SECTIO IX.

SECTIO IX.

Vtrum in Indijs possint Regulares virtute priuilegiorum absoluere à casibus Episcopis reseruatis.
179
*DIctum de hoc in Additionibus Tomi
2. nu. 45. vbi non obstantibus Decretis Pontificum, de quibus ibi, probabilitatem sententiæ asserentium id posse non sumus inficiati generaliter loquendo. Sed post ibidem scripta inter Propositiones ab Alexandro VII. proscriptas hæc habetur, & est ordine 12. Mendicantes possunt absoluere à casibus Episcopis reseruatis, non obtenta ad id Episcoporum facultate 24. Septembr. 1665. Qui & An. 1659. die 30. Ianuar. scribens Episcopo Andegauensi Decretum transmisit, quod obseruandum media illius industria præcepit. Propositionum aliquarum censuras complectens ex quibus §. 3. sic habetur, vt extat apud Franciscum BonęBonæ Spei Tomo 6. Tract. 5. disput. 11. nu. 8. Regulares Ordinum Mendicantium semel approbati ab vno Episcopo ad Confeßiones audiendas in sua Diœcesi habentur pro approbatis in alijs Diœcesibus, nec noua Episcoporum
Alex. VII.
indigent approbatione. Regulares habent potestatem absoluendi à peccatis Episcopo reseruatis, etiamsi ab Episcopo auctoritas ipsa ipsis indulta non fuerit.
Quoad primam partem est falsa, & animarum saluti pernitiosa. Quoad secundam partem est falsa, auctoritati Episcoporum, & Sedis Apostolicæ iniuriosa.
Iuxta hæc ergo probabilitas sententiæ dictæ neutiquam ampliùs asserenda aut sustinenda cum ea generalitate, quam Scriptores quidam, de quibus citato num. 45. & alij, eamdem amplectuntur.
180
*Sed an pro Indijs secus dicendum sit præ
Pro Indiis non habere locum.
sentis est quæstionis. In qua dicendum validam & licitam esse talem absolutionem. Cuius ratio est, quia vt vidimus Tom. 2. Thesauri Tit. 12. n. 300. per priuilegia Societati concessa possunt eius Re
ligiosi absoluere à casibus Bullæ Cœnæ. Ex eo enim videtur consequenter asserendum posse etiam à casibus Episcopis reseruatis, cùm multò id minus sit, & cui licet id quod plus est, licet etiam quod est minus, vt est Regula 53. iuris in 6. & inter iuridica Axiomata refertur ab Illustrissimo Barbosa Tractatu de Axiomatibus, Axiom. 180. cum erudita exornatione. Et licet illud aliquas admittat limitationes, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 8. de Matrim. Disput. 1. num. 32. tamen vt videri apud eumdem potest num. 37. & seqq. vbi & alios adducit, omnino est recipiendum quando plus & minus sunt in eodem genere, vt in casu præsenti contingit, & exempla ab eodem inducta conuincunt.
181
*Prætereà, virtute Bullæ Cruciatæ pos
Ex Bulla Cruciata roborata.
sunt Confessarij absoluere à casibus Episcopis reseruatis, quod præter alia, ex eo deducunt, quod in Bulla habetur, verbis illis: & ab eo, quorumcumque peccatorum & censurarum, etiam Sedi Apostolicæ, & in Bulla Cœnæ Domini reseruatorum, & reseruatarum &c. Particula enim Etiam eam vim habet, vt casum difficiliorem & magis dubitabilem implicet, vt videri apud citatum potest Tractatu de Dictionibus Dict. 112. & ita vt certum statuit P. Mendus in Elucidatione Bullæ Cruciatæ Disput. 23. num. 3. & 43. Atqui eadem est particula in concessione Pauli Tertij contenta in Bulla, quæ incipit Licet debitum die 28. Octobr. An.
Bulla Pauli Tertij.
1549. ibi: & eorum quemlibet ab omnibus & singulis eorum peccatis, etiam in Bulla Cœnæ Domini reseruatis &c. Quam concessionem confirmat, & denuo confert Iulius Tertius in Bulla, cuius initium, Sacræ Religionis die 22. Octob. An. 1552. Ergo iuxta illam omnino licet absolutio à casibus Episcopis reseruatis.
182
*Item, in Decretis Pontificum, quibus
2. Ratio exhibitionis modo.
absolutio talis prohibetur, etiam inuenitur prohibita absolutio à casibus Bullæ Cœnæ, quia in virtute facultatis pro ista ad vsum illa trahebatur, arguendo vt nos nuper à maiori ad minus, licet in speciali facultas pro illis concessa aliquando inueniatur. Videndum Sacræ Congregationis Re
Diana.
gularium Decretum apud Dianam Par. 12. Tract. 2. Resolut. 28. in quo pro vtroque extat prohibitio, & alia etiam quæ adducit Parte 10. Tract. 13. Resolut. 22. & Parte 11. Tract. 2. Resolut. 9. & sic specialiter arguit Bruno Chassaing de Priuilegijs
Bruno Chassaing.
Regularium Parte 1. Tract. 5. Cap. 2. Proposit. 3. vbi affirmat etiam vbi Bulla Cœnæ est recepta (quod respectu Galliæ negat) posse Regulares absoluere à casibus in illa contentis, quia sunt Episcopales, & ita non reseruati, si occulti sint, vnde & possunt quidquid Episcopi in eo genere. Sunt ergo prædictæ assertiones inter se connexæ, & ita Pontificum Decretis in Europa profligatæ, ex quo pro Indijs à contrario argumentum instauratur.
183
*Deinde, Etiamsi non concedantur casus
Bullæ Cœnæ, ex concessione aliorum Pontifici reseruatorum idem sequitur, vt constat ex Compendio nostro communi Priuilegiorum verb. Absolutio §. 1. vbi affertur concessio Pauli Tertij, in
Compendium Priuilegij Societ.
Bulla, quæ incipit, Cùm inter cunctas die 3. Iun. An. 1545. ibi: Ipsos & eorum singulos, ab omnibus & singulis eorum peccatis, criminibus, excessibus,
Paulus Tertius.
& delictis quantumcumque grauibus & enormibus, etiam Sedi Apostolicæ reseruatis, &c. exceptis contentis in Bulla, quæ die Cœnæ Domini solita est legi. Sic Pontifex. Ad quæ in Compendio, vt sequitur obseruatum: & quamuis aliqui Ordinarij prætendunt prædictam facultatem quoad casus per illos reseruatos nihil operari, immò ei esse derogatum à Greg rio XIII. iuxta ea, quæ in quadam Epistola ad
Greg. XIII. declaratio.
vnum ex eis missa, Illustrissimus Cardinalis S. Sixti subiungit in hæc verba, videlicet: Hac de re vbi Congregatio accuratè egisset, deinde ad sanctiss. D. N. retulisset, illius sanctitas etiam de sententia Congregationis censuit, ex facultatibus per Mare magnum, aliaue priuilegia Regularibus concessa, factam eis non esse potestatem absoluendi in casibus sibi ab Episcopo reseruatis &c. Nihilominus declarauit idem Gregorius die 10. Maij an. 1583. non esse intentionis suæ, quòd per talem Epistolam sit derogata, dicta Societatis facultas, eamque, quatenus opus sit, de nouo confirmauit. Habetur in viuæ vocis Oraculis pag. 131. Sic ibi.
184
*Itaque iuxta Societatis mentem, & quod
Ex ea arguitur clarè.
plus est, sapientissimi Pontificis, concessione reseruatorum Sedi Apostolicæ veniunt Episcopis reseruata. Et ita adducto priuilegio præfato similiter argumentantur citatus Bruno Proposit. 2. multos allegans, & Ioannes à Cruce in Directorio Conscientiæ Quæst. 5. de Sacramento Pœnitentiæ Dub. 5. Conclus. 4. & Lib. 2. de statu Religionis Cap. 6. Dub. 7. Conclus. 3. iuncto 5. Ad hæc dico, ex quo habetur non solùm de reseruatis in Iure locutum. Iuxta quæ habemus, vt cùm ex concessione dicta rectè deducatur posse à casibus Episcopis reseruatis absolui; vt non liceat, necessariam esse specialem prohibitionem: Atqui pro Indijs nulla extat, sicut pro Italia fuit ex Decreto Clementis VIII. extensa postmodum etiam extra Italiam præsertim ab Vrbano VIII. vt videri apud citatos potest. Hic autem modus loquendi Etiam extra Italiam, non significat remotissimas etiam Prouincias, pro quibus Pontifices specialisoliti sunt prouidentia vti. Et ita Pius V. in Bulla, quæ incipit, Romanus Pontifex pro PP. Dominicanis in simili locutus post verba illa, Quàm extraeam, addidit, vbilibet. Ex quo argumento liquet casus BullęBullæ Cœnæ non comprehendi præfatis prohibitionibus, & ita consequenter neque casus Episcopis reseruatos, qui ex consequentia veniunt, iuxta mentem Gregorij XIII. vt iam vidimus, & communissimo Doctorum sensu.
185
*Iuxta quem etiam dicendum etiamsi in
Indijs concessio pro casibus Bullæ Cœnæ non sit absoluta (licet talem esse sit à nobis citato loco demonstratum) sed cum limitationibus, quas Pontifices iam adhibere solent, vbi scilicet non est Inquisitio, & fideles inter infideles degunt, neque Ordinarij saltem intra duas diætas existunt huiusmodi facultatem habentes; stare resolutionem præfatam, quia in primis concessio omnium præter dictos Bullæ Cœnæ est innegabilis, & iuxta eam currit decisio nuper stabilita: quia cùm absolutio stare queat respectu illorum, etiam respectu Episcopalium debet admitti, vt stet veri|tas declarationis Gregorij, & tot cum eo sentientium Scriptorum. Dici enim nequit esse pro illis specialem prohibitionem, quia, vt vidimus, pro Indijs nulla extat: & cùm Pontifices adeò videantur soliciti caussam Episcoporum agentes, & eorum instantijs prouocati, si casus tales exclusos vellent, proculdubiò eos expressissent. Deinde ex eo quod in limitationibus habetur, id quod intendimus, non obscurè videtur indicatum. Recurrendum enim ad Episcopos dicitur, si existant inter duas diætas, & de casibus Bullæ agitur, pro quibus illi habeant facultatem: ergo cùm pro illis tantùm necessitas recursus imponatur, alij non videntur obligatione huiusmodi comprehensi. Præterquàm quòd limitationes dictæ absolutam concessionem non infirmant, vt explicuimus citato Thesauri loco num. 303. & 304 ergo ijs non obstantibus stat inconcussa nostræ veritas positionis.
Loading...