SECTIO PRIMA.

SECTIO PRIMA.

Occasione Beatificationis. B. Rosæ Virginis Peruuianæ quæritur Primò, quam habeat illa certitudinem, cum generali, ac peculiari doctrina.
§. I.

§. I.

Sententiæ diuersæ.
DE B. Rosa dictum à me Parte 4.
Sect. 2. cuius Beatificatio singularibus est à SS. Clemente IX. prærogatiuis honorata, vt meritò circa eius certitudinis gradum inquirere hoc loco debeamus. Pro quo Tomo 1. Problematum Theologicorum §. 6. Diuersos Auctorum sentiendi modos adduxi, probans cultum huiusmodi purissimæ Conceptioni Virginis ab Ecclesia exhiberi, quod quidem videtur approbare Mag. Ioannes à S. Thoma in 2. 2. D. Thomæ
scribens Disput. 11. Arti. 2. §. de Beatificatione Sanctorum, vbi statuit id, quod & initio Articuli dixerat & probauerat Beatificationem scilicet non dicere iudicium Pontificis de sanctitate, vt est caput EcclesięEcclesiæ (quidquid de illo sit vt est particularis doctor) sed permissionem, concessionem aut facultatem, vt aliquis colatur vt Sanctus, cum limitatione circa cultum post auditum iudicium Congregationis sacrorum Rituum. Si enim esset iudicium Pontificis vt Capitis vniuersalis absolutè iudicantis aliquem esse Sanctum, non posset non tota Ecclesia illud amplecti: vnde ritè non starent limitationes. Impossibile enim est quòd aliqua persona iudicatur esse sancta absotèabsolutè & simpliciter, & solùm in vno loco celebratio eius & cultus permittatur. Quod inde confirmat: Nam in Iure prohibitum est quemquam vt sanctum coli. Cap. Audiuimus; de Reliq. & venerat.
Cap. Audiuimus de Relig. &c.
Sanct. quam prohibitionem tollit Pontifex, facultate colendi concessa, & licet approbet iudicium Congregationis eum dignum honore huiusmodi iudicantis, non ideo iudicium proferre censendus est, nisi quatenus concessio alicuius petitionis vocatur approbatio: non quidem confirmans sed permittens & concedens. Et quia Congregatio iudicat posse concedi talem facultatem Pontifex concedens dicitur approbare iudicium Congregationis. Ex quo infert Pontificem practicè errare non posse in tali Beatificatione, ita quòd esset temerarius & scandalosus qui talem celebrationem negaret, aut talem cultum non esse exhibendum. Speculatiuè autem circa sanctitatem talis personæ existimat quòd ex vi solius Beatificationis id non excedit latitudinem moralis certitudinis, & probabilitatis maximæ; ita quòd oppositum non esset censura dignum ex vi Beatificationis. Nam ex alio capite. v.Verbi g.gratia, si accedat assensus totius Ecclesiæ, aut maioris partis Fidelium, multitudo miraculorum facta in comprobationem eius sanctitatis, & hoc longo tempore sit continuatum, ea ex parte fiet longè certius, & qui negaret sanctitatam talis personæ cum
Vt probat illum sufficere.
his ciscumstantijs, esset censura temeritatis dignus. Iudicat ergo probabilem credulitatem de alicuius sanctitate ad cultum præfatum sufficere, quod ex cultu Conceptionis probat, & quia videmus in materia religionis sæpè vti Ecclesiam sola opinione probabili, vt patet in dispensatione voti solemnis, & matrimonij rati: sicut autem votum pertinet ad materiam religionis, ita & veneratio Sanctorum, & sic pro ea sufficit permissio seu dispensatio cum certitudine morali, aut probabili.
2
*Probat insuper ex D. Thoma 3. p. q. 23.
Alia pro eodem. D. Thom.
Arti. 2. ad. 2. vbi ex eo quòd suo tempere tolerabat Ecclesia festum Conceptionis, dicit eam | consuetudinem non esse totaliter reprobandam, nec aliquid amplius infert ex tolerantia. Sed Beatificatio est concessio celebrationis de aliquo sancto cum tolerantia Sedis Apostolicæ: ergo ex vi illius præcisè non infertur, nisi quòd talis consuetudo non sit reprobanda, non verò quòd sit omnino certum quòd persona Beatificata sit in gloria, taliter quòd oppositum sit censurabile. Prætereà, veneratio quæ exhibetur Beatificatis, aliquando fuit permissa fieri ab Episcopis in Ecelesia, & tunc certum est quòd ad venerationem exhibendam alicui sufficiebat moralis certitudo, nam Episcopi non poterant definire de fide, aut certum reddere quòd illi essent in gloria: ergo de se talis Beatificatio non infert nisi moralem certitudinem de alicuius gloria; immò in rigore loquendo id non est necessarium, dummodo constet de Sanctitate, vt patet in Elia, cuius festum permittitur Carmelitis. Sic doctus scriptor, pro se adductis Cardinali Tuscho verb. Canonizatio. Conclus. 41. & P. Turriano 2. 2. Disput. 17. Dub. 3.
3
*Sed Cardinalis dictus non de Beatificatione
videtur locutus, quæ in vsu Ecclesiæ habetur, & formam habet peculiarem, sed de alia pro qua sic loquitur: Alia est Canonizatio particularis in certo loco, vt dicunt Doctores, ex tolerantia Sedis Apostolicæ, sed extra locum non admittitur, vt de Magno
Quid. circa Carolum Magnum.
Carolo in sola Capella Aquisgrani, qui ibi colitur publicè. Hostiensis, Ioannes Andreas, & alij in Cap. 1. de Reliq. & venerat. Sanctor. vers. Sed multi sunt. Sic ille. Loquitur ergo de veneratione & cultu exhibitis ex tolerantia Sedis Apostolicæ sine concessione in forma iam vsitata, in qua constat aliam esse rationem, ob multa quæ in ea concurrant, & positiuam approbationem, de qua dictum. Licet autem paulò post inter Beatos & Canonizatos discrimen statuat, manifestum est non de ijs loqui, qui tales per Sedis Apostolicæ concessionem habentur, sic enim ille: & quæ licita sint fieri in honorem Beatorum non Canonizatorum vide apud Illustrißimum Bellarminum de Sanctorum beatitudine Lib. 1. Cap. 10. vbi quòd publica non sunt præstanda templa, altaria, sacrificia, & alia similia, neque eorum Reliquiæ publicè in templo honorandæ, licet priuatim honor poßit adhiberi. Hæc ille. Vbi cùm constet multa ex dictis Beatis concedi, immò omnia aliquibus, vt de templo dixi citata Sect. 2. & loco ibidem adducto, compertum habetur de illis non esse sermonem, sed de ijs, quos priuata pietate aliqui colunt, quia Beatos existimant non leuibus fundamentis. Et de prædicta tolerantia etiam Consilorius in Tractatu de Canonizatione Cap. 2. num. 2.
4
*Neque P. Turrianus præfato penitus pa
trocinatus Auctori, nisi quatenus ait in Bullis pro Beatificatione non extare verbum, quod Pontificium decretum ostendat: quo non obstante Dub. 4. ex professo probat non posse in ea errare Pontificem: vnde Dub. 6. vers. Tertia etiam sententia, statuit quòd licet ea, quæ ad actum externum spectant, non tangant vniuersos, teneri tamen illos gloriam Beatificatorum tamquàm certam amplecti, quæ quidem sine impietate & temeritate negari nequit: immò & sapere hæresim affirmat in fine. Quod equidem diuersum valde est ab opinatiuo iudicio, quod citatus Scriptor admittit, vnde & negationem gloriæ stare sine censura posse, vt eius est verbis superiùs datum.
5
*Fauet apertiùs sententiæ prædictæ P. Fran
Apertius illi fauet Biuarius.
ciscus Biuarius in Opusculo de S. Ioanne Eremita cognomento Panyagua, quod habetur ad calcem Commentarij in Marcum Maximum §. 2. & 3. vbi quod ad Canonizationem spectat veritatem de fide continere affirmat, & eruditè probat, dicens id vniuersam ferè Theologorum Scholam amplecti, & luculenter præ alijs Mag. Lorcam Tractatu de potestate Summi Pontificis in Manuscriptis, luce profectò & laude vt alij, dignissimo: in eoque à Beatificatione differre, quòd illa infallibilem præferat in fide veritatẽveritatem; hæc quamtumuis grauissimi ponderis doctrinam, fallibilem tamen, vtpotè vltra quam adhuc indagationi vlteriori & exquisitiori locus sit. Rursus illa vniuersis fidelibus sequenda proponitur, hæc quibusdam: Beati enim suis quique locis proponuntur colendi, vt modernorum Beatificatorum Bullæ manifestant: Sancti fidelibus toto Orbe dispersis. Item illa exactissimo examini substat, hæc leuiori, & pietati quodammodo habenas laxat. Denique in illa cultus Sanctis impertiendus præcipitur, in hac permittitur, seu petentibus conceditur; quod quidem multis adductis Canonizationis & Beatificationis exemplis illustrat concludens concessione PP. Minoribus impensa pro
SS. Martyribus Marrocitanis, Berardo &c. à Sixto Quarto primùm viuæ vocis oraculo, & deinde Litteris Apostolicis, in quibus ita loquitur: Ex certa scientia, auctoritate Apostolica concedimus quòd prædicti Fratres Minores vbique solemniter & publicè
Sextus IV.
Officium plurimorum Martyrum pro ipsis liberè, & cum secura & Serena conscientia dicere & celebrare queant. Hæc Pontifex, ex quibus infert non Canonizatos, vt volunt aliqui, sed Beatificatos tantùm fuisse & esse, de quo & à me dictum in Amphitheatro n. 290. cum P. Luca Castellino. Quòd verò de S. Romualdo similiter videtur locutus, id quidem ad antiquiorem illam celebrationem referendum, iam enim ad superiorem gradum eius cultus sublimatus.
6
*P. Ioannes Pontius in Cursu Theologico Disp.
Ioannis Pontij dicendi modum.
26. Quæst. 1. ad finem, idem à fortiori censebit esse probabile, cùm de Canonizatione locutus vt probabile proponat, eius certitudinem non supergredi moralem & probabilem, & posse subesse decretis talibus falsitatem, speculatiuè loquendo; licet tandem oppositum vt probabilius amplectatur. Cuius ratio est: Quia licet sit de fide eum, qui in statu gratiæ moritur, si nihil quod glorificationi obstet, statim eam consequi: quod principium in discursu pro cultu sanctis deferendo assumitur: aliud verò, quo asseritur D. Francisco ita accidisse, moralem tantùm credulitatem importat, vtpotè quod humanis & fallibilibus motiuis innititur, vnde consequentia, quæ debiliorem partem sequitur, fidem humanam non transgreditur, & ita speculatiuæ est obnoxia falsitati. Qui philosophandi modus ei est consonus, quem P. à S. Thoma circa Beatificatos amplectitur, & à P. Pontio dicitur posse probabiliter Canonizatis applicari.
7
*Extremè oppositam alij sententiam sequun
tur, Beatificationem scilicet certitudinem importare ad fidem pertinentem, & ita de fide esse Pon|tificem in ea errare non posse. Sic P. Castro Palaus Tomo 1. Tract. 4. Disput. 1. Puncto 5. §. 5. nu. 4. P. Baldellus TomsTomo 2. Lib. 3. Disput. 12. n. 18. & 19. P. Sebastianus Salelles Tomo 1. Regula 65. n. 267. P. Bonæ Spei Tomo 3. Tract. 2. Disputat. 4. n. 108. & seqq. Megalius Verb. Canonizatio. num. 1. P,. Verricelli in Quæst. moralib. Tract. 8. Quæst. 25. Mag. Bordonus Tomo 1. Cap. 5. num. 287. dicens oppositum esse hæreticum, in quo quidem P. Biuarius passus est scandalum, dum sic audiuit Concionatorem pronuntiasse, cùm de Beatificato nescio quo laudes declamaret. Ludouicus Caspensis in Cursu Theologico Tomo 2. Tract. 15. Disp. 2. Sect. 8. num. 82. & 83. & alij complures, quorum lucubrationes nondum editæ, vt testatur P. Turrianus, sicut & P. Herincx statim allegandus. Et communiorem esse sententiam affirmat Lezana in Consultis Theologicis. Consulto. 1. num. 50. eam secutus, & pro eadem adducens Carenam, Angelum Roccam, Peyrinis, Contelorium, Pennam, & citatum à nobis P. Baldellum: qui censent Beatificationem esse particularem Canonizationem, & à solemni tantùm accidentaliter differre.
8
*Alij media incedentes via, censent quidem
Pontificem non posse in Beatificatione errare, putant tamen non esse ita certum, sicut est de Canonizatione, quod vti veritatem de fide tenendum arbitrantur. Sic P. Amicus Tomo 4. Disp. 7. Sect. 4. num. 98. vbi tamen ait oppositum ad minimum esse temerarium, scandalosum, & errori proximum. P. Turrianus suprà, cuius censuras & vidimus, quem & verbis ipsius relatis sequitur Diana Tomo 11. Tract. vltimo. Resolut. 19. Sic concludens: Ita Turrianus, & ego. P. Arriaga Disp. 9. de fide Sect. 6. qui num. 35. oppositum omnino temerarium, impium, & erroneum appellat. Herincx Tomo 3. Tract. 1. Disput. 6. num. 98. de communi Doctorum testatus sensu: qui num. 97. non posse Pontificem in ea errare præmiserat, nullam certam censuram assignans. Cùm autem dicat minorem esse certitudinem, quàm sit de Canonizatione, & nullam determinet, omnes illas, quæ præter hæresim à Doctoribus proponuntur, videtur admittere.
9
*Apud quem num. 100. singularis quædam
sententia moderni Scriptoris occurrit, ex qua circa quæstionem præsentem peculiaris potest dicendi modus efformari. Est illa Ioannis Sinnichij Doctoris Louaniensis, de quo aliàs à nobis inducta mentio, iuxta ea, quæ de ipso apud Scriptores aliquos videre licuit: qui in suo Saule Exrege Lib. 1. a §. 258. vsque ad 299. contendit communiter & regulariter solùm declarari à Pontifice in Sanctorum Canonizatione præsentem sanctitatem cum securitate adipiscendi gloriam cælestem, quia stat Pontificis inerrantia cum Canonizatorum à cælo absentia. Nihilominùs rarò, vt in Canonizatione S. Francisci de Paula, & S. Catharinæ Senensis declarari præsentem gloriam non audet diffiteri, addens tamen præsumendum esse, quòd tunc Pontifex inductus sit alio motiuo, quàm euidentia miraculorum vtpotè quæ etiam patrari possunt à constitutis in Purgatorio, prout de Paschasio Diacono refert Gregorius Lib. 4. Dialogor. Cap. 40. & de S. Seuerino Episcopo Coloniensi Petrus Damianus Lib. 2. Epist. 15. ex Aldrado, vt citat præfatus scripto §. 261. Hinc pro Beatificatis quid sit iuxta ipsum consequenter dicendum, & pariter sentiendum perspicuè apparet, cum maior pro illis sit ratio.
§. II.

§. II.

Assertiones nonnullæ pro quæstionis enodatione.
10
*DIco Primò. Sententia eorum, de qui
bus n. 1. 5. & 6. nullatenus admittenda, quam reprobant alij pro sententijs subsequentibus allegati. Itaque nullo modo admittendum Beatificationem solam moralem certitudinem importare, cui possit subesse falsum, sed Pontificem in ea errare non posse. Sic citati, apud quos congruæ rationes occurrunt, ego sic arguo
Primò. Quia hoc est Apostolicæ Sedi valde
1. pro eo ratio.
fauorabile, vt est compertum, & nihil est quod in contrarium vrgeat, vt constabit ex obiectorum solutione: ergo id non est ipsi denegandum.
Secundo. Quia scriptores de hoc agentes in
Secunda.
hanc conspirant veritatem, vt vix præter vnum aut alterum sit, qui refragetur excellenti auctoritate: Ergo pro ea standum, cùm debeamus quantùm verosimiliter possumus Pontificiam auctoritatem ampliare.
11
*Tertiò. Quia Pontifex non permittit
vtcumque, sed Beatum vniuersæ colendum proponit Ecclesiæ. Id constat, quia Beatificatum possunt omnes vt Beatum colere, & omnes illi impartiri honores, qui specialiter prohibiti non sunt; circa quod nulla esse dubitatio potest. Quòd autem permissio vtcumque non sit ex eo est euidens, nam in mera permissione non, est beneplacitum expressum permittentis circa rem permissam, ita vt ei executio placeat, & ab ipso etiam intendatur. Atqui Pontifex in Beatificatione beneplacitum circa honores impartiendos ostendit, valde ipsi placituros, vtpotè ad Dei gloriam, & Fidelium vtilitatem conducturos: ergo mera permissio non est. In Bulla Beatificationis B.
Moysij Gonzagæ sic Gregorius XV. In Sede Principis Apostolorum, nullis licet nostris suffragantibus meritis à Domino constituti pijs Fidelium votis, quibus virtutum Dominus in seruis suis honorificatur, libenter annuimus, eaque fauoribus prosequimur opportunis, &c. Similia habentur in alijs, clarissimè ostendentia desiderium Pontificum circa Beatorum cultum, quandoquidem in eo Dei honor recognoscitur, quem non possunt non animitus accurrare. Sed quæ habentur in Bulla pro Beatificatione B. Claræ de Monte Falchio. 25. inter Vrbanienses, maximè opportuna sunt; sic enim ibi: Domini nostri IESV Christi, qui seruos & ancillas suas æternæ gloriæ præmio donat in cœlis, vices quamquàm immeriti gerentes in terris, ex iniuncto nobis pastoralis Officij debito procurare tenemur, vt eorumdem seruorum & ancillarum Christi debita veneratio in dies magis promoueatur, laudetur Dominus in Sanctis suis &c. Item verbo permittendi non vtuntur Pontifices: ergo contra eorum mentem sola eisdem permissio attribuitur. Neque | cùm indulgere se asserunt, solùm indicant permissionem, alioqui post verbum Concedimus non aptè sequeretur. Indulgere autem etiam esse idem ac operam dare sciunt Grammatici ex Seneca, Virgilio & alijs. Videndus Pancratius.
11
*Quartò. Pontifex in Beatificatione vt
Pontifex, & èex Cathedra decernendo procedit, in quo nulla videtur esse dubitatio posse. Tunc vltra sic decernendo iudicat eum, quem beatificare intendit eo dignum honore, vt scilicet Beatus in vniuersa Christi Ecclesia prædicetur, & in eius cultum officium sacrum decantetur, & Missæ sacrificium offeratur. In quo etiam esse dubitatio nequit: aliàs magnum in eo appareret absurdum, vt scilicet eum honorare pergat, quem tamen honore dignum non arbitretur. Atqui iudicium èex Cathedra proferens, quod ad fidem aut mores spectat, errare non potest, vt est dogma in Theologia certissimum, quod & aduersantes admittunt, Ergo neque in Beatificatione.
12
*Quintò. Ex citato Cap. Audiuimus de
5. Ex Cap. Audiuimus
Reliq, & venerat. sanct. In eo enim prohibitio extat circa cultum occasione hominis in potatione & ebrietate occisi stabilita, qui vt sanctus colebatur. Vt ergo ab huiusmodi portentis Christiana abesset Respublica; neque vnquàm accidat vt qui sacros non meretur honores, eisdem potiatur, negotium hoc Apostolicæ est Sedis iudicio reseruatum. Ergo & omne periculum pariter est remotum impertiendi sacros honores immeritis. Atqui hoc non ita haberet, si probabilis tantùm aut moralis, cui subesse falsum posset, certitudo in deferendo cultu intercederet. Ergo insufficiens illa est, & sola admittenda, in qua nullum periculum falsitatis.
13
*Sextò, ex sacrificio Missæ, quod Deo in
Beati honorem offerri specialiter conceditur, & valde quidem efficaciter. Nam in eo summus omnium inuenitur honor qui rationali offerri potest creaturæ, in quo principalis offerens est Christus, vt tradit Concilium Tridentinum Seßione 22. Cap. 2. verbis illis: Idemque nunc offerens Sacerdotum ministerio &c. Atqui absurdissimum est sibi quempiam persuadere summum honorem huiusmodi ei attribui, qui ipso sit indignus, & inter vilissima & infamissima gemit inferni mancipia, & hoc ex dispositione Vicarij Christi. Ergo &c. Item. Quomodo stare potest vt Christus, qui, vt vidimus, est principalis offerens, ad actum huiusmodi concurrat, dum Sacerdotes offerunt, quorum ille est offerens ministerio iuxta mentem Ecclesiæ oblationem talem disponentis? Aut si non offert, quomodo non est spiritui Ecclesiæ conformis?
14
*Septimò ex eiusdem sacrificij oblatione
ampliùs vrgendo. Nam Sacerdos nomine EcclesięEcclesiæ offert, cuius est minister, mediator & sequester, vt est dogma in ipsa Ecclesia firmissimum: & ita etiam nomine Ecclesiæ cultum Deo exhibet in honorem Sancti, de quo celebrat. Atqui repugnat
nomine Ecclesiæ offerri Deo sacrificium cum respectu dicto colendi eum, de quo agitur in Missa, nisi ille sit tali cultu dignus. Ergo omnis est circa hoc ableganda incertitudo, & periculum falsitatis. Maior est certa, & Minor ostenditur. Nam Ecclesia, vt ait Apostolus 1. Tim. 3. v. 15. Est co
1. Tim. 3. v. 15.
lumna & firmamentum veritatis. Vnde clara est Consequentia, & ex hoc ipso, etiam secluso sacrificio argui potest.
15
*Octauò. Nam Ecclesia tota nequit falli in
re momenti tanti; falleretur tamen tota illa. Patet. Quia iuxta dicta in argumento 3. Beatus vniuersæ Ecclesiæ colendus proponitur auctoritate Ecclesiæ ipsius. Quòd autem id nequeat admitti ex eo ostenditur, quia si in re momenti tanti talis fallentia contingeret, & consequenter specialis assistentia Spiritus sancti deesset, in alijs etiam, quæ communiter sunt recepta, eius nutaret auctoritas, vt in Canonizatione, approbatione Religionum, & decretis circa mores, contractus licitos, aut ilillicitos &c. Licet enim aliqua discriminis ratio afferri queat, ea non satisfaciet, cùm præcipuum pro certitudine fundamentum in prędictisprædictis sit non posse assistentiam Spiritus sancti deficere in rebus momenti tanti, quia ex tali defectu errores in Ecclesia perniciosissimi sequerentur: & illi quidem Pontificibus imputandi, sic iubentibus, decernentibus, aut concedentibus: & quidem in nostro casu si ab eo rogemus, qui Beatum colit, cur ita faciat, verissimè respondere poterit, Quia sic conceßit Pontifex.
16
*Nonò, Quia etiamsi dicatur errorem, qui
potest contingere, non esse Pontifici tribuendum, eo quòd in Beatificatione non procedat vt iudex, vtpotè qui sententiam non profert, aut iudicium expromit, sed vt Princeps concessione cultus, & ita fauorabili dispositione. Id nullo modo satisfacit: nam vt Princeps nequit concedere illud, ex quo grauia in Ecclesia absurda subsequuntur, vt est penitus exploratum. Atqui hoc in casu præsenti contingeret, quandoquidem Ecclesia tota in errorem posset induci: qui licet materialis esset, is etiam est omnino vitandus. Sic ordinatus Sacerdos dubia ordinatione, iterùm est sub conditione ordinandus, ne Fideles exponantur periculo adorandi hostiam & calicem, in quibus verè Christus non sit, licet error talis in illis tantùm esset materialis futurus, omni vacans culpa: & quidem error talis paucorum esset, nec comparandus illi, qui ex Beatificato damnabili in vniuersam posset Ecclesiam deriuari, & hæc ratio, sicut aliæ adductæ de Beatificatione procedunt, etiamsi in illa cultus per officium & Missam minimè concedatur, de quo ratio 4. & 6.
17
*Decimò ex solutione eorum, quæ ab Au
10. Ex solutione obiectorum.
ctoribus præfatis adducuntur. Primum erat ex Conceptionis purissimępurissimæ celebratione desumptum: ad quod id dicendum, quod & probatum à nobis in Prolusione Apologetica Tomo 1. Problematum Theo
Quod de Festo Conceptionis.
logicorum, illam scilicet esse omnino extra periculum falsitatis. Quòd autem oppositum sit permissum, & censuris transfigi prohibitum, permissio benigna fuit, quam Pontifices conuenientem iudicarunt. Secundum de dispensatione in materia religionis nil vrget, quia nimiùm probat: ex eo enim fieret etiam in Canonizatione posse dici meram probabilitatem inueniri, & periculum falsita
Quid de dispensationibus.
tis. Vbi quidem adhibenda responsio, quæ congruè discrimen ostendat: & cùm ad id reducenda sit, quod dictum n. 15. caussæ præsenti proportionaliter applicanda. Pontifex quidẽquidem dispensans probabiliter, periculum deceptionis agnoscit, sicut & dispensatus: sed ea non obstante formidine dispensat, quia id conueniens iuxta occurrentes circum|stantias arbitratur. Non sic autem, non sic in Beatificatione accidit, vt est manifestum, in qua de re agitur, quæ vt certa proponitur, & ad totam Ecclesiam spectat, cùm tamen talis non sit, ex quo incommoda iam dicta subsequuntur. Ad Tertium negatur esse meram tolerantiam, vt probatum satis manet. Ad Quartum, in Beatificatione Episco
Episcopis vt olim licuit.
porum non erat mera probabilitas, sed moralis certitudo, quando ex nota sanctitate, & euidentibus miraculis oriebatur. Si autem sine sufficienti fundamento ad actum talem prosilirent, falli quidem poterant, & proptereà negotium hoc Pontificio est iudicio reseruatum. Addo ex præfata ratione inferri posse ad Canonizationem moralem certitudinem cum falsitatis periculo posse sufficere, quia priscis illis temporibus Episcopi cultum huiusmodi præstandum decernebant, populi acclamatione suffragante. Quod tandem additur de statu gloriæ, non nisi in Elia speciali cultum assecuto, & ad Beatificatos non extendendum inferius discutiendum, & extensio penitus improbanda.
18
*Quod ex P. Biuario n. 5. positum, exigui
momenti est: differentiæ enim illæ, si quidquam valent, id tantùm ostendunt, Canonizationem & Beatificationem esse quidem diuersas; sed quod incerta hęchæc sit, minimè ex illis conuincitur: stante enim certitudine, stare etiam differentia multiplex potest circa illam, vnde & sunt varij Censurarum Theologicarum gradus ob certitudinis varietatem. Illud enim, cuius oppositum est erroneum, certum quidem est, sed non ita vt illud, cuius oppositum est hæresis, & sic in alijs. Id autem quod de leuiori examine pro Beatificatione adhiberi solito dicebatur, est sanè à probatissimæ experientiæ alienum veritate, & ex non visis Beatificationum
Quàm exactum pro illa examen.
Bullis prodijsse, in quibus de maximo examine testimonium perhibetur, & specialiter in Bullis 103 & 109. Vrbani VIII. pro Beatis Caietano Thyenæo, & Ioanne Dei, in quibus particulam acerrimè videre licet. Et tale quidem examen adhiberi solet, vt cùm Pontifex aliquem Beatum pronuntiat, eum possit supremo Canonizationis honore decorare. Pro quo luculentam fidem faciunt Bullæ plurimæ, scilicet pro B. Francisco Borgia duæ, alia pro BB. Martyribus Iaponiensibus, Paulo Michi, Ioanne de Goto, & Didaco Quizai, quæ ad Societatem spectant. Pro B. Andrea Auellino Vrbani Octaua. Pro B. Caietano, B. Ioanne Dei, de quibus dictum nuper. B. Petro de Alcantara 23. Gregorij XV. Iuuat autem ex ijs, quæ in secunda pro B. Francisco Borgia habentur die 23. Nouemb. an. 1624. verba posuisse, sic enim ibi Vrbanus VIII. Cùm itaque Venerabiles Fratres nostri S. R. E. Cardinales sacris Ritibus propositi caussam Serui Dei, Francisci Borgiæ olim Ducis Gandiæ &c. de mandato nostro ab eisdem Cardinalibus, referente Dilecto filio nostro Francisco S. Angeli in foro pisciũpiscium Diacono Cardinale Boncompagno nuncupato discussam: cùm de validitate processuum, de sanctitate vitæ, ac denidenique de miraculis sufficienter constare pronuntiassent, in tali statu censuerint habẽdamhabendam, vt ad solemnem ipsius serui Dei Canonizationem quandocumque deueniri poßit &c. Quid his clarius? quibus & similia, vt dixi, in multis alijs inueniuntur. Licet autem in Bullis pro B. Thoma de Villanoua non extent; habentur tamen in Relatione de ipsius Canonizatione pag. 38 & ita præstitum annuente Paulo V. & obseruandum id quod dicitur de solemni Canonizatione, vbi supponitur aliam esse non solemnem, & talem esse Beatificationem docti Scriprores affirmant, pro quo videri potest Lezana citato n. 50. Contelorius supra n. 3. ait esse partialem quamdam Canonizationem. Cæsar Carena de Officio SS. Inquisitionis Parte 2. Tit. 17. n. 51. esse quamdam veram speciem Canonizationis, & sic alij.
19
*Dico Secundò. Satis verosimiliter sustineri
potest certitudinem Beatificationis esse fidei. Ita Diana citata Resol. 19. vers. Verùm licet vbi satis probabilem esse ait sententiam dictam, licet addat oppositæ se amplius adhærere. Doctores autem eam amplectentes, & plures & graues sunt, vnde ab auctoritate nihil desiderari potest, sicut neque à ratione, vt ex probationibus Assertionis præcedentis constare potest: illęillæ enim ad certitudinem, de qua agimus, comprobandam, possunt aduocari. Et vnum illud, quod videtur obstare, de nouo exa
mine circa sanctitatem & miracula post Beatificationem, quod præsertim vrgent P. Arriaga & P. Amicus, facilè ab Auctoribus allegatis diluitur. P. Bonæ Spei nu. 111. respondet inquisitionem non esse necessariam, sicut neque noua testimonia, sed conducere posse vt faciliùs intellectum captiuemus in obsequium fidei, non vt reipsa constet esse de fide. Quod & accidit cùm ad definienda aliqua Concilium congregatur, quod tamen non est necessarium, pro quo ipse n. 93. P. Verricelli alia est satis peremptoria responsio, quam accepisse se ait à viro pijssimo, & in hac materia expertissimo P. Ioanne Baptista Castaldo, quippe qui fuit Procurator in caussa Beatificationis B. Caietani, & B.
Andreæ, suæ Religionis luminum clariorũclariorum, quod scilicet post Batificationem nullæ fiant nouæ diligentiæ quoad virtutes, neque quoad miracula in vita, neque quoad miracula patrata post mortem ante Beatificationem: sed tantùm examinentur testes circa perseuerantiam cultus respectu Fidelium, & circa perseuerantiam miraculorum: id est quòd post Beatificationem intercessione Beati noua sint à Deo facta miracula. Tales autem diligentiæ non ideò fiunt, quasi dubitetur de gloria Beatificati, quia nulla fit diligentia de virtutibus, quæ veræ sunt caussæ gloriæ: sed fiunt, quia cùm solemniter definienda sit Beatificati gloria, & illi in tota Ecclesia honor Officij ac sacrificij decernendus, ideò ad maiorem solemnitatem Canonizationis, & quia quamuis de fide certum sit eum esse in gloria, non tamen conueniens est quemcumq;quemcumque existentẽexistentem in gloria publico officij cultu in tota Ecclesia honorandũhonorandum decerni; sed illũillum tantùm, quẽquem ob heroicas virtutes ex multitudine miraculorũmiraculorum significatas, Deo acceptissimum esse in gradu insigni sanctitatis, & in magna deuotione apud Fideles haberi cōpertissimũcompertissimum est, ideò nouęnouæ diligentiędiligentiæ fiunt de perseuerantia cultus ac miraculorum, vt ostẽdaturostendatur insignis sanctitas, ac eximia apud Fideles deuotio vnde conuenienter solẽnitersolemniter canonizetur, & in tota Ecclesia Officij honor illi decernatur.
20
*Hæc doctus Pater, quibus obiectioni pro
positæ videtur plenè satisfieri. Et confirmatur ex Relatione Canonizationis D. Thomæ de Villanoua typis Reuer. Cameræ Apostolicæ expressa pag. 15. in qua sic habetur: Prætereà die 6. Februarij 1651. fuerunt decretæ litteræ remissoriales ad probandum ea, quæ superuenerant post indultam venera|tionem, eæque directæ Archiepiscopo Valentino, nec non Episcopis Sebricensi, & Derthusensi. Sic ibi, de quo & pag. 40. sed in eo non videtur P. Verricelli sibi concinere, quod circa finem addit, de gloria quidẽquidem Beati plenāplenam haberi fidei certitudinem, sed ad Canonizationem non sufficientem, dum de heroicis virtutibus non etiāetiam constat miraculis comprobatis, eo quòd non omnes in gloria existentes conueniẽsconueniens sit supremo Canonizationis cultu donari, supponitur enim de fide esse talẽtalem iam gloria coronatum. Atqui hoc constare non potuit nisi ob heroicam sanctitatem miraculis contestatācontestatam. Ergo conueniens esse potuit illi Canonizationis honorem impendi, cùm id supponatur quod est ad honorem prædictum necessarium. Deinde. Post Beatificationem non fit inquisitio circa virtutes miraculis ante illam comprobatas: ergo cum earum certitudine sic habita ad Canonizationem proceditur. Atqui ad hanc sunt heroicæ virtutes necessariæ: ergo illæ in Beatificatis plenissimè supponuntur: alias noua circa illas deberet inquisitio & examen institui, quod ab Auctore, bono sibi adminiculante teste, negatur. Aliam rationem adducit Bordonus, vt scilicet satisfiat ijs, qui forsitan contra BeatificationẽBeatificationem aliquid obiectarint, pro quo singulare exemplum adducit. Videatur suprà.
21
*Iam quòd non obstante certitudine fidei
ex Beatificatione habita, alia possit amplior per Canonizationem habenda conquiri, ex eo ostendi potest, quia in ijs, quæ de fide sunt, alia esse possunt alijs certiora, ob multiplicata motiua, aut quia alijs fortiora. Sic inter libros Canonicos alij sunt Protocanonici, alij Deuterocanonici, id est, secundo Canonici, quia de priorum fide numquàm est dubitatum, secus de alijs, quos recenset P. Cornelius in Prolegomenis ad Ecclesiasticum Cap. 1. cum tamen iam omnes certitudine fidei sint necessariò suscipiendi iuxta Concilij Tridentini Decretum. Et quidem si comparatio cum rebus alijs circa certitudinem fiat, quæ obiectum fidei non sunt, quæstiones super eo mouentur à Theologis pro excessu alterutro, vt videri potest apud Cardinalem Lugo Disput. 6. de fide Sect. 3. & est circa illud varietas sententiarum, neque est qui hæreat ex eo quòd nulla in illis esse comparatio queat. Ex quo & fit circa obiecta etiam fidei inæqualitatem certitudinis minimè repugnare, ex principio communiter recepto, quòd vnum certius alio esse possit, non tamen vno verius: licet circa hoc sint qui inæqualitatem censeant etiam admittendam, per quod firmari etiam præsens positio potest. P. Baldellus suprà dum maximè certum in casu nostro, quando miracula accedunt,
P. Baldellus.
dicat assensum, inæqualem videtur, quem intendimus, approbare. Sic nu. 12.
22
*Dico Tertiò. Beatificationem non impor
tare obligationem assentiendi per actum fidei valde probabile est, & per huiusmodi sentiendi modum cum inferiori gradu certitudinis, ita vt oppositum grauem mereatur censuram, saluari potest Ecclesiæ mens in huiusmodi honoris collatione. Sic citati Scriptores, qui cùm certitudinem fidei in Canonizatione requirant, videntur consequenter dicturi censuram immediatam, erroris scilicet, infligendam, & ita de mitioribus alijs minimè dubitandum. Statim enim apparet, & obuersatur temeritas, scandalum, piarum aurium offensio, sapor hæreticus, &c. Vnde sic prolapsum S. Inquisitionis Iudicibus denuntiandum meritò affirmat Carena cum alijs
Carena.
supra, idque esse euidentissimum affirmat.
§. III.

§. III.

Gloriam à Sanctis & Beatis statim à morte obtentam statuitur, nouo circa hoc exploso commento.
23
*DIco Primò. Sancti cultum Canonizatio
nis adepti, vt glorificati per ipsam declarantur. Sic P. Herincx n. 9. adductus: quod probo.
Primò. Quia hic est Ecclesiæ sensus, & nullus hucusque de illo dubitauit, & ita est Fidelium omnium persuasione firmatum, qui dum Sanctos orant, ad cęlumcœlum eorum preces & oculi diriguntur.
Secundò. Quia in actu ipso Canonizationis Pontifex eosdem inuocat vti cum Deo regnantes, & omnia, quæ in eo concurrunt, gloriam designant, vt videri potest in relationibus, quæ de pluribus Sanctis recentioribus circumferuntur. Non prætermittendum quod in citata S. Thomæ de Villa-noua extat pag. 118. vbi post Canonizationis sententiam pronuntiatam ita dicitur: Sanctissimus dimissa mitra assurrexit (Alexander VII.) & adiuuante ad librum Seniore Episcopo Cardinale cecinit initium hymni Te Deum Laudamus, & vndique tubarum clangor, tympanorum strepitus, æneorum tormentorum reboatus, & sonitus campanarum omnium Vrbis Ecclesiarum, ne dum Romam ipsam sed cælestem Ierusalem, & Christianum Orbem, inenarrabili perfuderunt lætitia. Cælestes enim Conciui suo dudum in cælis gloria, tunc demum accidentali honore ac diademate coronato in terris gratulati sunt. Mortales verò nouum apud Deum intercessorem ipsis Diuino reuelatum Oraculo lætabundi susceperunt. Sic ibi: post quod & illud: Sanctissimus autem edocturus plebem sibi commissam, vt ad noui intercessoris auxilium confugiat, primus omnium eius præsidium inuocauit sequenti prece. Sequitur deinde Confessio Cardinalis Diaconi Euangelium cantaturi, in qua post Virginem & Sanctos alios nouus Canonizatus apponitur, cui & peccata confitetur, & quem vt oret apud Deum pro ipso deprecatur. Post hæc benedictio datur Epistolam cantaturo in hunc modum: Precibus & meritis B. MARIÆ semper Virginis B. Michaelis Archangeli, B. Ioannis Baptistæ. SS. Apostolorum Petri & Pauli, B. Thomæ, & omnium Sanctorum misereatur vestri Omnipotens Deus, & dimißis peccatis vestris perducat vos ad vitam æternam. Ad eum ergo diriguntur preces, qui certissimè rogaturus, quod quidem eum regnare in cælo, & Deo supponit assistere: quod tamen stare non posset, si in Purgatorio esse contingeret. Ecclesia enim ad
eos, qui eo in statu versantur, dirigere orationes non solet, quia incertum est an quidquam illi sciant de ijs, quæ aguntur in mundo, & licet id concedant aliqui vt Abulensis in Exodum pag.
Abulensis.
158. Col. 1. lit. K. ipse tamen in Cap. 5. Matthæi Quæst. 346. ad finẽfinem negat bene facere nobis posse, aut etiāetiam orare, quod ex professo probat Quæst. 87. in Cap. 6. In quo quidem præiuit D. Thomas 2. 2.
D. Thom.
q. 83. arti. 11. ad 3. quem secuti Nauarrus in Enchiridio de Oratione in Præludijs n. 26. & 29. & multi alij. Immò P. Suarez Tomo 2. de Religione | Lib. 1. Cap. 11. num. 16. affirmat hanc sententiam fuisse ferè communem antiquorum. Et licet sint qui censeant animas in Purgatorio orare, orari tamen illas incongruum, superfluum, aut otiosum reputant, cum ordinariè quid apud nos agatur ignorent iuxta D. Augustinum de Cura pro mortuis agenda. Cap. 13. & ita tenent Cardinalis Bellarminus Lib. 2. de Purgatorio Cap. 15. vers. PrętereàPrætereà Tomo 2. P. Valentia Tomo 3. Disp. 6. Quæst. 2. Puncto 6. vers. Quartò assero & Puncto 7. vers. Quartò certum. Quod & videtur tenere P. Suarez nuper citato n. & clariùs P. Lessius Lib. 2. de Iust. & Iur. Cap. 37. nu. 23. Iuxta quod legitima est consequentia.
24
*Tertiò in Bullis Canonizationis ita habe
3. Ex Bullis pro eadem.
tur, nec solum in duabus prædictis, ex quibus vrgere possumus. Nam quod de motiuo speciali dicitur, quando Pontifices ita decernunt est sanè friuolum: quia in Diuo Francisco de Paula, & S. Catharina nihil præter sanctitatem & miracula occurrit, quæ sunt alijs Canonizatis communia. Ergo si ita decreuere Pontifices, ex communibus profectò fundamentis pro Canonizatis omnibus infallibiliter processerunt. Sed videamus alios.
Honorius Tertius in Bulla Canonizationis D.
Pro Diuo Francisco
Francisci apud Emmanuelem post sextam, & prima pro Ordine Minorum, sic habet: Ipsorum merita solemnibus recolentes præconijs, quorum in cælis speramus interceßionibus aßiduis adiuuari. Et inferiùs. Ipsum, qui cum Christo corporaliter meruit esse in cælestibus, ne ipsius honori debito, & gloriæ detrahere videremur &c.
25
*Gregorius IX. in Bulla pro Canonizatio
Pro S. Ant. de Padua.
ne S. Antonij, quæ est Quinta apud eumdem, ita loquitur: Pium & iustum est, vt quos Deus merito sanctitatis coronat & honorat in cælis, Nos venerationis officio laudemus & glorificemus in terris. Et inferiùs. Vt auctoritate, sicut conuenit, Apostolica, dignus honor illi exhiberetur in terris, qui sicut claris signis, & euidentibus argumentis apparet, honoratur in cælis. Sic Pontifex, qui duo pro Canonizatione præmiserat debere concurrere, sanctitatem
vitæ, & miracula: Virtus morum, & veritas signorum, quæ sunt illius verba. Vbi ergo illa, nihil est quod desiderare vlteriùs debeamus.
26
*Sixtus V. in Bulla pro S. Didaco, post ad
Pro S. DidicoDidaco.
iecta signa, quibus Sanctorum merita à Domino declarantur, & honorem publici cultus assequuntur, sic locutus: Vt mortuos, qui in Domino sunt mortui, Beatos esse, & multò felicius viuere omnes intelligant. Et inferiùs alia exhibet gloriæ B. Didaci in cælo triumphantis argumenta.
Bonifacius IX. in Bulla Canonizationis D.
Pro S. Birgitta.
Brigittæ præcedenti antiquiore sic habet: Beatam viduam Brigittam, quam Vulgares Brigidam appellant, Sacro superiùs descripto cœtui meritò, meritò sociandam, seu veriùs sociatam. Deinde & alia id confirmantia, quæ sunt etiam à Martino V. confirmata.
27
*Clemens VIII. in Bulla pro S. Hyacintho
Pro S. Hyacintho.
sic ait: Verè enim magna existit spiritualis lætitiæ materia, cùm Deus illustria Sanctorum suorum merita ideò mundo manifestat, vt dum illis vbique terrarum veneratio tribuitur, Deus ipse in Sanctis suis mirabilis prædicetur; nam cùm aliqui serui Dei excellenti vitæ Sanctitate & miraculis insignes, iam cum Christo in cælo regnantes, in terra quoque summa Romani Pontificis auctoritate Sancti esse declarantur, Rex ipse Sempiternæ maiestatis & gloriæ, in Sanctorum consilio glorificatur &c.
Idem in Bulla pro S. Raymundo ita loquitur:
Pro S. Raymundo.
Nunc eosdem glorificans, à quibus ipse honorificatus est, veluti quadam vicißitudine honoris, omniumque bonorum felicitate in cælis remunerat &c. Quare B. Raymundum meritò laudamus, vt omnes intelligant quibus tandem ille gradibus in cælum ascenderit &c.
Paulus V. in Bulla pro S. Carolo Borromæo
Pro S. Carolo Borromæo.
sic fatur: Quibus tandem gradibus, cùm ad illam seruorum Christi perfectionem peruenisset, vt per gratiam Spiritus Sancti audire à Deo posset: Serue bone & fidelis, à paucis & humanis rebus, in quibus fuerat fidelis, super multa & æterna bona constitui meruit, & intrare in gaudium Domini sui.
28
*Vrbanus VIII. in Bulla pro S. IGNATIO
Pro S. Ignatio de Loyola.
Parente nostro hæc habet: Vitam admirabili sanctitate traductam, Sanctißimo pariter concluserit exitu. Quod quidem in Sacris Officijs ampliùs declaratum, dum ita in Lectione 3. Nocturni. 2. dicitur: Denique ætatis anno Sexagesimo quinto, ad Domini sui amplexum, cuius Maiorem gloriam in ore semper habuerat, semper in omnibus quæsierat, emigrauit.
Idem in Bulla pro S. Francisco Xauerio sic
Pro S. Francisco Xauerio.
inquit: In Insula prope Sinas die Secunda Decembris anno Domini 1552. ad cælestem gloriam perpetuò cum Deo regnaturus euolauit. Hæc Pontifices nimis aperta, quibus Assertione sequenti addenda alia ampliùs & robustiùs eamdem comprobantia veritatem.
29
*Quartò, Quia in Sacris Officijs gloria
4. Ex sacris officiis.
sanctorum expressa confessione proponitur, pro quo P. Herincz quæ possint sufficere porrigit ex Orationibus seu Collectis in Festis Doctorum, sanctorum Ludouici, Henrici, & Stephani Regum: sic nu. 102. addenda tamen alia. In Collecta D. Parentis nostri ita: Concede vt eius imitatione certantes in terris, coronari cum ipso mereamur in cælis. Pro S. Francisco de Paula, & S. Philippo Nerio: Sanctorum tuorum gloria sublimasti. Antiquius illud pro S. Gregorio Magno: Deus qui animæ famuli tui Gregorij æternæ beatitudinis gloriam contulisti. Quod & habetur pro S. Leone secundo in Oratione post Communionem. Pro SS. Confessoribus Pontificibus sermo D. Maximi
S. Maxim.
proponitur quod apud illum habetur pro S. Eusebio, vbi illud: Beati Patris N. merita iam in tuto posita securi magnificemus, qui gubernaculum fidei viriliter tenens, anchoram spei secura iam in statione composuit, & plenam cælestibus diuitijs, & æternis mercibus nauem optato in littore collocauit. Similia habentur pro S. Confessore non Pontifice ex D. Ioanne Chrysostomo sermone proposito de S. Philogonio, vbi de glorioso portu, & superna Ciuitate elegantissime Doctor sanctus de more proloquitur. Quod & Euangelicæ lectiones pro Festis eisdem manifestant: Euge serue bone & fidelis intra in gaudium Domini tui. Beati sunt serui illi. Præcinget se, & faciet illos discumbere &c.
30
*Quintò, Quia si non constaret de gloria,
posset de sanctitate talium indignus formari conceptus, posse inquam illos in Purgatorio diutissimè detineri. Cùm enim Canonizatio non sta|tim à morte sequatur Beatos, qui in Domino moriuntur, sed frequentissimè post longa annorum spatia; si certa eorum gloria non est, contingens erit dicta detentio, & ita quisque vt libuerit poterit probabiliter opinari, vel dubitare saltem: quod quam sit sanctis iniurium erit qui non videat nullus, & cum horrore suscipiat.
31
*Sextò, Quia ante Canonizationem solet
6. Ex Beatificatione.
honor Beatificationis attribui, ratione cuius is, qui eum assequitur, potest vocari Beatus, & ita cum radijs & splendoribus depingi, gloriæ cælestis indicibus, vt omnes explicant, & Fidelium sensus amplectitur, de quo & §. 5. Ergo ratione Canonizationis multò id vrgentiùs asserendum, in quo pro eo validissima cumulantur fundamenta. Vnde nescio quomodo in mentem viri Catholici tale potuit venire commentum. Et est ille ex ijs vnus, que contra nouas opiniones acerrimè, nec non & asperrimè detonantem non semel accepimus. Sed pergamus.
32
*Dico Secundò. Sancti honorem Canoni
zationis adepti ab ipsa morte statim sunt gloriam consecuti. Id probo
Primò auctoritate Pontificiarum Bullarum ad cultum huiusmodi spectantium. Bonifacius IX.
in citata Bulla pro S. Brigitta sic ait: Statuentes vt ab vniuersali Ecclesia anno quolibet in die, qua illam, post deuictum, triumphatumque mundum, in perpetuas æternitates præsens vita parturijt, videlicet decimo Kalend. Augusti Festum ipsius & Officium, sicut pro vna Sancta nec Virgine nec Martyre deuotè & solemniter celebretur. Pro eodem faciunt quæ de D. Carolo dedimus num. 27. intrasse scilicet in gaudium Domini sui statim à morte. Et pro Diuo Parente IGNATIO nu. 28. Pro D. Francisco Xauerio sic Vrbanus: & Singulis annis die 2. Decembris, qua ad cælestem gloriam vocatus est &c.
33
*Secundò, discursu, qui iuxta subiectam
2. Discursu demonstratiuo.
materiam videtur positionem istam apertè de-, monstrare. Nam sanctus Canonica Ecclesiæ declaratione talis aut est Martyr, aut Confessor. Si Martyr, eo ipso quòd declaretur talis, eum à morte statim gloriam adeptum est dogma in Ecclesia irrefragabile: nam mortis Sacræ compendio vitam beatam poßident. Vt clamat ipsa. Pro quo & D. Augustinus sermone 17. de Verbis Apostoli, vnde & iniuriam ipsi facit, qui orat pro eo: quod & habetur in Cap. cùm Marthæ de celebratione Missarum. Sin autem Confessor, id ipsum Ecclesia pro certo statuit in Officijs sacris: hymnus enim pro talibus primus sic habet: Hac die lætus meruit beatas scandere sedes. Et alter in Laudibus pro Confessore Pontifice sic: Qui ritè mundi gaudia Huius caduca respuens Æterni præmio potitur inter Angelos. Potitur inquam hac die; sic enim iuxta præmissa. Pro non Pontifice ita: Anni reuerso tempore Dies illuxit lumine. Quo Sanctus hîc de corpore Migrauit inter sidera. Hic vana terræ gaudia, & luculenta prædia, Polluta Sorde deputans Ouans tenet cælestia. In Lectionibus pro Pontifice communibus sic ex D. Maximo citato sermone de S. Eusebio Episcopo Vercellensi, in earum Tertia: Bene & congruè in hac die, quam nobis Beati Patris nostri N. ad paradisum transitus exultabilem reddit &c. Pro non Pontifice ex citato etiam D. Ioannis Chrysostomi sermone illud: Siquidem hodie Beatus iste ad tranquillam, omnisque perturbationis expertem vitam transijt &c. Quòd si sancta sit & Martyr, pari cum viris gloria potitur: si non Martyr, de illa fit hymnus sacer: Carnem domans ieiunijs, Dulcique mentem pabulo Orationis nutriens, Cæli potitur gaudijs. Quòd autem gaudia ista dilata non fuerint declarant multa, quæ in sacris Officijs occurrunt, vt illud: Veni electa mea, & ponam in te thronum meum, quia concupiuit Rex speciem tuam. Non ergo retardatus assensus. Specie tua & pulchritudine tua intende, prosperè procede & regna. Si prosperè processit, ergo nihil pœnale interuenit, eo quod species eius & pulchritudo nullis maculis fædaretur. Et de non Virgine ita, vt agnoscamus in virginibus id esse potiùs asserendum. Pro vtrisque quod sequitur. In Officio Diuæ Claræ pro PP. Minoribus sic inter multa alia hymnus quidam: Tandem languore premitur, Læta nimis egreditur, Dies extrema clauditur, Spiritus cœlo redditur. Pro Diua Catharina Senensi sic Pius secundus in Bulla pro ipsius Canonizatione: In Vrbe Romana diem suum clausit, de cuius animæ in cælum assumptione, & gloriosa receptione &c. Ex quo Compendium illud in sacris Officijs, Migrauit ad Sponsum.
34
*Tertiò. Certissimum est Fidelium quam
plurium animas statim ab exitu in cœlum conscendere: quod, & si reuelationes deessent, quæ sunt sanè plurimæ, pietas benè fundata conuincit, nec non & ratio: Quia in eo quòd multi plenè pro peccatis in hac vita satisfaciant, nulla est, repugnantia, cùm tot sint ad hoc in Christi Ecclesia iuuamina, & magnum inter alia illud Indulgentiarum subsidium. Ex quo & irrefragabile argumentum: nam Pontifex pro morte plenariam Indulgentiam dilargiri solitus, & illam pro Religiosis concessam à Paulo V. in ipsarum reformatione notissimum. Supponunt ergo ita posse accidere, vt scilicet Fideles multi sine offendiculo possint per vias rectas ad Dei regnum statim à morte transire. Quod & orat Ecclesia verbis illis: Fac eas Domine de morte transire ad vitam, quam olim Abrahæ &c. & illud: Ne cadant in obscurum, sed signifer Sanctus Michael &c. Hoc cùm certissimum sit, arguo: Ergo & id præcipuè est sanctis concedendum, qui propter sanctitatis excellentiam ab Ecclesia honorem sunt omnium maximum consecuti, & à Deo miraculis, præ omnibus alijs Fidelibus honorati. Illatio adeo est comperta, vt nihil possit ipsi, quod sit aliqualiter verosimile, responderi.
35
*Dico Tertiò. Quod est de Canonizatis
dictum Assertione 1. de Beatis est etiam asserendum. Id probo ratione proposita num. 31. Nam titulus Beati hoc genuinè significat, sicut & radij ac splendores, pro quo inferiùs num. 50. & seqq. vnde ornamentum illud non Beatificatis prohibetur impendi ab Vrbano VIII. in Constitut. 134. In qua illud huic loco opportunum, quòd nullis quantumuis cum opinione sanctitatis mortuis, honores, de quibus ibi, exhiberi prohibet antequàm ab Apostolica Sede Canonizarentur, aut Beati
Vrbanus Octauus.
declararentur, quæ sunt illius verba. Beatum ergo dici non est titulus aliquis honorificus alterius significationis ab ea, de qua in caussis sanctorum agitur. Declarari ergo Beatum, est declarari vera beatitudine donatum: quo titulo etiam sancti | omnes soliti nuncupari: imo etiam Deipara. Præterea est pro eodem id quod §. præcedenti Assertione 2. est dictum & probatum: cùm sit omnino certum Beatificatos potiri gloria, vbi & dictum de censura, quam oppositum mereatur, in fine.
36
*Dico Quartò. Circa Beatificatorum glo
riam statim à morte similiter est, sicut circa Canonizatos sentiendum, quòd scilicet non licet contraria suspicio, & mereatur censuram, licet aliqualis sit circa illos inæqualitas certitudinis nu. 21. declarata. Id probo. Primò ex Bulla Gregorij XV. pro Beatificatione B. Aloysij Gonza
Greg. 15.
gæ, in qua sic loquitur: Vt de dicto Beato Aloysio Gonzaga die 21. Iunij, quo ex hac vita migrauit in
1. Ratio ex Pontificia Bulla.
cælum, ab omnibus eiusdem Societatis &c. Sic enim de Beatis alijs accipiendum; vt enim Pontifex de B. Aloysio ita pronuntiaret, specialia aliqua fundamenta non habuit, quæ pro Beatificatis alijs non suppetant; immò maiora in alijs, quos post dictam Bullam videmus honorem Canonizationis post Beatificationem ipsorum adeptos: quinque inquam Canonizatos pariter ab eodem Pontifice, & alios ab Vrbano VIII. & Alexandro VII. Ergo ex solo Beatificationis titulo ita factum, quæ huiusmodi importat veritatem,
37
*Secundò. Quia Beatificatio ad Canoni
zationem est præuia dispositio, cui potest illa multa adiecta substantiali diligentia, accedere, vt vidimus nu. 18. Ergo sicut de Canonizatis certitudo est habenda, quam diximus ita & de Beatificatis. Consequentia est legitima: Nam ad asserendum Canonizatos statim à morte beari, nulla alia fundamenta necessaria sunt, quàm illa, quæ pro Beatificatione præcedunt: vnde pro Canonizatione id tantum agitur, quod vidimus nu. 19. Vbi & obseruandum illud, pro Beatificatione processum non formari, sed pro Canonizatione: eo autem valido existente circa sanctitatem & miracula, quia non semper opportunitas pro actu Canonizationis occurrit, pro quo multa necessaria sunt, Beatificationis cultus indulgetur. Inde ergo certitudinis fundamenta, & ita illa, de qua agimus, gloriæ scilicet à morte statim à Beatificatis comparatæ.
38
*Tertiò. Pro hoc etiam vrget tertium ar
3. Ex heroica sanctitate.
gumentum præcedentis Assertionis. Nam cùm Beatificati sint heroicæ sanctitatis, illis maximè congruit felicissimus exitus. Quod roborandum ex nuper dictis, nam Canonizari possunt, & ita pro illis illud ipsum Canonizatorum decus asserendum, de quo Psal. 67. v. 21. Deus noster Deus saluos faciendi. Et Domini, Domini exitus mortis.
Psal. 67. v. 21.
Ante quod v. 13. illud: Rex virtutum dilecti, dilecti. Si virtutum nomine eas quæ ad morale negotium spectant, cum multis accipiamus, quas Deus in exitu, qui acta probat in morte inquam eorum, qui salui fiunt beneficio redemptionis accepto, remuneratur pro meritis, multos statim ad æternæ felicitatis gloriam sublimando; quibusdam se & Saluatorem & Dominum exhibens, alijs talem quidem, sed semel iterumque Dominum, præstat sanctis inquam, quos statim ab exitu felicium animarum ad se adducit, vt cælestem erga eos magnificentiam manifestet. De quo & Vates idem Psal. 8. Domine Dominus noster, quàm
Psal. 8. v. 1. & 2.
admirabile est nomen tuum in vniuersa terra. Quoniam eleuata est magnificentia tua super cælos. Notandum enim illud, Domine Dominus noster: bis inquam Dominum dici, quando non de terra solùm agitur, in qua admirabile nomen eius, sed etiam de cælo, super quod est magnificentia eius eleuata, qua Sancti statim post exitum potiuntur.
§. IV.

§. IV.

Quædam obiecta peculiari cum doctrina proposita & soluta.
39
*PRimum desumitur ex Paschasio Diaco
no, de quo D. Gregorius Lib. 4. Dialog. Cap. 40. (citatur & 41. Sed ibi de eo nihil) vbi eum miræ sanctitatis virum vocat, cuius Dalmaticam superpositam feretro cùm Dæmoniacus tetigisset, statim sanatus est, vnde & meruit inter sanctos recenseri in Martyrologio Romano die 31. Maij. Hic autem ob iudicij pertinaciam in
D. Gregor. Magnus.
tuendo partes Laurentij contra Symmachum, qui Pontifex electus est, ob culpam huiusmodi in balneis angulanis inuentus est à S. Germano Capuano Episcopo, inter calores obsequendo cuius est orationibus liberatus. Stat ergo & Sanctum esse, & purgatrices flammas experiri.
Ad hoc respondet P. Herincx nu. 105. quod
hoc cùm præter communem regulam acciderit, diuina est prouidentia dispositum, vt status nondum gloriosus patefieret, ne populus erraret, quod & contingere Pontifici potuit, potiùs quàm in Cononizatione errare eum Deus permitteret, ad quam miraculis quidem manu ducitur, sed assistentiam habet S. Spiritus. Quæ responsio satis verosimilis est, quam & S. Seuerino applicat, de quo statim. Addit neque Paschasium neque Seuerinum ostendi illo tempore, quo erant in Purgatorio, fuisse ab Ecclesia vniuersali vti Sanctos cultu publico celebratos. Vbi quidem videtur supponere stare posse vt quis honorem Canonizationis obtineat, licet ante illum in Purgatorio fuerit. Quod quidem admittendum non esse ex dictis constat. Pro quo & arguo. Nam si id potuit accidere, non est vnde Ecclesiæ constare queat tempus pœnalis detentionis, quandoquidem miracula non præstant sufficiens argumentum. Ergo non poterit Canonizationis cultus post breue à morte interstitium exhiberi. Hoc autem est apertè falsum, cùm sciamus D. Antonium de Padua intra annum ab obitu Canonizatum, vt recognoscit ipse Pater nu. 102. & similiter D. Claram anno post mortem immediato, quam & Pontifex, cum Collegio Cardinalium, Innocentius IV. qui exequijs interfuit voluit statim sanctarum Virginum cultu percolere, Missa de Virgine non Martyre decantata, à quo tamen intento Cardinalis Hostiensis prudenti monito temperauit,
40
*Secundum ex S. Seuerino, de quo num. 9.
Quid de pœna Seuerini.
quod tamen facilem habet solutionem à nobis aliàs redditam, cùm ex falsa supputatione temporum, aut ignorantia, talis descendat opinatio, dum P. Seuerino id adscribitur, quod alteri est necessariò tribuendum, vt videri potest apud Cardinalem Baronium in Notis ad Martyrologium die 23. Octobris. Ait quidem B. Petrus Damianus | ab Adraldo (alij Aldradum dicunt) Bremetensi Prælato id, quod narrat, sic referente accepisse, sed non vt rem nouam, sed scripto traditam: Quod & litteris inditum esse dicebat: vnde & esse locus
B. Petrus Damian.
errori potuit. Miraculum autem Sanatæ manus aquis feruentibus impressæ, non arguit egregiam illam sanctitatem, quæ in D. Seuerino communiter colebatur, sed Dei peculiarem & paternam prouidentiam, qui noluit Clericum nihil tale merentem graui adeò plaga percelli, vnde modicum passum reddidit sospitati. Si hoc non placeat, solutio alia paulo superiùs est tradita.
41
*Quæ quidem potest etiam duobus alijs
casibus, quorum præfati non meminerunt, adaptari, sanctorum scilicet Vlderici, de quo in Martyrologio die 4. Iulij, Episcopi Augustani, cuius vita extat apud Surium Tomo 4. ad præfatum diem. Et Maurillij Rothomagensis Episcopi, de quo Beyerlinck Tomo 6. verb. Purgatorium ex Vincentio. Lib. 25. Cap. 4. Vbi Beluacensem videtur indicare, apud quem tamen nihil ibi tale. Fuisse autem Maurillium præfatum eximiæ sanctitatis virum affirmat P. Fr. Antonius de Yepes in Historia Diui Benedicti Tomo 6. circa annum 1060. Cap. 2. vbi ait eum ab Ecclesia celebrari simul cum S. Maurillio Episcopo Andegauensi 13. die Septembris, ex quo data aliquibus occasio vt eos confunderent, & vnum & eumdem esse crederent. Sed certè eo die in Martyrologio solius Andegauensis memoria extat. Quidquid de hoc sit. S. Vldaricus ob electionem Aldaberonis nepotis sui, in qua humano aliquantulùm ductus affectu, se cælos non ingressurum, nec ad Beatorum Societatem admittendum, nisi punitione præmissa, in extasi agnouit, vnde ex ipsius ore auditum illud: Nolunt me recipere impunitum. Vnde inferunt Scriptores aliqui vitæ eum in Purgatorio detentum, afferentes, & inde inferentes posse aliquem esse sanctum, & vti talem ab Ecclesia receptum, qui tamen Purgatorij fuerit animaduersionem expertus. Sic P. Riuadeneira in Flore Sanctorum Extrauagantium, ad diem præfatum. Sanctus Maurillius autem cùm reuera fuisset mortuus, ad vitam redijt, & adstantibus testatus est se ob venialia peccata, quædam ab introitu gloriæ repulsum, & horribili dæmonum aspectu purgatum, & sic in pace quieuit.
42
*Potest quidem, vt dixi solutio præfata
Genuina responsio pro illis.
adhiberi: quamuis aliter videatur posse negotium istud expediri. Licet enim S. Vldericus se non recipiendum impunitum agnouerit, ante mortem occulta potuit pœna puniri, quandoquidem ea non adeò grauis futura videtur: sanctissimus enim vir actus potuit feruentissimos amoris elicere, & doloris pariter, quibus diminui pœnam communis est Doctorum sensus. Vt autem aliquid pœnale interuenerit ante felicis animæ exitum à Dei potuit prouidentia disponi. Et quidem terror ille repulsæ & incerti circa pœnam euentus, nec non ingenua coram multis confessio, pœnalitatis non parùm habuit: & hac de caussa ita à Deo est disposita reuelatio. Tale aliquid D. Annoni accidit Archiepiscopo Colonien
S. Annonis visio memoranda.
si: in visione enim conspexit S. Hubertum, Arnulfum, Bardonem, aliosque Episcopos in gloria, ac inter eos solium augustum sibi paratum: cumque illud conscendere conaretur, prohibuit eum Arnulfus dicens eum non posse in gloriosum hunc consessum admitti, eo quòd vestem eius turpis macula fœdaret. Macula hæc erat memoria iniuriæ sibi illatæ à ciuibus Coloniensibus, qui eum Colonia expulerant. Euigilans ergo pœnituit, absoluitque à se excommunicatos, bonisque spoliatos absoluit, bonisque restituit. Sic ex Lamberto Germaniæ historico P. Cornelius in Apocalypsis Caput 21. circa finem. Sic D. Vlderico accidisse conuenienter credere possumus, maculam scilicet ostensam, satisfactione congrua ante mortẽmortem diluendam. Diuus autem Maurillius, cùm ita mortuus fuerit, vt ad vitāvitam esset statim rediturus, pro non mortuo haberi potest, cui mors vti pœna inflicta est ad horrendum illum aspectum, vt scilicet tandem mortuus, & immaculato eius exeunte spiritu, veritatem, quam de sanctorum felicissimo fine in gloriæ portis adstruximus, suo exemplo comprobaret.
§. V.

§. V.

Veritas præcedentibus duobus stabilita §. §. ampliùs illustratur, & roboratur aduersantis Auctoris obiectionibus ac responsionibus profligatis.
43
*PRæmissa cùm scripsissem Auctore con
tra obnitente non viso, sed apud Herincxium inuento, ad manus ipso in scriptionis fine deuenit, secundæ editionis, in quo non possum non singularem eruditionem, & dicendi elegantiam collaudare. Sed quidem in negotio præsenti, quod erit forsitan qui laudabunt, ego cum Apostolo dicam: Laudo vos: In hoc non laudo 1. Cor. 11. Nihil enim in eo quod gloriosum sanctis, Apostolicæ auctoritati condecens, aut quod ad fouendam possit conducere pietatem. Omissis autem multis ex ijs, quæ à §. 258. habet vsque ad 299. exclusiue, ea tantum attingam, quibus videntur à nobis adducta aliquatenus infirmari, cùm tamen reuera ampliùs inde veniant roboranda.
44
*Et in primis quod de communi Ecclesiæ
sensu, & Fidelium constantissima & generali persuasione, non videtur ille curare, vnde neque pro eo, quidquam apud ipsum. Quod autem de actu Canonizationis diximus num. 23. ex eo improbat, quia Pontifices in Canonizationis forma nihil de gloria actuali sanctorum exprimunt, sed eos tantùm Catalogo sanctorum adscribunt, sic Cap. 68. Nos autem ex formula tali non arguimus, sed ex alijs actum illum solemnissimum integrantibus, vt ibidem ostensum. Ex formula autem etiam arguere possumus, quatenus titulo sancti concesso cum ijs specialibus prærogatiuis, quæ in Canonizatione pariter conferuntur, ex ijs habetur eum regnare cum Christo in cælis; tales enim honores sunt, vt nequeant nisi talibus exhiberi. Ex quibus inuocatio publica est à Pontifice inchoata, ad eumdem alios exhortante. Ad quod quidem responsio extat apud ipsum satis luculenta Cap. 73. vbi eruditè ostendit animas in Purgatorio existentes iuxta multorum sententiam & orare pro viuis, & orari ab ipsis posse. Sed certè ex eo ipsius non habetur intentum, neque | argumenti nostri robur infringitur: nam ex omnibus ab Auctore adductis tantùm infertur id esse probabile: cùm tamen nos certitudinem absolutam exigamus, quæ ad publicas preces, & præsertim in Missæ Sacrificio est necessaria; vnde Ecclesiæ consuetudo inuocationem huiusmodi non patitur. Ergo cùm Pontifex orat, & ad orandum Fideles exhortatur, eum, quem orat, cum Christo regnantem agnoscit: quandoquidem oratio eius adeò publica & solemnis est, neutiquàm erga exclusos à gloria fundi permissa. Quis autem audeat, quod à Diuo Thoma, & tot grauissimis scriptoribus est negatum, nisi valde præcipiti asseueratione, certum affirmare? Quando & sunt, qui certum censeant oppositum, vt P. Valentia Puncto citato.
45
*Deinde ex sanctis veteris Testamenti ar
gumentum, qui Canonizati quidem Dei testimonio sunt, & eorum Catalogus à Siracide contextus Eccli. 44. & seqq. qui orari certissimè potuerunt, cùm tamen non dum essent beati, enerue prorsus est. Ritus enim, quem Ecclesia in Canonizatione obseruat, talis est, vt gloriam sanctorum reddat manifestam, & vt regnantes cum Deo debent inuocari. Quòd si Canonizatio dicenda sit attestatio de veterum sanctorum sanctitate, illa profectò alterius rationis est, sicut diuersa fuerunt sacramenta, Sacrificia, & ritus colendi Deum. Vnde pro nullo veterum sanctorum instituta solemnitas, aut publicus cultus, eam gloriam reseruante Deo sanctis legis gratiæ, quibus cæli portæ reseratæ. Licet non defuerit publici cultus assertor, pro quo & debuit Canonizatio
An cultus publicus pro illis.
præcedere, vt videri potest apud Contelorium Cap. 3. num. 1. Sed certè non ille talis, vt dixi, & cuius præter laudes mentio nulla. Et inuocari illi quidem potuerunt, quia non erant in pœnali carcere de satisfactione soliciti, quæ eorum peccatis responderet, sed in loco, qui in Euangelio vocatur Paradisus, in quem Lazarus portatus ab An
Quid de inuocatione.
gelis, & Latroni à Christo promissus, vnde & significauerat Deus gratas sibi futuras eorum preces, qui ad ipsos in suis necessitatibus confugerent, quod & de Elia atque Henoch modò etiam admittendum. Cùm tamen pro animabus in Purgatorio detentis nihil tale significatum inueniamus. Et hoc quidem quomodocumque animæ ab ingressu in cœlum impeditæ existant, etiam sine ignis tormentis, iuxta reuelationes aliquas, de quibus Auctor. Cap. 69. ab eodem & alijs approbatas: cùm sit eadem ratio, pœnalis inquam status, sine aliqua Dei insinuatione vt tales possint publicis orationibus exorari: & aliàs incertum valde sit, quod de tali statu dicitur, quod non defuerunt qui censura dignum fuerint arbitrati.
46
*Prætereà. Fundamentum ex Pontificijs
Canonizationum Bullis, in quibus de sanctorum gloria illustre testimonium perhibetur, ex eo conatur conuellere, quòd testimonium tale vix in vna aut altera extet, & pro eo esse ratio specialis potuit, quia gloria sic Canonizatorum potuit specialiter reuelari. Præsumendum ait ille §. 264. eos non sine sufficientibus rationum momentis tali forma hîc & nunc vsos fuisse, sed vel particularibus reuelationibus, cælestibus apparitionibus, aut miraculosis quibusdam operationibus legitimè probatis, quales in SS. Paulo Eremita, Martino, Benedicto, & Theresia. Quando autem communi forma vtuntur, illud solùm decernere ac definire censendi sunt, quod ipso verborum tenore pronuntiauerint; nimirùm eum, qui Canonizatur, sanctum esse, & sanctorum Catalogo adscribi. Sed certè modus hic philosophandi à veritatis tramite conuincitur deuiare, ex eo quòd licet in forma Canonizationis de Canonizati gloria mentio non habeatur expressa, habetur tamen implicitè, vnde in Bulla Canonizationis apertiùs ea, quæ in illa continentur, & luculentiùs declarantur. Id autem non in vna aut altera, sed in omnibus, aut ferè omnibus, quod ad gloriam spectat inuenitur, vt probatum relinquimus §. 3. & 4. & quidem non ex specialibus reuelationibus, aut miraculosis operationibus in quibusdam potiùs quàm in alijs accidere ex eo euincitur, quòd scilicet, vt diximus, non in vna aut altera Bulla, id reperiamus, sed in fere omnibus. Et prætereà in illis nullæ speciales reuelationes occurrunt, aut miraculosæ operationes, quæ non sint omnibus ferè communes: gloriam enim sanctorum suorum Deus & miraculis & reuelationibus ante eorum Canonizationem frequentissimè manifestat.
47
*In Bulla Canonizationis S. Caroli §. 43.
sic de sanato infante: Qui post paucas horas expergefactus, matrem vocat, eique refert Cardinalem suum morbi locum manu, in qua lucidum gereret annulum, tetigisse ac sanasse. & §. seq. de quodam Papiensi Bernardino à suffocatione in Ticino flumine liberato sic additur: Eductus planè incolumis, sese B. Carolo rubris induto vestibus sustentatum, ne mergeretur, narrauit &c.
48
*In Bulla pro sancto Parente IGNATIO
Similes in Di. IGNATIO.
illud inter alia, quod sicut præcedentia, & gloriæ testimonium præsefert, & miraculosam operationem cum reuelatione connexam. Ioannes Leida Maioricensis in valde acutam & periculosam febrim inciderat: augebat periculum maxima stomachi nausea: post duodecimum, vel tertium decimum diem aucto periculo, cùm Deo sese per merita B. IGNATII impensè commendasset, sequenti nocte somno excitatus, magno splendore circumfusum cubiculum vidit, & vxorem inclamans, Nonne, inquit, vides me à B. IGNATIO sanatum? & illucescente die sanus & valens &c. Similes alios vitæ scriptores accumulant.
49
*In Bulla pro S. Francisco Xauerio inter
Pro S. Francisco Xauerio.
plurima post mortem illud: In eadem vrbe (Goa) cœco cuidam Sanctus per quietem apparuerat, eumque monuerat vt ad Ecclesiam eius visitandam, oculorum lumen ibi recepturus pergere non differret. Paruerat fideliter homo, ac dum per nouem dies ante Francisci imaginem orabat, repentè discussa omnis cæcitatis caligine senatus erat, & perfectè viderat.
50
*In Bulla pro S. Didaco Complutensi à
Pro SS. DidatoDidaco & Hyacintho.
Sixto V. peracta reuelatio habetur eiusdem sancti, & sanitas consecuta eamdem in Carolo Principe Philippi Secundi Hispaniarum Regis primogenito. & vt de operationibus grande aliquid adijciamus in Bulla pro D. Hyacintho legitur nobilem quemdam Polonum ab equo, quem agitabat, excussum, effractis & contusis totius corporis membris statim mortuum, reuocatum ad | vitam, & integræ sanitati restitutum ipso die, quo sancti corpus fuerat illatum sepulchro, cùm defuncti corpus delatum ad illud fuisset,
51
*Iuxta quæ dicendum est id, quod vt spe
ciale asseritur in aliquorum Canonizatione, vt D. Francisci de Paula, & S. Catharinæ Senensis, in omnibus ferè Canonizatis occurrere, vnde & in omnibus Bullis pro eisdem, id exprimi potuisse; ac proptereà rationem discriminis, quæ adducitur, nullius esse momenti. Et insuper cùm in omnibus prædictis eadem sit seruata Canonizationis forma, & nihilominùs de Canonizatorum gloria nequeat dubitari, immeritò ex illa oppositum colligi tot manifestis testimonijs expugnatum.
52
*Circa Assertionem secundam, pro qua fir
mamentum validissimum ex Bulla pro B. Brigitta produximus, est apud præfatum scriptorem singularis ad illud infirmandum explicatio, sic enim ille §. 280. Tertiò notanda est proprietas verbi Parturijt; minùs quippe est parturire, quàm actu parere. Et illud præcedit, istud subsequitur. Cùm Augustus Cæsar in vtero adhuc materno delitesceret, prodigium
Suetonius.
Romæ (refert Suetonius in Augusto Cap. 94) factum publicè, quo denuntiabatur Regem Populo Romano naturam parturire. Nondum ille regnum adeptus fuerat; immò nec ex vtero matris in lucem prodierat. Hæc ille. Iuxta quæ id videtur consequenter asserendum sanctorum nullum statim à morte felicitatem consecutum. Id constat, quia omnes eos præsens dicitur vita parturire, vt habetur in D. Augustino Serm. 20. de sanctis, quem Ecclesia
D. August.
legit in Festo Natiuitatis S. Ioannis Baptistæ, sic enim ille: In alijs sanctis & electis Dei nouimus illum diem coli, quo illos post consummationem laborum, & deuictum triumphatumque mundum, in perpetuas æternitates præsens hæc vita parturijt. Sic ille.
Cùm ergo id sit nefas admittere, necessariò fatendum est aliter fore S. Doctoris sententiam accipiendam. Vt scilicet eo die, qui vltimus sanctis, eos pari contigerit, sed cum præcedenti dolorum apparatu (post consummationem laborum) verbi proprietate seruata: est enim parturire idem ac laborare in partu, aut cum dolore parere, pro quo Latinæ linguæ magistri. Constat autem aliter non posse dictam sententiam intelligi, quia præsens hæc vita eos parturire dicitur eo, quo sancti moriuntur die; post mortem autem cùm præsens iam vita desierit, nihil potest circa eorum parturitionem præstare.
53
*Prætereà est ratio alia euidens, nam D.
Augustinus de cultu est sanctorum locutus, qui suo tempore eisdem præstabatur; ille autem solis Martyribus competebat, vt est apud omnes, qui vel modicum de antiquitate nouere, notissimum. Eos autem eodem, quo passi sunt, tempore, glorificatos in cælo, dogma est in Ecclesia penitus inconcussum, de quo diximus n. 33. Iuxta hanc ergo certissimam regulam locutus D. Augustinus, & Bonifacius item, quando de D. Brigitta sententiam, quam vidimus, vsurpauit. Addo verbum præfatum etiam pro significando partu sine dolore in sacris scriptis assumptum inueniri. Prouerb. 8. v. 16. Ante omnes colles ego parturiebar. Vbi de diuina sapientia est sermo. Et in hymno pro Virginibus, IESV corona Virginum, Quem Mater illa concipit, Quæ sola Virgo parturit &c. Et iuxta hunc sensum verosimile est D. Augustinum & Pontificem locutos, licet præcedens plus de mysterio ac doctrina videatur continere. Iuxta vtrumque autem corruit præfata scriptoris, quocum agimus, explicatio.
§. VI.

§. VI.

Aliæ contra eumdem efficaces & peculiares impugnationes.
54
*PErgit ille, & quod ex hymnis sacris pro
demonstranda præsenti veritate protulimus, ita accipiendum asserit, vt cùm dicitur Hodie, vel Hac die, afficiat verbum Meruit: secundo vt afficiat verbum Scandere, & iuxta priorem constructionem planum est non importari adeptionem beatitudinis eo die habitæ, sed dumtaxat promeritæ: promeruit enim Confessor suo tempore Scandere beatas sedes, quia eo die cursum consummauit, cui perseuerantiæ promissa est gloria: quia nimirum eo die in gratia decedendo impleuit conditionem, sub qua ei est vita æterna repromissa suo tempore reddenda, iuxta doctrinam Concilij Tridentini Seßione. Cap. 16. & Canone 32. Id quod confirmat ex verbis D. Augu
D. August.
stini superiùs adductis nu. 52. post quæ sic immediatè. In alijs consummata vltimi diei merita celebrantur; in hoc etiam prima dies, &c. Non ergo adeptio gloriæ, sed consummatio meritorum celebratur: Vim etiam facit in eo, quod de D. Ioanne dicitur, cuius celebratur Natalis dies, nec tamen propterea dies obtentæ gloriæ fuit: vt ex eo appareat non rectè inferri ex eo quòd sanctorum celebratio dicatur eorum Natalis, ad obtentam eo die gloriam esse referendum.
55
*Vt ab hoc vltimo incipiamus, satis profe
ctò leue apparet, id quod de spirituali natiuitate dicitur, Natalis nomine designata, quæ Sanctis dum moriuntur, obtingit, vnde & cælestis beatitudo, ex corporali velle falsum ostendere, cùm manifestissimum sit, sanctos, dum corporaliter nascuntur, non ideò esse beatos, & id esse ab Ecclesiæ sensu penitus alienum. Iam explicatio dicta de merito gloriæ, & non de adeptione apertè conuellenda ex Ecclesiæ prudentissima obseruatione: cùm enim multi Sancti Confessores ijs celebrenter diebus, in quibus eorum non accidit mors, propter impedimenta aliqua, iubet vt loco versuum illorum. Hac die lætus meruit Beatas Scandere sedes, dicatur, Hac die lætus meruit supremos Laudis honores. Ergo quia iuxta mentem Ecclesiæ est, cùm de beatis sedibus agitur, eas à S. Confessore in die mortis eius obtentas: quod tamen nequit stare quando eius festũfestum alio die celebratur. Si enim de meritò tātumtantum ageretur, stare id verissimè posset iuxta præfatam explicationem, eum scilicet die tali sedes beatas meruisse, etiamsi dies mortis non sit. Nam cùm dicitur hac die meruisse supremos laudis honoris, significatur Confessorem sanctum ita sanctè vixisse, vt sequentia declarant: Qui pius, prudens humilis pudicus &c. Vita dum præsens vegetauit eius Corporis artus. Id quod pro Canonizatione obseruatur, vt scilicet is, de quo sic honorando agitur, vitam duxerit continuè gloriosam, vt loquitur Innocen|tius scribens in Cap. Audiuimus de Reliquijs & vener. sanctor. Ergo illa etiāetiam die, in qua eius celebratur memoria. Atqui sicut ea die meruisse dicitur honores tales, dici etiāetiam potest & debet sedes beatas meruisse. Ergo nulla erat mutationis præfatæ necessitas: & cùm facta sit, ex ea mens Ecclesiæ redditur manifesta, quæ quidem consummata Sanctorum celebrat merita, sed cum eorum pariter fructu, corona inquam iustitiæ consummationi tali respondente.
56
*Iam ad aliud ex hymno laudum de mi
gratione inter sidera in Natali recurrente die, non magis verosimili expositione respondet adducto Psalmo 113. In exitu Israel de Ægypto. Vbi cùm de exitu loquatur vates, & gestis in ipso, longa tamen temporis spatia est intercurrisse compertum: Mare, inquit, vidit, & fugit. Et sta
Psal. 113.
tim: Iordanis conuersus est retrorsum. Et tamen inter maris fugam, & retrouersionem Iordanis, quadraginta ferè anni transierunt. Non ergo phrases istæ ex mente Ecclesiæ important cælestis beatitudinis adeptionem superuenisse defunctis absque interiecta plurium dierum, vel mensium, vel etiam annorum remora; sed ipsorum migrationem de corpore non fuisse descensionem in tartarum reproborum, sed accessionem potiùs versus paradisum electorum. Qui autem accedit, non eo ipso peruenit, sed saltem appropinquat. Dicere solemus (inquit Augustinus Lib. 2. de con
D. August.
sensu Euangel. Cap. 20.) acceßisse aliquem, etiam antequàm perueniat illuc, quò dicitur acceßisse: vnde etiam dicimus, parùm acceßit, vel multùm acceßit eò, quo appetit peruenire. Sic ille: iuxta quem explicandi modum, cùm dicitur Migrauit inter sidera, idem est atque acceßit ad sidera, ad ea aliquando peruenturus.
57
*Sed certè incredibilis ex eo statim appa
ret absurditas. Inprimis enim violentia verbis manifestæ assertionis infertur, & omnibus vt iacent intellectis, quia in eo inconueniens occurrit nullum, fauetur sanctis, & Ecclesiæ consulitur veritati. Deinde, ex eo sequitur stare illud posse cum remora longissima, quæ plurium annorum esse queat. Et cum Plurium dicitur, & similiter ex Ægyptiaco exitu deducantur, contingere posse vt sit quadraginta: & hoc parùm, nam Canonizatio gloriæ testimonium est, sed securæ illius adoptionis: vnde & post Canonizationem accidere potest S. Confessorem diu in purgatorio cruciari. Cùm autem ante Canonizationem plures soleant anni decurrere, immò & quamplures, vt in Diuis Isidoro Agricola, Hyacintho, Raymundo, & alijs constat euenisse; fiet ex eo longissimam posse contingere detentionem. Quod equidem non video quomodo salua pietate possit sustineri. Ex quo & fit explicationem datam de accessione non posse constare: neque enim accedere dici potest, qui per plura annorum spatia à cælo abest, remotus, & exul à cælesti patria. Pro quo & faciunt dicta n. 30. & vt de migratione aliqualiter tolerari explicatio dicta queat, quid ad illud, quod in eodem hymno sequitur? Polluta sorde deputans Ouans tenet cœlestia. Vbi plusquàm accessus cernitur, triumphalis inquam ingressus, & possessio.
58
*Et quidem citatus scriptor, vt vidimus n.
46. admittit respectu aliquarum Canonizationum stare posse id, quod contendimus, gloriam scilicet sanctorum in eisdem declaratam. Atqui iuxta explicationem ipsius pro nulla extat sufficiens fundamentum. Cùm enim dicitur sanctum ad gloriam euectum, dici potest non de immediata glorificatione intelligendum, sed de accessu, qui gloriæ assecutionem potest plures per annos antecedere. Argumentum autem ex Psalmo desumptum satis est debile, quando ex eo fieret, iuxta nuper dicta, de nullius sancti glorificatione statim à morte constare. Deinde ipse narrationis
tenor indicat apertè quomodo ea, quæ sequuntur, sint accipienda, de quibus aliàs ex scripturæ sacræ narratione constabat. Ex quo & arguo. Nam cùm dicitur, In exitu, necessarium est intelligi aliqua ex ibi dictis verè in exitu contigisse, vti reuera contigerunt; mare scilicet vidisse, & fugisse, & alia, in quibus Deus se sanctum & potentem ostendit: hoc enim est factam esse Iudæam sanctificationem eius, & Israel potestatem eius, quia scilicet sanctitatem & potestatem suam circa populum electum reddidit manifestam. Quod quidem in casu præsenti non est inuenire, cùm nihil gloriæ dicatur obtentum, sed sanctos eam à longè salutantes iuductos videamus, iuxta Apostolum. Heb. 11. v. 13.
59
*Plus illud videtur habere momenti, quod
ex sanctis desumitur, quibus præfatæ nequeunt laudes applicari, vt Diuis Ioachimo, & Iosepho, quos constat non receptos in cælum, in eo, qui vt eorum Natalis celebratur, die; & idem est de alijs veteris Testamenti sanctis in Martyrologio contentis, quorum si concedatur celebratio, eodem modo est in præfatis hymnis pronuntiandum, vt etiam de SS. Paschasio & Seuerino, vbi acciderit eosdem celebrari. Sed de his postremis iam dictum §. 4. Ad alios dico quærendum sensum congruum, iuxta quem stare laudes possint, & ita admitti ex parte posse, quem pro alijs præfatus scriptor generalem esse contendit; meruisse inquam gloriam, quam hodie possident: ita vt scandere non dicat primarium ascensum, sed perseuerantiam in illo, quia sanctis gloria semper est noua. Item iuxta dicta nu. 55. Hac die meruisse dicuntur, quia etiam in illa gloriam meruerunt, cùm nulla ipsis dies sine linea transierit, continuato cursu meritorum. Addi potest, licet ipsis
non congruat in rigore vt dicitur, recitari tamen vt commune alijs, quia non pro quolibet sancto est nouus hymnus concinnandus. Sic in hymnis præfatis accidit: in priori enim extabat illud, & multis in Ecclesijs, in quibus nulla facta mutatio, iuxta Pontificiam permissionem, extat adhuc: Ad sacrum cuius tumulum frequenter &c. Et tamen frequentia miraculorum non reperitur in omnibus, immò neque sepulchra sunt cognita aliquorum. In altero illud: Hic nempe mundi gaudia, & luculenta prædia Polluta Sorde deputans. Peruenit ad cælestia, seu Ouans tenet &c. Licet enim quod de cælestium possessione dicitur, omninò certum sit, quia prioribus consonat, Migrauit inter Sidera. Quòd tamen luculenta prædia contempserit, nequit de omnibus affirmari; cùm ex Confessoribus plurimi talia non habuerint prędiaprædia, vt D. Isidorus Agricola, S. Didacus Complutensis, & alij. In hymno pro vno Martyre sic habetur: Fundensque pro te sanguinem Æterna bo|na poßidet. Non fudisse autem omnes sanguinem certissimum est, quod & mutatio in aliquibus Octaui Responsorij manifestat. Pro pluribus ita: Hi pro te furias, atque minas truces Calcarunt hominum, sæuaque verbera: Ceßit his lacerans fortiter vngula, nec carpsit penetralia. Traduntur igni Martyres, & bestiarum dentibus: Nudata pendent viscera &c. Quæ quidem in omnibus non fuisse clarius est, quàm vt in eo probando insumere tempus debeamus. Pro sanctis etiam feminis in earum festis mulieris fortis laudes resonant à Salomone contextæ Prouerb. 31. & tamen exploratissimum est non omnes fuisse matres familias, aut vxoratas, aliaque ibidem contenta peregisse. Sensus ergo congruus pro omnibus esse potest, sanctum, de quo agitur, vnum esse ex illorum ordine, de quibus talia prædicantur, cui & multa competant, quæ inter communes laudes decantantur.
61
*Si dicas potuisse Ecclesiam in festis præ
fatis Diuorum Ioachimi & Iosephi eam mutationem indicere, quæ pro alijs Confessoribus adhibetur, vt Sedes beatæ in Laudis honores mutarentur. Quod cùm non ita factum sit, videtur ex eo inferri, in primis illam non fuisse aliàs necessariam, quandoquidem in dictis Patriarchis verus retinetur sensus, ita & in alijs posset retineri. Deinde, in alijs, pro quibus variatio statuitur, dies est certus mortis, pro quo indicando sic statutum: vnde dies pro dies substituitur. In Diuis autem prædictis non sic accidit, vnde ex ea parte peculiaris videtur dispositio requisita. Ad quod dico potuisse quidem circa omnes ita disponi: vnde ante Vrbanum VIII. nulla extabat in hymnis variatio: conuenientem autem visam fuisse ob vitandum errorem aliquorum. Et potuit equidem circa Diuos præfatos illa constitui: ex eo autem non ita factum, quia cum dies tales vt eorum proprij sint communiter in Ecclesia recepti, reuera ita esse potuit, vt scilicet in eisdem mortui, in quibus ab eadem celebrantur. Quòd si vt aliorum, pro quibus variatio præcipitur, statueretur pro ipsis, iam dies, in quibus celebrantur, certò viderentur exclusi. Vnde ad id quod vlteriùs vrgebatur, debuisse quidem pro illis peculiarem dispositionem induci, ex dudum dictis fit satis: peculiaris enim dispositio est, vt cùm dies sit eorum mortis incertus, more aliorum non tractentur, sed ad diem, in quo celebrantur, respectus habetur, ne ille, in quo esse illa potuit, penitus excludatur. Dignissimi sanè illi hymnis peculiaribus, quibus honorati Diui Hermenegildus, Martina, & Theresia, & erit fortè in aliquo ea cura Pontifice, quam laudabit omnis Ecclesia sanctorum.
§. VII.

§. VII.

Circa splendores & radios in Sanctorum imaginibus communis Ecclesiæ sensus propugnatus.
62
*DE illis loquens Auctor, quibus sancto
rum gloria designatur, fatetur quidem ita esse nu. 288. pro quo Cardinalem Bellarminum, P. Serarium, & Mag. Castellinum adducit, sed contrarios ipsi, quandoquidem illi signum esse gloriæ demonstratiuum affirmant, ille prognosticum, futuræ inquam: splendorem enim aliquando sanctis, dum viuerent, infuisse, ex Moyse & Elia in Transfiguratione Domini, Diuo Ignatio, ac S. Philippo Nerio probat, nec non ex D. Carolo Borromæo, cuius eximiæ sanctitatis splendorem præmonstrauit Dominus magno & insolito lumine, qua nocte puer nascebatur (& quidem in originali peccato) super maternum cubiculum compluribus visum, vt in Bulla Canonizationis habetur, & in sacris Officijs. Elias permissus cum radijs depingi, etsi nondum beatus; quod & in D. Ioanne Euangelista est indubitatum, de cuius tamen morte non est omnimoda certitudo, quibusdam probabiliter negantibus, de quibus idem §. 273. & Lezana Consulto 3. num. 116. & seqq. Adduntur & Coronæ super 40. Martyres visæ descendere, quæ quidem prognosticum tantùm gloriæ signum præseferebant. Ergo &c.
63
*Sed contra hæc stat Primò auctoritas scri
Multis rationibus impugnatus.
ptorum omnium de signo demonstratiuo attestantium. Secundò communis sensus Fidelium. Tertiò, quod sequeretur signum esse falsum: cùm enim sancti sint in gloria, & cælestibus splendoribus illustrentur, signum prognosticum falsum erit, cùm sit tantùm futuri luminis ostensiuum. Quartò, signum ideò constituitur, vt videntes, eo perspecto, ad rem per illud significatam deducantur: Atqui Fidelium nullus splendore prædicto perspecto futuram sanctorum gloriam intelligit: ergo non est prognosticum. Quintò, in ijs, in quibus Auctor agnoscit declaratam gloriæ adeptionem cultu Canonizationis exhibito signum prædictum apponitur, in quibus dici nequit esse prognosticum; & tamen in alijs non aliter apponitur, aut cum nouo significationis modo: ergo idem est in omnibus.
64
*Nec valet si dicatur esse prognosticum
respectu gloriæ corporum futuræ in resurrectione, quando Saluatorem expectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ, vt Apostolus loquitur Philip. 3. Nam dubitari nequit quin signum præfatum pro significanda gloria animæ disponatur, cùm hic sit receptissimus omnium sensus, & Doctorum ita contestantium, pro quo est ratio euidens; Nam beatitudo propriè est in anima, ex qua in corpus tamquàm effectus consequens claritas deriuatur: ergo pro illa præcipuè debuit signum applicari, lumen indicans gloriæ, & illius effectum, claram Dei visionem, quæ & ipsa vtpotè talis, claritas est, qua beati spiritus illustrantur. Hoc ergo admisso vti irrefragabili, probationes adductæ currunt, rem hanc reddentes manifestam.
65
*Adducta in contrarium non vrgent, fate
Obiecta discussa.
mur enim multoties Dei seruos etiam viuentes in vita mortali splendoribus illustratos: modò autem non de splendore quolibet agimus, sed de coloribus expresso ex institutione Ecclesiæ ad designandam sanctorum gloriam adhibito. Et potest
S. Elia vt congruat splendor.
ille quidem S. Eliæ esse communis ex ipsius Ecclesiæ concessione, pro quo adducitur Lezana Consulto citato num. 93. Sed Auctor hic Eliam
Quod de S. Ioan. Euangelista.
Deum clare videre longo ibi discursu contendit. Quod & de B. Ioanne Euangelista commu|nis etiam Doctorum sensus amplectitur, cui præfatus Auctor, quod Eliæ concedit, non audebit denegare. Mihi certè exploratissimum est, sicut & P. Cornelio in Ioan. 21. v. 22. qui omnino videndus, Diuum Ioannem cælesti gloria potiri post mortem in Domino felicissimam: quod si aliter forsitan contigisset, id tamquàm singulare aliquid à communi regula exorbitans, non est trahendum in exemplum. Sicut neque Canonizatio Eliæ, & multò id potiùs de Virgine asserendum. Templa in Diui Petri adhuc viuentis honorem erecta, si reuera ita fuit, quod satis tamen est dubium, ita accipiendum, vt in illis tanti esset venerabile nomen Apostoli, eo quòd ad illorum erectionem aliquid contulisset, vt dicitur Basilica Constantiniana, Liberij, Sixti & Matriti Dom. Mariæ de Aragon. Quod autem addit Lezana de templo ædificato in D. Ioannis Euangelistæ honorem, apocryphum est, sicut & Auctor, ex quo prolatum, Abdias scilicet Babylonicus, talis iudicio Ecclesiæ declaratus. Hoc volumus, hoc contendimus, hoc probamus, iuxta ritum, quem à priscis temporibus Ecclesia seruat, Canonizatione sanctos beatos declarari, & signum illud splendoris non adeò antiquum, tale esse vt pro gloria declaranda deseruiat, nisi ex speciali Ecclesiæ concessione pro aliquo secus venerit affirmandum.
66
*Videtur autem Lezana eiusdem cum Sin
nichio sententiæ, sic enim scribit Consulto illo 3. num. 116. de S. Ioanne locutus, & incerta eius beatitudine: Nihilominus Ecclesia festum ipsius indubitanter celebrat, abs dubiè credens, ad hoc, quòd aliquis sanctus ab Ecclesia solemni ritu Officij diuini colatur, necessarium non esse illum esse mortuum, comprehensorem, aut beatum, sed verè sanctum, in gratia confirmatum, & in tali statu, quo Fidelium preces, quæ ad Deum per eius interceßionem funduntur, exaudiri poßint. Hæc ille: cui da
mus per potentiam absolutam ita posse fieri si videlicet constaret Ecclesiæ aliquem ea omnia habere, quæ ab ipso recensentur, vt si alius esset futurus Elias, ad similia electus officia, portentosè translatus, pro quo peculiaris fieret reuelatio. Iuxta cursum autem rerum, quem vsque ad finem sæculi videtur habitura, nullus nisi post mortem Canonizationis honorem consequetur, cum ipsius gloriæ certitudine: quod quidem à præfato scriptore neutiquàm est negatum, aut est credibile fore negandum, & ita Sinnichio sua in assertione non consonans. Præterquàm quòd Lezana statum requirit honorificum, vt intercedere sancti possint, qualem in Elia explicat n. 119.
Eliæ status.
vbi ait eum non in carcere tribulationis, sed in Paradiso exultationis: non in terra miseriæ & tenebrarum, sed in splendidissimo & amænissimo habitaculo constitutum. Id quod Sinnichio non esse necessarium arridet, qui Canonizatos in Purgatorij carcere aptos æstimat, vt per eos possint preces ad Dei exauditionem deseruire.
§. VIII.

§. VIII.

Nonnulla alia exhibentur cum auctario doctrinæ.
67
*EX trium sanctorum Canonizatione à
Ioanne XXII. peracta, scilicet S. Ludouici Episcopi Tolosani, S. Thomæ Herfordiensis, in Anglia Præsulis, & S. Thomæ Aquinatis, argumentum sumit præfatus scriptor, & prosequitur Cap. 67. & seqq. Is enim Pontifex in eo fuit erroneo sensu, vt existimaret iustorum animas non beari, neque beandas ante corporum generalem resurrectionem, quem tamen moriturus explosit ingenua retractatione. Ante retractationem autem tres prædictos sanctorum Catalogo adscripsit: quorum animas cùm non fore beandas vsque ad futurum censeret articulum, fit ex eo, stare Canonizationem posse sine gloriæ certitudine: eam enim conferre Canonizatio non potuit, quæ iuxta Canonizantis est mentem accipienda, & circa hoc satis erat mens comperta Pontificis gloriam in sanctis ante retractationem penitus abnegantis. Quam difficultatem vt soluat tres proponit dicendi modos. Prior est Pontificem quando Canonizauit, sensum omninò fidei consonum habuisse, quem abiecit posteà, sed pridie ante mortem resumpsit: quæ varietas licet in senibus frequens non sit, visa tamen in quibusdam, vt in Tertulliano, ac sulpitio Seuero, circa quod eruditè discurrit. Non tamen in eo conquiescit, eo quòd testis illius temporis, cui fides debeat adhiberi, non adsit, & ita videtur voluntarium pronuntiatum. Secundus est Pontificem iuxta aliorum probabilem sententiam processisse, quod fieri posse quamplures affirmant; immò & multoties obligationem extare, vt in Confessario. Pro quo ex Maiolo adducit protestationem quamdam à Pontificibus in Canonizatione solitam adhiberi in hunc modum: Antequàm ad pronuntiationem veniamus,
protestamur publicè apud vos præsentes, quòd per hunc actum Canonizationis non intendimus aliquid facere, quod sit contra fidem, aut Ecclesiam Catholicam, siue honorem Dei. Et quidem ita factum asserit, eo quòd Pontifices dubitarent de actuali beatitudine quarumdem particularium personarum, quas Canonizabant, & ita verisimilius est præfatum Pontificem interposuisse eamdem, qui de actuali beatitudine omnium dubitabat. Si autem interposuit, per eam videtur sufficienter præcauisse suæ sententiæ præiudicium. Contra quod nihil obijcit, vnde & videtur non improbare. Tertius est Pontificem existimasse Canonizationem sanctorum non importare actualem beatitudinem Canonizatorum, sed dumtaxat consummationem ipsorum in statu gratiæ, sanctitatis, aut amicitiæ diuinæ.
68
*Motiua autem ad ita sentiendum esse po
tuerunt. Primò Canonizationes sanctorum veteris Testamenti Eccli. 44. &c. Ex quo loco id infert Innocentius in Cap. Audiuimus de Relig. & Vener. sanct. cuius illa sunt verba: Per hoc quod dicit, Laudemus viros gloriosos, ostendit quòd Canonizati erant, quia aliter non mandaretur Ecclesiæ, | quod eos laudaret. Sic ille. Secundò. Quia multi Pontifices Ioannis prædecessores Sanctos Canonizauerant; nec tamen sententiam eorum, qui
Eccl. 44.
censuerunt animarum beatitudinem differri, reprobarant, si enim reprobassent ipsis Canonizationis actibus, iam contra sentientes essent erroris manifesti rei, quod secus accidit; neque Ioannes posset in sua sententia perdurare. Tertiò. Quia animaduersum est miracula, quæ ad Canonizationem conferunt, non euincere actualem beatitudinem. Nam de Eliseo Scriptum: In vita sua fecit monstra Eccl. 48. vers. 15. Iere
Eccl. 48. v. 15.
mias miraculosè apparuit Iudæ Machabæo, Deditque ei gladium aureum, dicens: Accipe sanctum gladium munus à Deo, in quo deijcias aduersarios populi Israel. 2. Machab. 15. vers. 15.
2. Mach. 15. v. 15. & 16.
16. Idem Paschasius & Seuerinus, de quibus suprà, & hunc modum sibi defensendum assumit citatus Scriptor, pro quo ea, quæ superiùs sunt discussa, ab eôdem congeruntur.
69
*Sed verò licet hic Pontifex in ea fuerit sententia de actuali Dei visione neganda omnibus beiandis, eis tamen, qui Canonizati fuissent cælestem gloriam sine visione non esse denegandam affirmabat. Vnde in Bulla Canonizationis D. Thomæ Aquinatis ita loquitur: Hæc sanè testimonia tua Deus, quæ de hoc viro iusto nobis credibilia facta sunt nimis. Nam si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quo animam eius cælum poßidere iam cernimus. Sic ille quòd quomodocumque explicetur, valde est profectò alienum à Scriptoris præfati asserto, qui Canonizatos asserit posse in pœnali carcere diutissime detentos cruciari.
70
*Iam quod ad motiua præfata acci
dit excutiamus. Primum de Canonizatione Sanctorum antiquæ legis, quantùm habeat momenti vidimus num. 45. Mirari autem licet virum eruditum pro illorum Canonizatione verba Innocentij Tertij producere in Cap. Audiuimus, vbi nihil tale habetur, cùm aliàs citatum Caput, non Innocentij Tertij, sed Alexandri Tertij sit: & quidem in Contelorio, cuius transcripsit verba, Innocentium inuenit, sed ille non est, qui exponit Cap. Audiuimus, sed Quartus: nec auctor Decretalis Maiores, de Baptismo. Secundum, de antiquioribus Canonizationibus, ex quibus animarum non poterat beatitudo colligi, quia dogma illud non erat expressè definitum, nihil obstat, cùm non de illis, sed de ijs, quæ post definitionem à Benedicto XI. In speciali Extrauagante, & à Concilio Florentino in Definitione fidei. Seßione vltima, Ecclesiæ vniuersali propositam, nostrum procedat assertum. Cùm enim de fide sit animas purgatione non indigas statim Deum videre, dum gloria Sanctorum Canonizatione statuitur, ea præsertim asseritur, in qua est posita beatitudo. Tertium de miraculis Sanctorum veteris Testamenti nihil nouum adducit, quod negotium aliquod possit facessere, cùm pro statu Ecclesiæ adeò sit dispositio diuersa, vbi & quod de Paschasio & Seuerino affertur, iam est à nobis superiùs enodatum n. 39. & 40.
71
*De tribus ergo modis illis pro difficul
tatis præsentis elucidatione loquendo, parum refert siue vnum, siue alium, vt magis verosimilem eligamus. Cùm enim de fide non fuerit illis temporibus veritas ista definita, quomodocumque Pontifices senserint, non penitus certum relictum est, quòd ad Canonizationem spectat, vt ratione illius Sanctorum animæ statim ab exitu à corpore beatitudinem assecutas Fideles credere debuissent. Licet vt omnino certum videatur asserendum illos in Canonizationis actu suum noluisse errorem immiscere, id enim existimare absurdissimum esset: sed ita se gessisse, vt seposito priuato sensu, id vellent peragere, quod iuxta Catholicam esset veritatem. Sic enim protestatio illa est accipienda, de qua num. 67. Quòd si Pontifex aliquis sentiendi modum habuit veritati conformem, & illum in Canonizatione expressum voluit, non ideò definisse vti rem de fide credendus est, quia id non ex professo discussum, sed incidenter adiectum: quo pacto existimat P. Suarez accipendum quod habet In
P. Suarez.
nocentius Tertius in Cap. Maiores de Baptismo circa eamdem veritatem, vt videri potest Tractat. 1. in 1. 2. Disput. 13. Sect. 1. num. 8. licet reuera ibi Pontifex de visione beata non loquatur, sed tantum asserat patere baptizatis ianuam, & ad regnum cælorum perueniri. Et similiter accipiendum quod Gregorius IX. habet in Bulla Canonizationis B. Elisabethæ viduæ, vbi sic ait:
Bulla pro S. Elisabetha.
Nos dictam Sanctam, quam sibi ad intuitum placuit suæ Maiestatis admittere: Sanctorum Catalogo duximus adscribendam. Nisi dicamus intuitum visionem Dei intuitiuam non indicare, sed Christi secundùm eius gloriosam humanitatem. Quamuis & generaliùs accipi queat pro intuitu, quicumque ille sit, quo Deus animam Sanctæ illius beare disposuerat secundùm eius ordinatissimam prouidentiam. Quo pacto etiam exponenda veniunt, quæ in Canonizationibus alijs de gloria illorum, qui Canonizantur, asserta reperiuntur, vt ea scilicet sit, quam Deus scit in cæli sedibus illis esse repositam, & à se, iudice, iam tributam. Et hæc circa præfatum Scriptorem, neque enim vacat omnia ab eo prolata insequi, sed præcipua illa, quæ veritati à nobis stabilitæ videntur posse incommodare: vnde & velitationem omitto, de qua Cap. 77. cum Patribus Valentia, Tannero, Amico, & Castropalao, quos ei contradicentes apertè, contendit tandem esse fautores. Sed quidem prius illud per assertiones perspicuas, hoc per ambages & violentas Consequentias. Ergo ad alia.
Scripta hæc ante Canonizationem, sed subtrahi generaliter pro futura minimè deluerunt.
Loading...