SECTIO XXVI.

SECTIO XXVI.

De annua Communione, tertio Ecclesiæ S. Præcepto.

DE ijs, quæ ad Sacro sanctum Eucharistiæ mysterium spectant, dictum suprà Sectione 11. & 13. & copiosiùs in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. Cap. 17. & aliàs, proquo Index verb. Communio. Et in Additionibus verb. Eucharistia. De illo Dom. Quitensis Lib. 4. Tract. 3. multa exhibet, de quibus & Nos affatim, sed nihilominus circa illa cursim, sed vtiliter disserendum.

De tempore obligationis.

386
*SEssione 1. affirmat citatus Præsul in reg
nis Hispaniæ ex priuilegio Clementis, qui & VII. dicitur, & VIII. posse satisfieri Præcepto quouis die Quadragesimæ, cuius meminit Hieronymus Sorbus in Compendio priuilegiorum Mendicantium, sed non esse in vsu. De quo & in Prologo n. 6. Addit doctrinam prædictam esse pro Indis percommodam, qui nequeunt commodè in die Iouis sancti, aut Paschatis communicare cùm vnus aut duo sint tantùm in eorum populis Sacerdotes: estque id magis conueniens, vt melius ipsi ad hoc Sacramentum recipiendum disponantur. Proponit etiam opinionem P. Layman apud Dianam Parte 3. Tract. 4. Resolut. 82. (corrige 81.) asserentis ex qualibet rationabili caussa posse Communionem vsque ad Pentecosten differri, non enim est notabilis dilatio.
387
*Vbi quidem priuilegij peculiaris Indo
rum mentio nulla, quod & Æthiopum ac Mixtorum, & à Nobis exhibitum citato Tit. 12. Cap. 16. Vt autem quod est pro Hispania concessum Indis possit aptari, est specialis difficultas ex eo quod asseritur, scilicet non esse in vsu: ergo iam vim suam amisit, & ita Indis nequit esse proficuum. Est quidem illud Clementis VII. vt videri potest apud P. Azor Tomo 1. Lib. 7. Quæs. 4. & vt amissum credi possit, non solùm sufficiens, sed etiam superabundans temporis spatium effluxit, centum scilicet & triginta annorum. Ad quod dici potest priuilegia huiusmodi, quæ non concernunt onus tertij, nec sunt in alicuius præiudicium, per non vsum non amitti, quod vt probabilius cum bonis, quos citat, Auctoribus, tenet P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disput. 4. Puncto 18.
nu. 4. Sed perstare videtur difficultas, quia cùm Hispaniæ regna noluerint hoc priuilegio vti, censuit sanè illa vsum talem sibi non expedire. Et Paschalem solemnitatem noluit ea reuerentia priuare. Ergo cùm sic se res habeat in præcipuis & originarijs Coronæ partibus, non est vsus ad minùs præcipuas & adiectitias extendendus, in quibus eadem potest ratio militare, cùm iam non de Indis tantùm sit quæstio, sed etiam de Hispanis, qui sicut in Hispania poterunt in Indijs priuilegio dicto potiri. Et etiam dubitari non sine magno fundamento possit, an priuilegia pro Hispania | concessa possint ad Indias extendi, de quo dictum citato Titulo 12. nu. 147. & 148. vnde pro Indis & alijs, de quibus nuper, necessarium fuit priuilegium dictum impetrari: præcepti robore quoad Hispanos penitus perdurante.
388
*Ad quem scrupulum submouendum dici
posset id, quod de non vsu asseritur, non esse certum, cùm docti Scriptores oppositum protestentur, ex quibus Antonius Fernandez de Moure in Examine Theologiæ moralis Parte 2. Cap. 8. §. 4. Quæs. 3. qui pro priuilegio Clementem Octauum, sed cum manifesto errore, qui Typographi forsan, allegat P. Fagundez Lib. 1. de 3. Ecclesiæ
P. Fagund.
Præcepto, Cap. 5. n. 3. vers. de Consuetudine, vbi ita scribit: Nec solùm in Lusitania, sed etiam in tota Hispania, legitima consuetudine receptum est, vt Præcepto satisfaciat, qui in qualibet die Quadragesimæ communicauerit, teste Azor (suprà, vbi errat etiam citatio, dum pro Capite 30. habetur 41.) vbi asserit testatum fuisse à Laurentio Episcopo Prænestino Cardinali Sanctorum quatuor Coronatorum, declarasse Clementem VII. quòd in quolibet die Quadragesimæ possent fideles in tota Hispania huic præcepto satisfacere: quæ planè declaratio continetur in Compendio priuilegiorum Fratrum Minorum, & aliorum Mendicantium, & non Mendicantium impresso Neapoli. Sic ille. Andreas Victorellus in Additionibus
Victorell.
ad Instructionem Sacerdotum Cardinalis Toleti Lib. 6. Cap. 6. vers. A die palmarum, sic habet: In Hispania conceßione Clementis VII. hoc præceptum impleri potest qualibet die Quadragesimæ vsque ad Dominicam in Albis inclusiuè. Sic ille, occasione eorum, quæ habet idem Cardinalis in eo Capite, sic locutus: Iam consuetudo obtinet ferè vbique, vt in
Cardinalis Toletus.
cipiat à die Palmarum; & in aliquibus locis per totam Quadragesimam. Hæc ille, vbi ad patriæ suæ consuetudinem priuilegio firmatam videtur respexisse. Emmanuel Rodriquez in Explicatione
Emmanuel Roder. Viualdus.
Bullæ Cruciatæ pag. 181. Viualdus in Candelabro aureo §. de Eucharistia n. 10. in fine. & alij.
389
*Sed reuera hoc non videtur satisfacere,
Qui illum negent.
quia vsum talem generaliter non extare notissimum est, yt experientia constat, licet id scriptores summa digni fide non testarentur, vt testantur Emmanuel Rodriguez in Additionibus ad Ex
Fr. Emma.
plicationem Bullæ, de qua nuper, pag. 436. vbi contra Ludouicum Lopez priuilegium quidem Clementis VII. quod seruari asserit in Conuentu de Luchente PP. Prædicatorum, de quo fidem ipsi factam ait à doctissimo P. Vincentio Iustiniano, constanter defendit. P. Palaus Tomo 4.
P. Palaus. Leander.
Tract. 21. Disput. vnica, Puncto 15. n. 2. Leander à SS. Sacramento Tomo 2. Tract. 7. Disput. 7. Quæst. 12. P. Escobar de Mendoza Tomo 5. Problema
P. Escobar.
tum Lib. 44. n. 49. Quod & videtur apertè censere P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 70. Sect. 2. vers.
P. Snarez.Suarez.
Sed circa. Vbi ait sibi non satis neque de priuilegio, neque de vsu constare: At constaret ipsi saltem de vsu Hispaniæ diuersis in prouincijs demorato.
390
*Et citatus quidem Leander non videtur
consequenter locutus, cùm enim asserat neque in Castella, neque in Nauarra, neque in Aragonia, talem vsum vigere, subdit tamen sic: Si introducta sit prædicta consuetudo, quam introductam credo, quia vltra prædictos Doctores (Viualdum, Emmanuelem, & LudouicũLudouicum à Cruce, cum PP. Azor & Fagundez) id affirmant Nauarrus Cap. 21. (Manualis) n. 45. & Rodriguez Tomo 2. qq. regul. q. 56. arti. 3. & Trullench Lib. 5. Cap. 5. Dub. 2. n. 3. (corrige Lib. 3. & nu. 6.) Sic ille. Et ij quidem, quos pro consuetudine introducta producit, nihil certè firmum statuunt. Nauarrus priuilegij Clementis non meminit, sed consuetudinis, si legitimè præscripta sit, vt Conimbricæ, & locis alijs, quod, ipsum allegans, tradit etiam Emmanuel, vers. Ex his Secundò. Nec Trullench plus habet, nisi Valentiæ consuetudinem.
391
*Citat etiam in fine P. Dicastillum Tomo
Quid P. Dicastillus.
1. de Sacramentis Tract. 4. Disput. 10. præcipuè à nu. 164. vbi quidem de priuilegio satis constare asserit, & eius non vsum non obstare ob ignorantiam. Maiorem autem difficultatem ex reuocatione viuæ vocis Oraculorum ab Vrbano VIII. facta recognoscit, cui soluendæ nihil nobis confert, sed ea proposita ad alia pergit. Sed dici po
test in reuocatione prædicta excipi priuilegia illa, quæ iam habuerunt effectum: tale autem esse hoc, de quo agimus, quia ratione illius inducta est multis in locis consuetudo, quæ ipsius effectus meritò dici potest. Ex quo videtur inferri ijs, apud quos non viget consuetudo, non esse licitum priuilegij vsum. Quod quidem potest conuenienter admitti. Nihilominùs dici etiam conuenienter potest illis valere adhuc priuilegium, quia de illo scribentes post dictam reuocationem, nullam ex ea parte circa ipsius permanentiam difficultatem habuerunt. Vnde P. Escobar suprà vsum futurum licitum probabiliter affirmat. Ratio autem ex eo reddi potest, & satis quidem congruè, quod in priuilegio huiusmodi non extet fundamentum illud prauæ interpretationis & extensionis, quod Pontifices Gregorius & Vrbanus ponderarunt, cùm ipsis constaret multis in partibus vsum talem introductum, & suam in illo conuenientiam reperiri: vnde in Hispania, in qua tantoperè Catholicæ fidei splendet integritas, nihil occurrit, quod ad reuocationem priuilegij dicti potuerit prouocare. Vbi & addi potest in reuocationis Bullis de priuilegijs, quæ integris sint regnis concessa, non haberi mentionem, vti est præsens. Ex quibus infertur pro Indijs idem posse probabiliter iudicari, iuxta dicta citato Tit. 12. n. 147.
392
*Iam quod ad doctrinam illam P. Lay
man spectat, non quidem ille de qualibet rationabili caussa locutus, sed de necessaria: & hæc cum respectu quorumcumque possit occurrere, ad Indos potest dubio procul extendi. Aliud enim est de rationabili, hæc enim talis debet à proprio Pastore iudicari. Et licet P. Dicastillus suprà nu. 90. ad quemcumque Confessarium posse extendi bonis fundamentis ostendat, non audet tamen
pro praxi sine Auctore loquendo pronuntiare. Sed videtur quidem absolutè probabile, quod & ante illum lectum scripto confirmaram. Neque id solùm probabile est, sed omninò certum apparet, quandoquidem in Cap. Omnis vtriusque Sexus, id ab Innocentio Tertio in Concilio Lateranensi concessum, ibi: Nisi proprij Sacerdotis con
Cap. omnis vtriusque Sexus.
silio ob aliquam rationabilem caussam ad tempus ab huiusmodi perceptione duxerit abstinendum. Sic ille. Sed Patri Layman, si placet, hoc demus, vt necessariam caussam etiam rationabilem reputârit, | & quod futurum est fideli manifestè commodius, non commodo temporali, sed ad maius animæ bonum spectante, vt quia plus firmari in voluntate propositum occasionem noxialem dimittendi desiderat, aut quid simile eidem concedamus.

Mutis à natiuitate, an sit conferenda Communio.

393
*DVplicem proponit Auctor Seßione 3.
sententiam; negantem inquam & affirmantem saltim pro mortis articulo, quæ est Iacobi Marchantij in Resolutionibus Quæstionum Pastoralium, de Eucharistia Tract. 4. Cap. 3. Quæst. 1. Casu 4. & resoluit, si ita sint simplices & hebetes, vt pueris assimilentur, non esse administrandam ex Tridentino, Seßion. 21. Cap. 4. Can 4. secus si ingenio polleant, & commodè instrui valeant. Sic n. 5. qui tamen nu. 6. magnam circa praxim sibi esse difficultatem affirmat: quidquid enim tales faciunt adorantes Sacramentum, tundentes pectus, & similia, non sunt fidei circa Mysterium indicia, sed incitationes quædam materiales eorum, quæ fieri ab alijs conspicantur: fides enim ex auditu. Rom. 10. Vnde ibidem, & in fine concludit Indorum Parochos ad non administrandum Sacramentum istud obligari. Et videtur etiam de mortis articulo locutus, quia de illis sicut de pueris agit, & ex eo argumentum instruit. Quod vt firmius staret, & verosimilius redderetur, Indorum potuit natiua incapacitas ponderari: illi enim etsi loquendi capacitate sint præditi, magna opus habent instructione ad Sacramenti huius conuenientem receptionem. Quid ergo sentire par sit de ijs, in quibus incapacitas nequit instructionis beneficio superari?
394
*Iuxta hæc ergo locum non habent ea,
Quid extra mortis articulum.
quæ apud Dianam extant Parte 5. Tract. 6. Resol. 7. qui Resolut. præced. sententiam Marchantij suis verbis loquentis induxerat, & de casu mortis id, quod diximus, proferentis, quod ad Communionem extra casum dictum extendit, sine Auctore quidem, quem in proprijs terminis loquentem, & fauentem inuenisset, sed bonis ex eorum doctrina verosimili deductis argumentis. Primò ex Marchantio, qui id in articulo mortis admittit: ex eo enim efficax potest illatio pro ampliori facultate formari. Vbi & addi potest meliùs posse tales instrui dum valent, & sensuum aliorum integritate potiuntur, quàm cum instante morte omnia perturbantur. Secundò ex obligatione Confessionis, de qua Resolut. 3. accedente eorum sententia, qui censent non minùs difficilia debere ad Confessionem ritè faciendam cognosci, quàm ad Eucharistiam suscipiendam. Vbi & addere posset aliquos plus ad Confessionem, quam ad Eucharistiæ susceptionem superni luminis necessarium arbitrari. Tertiò, ex recepta sententia, iuxta quam debilem & imperfectum rationis vsum habentes ad Communionem admittendi sunt, quibus mutorum plurimi possint exæquari: pro & Nos suprà Sect. 13. & hoc ipso, quo hæc scribo, tempore, & loco mutus adest ita Confessionis & Communionis Sacramenta frequentans, perito vsus Confessario, vt nihil à reliquis ad Ecclesiam confluentibus differre videatur. Videndus D. Petrus de Ezpeleta de Casibus mortis Tract. 6. Resolut. 93. Circa Baptismum & Extremam Vnctionem dictum n. 277.

De obligatione Parochorum pro administranda Indis Communione.

395
*STatuit illam, & sub mortali quidem pec
cato citatus Præsul Seßione 3. grauiter rem tantam executus, de qua & à Nobis dictum suprà Sect. 13. & locis alijs ibidem adductis. Et hanc obligationem debere ad instructionem extendi, vt nequeant generaliter loquendo frigidam illam excusationem de incapacitate Indorum obtendere, quæ instructione potest sedula & continuata submoueri. Seßione 4. ea proponit, quæ ad
instructionem spectant, & num. 8. circa capacitatem in dubio Posseuini sententiam adducit de Officio Curati Cap. 8. nu. 9. dicentis administrandam Communionem. Sed standum esse ait Decreto Concilij Limensis Tertij Act. 2. Cap. 20. vbi sic
Concilium Limense 3.
habetur: In quibus autem certam sententiam tenere non poterit, consulat Episcopum. Vbi autem Episcopus non adest, affirmat posse Parochum Posseuini sententiam amplecti: dummodò consuetudo peccandi non obstet, sed emendatio recognoscatur in ijs, quæ Indis esse communia solent, qualia sunt auguria, veneficia, superstitiones, ebrietates, non quidem omnimoda, sed cum ea mediocritate, quæ in recenter conuersis debet sufficiens iudicari. Vbi quod ad emendationem attinet, illam habet difficultatem, de qua dictum à Nobis in Thesauro Tomo 2. Titulo 12. num. 434. & 435. scilicet hîc & nunc dispositis conferri debere Communionem, quidquid de spe emendationis sit: Dictum etiam n. 437. de consultatione Episcopi, sicut de dubia capacitate supra num. 224. & seqq.
396
*Sed quid si post factam diligentiam du
bium circa capacitatem perseueret? quod quidem citatus Dominus non videtur admittere dicens nu. 9. Seßionis 4. Si Indus sit capax, peccaturum mortaliter Parochum, qui Communionem denegârit: quod præsertim verum est in casu mortis. Si autem capax non sit, etiam in eo mortale admisceri peccatum, quia incapacitas talis potuit continuatione doctrinæ remoueri: qui defectus obligationem restitutionis stipendij eidem respondentis inducit. Sed certè casus possunt occurrere, in quibus post doctrinæ continuationem dubium circa capacitatem obtingat, sub qua suppositione loquitur Cardinalis Lugo de Sacramentis Disput. 13. n. 50. & supposito quòd non possit etiam Episcopus consuli: qui, etiamsi adsit, non est pro singulis occurrentibus casibus adeundus, quod onus esset Confessarijs molestissimum. Ergo si de articulo mortis agamus, de eo dictum citato n. 224. ex quo fit de obligatione extra præfatum articulum cum Cardinali Lugo probabiliter posse quempiam opinari: pro quo ex Limensi
Concilio non leue extat fundamentum citata Act. 2. Cap. 19. vbi cùm administrandam Indis Communionem statuat, addit Dummodò in ijs debitam dispositionem agnoscant, nempe fidem in Christum,
Concilium Limense.
& pœnitentiam in Deum, pro suo modo. Sic ibi: Quod inferiùs iuxta SS. Patrum Decreta expli|cans, his vsum verbis: Habeant qualecumque fidei & pœnitentiæ testimonium. Hoc autem qualecumque testimonium iuxta priùs dicta exponendum, in quibus exigitur vt Parochi debitam dispositionem agnoscant; licet in eo non sit summum, immò nec medium, sed infimum requirendum. Cùm ergo ita de Communione in eo articulo Concilium decernat, plus aliquid pro Communione extra illum necessarium esse conuincitur: vnde si desit, non erit obligatio in Parochis ad Communionis largitionem, stante dubio, quod nec Concilium videtur admittere, iuxta, dum minimum saltem dispositionis gradum agnoscendum protestatur.
397
*Sed nihilominùs dici etiam verosimili
ter potest extra prædictum articulum posse talibus Communionem ministrari: quia si cum illis eo sit agendum rigore, qui erga alios seruatur, quamplurimi per totam vitam hoc æternæ vitæ pignore priuabuntur, quod inconueniens vt magnum, & ita euitandum, proponit Cardinalis Lugo Disput. 13. citata n. 50. Vix enim de illorum capacitate plenus poterit formari conceptus in ordine ad rem tantam. Et arguere hîc possumus, sicut nuper nu. 394. cum Diana ad probandum mutis & surdis à natiuitate posse Eucharistiam extra mortis articulum conferri: magis enim verosimile est hos, de quibus agimus, id quod accipiunt, apprehendere, qui auditum habent, per quem intrat fides, quam surdi à natiuitate, fidei organo destituti. Et mutis quidem nisi sub dubio de eorum capacitate dari Eucharistia non potest: ergo & rudibus Indis, Æthiopibus, ac similibus. Quod, vti de mutis diximus, Confessariorum est iudicio remittendum. Neque Sacramentum indecentiæ alicui committitur: Si enim aliqua, illa certè, quæ ex receptione in subiecto non capaci resultat: Atqui illa etiam in recipiente morituro reperitur, quæ propter maius eius bonum, ipso annuente Domino, deuoratur: quod bonum in recipiente ante dictum articulum sperari potest, vel ob augmentum gratiæ, vel quia primam conferre potest, iuxta satis probabilem opinionem, de qua aliàs. Id quod etiam est dispositioni Concilij dicti conforme: dum enim iubet consulendum Episcopum, supponit stante dubio posse Eucharistiam sumi, si Episcopi consilium accedat. Pro quo stare videtur Verricelli Quæst. 142. quem adduxi in Additionibus Tomi 2. Thesauri nu. 269. & Posseuinus suprà D. Petrus de Ezpeleta de Casibus occurrentibus tempore mortis Tract. 6. Resolut. 83. iunctis ijs, quæ habet Resolut. 79. in fine, vbi alios Auctores accumulat. Videtur autem cursim legisse Cardinalem Lugo citata Disp. 13. Sect. 5. vbi eum citat, ei attribuens quod prorsus inficiatur, videlicet in dubio Conferendam necessariò esse Indis Communionem, cùm tamen pro eo ita scribat n. 55. Etiam si aliôqui sint doli &
Cardin. Lugo.
peccati capaces, & quamdiu de eorum capacitate dubitatur, potest licitè non dari eis Eucharistia in mortis articulo. Hæc constant ex ijs, quæ de pueris dicta sunt. Scilicet n. 43. Attentiùs cum legit Hieronymus Garcia in Summa morali de Excellentijs Sacerdotij, qui & excribit Tractatu 3. Difficult. 4. Dub. 2. nu. 23. vbi de Indis, & duobus præcedentibus, vbi de pueris.

Circa Eucharistiam noctu deferendam ad ægrotos præsertim equitando.

398
*DE hoc Seßione 5. vbi illa Pauli V. ex
Animaduersionibus circa huius Sacramenti administrationem verba proponit: Quòd si longiùs aut difficilius iter obeundum sit, & fortassê etiam equitandum &c. Circa quod Posseuinus de Officio Curati Cap. 8. n. 41. obseruat peccaturum mortaliter Parochum, si Sacramentum deferat equo vectus indomito, aut præcipiti, vel qui solitus expauescere Sessorem excutiat, ex quo manifestæ irreuerentiæ possunt timeri, omninò semper vitandæ in diuinum Sacramentum: aliôqui nullum esse peccatum. Quod tamen non approbat noster Auctor, ob varia, quæ semper timeri pericula possunt, & ab eo enumerantur. Et quia Rituale dictum contrarium videtur, dum in eo sic dicitur: Noctu autem hoc Sacramentum deferri non debet, nisi vrgeat neceßitas. Respondet intelligendum intra ciuitatem, vbi pedibus iter confici potest.
399
*In quibus id, quod de equo dicitur, in
dubitatum est, & credendum Parochos suæ hac in parte securitati, nullo etiam adhortatore stante, consulturos; quod & de quolibet alio animante debet intelligi, à quo similia possunt pericula pertimeri. Quòd autem generaliter non probetur modus deferendi Eucharistiam ab equitante Parocho, si noctu ita fieri opus sit, non videtur generaliter admittendum, si iter ordinariè sine dictis periculis sit solitum confici, præsertim lunæ splendore solis supplente claritatem. Licet autem aliquando contingere quidquam possit, ex quo in Sacramentum irreuerentia aliqualis possit redundare, id non curandum, quia de rarò contingentibus erit, quæ regulam non faciunt. Sic enim
aliquando accidit ab ægrotis Sacramentum euomi, nec propterea est illis denegandum, si competentia experimenta præcesserint. Et in casu equitationis idem accidere potest, si cum diei luce clarissima fiat. Quod quidem Rituale præfatum non obscurè significat, dum deferendum Sacramentum supponit, etiamsi longius aut difficilius iter sit obeundum, idque equitando: in longo siquidem & difficili, & multò magis in longiori & difficiliori itinere, manifestum est posse aduersum quidpiam accidere, quod quia non frequens, negligendum sanè, & cum Bono Pastore ouis per desertum quærenda, cui & ille agnus sit pariter, sua illam & carne refecturus & sanguine, & sublatam in humeros ad cœlestia pascua subuecturus. Noctu ergo, si neceßitas vrgeat, in ciuitate, & extra illam Sacramentum Sanctissimum ad infirmos deferendum. Et expositio à docto data Magistro, nescio an sit cuiquam ritè rem expendenti placitura, quia & necessitas extra ciuitatem potest vrgere: & si propter aliquam rationem, ad ciuitatem deberet dispositio talis adstringi, ea equidem esset, quæ ex equitationis nocturnæ potest desumi periculis: hanc autem non obstare iam vidimus; cùm supponat Pontifex iter & longius & difficilius esse aliquando futurum: & difficultatis ratio inter alias esse potest illa, quæ accidit ex nocturna equitatione. Et ita agunt Euangelici Operarij, ex quibus nonnullos possem nostri Ie|suitici Commilitij memorari, quibus nihil in faustum accidit, Deo ipsorum zelum ad ipsius Gloriam attentum & intentum fortunante.

Circa eamdem quando pro longè distantibus postulatur.

400
*AN scilicet, si distantia sit quatuor aut
quinque leucarum, teneatur Parochus pro eo requisitus Eucharistiam eo deferens modo, quem Rituale præscribit, petenti infirmo ministrare. Vbi non iam de obstaculo noctis agitur, de quo nuper, sed etiam diei claritate suffragante. Pro cuius resolutione duplex sententia proponitur. Prima est asserentium Eucharistiæ receptionem in re aut in voto esse necessariam ad salutem æternam necessitate medij, ita vt sine illa nequeat obtineri. Quam quidem, bonis pro ea allegatis patronis, dicit esse probabilem. Secunda, quam communiorem, & magis receptam inter Doctores asserit, ex quibus plures refert, tenet solùm esse necessariam necessitate præcepti. Et concludit vtramque esse probabilem, ac propterea posse quemlibet quam maluerit amplecti. Et nihil prætereà pro quæstionis sub præfatis terminis à se propositæ Seßione 6. doctus Auctor addendum iudicauit.
401
*Videtur ergo innuere eum, qui iudicat
necessitatem solùm esse præcepti, quod & ipsi magis videtur arridere, non teneri ad laborem illum itineris subeundum, quia infirmus pro adimplendo præcepto est impeditus, vnde & pro assecutione æternæ salutis ex ea parte nullum potest ipsi obstaculum resultare. Sed doctrina ista præsenti casui non videtur conuenienter applicari: licet enim receptio Eucharistiæ solùm sit necessitate præcepti necessaria, Parochus tamen tenetur sub mortali ad illam in mortis articulo ministrandam (quidquid de alijs sit temporibus) id quod Auctor Seßione 3. & fatetur, & probat, nec dubitari circa illud potuit, cùm sit veritas irrefragabilis. Deinde, eo ipso quòd admittatur esse de necessitate præcepti, euidenter infertur obligatio tali præcepto respondens; quia fideles adimplere illud nequeunt nisi à proprio Pastore administretur, aut ab alio eius vices supplente, qui si obligatus non sit, enerue esset tale præceptum. Prætereà distinctio præfata de necessitate medij aut præcepti, non videtur ad caussam præsentem opportuna: quia etiamsi dicamus esse necessitatem medij, ad consecutionem tamen gloriæ sufficit Communio in voto, quod votum satis exprimit infirmus, dum interpellat Parochum pro reali receptione: Ergo si stante tantum necessitate præcepti non tenetur ad Sacramenti administrationem, neque etiam stante modo alio necessitatis. Hæc cum adeò manifesta sint, videtur quidem (vt id quod est magis decorum & condecens asseramus) aliquid præsenti Resolutioni deesse ex incognito accidenti.
402
*In qua consequenter ad ea quæ sunt à Nobis in Thesauro dicta Tomo 2. Tit. 16. nu. 72. & seqq. Statuendum Parochum sic vocatum teneri Eucharistiam ministrare, non obstante labore itineris, nisi fortè in populo pestis grassetur, & vt succurratur vni, multorum sit necessitas posthabenda, quod neque iustitia, neque charitas patiuntur. Et quidem quando sic vocatur Parochus Eucharistiam delaturus, communiter censetur ad audiendam etiam Confessionem vocari, ad quod teneri se conferre sub grauissima obligatione ibidem est manifestè demonstratum, etiam quando labor non leuis futurus, immò quandôque cum vitæ periculo. Et iuxta obligationem dictam procedit Ritualis Romani dispositio, supponentis teneri Parochum Eucharistiam deferre ad longè dissitos, & ita equo vsurum, quando iter longius aut difficilius sit futurum. Et quæstio quidem grauis illa est apud Doctores, an Parochus teneatur ministrare Eucharistiam cum vitæ periculo? In quo sunt qui negent, addentes tamen id intelligi si de ægroti spirituali salute non valde dubitaretur. Plures autem & grauissimi affirmant, quos adducit & sequitur D. Petrus de Ezpeleta de casibus in morte occurrentibus Tract. 6. Resol. 56. Nullus autem circa laborem aliquem in administratione subeundum dubitauit, neque in considerationem venit an Eucharistiæ receptio sit necessitate medij, aut præcepti necessaria. Et cùm de Indorum necessaria dispositione ad æternæ vitæ introitum dubitari valde possit, nulla relinquitur in casu præsenti via ad eximendum Parochum ab huiusmodi Sacramentorum administratione, quæ stare sine lethali peccato possit.

De ebrio, qui post transactam ebrietatem, sensuum remansit destitutus Officio. Vbi & de alijs Sacramentis.

403
*DE hoc disserit, qui & suprà Seßione 7.
& præsupposita inuiolabili veritate de non administrandis Sacramentis ijs, qui in statu mortalis peccati versantur, & in ipsius peccati actu sensum amiserunt; obseruat non facilè credendum ebrietatem in casu occurrente fuisse peccatum mortale, quia sine illo stare potest, neque facilè probari valet oppositum, eo quòd testes in eadem damnatione sint, scilicet compotationis. Duo prætereà asserit, quæ inuicem videntur repugnare. Primum nu. 4. vbi ita scribit: Si aliquod dubium sit, an fuerit aut non, quispiam in peccato mortali, non sunt ei Sacramenta deneganda, vt aiunt Paludanus, S. Antoninus, Nuñus, Sotus, Antoninus Ragucius (corrige Antonius Ragucius) Vasquez Tomo de Eucharistia Disput. 209. Cap. 2. n. 13. (adde & 14.) Posseuinus Cap. 5. n. 16. & ad probandum clarè Indum in ebrietate commisisse peccatum mortale, magna est difficultas &c. Secundum num. 8. vbi hæc habet: Sed si Indus, qui dum biberet, lethaliter vulneratus est, morti sit proximus, quamuis sufficiens adsit dubium an sit rationis vsu priuatus, absoluatur sub conditione, quia instat periculum; sed non potest ei conferri Communio ob irreuerentiæ periculum, eo ipso quòd dubium de ebrietate sit. Hæc ille, qui & Extremam vnctionem ministrandam num. 7. præmiserat, eo quòd facere possit de attrito contritum, & ita morituro summi possit esse momenti.
404
*Ex quibus præferendum id, quod postre
mò circa Eucharistiam protulit, ob fundamentum ab eôdem propositum, periculum scilicet irreuerentiæ, & est penitus Rituali Romano conforme in Animaduersionibus pro Eucharistiæ ad
Rituale Romanum.
ministratione, ibi: Id tamen diligenter curandum, | ne ijs tribuatur, à quibus ob phrenesim, seu ob aßiduam tußim, aliumue similem morbum, aliqua indecentia cum iniuria tanti Sacramenti timeri potest. Sic ibi. Potest autem in casu præsenti timeri, quia ebrij in vomitum sunt proni, vt experientia constat &c. Pro quo & facit doctrina Cardinalis de Lugo de Sacramentis Disput. 13. nu. 64. vbi ita loquitur: Absolutionem faciliùs impendimus cum qualibet dubitationis vmbra: parùm enim refert quòd verba sub conditione proferantur, quæ conditione non
Cardinalis Lugo.
existente, Sacramentum non Conficient, & aliôquin extrema neceßitas vrget ad adhibenda remedia, etiam cum spe illa tenerißima. Christi vero maiestas & tanti mysterij cultus cogit ad non temerè illud in sterquilinium proijciendum. Non ergo repugnat aliquem inueniri, cui, vrgente iam exitu, absolutio sub conditione detur propter maximam neceßitatem, & qualecumque dubium pœnitentiæ volitæ, cui tamen Eucharistia, propter indecentiam & irreuerentiam dari non debeat. Hæc ille.
405
*Videtur autem citatus Præsul ab admi
nistratione huius Sacramenti non penitus abhorrere, dum post præfata verba sic subdit: In omnibus Confessarij prudentiæ remittitur, qui ex circumstantijs, verbis, & actionibus, an talis, qui occurrerit, adeò sublimis Sacramenti sit capax, deprehendet. Sic ille. Vbi videtur suppositum quæstionis destrui: agitur enim de eo, circa cuius capacitatem dubitatur: Si ergo capacitas deprehendi potest, quæstio cessabit. Si autem dubium perstat, ratio pariter negandi Sacramenti perstabit, periculum videlicet irreuerentiæ in ebrio. Præstat sanè in dubijs huiusmodi, quidquid de alijs sit, ne ante porcos mittatur cœlestis margarita, vt dictum aliàs, & conculcationis iniuriam patiatur. Nec videtur sine scandalo stare posse, vt sic affectis Communio tribuatur, vnde apparet eius inæstimabile pretium depretiari; nec accedere ad illam etiam zeno turpitudinum deturpatissimi verebuntur.

De nonnullis, quæ restant circa idem Præceptum.

406
*SEßione 8. & seqq. Communes quædam
resolutiones sunt, licet in earum Titulis mentio Indorum habeatur, probabilibus opinionibus propositis. Ex quibus illa minùs videtur verosimilis, de qua Sessione 9. n. 5. vbi ait eum, qui ex legitima caussa Paschali tempore præceptum Communionis non adimpleuit, liberum vsque ad Pascha sequens ab huiusmodi obligatione manere: quia præceptum tale est affirmatiuum, & quęquæ talia sunt, tempus determinatum habent, quo elapso cessat obligatio, vt in ieiunio, Horis Canonicis, obseruatione festorum, & similibus videre est. Et ita tenere ait Armillam, Fabienam, Victoriam, Sotum, Syluestrum, & alios, quos sequuntur Bassæus verb. Communio n. 7. & Bonacina de Sacramentis Disput. 4. Quæst. 7. Punct. 2. n. 3. Sic ibi.
407
*Circa quod in primis, Bassæus & Bona
cina dictam sententiam non sequuntur. Ille enim veram & tutam in praxi contrariam esse testatur: hic autem cùm dicat illam probabiliter posse sustineri, oppositam non solùm probabilem, sed valde etiam probabilem, asserit, vnde manifestè eam præferre conuincitur, quam & grauissimi huius sæculi Scriptores amplectuntur, vt videri apud citatos potest, & etiam apud Dianam Parte
Fauere Dianam.
3. Tract. 4. Resolut. 41. & Parte 5. Tract. 13. Resol. 3. quem malè aliqui pro contraria allegant, cùm ille solùm pro illius probabilitate militet. Et citata Resolut. 3. in fine doctrinam Cardinalis Lugo valde commendet, qui Tomo de Sacramentis Disp. 16. Sect. 4. censet, & validè probat non extingui obligationem elapso Paschali tempore, licet non vrgeat pro determinato aliquo, dummodò ante elapsum annum præceptum impleatur; quem penitus sequitur P. Bernal Disput. 34. de Sacramentis n. 76. & 77. P. Martinon Tomo 4. Disp. 36. n. 16. & seqq. P. Bonæ Spei Tom. 6. Disputat. 7. de Eucharistia n. 111. Sed obligationem pressiorem defendunt alij, teneri scilicet talem quamprimùm possit ad Eucharistiæ receptionem, in quibus P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 70. Sect. 2. P. Vasquez Tomo de Pœnitentia Quæst. 90. Arti. 3. Dub. 2. nu. 13. P. Præpositus Tomo 3. Quæst. 80. nu. 62. & 63. P. Tannerus Tomo 4. Disput. 5. nu. 118. & seqq. P. Gaspar Hurtadus Disput. 10. de Eucharistia Difficult. 3. in fine. & Disput. 7. de Pœnitentia Difficult. 12. P. Layman Lib. 5. Tract. 4. Cap. 5. n. 8. P. Arriaga Tomo 7. Disput. 47. Sect. 4. subsect. 1. P. Lessius in Resolutionibus posthumis Quæst. 80. n. 34. vers. Aduerte Quartò P. Fagundez de 3. Ecclesiæ præcepto Lib. 1. Cap. 6. num. 2. P. Palaus Parte 4. Tract. 21. Disput. vnica Puncto 15. n. 7. P. Azor Tomo 1. Lib. 7. Cap. 40. Quæs. 1. P. Filliucius Tomo 1. Tract. 4. num. 58. Villalobos Parte 1. Tract. 7. Difficult. 42. n. 8. Mag. Bacus in Summa Præceptorum Decalogi Disput. 16. Cap. 4. & quamplures alij.
408
*Deinde non est animus priori illi senten
tiæ probabilitatem omnimodam denegare, quamuis non defuerit qui Dianæ ab ipso assertam exprobrârit. Esse autem exiguam indicant Doctores aliqui, dum eam non esse improbabilem attestantur, vt Bassæus, P. Lessius, & P. Præpositus, qui indicat improbabilem quidem esse, sed dum ait non esse omninò talem, aliquid ipsi probabilitatis adscribit. Pro quo & P. Suarez ita scribit:
P. Suarez.
Hæc ergo sententia est sine dubio vera, & rationabilis, magisque fauens bonis moribus fidelium: nec dubitari potest quin in sensu explicato potuerit hæc lex dari: nec rationem probabilem video, ob quam existimemus non esse hanc Ecclesiæ intentionem. Sic ibi. Qui inferius de eo, qui in Natali Domini communicauit, & non in Paschate sequenti, sic loquitur: Respondetur, quòd de hoc fortasse posset minùs improbabiliter id defendi: nihilominùs mihi non placet &c.
409
*Et cùm hæc ita se habeant absolutè lo
quendo; si distinctiones illæ Auctorum quorumdam accedant, ex quibus nonnulli censent eum, qui ex legitima caussa Communionem omisit, teneri ad illam quamprimùm possit; alij nescio qui è conuerso, minùs profectò apparet probabilitatis in illis: & ita P. Ægidius de Sacramentis Quæst. 80. nu. 110. ita scribit. Tertia verò sententia non videtur probabilis. Nec est vlla ratio cur Ecclesia
P. Ægidius.
velit potiùs obligare ad communicandum proxima data occasione eum, qui omisit sine peccato Communionem in Paschate, quàm eum, qui peccando hoc omisit, cùm hic magis compulsione indigeat quàm ille. | Sic ille, quidquid secus sentiat P. Herincx Tom. 4. Disput. 6. n. 46. cum Armilla, & nonnullis alijs,
P. Herincx
qui tamen nu. 44. Sic ait: Estque indubiè hæc doctrina valde probabilis, & in praxi omninò admonendi seu vrgendi sunt fideles vt Communionem neglectam statim suppleant, cùm id sit securissimum & saluberrimum; quidquid sit de rigoroso præcepto. Hæc ille, iuxta quæ de intentione Ecclesiæ, & vi præcepti conuenientiùs potuit iudicare.
410
*Sententia autem, quæ è conuerso asserit
teneri eum, qui culpabiliter Communionem omisit, non verò qui inculpatè, non minùs claudicat, immò plus multò, quia auctoritate est penitus destituta: illi enim Scriptores, qui pro ea citantur, & à Bassæo ac Bonacina adducuntur, non hanc, sed priorem illam sententiam tradunt, obligantes eum, qui ex iusta caussa Communionem omisit, & excusantes transgressorem. Rationem autem diuersitatis ex eo reddunt; quòd is qui est præceptum transgressus, iam nequeat illud implere, quia alligatum tempori, eorum adinstar, de quibus dictum: Qui autem inculpatè omisit, id fecit quod in præcepto ipso permittitur: vt scilicet differri Communio possit, non autem penitus omitti: vnde respectu talis præceptum habet tractum successiuum. Erit ergo sententia dicta magis improbabilis iuxta præfatos Doctores, licet minùs præiudicialis quàm opposita, eo quod transgressores præcepti non patiatur ab obligatione liberos affirmari, qui, vt nuper dicebat P. Ægidius, magis compulsione indigent. Iuxta quæ ferendum iudicium de assertione præfata, quod ego doctis malim relinquendum.
411
*Ibidem n. 4. affirmat eum, qui præuidet
impedimentum futurum in Paschate, non teneri anticipare Communionem, & concludit sic: & adeò est certum non debere quempiam in casu proposito anticipare Communionem, vt dicat Suarez non inueniendum Auctorem, qui dicat teneri ad anticipandum præceptum. Sic ille. Vbi quidem mirari iuuat id P. Suario adscribi, quod est penitus ab eius mente peregrinum, dum oculo legitur properante. Tractat ille citata Sect. 2. vers. Tertium dubium, quæstionem dictam, an scilicet sit obligatio anticipandi Communionem, quod negat, & probat, quia tempus adimplendi præceptum nondum adest: vnde si quis communicauit ante illud, tenetur posteà, si impedimentum cessauit, præceptum adimplere. Obijcit tamen sibi præceptum iam fuisse adimpletum ex rationabili adimplendi voluntate: & sicut adimpletur differendo Communionem iuxta Confessarij Consilium, ita & anticipari posse, per quod meliùs, cùm sit anticipata solutio, videtur adimpleri. Quam rationem ait esse probabilem, sicut & sententiam pro obligatione stantem: addit tamen se non ausurum talem excusare; quia cùm lex ipsa hoc expressè præcipiat, Communicare scilicet in Paschate, non videtur cur sit omittendum, cùm seruari possit. Et sic addit: Vnde neque aliquis Doctorum
P. Suarez.
aliud docuit, neque aliud est in vsu Ecclesiæ. Sic ille, de casu locutus speciali cessantis impedimenti, de quo idem statuit P. Gaspar Hurtadus Disput. 7. de Pœnitentia Difficult. 13. vers. Addimus. Neque P. Suarez ita vt dicitur affirmare potuit, cùm probè sciret scriptores aliquos ipso antiquiores, qui videri possunt apud P. Martinon suprà ita censuisse nu. 8. Deceptus est etiam ex deproperata lectione Diana dum Resol. 42. citati Tract. 4. negans in casu prædicto obligationem Communicandi, pro eo citat P. Suarez eo ipso in loco, vbi eum vidimus oppositum adeò apertè tradidisse.
Indicus alius scriptor, de quo supra verb.
Indi Peruani Sect. 6. nu. 16. ita scribit: Si fuerint Communionis Capaces, debent intra duas hebdomadas communicare: Si autem intra eas non potuerunt, liberi manent ab obligatione Communionis, ex priuilegio Pij IV. & ex Concilio Limensi Secundo Sessione 3. Can. 94. Sic ille: qui videtur immemor priuilegij Vrbani VIII. de quo ipse Sect. 2. num. 14. Quod autem additur ex priuilegio Pij IV. ex æquiuocatione prolatum: priuilegiũpriuilegium enim huius Pontificis circa lucrandas versatur Indulgentias, de quo à Nobis dictum Tomo 2. Thesauri Tit. 12. n. 223. & seqq. Neque aliud sibi Concilium voluit, cùm talis concessio non sine graui inconueniente constaret.
Loading...