SECTIO XXVIII.

SECTIO XXVIII.

De Quinto Ecclesiæ Præcepto circa Decimas & Primitias.
Section
428
*DE illo agit Quitensis Præsul Lib. 4. Tract. 6. de quo, & Nos Tit 12. Thesauri Cap. 19. Tomo 2. Neque occurrit quòd dictis addere oporteat; cùm & doctrinæ consonent, nec noui aliquid obuersetur apud doctum scriptorem, quod vti aduersum, titulo propriæ defensionis sit opus impugnare. Circa
pauperes quidem affirmat Sessione 3. n. 12. & seqq. non teneri illas soluere, si extremam aut quasi extremam necessitatem patiantur. Et cùm de necessitate graui non statuat, videtur tamen illam sufficientem iudicare, dum ex Cap. Licet de Censibus, probat quando necessitas est grauis, ita vt quis non habeat quo se aut familiam sustentet, posse decimas retinere. Et ex P. Suario Lib. 1. Cap. 16. n. 16. & 18. addit non teneri talem manifestare decimas, si credat sibi non remittendas. Neque enim Ecclesia, quæ pijssima est mater, credenda est ita suos velle vexari filios, vt fame sua ministrorum subseruiant satietati, qui eam sunt ex aliorum congruis decimationibus habituri. Et Nos quidem citato in Capite num. 450. adducto etiam Doctore Eximio, & alijs, idem comprobauimus, vnde videtur dicendum grauem necessitatem sufficere vt pauperes ab huiusmodi præstatione valeant excusari. Quæ autem sit grauis necessitas à Doctoribus de Eleemosyna tractantibus explicatur, ex quibus videri possunt idem P. Suarez Disput. 7. de Charitate Sect. 1. num. 4. & P. Arriaga Tomo 5. Disput. 43. n. 20. & seqq.
429
*Et Cap. Licet de decimis non agit, sed de Collectis, à quibus excusandum cœcum statuit Pontifex, non quidem Innocentius Tertius, vt dicitur, sed Gregorius, aut Magnus, aut VII. aut IX. vt videri potest in Glossa marginali ibi, & in Cap. Licet multùm, de restitut. spoliat. Æquiuocatio autem circa Innocentium Tertium ex eo processit, quòd apud P. Suarium suprà num. 15. citatur Innocentius in Cap. Licet. Sed modus ipse citandi satis indicat de auctore Decretalis non esse sermonem, sed de alio, Innocentio inquam, Quarto in illam scribente, sic enim ibi: Hæc de
P. Suarez.
claratio & moderatio suit antiqui cuiusdam Doctoris Canonistæ, vt Innocentius refert in Cap. Licet &c. Sed quidquid de hoc sit, quamuis prędictumprædictum Caput non de decimis, sed de Collectis statuat, eius tamen ratio, quia generalis est, bene induci pro caussa præsenti potest, sic enim Pontifex: Dixit
Cap. Licet de Censibus.
quoque prædictus Cœcus, quòd ad Collectas inter alios pariter compellatur, quòd fieri non permittas: quia eum, quem cœcitas sua grauat, inhumanum est nimis in Collectione affligere, cui debuerat ex Collectis, si esset necessitas, misereri. Sic ibi. Et aliàs indubitatum est cœcos ad decimas teneri, quia potest eos non grauare necessitas, sub qua suppositione Pontificia decisio procedit, si esset necessitas.
430
*Videri autem alicui posset casum istum de extrema & graui necessitate, ex ijs esse, qui moraliter occurrere nequeunt. Qui enim pecu|lium habet, ex quo decima separari possit, si illam Ecclesiæ soluat, nouem alias retinet portiones, ex quibus sustentari potest, neque videtur ex illius defectu in graue aliquod nocumentum incursurus, grauis scilicet, quamuis non lethalis infirmitatis, quo pacto grauem necessitatem Doctores explicant, vt videri potest apud P. Arriagam suprà n. 22. Quæ quidem obiectio non videtur leuis: & quod ad extremam necessitatem attinet, ita forsitan asserendum: Sed ea tamen non obstante resolutioni est stabilitæ à Nobis incumbendum: nam nouem illæ partes adeò tenues esse possunt, vt licet pro aliquo temporis spatio sufficiant, non tamen pro omni: & ita necessarium erit Indos, quod non rarò vidimus, in annis sterilibus, vel quia defecerunt pluuiæ, vel quia gelicidio sata perierunt, ad herbas, & radices aridas atque insuaues confugere, ex quo infirmitates non leues possunt pertimeri: Sic enim experientia docuit sterilitati pestes succedere, aut certè morbos aliquos graues inter damna grauissima computandos. Et vt demus damna infirmitatum non esse formidanda, ipsa certè alimenti congrui necessitas per plures dies, damnum profectò graue est, quod expedit pauperem præcauere, vbi & pariter dicendum; cui debuerat ex Decimis misereri, sicut dictum à Pontifice de Collectis.
431
*Et præfatæ difficultati alia apud eum
dem succedit, de qua n. 5. vbi rogat, an qui hoc anno ob extremam aut grauem necessitatem decimas non soluit, debeat sequentibus, in quibus vberiores prouentus, defectum huiusmodi resarcire. In qua pro parte negante adducit P. Suarium suprà, scilicet locis à se citatis, videlicet nu. 16. & 18. Sed non videtur exactè perlectus: id
P. Suarez.
enim quod negat in nullo ex præfatis Paragraphis est, sed 17. vbi de extremam patiente necessitatem agit. In fine autem nu. 18. negat de graui. Pro affirmatiua autem citat D. Thomam 2. 2. q. 87. arti. 4. & Caietanum ibi; sed S. Doctor eo loco ad 4. solùm ait pauperes teneri dare decimas, & de extrema aut graui necessitate nec verbum, sicut neque Caietanus. Sed cum Scoto,
D. Thom.
in 4. dist. 15. q. 2. arti. 4. asserit, si is, cui decimæ erant soluendæ, non erat in simili necessitate, non esse obligatum, secus, si erat: nam debitore ac creditore in necessitate pari existentibus, potiùs est ius creditoris, quia dominium habet in eo, quod à debitore debetur, & insumptum est ab ipso, & ita semper vrgebat obligatio. Pro quo citat Paludanum in 4. q. 4 Constitut. 1. Vbi, quidquid de citationibus sit, in quibus sæpè, & nescio, Auctori minimè tribuenda peccatur, resolutio non videtur consentanea alteri, quam Seßione 2. præmiserat, probans ante separationem decimæ
ex aceruo nullum in ea Ecclesiam dominium habere: vnde concludit satis vtili documento, post adductum ex tributis exemplum sic locutus: Luego de la misma manera, antes que los Indios diuidan sus frutos, y paguen la Costa, que le toca à la Iglesia, no podran los Diezmeros tomar del monton cosa alguna, porque no tienen dominio alguno en el, y por esto ay tantas prouisiones despachadas en las Reales Audiencias para que estos tales no se entremetan por su autoridad à coger de los ganados y sementeras los Diezmos, antes aguarden que los Indios se los paguen. Sic ille allegans Glossam, Rebuffum, & Monetam. Et vtinam sicut ab ipso ita dictum benè, sic etiam & benè factum generaliter videremus, vt locus iteratis querelis minimè præberetur.
432
*Cùm ergo fundamentum decisionis de
ficiat, videtur dicendum obligationem extingui, quod & alij Auctores tenent, scilicet P. Lessius Lib. 2. de Iust. & Iure Cap. 10. n. 20. vt probabile, & forsan verius, quando debitor creditorem in necessitatem parem non coniecit. P. Palaus Disput. 1. de Iustitia Commutatiua Puncto 17. n. 6. vbi id de habente dominium, quasi certum videtur statuere. Et n. 7. cum P. Lessio sentit, vt certius addens idem stare, si priùs quàm creditor in necessitatem deuenisset. P. Coninck 2. 2. Disput. 27. n. 171. P. Arriaga Tomo 5. Disput. 44. n. 19. & 20. P. Fagundez Tomo 2. in Decalogum Lib. 7. Cap. 26. n. 3. & Cap. 27. n. 7. vbi de necessitate extrema P. Vasquez Opusculo de Eleemosyna n. 72. & alij apud ipsos. Vbi addendum non videri casum hunc moraliter possibilem: quòd scilicet is, cui decimæ soluendæ sunt, sit in extrema aut graui necessitate, quæ sit paucitate fructuum ab Indo aut simili subleuanda: quandoquidem decimas potest ab alijs accipere, quæ pro sustentatione sufficiant. Neque de his plura, cùm circa decimas multa sint etiam à Nobis dicta Tomo 1. Thesauri, & præcedenti Tomo Auctarij, dum pro Religionibus actum est eo ab onere liberandis, vel saltem pro illo piè & amicabiliter temperando: pro quo à Societate humiliter apud Regiam Maiestatem in eius Regio Indiarum Consilio supplicatum: seruire enim Ecclesijs desiderat non spiritualibus tantùm laboribus, sed & subsidijs temporalibus, etiamsi huiusmodi contributionibus non leuia sit incommoda perpessura.

CIRCA PRIVILEGIA PRO INDIIS.

DE illis tractat Dom. Quitensis Lib. 5. Tract. 1. de quibus & Nos fusiùs Tomo 2. Thesauri Tit. 12. Quia verò circa nonnulla à Nobis dicta diuersum aliquid occurrit, non est iteratus labor recusandus, cum fructu impendendus, quia & cum maiori dictorum firmitate, & luminis accessione. Sit ergo
Loading...