SECTIO XIV.

SECTIO XIV.

De morte infantis, an Martyrium. Casus peculiaris, & ad Eucharistiam spectans.
227
*ANte biennium res accidit, quæ ma
Recentis casus enerratioenarratio.
teriam quæstioni ministrauit. Inda quædam in oppido Limanæ huius diœcesis, quæ licet baptizata, & Christianis ex parentibus orta, nondum ex animo Idololatricam depulerat cœcitatem, cogitare cœpit quid posset Idolo immolare suo, quod à pretiositate æstimationem singularem importaret. Et videns apud Christianos nihil esse Eucharistico pane pretiosius, incidit illi consilium auctore diabolo, & solum tali dignum auctore, vt ex eo, in quo Deo incruentum Sacrificium offertur, imaginatio numini Sacrificium adornaret, in monte offerendum, in quo solitum illud à multis oppidi eiusdem accolis iam pridem adorari. Confessa ergo Confessione sacrilega ad Communionem accessit, & veneranda accepta particula, eam fragmento cannæ ad id occultè parato solerter inclusit. Recedens ergo, & diligentiæ suæ opportuno effectu alijs facinoris detestabilis conscijs patefacto, cum ijsdem ad montem pergit. Et vt ventum, in sacrificiorum frequentium ara consueta expromptam èex canna locat illa hostiam puram, hostiam Sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitæ æternæ, sacrificali ritu & voluntate. Huius autem iniuriæ impatiens cælum sæua cœpit tempestate inhorrescere, cùm pro temperata anni statione esset ante serenum, metum, quæ diuina est pietas, non supplicium, grande & illud merentibus, inflicturum. Trementes ergo recedunt, Sacram hostiam vbi locata fuerat relinquentes. Nec tamen cœlestis iræ indicio ad saniora consilia reuocati, ad sacrificij locum die altera reuertuntur. Et non inuenientes sacratissimum gloriæ pignus, infandum aliud crimen aggrediuntur, ne imperfecta maneret oblatio; infantem enim paucorum mensium barbara plusquàm inhumanitate mactantes, post libatum sanguinem, tenerum corpusculum prope altare sepelierunt. Et sic quasi de egregio sibi plaudentes facinore, ad propria repedarunt. Licet autem secretum diligenter fuerit accuratum, res latere non potuit, non solùm sanguine innocentis Abelis clamante, sed & Christo iniuriam detestato suam, qua non solùm coram Dagone Arca cœlestium thesaurorum posita, sed & Dagoni ipsi horribiliter immolata. Veniens ergo ad oppidum Archiepiscopalis Visitator, totam, vt enarrata est, agnouit historiam, & lustrato sacrificijloco, infantis inuenit dicto in sepulchro cadauerlum. Circa punitionem autem delicti & atrocis & multiplicis quid sit peractum nescio; cùm sciam quidquid illud fuerit, minùs profectò futurum, cùm præsertim rebus in talibus inconsulta sæpè vti placeat pietate. Habeo apud me epistolam visitatoris dicti mihi ab eodem transmissam præfata omnia continentem, in qua mactatum infantem appellat Martyrem, vnde examinare iuuat quid circa hoc possit cum fundamentis Theologicis in Ecclesia receptis affirmari.
228
*Dico Primò. Infans præfatus Martyr
esse potuit in casu dicto. Probatur, Quia potuit in odium Christi, aut Christianæ religionis, & sic quia Baptizatus, occidi: Atqui quando ita accidit, Martyrium est, vt est communis Ecclesiæ sensus, & iam scriptores vti indubitatum assensu vniformi proponunt: Ergo Martyr esse potuit. Videantur D. Thomas 2. 2. q. 124. arti. 1. ad 1. vbi Cardinalis Caietanus & Interpretes P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 29. Sect. 1. P. Vasquez Tomo 2. in 3. p. Disput. 153. Cap. 7. P. Lessius de Iust. & Iur. Lib. 3. Cap. 1. num. 19. P. Coninck Tomo de Sacramentis circa Quæst. 66. num. 119. P. Arriaga Tomo 7. Disput. 24. num. 47. & 48. P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 2. Disput. 3. num. 6. & quotquot de Sacramentis agunt, circa Baptismum, id statuunt vt indubitatum, quidquid nonnulli ex antiquis fuerint arbitrati.
229
*Dico Secundò, Videtur stare posse non
fuisse Martyrium mactationem dictam, etiamsi cum respectu aliquo ad prædicta fuerit: Id explico. Nam perfida illa suffuratrix Eucharistiæ, non ideò id fecit, quod vidimus, quod odio esset affecta circa illam, quam apud Christianos rem esse pretiosissimam reputabat: Ergo similiter in occisione infantisse gerere potuit, vt scilicet non ex odio erga Christum &c. Sed quia per Baptisinum redditus erat pretiosior, & ita aptior vt in sacrificium offerretur. Sic sagæ erga baptizatos pueros agere solitæ, nec tamen ideo paruulos ab illis occisos vt Martyres est in vsu Ecclesiæ venerari. Si quis etiam paruulum occideret vt securum beatitudinis redderet, minimè Martyrem redderet, licet redderet beatum.
230
*Dico Tertiò. Licet id quod modò est
dictum non videatur inuerosimile, verosimilius est oppositum, & ita infantem sacrilego ritu mactatum fuisse Martyrem. Probatur, Quia omnes huiusmodi actiones in odium religionis Christianæ redundant, & ab eo suam trahunt originem: Ergo pro vero Martyrio sufficiunt. Assumptum ostenditur. Nam licet infans pretiosior ratione Baptismi reddatur, & censeatur talis, id non secundùm propriam æstimationem accidit, sed secundùm Christianorum appretiationem, quorum religionem postponendam Gentilicæ barbari illi cogitatione, verbo, & opere protestantur. Ergo illam odio habent, vnde & Baptismum paruulis non conferri mallent, sic enim à diabolo eisdem imperatur. Et ex huiusmodi diabolica persuasione idem ostenditur: Quia dubitari nequit diabolum ex odio in Christum talia his miseris inculcare. Sic accidere potest occidi aliquem in odium Christi, licet minister id præstet inuitus, quia eius actio ab illius voluntate descendit, qui in odium tale ipsam exerceri compellit. Sic Satellites missi vt Diuum Polycarpum comprehenderent, eius Martyrij historia effecisse testatur, dum virum veneratione omni dignissimum repererunt, & erga se beneuolum ac liberalem, Christianæ charitatis Officijs sunt experti.
231
*Dico Quartò. Occisio dicta sine vllo potuit Christianitatis respectu contingere, ex antiquo scilicet sacrificiorum talium more, dum vigeret Gentilitas. Indos enim filios suos immo|lasse Idolis compertissimum est, illis similes, de quibus Psal. 105. v. 37. & immolauerunt filios suos,
Psal 105. v. 37.
& filias suas dæmonijs. Pro quo videri potest P. Ioannes à Torquemada in Monarchia Indiana Lib. 7. Cap. 17. & seqq. vbi de sacrificijs humani sanguinis agit, & specialiter de paruulorum immolatione Cap. 21. & hoc quidem in Noua Hispania. In Peruuio etiam crudelitatis genus inualuisse tradit qui in eo diu vixit diligentissimus Scriptor P. Acosta Lib. 2. de procuranda Indorum salute Cap. 3. P. Alfonsus Fernandez in historia Ecclesiastica nostrorum temporum Lib. 1. Cap. 51. & alij rerum Indicarum scriptores.
232
*Dico Quintò. Cùm certum sit dogma
illud apud D. Augustinum Epist. 61. quòd Martyrem non faciat pœna, sed caussa, & de caussa occisionis infantis dicti non constet, secundùm respectus dictos; nam aliàs certum est ideò occisum vt Idolo immolaretur, de illius nequit apertè constare Martyrio. Quamuis verosimilius sit, quod Assertione 3. probauimus: videtur enim ex diaboli odio sic fuisse dispositum, qui homicida
Ioan. 8. v. 44.
erat ab initio. homicida inquam Innocentis Abelis, ad quam fratrem iniecto inuidiæ igne succendit, vt exponunt Theodorus Heracleensis & Euthymius apud P. Maldonatum, & P. Cornelius, alijque. Hac ergo de caussa oportuisset beatum illud corpusculum ex nefario elatum sepulchro in Ecclesiam aduexisse, ibique, non eminenti quidem loco, quod leges Pontificiæ prohibent, sed singulari, ab alijs quidem discreto posuisse, adnotatis, & cuius illud sit, & quæ mortis caussa. Si enim quiuis separatum ab alijs potest sibi sepulturæ locum eligere, cur non & id concedatur illi, qui Martyr est apud Deum & homines secundùm verosimiles coniecturas.
233
*Et hæc quidem supponunt infantem
fuisse baptizatum: Si autem baptizatus non fuit, potuit quidem illius mors esse Martyrium, si in odium Christi trucidatus. Quia enim barbari illi hostiam, quam in altari reliquerant quærentes non inuenerunt, eius loco, instigante diabolo, infantem immolarunt. Vbi id, verosimiliter accommodandum venit, quod scriptores citati de Innocentibus tradunt; omnes scilicet ab Herode occisos Martyrij palmam assecutos, etiam non circumcisos, quia ante octauum à natiuitate diem, & Gentilium aliquot filios eisdem permixtos, contra nonnullos ex veteribus aliter sentientes à Patribus Suario & Vasquio specialiter confutatos. Sed quia incertum hoc negotium est, in Ecclesia non est eius corpusculum sepeliendum, quia id iam esset publicam de Martyrio ferre sententiam: extrahendum tamen ab indecoro sepulchro, & in decentiori alio collocandum, animæ forsitan gloriosæ futurum consors, & Martyrij laureola decorandum.
234
*Sed erunt fortè qui censeant conceden
dam casu in præsenti, & similibus Ecclesiasticam sepulturam, ex probabili sententia circa Catechumenum, qui voluntatem suscipiendi Baptismum ostenderat, & præoccupatus repentino interitu illum non valuit obtinere: talem enim posse in Ecclesia sepeliri tenet Scyrus de Censuris Lib. 5. Cap. 16. num. 24. quem sequitur Bonacina Tomo 2. Disput. 3. de Contractibus Quæst. 21. Puncto 2. num. 2. & Eligius Bassæus Tomo 2. verb. sepultura num. 2. in Supplemento. quidquid dixerat Tomo 1. verb. eodem num. 5. vers. Porrò cum Ioanne Sancio Disput. 44. num. 48. & tenet etiam P. Layman Lib. 3. Sect. 5. Tract. 5. Cap. 12. num. 11. Tali enim proptereà sepulturam sacram tribuendam esse conceditur, quia probabiliter creditur eum Baptismo flaminis baptizatum: ergo & idem admittendum in eo, qui Baptismo sanguinis baptizatus verosimiliter existimatur, vt in euentu, de quo agimus. Circa quem consulendum arbitror Ordinarium, quia & res grauis ac singularis est, & si Visitator aut Parochus inconsultè procedat, poterit forsitan deproperata actio negotium illi non leue facessere, quod prudenti est consultatione vitandum. Corpus ergo interim, vt dixi, decenti in loco reponatur: quod & circa Catechumenum faciendum esse admonet Ioannes Sancius loco nuper citato, etiamsi in Ecclesia non sepeliendos arbitretur. Ex eo autem quòd Ecclesiastica sepultura tribuatur, nihil fit contra Decreta cultum prohibentia, sed tantùm in eo honor quidam interuenit omnibus communis fidelibus ei exhibitus, qui verosimiliter inter eos numerandus reputatur. Sic enim certum est Catechumenum pro Christo mortuum in Ecclesia sepeliendum, vt videri apud citatos potest, quod non est honorem Martyris ipsi conferre sine Sedis Apostolicæ facultate, sed ad consortium fidelium admittere eum, quem constat pro fide mortuum, aut pro iustitia, iuxta ea, quæ ad Martyrium sufficientia Doctores tradunt, altiori cultu dispositioni Sedis Apostolicæ reseruato.
Loading...