SECTIO IX.

SECTIO IX.

Circa Confirmationis Sacramentum, & necessitatem Balsami. Vbi & decisio casus peculiaris.
183
*QVæ ad hoc Sacramentum spectant solent ijs, quæ ad Baptismum pertinent, subnecti, sed à nobis ea, quæ ad Pœnitentiæ sacramentum attinent, ex speciali sunt ratione præmissa. Neque de ordine est anxiè curandum vbi speciales & integri non exhibentur tractatus, sed difficultates vt solent occurrere discutiuntur. Pro ea autem, de qua Titulus ita scribit P. Acosta Lib. 6. de procuranda Indorum salute. Cap. 6. Illud hoc loco pro instituto nostro di
cendum est, materiam huius sacramenti à Doctoribus & Florentino Concilio tradi Chrisma ex oleo & balsamo ab Episcopo consecratum. Dubitant verò multi an balsamum reuera ad essentiam Sacramenti pertineat, & plerisque assentientibus, Sotus & Caietanus | graues auctores negant. Qui si de vero balsamo loquuntur, omninò tenendi sunt, cùm eorum sententiam satis Apostolica Sedes confirmasse videatur. Extat enim Indultum à Pio V. Pontifice Maximo Episcopo Tucumanensi datum, quod nos ipsi in authographo vidimus, vt in hac Occidentali India liceat in confectione Chrismatis pro vero balsamo succum quemdam alium adhibere, natiuum his regionibus, qui balsami odorem & suauitatem maximè refert. Non igitur verum balsamum de essentia est sacramenti, nisi malis materiam Sacramentorum Ecclesiæ subdi, quod omnes viri docti repudiant. Sic ille.
184
*De quo & à nobis actum in Thesauro
Tomo 2. Tit. 12. Cap. 9. vbi ostensum balsamum Indicum verè tale esse, vnde ex eo nequit contra necessitatem solidum instrui ab aduersantibus argumentum. Neque si tale non esset, conuenienter potuissent Pontifices admixtionem eius approbare: cum materia enim propria & necessaria ex Christi institutione nequit alia non talis commisceri, vt est dogma in Ecclesia receptum. Et parùm aquæ, quæ vino admiscetur in Missa, quo fundamento fiat, est sanè notissimum. Vnde stante veritate sententiæ dictæ satius fuisset vt ab Apostolica Sede declararetur balsamum non esse necessarium, & ita vbi illius copia deest, non debere quidquam adiungi, sed cum solo oleo Sacramentum ministrari. Et ita Recentiores Scriptores, quidquid P. Amicus citato Thesauri loco adductus cum P. Henriquez dixerint Tomo 1.
Pro eo stantes Scriptores.
Lib. 3. Cap. 2. num. 1. balsamum Indicum verum & genuinum existimant P. Suares Tomo 3. in 3. p. Disput. 33. Sect. 1. §. Atque in hunc modum P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 3. n. 46. P. Arriaga Tomo 7. Disput. 27. n. 12. P. Ægidius de Sacramentis Quæst. 72. n. 41. P. Tamburinus Tract. de Sacramentis Lib. 3. Cap. 1. §. 1. n. 2. P. Martinon Tomo 4. Disput. 26. n. 29. Diana Parte 8. Tract. 1. Resolut. 11. Franciscus Bonæ Spei Tomo 6. Tract. 3. Disput. vnica n. 18. ex Bozio de signis Ecclesiæ Cap. de Confirmatione. Guilielmus Herincx Tomo 4. Tract. 2. Disput. 9. num. 23. P. Lessius, & P. Mæratius adducti citato loco Thesauri. Et alij. Iuxta quod accipiendum, quod Pius V. Episcopo Tucumanensi rescripsit de succo illo natiuo: nisi enim balsamum esse crederetur, ineptè ad Chrisma conficiendum eius posset vsus indulgeri. In Pontificali enim ad conficiendum Chrisma non nisi balsami mentio extat: licet in ipsa verbali benedictione balsami nomen non habeatur, sed odoriferi siquoris diuersimode designati.
185
*Omnes autem citati scriptores commu
nissimam sententiam amplexi tenent balsamum de necessitate diuini præcepti adhibendum, licet P. Dicastillus præceptum huiusmodi Christi agnoscens dicat non esse de necessitate Sacramenti. Vnde si contingeret solo oleo aliquem confirmari, Sacramentum, iuxta ipsum, teneret. Immò & aliquando contingere affirmat, cùm parum balsami nequeat ingentem olei peruadere quantitatem. Vbi casus subintrat, de quo ante annos aliquot quæstio incidit in eius contingentia: Qui
dam enim Religiosus per errorem vt confirmaretur, oleo est infirmorum inunctus: vbi ex multiplici capite suboriri potuit difficultas. Primò, quia Chrisma defuit. Secundo, quia oleo benedictio defuit: est enim receptissima sententia oleum Chrismale debere ex necessitate Sacramenti ab Episcopo esse benedictum, vt omnes citati affirmant. Licet enim oleum, de quo in casu nostro, benedictum ab Episcopo fuerit, non tamen benedictione speciali ad Sacramentum Confirmationis ordinata, & ita perinde se habuit, ac si nulla esset, vt in alijs sacrorum benedictionibus accidit, est enim defectus formæ in illo genere necessariæ. Tertio, quia confirmantis voluntas videtur defuisse, quandoquidem ignorantia caussat inuoluntarium. Tandem, quia & respectu volentis confirmari similiter videtur propter eamdem rationem defuisse voluntas; quis enim ita confirmari velit, vt toto vitæ decursu incertus sit de accepta confirmatione mansurus. Quæ quidem manifestè conuincunt posse actionem dictam iterari. Et quidem sine conditione, quod ex
Vnde & iteranda,.
solo balsami defectu affirmat P. Henriquez suprà in Glossa Lit. M. quia hæc sententia est certa in praxi ex Decretali Innocentij Tertij in Cap. Pastoralis de Sacram. non iterand. de qua inferius, adducens pro eo Cardinalem Bellarminum, de Confirmatione Cap. 8. Col. 3. Quod à fortiori dicendum adiunctis circumstantijs, de quibus nuper. Quod non videtur negaturus Diana, qui Parte 3. Tract. 4. Resolut. 23. cum Ioanne de la Cruz in Directorio Conscientiæ Parte 12. de Sacramento Confirmationis quæs. 72. Conclus. 1. adhibendam esse conditionem affirmat, quando balsami defectus extitit, quia sententia opposita est probabilis, pro qua plures Auctores accumulat. Nam licet ita sit, quando defectus solum balsami fuit, alia quæ concurrere diximus, videntur sufficientia vt conditio valeat reticeri.
186
*Sed numquid pro iteratione dicta subo
An pro eo obligatio.
rietur obligatio? Quamplurium grauium scriptorum sententia est nullius per se loquendo peccati fore reum, qui hoc non receperit Sacramentum, pro quo eruditissimè P. Suarez suprà Disp. 38. Sect. 1. P. Dicastillus Tract. citato Dub. 10. P. Arriaga suprà n. 28. & 29. Diana Tract. dicto. Resolut. 25. & P. Henriquez Cap. 1. n. 6. vt obuios alios omittam. Si ergo talis secluso contemptu & scandalo, sua illa velit esse Confirmatione contentus, quidquid de eius valore fuerit, pergere securus in conscientia poterit. Quòd si ordinandus sit, & renuat, circa id absolutè loquendo aliqua est inter Doctores, sed non magna contentio ob Concilij Tridentini auctoritatem, quod Tonsuræ præmittendam Confirmationem iniungit Seßione 23. Cap. 4. Sed ad summum sub veniali tantùm esse obligationem communis resolutio est, quibusdam eam negantibus, pro quo P. Dicastillus suprà n. 100. eam agnoscens, & falsum affirmans esse contrarium. Quod & innuit P. Arriaga in fine citati n. 29. remittens se ad Tractatum de Ordine, vbi tamen nihil. Et stante huiusmodi obligatione, qui modo dicto Confirmationem accepit, illi satisfecisse videtur probabili aliquatenus receptione.
187
*Circa quod est celebris Innocentij Tertij
responsio in citato Cap. Pastoralis, vbi sic ait: Nos consulere voluistis an Confirmationis Sacramentum in eo debeat iterari, qui per errorem non Chrismate, sed oleo delinitus est. Cui dubitationi simul cum alia propositæ sic respondet: In talibus non | est aliquid iterandum, sed cautè supplendum, quod incautè fuerat prætermissum. Sic ibi, vbi & casus noster videtur expressus. Et respondeo Canonem pro ijs stare, qui balsamum de necessitate esse Sacramenti contendunt, vnde immeritò eo pro se adducto P. Dicastillus exultat, diuersas Doctorum expositiones impugnans. Vna illa facilis, Pontificem cùm dicat iterandum non esse aliquid, significare in actione priori nullum fuisse Sacramentum, & ita quod iteraretur pariter non fuisse. Quod ita debere intelligi ex eo conuincitur quòd dicat cautè supplendum, quod fuerat incautè prætermissum: atque incautè fuerat prætermissum Chrisma: ergo cautè Chrisma est adhibendum; & quidem non mortuo modo, sed cum verbis accommodatis materiæ: ergo perficiendum Confirmationis Sacramentum. Pro quo & vrgeri euidenter potest. Nam si ea fuit Innocentij mens, ita fuisset à Doctoribus intellecta, aut omnibus, aut plurimis, idque suis in scriptis testatum reliquissent: Atqui hoc ita non euenit, sed post trecentos annos sententiam istam introduxit Caietanus præcedentibus omnibus aduersatus: Ergo euidens signum est Pontificis mentem aliam fuisse, eam scilicet, de qua dictum. Vnde P. Henriquez dicere potuit quod n. 185. vidimus: licet post ipsius opera edita aliqui prodierint Auctores secus sentientes, sed non aduersantibus, etiam inter recentiores pares. Neque probabilitas talis est vt credibile sit, si in regionibus quibusdam balsamus desit, dispensaturam Apostolicam Sedem vt solo oleo Confirmatio conferatur, quidquid pro conuenientia asserat Diana suprà Resolutione 11. in fine cum P. Francisco de Lugo Opusculo de Sacramentis Cap. 1. num. 52.
Loading...