SECTIO XXII.

SECTIO XXII.

Circa Matrimonij Sacramentum.
Section
DE illo duos habet, & satis doctos Tracta
Quitensis laudatus Antistes.
tus Dom. Quitensis, scilicet 9. & 10. Lib. 3. in quibus, quod ad Indos spectat vix est quidquam, quod à nobis non sit in Thesauro Tit. 12. & 16. & in Additionibus etiam pertractatum. Et aliqua quidem resolutionibus nostris non ita conformia, licet pauca, circa quæ non hærendum, dum probabiliter, vt eidem videtur, à docto scriptore decernitur. Iuuat autem circa nonnulla, aut pro explicatione ampliori, aut maiori addendo robore, seu casuum multiplicatione, (quod in materijs huiusmodi desiderari solet) aliquantulùm immorari.

Circa expressionem consensus in matrimonijs Indorum.

310
*DIctum de hoc in Additionibus nu. 306.
vbi non ex integro approbatus modus dicendi P. Verricelli de Apostolicis Mißionibus Quæst. 247. quoad consensum à Gubernatore tantùm expressum, vbi & pro eo citat Veracruz, Matienzum, & P. Sancium (errore Typographi Pesancium). Quod autem à nobis traditum, à præfato probatur Antistite, & ad Caciquios, Commendatarios, ac Fiscales extendit, à nobis Gubernatoris nomine comprehensos. Qui tamen nu. 3 ait iudicari à se probabile consensum modo prædicto præstitum sufficere, quando ex communi consensu omnium, Gubernator Caciquius, aut Fiscalis designati sunt, vt nomine contrahentium omnium respondeant, quia tunc officio Procuratorum funguntur, cum mandato ad præstandum consensum necessarium. Addit tamen his non
Vt videatur probabile.
obstantibus conueniens se arbitrari vt Parochi contrahere volentium, vt apparet, voluntatem explorent, quia res hæc periculo est exposita ob subiectionem summam quam Indi erga præfatos obseruant, vt neque vel passu vno audeant contra eorum placitum pedum se dominos demonstrare. Vbi quidem si reuera ita accidit, vt præfati mandatum procuratorium habeant; non probabile, sed certum est, talem consensum esse sufficientem. Si verò tale non sit, & sola consuetudo, omnium consensu firmata, idem videtur dicendum, quia similiter in eos est transmissa potestas. Quando ergo probabilitas dicta continget, siquidem id, quod additur de summa subiectione, & verosimili dubitandi fundamento in casibus occurrentibus, transmissionem talem non esse voluntariam, non obscurè videtur indicare? Tunc equidem stare dici potest, quando reuera contrahentes spontaneum consensum habent, & licet Gubernator, atque alij non habeant pro tali consensu significando mandatum, aliquomodo id ex circumstantijs, quod illi affirmant, videtur approbari.
311
*Si autem reuera non consentiant, aut me
tus consensum extorserit, tunc P. Verricelli iuxta suum illud placitum, in foro externo pro matrimonio standum esse ait, quia metus non præsumitur, nisi probetur; immò post copulam, cùm illa præsumatur affectu maritali habita (non enim eam lex præsumit habitam affectu fornicario) præsumitur liber consensus. Cap. His, qui fidem, de Sponsalib. Sanchez Lib. 4. Disput. 18. De nullitate autem in foro interno dubitari nequit, nisi affectus maritalis in vsu superuenerit, qui in Indis ex fundamento adducto non est facilè præsumendus. Nihilominùs si in matrimonio pergant, & in bona fide sint, nihil mouendum ex Cap. Ad id de
Cap. Ad id de sponsal.
Sponsalibus, ibi: Cùm mora tanti temporis huiusmodi probationem excludat. Illud autem stet talem contrahendi modum non esse tolerandum, sed Parochos exactam adhibituros diligentiam ad explorandam contrahentium libertatem, pro quo præfatus Antistes monita opportuna ministrat. Vbi & addendum pro eo, quod addit P. Verricelli de metu cadente in constantem virum & non constantem, circa matrimonij nullitatem, respectu Indorum, vix eam differentiam admittere, ob animi pusillitatem, præsertim feminarum: vnde sententia affirmans metum leuem, sed dantem caussam matrimonio, inualidum illud reddere, erga ipsos videri non vtcumque probabilem, vt aliàs, sed maximè probandam. Quia verò rarissimè continget illos nullitatem opponere, in bona sunt, vt dixi fouendi fide.
312
*Id autem quod de consensu per præfatos
expresso est dictum, non ita in parentibus locum videtur habere. vt nequeat in illis tolerari. Nam in Cap. vnico de desponsat. impuber. in 6. §. finali
Bonif. VIII.
sic statuit Bonifacius VIII. Porrò, ex sponsalibus, quæ parentes pro filijs puberibus, vel impuberibus plerumque contrahunt, ipsi filij, si expressè consenserint, vel tacitè, vt si præsentes fuerint, nec contradixerint, obligantur, & ex eis oritur iustitia publicæ honestatis. Sic ibi; de quo & citatus Præsul Sessione 3. vbi casum adducit inualidi matrimonij, tacente filia, & si parentes consensum iterarint. Et quidem Doctores de consensu hoc pacto præstito agentes, circa explicationem sunt varij, vt non penitus ex illo possit haberi securitas, argumento est non esse penitus qualicumque taciturnitati credendum, nisi ex circumstantijs contrahentium consensus colligatur, vt videri potest in Glossa marginali citati Capitis, vbi ex Ioanne An
drea sic habetur: Intellige tamen quòd aliud factum concurrat cum illa taciturnitate. Quod quidem in Indis speciali est diligentia dispiciendum, qui non minori parentum metu, quàm Gubernatorum solent ad talia procedere, vnde similiter in casibus istis pronuntiandum, præsertim cùm de feminis agitur, in quibus passio ista solet potentiùs dominari.

De Parochi defectu in remotis partibus, an matrimonio obstet.

313
*DE hoc præfatus Antistes Seßione 6. vbi
iuxta probabiles, quas præmiserat suis cum patronis, sententias, duas statuit Conclusiones. Prima est, Christianos, qui per varios casus, varia & discrimina rerum, in aliquibus Infidelium terris inueniuntur, sine spe venturi Parochi per longa temporum spatia, posse sine illo matrimonium celebrare, eorum ad instar, qui inter Turcas, aut Mauros degunt, de quibus id communiter Doctores affirmant, licet non desint qui secus sentiant quidam. Secunda non solùm in terris Infidelium, sed etiam in Christianorum Indorum populis, id fieri posse. Parochorum præsentia destitutis vltra annum & dimidium, ob eorum mortem, & difficilem aliorum prouisionem, pro quo recentia experimenta proponit. Et circa quod etiam à nobis dictum Tomo 2. Thesauri in Additionibus n. 326. cum P. Verricelli.
314
*Videtur autem in prædictis Resolutio
nibus id desiderari posse, de quo fuerat, vt ex Titulo constat, instituta, & de quo locutus num. 4. An scilicet deficiente Parocho sine spe opportuni aduentus, si Sacerdos simplex adsit, assistere matrimonio possit, sitque illud inualidum sine eius assistentia celebratum. Et ratio dubitandi desumitur ex fundamento, quod vti fortius approbat num. 3. scilicet assistentiam Parochi & testium ex
Vis legis humanæ quanta.
lege humana haberi, quæ non potuit casus omnes difficultatibus implicatos præuenire, & ita prudenter legislatoris mentem, vt in legibus huiusmodi accidit, explicandam. Atqui quòd Sacerdos, vt assistere possit, debeat esse Parochus, ex lege humana habetur, quæ difficultatem hanc non potuit præuenire: Ergo etiamsi Parochus non sit, valet assistere, vt aliàs argumentatur citatus Præsul num. 4. Quòd si valet, ergo & debet: quòd si debet, & vices Parochi sustinet; ergo sine eo non poterit validè matrimonium celebrari. Quemadmodùm deficiente Parocho, si
Exemplis vrgetur.
alius Sacerdos adsit, non solùm potest moriturus, sed & debet eidem grauatus lethali crimine confiteri. Item, Sacerdos talis omnia potest Parochialia obire munera, audire inquam Confessiones, ministrare Eucharistiam, & Extremam vnctionem, si fortè Oleum sanctum suppetat prouide deportatum. Ad hæc enim omnia, quæ lege caret necessitas, tribuit facultatem, Maiorum voluntate suffragante: Ergo & ad assistentiam dictam, cùm minùs id sit, quàm Sacramentorum ministratio.
315
*Quod & ampliùs roboratur. Nam is, qui
reuera Parochus non est, si ex communi errore habeatur talis cum titulo colorato, valide assistit matrimonio, Ecclesia iurisdictionem tribuente, ob magnam in eo conuenientiam. Ergo quemadmodùm propter illam ita Ecclesia suam prouidentiam extendit, sic & de eo intelligendum, de quo agimus, vbi potior videtur esse ratio. Pro quo & facit id, quod habet P. Tannerus Tomo 4. Disp. 8.
Quæst. 3. num. 122. vers. Dici etiam, vbi ita scribit: Dici etiam fortassè potest quadam quasi publica fictione iuris ab Ecclesia tacitè roborata, in eiusmodi locis, in ordine ad hunc effectum, Prædicantes pseudoparochos quasi pro Parochis haberi. Sic ille. Quantò id potiùs in Catholico Sacerdote, de quo est quæstio? Si autem Sacerdos Religiosus sit, id certius ex concessione Pij V. in Bulla 34. in ordine Tomo 2. Bullarij, vt possint Parochorum Officium exercere Ordinariorum locorum, vel aliorum quorumuis licentia minimè requisita, vbi scilicet est defectus Parochorum. Quod ita declaratum à Sacra Congregatione Cardinalium, quæ declaratio auctoritate est Indocentij X. roborata, de quo & dictum Tomo 2. Thesauri Tit. 12. n. 273. & alibi, ac præsertim in Additionibus num. 307. vbi pro casu præsenti, alia.
316
*Vbi circa Indos videtur animaduersione
dignissimum, si contingat illos in Parochorum absentia coniugari, iterùm esse illo adueniente in facie Ecclesiæ coniugandos. Nam cùm ipsi sciant sine Parocho, & patrinis, quos vocant, matrimonium solitum celebrari, dum in eius absentia specie coniugij iunguntur, pellicatus est potiùs, quàm venerabile connubium & thorus immaculatus, vt Apostolus loquitur. Et quidem ius hoc Ecclesiasticum illis est notorium: quid autem de iure antiquo nationis fuerit, prorsus ignorant, sicut & ea, quæ naturali iure sunt pro legitimo coniugio requisita: vnde apud illos ante Euangelij lucem vera matrimonia non fuisse censent multi, de quo dictum citato Tit. 12. num. 415. Ex quo fit eos, dum in Parochorum absentia iunguntur, verum ac legitimum contractum non inire, vel saltim illud esse valde dubium, vnde iterùm Ecclesiæ ritu copulandos.

De testium defectu, vbi & casus peculiaris.

317
*CVm Parochi defectu Dom. Quitensis
testium defectum amplexus, vt vidimus, de quo & pariter pronuntiauit, ex fundamento apud scriptores obuio de publicationis necessitate vt Concilij Tridentini Decretum obliget, qualem non est in remotissimis Indiarum partibus inuenire. Sed quidem vbi iam illius est sufficiens notitia, & ob defectum Parochi matrimonia eo non obstante celebrantur, specialis videtur esse difficultas, an scilicet debeant adhiberi testes, vt ea solemnitatis pars, quæ possibilis est, non omittatur, & sic claudestinorumclandestinorum matrimoniorum inconuenientia quantùm est possibile, euitentur. Et ita tenet Veracruz apud P. Tho
Veracruz.
mam Sancium de Matrim. Lib. 3. Disput. 17. num. 3. qui licet id quod ad probabilitatem attinet absolutæ assertioni tribuat de valore matrimonij in defectu Parochi per annum; quòd tamen supposito talis sententiæ vsu testes duo sint adhibendi, cum certitudine maiori, & quasi certa sub præsuppositione proponit, & eodem modo accipiendus Vega in Summa Casu 361. & vide
Vega.
tur quidem ita tenendum ob adductam rationem. Quod & potest varijs exemplis comprobari. Nam qui non tenetur confiteri peccatum aliquod lethale iuxta varias circa hoc sententias Theologorum, non ideò à Confessione aliorum de obligatus est. Et idem est de pœnitentia imposita, quam si nequeat adimplere totam, tenetur ad partem. Et in contractibus, si pars aliqua solemnitatis adhiberi nequeat, non ideò aliæ omittendæ, quando cum illis contractus sustinetur.
318
*Proponit etiam citatus Præsul Seßione 7.
quæstionem aliam? An scilicet in partibus eisdem possit Parochus cum vno tantùm teste alterius defectum supplens matrimonio valorem exhibere? & negatiuè respondet supponens casum esse possibilem, alias inepta videretur eius propositio. Et probans, quia cùm Concilium duos testes, & Parochum exigat, qui est testis alterius generis, nullus alius supplere pro illo potest, & ita neque ipse pro alijs, iuxta receptam doctrinam ex Felino in Cap. Ex litteris num. 10. de probat. vers. Aduerte. Vbi quidem responsio est obuia, id quidem ita contingere, quando non est casus singularis difficultatibus implicatus, quem non potuit legislator præuenire, in talibus enim, cùm humana sit, non est eius rigor retinendus, iuxta dicta nuper ab eodem circa Parochi defectum, ex quo & argui prætereà potest; nam Parochus est testis qualificatus, & rei sacræ minister idoneus, sacer videlicet, & tamen eius potest valori matrimonij non obesse defectus: Ergo & vnius testis. Melius videtur probari posse ex eo quòd nulla talis potest esse necessitas, quæ ad præfatum modum celebrationis possit adigere; quandoquidem expectari aut inquiri alter testis potest, quem post dies aliquot non est credibile defuturum. Nisi fortè accidat Parochum ad Confessionem alicuius vocatum, cui pellex assistat, & ad bonum animæ eius comperiat futurum vtile, si statim per matrimonium eidem adstringatur, de instante morte solicitus. Sed cùm in casu huiusmodi, de quo Seßione 6. num. 8. admittat Auctor sine Parocho & testibus posse matrimonium celebrari, in eo, de quo agimus, minùs profectò scrupuli, esse debet, quia maius est fundamentum, quandoquidem & Parochus, & vnus testis assistunt, vt videtur manifestum.

De testibus ignorantibus linguam contrahentium, vbi & de Parocho, ac Interprete.

319
*DE his Seßione 8. vbi doctus scriptor
Resolutio Dom. Quitensis.
cum Veracruz, & PP. Henriquez, ac Sanchez validum esse matrimonium affirmat, etiamsi Parochus & testes linguam non calleant contrahentium, dum tamen signa videant, quibus illi consensum manifestant. Si autem signum nullum tale extet, sed sola verba, tunc necessariò interpretem adhibendum, sicut etiam quando contrahentium idioma est diuersum. Vnde & Hispani testes esse possunt in matrimonijs Indorum, & è conuerso. Circa quod animaduerti oportet in l. 1. §. finali. ff. de verbor. obligat. sic haberi:
l. final. ff de verb. oblig.
Sed verum puto, vt omnis sermo contineat verborum obligationem, ita vt alter alterius linguam intelligat, siue per se, siue per verum interpretem. Sic ibi. Ve
rus itaque esse debet interpres, cui meritò possit fidi, nec periclitari veritas timeatur. Tales autem non esse generaliter Indos res est eos agnoscentibus satis superque comperta: Ergo non est semper fides eorum dictis adhibenda, præsertim cùm de rebus agitur momenti tanti, vt ea est, quæ ad matrimonij spectat Sacramentum. Hoc ipso, quo hæc scribo, tempore, magna est Indorum frustrata conuersio, pro qua satis luculentus adhibitus fuerat apparatus, dum infidus interpres eam esse ipsorum voluntatem attestatus est, à qua illi valde alienos se posteà conclamarunt. Vt ergo res hæc certioribus possit fundamentis consistere, dicendum interpreti à Parocho vt contrahentes faciat alia præter verba signa consensus exhibere. Vide Addit. Tom. 2. nu. 305.
320
*Sed qualis hic Parochus, qui nec pau
cissima illa verba ad consensum significandum sufficientia prorsus ignorat? Ab interprete quidem ipso potuit duo verba addiscere, quæ respondeant istis: Vultis coniugari? & etiam vnum quod Si respondeat. Vt apud nos verbo Casar vsus Indici facto; Casaracuita munanquichiechu? Respondetur: Ari. Vbi eo ipso quòd contrahentes eo verbo respondeant, quod interpres affirmatiuum esse asseruit, eius fidelitas comprobatur. Et citatus quidem Dominus Lib. 1. Tract. 1. Sessione 10. n. 1. collationem & institutionem Canonicam factam ignoranti Paræcianorum linguam, esse nullam & irritam, & nu. 6. & 7. addit ei non fauere Ius in tituli reualidatione. Quomodo ergo id stare potest, quod de Parocho linguam Paræcianorum affirmat? Videtur quidem intelligendum de Parocho, qui linguam eorum callet vt in plurimum, pro quorum est cura institutus, cùm tamen aliqui sint, qui maternam, vt vocant, linguam, singularem, inquam, tantùm sciunt, de quibus dicta Sessione 26. in cuius nu. 2. quoddam proponit hoc in genere dignum æterna commemoratione portentum, quod & hoc loco exscribendum censui, sic enim ille: Sed quidem cùm in corde ardor sal
uandi animas inardescit, omnia perrumpit, & complanat. Sicut fecit Venerabilis Pater Magister (sic honorat, quia doctus fuit Professor superiorum facultatum) Franciscus Rugi Societatis IESV, qui Sexdecim linguas diuersas calluit, in quas Catechismum & Orationes traduxit, non caussatus paucos fuisse aliquando Indos, siquidem quamuis soli essent viginti in aliqua tribu, eam addidicit, ne sine remedio paucos illos pauperes dimitteret ob defectum instructionis, per quod multas cœlo animas lucrifecit, paucos illos conseruans Indos, ab omnibus amatus & dilectus, quia eos magna animi constantia à Commendatariorum oppressionibus & Hispanis alijs defendebat, qui eos remigio, & fodinarum immiti labore vexabant, ac si ænei essent. Horum præmium habebit in cœlo, quod ipsi in terra defuit ob quorumdam sceleratorum querelas, qui vt expeditam suam insatiabilem cupidinem euincerent, à Prælatis vt à portu remouerent ipsum, impetrarunt, generali cum dolore Indorum, quia vnicus illis Magister & Protector ablatus. Parcat huic digressioni lector, affectus enim calamum alio impulit, ob bonam quam habui notitiam eius zeli, virtutis, & charitatis. Sic ingenuus & talium iustus adpretiator Antistes.

Circa gradus cognationis, quibuscum potest Matrimonium validè celebrari.

321
*DE illis agit citatus scriptor Sessione 4.
de Infidelium matrimonijs, vbi statuit circa primum gradum consanguinitatis & affinitatis in linea recta, & primum consanguinitatis in transuersali versari impedimentum dirimens iure naturæ tale, secus in alijs; vnde concludit in fine ijs tantùm postremis extantibus, quæ de iure | Ecclesiastico veniunt, non separandos eos, qui cum illis ante acceptum Baptismum contraxerunt. Præmiserat autem inter Gentiles posse impedimenta iure humano introducta existere, quibus matrimonium dirimatur. De quo & Sessione 9. quando ouiliter viuunt. Cùm ergo talia esse possint ratione graduum aliquorum, qui de iure naturæ non sint; non videtur ita absolutè pro
nuntiandum, sed quantum fieri valeat, res est ista diligenter exploranda. Licet quod ad Indos spectat, minori sit opus indagine, ob dicta num. 316. & ab eodem Auctore Sessione 1. n. 7. & 8. Quod autem ad lineam transuersalem spectat mirum est vt certum supponi, cùm adeò sit probabile quod à nobis est Parte 1. n. 324. & seqq. probatum: & in Thesauro Tomo 1. Tit. 12. nu. 379. contra quod cùm nihil afferatur, suo in robore sententia præfata consistit.
322
*Addit autem Tract. 10. Sessione 2. quando
duo infideles coniuges conuertuntur, vt vitricus & priuigna, aut priuignus & nouerca, qui in primo affinitatis gradu lineæ rectæ inueniuntur, & post Baptismum difficultatem in separatione persentiunt, posse suo in coniugio relinqui, quia probabile est impedimentum hoc non esse iure naturæ tale, & ita etiam est probabile sic contrahentes ante BaptisinumBaptismum legitimè copulari. Adducit tamen Concilium Limense 2. Parte 2. Cap. 38. à P. Coninck allegatum, in quo decernitur eum,
qui in sua infidelitate nouercæ fuerat maricatusmaritatus, aut sorori, siue alteri in linea recta cognationis, priùs esse separandum, quàm Baptismus ipsi conferatur; quandoquidem lege naturali matrimonia huiusmodi reprobantur; secus de coniugatis in gradibus, qui solùm legibus Ecclesiasticis prohibentur. Ad quod quidem nihil respondet, sed dici potest Concilium probabilem sententiam amplexum, sed eius non esse vim tantam, vt censeatur obligare, cùm non sit ab Apostolica Sede approbatum, neque alia pro eo concurrant, quæ in Indicis sunt ad obligationem inducendam necessaria. Vide tamen infrà Par. 7. nu. 311.
323
*Sed quod ad affinitatem attinet, Concilio
Limensi tria alia opponuntur.
possumus non tantùm Concilium, sed & Concilia maioris auctoritatis opponere, Agathense scilicet & Epaunense. Primum Can. 61. Secundum Can. 30. in quibus statuitur vt matrimonia in primo gradu affinitatis non contrahantur, cum priuigna scilicet, nouerca, nuru &c. Et tamen præcipitur ne contracta ante nouam prohibitionem dissoluantur. Quod etiam colligitur ex Concilio Aurelianensi 3. Can. 10. & tria hæc Concilia ad
ducit P. Bonæ Spei Tomo 6. Tract. vlt. Disput. 7. num. 70. qui nu. 64. non esse illicita huiusmodi matrimonia iure naturæ protulerat. Sicut & inter consanguineos in linea recta, primo gradu excepto contra P. Herincx Tomo 4. Tract. 5. Disp. 6. nu. 50. Qui docti scriptores alias in eo dissentiunt, quòd P. Bonæ Spei cit. n. 64. & 67. ita contendit matrimonium inter consanguineos transuersales in primo gradu esse iure naturæ prohibitum, vt id sit certum, pro quo tamen P. Herincx n. 54. ita scribit: Sciendum tamen opinionem nostram non esse certam, cùm ei contradicat Caietanus, Pontius, & alij. Qui consequenter admittere debent, ex caussa, seu necessitate grauissima posse Pontificem in hoc dispensare, quamuis id non sit solitum, aut conueniens. Sic ille, addens ex Siluestro verb. Papa quæs. 17. Martinum V. dispensasse cum eo, qui cum sua germana contraxerat, & consummauerat, sic referente Archidiacono. Iuuat autem ipsum Siluestrum suis loquentem verbis excepisse, sic enim ibi: Reperitur tamen Martinus V.
vt Archidiaconus refert; dispensasse cum eo, qui cum sua germana contraxerat, & consummauerat, habito consilio cum peritis Theologis & Canonistis, propter mala & scandala alias inde ventura, licet aliqui dicerent eum hoc non posse. Et quia certum tenendum est, incertum verò dimittendum. De Pœnit. Dist. 7. Si quis. ante factum nulli est consulendum vt petat istam dispensationem. Quia etiam instar Sacrilegij est disputare de potentia Principis, præcipuè Papæ 17. q. 4. §. Committitur, & sequenti. (adde Cap. Nemini) Si quis post contractum, & multò magis consummatum matrimonium, obtinuit talem dispensationem, dimittendum est negotium iudicio Dei. Sic doctus ille Magister sacri Palatij.
324
*Circa quam dispensationem P. Bonæ
Quid ad illam P. Bonæ Spei.
Spei citato num. 67. ait non obstare, quia dispensatio solum fuit per modum declarationis, quòd in isto matrimonio duo naturæ iura prout in mundi exordio concurrerunt, quorum alterum superabat ius summæ reuerentiæ naturalis inter fratrem & sororem: quæ declaratio omnino est in summi Pontificis potestate, vt omnes fateri debent. Sic ille, qui licet ius illud, quod aliud summæ reuerentiæ superauit, non explicet, intelligitur tamen fuisse ius necessitatis, iuxta dicta à Siluestro, Propter mala & scandala &c. hac enim de caussa in exordio mundi talia fuerunt matrimonia permissa, hoc enim necessitas propagationis humani generis exigebat. Quoties ergo tale quid acciderit, licita erunt talia matrimonia, sic summo Pontifice declarante.
325
*Sed quidem præfata responsio in primis
quod ad negotium morale attinet, parui videtur esse momenti, cùm ex ea habeatur matrimonia inter fratres & sorores posse non semel, sed etiam sæpè constare, quoties scilicet necessitas ei similis occurrerit, (aut magna vtilitas, quæ pro necessitate reputatur) qua ductus Martinus V. id præstitit, quod est nuper declaratum. Ex eo autem videtur fieri etiam sine declaratione Pontificia idem fieri posse, quia necessitas inferioribus etiam Prælatis potest esse perspecta, & regulariter ampliùs quàm Pontificibus rem à longè prospecturis. Deinde non videtur negari posse in facto tali interuenisse dispensationem, sic enim scriptores tradunt, quibus credendum circa hoc, sicut & absolutè circa factum fides, vt eorum meretur auctoritas, adhibetur. Præterquam quod à præfato scriptore, vt vidimus, asseritur, declarationem talem omnino esse in Pontificis potestate, vt omnes fateri debent. Atqui non omnes Theologi & Canonistæ ita fassi sunt à Martino V. consulti, vt ex adductis Siluestri verbis euincitur, Licet aliqui dicerent eum hoc non posse. Scilicet nec per modum dispensationis, neque alio: Si enim alius ita est certus, doctos adeò magistros Pontificis Consiliarios non lateret. De dispensatione ergo tantùm fuit quæstio, quomodocumque eam libuerit appellare. Tandem post declarationem quod in tali casu non vrgeret obligatio iuris naturalis, fuit ne dispensatio necessaria, an non? Si primum dicatur, habemus intentum. Si posterius ex eo fiet, | quod nuper dicebamus, stante necessitatis euidentia, sine Pontificis facultate huiusmodi posse matrimonia celebrari, quod, vt æstimo, non admittet P. Bonæ Spei, pro impedimento isto acris
aliàs decertator. Pro gradibus, circa quos dispensari ab Ecclesia potest, declaratio extat huiusmodi veritatis, & nihilominus præter declarationem dictam, opus est dispensatione in facti contingentia. Non ergo in eo, de quo agimus, declarationem inficiamur, sed eam prorsus admittimus, sed quæ dispensationem præcedat, vt iuxta scriptores præfatos in facto Martini V. accidit, consilio sapientium adhibito, aut quæ dispensatione ipsa declaretur.

Circa conuersos ad fidem, coniugij consortibus non conuersis.

326
*DE his Auctor Seßione 5. & seqq. in qui
bus nihil ferè speciale occurret, de quo à nobis non sit in Thesauro, & copiosiùs quidem disceptatum, cum consonantia doctrinæ apud ipsum occurrentis. Et Sessione quidem 5. num. 2. Innocentius VIII. proponitur vt auctor. Cap. Quantò, de diuortijs. Et credendum amanuentium aut typographi errore sic factum, cùm constet auctorem esse Innocentium III. Ibidem n. 4.
circa priuilegium Pij V. de coniugio cum coniuge conuersa eius, qui plures in Gentilismo habuit vxores, licet prima non fuerit, obseruat necessarium esse vt post Baptismum contractus reualidetur, qui nullus cum secunda & reliquis extitit, idque in facie Ecclesiæ coram Parocho & testibus, quia cum Christiani sint, legibus debent Ecclesiæ gubernari. Sed quod ex anterioritate nequeat sufficiens argumentum pro coniugij valore formari, ex ijs constat, quæ diximus citato Tit. 12. Thesauri n. 415. Nihilominùs ratificatio ob dubium adhibenda &c.
327
*Sessione 6. obligationem agnoscit non
dimittendi coniugem infidelem, si periculum non adsit præuaricandi in baptizato, & spes affulgeat conuersionis. Quod quidem intelligendum iuxta dispositionem citati. Cap. Quantò, vt non solùm absit periculum præuaricandi à fide, sed etiam quod verbis illis declaratur: Vel vt eum pertrahat ad peccatum mortale.
Sed quid si præuaricationis à fide periculo non
extante, sed circa peccata alia, hæc talia sint, vt grauiorum se periculo exponat, si coniugem dimittat. Casus videtur metaphysicus; nam grauiora peccata dimisso coniuge esse possunt adulteria, stupra, & alia in hoc genere turpiora: atqui hæc vitari possunt ad aliàs nuptias transuolando. Quæ autem alterius generis sunt in quocumque statu coniugem talem implicabunt. Sed si reuera ita contingat, dicendum profectò posse illum in suo coniugio persistere, dum lapsus vitare proponat, licet labatur interdum: est enim electio minoris mali, quando alterutrum est ineuitabile, quam esse licitum communis Doctorum sententia firmat. Ex ijs autem quæ ibidem perpendit Auctor de fragilitate recenter conuersorum videtur inferri in Indis communem illam regulam locum non habere. Nihilominùs id tenendum, quod diximus citato Thesauri loco n. 409. & eidẽeidem proximis, quod neq;neque absolutè videtur ab illo negari.
328
*Sessione 8. de coniugio agit Æthiopum,
pro quo tenorem integrum exhibet Bullæ Gregorij XIII. de qua & nos citato Tit. 12. num. 308. vt contrahere possint, dummodò constet absentem moneri legitimè non posse, aut monitum intra tempus in eadem monitione præfixum suam voluntatem non significasse. Quam concessionem vt communem alijs Neophytis Indiarum incolis proponit Compendium Indicum Societatis verb. Matrimonium §. 1. ibi: Dispensare cum quibuscumque vtriusque Sexus Christi fidelibus incolis dictarum regionum &c. Iuxta quod locuti sumus citato Thesauri loco. Et fundamentum desumi ex verbis illis potuit Plenam auctoritate Apostolica concedimus facultatem tenore præsentium, dispensandi cum quibuscumque vtriusque sexus Christi fidelibus incolis dictarum regionum.
Sed quidem illa ad Æthiopes videntur referenda, de quibus tantum sermo præcesserat. Licet autem statim sequatur in hunc modum: & seruis ad fidem conuersis, qui ante Baptisma susceptum matrimonia contraxerant, vbi inter seruos Æthiopes, & incolas statui videtur distinctio, id non vrget: nam proptereà sic additum, quia de Æthiopibus, qui in patria remanent, eorum in captiuitatem abductis consortibus, quos & contingere potest ad fidem conuerti, locutus fuerat Pontifex, ibi: Adeò vt tam ipsi captiui, quàm qui in patria remanentes, si posteà ad fidem conuertantur, cenoiuges infideles tam longo locorum interuallo disiunctos &c. Et ita profectò videtur dicendum concessionis tenore perspecto: quæ tamen, vel propter identitatem rationis, vel quia aliqua Pontificis extitit declaratio, cum ea, quam vidimus, est extensione in Compendio proposita. Erunt & fortè qui censeant clausulam concessionis omnes amplecti, quibuscum, licet parùm verosimiliter loquantur, non est contentiosiùs depugnandum.

Circa cognationem spiritualem, in Jndis, & rudibus aliarum nationum.

330
*DE hoc Sessione 3. Tract. 10. in qua post
illius explicationem, statuit illam non contrahere Indos & rudes alios, nisi, cùm vt sint Patrini accedunt, sufficientem habeant cognationis huiusmodi notitiam: Sicut Ordinati ante vsum rationis neque ad castitatem ex voto seruandam, neque ad diuini Officij recitationem remanent obligati. Et in proprijs terminis, qui similiter Patrini munus exequuntur, vt citatis multis, quos citat, tenet P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matrimonio Disput. 61. nu. 4. Neque qualiscumque vsus rationis in illis sufficit, sed qui sit ad peccandum mortaliter necessarius. Iudicat autem Indos rudes (Bozales vocat), qui ad prædictum officium accedunt animo faciendi quod faciunt alij, illam contrahere, quia volens principale, consequenter vult accessorium, vt etiam cum alijs tradit P. Sancius supra Disput. 58. n. 4. Nisi adeò rudes sint, vt à pueris non distent. Et quod ad praxim attinet, qui Patrini est perfunctus officio, semper esse præsumendum voluntatem contrahendi cognationem habuisse, nisi euidenter contrarium constet, aut de incapacitate in eo deprehensa, eo quod pro peccando mortaliter sufficientem non habeat lucem rationis. Vbi & monita pro Parochis opportuna proponit.
331
*Et hæc quidem satis verosimilia, quæ ta
men non adeò certa sunt, vt pro talibus debeant venditari. Cognationem namque huiusmodi contrahi sine voluntate illam contrahendi ex solo actu susceptionis tenent Gallegus de cognatione spirituali Cap. 12. n. 7. Ludouicus Lopez Parte 2. Instructorij, vbi de Matrimonio Cap. 5. Colum. 6. P. Gaspar Hurtadus de Matrimonio Disput. 18. Difficult. 3. vers. PręterPræter actum P. Præpositus Quæst. 4. de Matrim. n. 37. & alij, idque præfatus Pater videtur, vt certum & sine controuersia proponere, dicens impedimentum hoc oriri, quamuis ignoretur: nam lex irritans legitimè promulgata vim suam obtinet etiamsi ignoretur. Vnde & addit id verum esse, etiamsi ne cessitate cogente aliquis Baptismum contulerit. Et ita si quis cogente necessitate proprium filium ex fornicatione susceptum baptizaret, non posset postmodùm eius matrem in vxorem accipere. Pro quibus casibus stat P. Sancius, cum alijs, quos citat suprà Disput. 62. n. 10. & 11. ex quibus ad ignorantes validum deducitur argumentum: quia sicut in illis non attenditur defectus voluntatis, ita neque in ignorantibus. Pro quo & fuit ratio adducta à citato Patre n. 10. vbi ait quòd quando impedimentum aliquod non statuitur ab Ecclesia in delicti pœnam (vt est hoc, de quo agimus) sed ob alias rationes, incurritur propter actum præcepti. Ergo & contra voluntatem, & sic etiam per ignorantiam, in quo vt non sequatur aliquando effectus lege prohibitus, solus potest obstare defectus voluntatis, eo quòd ignorantia faciat inuoluntarium. Immò in ignorante maior videtur esse ratio, quia in eo non est animus positiuè contrarius, quem tamen habere potest qui in necessitate aut baptizat, aut suscipit, nolens tamen cognationem contrahere, quo non obstante illam contrahit, iuxta receptissimam doctrinam, pro qua Doctores apud citatos, & apud P. Palaum Tomo 4. Tract. 19. Puncto 11. n. 4.
332
*Et in hac quidem sentiendi diuersitate
non ita apparet, in quo sit talis constituta diuersitas, nam reuera id quod Auctores, qui censentur aduersarij, negant, videntur aliàs confiteri. P. Sancius, Palaus, & alij ipsum secuti, necessariam iudicant aliquam intentionem pro contrahenda cognatione, & sufficere aiunt eam, quæ in voluntate exercendi Patrini officium continetur, quia est quid illud consequens, non immediatè ex voluntate Patrini, sed ex Ecclesiæ statuto. P. Hurtadus cum alijs, qui prædictis se aduersarios exhibent, & vt tales referuntur, dicunt, vt apud illum specialiter videri potest, non requiri intentionem efficiendi actum illum vt cæremonialem, siue vt cæremoniam ab Ecclesia statutam: quia ad cognationem contrahendam nihil aliud exigitur iniure, per quod introducta est, quàm actus ille exterior physicus liberè factus à Patrino vt Patrino. Et pro valore quidem Baptismi necessariam esse affirmat intentionem faciendi illum vt cæremoniam à Christo institutam: Patrinum autem absque dicta intentione valide exercere Officium Patrini vt Patrini, quia dicta intentio ad id non requiritur. Fatetur ergo necessariam esse intentionem faciendi actum Patrini vt Patrini. Atqui Patrinus vt Patrinus est ceremonia sacra ab Ecclesia instituta: ergo vt talem eam intendit dum ad tale munus obeundum accedit. Ait quidem regulariter ita fieri saltem confusè. Tunc sic. Velle efficere actum dictum vt Patrino proprium, talem confusam intentionem includit, vt videtur compertum: ergo iam conceditur, quod aliàs pernegatur, & in sententiam inciditur, contra quam vti aduersam militatur.
333
*Quod vrgeo. Nam actus physicus ille
humano modo factus, non est sufficiens ad contrahendam cognationem, vt fatentur omnes: Ergo præter rationem physicam aliquis debet esse peculiaris respectus, quo eleuatur ad ordinem superiorem: Atqui hic est, quem Patrini Officium importat, ergo cum illo talis actus exercetur. Pro quo est doctrina citati scriptoris Difficult. 5. vbi tenet suscipientem in Baptismo non solemni non contrahere cognationem, & rationem reddit: Quia tentio & susceptio baptizati in Baptismo instituta est ab Ecclesia vt cæremonia in solemni Baptismo, vt ad eius solemnitatem iuuet: Ergo quando Baptismus non est solemnis, tentio ac susceptio (quæ tunc non est necessaria) si sit, non est cæremonialis, neque fit eo modo, quo cæremonialis est, quia non fit vt est instituta ab Ecclesia in Baptismo. Sic ille: ex quo id videtur euinci, quod nostra probatio contendit: Nam ideò in casu dicto non contrahitur cognatio, etiam si actus physicus tentionis & susceptionis exerceatur, quia cæremonialis non est: ergo vt contrahatur, debet vt cæremonialis adhiberi, & vt talis exerceri; Ergo Officium Patrini vt talis huiusmodi respectum includit, saltim confusè, quod esse sufficiens affirmatur. Et ita non benè negatur esse necessarium, sicut est in Baptismo, in quo & confusa est sufficiens intentio, seu virtualis.
334
*Iam quod ad ignorantes spectat, eodem modo videtur accipiendum: nam qui Patrini Officium exercere intendit, non fertur sua intentione in actum solummodò physicum: ignorantia enim non versatur circa Patrinatum: sic enim prorsus nesciret quid sit esse Patrinum, & ita susciperet baptizatum, talis actio merè materialis esset, & ita insufficiens ad contrahendam spiritualem cognationem, iuxta ea, quæ Dom. Quitensis habet suprà n. 6. Ignorantia ergo tantùm versatur circa cognationem, de qua & P. Arriaga Tomo 7. Disput. 26. n. 31. & hanc dicunt Auctores citati contrahi, illa non obstante. Quod & P. Sancius & alij non negabunt, iuxta assertionis eorumdem fundamentum, quòd scilicet cognatio talis ex iure Ecclesiæ officio est Patrini annexa, quod quando quis obire intendit, consequenter etiam, vti accessorium suo cum principali complectitur. Et hoc quidem adnotasse libuit, cùm aliquale operæ pretium sit in rebus Theologicis discrepantes qui videntur Auctorum sensus ad concordiam & planiorem intelligentiam reuocare. De huius impedimenti dispensatione dicendum inferiùs.

Circa potestatem dispensandi in Matrimonij Jmpedimentis, Jndicorum Episcoporum.

335
*Illam cum bonis, quos citat, Auctoribus,
circa impedimenta dirimentia, in Episcopis agnoscit Dom. Quitensis Seßione 4. generaliter loquendo de matrimonio, siue iam contracto, siue ante illius contractionem. Pro quo asserto citat vti antesignanum P. Thomam Sancium Lib. 2. de Matrimonio Disput. 40. n. 7. asserens, quod & Pater ipse non negat, scilicet nullum Doctorem ante ipsum sententiam huiusmodi tradidisse. Sed iam, (inquit) multi sunt, qui eam sequantur, scilicet Vasquez 1. 2. Disput. 178. Cap. 2. n. 10. Salas de legibus Disput. 20. Sect. 1. n. 24. Henriquez Lib. 12. Cap. 3. n. 2. fol. 707. Bonacina de Matrimonio Quæst. 3. Puncto 15. citans Valentiam Tomo 4. Disput. 10. Quæst. 5. Puncto 5. qui tamen eam non tenet. Barbosa Allegat. 35. de potest. Episcopi nu. 5. Mauritius de Alcedo 2. Parte Cap. 7. n. 12. D. Felicianus à Vega in Relectionibus Tomo 1. (non habet secundum) pag. 196. nu. 196. vbi ait à se, cum Limensis Metropolis Vicarius esset generalis, & Gubernator, sine scrupulo dispensatum, neq;neque id semel Machadus Tomo 2. Lib. 4. Tit. 6. Tract. 10. n. 5. qui citat Villalobos, Victorellum, Basilium Legion. Homobonum, & Reginaldum, quos etiam citat & sequitur Diana Parte 1. Tract. 16. Resolut. 17. Ratio autem generalis est illa, quæ apud citatos occurrit, necessitatem inquam fidelium maximam non debere Communibus regulis subiacere; neque præsumi de paterna Apostolicæ Sedis benignitate posse, eam patientes sine remedio relinquendos volituram, cùm in alijs constet ratione distantiæ (& hæc maximè Indicis fauet) paupertatis, infirmitatis &c. casus grauissimos sibi reseruatos Episcoporum committere potestati.
336
*In quo quidem negari nequit sententiam
dictam satis esse probabilem, quam P. Thomas Sancius sua auctoritate, & rationum pondere non leui firmauit, vt eam plures fuerint secuti, sed non cum ea amplitudine, quam nonnulli ex citatis amplexi, sed in casu raro & vrgentissimo, in quo à dicto Patre proponitur, quem cùm adducunt alij, non ita plenè assentiuntur, sed cum moderatione ab ipso prudenter indicata; vnde qui exce
dunt, sine auctoritate loquuntur. Videndus Illustrissimus Barbosa cit. n. 5. Pro quo & Villalobos Tomo 1. Tract. 14. Difficult. 25. num. 6. ita scribit: El caso es muy raro, mas tan grande podria ser el aprieto, que se vbiese de seguir esta opinion, aunque
Villalobos.
no hallo otro Dotor, que dello hable. Casus est valde rarus; sed adeò magnus posset esse conflictus, vt hæc esset sequenda opinio, quamuis non inuenerim Doctorem alium, qui de eo loquatur. Prodijt huius Auctoris opus anno 1629. & cùm tot anni ab edito Opere P. Thomæ effluxissent, scilicet 37. triginta septem, nullus ausus fuerat eius amplecti sententiam. Adeò enim res grauis est, & periculis exposita, vt cum magna consideratione sit in ea procedendum. Diana etiam, qui per idem tempus suas Resolutiones protulit, Approbationes enim Partis 1. annos 1628. & 1629. designant, non ausum se eam sequi testatus donec Doctores cum P. Thoma sentientes deprehendit, quibus citatis decernit sic: Fretus igitur auctori
Diana.
tate horum Doctorum dico, Quando nulla alia media sufficerent ad magnam neceßitatem, quæ vrget, euadendam, tunc posse Episcopum etiam ante matrimonium contractum in impedimento matrimonij dirimente dispensare. Sic ille: videndus etiam Parte 11. Tract. 8. Resolut. 3. Quod temperamentum alij adhibent.
337
*Nequit autem dici iam esse plures Do
ctores, qui dictam P. Thomæ sententiam sequantur, inter eos PP. Vasquez, & Henriquez recensendo, qui neutiquam illam amplectuntur. Et quidem P. Vasquez adducto loco nihil habet, & coniecturis validissimis euincitur, cùm Tomum illum scriberet, nondum P. Thomæ Opus prodijsse. Agit ille citata Disputatione nu. 15. de dispensatione circa matrimonium stante dirimente impedimento, & parcè quidem illam admittit post contractum illud bona fide, dum de titulo agitur paupertatis. Nec video quomodo P. Salas
suprà n. 27. dicere potuerit distinctionem, quam circa hoc adhibet Sotus Lib. 1. de Iustitia Quæst. 7. Arti. 3. de matrimonio bona fide contracto, & ante contractionem, à P. Vasquez nullius momenti censeri, cuius, eâ relatâ, illa sunt tantùm verba: Quam sententiam aliqui etiam sequuntur. Est etiam deceptus idem Pater, dum sententiam P. Thomæ eidem P. Vasquez adscribit, circa quod iam dictum, eritque intuentium oculis manifestum: Pater etiam Henriquez pro matrimonio tantùm contracto militat, pro quo & citatur à P. Thoma, vnde nequit dici eum fuisse secutum posteriùs scribentem; & verò si assertionem illam in P. Henriquez reperisset, neutiquam potuisset asserere se nullius auctoris patrocinio in eam consensisse. Tenent tamen præter citatos illam P. Præpositus Quæst. 8 de matrimonio Dub. 2. in fine. dum eam ex mente P. Thomæ proponit, nec reijcit. P. Palaus Parte 5. Disput. 4. Puncto vltimo §. 1. nu. 9. P. Gaspar Hurtadus Tractatu de Matrimonio Disput. 26. Difficult. 2. P. Herincx Tomo 4. Tract. vlt. Disput. 6. n. 202. P. Bonæ Spei Tomo 6. Tractatu de Matrimonio Disput. 8. n. 11. & alij.
338
*Et facultatem huiusmodi posse ab Epis
copis suis Vicarijs concedi, & ad hoc specialem requiri commissionem ex citatis plures obseruant, pro quo videri potest P. Henriquez citato num. 2. P. Præpositus num. 15. §. Quibus verò. P. Hurtadus adducens Patres Sancium; & Coninckium, ac Basilium Legionensem. Et ita credendum est D. Felicianum processisse. Et loquuntur illi etiam in casibus matrimonij contracti, in quo minor est difficultas, vnde & sententiam illam sunt qui certam arbitrentur. Licet autem P. Henriquez dicat commissionem tribuendam in casu particulari, potest tamen illa generaliùs indulgeri, & Missionarijs oportet ita fieri, quia in Missionum locis solent multa occurrere,
Quid Missionarijs.
quibus expediat tali remedio subueniri. Et ita vidi Archiepiscopum nostræ Societatis Missionarijs eam plenissimè concessisse: quamquàm rarò accidere possit, vt illi non possint beneficio priuilegiorum, quibus est donata Societas, succurrere, de quo inferiùs post plurima, quæ in Thesauro | sunt dicta, & Dom. Quitensis ingenuè & fauorabiliter recognoscit.
339
*Qui & Seßione 10. de dispensatione circa
matrimonium iam contractum disserit, circa quod, vt nuper diximus, minor est difficultas, vnde & affirmatiuè decernit cum Barbosa supra n. 3. plurimos Doctores congerente, inter quos per errorem hîc & alibi Riccius vocatur Alonsus, cùm Aloysius dici debuisset: quod nomen apud Italos nostro respondet Ludouico, non Alfonso. Quod animaduertisse libuit, ne lector nouum aliquem credat Auctorem, de eo inquirendo solicitus. Addit stare illud, etiamsi matrimo
nium sit mala contractum fide ex parte coniugis vtriusque, quod communiter scriptores negant, nec placet Dianæ Parte 8. Tract. 3. Resolut. 79. & Parte 5. Tract. 14. Resolut. 18. & Parte 11. Tract. 8. Resolut. 3. vbi pro ea non contemnendos Auctores adducit, vnde negari nequit esse probabilem, & pro Indis est expressa concessio præcedentium Pontificum, & recentior SS. Clementis IX. nunc Ecclesiam moderantis.
340
*Agit ibidem præfatus Antistes do pote
Circa petitionẽpetitionem debiti.
state Episcoporum ad dispensandum in debiti petitione, pro quo priuilegium etiam Societatis agnoscit: & opportunum censet vt Indorum Parochis ab Episcopis facultas huiusmodi inserta in eorum titulis committatur, quia pro illis esse solet non rarò necessaria, de quo à nobis ex professo actum Tomo 2. Thesauri Tit. 12. nu. 466. & seqq. vbi & præter priuilegia, duo alia pro Indis com
moda subsidia exhibita. Primum n. 474. vbi dictum prohibitionem petendi debitum esse pœnam secundùm plurium sententiam, & ita ab eam ignorante non incurri. Videndus Diana Parte 9. Tract. 7. Resol. 19. & Parte 11. Tractatu 5. Resol. 38. & P. Dicastillus Tomo 3. Tract. 10. Disput. 9. n. 105. & Dom. Quitensis Tract. 9. Seßione 9. Secundum n. 476. ex incestu occulto non resultare impedimentum iuxta aliquos. Addo & Tertium ex P. Quintanad. Tomo 1. Tract. 9. Sing. 12. vbi ait impeditum petere debitum posse illud petere absque dispensatione ob vitādumvitandum proximum periculum labendi in peccata carnis. Quod licet cum Texeda improbet Diana Parte 9. Tract. 8. Resolut. 33. probabilitate non caret; maximè cùm de Indis agitur, quibus remedia, quæ ad superandas carnis tentationes offeruntur, & Texeda prosequitur, aut ab eorum sunt indole aliena, aut difficilè ad praxim aduocanda.
341
*Aliud præfatus Antistes Seßione 12. pro
ponit, in qua statuit posse Parochos in petitione huiusmodi dispensare, si recursus ad Episcopos sit difficilis, quod etiam ad Europæos, & quoscumque alios extendit, quibus recursus ratione distantiæ, vel aliunde nimis est futurus arduus. Nec solis Parochis id concedendum existimat, sed quibusuis Confessarijs. Probat generalibus illis principijs de cessatione obligationis in lege humana, etiam Ecclesiastica, quando ex eius litterali obseruantia grauia incommoda sequerentur, de quo dictum nu. 314. & etiam rationibus alijs, quibus P. Quintanad. citato Singulari 12. vtitur ad probandum sine dispensatione posse illum debitum petere, qui est obnoxius periculo grauiora crimina committendi, vnde & eumdem Patrem videtur vti suæ assertionis patronum adsciscere, cùm tamen reuera nihil tale, immò oppositum fateatur, vt videri potest nu. 6. sic enim ibi: Vnde in oppidis, vbi nec Parochus, aut sæcularis Confessor potestatem delegatam habent ad hanc dispensationem &c. Et magis ex professo Singulari 11. Neque Auctorem alium adducit id in speciali asserentem; immò Sessione 9. citata Tract. 9. quasi pro certo videtur supponere talem Parocho Indorum non competere facultatem, vnde quid sit ei in casus contingentia faciendum inquirit in Titulo, & ad priuilegium Patribus Societatis concessum admonet recurrendum, qui possunt absentes consuli, & dispensatio ab eisdem impetrari. Adde & quod ex eodem dedimus nu. præced. de commissione Titulis inserenda. Sit ergo assertio dicta probabilis, licet singularis, cui docti adeò Præsulis auctoritas suffragatur.

Circa dispensationem cum mixtim progenitis.

342
*DE hoc scriptor noster Sessione 5. &
seqq. & in priori, supposito priuilegio Pauli V. & Vrbani VIII. pro MeslizijsMestizijs, & mixtim progenitis, affirmat ad Quarterones extendi, quia tales communiter MeslizijMestizij compellantur. Addit & robur ab auctoritate, quia ita viri docti in omnibus Occidentalis Indiæ Prouincijs ex Societate censuerunt, & Prælati aliqui iuxta eorum sententiam dispensarunt.
343
*Sessione 6. idem concedit pro Quarte
Qui etiam cum Puchulis.
ronum filijs, vulgo dictis Puchuelæ, qui ex Europæo scilicet patre, & Quarterona matre, aut è contra, sunt progeniti. Et ratio est eadem, quia & isti MesliziorumMestiziorum sunt soliti nomine compellari. Accedit & auctoritas, nam ita plures viri docti, ex quibus nonnullos recenset, suo firmarunt calculo, & P. Visitator Prouinciæ Noui regni Granatensis vsu ipso priuilegij comprobauit. Adducitur etiam Dom. Episcopus Quitensis Mag. Fr. Petrus de Ouiedo, qui cum quadam Quarterona dispensauit: vbi mirari iuuat hanc eamdem posteà Puchuelis adnumerari, repetita circa eamdem dispensatione, cum de illis agitur. Ne
gat tamen id de vlteriori gradu; nam tales non censentur MeslizijMestizij, neque ita appellari soliti. Et confirmat ex doctrina D. Caramuelis asserentis in rebus moralibus quamlibet Octauam partem esse materiam paruam, quia partes plusquàm octo non sunt, sicut in calore & frigore, iuxta communem Philosophorum sensum, octo sunt intensionis gradus: vnde quod vlteriùs extat, erit pars materiæ paruæ, & consequenter adeò parua, vt visum præteruolet, ac pro nihilo reputetur: sicut ea, quam ij, de quibus loquimur, habent, quæ est decima Sexta Indi, & reliquum Hispani.
344
*Sessione 7. de mixtim progenitis agit ex
De mixtim genitis ex Nigris.
Hispano & Nigro, aut ex Nigro & Inda, vel Indo & Nigra. In quo circa priores nulla est specialis difficultas, quia pari pede cum Indis currunt Nigri, & similiter est in eorum generationum processu decernendum. Circa progenitos autem ex Indo & Nigra, aut è conuerso, obseruat ita esse de illis sentiendum, ac si vterque parens aut Indus esset aut Niger; quia mixtio est transmarinicum transmarina, & ita ratione mixtionis nihil | præter rationem transmarini habetur, aut quidquam eius deperditum, aut amissum: vnde eorum filij, nepotes, & sic de reliquis, dispensationis beneficio potientur.
345
*Seßione 8. circa omnes prædictos, qui
dispensari in matrimonijs possunt, posse etiam in cognationis spiritualis, & publicæ honestatis impedimentis, de quo & Seßione 16. affirmatiuè resoluitur, quia ita ex Pontificum Bullis non obscurè colligitur: In quocumque, vel quibuscumque iure diuino non prohibitis consanguinitatis, vel affinitatis gradibus, vel alias coniunctis, seu se attinentibus. Ita Vrbanus VIII. in Bulla an. 1629. Vbi & addit Auctor, quod & repetit Seßione 15. dispensationem stare posse etiam si plura impedimenta concurrant, quia scilicet cum cognatione spirituali sit connexa carnalis, aut affinitas, vel aliter, quia in concessione nulla est limitatio, licet in eo regulariter loquendo maior sit difficultas, ex l. penult. §. si verò ff. de adeption.
346
*Seßione 9. pro huiusmodi dispensationi
bus adducit priuilegium Societati concessum, in quo quantùm ad tempus aduertit pro foro interno esse perpetuum, pro externo autem finiri an. 1654. vbi solùm concessionis Vrbani habita est ratio, nulla de concessione Innocentij X. qui illi successit, adhibita mentione. Videtur ergo antiquior scriptio, quàm ea indicant, quæ pro illius elaboratione recenti præmittuntur, exacto ferè iam tempore concessionis Innocentij, & proptereà Clementis IX. de qua dictum, alia tenoris eiusdem impetrata. Et extat illa in Tomo 2. Singularium P. Quintanad. edito an. 1652. & non visum suadet citationis defectus in quæstione præsenti, quam Auctor hîc vt in publicum emitteret, prior discutiendam assumpsit, estque resolutioni præfatæ conformis. Cùm alios vsus priuilegij talis in externo foro concessionem dictam à docto Præsule non ignoratam persuadere videatur. Quid ad hæc? Bonam ab eôdem in Opere alio, quod sperare iuuat reddendam rationem, de cuius diligentia in scribendo nihil sinistrum licet suspicari.
347
*Circa prædicta dictum à me Tomo 1.
Thesauri Tit. 5. n. 244. & seqq. non solùm quoad matrimonia, sed etiam in ordine ad priuilegia alia, & probatum efficaciter Pontificias concessiones ad Quarterones, & consequenter ad vlteriores mixtiones non extendi. Neque in ijs, quæ adducta sunt à præfato scriptore, quidquam occurrit, quod ad mutandum iudicium vlla ratione compellat. Quòd enim Quarterones communi MeslizijMestizij compellatione dicantur, non est ita vt asseritur: neque enim compellatio talis, nisi per iniuriam assumitur, quo pacto ij, qui apud Hispanos Hebraici quidquam sanguinis habere existimantur, etsi satis exiguum, Iudæi dici solent, & idem est de Saracena origine: vnde cùm de puritate originis agitur ad multa honoraria munera & gradus necessaria est, quidquid deprehendatur, obstat; & tamen certissimum est non esse Iudæos, aut Saracenos. Ex quo fit tantùm abesse vt fundamentum dictum positionem infirmet nostram, vt eam potiùs videatur roborare. Contra quam sola militat eorum auctoritas, qui ampliatione dicta arbitrati sunt obsequium se præstare Deo, & commodi multùm infectis originibus importare. Hoc ipso, quo hæc scribo die, scilicet 2. Decemb. 1670. in Sacro Inquisitionis Tribunali duo damnati sunt, & publica statim flagellatione crimen luerunt in corpore geminati matrimonij viuentibus vxoribus, expresso in sententia eorum genere sua cum distinctione MeslizijMestizij, & Quarteronis, quia reuera, si ita non fieret, sub MeslizijMestizij titulo tantùm expressi, nullus audientium circa Quarteronem conceptum legitimum efformaret. Non ergo communis est, vt dicitur, dicta compellatio.
348
*Ex quo efficiter priuilegium ad Quarte
ronum filios non posse nisi magna violentia Pontificum facta verbis extendi. Quod autem ad probandum vlteriorem generationem priuilegio non gaudere ex D. Caramuele adducitur, minimè facit ad rem, de octo scilicet gradibus intensionis qualitatum, cum accommodatione ad negotium morale. A vera enim Philosophia omnino est alienum qualitates octo tantùm gradus intensionis habere: Sed Philosophi ad significationem summæ in qualitatibus intensionis, quæ pro disponenda materia ad introductionem formęformæ sit necessaria, aut eam consequatur, vbi illa eminet, tot gradus assignant, cùm possint esse quamplurimi, qui tamen penitus ignorantur. Quemad
modum Iurisperiti As in duodecim vncias, aut partes diuidunt: neque proptereà dici potest vnciam ita esse partem, vt quidquid minus sit, pro nullo debeat reputari. Vnde quod vncia in hereditate est, poterit esse As, si heres moriens eam relinquat similiter diuidendam. Et quidem si id quod est minus parte, in casu nostro pro nihilo est habendum, in Ordine ad heredes ex familia tale deberet reputari, quod constat dici non posse, cùm frequenter accidat aliquos longissimè distantes ad hereditates admitti post diuturnam & implicatam controuersiam inter competitores, temporis diuturnitate propinquiorem cognatum obscurante.
349
*Poterat autem præfatus Auctor pro ea,
quam negat, priuilegij extensione, eidem aduersantes adducere, nam & tales sunt, qui cùm mixtim progenitos legant, & mixtionem in vlterioribus generationibus reperiant, fauere illis censent Pontificiam concessionem. Vnde ante non multos dies circa dispensationem cum quodam nobili, & in quo Indici sanguinis vestigium apparebat nullum, consultatio est habita, & quem illa habuerit effectum nescio. Ex quo pro firmanda resolutione nostra, & contraria conuellenda, sumi enim argumentum potest, quia admissa facultate dispensandi cum alijs ab ijs, qui à Pontificibus, eorum expressis nominibus, designantur, nec fixo ibi iudicio non est terminum, in quo sistendum sit, procedente generationum serie, designare, quando aduersantium fundamenta, aut hoc probant, aut nihil, & multoties sine necessitate grauia inconuenientia deuorantur.
350
*Et quidem matrimonia, quæ cum pro
babili opinione contrahuntur, periculis dissolutionis frequenter obnoxia comperiuntur, reclamantibus quandôque coniugibus; qui si in iudicio sententiam fauorabilem non obtineant, in conscientiæ foro se ab obligatione liberos reputantes, id agent, quod matrimonij statui incom|modissimum esse potest, & mille quæstionum occasio. Quid ergo in casu præsenti, in quo P. Quintanad. non est ausus probabilitatem absolutè admittere, neque graues & primarij Theologi suo calculo comprobare. Cùm prætereà resolutio dicta in sola pro matrimonio dispensatione non sistat, sed ad omnia extendatur Indorum priuilegia, circa ieiunia, festa, casus reseruatos, & alia, de quibus Tomo 1. Thesauri Tit. 12. Nec sine graui scandalo stare poterit homines, qui in omnibus vt Hispani se gerunt, & vt tales honorantur, publicaque munia frequenter obeunt, immò & equestribus decorantur insignibus, talia præcepta non obseruantes conspici, quibus si ab obligatione liberos se esse ob huiusmodi titulum, iniuriosum reputarent.
352
*Quod ad cognationem spiritualem spe
ctat, & publicam honestatem, admittendum sanè, quod & à nobis dictum & probatum citato Tit. 12. nu. 384. & 385. vbi & de legali. Vbi & obseruandum id, quod pro Indis poterit specialiùs deseruire, & asseritur à P. Thoma Sancio Lib. 8. de Matrimonio Disput. 12. n. 15. Scilicet valde dubium esse an cognatio spiritualis superueniens matrimonio impediat debiti petitionem, ex quo intulit P. Quintanad. Tomo 1. Tract. 9. Singul. 8. n. 4. probabile esse non impedire. Quæ quidem consequentia non videtur legitima, nisi aliunde firmitatem accipiat: Siquidem ex eo quòd aliquòd dubium sit, non sequitur statim esse probabile, vnde cum dubio nequit licitè quisquam operari, vt est communis Doctorum sensus. Intelligendum ergo circa illud esse legem dubiam, vel dubium an sit lex; quo in euentu post factam diligentiam non obligare receptissima sententia est, pro qua Doctores apud P. Palaum Parte 1.
Legem dubiam non obligare.
Tract. 1. Disput. 3. Puncto 7. nu. 1. & 2. & vt generale principium proponitur à P. Suarez Lib. 5. de legibus Cap. 6. nu. 3. & ita videri in casu præsenti. Vnde Indi specialiùs poterunt hac opinione iuuari, in quibus ad lapsus huiusmodi procliuitas maior, & non ita prompta dispensatio. Et facultatem ad illam in hoc impedimento Societatis Religiosis competere à superioribus ad id designatis probat Dom. Quitensis Seßione 13. vbi duplex aliud generalius adducit Eugenij IV. de quibus citato Tit. 12. n. 473. & seqq. vbi ostendimus non esse in illis eam, quæ à nonnullis creditur, firmitatem. Alia autem habentur Cap. 21. ex quibus potest robustiùs potestas dicta firmari.
Loading...