SECTIO XXIV.

SECTIO XXIV.

Circa primum Ecclesiæ præceptum.

ACtum de illo à nobis in Thesauro Tom. 1. Tit. 12. Cap. 15. de quo & Dom. Quitensis Lib. 4. Tract. 2. ex cuius Assertis aliqua percurremus.

De compellentibus Indos ad laborandum in Festis, ad quæ illi non tenentur.

359
*DE hoc Seßione 1. vbi ait non esse pec
catum mortale in compulsione, si graues absint iniuriæ: quia Concilium Limense circa hoc Mexicano conforme, dum compelli prohibet, graue præceptum non imponit. Et etiam quia cùm Indi ordinariè loquendo Festa obseruare velint non tam ex deuotione, quàm vt otiositati ac potationibus vacent, vti laboris inimici, eos ad laborandum compellere, otiositati est ac | ebrietati in ipsis potiùs obsistere, quàm deuotionem impedire.
Circa quod à nobis dictum citato in Capite. vbi
Quid verosimilius.
ostendimus grauitatem culpæ non esse ex Concilij præcepto sumendam, sed ex vi priuilegij. Ratio autem alia de otio & ebrietate tali compulsione vitandis, nimiùm equidem probat, vnde nihil: certè non videtur vrgere. Probat namque priuilegium dictum minimè fuisse conueniens, cùm occasionem præbeat Indis otio & ebrietatibus indulgendi. Vbi quod ad otium spectat, cum
Quod de otio & ebrietati.
peccatum mortale non sit, non est grauiorum occasione data vitandum; impatientiæ scilicet cum maledictionibus & odio compellentium. Et ex hoc etiam euincitur id, quod de ebrietate dicitur, non esse solida ratione subnixum; tum quia Pontifex in priuilegij concessione id frequenter futurum agnoscens, voluit nihilominùs tenera ista Ecclesiæ germina onere prædicto non grauare. Et prætereà ex labore cum violentia suscepto maiora timeri peccata possunt, quàm sit ebrietas, quæ iuxta aliquos minimum est lethalium omnium peccatorum, pro quo videri potest P. Ar
riaga Tomo 5. Disput. 57 n. 50. quam etiam sine mortali peccato posse contingere affirmat dictus Antistes Tract. 4. Seßione 7. nu. 4. vbi & ait magnam esse difficultatem in exploranda huius peccati grauitate, vt iudicari possit Indum manifestè mortale ebrietatis peccatum commisisse.

Circa legitimas excusationes pro Missæ auditione in festis, in quibus Indi ad eam obligantur.

360
*Cùm titulus Seßionis. 2. sic habeat, de
sola excusatione ratione distantiæ resolutio procedit, propositis communibus quibusdam doctrinis, quæ Indis possunt applicari. Nam quod illis in pedestri itinere vna leuca non sit spatium sufficiens pro excusatione huiusmodi, quia illam soliti sunt sine difficultate percurrere, nisi quando incommoda alia ex pluuia aut niuibus superueniunt, quo euentu etiam minus spatium poterit esse sufficiens, ituris, aut reuersuris, si probabiliter timeantur: id quidem in multis Hispanorum euenit, qui ruris, aut aliorum generum assueti laboribus agiliores solent equitantes exæquare. Quòd dimidia leuca nimia distantia sit pro sene, aut anu, Sexagenarijs, commune est alijs. Vbi dubitari possit, quid si Sexagenarij integris viribus sint, & multis minoris ætatis forsitan fortiores? Ad quod dicendum non obstare illud naturæ priuilegium, vnde excusatione præfata possunt se tueri, sicut in ieiunij quæstione, iuxta probabilem sententiam, pro qua est Auctor idem Tract. 5. Seßione 3. & nos Tomo 1. Thesauri Tit. 5. nu. 264. quæ senes etiam vegetos & robustos ab obligatione ieiunij (excepto carnium & lacticiniorum vsu) eximit, Sexagesimum annum ingressos. Sed quia Indi, & eis similes nequeunt gradum obligationis nisi post exactam instructionem agnoscere, illa est à Parochis adhibenda, quæ si desit, ex erronea conscientia in peccata ruent, quia ordinariè se obligatos existimant, etiamsi longius per spatium distent, vnde & se vti violati præcepti reos, dum confitentur, accusant.

Laborantes in Festis an excusari Indi possint, & sic excusati alios suo more ad laborandum inuitare.

361
*DE hoc Seßione 3. & 4. in quarum priore
affirmat Indos diebus non feriatis circa labores in aliorum commodum occupatos, legali aliqua coactione, posse in diebus Festis suo consulturos commodo laborare. In posteriore autem idem statuit affirmans licitum esse inuitare laboris adiutores. Mos autem, de quo in titulo, is est, vt se inuicem ad laborandum suis in agris inuitent, amicabili retributione, cibo & potu lautiusculè ministratis. Ratio prioris est necessitas, iuxta communes regulas, sicut & posterioris, quia si non se modo prædicto coadiuuent, grauia patientur incommoda, & ita vnusquisque dum alium adiuuat, suum etiam negotium agit. Quæ ratio est pro Indis genuina. Adducitur autem generalis alia ex necessitate etiam desumpta, propter quam possunt ad rurales labores operarij conduci; immò & necessitatem agnoscentes debent sponte concurrere, & offerre se, etiam irrequisiti, iuxta id quod tradit P. Thomas Sancius, cuius non citatur locus; est autem Tomo 2. Consiliorum Lib. 5. Cap. 2. nu. 10. & cum D. Thoma id docere asseritur 2. 2. q. 122. arti. 4. ad 5. pro quo reponendum, ad 3.
362
*Concludit animaduertens in casu dubij
an necessitas sit vrgens, nec ne, Vicarium aut Parochum adeundos, & à se iussum testatur, vt Indi, quorum prædiola aliquantulùm à populis distant, laborent in Festis, donec campanæ pulsus ad Missam vocantis audiatur. Et expediens fore ait vt Parochi Paræcianos suos circa hoc exactè instruant, vt sine scrupulo possint suo in labore procedere. Quod quidem prudenter & dictum & dispositum: vbi & addendum licentiam liberaliter impertiendam, quouis stante dubio, ne qui petunt, peccandi manifesto periculo, si negetur, exponantur. Non enim parùm præstant, cùm ad licentiæ petitionem animum applicant; quando & commodum illud accedit otiositatis, ebrietatisque vitandæ, de quo num. 360. Hîc enim
cessat ratio, propter quam ibi non esse attendendum damnum illud dicebamus, quòd scilicet minus esset malum aliorum comparatione, de quibus ibidem; illa enim in occasionibus, de quibus modò agimus, locum non habere constat, vnde cum illis indulgenter agendum. Pro quo & suffragatur aliquorum sententia apud P. Thomam Sancium suprà n. 12. asserentium licitum esse in Festis laborare ad vitandum otium. Et licet ipse num. 13. verius esse doceat oppositum, eo ipso censet probabile. Vbi & id absolutè probat, quando labor medium conueniens iudicatur ad repellendam grauem tentationem, quod & asserere doctos testatur Iuniores. Est autem Indorum circa ebrietatem grauis, & quasi natiua tentatio.

De excusatione ob metum, & quid speciale respectu Indorum,

363
*CIrca hoc habentur etiam communes
doctrinæ Seßione 5. & 7. & licet non omnes prorsus certæ, satis tamen probabiles, & grauium Doctorum auctoritate suffultæ, quæ poterunt à quocumque mediocriter circa hæc versato sine difficultate Indis adaptari: pro quibus illud præsertim militat, de quo Seßione 5. quòd scilicet Indi pusillanimes valde sunt, & ita quod dicitur de metu cadente in constantem virum, eorum esse conditioni accommodandum iuxta explicationem, quam P. Thomas Sancius adhibet Lib. 4. de Matrim. Disput. 3. nu. 4. vbi quidem cum multis, quos allegat, affirmat metum cadentem in constantem virum debere explicari attenta qualitate personæ; vnde qui respectu alicuius esset leuis, respectu alterius grauis debebit multoties reputari. Metus autem damnum respicit, quod timetur ab inferente vim, & respectu Indo
Quæ grauia ipsis damna.
rum grauia sunt, quæ ab eodem recensentur, vt inclusio in pannificijs, quæ sunt triremibus duriora, incarceratio, verberatio dira, decapillatio, coactio ad laborandum sine iusta mercede, qua licet aliquando se contentos existiment, ideò est, ne si secus faciant, nouis molestijs excipiantur: violenta gubernationis assumptio in magna coacti detrimenta futuræ, & similia, pro quibus certè non multa opus est Theologia: cuilibet enim ea consideranti, & eorum ingenium percallenti, sine difficultate patebunt.
364
*Hinc infert Seßione 7. Indum, qui ex
incarcerationis metu extra Ecclesiam Missæ assistit, præcepto satisfacere, quia iuxta probabilem sententiam id est satis ad præceptum adimplendum. Vbi circa præsentiam, intentionem, & attentionem, eas sententias amplectitur, quæ hac ætate doctissimis arrident Scriptoribus, de quibus nos multa Parte 1. num. 559. & seqq. & num. 617. iunctis præcedentibus. Et quidem Indus modo prædicto audiens Missam, ideò videtur sic assistere, quia putat se præceptum ita assistentem adimplere. Vbi fauorabilis alia doctrina succurrit, de qua Auctor num. 4. & ad tollendos scrupulos opportuna ab eodem iudi catur; quòd scilicet quando aliquis bona fide sibi persuadet in hoc vel illo casu non obligare præceptum, & caussam, quam habet esse sufficientem, quamuis reuera talis non sit, à peccato excusetur. Quod etiam de præceptis alijs similiter intelligendum ex Toleto Lib. 6. Cap. 9. num. 4. Syluestro verb. Missa. 1. n. 6. Fagundez Lib. 1. Cap. 9. n. 1. Iuxta hæc ergo qui bona fide iudicat talem modum audiendi Missam esse sufficientem, potiori iure à peccato excusandus; quæ est illatio irrefragabilis.
365
*Circa citatos Auctores Cardinalis Tole
tus loquitur de casibus à se propositis excusantibus à Missæ auditione, & concludit esse sufficientes ad euitandum peccatum, quamuis reuera aliquando tales non sint ob bonam fidem. Syluester doctrinam talem citato loco non habet, nisi fortè illud pro fundamento assumatur, quod habet. §. Tertium, vbi ita scribit: Secundùm Petrum de Pa
Syluester.
lude, qui credit falso iam diem adesse, aut nonam horam nondum esse; licet ex vna parte videatur accusari, quia discrimini se exponit, ex alia tamen excusatur, si deuotio exposcat, & aliter Missam habere non potest, quia in talibus homo crebrò decipitur: & quod parùm deest, quasi nihil deesse videtur. Sic ille, cuius resolutio bonæ fidei non videtur inniti, sed materiæ paruitati: deuotio enim & bona fides distinctæ sunt. Meliùs adduci potest ex verb. Missa 2. n. 2. §. Dicitur Sextò, ibi: Secundùm suam existimationem & fidem, etiamsi aliquando decipiatur. P. Fagundez citato loco nihil habet, benè ta
P. Fagund.
men Libro 2. Cap. 9. n. 1. & vltimo, vbi cum Cardinali Toleto & alijs loquitur, admittendam dicens regulariter excusationem bona fide procedentium. Bene verum est in Indis non ita regulariter hoc accidere, quia si præceptum instet, & de illo cogitatio subeat, regulariter se peccare putant, si non impleant, etiamsi pro excusatione legitimum adsit fundamentum, vnde circa hoc instructione indigent repetita, sicut aliàs dictum.

Circa damna, & nonnulla alia, quæ possunt excusationem erga Missæ auditionem importare.

366
*DE his Seßione 8. & Primò agens de
damnis spiritualibus, nonnulla recenset Indis propria, ipsis communes regulas applicando: & sic excusari ait feminas, quæ, si ad Ecclesiam se conferant, sciunt se ad peccandum à procis solicitandas. Qui scit se à cognatis ad prandium cogendum, in quo ebrietatis apparatus; ad masticandam Cocam, cum Gentilium cæremonijs, ad exequias, in quibus Ethnico ritu plangendum, vel ad superstitiosum quid piam, & sic alia. Quod multi etiam extendunt ad damnum spirituale respectu alterius; id tamen sunt qui negant. Deinde damna temporalia commemorat, pro quibus obuij scriptores, & addit in fine sic: & aliæ caussæ, quas homo prudens & Deum timens sufficientes iudicabit. Quibus laborem circa hoc
nostrum inutilem esse significat, quia cùm Indorum non ea prudentia sit, cui possit hac in parte confidi, nihil agimus, cùm de illis eo titulo excusandis disputamus. Res ergo ista ad Parochos spectat; & cùm doctrinæ generales sint, in earum applicatione arduum nihil, cùm de damnis agitur, sicut etiam cùm de ijs, quæ ad officia spectant pietatis, erga infirmos, & alios, quos deserere inhumanum videretur, in quo & bonum maius talibus accrescit, quam ex nuda impletione præcepti.
367
*Ex quo infert Indum, qui in Quadrage
sima confessurus aduenit (pauci enim sunt, qui id intra annum faciant) si Confessionis tempore dicatur Missa, nec supersit alia, ob maius Confessionis bonum ab illa audienda excusari. Et licet P. Azor dicat hoc debere tantùm admitti, quando Confessio fit ex præcepto, & non quando est voluntaria, nihilominùs P. Fagundez loco citato scilicet Lib. 2. Cap. 9.) plures refert Auctores, quos & sequitur, asserentes de qualibet Confessione intelligendum, ob maius illius bonum. Quod de sermone negat, quamuis sint qui asserant, quia sermo res consilij est, non præcepti, cui est id, quod præcipitur, præferendum, ex Bassæo, Filliucio, & Azorio. Circa quod quando vnica tantùm | est Missa, tunc quidem à Confessario quærendum quid oporteat fieri, immò ab ipso etiam non quærenti est dicendum pœnitenti, ne ex erronea conscientia in ipsa Confessione delinquat, & fiat nullum Sacramentum. Et quòd Confessio præferenda sit, quando illius præceptum obligat, non videtur posse dubitari, cum de præcepto agatur, ad iustificationem conducente, & reconciliationem cum Deo, quod est summi momenti negotium. Ex quo & potest colligi, etiam cùm voluntaria est Confessio, quia non instat præceptum, etiamsi de mortalibus facienda, in casu illo, qui videtur ferè metaphysicus, idem dicendum. Si autem de venialibus sit tantùm futura, audienda est potiùs Missa, vt videtur compertum, sicut & de sermone vbi ratio, quæ adducitur ex eo quòd sermo res consilij sit, non præcepti, videtur infirma, iuxta id quod de voluntaria Confessione dicitur, quæ etiam res Consilij est: & quod ad iustificationem & reconciliationem cum Deo spectat, per actum contritionis potest obtineri. Standum est ergo rationi adductæ, & dicendum, etiamsi Confessio voluntaria sit, præferendam in casu dicto, quia res summi momenti est, & facilior ad dictum effectum via, cum peculiaribus gratiæ augmentis respondentibus Sacramento. Quod autem de rara Indorum Confessione intra annum dicitur, de ijs accipiendum, qui suis in populis habitant: nam degentes inter Hispanos eam multi illorum exemplo frequentant. Id quod in Æthiopibus magis frequens, licet mancipijs, de quibus ibidem Auctor, sicut de alijs, qui ob subiectionem, Missæ prohibentur adstare, circa quod nihil est, quod moram in dicendo exigat longiorem.

De excusatione ratione ætatis in pueris, & senibus.

368
*SEßione 6. ex D. Antonini sententia Parte
2. Tit. 5. Cap. 18. §. 1. & Soti in 4. Dist. 12. q. 1. arti. 11. præmittit Auctor pueros ante pubertatem, quæ in viris quatuordecim annos, in feminis duodecim regulariter loquendo requirit, non obligari præcepto de audienda Missa, sicut neque Ecclesiasticis alijs. Iuxta Auctores autem alios, quos Lib. 1. Tract. 4. Seßione 1. retulerat, & fuerat secutus, obligationem in habentibus vsum rationis, & qui sunt doli capaces, agnoscit, & hac de caussa non posse fixum designari tempus, sed id Confessarij prudentiæ relinquendum. In Indis autem ob eorum ruditatem, & doctrinæ defectum, eo quod montana incolant eorum plurimi, à populis remoti, in quibus degentes quotidie Christianam doctrinam edocentur, futuros censet aliquos, qui duodennio maiores hoc præcepto non obligentur, quia aut illud, aut eius obligationem ignorant. Senes, nisi decrepiti sint, obligari affirmat (illi enim pueris exæquantur) dummodò in populis habitent: si enim per dimidiæ leucæ spatium distent, & itineratio grauis sit lassitudinis occasio futura, aut deteriorandæ salutis, obligatio cessabit: quia humana præcepta non obligant cum damno graui spirituali, aut temporali, quod ad corpus, famam, aut substantiam spectet.
369
*Circa Primum quæstio est à nullo non
morali Auctore tractata, & ea, quam doctus Præsul amplectitur, grauissimi amplectuntur scriptores, & ex recentissimis P. Herincx Tomo 2. Tract. 3. Disput. 3. num. 129. & P. Bonæ Spei Tomo 4. Tract. 3. Disput. 7. num. 32. Sed quidem cùm lex ista (& idem est de similibus alijs) vt obligare in actu secundo incipiat, debeat fidelibus intimari, id etiam circa pueros est faciendum, & dum non fit, non currit obligatio. Vbi quæstio circa parentes insurgit an teneantur illas filijs intimare. Et illi quidem ante rationis vsum præcepta Ecclesiæ memoriter recitare in Scholis solent, sine conceptu tamen sufficienti obligationis eorum, etiamsi videant parentes & alios ad Ecclesias diebus festis concurrere; nam etiam ieiunantes vident, nec tamen se obligatos recognoscunt. Ad quod videtur dicendum non teneri, donec prudenter iudicent esse illos præceptis seruandis idoneos: nam cùm apud Doctores res hæc explorata non inueniatur, non est cur debeant, omnium rigidissimam sententiam filijs intimare, & idem est de alijs, ad quos eorum cura spectauerit; vnde nec Parochis, qui diebus festis solent pueros Christiana rudimenta docere, quamuis conueniens sit vt eos ad audiendam Missam hortentur, huius est obligationis pondus imponendum. Parentes autem ipsos secum ad Ecclesiam adducant, & Missam rem esse magnam frequenter inculcent, sic enim suauiter eos & efficaciter ad subeundum onus obligationis disponent, commodis temporibus exponendum.
370
*Circa Secundum ex eodem Auctore di
Quid circa Sexagenarios.
ctum num. 360. Sexagenarios non teneri ad audiendam Missam, si per spatium dimidiæ leucæ distant, & pedibus sit iter agendum, qui eo loco, scilicet Seßione 2. de graui lassitudine, ac deteriorandæ salutis periculo, nihil asseruit, sed de molestia inexcusabili in talibus, quod tamen hoc loco adiectum. Sed priori illi standum resolutioni, & id quod de molestia, id quod modò de graui lassitudine, & salutis deteriori statu profertur, videtur indicare: molestia enim, quam pœnæ voce designat, ad lassitudinem referenda, quæ, cùm magna est, non potest non senum incommoda esse saluti, & morbi præambula, ex nimio spirituum vitalium & animalium defectu, qui in senibus ob caloris natiui defectum nequeunt reparari, vnde & natura ad resistendum contrarijs accidentibus manet infirmior, & sic facilè potest noxialiter immutari.

Indi Bullam Cruciatæ sumentes an Interdicti tempore ad audiendam Missam teneantur.

371
*NOn teneri affirmat Dom. Quitensis
Sessione 9. eorum sententiam secutus, qui id generaliter asserunt de habentibus priuilegium, eo quòd nullus eo vti teneatur. Obijcit tamen sibi argumentum, quod robustum existimat, ex eo desumptum, quòd pro Indis Interdictum non currat, quia illi iuxta Concilium Limense Censuris ligari nequeunt: Ergo Interdictum respectu illorum perinde se habet, ac si reuera non extaret, & ita eôdem modo currit eorum obligatio. Ad quod respondet Interdicti | Censuram, cùm localis est, personas non afficere, sed locum, qui ratione Interdicti hoc habet, vt nullus in illum ingredi queat, nisi priuilegium habeat; vnde si ingrediantur Indi, iam ex vi priuilegij id faciunt, quo tamen nullus tenetur vti. Quæ resolutio docta est, & Indorum accommodata conditioni, propter quam rationem senten
tia ista contrariæ præfertur. Sed certè si absolutè loquendo contraria est probabilior, non videtur respectu Indorum minùs probabilis iudicanda, quia eam amplectentes, nulla facta personarum distinctione loquuntur; cùm sit certum in Republica Christiana quamplures esse & rudes & fragiles Indis exæquandos. Satis ergo eorum fragilitati consulitur, dum sententia probabilis pro eisdem proponitur, sua maiori probabilitate oppositæ reseruata.
372
*Et quidem P. Suarez Tomo 3. in 3. p.
Disput. 88. Sect. 6. vers. Solet etiam, sententiam negantem obligationem non esse practicè probabilem affirmat, nec dubium esse posse circa illud; licet P. Mendus Disput. 15. in Bullam Cruciatæ num. 19. immeritò id dictum asserat. Sed P. Præpositus Tomo 3. in 3. p. Quæst. 4. de Censuris, quæ
est de Interdicto num. 32. præfatum Eximij Doctoris iudicium approbat, dum illud proponit in suæ sententiæ fauorem, quam & amplectitur Auctor Tractatus de Bulla Cruciata Medullæ Theologiæ moralis P. Bussembaum adiecti pag. 58. licet probabilem & securam censeat oppositam. Cùm ergo probabilissima sit, non videtur erga Indos probabilitas huiusmodi variari, quia pro illis fundamentum idem vrget, scilicet sublatum esse penitus adimplendi præcepti impedimentum, siue Censuris grauari illi possint, siue non.
373
*Quod vrgeri potest ex nuper dictis circa
pueros de huius præcepti obligatione, in quo præfatus Scriptor circa Indos eamdem sententiam amplectitur, & committendum id iudicio prudentis Confessarij censet; licet opinio D. Antonini & Soti, qui vsque ad pubertatem obligandos non esse existimant, illorum fragilitati & incapacitati fauorabilior videatur. Et quidem si circa Indos ita philosophandum est, nulla erit benigna, quamtumuis parùm probabilis, opinio, quæ respectu illorum probabilior non debeat reputari, quod neutiquam apparet verosimile: quamuis aliàs dici conuenienter possit, fauorabilibus opinionibus erga ipsos vtendum, quæ practicè dici possunt probabiliores, siue æquiualenter.

Circa inuitos & coactos in Missæ auditione.

374
*DE hoc Seßione 10. quod in Indis vt fre
quens proponitur, ex verberum metu ad Ecclesiam venientibus, aut aliàs contra propriam voluntatem. Circa quod D. Antonini sententia præmittitur 2. p. tom. 9. (corrige Titulo 9. quia sic apud P. Thomam Sancium t. 9. lectum, inde error) Cap. 10. §. 2. vbi asserit famulos, qui quantùm est ex se ad non audiendam Missam sunt dispositi, & solùm eam audiunt, quia heros comitantur, non adimplere præceptum. Idem affirmare ait P. Suarium Tomo 3. in 3. p. Disput. 88. Sect. 3. de pueris, qui quasi coacti à Pædagogis intersunt Sacro. Sed P. Thomæ Sancij (locum non citat) sententiam præfert dicentis tales implere præceptum, etiamsi voluntatem non audiendi habuerint, in qua & perseuerent, dummodò cum debita attentione assistant, quia metus non tollit absolutè voluntarium, & ita multa præcepta adiectis pœnis proponuntur, vt metus id præstet, quod præstare voluntas obediendi sincera detrectat. Vnde & Deus interminatione pœnæ vsus, cùm esum fructus designati ligni prohibuit.
375
*Sed P. Suarez citata Sect. 3. vers. Circa
posteriorem partem, non ita absolutè profert, quod ipsi adscribitur. Affirmat quidem eos, qui inuiti & quasi coacti audiunt, si non obstante voluntate non audiendi, quæ præcessit, dum sunt in Ecclesia, audire velint, & attendant, præcepto satisfacere. Quem quia contrarium censet P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 1. Cap. 13. num. 8. eo quòd videatur ad impletionem præcepti voluntatem non contraueniendi ipsi requirere, quod tamen dictus Pater minimè necessarium arbitratur: quia etiam stante prædicta voluntate, si attentè audiatur Missa, præceptum adimpletur. Concludit autem fortè id, quod asserit, illud ipsum esse, quod voluerunt dicere Auctores ab eo citati, scilicet D. Antoninus, Ledesma, & P. Suarez, & meritò id ita pronuntiauit, si mentem P. Suarij, quæ & aliorum esse videtur, eius verbis expressam attendamus. Non enim ait ille impleri non posse præceptum, si huiusmodi actus habeatur: Non audirem sacrum, nisi herum comitarer, aut à Pædagogo ducerer, licet mortaliter in illo peccetur; si aliàs ita animatus hîc & nunc velit audire debita cum attentione, faciens de necessitate virtutem: Sed si hic: Nolo audire: (quod & à Cardinali Lugo dictum Tomo 1. de Sacramentis Disput. 22. n. 23. vers. Hinc infero)
Illius verbis explorata.
qui stare cum materiali assistentia potest. Verba illius sunt: Primùm itaque necessaria est voluntas audiendi Missam: nam si quis coactus & contra voluntatem suam ibi adesset, non impleret præceptum, quia nullo modo ei obediret. Et iuxta hoc intelligendum est, quod Antoninus ait famulos, seruos, alumnos, vel similes, qui Missæ adsunt, quasi coacti à Dominis seu Pædagogis, aliàs non adfuturos, non implere præceptum; hoc enim est verum quando ipsi habent illam actualem voluntatem, etiam dum actu audiunt Missam, & maximè si ratione illius non sunt attenti, sed distracti. Hæc ille; iuxta quæ apparet ipsum non esse à P. Sancio iuxta propriam mentem impugnatum.
376
*Nec obstat id quod addit sic locutus: Si
Non obstantibus alijs.
autem ipsi talem voluntatem non habent, quamuis fortassè conditionalis illa in intellectu diuino vera sit, nihil refert ad implendum præceptum. Immò licet priùs habuerint illam voluntatem præcepto repugnantem, & in ea grauiter peccauerint, si tamen posteà voluntariè adsint, & attendant sufficienter, implebunt præceptum. Sic ille: vbi supponi videtur nullam de præsenti voluntatem haberi præcepto contrariam, aliàs non adderetur particula Fortassè, cùm sit certum Deum conditionalem illam agnoscere, scilicet non futuram auditionem, quandoquidem actualis pro illa voluntas in audiente reperitur. Non inquam obstat, quia etiamsi voluntas illa non audiendi perseueret, non est certum | non futuram auditionem, quia voluntas alia haberi potuit, cùm facilè hominum mutentur voluntates. Et hæc quidem iuxta verosimilem horum Doctorum sint dicta sententiam in casu, cuius resolutio non multùm pro praxi conducet: nam pueri, famuli, & Indi ad Missam coacti audiendam venientes, ita assistent, vt non sint satisfacturi præcepto, sed eo modo, quem P. Suarez exposuit, se gerentes, vt intrauerint, egredientur. Vix enim cùm voluntarij videntur assistere, qui sic affecti sunt, ita se gerunt, vt satisfacere debeant reputari. Quid ergo quando coacti, & corde penitus extra Ecclesiam derelicto. Illa certè voluntatis mutatio eorum est, qui & capaciores, & erga diuina meliùs animati, qui & occasionibus vti sciunt, & redimere tempus, iuxta Apostolicam
Ephes. 5. v. 16.
admonitionem, hoc est, occasiones bene operandi, vt D. Ioannes Chrysostomus exposuit in eum locum.
Loading...