SECTIO XXXVIII.

SECTIO XXXVIII.

Circa duo Priuilegia alia, & de viuæ vocis Oraculis.
474
*SEssione 19. adducitur priuilegium
concessum Limanis Archiepiscopis à Gregorio XIII. die 15. Aprilis an. 1583. cuius meminit Dom. Felicianus à Vega in Relection. Canon. pag. 194. n. 154. dicens iuxta illud praxim aliquoties viguisse, absoluendi scilicet in vtrôque foro ab omnibus delictis, excessibus & peccatis Sedi Apostolicæ reseruatis, etiam in Bulla Cœnæ contentis, ratione laborum, sumptuum, itinerum, & periculorum in longis adeò nauigationibus. Item & insigne aliud concessum à Paulo Tertio (corrige IV. an. 1558. die 28. Nouemb. intimatam) Hospitali Diuæ Annæ eius
Aliud Hospitali S. Annæ.
dem Ciuitatis, simul cum Iubileo, virtute cuius potest Confessarius commutare vota præter illa, quæ excipi solent, & dispensare in omnibus irregularitatibus sine restrictione aliqua, in foro tamen interno. Cui cùm obijciat reuocationem,
eo quod viuæ vocis Oraculum fuerit, eo non obstante affirmat doctus Antistes tamquàm probabile non esse reuocatum, quia reuocatio non est parti iudicialiter intimata, quod est ad reuocationem priuilegij necessarium, vt tradit P. Thomas Sancius Lib. 3. de Matrim. Disput. 30. num. 13. & P. Azor Tomo 1. Lib. 3. Cap. 22. Quæs. 7. vbi ait quòd si priuilegium factum fuerit Parochiæ, satis sit vt promulgatio promulgetur in Parochia. Et dum hoc non fit, probabile est vsum priuilegij licere.
475
*Sic ille sentit, in quibus quod ad priuile
gium Limano Archiepiscopo id addendum quod ad hæresim spectat. Licet enim absolutè loquendo probabile sit, facultate pro casibus Cœnæ concessa, venire hæresim; stantibus tamen Pontificijs declarationibus videtur excipienda. Et quamuis probabile etiam sit posse Episcopos quando est occulta, foro in eodem absoluere, iuxta facultatem à Concilio Tridentino eisdem attributam, id quidem proptereà accidit, quia ipsis ratione Officij competit omnibus & singulis: at facultas prædicta merum priuilegium est, quod etiam alijs non Episcopis plerumque conceditur; vnde more aliorum debet se gerere sic priuilegiatus. Et quidem cùm priuilegium dictum pro | vtrôque foro sit, fiet ex eo etiam in foro externo posse hæreticum absolui, quod constat dici non posse, vbi est S. Inquisitionis Tribunal. Pro interno autem necessarium non est, iuxta dicta: ergo non est opus circa hoc anxiè contendisse.
476
*Illud discussione dignum, an si D. Ar
chiepiscopus sibi persuadeat ratione facultatis à Concilio impartitæ se non posse ab hæresi absoluere, ob multiplicem prohibitionem, & nihilominùs dictum priuilegium posse locum habere, committere valeat alteri absolutionem, sicut posset iuxta facultatem à Concilio concessam, si non esset reuocata? & ratio difficultatis est non leuis, quia potestas dicta est delegata, & ea quæ sic pro absolutione committitur, non potest alteri delegari, vnde Confessarius huiusmodi priuilegio gaudens nequit committere alteri eam, quam ipse habet potestatem, vt est receptissimus Doctorum sensus. Nihilominùs verosimile apparet oppositum, quia eadem ratio, quæ Concilium mouit vt Episcopis facultatem absoluendi cum ampliatione dicta concederet, in casu præsenti præualet, non posse scilicet illos semper ad hæc per se ipsos attendere, & fidelium ad ipsos accessum futurum difficilem: quod tamen nequit Confessarijs priuilegiatis conuenienter applicari, vnde diuersa est ratio.
477
*Facultatis alterius Ecclesiæ & Hospitali
D. Annæ concessæ mentio etiam à Nobis inducta in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. n. 224. in fine. vbi eius singularis ex cellentia commendata, cùm an maius aliquid in toto Orbe Christiano sit penitus nesciamus. Neque id proptereà sic prolatum, quòd circa casus reseruatos maius non occurrat aliud, quandoquidem in eo casus Bullæ Cœnæ inueniuntur excepti, sed in ordine ad irregularitates, nulla siquidem excepta in eo, vnde circa bigamiam & homicidium specialiùs exortæ quæstiones. Et variæ circa illas virorum doctorum sententiæ: quidam enim negant, ex regula Iuris notissima, quòd in generali concessione non veniunt ea, quæ quis non esset in specie verosimiliter concessurus, & tales sunt irregularitates prædictæ. Concedunt alij ob dicta citato Tomo Thesauri Tit. 19. n. 77. & 78. gratis enim videtur dici non concessurum Pontificem, quod scimus ab ipso fuisse quandôque concessum. Et specialiter cùm de Indijs agitur: sic enim & circa homicidium & circa bigamiam concessa facultas in ijs, quæ Indiarum Episcopis cum limitatione temporis conceduntur. Et n. 469. vidimus priuilegium Iulij Tertij circa eadem Religiosis Nouæ-Hispaniæ concessum.
478
*Videtur quidem circa homicidium sem
per moderatio illa tenenda quam Pontifices adhibent in præfatis facultatibus, sic enim num. 2. Si tamen quoad homicidium voluntarium ex huiusmodi. dispensatione scandalum non oriatur. Semper autem scandalum orietur, quando homicidium fuerit insidiosum, & cum circumstantijs illis, de quibus dictum num. 470. vnde circa hoc non est verosimile facultatem attributam. Quamquàm id videatur cessare ex eo quòd potestas dicta sit tantùm pro foro conscientiæ; sic enim scandalum esse nequit, cùm supponatur delictum fuisse occultum. Nihilominùs id stare potest, quia homicidium esse potest & insidiosum & occultum, eo quòd in iudicio non potuerit probari, licet aliqui illud norint, & sit homicida diffamatus; tunc enim ex dispensatione scandalum orietur, quod in homicidio alterius generis non erit, quo non solent homines infamari; immò aliquando honorari potiùs, quia per illud cum ostentatione animositatis honori consultum, non quidem diuinis, sed mundi legibus obsequendo.
479
*Quod autem ad concessionis firmitatem
spectat, id quod dicitur de notificationis defectu non videtur admittendum: quia licet notificatio necessaria sit in reuocatione eorum, quæ sunt in particulari concessa, non verò in ea, quæ generalis est, & quæ concessa sunt omnibus & singulis comprehendit, in quibus eadem est ratio. Hoc enim fieri posse à Pontifice, (sicut & ab alijs superiorem potestatem habentibus) indubitatum est. Sic autem fieri quando generalem reuocationem statuunt, nequit etiam dubitari, cùm eorum verba sic indicant, & negotium esset difficillimum, notificationes ita multiplicari, vt omnibus priuilegiatis iudicialiter innotesceret reuocatio. Et in casu præsenti res videtur compertissima ex tenore verborum. Sic enim Gregorius: Nec in posterùm cuiquam suffragari posse, vel debere, nec aliquem de ijs de ceterò vllo modo posse vti, etiamsi expressa & specifica mentio, etiam de verbo ad verbum de his facienda esset, decernimus & declaramus. Vrbanus autem post similia & vrgentiora, ita subdit: Volumus autem quòd eædem præsentes litteræ, siue earum exemplar, ad valuas Basilicarum prædictarum, & in area Campi Floræ huiusmodi similiter affixæ omnes, quos concernunt, perinde arctent ac afficiant, ac si vnicuique personaliter intimatæ fuissent. Sic illi: quibus nihil dici potuit dilucidius.
480
*Commodior videtur expositio, si dica
mus concessionem dictam non esse reuocatam, quia per Iubileum, seu Indulgentiam plenariam habetur: talia enim non reuocari, vt pium & probabile proponit P. Quintanadueñas Tomo 2. Tract. 5. Singul. 2. n. 9. cum Iuniparo Disput. 5. Quæst. 3. Cap. 1. qui specialiter de Religionibus loquuntur. Est autem eorum ratio alijs communis, quòd scilicet gratiæ nomine, de qua in præfatis Bullis, non veniunt Indulgentiæ, quod quidem ex Bullæ Cruciatæ potest tenore probari, in qua Indulgentiæ, gratiæ, & facultates vt diuersæ proponuntur, de quo à Nobis dictum in Thesauro Tomo 1. Tit. n. 280. & 307. Licet autem dispensationes dictæ non sint Indulgentiæ, veniunt tamen vt quid accessorium ipsis, & ita ad genus illud concessionis spectant, circa quod reuocatio non procedit. Habet insuper priuilegium dictum
speciales pro perpetuitate clausulas, vt neq;neque Constitutionibus ex certa scientia & motu proprio emanatis debeat intelligi reuocatum. Et licet Bullæ prædictæ reuocatoriæ omnes huiusmodi derogatorias robore penitus declaret destitutas: quia tamen hæc in fauorem fidei militat, & Indorum conuersionis, quam Pontifices enixè desiderant, non videtur generalibus illis clausulis comprehensa, in quibus de hoc mentio nulla.
481
*Non est autem omittendum id quod ad firmandum doctrinam de reuocatione spectat, Auctores scilicet adductos minimè contrarium docuisse. Nam P. Thomas Sancius de Vicario | Episcopi loquitur, qui non censetur reuocatus donec ipsi intimetur reuocatio, quod tamen multi negant. Vnde casus est diuersus, vbi de supremo agitur Principe, qui non est Iuris regulis alligatus pro inferioribus alijs stabilitis. P. Azor citato
P. Azor.
Tomo, non Libro, sed 5. ita scribit: Respondeo, ex communi sententia priuilegium personæ, si reuocetur
à Principe, tunc finiri, cùm peruenit ad notitiam priuilegiarij. Sotus lib. 1. de Iust. q. 1. arti. 4. Medina 1. 2. q. 90. arti. 4. pon. conclus. 5. Quare si priuilegiarius antequàm nouerit abrogatum esse priuilegium, eo fuerit vsus, nec peccat, nec debet factum rescindere, & adducto exemplo potentis eligere Confessarium, sic prosequitur: Hoc tamen intelligitur, si Princeps priuilegium velit esse abrogatum statim ab eo tempore, quo ipse reuocat, vel à certo tempore elapso, vel ab eo die, quo reuocatio priuilegiorum fuerit publicè promulgata. Sic ille. Et hic est casus præsentis quæstionis, cui non obstat id, quod de Parochia addit sic dicens: Porrò si priuilegium sit concessum vniuersitati, Collegio, vel cuilibet alteri Communitati, satis est, si ipsa Communitas certior fiat de reuocatione priuilegij, non est necessè vt singuli fiant certiores. Si priuilegium datum fuerit Prouinciæ, Ciuitati, Parochiæ, vel alteri loco, satis est si reuocatio promulgetur in Prouincia, Ciuitate, Parochia, vel in loco. Hæc ille; quæ quidem verissima, sed extra præsentem casum, vbi non de speciali reuocatione agitur, sed de generali, in qua prior huius scriptoris resolutio proculdubio tenenda, cùm de Pontificis constet voluntate. Neque Parochiæ nomen Ecclesiam designat, sed Communitatem Parocho alicui subiectam, aut etiam pluribus.
482
*Et iuxta prædicta accipiendum est, quod
habet Petrus Marchantius in Tribunali Sacramentali Tract. 1. Titulo 8. in fine. vbi ita scribit: Dixi (vtpotè quia eis obligatoriè intimata non est) non enim quæuis notitia legis, vel promulgationis legis, quemlibet obligat, sed debet obligatoriè intimari, nimirùm per eos, ad quos regimen populi, Diœcesis, siue Congregationis spectat, & quibus credere & acquiescere obligor. Quod dicendum fuit propter aliquos, qui cùm particulari notitia aliquid audiunt Romæ promulgatum, statim obligationem proclamant, non expectantes vt ordinatè lex per Nuntios Apostolicos, vel Episcopos intimetur. Et hæc omnia apertißimè declarari possunt ex ijs, quæ Auctores tradunt de ignorantia inuincibili & probabili à peccato excusante, quam diximus etiam inueniri posse in lege diuina positiua, immò & in nonullis ex lege naturali tantùm deductis. Et hoc modo iustè & rationabiliter concordari possunt variæ opiniones de legum sufficienti promulgatione & obligatione. Aliud enim est legem esse sufficienter promulgatam, & vim obligandi habere; aliud est illam has vel illas personas, immò & Communitates de facto obligare. Sic ille: intelligendus sanè quando in ipsa lege terminus obligationis non assignatur, tunc enim alia non est opus intimatio, vt in præsenti casu.
Loading...