu declinandum admittat. Quòd si conniueat, & respectum talem posse locum habere concedat, dogma equidem de illicito vsu opinionis non tutæ iam nutat, & omnia pariter firmamenta pro eodem adducta subsidunt, quibus legis diuinędiuinæ stabiliri obseruantia prætenditur, nullo ad concupiscentiam carnis & oculorum admisso respectu, videantur dicta.
RESOLVTIO VI.

RESOLVTIO VI.

Circa quantitatem sufficientem ad peccatum lethale in Religioso contra votum paupertatis, vbi pro Indijs notanda doctrina.
83
*DE illa Arti. 24. vbi eius regulæ, quam
secutus in præcedentibus fuerat de memedietate in dubijs opinionum, exceptionem exhibet, & circa alia, de quibus inferiùs. Ait ergo circa ipsam diuersas opiniones existere: nam Rebellius 1. p. Lib. 3. q. 5. Sect. 3. & Azor Lib. 12.
Non legales citationes.
Cap. 12. (Adde in priori nu. 22. & in altero Tomum seu Partem, scilicet 1. & quæs. 6. recognoscens dicta nu. 78.) statuunt quantitatem, quæ apud sæculares facit furtum lethale, communiterque est valor trium Iuliorum, violare votum paupertatis. Alia opinio extrema est Rodriguez
Rodericius
in Summa Parte 4. (pro Tomo 4.) Cap. 118. docentis Religiosum non esse reum furti lethalis, dummodo summa non excedat valorem duorum aureorum. Vbi pro. Non ascendat ad summam, repositum Non excedat: videndus nu. 27. vbi sententiam docti Iurisconsulti proponit, & probat, & 29. vbi iuxta propriam locutus mentem. Et vulgari, quo scripsit, sermone. LLegando à la cantidad &c. Et de Ducatis id protulit, qui & vulgares, & simplices aurei dici solent, vt habet Co
Couarrub.
uarrubias in Collatione de Moneta veteri Cap. 3. §. 2. n. 7. Vers. Percußi. Et vndecim regalibus con
P. Rebellus
stant. Nec fidelior citatio præcedentium: P. Rebellus non ita generaliter locutus de furto apud sæculares, sed comparatione cum filijs facta, in quibus nu. 16. ait debere quatuor aut saltim tres argenteos excedere. P. Azor licet ita proferat,
P. Azor.
non tamen ibi determinat quæ apud sæculares quantitas ad mortale peccatum furto sublata sit ad lerhalelethale necessaria, sed pro eo remittit se ad dicenda circa septimum Decalogi præceptum, de quo Parte 3. in cuius Lib. 5. Cap. 13. Quæs. 2. asserit quantitatem non posse generaliter determinari, quia pro diuersitate prouinciarum & locorum pecuniæ est æstimatio diuersa, sicut & rerum pretia.
84
*Progreditur iam Auctor, & ait nullam
Auctoris iudicium.
determinatam opinionem probabilem in hac re posse designari; & consequenter, sicut extremæ opiniones non sunt probabiles, ita neque mediæ dici possunt tutæ. Ratio est nuper adducta de diuersitate æstimationis pecuniæ & rerum, pro diuersitate locorum, quæ & esse potest ratione personæ, vel status: nam quantitas, quæ sufficit ad violandum votum in Religionibus strictioris regulæ, non sufficit in Religione opulentiori. Igitur in huiusmodi casibus, consulenda est praxis Mirandæ in Manuali Prælatorum Quæst. 28. arti.
Miranda.
17. (Adde Tomo 1. & in fine Articuli) dicentis | quantitatem notabilem in furtis Religiosorum determinandam esse in particulari pro temporum, locorum, Religionum personarum, & aliarum circumstantiarum, differentia, iudicio & auctoritate boni viri. Sic ille mirabili confidentia & potestate locutus, dum doctissimorum Theologorum & Iuristarum determinatam quantitatem assignantium sententiāsententiam improbabilitatis censura traducit. Et quidem si inter illas, ea pro qua P. Azorium adducit, numeranda veniat, improbabilitatis etiam nota eius sententia laborabit: nam dictus Pater, vt vidimus, eodem modo philosophatur. Et vtinam Mirandæ temperatum agendi modum vnà cum sententia pariter admisisset sua magnis Scriptoribus veneratione delata: sic enim ille §. vltimo post adductos eorum plures: Ego autem in hac tantorum Doctorum diuersitate quid sentiam,
Illius in loquendo moderatio
quid sanè dicam, nescio. Addit statim materiam debere esse alicuius magnæ quantitatis & momenti, & pro illa determinanda modo præfato concludit. Non ergo improbabiles aliorum sententias censuit, ne & ipse improbabiliter loqueretur.
85
*Et quidem in Societate nostra Ordinatio
Ordinatio pro Societate.
extat in eorum libro Cap. 4. tenoris sequentis: Intelligant omnes eam quantitatem, quæ furto sublata satis esset ad constituendum peccatum mortale contra Septimum præceptum, sufficere vt peccasse aduersus votum paupertatis iudicetur, si quis èex Nostris rem vt propriam vel vsurpet, vel alienet, absque Superioris facultate. Sic Ordinatio, de quo agens P. Molina Tomo 3. Disput. 687. n. 2. affirmat eam à R. P. Generali dispositam iuxta sententiam Patrum, qui anno 1594. Congregationi Generali Romæ interfuerunt: & fuit illa eo anno finita, cùm tamen anno præcedenti 1593. die 3. Nouembris fuisset inchoata; & fuit Quinta, cui R. P. Claudius Aquauiua præfuit, qui Ordinationis tunc missæ Prouincijs initio sic profatus: Curauimus ea de re inter Doctores nostros diligenter inquiri ac disceptari, Omnium verò sententia fuit
Vener. P. Claudius.
&c. Quis autem nisi valde temerè affirmare ausit id quod tanto est consilio à viris doctissimis & grauissimis iudicatum, improbabilitatis vitio laborare? Ne autem tale quippiam in mentem alicuius ex Nostris veniat, obseruandum est tali facta declaratione eum vsum in Societate vigere, & ab omnibus admitti vt inuiolabilem; quod necessariò ita fieri debet: nam votum paupertatis iuxta vsum talem emittitur: & indubitabile est ita fieri posse, vt scilicet quis ita voueat, & obligatio sub lethali reatu constringat. Pro quo vlteriori obseruatione dignum occurrit venerabi
Obseruatio peculiaris.
lem P. Claudium in prædicta Ordinatione statuisse vt omnes in Societate opinionem huiusmodi sequerentur, vt videri in eius tenore potest apud P. Molinam: id tamen in Ordinatione, quæ inter alias habetur, & à nobis est integro tenore proposita, non extat: visum enim est Societati valde expediens illud auferre, ne quisquam rem esse iam apud Nostros opinabilem reputaret, aut aliquam circa ipsum moueri posse quæstionem.
86
*Et verò dictus Auctor, quidquid tergi
versari libeat, in id relabitur, quod in alijs vt improbabile refutauit: ait enim rem hanc non posse generaliter signata quantitate definiri, sed iudicio boni viri reseruandam. Tunc sic. Determinantes quantitatem & boni & doctissimi viri fuerunt: ergo eorum iudicijs potest conuenienter stari. Nec verò cùm P. Thomas Sancius
P. Sancius.
Lib. 7. in Decal. Cap. 20. n. 3. & 6. quatuor argenteos sufficientem materiam esse ait, quam opinionem tenent alij, & probabiliorem reliquis affirmat Diana Parte 1. Tract. 6. Resolut. 36. de om
Diana.
nibus mundi plagis est locutus, sed de ea, in qua scribebat, & similibus. Quòd si verum est id quod P. Mercorus ait, vnum aureum Matriti vel Parisijs, vbi abundant pecuniæ, quantùm ad existimationem furti æquipollere valori trium Iuliorum vbi abundant res, & non abundant pecuniæ; iuxta hoc venit accipienda P. Sancij sententia, vt vbi æquipollentia valoris est, iuxta illam, & non iuxta numorum numerum, debeat, cùm de materia furti agitur, iudicari. Et quia in opulentioribus Indiarum prouincijs duo octo regales, seu patacones (quod nomen vsitatissimum est in illis, & iam apud Scriptores inuenio) æquipollere possunt quatuor argenteis, regalibus, aut Iulijs in Europa, ideò quantitas sufficiens pro furto à pluribus æstimatur; quamquàm fortè non desint qui plus aliquid censeant adijciendum. Si autem alicubi quatuor argentei vnius aurei æstimationem adæquent, iuxta id erit iudicium ferendum, & plures quatuor regales imaginatione formandi boni viri iudicio, qui in vno quolibet multiplicentur, & ita minor summa pro furto constituendo sufficiet: quod quidem iuxta sententiam dictam vir bonus & sapiens adaptabit: ad quam aduocari aliquo modo Nauarrus pote
Nauarrus.
rit, qui in Cap. fin. 14. q. 6. quod est de furto & rapina, affirmat quantitatem vnius argentei esse ad effectum dictum notabilem quantitatem: quod & tenet Corduba in Summa de Casibus quæst. 109.
Corduba.
puncto 2. iuxta id enim, quod in locis, in quibus degebant, res habebat, verosimiliter iudicarunt.
87
*Pro eo autem, quod de Indijs dicebamus
id iuuat expendere, quod esse in vsu circa stipendia Missarum est certum. In his enim Prouincijs Peruuianis frequentius est octoregalis; cùm tamen in nonnullis dimidio sit maius, & in alijs Duplò: & quædam etiam sint, in quibus quatuor argentei pro communi taxa habeantur. In Europa autem maius stipendium duobus argenteis adimpletur. Collatione ergo facta, vbi octoregalis stipendium est, duobus in Europa respondet argenteis. Et ita duo octoregales argenteis quatuor. Iuxta quod in Indijs, vbi stipendium vnius octoregalis est, duo ex his sufficiens materia lethalis peccati in furto erunt. Vbi autem stipendium maius, pro quantitate excessus erit iudicium proportione adhibita faciendum. Sicuti iuxta diminutionem vsque ad argenteos quatuor: ibi enim vnus octoregalis reputandus sufficiens ad lethalem prolapsionem, & ita quidem boni viri consulere possint, nec poterit P. Mercoro displicere, qui nihil plus exigit: Si autem neque ille, neque alij quipiam probent, dicant ipsi certius aliquid, & quantitatem determinent; quod dum non præstant, aut velint rem hanc indeterminabilem futuram, quod graue inconueniens est, carere scilicet circa hoc luce doctrinæ ad conscientiarum directionem; aut verosimiliter loquentibus acquiescant.
88
*Iam id quod Auctor ait, quòd sicut ex
tremæ sententiæ non sunt probabiles in hac re, ita nec mediæ possunt esse tutæ, non videtur conuenienter dictum; quia non apparet cur existentibus extremis sententijs improbabilibus, non possit media aliqua esse probabilis: id quod ex eiusdem venit exemplo comprobandum, qui sententiam Merendæ & aliorum neutiquam vt probabilem admittit, neque extremè oppositam de vsu probabilitatum, sed mediam amplectitur superiùs explicatam: quod & in multis alijs accidere potest, & est valde rationi conforme, vt extremis vitatis medium æquitati consonum teneatur. Sic media sententia circa attentionem in horis Canonicis pluribus placet, quod scilicet aliqua necessaria sit vitatis extremis de nulla, aut summa: de qua Auctor pag. 554. vbi ait sufficere virtualem, cùm in principio sit satis mentem eleuare ad Deum, vt si posteà contingat inuoluntariè mentem euagari, etiam vsque ad finem, sit satisfactum officio: videndus etiam pag. 656. & seqq. qui & pag. 650. ex D. Antonino ponit fuisse aliquos, qui nimis rigidè contendebant ex præcepto Ecclesiæ in recitandis horis necessariam esse continuam actualem attentionem. Erat ergo illorum extrema sententia, sed improbabilis, qualis etiam videtur illa, quæ necessitatem omnem attentionis à præcepti obligatione submouet, contra quam acriter pugnat toto Articulo 23. Pro quo hæc satis.
RESOLVTIO VII.

RESOLVTIO VII.

Circa quantitatem vespertinæ refectiunculæ in diebus Ecclesiastici Ieiunij.
89
*PRo illa Arti. 14. pariter iudiciali censura
dicturus, præmittit esse nonnullorum opinionem asserentium octo vncias cibi non frangere ieiunium; aliorum item extremam, qui contendunt non esse excedendam trium vnciarum quantitatem: & concludit vtramque esse improbabilem, neque tertiam eligi posse, quæ probabilis sit, eo quòd designet medietatem, neque tuta: sed iuxta vniuscuiusque complexionem fortem vel debilem, aut alijs circumstantijs designandum esse ad arbitrium Confessarij. Approbata enim est talis consuetudo non solùm vt olim ratione potus, sed ad qualitercumque reficiendas vires. Cùm igitur diuersis complexionibus hominum diuersæ correspondeant indigentiæ, non potest vniuersaliter designari aliqua determinata quantitas pro omnibus. In quo dicendi modo
illud in primis non probandum, opinionem scilicet doctissimis Scriptoribus probatam, & congruis fundamentis stabilitam, sicut & frequentissimo vsu, improbabilem compellari, de quantitate scilicet octo vnciarum. Videndi illi apud
Diana.
Dianam Parte 1. Tract. 9. Resolut. 1. & Parte 9. Tract. 6. Resolut. 8. qui in fine sic ait: Vnde refellendus venit Homobonus, qui in Respons. casuum
Homobon.
conscient. volum. 1. parte 2. respon. 59. parùm modestè asseruit supradictos viros doctos nimis laxè & licenter locutos fuisse. Sic ille. Deinde praxim iniungit impossibilem, quod scilicet Confessarij debeant pœnitentium omnium complexiones agnoscere, & iuxta eas vncias cibi sumendi taxare, vt & Medicos etiam esse oporteat. Quod cùm reuera ita sit, obligatio ad praxim huiusmodi meritò videbitur ritè sentientibus improbanda, ex quo & improbabilis. Prætereà stat contra illam Religiosorum, omnibus enim determinata quantitas apponitur; cùm tamen verosimile, immò & certum sit non omnibus eamdem pro reficiendis viribus esse necessariam, neque cuiquam ea de caussa scrupulus inijcitur: & ridiculum haberetur, si facto complexionum delicato scrutinio, vuæ passæ, amygdalæ, auellanæ & similia ad exactam trutinam penderentur.
90
*Est equidem certum refectiunculæ sero
Et multipliciter probatur.
tinæ vsum ad reparandas aliquomodo vires iam diu licuisse, & circa hoc diuersis complexionibus plus cibi minusve fore sufficiens: & quoad debiliores octo vncias sufficere videtur Auctor admittere, cùm extremam per excessum sententiam dicat, & ita id concedentem, quod summum esse potest. Inter illos autem gradus debilitatis internoscere valde difficile est, vnde pro debilibus talis quantitas assignari potest, quia ad arbitrium prudentis Confessarij pro aliquibus potest illa iudicari sufficiens, vnde & ad alios idem arbitrium extendi. Tunc vltra. Ergo & pro robustis designari illa poterit. Patet Consequentia. Primò, quia vsus refectionis talis pro omnibus est generaliter introductus, & non vt priuilegium debiliorum. Secundò, quia in præcepto ieiunij, & vnica comestione permissa, nullum est discrimen attentum in ordine ad præfata, vt plus concederetur delicatis, & debilioribus, quàm robustis, dummodò implere præceptum possint; vnde stare potest sine violatione præcepti, vt robusti, & ad sustinendam abstinentiam validiores, plus comedant quàm debiles, vt non rarò accidit. Tertio, quia in robustis non omnes sunt æquales dies, & aliqui superuenire possunt, in quibus debilitas aliqua sentiatur: esset autem onus intolerabile, si iuxta inæqualitatem dictam refectio deberet variari, & ea de caussa adeundus esset Confessarius. Tandem, etiamsi robusti minùs videantur indigere, id quidem non est penitus exploratum: licet enim statim non persentiscant defectum, poterunt deinceps, præsertim longo Quadragesimæ ieiunio. Et natura quidem etiam per insensilia detrimenta extenuatur, sicut insensilibus crescit augmentis. Solent etiam laborare ampliùs, vnde & plus alimenti in fine diei eis videtur indulgendum.
91
*Vbi circa Indias occurrere dubitatio po
test; an videlicet in illis plus aliquid concedendum sit, quia alimenta minùs videntur habere substantiæ, sicut & corpora virium, lautioribus eatenus assueta: vnde sub earum nati cœlo non ita ad ardua exprompti sunt, vt eorum progenitores, quorum egregia facinora magnam & illustrem Indicis Annalibus materiam præbuerunt. In quo quidem affirmare possumus, & duarum vnciarum adiectione caussam istam terminare. Pro quo deseruit multorum sententia apud
Dianam suprà asserentium decem cibi vncias in Collatione sumere, tantùm esse veniale peccatum, quia octo licent, & duæ ex se parua materia sunt, in quarum sumptione quolibet diei | tempore tantùm venialiter delinquitur: pro quo & ille Parte 5. Tract. 5. Resolut. 11. Ergo etiam si alijs octo permissis, sumantur, peccatum non erit maius. Tunc sic. Ergo stante rationabili caussa, nec malitia erit venialis. Probatur illatio: quia sic accidit in diuersis materijs iuxta probatas Doctorum sententias, vt in anticipatione, postpositione, aut transmutatione aliqua Officij diuini: circa seruilia opera in diebus festis: & in ieiunio ipso, si circa horam aliquid antepositionis accidat, aut collationis & prandij tempora inuertantur: si priuilegiatus ad concedendas carnes, piscium aliquid sumat, &c. de quibus Diana Tract. 5. citato Atqui vt ita fieri in Indijs queat ratio prædicta succurrit: ergo non erit in eo venialis culpa. Dices: Ergo sumere duodecim vncias non erit peccatum mortale: quia decem licent, & in duabus culpa tantùm venialis est, iuxta dicta. Videtur concedendum consequentia doctrinæ. Et quidem cùm negotium hoc ad arbitrium Confessarij prudentis deferatur, nihil est in præfata resolutione damnabile, sic enim Confessarij prudentes in Indijs iudicabunt, desiderantes vt omnes ritu prædicto ieiunarent, sic enim non ita facilè præceptum adeò graue & vtile, vtpotè corporibus animisque curandis salubriter institutum, à pluribus frangeretur. Vnde & in ieiunantibus; & bona fide lautius aliquid pro collatione sumentibus, dissimulandum illud prudenter, ne grauis lapsus ex rigida admonitione præbeatur occasio, iuxta doctrinam, de qua aliàs, quæ & multorum.
RESOLVTIO VIII.

RESOLVTIO VIII.

Circa paruitatem materiæ in lectione librorum hæreticorum.
92
*EXtat illa eôdem Articulo, vbi statuit opi
nari aliquos in lectione talium non ligari excommunicatione Bullæ Cœnæ, qui vnam paginam legeret. Ita Sanchez in Sum. Lib. 2. Cap. 10. At nec vnam lineam posse legi absque tali pœna docuisse Toletum Lib. 1. Cap. 19. & Vgolinum in Exposit. 1. Can. Bullæ eiusdem. Quibus prælibatis ita decernit dirimens quæstionem: Ad Quæ
situm igitur in forma dico, si quis putat probabilem opinionem Toleti vel Azorij asserentium paruitatem materiæ in hoc genere esse pauca verba legere, seu quando non est multarum linearum lectio, vt docet Suarez de fide Disput. 20. Sect. 2. Quamuis etiam probabilem existimaret opinionem Thomæ Sanchez, quòd vna pagina sit parua materia, non potest tertiam opinionem eligere in praxi asserentem medietatem paginæ posse bona conscientia legi. Et vna semper est ratio: quia opinio quæ fauet legi, cùm sit probabilis, potest esse vera, & ita qui oppositam eligeret, exponeret se periculo transgrediendi legem. Hæc ille, suo illo innixus principio de obligatione sequendi partem tutiorem, quo reiecto non currit assertio, & oppositum posset aliquis probabiliter opinari. Sicut Auctor ipse ait eum, qui le
Ex quo redarguitur.
geret quartam partem paginæ in illis locis, in quibus certò sciret hæreses aut alios errores non contineri, non peccare mortaliter, cùm in huiusmodi breui lectione non possit præsumi Auctorem libri honorari, quem honorem auertere Ecclesia intendit, cùm lectionem prohibet in illis etiam locis, vbi errores non contineri fuerit manifestum. Ex quo & argui contra ipsum potest: Nam sententia stans pro lege potest esse vera, quòd scilicet etiam parua illa lectio sit prohibita: ergo sic legens exponit se periculo transgrediendi illam. Vbi quod datum responsum fuerit, argumento poterit applicari.
93
*Sed fortè dicet opinionem Cardinalis To
leti & Vgolini priùs citati, quem posteà cum P. Azorio videtur confundere, qui Tomo 1. Lib. 8. Cap. 16. Quæs. 3. vnum vel alterum versiculum, eo quòd venialis culpa tantùm in eo sit, solùm pro excusanda pœna permittit: est autem versiculus linea, sicut & versus ex Plinio Lib. 4. Epist. Si inquam dicat opinionem non esse probabilem, si de lectione modo dicto explicata loquantur, quod videtur significare verbis illis: Si quis putet probabilem opinionem. In quo quidem neutiquam audiendus, maioris enim auctoritatis Doctor in Ecclesia Dei censetur Cardinalis Toletus, quam & secuti alij, quam Modernus nihil adducens quod momenti alicuius sit ad illius sententiam improbabilitatis stigmate deturpandam. Vbi & addendum falsò attribui dicto Cardinali sententiam asserentem neque vnam lineam posse legi absque censuræ incursione: quem errorem hausit Auctor ex Diana, ex quo solitus cursim desumere citationis locis non exactè designatis: ille enim Tract. 5. citato Resolut. 42. ex eodem, & Vgolino refert in hac re non dari paruitatem materiæ, quamuis vnam vel alteram lineas quis legat, in quo & P. Thomas Sancius dux etiam erroris n. 31. cùm tamen de paruitate materiæ nihil apud eum habeatur, neque ille verborum tenor, sed qui sequitur: Prætereà siue paucæ lineæ,
Illius verba.
siue multæ legantur, incidunt legentes in Canonem hunc, dummodò tamen scienter legatur &c. Vna autem vel altera linea, non sunt paucæ, immò neque paucissimæ vix dici possunt, vnde illæ non videntur tanto cum rigore damnatæ. Dauidi dictum ab Eliab fratre: Quare dereliquisti pauculas oues illas? 1. reg. 17. v. 28. quæ tamen duarum
1 Reg. 17. v. 28.
numerum valde superabant; & tamen pauculæ, vt conijciamus hinc, cùm paucæ dicuntur lineæ, minimè ad vnam vel alteram numerum coarctandum. Nec P. Suarez à sententia dicti Cardi
nalis videtur discrepare, dum loco citato n. 20. exigit ad vitandam pœnam, vt breuis sit lectio, & non multarum linearum: non multæ enim paucæ sunt. Vnde non video cur sententia illius adducta, vt probabiliorem opponat eam, cui ipse subscribere videtur, reiecta tantùm sententia P. Sancij, quam ait se nullo modo probare. Quod cùm ait, & probabiliorem sententiam, quæ talis in rigore sit, sententiæ priori antefert, manifestè eam probabilem agnoscit, cuius iudicio standum potius, quàm sine fundamento neganti, & sententiam P. Suarij suo illo iudicio pariter inuoluenti.
94
*Eodem autem modo videtur sentire de
sententia P. Sancij vnam concedentis paginam etiam voluminis magni, quia eôdem modo de illa loquitur, cui fauet, vt vidimus, P. Suarius, quamuis probabilitatem non fuerit inficiatus, pro quo & Diana ita scribit: Ex quo fit non esse audiendum P. Layman Lib. 2. Theol. moral. Tractat. 1. Cap. 15. | n. 5. dum ait posse Confessarium absoluere eum, qui vnam paginam libri hæretici legerit, quia præsumere potest eum non incurrisse excommunicationem Bullæ iuxta opinionem Sanchez suprà relatam. Sed
Diana acer impugnator.
manifestè fallitur, quia opinio Sanchez parùm probabilitatis habet, tum quia magis communiter reijcitur: tum etiam quia Viualdus, & Emmanuel Sa, qui eam asserebant, expurgati fuerunt, & per consequens saltem est valde dubium an legens vnam paginam libri sit excommunicatus, & hoc sufficit vt absolui non poßit propter rationem dictam. Et ita docet Merolla Tomo 1. Disput. 1. Cap. 2. Coroll. 7. Difficult. 3. nu. 344. Quod magis probatur dum videmus hanc opinionem in Viualdo & Sa emendatis à R.mo. Mag. S. Palatij ampliùs non inueniri. Sic ille, qui dum absolutionem dubij casus negat ob rationem dictam, ad Decretum Clementis VIII. à se præmissum adludit eam prohibentis. Sed in primis probabilitatem ille non abnuit, li
cet paruam tantummodò fateatur: quod autem parùm probabile est, absolutè est probabile, vt vidimus nu. 41. Deinde quod ad Decretum Clementis spectat, per illud casus dubius exprimitur, non est autem talis, quando pro illo est opinio probabilis, vt communis est resolutio. Præterquam quod Decretum dictum pro Italia tantùm extra Vrbem vim habere constat ex eôdem, vt & Diana recognoscit, qui & Parte 10. Tract. 14. Resolut. 8. affirmat Decretum prædictum per posterius aliud moderatum, in quo de casibus dubijs nihil idem Pontifex statuit, pro quo adducit P. Pellizarium, & Carolum Bausium cum doctissimis alijs à se consultis probabiliter decernentes. Iam
95
*Iam quod de emendatione in præfatis
Auctoribus dicitur, parùm vrget, & argumentum per oppositum vrgeo: nam P. Sa sic correctus circa assertionem dictam, & plures alias, eôdem modo sine illis currit ac anteà: & vna propositione de absolutione absentis excepta, circa reliquas nihil Sanctum Inquisitionis Tribunal habuit proscriptionis sententia damnandum. Quod & in Viualdo est cernere, vt eius, sine extinctione alicuius luminis aureum luceat Candelabrum. In quo tamen iuxta iudicium Mag. S. P. emendato, sicut & in P. Sa clarum est non inueniendam proportionem dictam, quandoquidem sine illa impressionem fieri curatum est. Quod quidem antiquioribus editionibus non incommodat, & alijs iuxta ipsas, pro quibus prohibitio nulla. Hinc P. Bussembaum in Medulla Theol. mor. Lib. 7. Cap.
P. Bussembaum.
3. Arti. 5. nu. 5. ita scribit: Non sufficit vna alterave linea; immò secundùm Sanchez, Rodriguez, & Sa, nec integra pagina, etiam magni voluminis; quod tamen Bonacina & Layman locis citatis non concedunt: licet hic fateatur Confessario id posse ad hoc seruire, vt non continuò damnet peccati mortalis & excommunicationis eum, qui bono fine, vel etiam ex curiositate, vnam paginam legit. Sic ille, non improbans sententiam dictam, & P. Sa pro ipsa adducens, vti eum qui inter primarios rerum moralium magistros numerari debeat, neque circa sententiam dictam alicuius legitimi Tribunalis iudicio pœnali mulctatus. Et quod ad Roderi cium attinet, & ego sententiam præfatam in eo non inuenio; pro cuius tamen probabilitate stat etiam P. Tamburinus Lib. 2. in Decalogum Cap. 1. §. 16. nu. 34. qui illam etiam attribuit Patri Layman simul cum P. Sancio, sed non verè, quia solam ille probabilitatem agnoscit, vt vidimus. Nec de Resolutionibus plura.

Conclusio Disceptationis.

96
*PRo illa hæc ex Auctore Parte 2. in fine:
P. Mercorus.
Has, quæ maiorem vim & apparentiam habent, rationes collegi prò opposita sententia, quas vnà cum solutionibus ad ipsas, & rationes à me suprà explicatas pro sententia affirmatiua, in sinceritatis trutina perpendat doctus lector, iudicet veritatem, & det gloriam Deo. Sic ille: quæ licet ad me non videantur directa, vti ad eum, qui inter doctos non veniam percensendus; pro eo tamen, quod erga præfata studium non indiligenter adhibui, & honore, quem sum inter illos, licet immeritus, consecutus, dans gloriam Deo, & in eius conspectu serius & sincerus affirmo opus P. Iulij Mercori
Pro illius opere iudicium.
eruditum quidem esse, & ingenio non præferuido, sed alijs pro eadem caussa depugnantibus maturiore constructum. Et quod attinet ad illimitatum opinandi modum eliminandum, percommodum, meritoque proptereà à P. Hieronymo Placentia Societatis nostræ in Academia Parmensi Theologiæ Professore laudatum: quoad sententiam verò de illicito vsu opinionis minùs probabilis, non tantùm habere momenti, vt propter rationes ab eo adductas sententia opposita vllum sit suæ probabilitatis detrimentum subitura. Quatenus verò non solùm minùs probabilem, sed etiam in ea parem, simili assertione conuoluit, minùs multò esse probabilem: vt verò & probabiliorem, penitus reijciendam. Et consequentiam, quam in eo tenendam statuit Parte 3. Arti. 6. pauci profectò vti legitimam admittent, de quo ita scribit: Respondeo Doctores tenentes opi
nionem minùs probabilem fauentem libertati non posse eligi in moralibus concurrente probabiliori opposita, quæ fauet præcepto, debere consequenter docere, nec æquè probabilem, neque probabiliorem in concursu oppositæ habentis æqualem, vel etiam minorem probabilitatem: fauentisque præcepto, eligi posse. Sic ille: sed locutus cum paucis, & à paucis, siue etiam ab illis, audiendus. Et vbi iam tantopere iactata venerabilis antiquitatis auctoritas, & ab ipso magisterio Apostolico deriuata? P. Ioannes
Baptista Goned in Dissertatione de Probabilitate Arti. 2. sic ait: Secundò, certum est hominem non teneri semper sequi tutiorem sententiam, sed posse sequi minùs tutam, si illa appareat probabilior, seu veritati conformior. Hæc ille alias data: & vnus est ex nuperis Scriptoribus, qui contra probabilitatum sectatores acerrimè digladiatur. Et quòd ille certum affirmat, & quidem non immeritò, vult P. Mercorus nec certum esse, neque consequenter dictum. Et assertioni suæ, quam talibus fundamentis stabilire satagit, tamquàm dogmati prorsus irrefragabili obsequendum, non dignatus oppositum probabilitatis honore. Ergo quod scripsi, scripsi, ad Dei gloriam, fidelium vtilitatem, & veritatis sincerissimam defensionem.
Loading...