SECTIO XXIII.

SECTIO XXIII.

Quomodò contingat Indicos peccare Parochos in contumelijs Indorum, cum generali doctrina.

226
*GEneralis esse quæstio potest, & ita
eam proponit Dom. Quitensis Lib. 2. Tract. 1. Seßione 4. vbi titulus tria tantùm nomina contumeliosa proponit, latro, ebrius, & primo loco illud, quod nefandum crimen voce in complexa significat, de quo nihil apud ipsum, sed de duobus alijs, affirmans ob vilitatem personarum non peccari grauiter, dum Indi latrones & ebrij compellantur, iuxta communem scriptorum sensum. Quod secus accidet, si Indus quispiam maiori sit dignus honore, quia vitia peccata detestatur, & bonam eatenus opinionem affectat, quia cultioris ingenij, grauis, Caziquius, Gubernator. Prius ergo illud prætermisit, quia de illo maximè venit accipiendum: Nec nominetur in vobis, quod ab Apostolo dictum, & de quo circa tertiam Assertionem. Propter quam rationem omitti etiam in titulo debuisset. Sed quia in Parocho quodam illud satis frequens deprehendi, sic suum Sacristanum honorante, ideò de Parochis placuit specialiter disputare. Circa quod
227
*Dico Primò. Ebrios vocare Indos, qui
verè tales sunt, & idem est de Æthiopibus, graue peccatum non est, & nullum si id correctionis caussa fiat. Sic communiter scribentes; pro quo est commoda doctrina apud P. Antonium Perez Tractatu 1. qui est de Iustitia & Iure, Disputat. 4. num. 176. vbi ait in contumelia duo attendi: primum est ipsa excellentia boni, cuius defectus obijcitur: Secundum est vis contristatiua & perturbatiua proximi, quam habet contumelia; potest accidere vt defectus sit paruus, & tamen vis contristatiua contumeliæ sit magna, & propter hanc vim potest paruum obijciens defectum in contumelia grauissimè peccare, cùm pro nihilo dicatur illius tristitia & perturbatio. Vnde infert obijcientem feminæ defectum pulchritudinis grauiter peccare. Ex quibus à contrario arguendo videtur inferri obijcientem alicui grauia delicta non peccare mortaliter, seclusis alijs circumstantijs, vt scandali &c. Si neque tristitiam, neque perturbationem, quæ alicuius momenti sint, in audiente, attenta eius dispositione, sint nata concitare.
228
*Dico Secundò. Etiamsi crimina obiecta
reuera non extent in ijs contra quos iactantur, stare potest vt mortaliter contumeliator non delinquat, quod accidere frequenter in vulgo Indorum potest. Id probat doctrina nuper adducta: Nam possunt talia verba, grauiter aliàs iniuriosa, in eos iactari, quos attenta eorum dispositione, non sint nata grauiter eos contristare aut perturbare. Et ad hoc videtur iuxta mentem Dom. Quitensis fædum illud verbum, de quo nihil in speciali duxit pronuntiandum, licet nullum ita turpe & obscænum habeatur. Et quidem iuxta
Cum notanda doctrina.
aliquorum sententiam furtum maius est peccatum nefando crimine, cùm sit contra virtutem nobiliorem, iustitiam scilicet. Vnde videri alicui posset, eum qui furem aliquem vocat, grauius peccare, quàm si nefandum crimen obijciat. Sed quia in communi ęstimationeæstimatione maior ex hoc quàm ex illo infamia resultat, ex eo non videtur peccati grauitas in contumelia reperta minorari: inde enim est vt maius præposteræ turpitudi, quàm furto sit supplicium ciuilibus & sacris legibus designatum. Si ergo contumelia talis à mortifera sit excusanda malitia, aliundè id erit comprobandum, ex adducto scilicet fundamento, si constet rem ita se habere, vt scilicet audientes nihili faciant huiusmodi contumeliam, quod monstrabit experientia.
229
*Dico Tertiò. Fœdis vocabulis vti Paro
chos erga Indos, quibuscum agunt, lethale videtur peccatum. Probatur, Quia maximam indecentiam præ se ferunt, nec sine scandalo stare potest, præsertim quando in Ecclesia aut sacristia, & de Missa dicenda agitur, proferuntur. Damnatur ab Apostolo inter vitia alia ad luxuriam spectantia Turpitudo Ephes. 5. v. 4. ea scili
Ephes. 5. v. 4. & 5.
cet quæ verborum est, vt ex Syro Interprete deducit P. Cornelius: nam quæ ad opera pertinent vers. præcedenti proscripserat: & ijs infectos spurcitijs à Dei regno excludendos vers. 5. protestatur: Non habet hereditatem in regno Christi & Dei. Potest ergo aliqua verborum turpitudo esse lethalis: inter quæ quidem hoc, de quo agimus, videtur eminere. Et nulla valet circumstantiarum prærogatiua in ijs, de quibus agimus excusari, immò ex prædictis augescit. Inter quas illa statim in considerationem incurrit, huiusmodi fœdo agendi modo Indos ab integritate Confessionis auerti apud tales Parochos faciendæ. Vix enim adduci illi possunt vt Parochis honestioris indolis confiteantur; quid ergo de ijs sperandum, qui Parochos sortiti sunt fœditatum talium obiectores? Item quod ex prauo ciusmodi exemplo Indi eumdem loquendi modum addiscunt, vt non pudeat ita tractare alios, sicut ipsi à suis Parochis | nullo Dei timore tractantur. Ratione autem scandali verba turpia mortalem posse habere malitiam obseruant communiter scriptores, quos adducit Bassæus Tomo 2. verb. Impudicitia n. 18.

Circa contumeliam generalis quidem, sed vtilis obseruatio.

230
*COmmuniter receptam doctrinam
proponens Dom. Quitensis Sessione citata affirmat de Religioso aut viro alio propter probitatis opinionem in honore habito, dicere habere pellicem mortale peccatum esse; quod tamen si de milite dicatur, aut ordinario iuuene, mortale non est; pro quo citat P. Lessium, sed loco non indicato: & idem de ebrietate asserit respectu eorum, qui illam sibi indecoram non reputant, sicut alij pellicatum: quod Indis accommodans, id, quod vidimus, pronuntiat, peccati remouens grauitatem. Et Pater quidem Lessius Lib. 1. de Iust. & Iur. Cap. 11. num. 17. ita scribit: Quando ratione conditionis personæ pec
P. Lessius.
cata, etiam manifesta, non censentur notabiliter lœderefœdere famam, non est peccatum mortale horum reuelatio: vt si quis dicat militem commisisse duellum, habere concubinam, decepisse puellam: vel adolescentem esse prodigum, deditum amoribus. Sic ille: vbi non de contumelia, sed de detractione loquitur; neque vtriusque eamdem esse rationem ex eodem ostendi potest, qui num. 14. ait non esse mortale peccatum defectus natalium detegere alijs, cum limitatione, de qua ibidem: & tamen mortale esse affirmat, si id, & similia in faciem, præsertim honorabili viro dicantur. Additque statim: Secus si vilis sit conditio; nisi fortè grauem mœrorem inde putetur concepturus. Non ergo generaliter ex eo quod accidit in detractione argui ad contumeliam potest; cùm contingere queat, vt qui sine mortali peccato infamatur eius aperto defectu, illum sibi in faciem iactari molestissimè ferat, & ita mœrore graui consternetur, quod & in Indis accidere potest.
231
*Sed circa id, quod de milite dicitur non
citato Auctore insurgit P. Antonius Perez suprà num. 157. & duobus seqq. Aliquatenus refragatus; ait enim quòd status militis non excuset illum à cura viuendi in suo statu decenter & honestè, vnde infamatur grauiter, si dicatur de illo viuere indignè, in quo est ad honestè viuendum obligatus. Neque ex eo quòd aliqua vitia sint ordinaria militibus, probabile redditur, ita vt iudicari possit in hoc aut illo determinatè reperiri, & etiam propalari: nam magnæ laudis est & virtutis in milite, si velit in suo statu modestè se gerere, & præbere optimum exemplum vitæ militaris: & ita iniquum est de illo tunc temerè iudicare. Si enim liceret, cessaret vtilitas in milite dandi bonum exemplum vitæ militaris: eo enim exhibito, nihilominùs iudicari poterit temerè illum malè viuere, & tale exemplum esse quamdam hypocrisim. Quòd si constet militem (& idem est de alijs, in quorum statu maior licentia esse solet) non ægrè ferre infamationem, signum probabile est illum esse obnoxium vitijs militaribus: abiecto enim pudore, facilè labuntur homines in vitia, à quibus si valdè abhorrerent, etiam abhorrerent ab eorum infamia. Secus autem accidit quando probabilis non est malitia; pro quo requiritur, vt & vehementia inclinationis sit, & abiectio pudoris. Sic ille philosophatur, circa quod
232
*Dico Primò. Ex sola status conditione
iudicare aliquem in statu mortalis esse peccati, mortale peccatum est. Probatur, Quia statu tali non obstante potest quis honestè viuere, & magni facere se probum haberi, nec perditis moribus; quia honestissimum curam habere de bono nomine, iuxta diuinam præceptionem. Habet & Christus milites suos, qui etiam legiones habet. Verba sunt D. Ambrosij Lib. 2. de Virginibus, & de sæ
D. Ambr.
culi militibus locutus, ex quibus vnum satis memorabilem introducit. Talis & Cornelius, de quo Act. 10. & miles, de quo ibidem v. 7. & militem
Act. 10. v. 7.
metuentem Dominum. Ergo qui aliter iudicat, manifestam illi facit iniuriam, dum temerè iudicat contrarium: iudicium enim temerarium in re graui mortale peccatum est, iuxta receptissimum in Theologia dogma. Quod euidenter vrgetur: Nam si ex solo status fundamento ita licet iudicare: ergo illicitum prorsus est talem statum amplecti. Constat illatio: Quia status, in quo viui sine mortali peccato nequit, sine graui etiam peccato nequit assumi: talis est hic, de quo agimus: Ergo. Maior est certissima, & Minor clara: Nam ex solo statu iudicari sine temeritate potest eum, qui ipsum profitetur, esse in peccato mortali: ergo in eo viui sine illo nequit. Atqui de statu ita sentire intolerabilis error est, & grauissima censura dignus, vt est compertum. Id autem quod de profitentibus statum aliquẽaliquem dicitur, de illis etiam dicendum, qui ratione ætatis, & procliuis in vitia concupiscentiæ, militibus adnectuntur.
233
*Dico Secundò. Si quis occultum eorum
peccatum, de quibus præcedens Assertio, detegat, mortaliter peccat. Probatur ex communi scriptorum doctrina circa occultorum detectionem. Nec valet si dicatur homines huiusmodi in peccatis, quæ in eorum sunt statu, aut ætate frequentia, non curare diffamationem. Contra hoc enim est, peccata dicta esse occulta, & eos, qui illa commiserunt, eo ipso quòd secretum accurarunt, euulgari ipsi penitus noluerunt; licet in alijs id non curent, immò famam quandôque ex eorum patratione conquirant, & exultent in rebus peßimis. Prouerb. 2. v. 14. vt ex duellis, aut rixis, in quibus ostensione fortitudinis suo consultum honori iuxta diaboli leges arbitrantur.
234
*Dico Tertiò. Etiamsi quis de suo te
gendo peccato non multùm curet, si tamen aliquod in particulari detegatur, quod ab eo non scitur esse commissum, sitque illud mortale, mortale etiam videtur peccatum. Ratio est, quia est testimonium falsum in re graui, quod iuxta omnes mortale peccatum est. Ad quod dici potest testimonium circa veniale tantùm esse veniale, quia est leuis infamatio: eum autem qui de peccatis grauibus tegendis non curat, infamiam ex ipsis prouenientem non videtur curare: vnde maior non est, quàm sit illa, quæ ex venialium apertione resultat. Sed hoc non satisfacit: Nam licet quis de eorum peccatorum euulgatione non curet, quæ verè commisit; ea tamen quæ non commisit euulgari, contra eius esse potest voluntatem, & valdè molestum accidere. Vnde socij D. Bonifacij Martyris, qui eum turpibus amoribus | deditum nouerant, grauiter peccarunt, existimantes, & sic etiam coràm alijs proferentes, eum apud Tarsenses mulierculas certius esse distineri. Cuius peccati veniam comperto postulauere martyrio, & ab eodem mirabiliter reportarunt, pro quo eius historia consulenda die 14. Maij.
235
*Sed his non obstantibus contrarium vi
Oppositum vt valeat suaderi.
detur posse verosimiliter persuaderi discursu sequenti. Si quis de aliquo conditionis præfatæ dicat decies, aut vigesies graue aliquod peccatum commisisse, vnum addendo peccatum supra certum numerum, non peccat mortaliter, quia ex additione dicta non variatur conceptus circa illius prauitatem: Ergo neque dicens in speciali peccasse in tali vel tali occasione. Consequentia patet, quia similiter in eo casu conceptus circa morum corruptelam minimè variatur, vel certè valdè parùm. Si dicatur contra illius esse voluntatem, iuxta adductam probationem, instari potest: Nam etiam contra illius est voluntatem additio dicta supra certum numerum, & nihilominùs detractionem non extrahit à malitia veniali. Et ratio est, quia eo ipso quòd proiectè peccat, pudore abiecto, ius amittit ad exigendum obligatione sub mortali, ne in numero peccatorum, dum deteguntur, aliquatenus excedatur, quia solùm obligatio sub mortali est, ne conceptus de illius prauitate notabiliter varietur occasione notabiliter aberrantis narrationis. Itaque ius habet vt damnum illi non inferatur, iuxta damni qualitatem: damnum est leue: ergo tantùm leuiter ius læditur, & ita etiam tantùm leuiter peccatur. Videtur verosimilis consequentia, quam poterit, me non prorsus aduersante, qui voluerit, amplecti.
236
*Dico Quartò. Inter iudicium temera
rium & detractionem non videtur ea esse proportio, vt similiter sit de eisdem in ordine ad qualitatem malitiæ sentiendum. P. Lessius suprà Cap. 29. num. 14. ita scribit: Dixi, de graui malo (iudicium scilicet temerarium esse mortale) quia si quis temerè iudicet de altero in re leuis momenti, vel quam ille parui æstimet, non erit peccatum mortiferum, sicut suprà Cap. 11. Dub. 3. de detractione dictum est. Sic ille, qui citato Dub. 3. id habet quod vidimus nu. 230. Ex quo apparet doctum Patrem eamdem esse vtriusque rationem affirmare. Atqui stare potest vt in iudicio leue peccatum sit, & graue in reuelatione, quia in hac potest esse scandalum aut damnum aliquod in eum recidere, cuius peccatum propalatur, quod plusquàm leue sit, vt amissio honesti matrimonij, aut opportunæ hereditatis. Quod ergo à præfato Auctore dictum, seclusis est circumstantijs accipiendum, ex quibus reuelationis malitia potest aggrauari.

DVBIVM INCIDENS.

Circa circumstantiam virginitatis.
237
*OCcasione abiecti pudoris in eo, cuius
ea de caussa sine lethali peccato reuelari delicta possunt, vt vidimus num. 231. circa circumstantiam Virginitatis, quam in exemplum adducit, digressus aliquantulùm P. Antonius Perez, ita scribit num. 159. Atque ob hanc potißimùm rationem dixi in materia de Pœnitentia, licet vir non teneatur confiteri in fornicatione circumstantiam virginitatis ex parte sui; tamen feminam teneri, quia femina dum est virgo conseruare potest virginalem verecundiam, quæ potißimum est feminis frænum à natura illis impositum, quo abiecto præcipites, & sine vlla difficultate fornicationem repetunt. Quare non solùm ipsa, sed etiam vir tenetur explicare in Confessione circumstantiam virginitatis feminæ &c. In Tractatu autem de Pœnitentia, qui est tertius, in quo citata ab Auctore materia habetur Disput. 5. num. 26. ita loquitur: Virginitatis circumstantia ex parte viri non est confitenda; ex parte feminæ probabiliter quidam negant esse confitendum, alij probabiliter affirmant; & ratio est, quia abijcere pudorem virgineum, & iacturam facere virginitatis, est malum feminæ magnum: nam in illo sexu fragili ipsa virginitas est propugnaculum fortißimum castitatis, & ferè necessarium. Atque ita videmus feminas post iacturam virginitatis facilè relabi, & castitatem contemnere. Hæc ille, oppositæ sententiæ probabilitatem agnoscens, neque ita resolutoriè in alterius propositione procedens, vt in priori loco vidimus indicatum.
238
*Et quidem sententia opposita non solùm
est probabilis, sed communior hodie, vt affirmat P. Fagundez Tomo 2. in Decalogum Lib. 6. Cap. 4. num. 7. quidquid dixerat Libro. 4. de. 2. Ecclesiæ Præcepto. Cap. 3. num. 16. quam contrarietatem obseruauit Leander à SS. Sacram. Tomo 1. de Sacramentis, Tract. 5. Disput. 8. §. 2. Quæst. 16. Sed sapientis est mutare consilium: vnde sic ille n. 13. Omnes hæ tres opiniones sunt probabiles. Prima &
D. Fagund.
Secunda sunt communissimæ: tertia tamen verior in rigore videtur, & ideò illi adhærendum: in omnibus enim rebus semper veritas inquirenda est, & illi adhærendum. Sic ille, qui ne contrarietas defectui memoriæ adscriberetur, oportuisset sanè prioris asserti sui cum honesta palinodia facere mentionem. Auctores pro illa & plures & grauissimos vterque congerit. Et licet ratio à P. Antonio Perez adducta videatur singularis, illam tamen P. Fagundez paucis expressit num. 5. vbi priorem sententiam proponit sic dicens: & quia eis datur occasio manifesta se prostituendi, & reincidendi in peccatum. Circa quod ita scribit num. 12 vers. Deinde: Non negamus tamen peccare illas grauiter contra charitatem in se ipsas, & in temperantiam, eo quòd deinceps exponantur ad faciliùs peccandum: Sed sibi imputent, si id volunt; nam omnia peccata, quæ facimus, sunt contra charitatem in nos ipsos, & sic considerata omnia dici possunt eiusdem speciei. Hæc ille.
239
*Sed certè cuiuscumque illa ratio sit,
parùm videtur habere momenti, vt ostendi potest.
Primò. Nam stat virginitatem amitti, & non esse feminam deinceps ad similem turpitudinem, vt asseritur, præcipitem, vt in nobili patet, & in ea, quæ sub fide ineundi matrimonij, corporis sui copiam fecit, quod est satis frequens.
Secundò. Ea, quæ talis asseritur, in libidinem scilicet præceps, id non habet ob amissam virginitatem. Patet, Quia ad peccatum, quo amissa est, sine difficultate prorupit, ac si virgo non esset: ex quo & argui potest.
Tertiò. Nam eatenus virginitas est custo|dienda in femina, quatenus est frænum à natura impositum: ergo illa, cui frænum non est, ex ea parte specialiter non peccabit. Consequentia videtur clara: Tunc sic. Multæ sunt feminæ, quibus virginitas frænum non est, quia sine vlla difficultate se prostituunt; immò & aliquando rogant. Ergo
240
*Quartò. Peculiaris malitia ex eo arguitur in defloratione, quòd peccatum tale ad alia trahit: Atqui hoc est multis commune alijs, & nihilominùs illam non important: ergo neque istud. Maior est aduersæ partis fundamentum, & Minor ostenditur: Nam in rebus delectabilibus, eorum experientia ad frequentiam trahit, & in hoc, de quo agimus, genere, vbi natura tanto impetu ducitur, est id certissimum. Accepit in me sceptrum, & totas manus ei dedi, væsania libidinis. Verba sunt D. Augustini Lib. 2. Confeßion. Cap. 2.
D. August.
de se loquentis, cùm annum ageret decimum Sextum. Prouerb. 7. inducitur femina adoles
centem pelliciens ad vnius noctis turpes delitias, de quo sequitur: Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, & quasi agnus lasciuiens, & ignorans, quòd ad vincula stultus trahatur. v. 22. Ex vnius ergo noctis delitijs vincula sunt arctè stringentia relicta, longa concatenatio peccatorum. Pro quo doctus Interpres illud Theocriti prouerbium adducit: Periculosum est canem intestina gustasse. Circa quod ille: Q. d. Qui semel cum scorto peccauit, difficulter ab eo abstinet: illecebram eius velut authoramentum libidinis degustauit. Sic ille, pro quo & multa alia adduci possent.
241
*Quintò. Verecundia feminis data est vt
frænum libidinis, vt est communis scribentium sensus; nec tamen cùm fornicatur aliqua, ex eo specialem malitiam eius habet turpitudo, quòd contra verecundiam & pudorem sit: frænum autem virginitatis ad verecundiam & pudorem spectat, vnde & femina lasciua dicitur impudica. Præclarè D. Ambrosius Lib. 1. Officior. Cap. 18.
D. Ambr.
de hoc locutus sic dicens: Est verecundia pudicitiæ comes, cuius Societate castitas ipsa tutior est. Bonus enim regendæ castitatis pudor est comes: qui si prætendat ad ea, quæ prima pericula sunt, pudicitiam temerari non sinat. Pro quo & D. Gregorius Na
D. Gregor. Nazian.
zianzenus in Parænet. ad Olympiadem: Protinus extincto subeunt mala cuncta pudore. Hinc & illud Statij
Statius.
Primæque modestia culpæ; id est pudor & verecundia; vbi de Virgine recens
Pudor pro virginitate
nupta loquebatur. Vnde & pudor pro virginitate sumi solitus. In hymno D. Ioannis Baptistæ obuium illud: Nesciens labem niuei pudoris. & D. Ambrosius Lib. 2. de Virginibus vtrumque
D. Ambr.
complectens, Vbique, inquit, in virgine comes singularum virtutum est pudor. Hic indiuiduus debet esse virginitati, sine quo non potest esse virginitas. Et inferiùs. Sancta virgo integritatem pudoris professa. Sed vbi viderunt constantiam professionis, metum pudoris. Induere chlamydem, quæ occultet membra virginis, seruet pudorem. Et sic sæpè alias ille, & alij, ex quibus aperta procedit illatio.
242
*Tandem, sequeretur viduam, quæ honestè cum viro se gessit, & ad cuius torum virgo peruênit, si fornicetur, specialem pariter peccato conferre. Sequelam ostendo: Nam talis numquàm cum viro aliquo inhonestè egit, & experta coniugalis concubitus delectationem, si semel ad eam redeat, manifesto se exponit periculo in plura eiusdem generis peccata labendi. Habet quidem illa vidualis pudoris frænum, & numquàm violatæ pudicitiæ; quod dum primò fornicatur, abrumpit, & maiori se quàm virgo, coniugalia delectamenta non experta, committit periculo: Vnde à D. Zenone in sermone de Pudicitia dicitur illa in Virginibus felix, in viduis fortior. Ergo peccat sicut illa; vel si non peccat, neque illa.
243
*Quæ quidem cùm ita sint, & res ex hac
parte videatur irrefragabilis; non tamen video quomodò responsio illa P. Fagundez possit subsistere. Vbi non iam de malitia peccati ex eo quòd sit contra charitatem erga se ipsum, hærendum, quod nihil ad intentum videtur conducere, cùm sit omnibus peccatis commune: sed de eo, quod dicitur circa peccata, ad quæ faciliùs patranda femina se per deflorationem exponit, sed sibi imputent, si id (velint) volunt. Si enim virgo tenetur, vt teneri fatetur Auctor, se periculo non exponere, & sic exponi potest eidem imputari: ergo & imputari peccatum, quia soli illi, qui peccat, potest peccatum imputari. Hoc equidem & Auctores oppositæ sententiæ libenter affirmabunt, imputandum scilicet sic peccanti, quia scilicet vult se ad faciliùs peccandum exponere. Admittendum ergo exponere se ad facilius peccandum, & ex hac parte malitiæ aliquid peccato accrescere, sed non talis, vt speciem mutet, quia id commune est omnibus ferè peccatis, vt ostendimus, & periculum est valdè remotum; & maius forsan in mollitie, pro qua secum quisque occasionem proximam circumfert; quod tamen in virgine citatus P. Antonius non admittit. Videatur Cardinalis Lugo, qui omnium optimè circumstantiam dictam excussit, & à Leandro citatur Disput. 16. de Pœnitentia à num. 210. pag. 344. cùm scribendum fuisset à num. 213. pag. 318. videndus etiam P. Dicastillus Tomo 2. de Sacramentis, Disput. 9. à num. 426. An sit circumstantia notabiliter aggrauans benè explicat P. Suarez, ta
lem esse testatus: qui licet alias censeat obligationem esse sub mortali ad earum Confessionem; circa hanc tamen liberalissimam facit copiam se opinioni contrariæ conformandi. Et reuera periculosum negotium est feminas in hoc peccatorum genere ad rigidiores sententias in praxi amplectendas coarctare.
243
*Sed neque esse circumstantiam notabili
ter aggrauantem tenet P. Franciscus Bonæ-Spei Tomo 4. Tractatu 2. Disput. 5. nu. 17. vbi ait neque virum, neque feminam debere circumstantiam virginitatis in Confessione aperire, quia primum & Secundum peccatum feminæ solo accidente differunt, ex ijs, quæ adducit ex P. Thoma Sancio Lib. 7. de Matrim. Disput. 14. num. 14. nec dicit specialem oppositionem cum temperantiæ aut castitatis virtute. Ex quibus satis eius constat sensus, qui clarior redditur ex eo, quod latè & doctè probat Disput. 4. Dub. 5. Resolut. 2. scilicet obligationem extare sub mortali aperiendi in Confessione circumstantias notabiliter aggrauantes. Et quidem si benè perpendantur ea, quæ à Nobis dicta sunt, ita videtur euinci: vt ex hoc etiam | capite leuius hoc onus sexui fragili, ne eius occasione æternum subeat detrimentum, relinquatur. Si & addamus quod P. Herincx habet Tomo 2.
P. Herincx.
Tract. 2. Disput. 3. num. 69. vbi de negante sententia loquens sic ait: Vt docent plurimi estque securum in praxi: quod ex modo ipso proponendi magis illi videtur placere. Pro quo & stat P. Petrus Mar
P. Petrus Marchan.
chantius in Tribunali Sacramentali Tract. 7. Tit. 1. §. 3. Dub. 1. Resolut. 1. & P. Arriaga Tomo 8. Disp.
P. Arriaga.
32. nu. 28. vers. Dubitatur, iuxta dicta à se Tomo 5. Disput. 58. num. 35. citans Cardinalem Lugo loco superiùs adducto, vbi licet in terminis proprijs id non dicat, ex eo tamen colligitur, quòd circumstantiam hanc confitendam neget, & ex discursu probationum. P. Martinon Tomo 5. Disput. 50.
P. Martin.
num. 68. vers. Sunt etiam, iunctis ijs, quæ habet nu. 54. vbi statuit tamquàm probabilius circumstantias notabiliter aggrauantes in Confessione aperiendas. P. Bussembaum in Medulla Theologiæ
P. Bussembaum.
moralis, Lib. 3. Tractatu 4. Cap. 2. Dub. 2. num. 2. P. Gaspar Hurtadus Disput. 9. de Pœnitentia Diffi
P. Gaspar Hurtadus.
cult. 4. circa circumstantiam Quid, vers. solus verò, addens ita esse, etiamsi virgo sit sub custodia parentum; pro quo citat P. Coninckium Disput. 7.
P. Coninck.
de Pœnitentia num. 19. vbi licet id non exprimat, satis tamen videtur indicare dum ait hanc circumstantiam non esse in Confessione exprimendam, nisi parentibus vis aliqua inferatur; qui tamen num. 13. circumstantias notabiliter aggrauantes non esse necessariò confitendas affirmat, & probat. Pro quo & stat P. Ludouicus à Conceptione in Examine veritatis Theologiæ moralis Tomo 2. pag. 575.

BREVIS EXCVRSIO.

Circa Aureolam virginitatis, & alias pro casu in Indijs occurrente, & occasione præmissæ resolutionis.
§. I.

§. I.

Resolutio circa dicta, non obstante amissione Aureolæ. Casus propositus, & nonnulla, quæ Aureolas generaliter videantur improbare.
244
*ALiqui contendentes deflorationem vir
ginis circumstantiam mutantem speciem importare, ex eo arguunt quòd per eam aureola virginitatis amittatur. Ita Mag. Nuñez Cabezudo in Additionibus ad 3. p. q. 59. arti. 2. dub. 3. Conclus. 5. & alij nonnulli ex Thomistis. Quod tamen Cardinalis Lugo validè conuellit citata Disput. 16. nu. 216. & 217. nam aureolæ iactura non est tanti ponderis vt peccatum transferat ad
Cardinalis Lugo.
aliam speciem, vel debeat explicari in Confessione; nam sine peccato potest inito matrimonio deperdi: & maius bonum est magnum aliquod augmentum gloriæ essentialis, quàm aureola; & tamen peccatum mortale non est illius iacturam incurrere, quod per aliqua bona opera posset facilè comparari. Deinde arguit, supponens per primum peccatum contra castitatem amitti aureolam: ex quo sequitur, quòd si primum tale peccatum fuit copula illicita, debebit femina in Confessione dicere se commisisse stuprum, & etiam amisisse aureolam, quod nullus admittet. Id autem quod supponit est doctrinæ D. Thomæ conforme in 4. Dist. 49. q. 5. arti. 5. de quo & Abulensis in 13. Cap. Matthæi, Quæst. 19. vers. Sed dicendum: In Summa, vt demus aureolam rem magni esse momenti, cùm tamen sub præcepto non sit, in eius amissione, ex eo præcisè capite mortale nequit esse peccatum. Sicut Doctoris aureola magnæ etiam æstimationis est; nec tamen tenetur quis nauare operam litteris, & sic ad magisterium aspirare, aut si magister sit per sufficientiæ publicam fidem, doctrinæ ministerium exercere.
245
*Et cùm hoc satis circa prædictam ratio
Negatæ generaliter à quodam.
nem sit, aliam posset quis rationem adhibere dicens reuera talem aureolam nihil nisi meram esse vocem, & ita quo ad substantiam nihil; ex quo fit, cum illa amitti dicitur, nihil prorsus amitti, & ita argumentum ex eo desumptum nullius esse momenti. Et sic quidem ante annos aliquot id non est veritus Religiosus quidam affirmare: qui ad S. Inquisitionis Tribunal delatus, eo quòd cùm alijs agens, & mentione ab ipsis de aureolis facta, Ridete, dixisset, has nugas, quia aureolæ nullæ sunt, & quid à delatione retulerit, ignotum mihi: credo tamen non sine iusta animaduersione eius audaciam erupisse, vt ex dicendis constabit; non inutili circa hoc subiuncta discussione.
246
*Et quidem si scripturæ loca, ex quibus
Theologi tres esse aureolas colligunt, id est peculiaria præmia tribus specialiter ordinibus destinata, Martyribus scilicet, virginibus, & Doctoribus, omni cum rigore velimus expendere, non videtur facile, etiam non prauè dispositum adigere ad eas vti certas admittendas: ex illis enim aut nihil præter speciale præmium deducitur, aut si quid specialius, alijs etiam Beatorum Ordinibus tribuendum. Pro Martyribus quidem locus
Pro Martyribus.
adducitur ex Apocalypsis 7. v. 9. vbi de turba visa à D. Ioanne, quam dinumerare nemo poterat sic dicitur: Amicti stolis albis, & palmæ in manibus
Apocal. 7. v. 9. & 14.
eorum, de quibus inferiùs: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, & lauerunt stolas suas, & dealbauerunt eas in sanguine Agni. v. 14. Specialia enim proponuntur insignia, eaque ijs propria, qui de tribulatione magna venisse dicuntur, per quod Martyres specialiter designati, qui omnium maximam tribulationem exanthlarunt. Verum P. Suarez Tract. 1. in 1. 2. Disput. 11. Sect. 3. num. 2. citans P. Riueram, probabile esse ait de omnibus Beatis ibi esse sermonem. Vnde & Ecclesia in omnium Sanctorum Festo præconium dictum assumit. Et videtur quidem satis verosimile D. Ioanni non solos ostensos Martyres, cùm illorum numerus in gloria maior non sit; & in illa multi alij adeò gloriosi sint, vt iucundissimum ipsi spectaculum potuerint exhibere. Vnde Angelus, de quo ibi sic locutus: Quoad vsque signemus seruos Dei nostri in frontibus eorum. v. 3. Omnes ergo, de quibus eo loco, signati in frontibus, & omnes dicuntur serui: ex quo fit & illos etiam, de quibus posteà, albis vestitos stolis, & cum palmis in manibus, seruorum Dei nomine comprehensos.
247
*Item, aureolæ inter se distinctæ sunt, vt quæ vni conueniunt Ordini, alteri non aptentur, | sicut in ciuili & Ecclesiastica politica accidit.
Tunc sic. Palmæ dicuntur propriæ Martyrum: Atqui illæ etiam tribuuntur Virginibus: ergo signum aureolam nihil diuersum designare: Maior constat ex adducto loco, & Minor ex hymno sacro pro Virginibus:
Hæc enim palmæ duplicis beata Sorte, dum gestit &c.
Et quod de albis dicitur vestibus, Virginibus potiùs videtur conuenire, iuxta Venerabilis Bedæ sententiam sermone 18. de sanctis, quem Ecclesia recitandum in omnium sanctorum Festiuitate proponit, ibi: Amplißimam accipiant dignitatem,
Venerabilis Beda.
coronas, vel de virginitate candidas, vel de passione purpureas. Et inferiùs. Agmina Martyrum, purpureis coronis lucentia, Virginum quoque choros candentia serta gestantes inspicere. Pro quo plura P. Cornelius in Daniel. 12. v. 3. & P. Salas Tomo 1. in 1. 2. Tract. 2. Disput. 8. n. 74. Adducitur etiam illud Matth. 10. v. 31. Omnis ergo qui confitebitur
Matth. 10. v. 31.
me coràm hominibus, confitebor & ego eum coràm Patre meo, qui in cælis est: vbi de Martyribus præcipuè est sermo, vt ex sacris constat Officijs. Sed cùm Confessio latiùs pateat, eamque videre liceat in Christianis omnibus, qui coràm quibuslibet non verentur se Christianos confiteri, & ita pariter Christum; non adeò videtur efficax ex hoc loco posse argumentum efformari. Vnde D. Ioannes Chrysostomus homilia 35. in MatthęumMatthæum,
D Ioan. Chrysost.
Omnibus, ait, id præcipit.
248
*Pro virginibus ex Apocalypsi etiam probatio instruitur, iuxta id, quod habetur Cap. 14.
Pro virginibus.
vbi de centum quadraginta quatuor millibus supra montem Sion stantibus sic dicitur: & canta
Apocal. 14. v. 3. & 4.
bant quasi canticum nouum ante Sedem, & ante quatuor animalia; & nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. v. 3. Habebant ergo isti speciale aliquid ad gloriam non spectans essentialem, cùm id dicatur alijs minimè conuenire: quod & satis declarat loquendi modus, cùm canticum dicatur nouum: gloria enim essentialis canticum non est. Additur autem statim ratio: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. v. 4. Vbi quod P. Arriaga obijcit Tomo 3. Disp. 55. num. 7. scilicet plures locum istum de SS. Innocentibus exponere, quibus nequit aureola propriè dicta competere, parùm vrget: nam reuera locus dictus ad Innocentes non spectat, sed Ecclesia per accommodationem quandam illum in ipsorum Festo decantat, eo quòd ibi de numero illo ingenti dicitur (quem incredibile est Innocentes attigisse) quod ipsis potest adaptari: nam & primitiæ, & virgines, ac sine mendacio. Sicut etiam Ecclesia in SS. Martyrum Festis, ac etiam Confessorum, eas vsurpat laudes, quas Scriptura Sacra Testamenti veteris sanctis dedicauit. Meliùs obijci potest D. Ambrosium, vel quisquis est illorum Commentariorum Auctor, antiquissimus sanè, & plures alios, de omnibus eum locum Beatis accipere, ex quo fit non posse firmum aliquid ex illo circa aureolas stabiliri.
249
*Iam quod ad Doctores attinet ex Da
nielis 12. v. 3. comprobatur, sic enim ibi: Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: & qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Vbi singulare aliquid elucet sanctè erudientibus conferendum. Sed certè plus aliquid constat iustis omnibus esse promissum Matth. 13. v. 42. Tunc iusti fulgebunt
Matth. 13. v. 42.
sicut sol in regno Patris eorum. Quem locum, sicut & alium ex 1. Cor. 15. v. 41. Alia Claritas solis, alia claritas lunæ &c. adducit P. Maldonatus in Da
1. Cor. 15. v. 41.
nielis Commentarijs; & cum posse præfata verba de omnibus iustis exponi præmittat, & deinde
P. Maldon.
communiorem intelligentiam subiungat, ita subdit: Hæc interpretatio bona est, sed prior mihi videtur Danielis phrasi magis consentanea. Sic ille circa aureolam non hærens, & satis indicans ex hoc loco non eam posse firmitatem accipere, vt certum id debeat reputari. Alij adducunt locum Matth.
Matth. 5. v. 19.
5. v. 19. Qui autem fecerit, & docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum. Quod videtur ea de caussa ab Ecclesia pro SS. Doctorum Officio designatum. Sed cùm de maiori agatur præmio, essentiale videtur accipiendum, quia & de maiori merito. Et vocari quidem iuxta scripturæ phrasim pro verbo solet substantiuo vsurpari. Isaiæ 7.
Isaiæ 7. v. 14.
v. 14. & vocabitur nomen eius Emmanuel: quod de nomine Christo imposito non esse accipiendum constat, vnde idem est ac erit Emmanuel, id est, Nobiscum Deus, vt patet ex Matth. 1. v. 23. Ita
Matth. 1. v. 23.
que Magnus vocabitur, idem est, ac Maior erit in regno cœlorum: quod & habebit quicumque ille fuerit, qui ampliorem quàm Doctor fuerit gratiam & gloriam assecutus, vt habebit sanè sanctus Paulus simplex supra Doctores innumeros laureatus.
250
*Quòd si ad congruentias attendamus,
propter quas aureolæ à Doctoribus asseruntur, illæ parùm videntur vrgere: arguunt enim ex eo quòd conueniens sit actibus heroicis, quibus præclaræ aliquæ sunt comparatæ victoriæ, præter essentiale præmium, quod in Dei visione consistit, speciale aliud respondere, & sic pugnantes taliter honorari, vt inter Beatos alios aliquatenus emineant, & suis notis dignoscantur, sicut in benè ordinata Republica honoraria, vt diximus, designantur insignia pro vincentibus secundùm victoriarum qualitatem. Et inter Romanos quidem diuersæ erant coronæ, de quibus eruditionis Auctores; neque illæ ad substantiale præmium videbantur pertinere. Martyres autem, Virgines, & Doctores singulares & excellentes victorias assequuntur; Martyres ex mundo, ex mundi scilicet potestatibus, virgines ex carne, Doctores ex diabolo, dum sua efficiunt doctrina, vt homines ex eius eruantur tyrannica potestate. Sed quidem hæc, vt dixi, parùm videntur vrgere: nam præter actiones dictas sunt aliæ etiam heroicæ, quibus de præfatis hostibus triumphatur. Pœnitentia enim carnem domat, propter quam in Christi Ecclesia aliqui summis laudibus celebrantur, maiorem proculdubio in cœlis celebritatem habituri. Renuntiare omnibus iuxta Christi monitum, opus eximiæ virtutis est, quo mundus vincitur: Quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & superbia vitæ. 1. Ioan. 2. v. 16. vnde Religiosa profes
1 Ioan. 2. v. 16.
sio tam est heroica vt martyrio comparetur. Diabolum etiam multis alijs feruidis seruorum Dei exercitationibus superari egregiè docuit D. An
D. Anton. Magnus.
tonius Magnus, in cuius sacro Officio obuium | illud: Mihi credite, dicebat, fratres, pertimescit Satanas piorum vigilias &c.
251
*Quod etiam aliunde ostendi potest. Nam,
vt superiùs dicebamus, aureolæ ita sunt tribus præfatis ordinibus propriæ, vt ratione actionis, cui respondent, vnicuique sua competat, & non omnes singulis. Tunc sic. Ex prædicto discursu sequitur omnes tres aureolas vnicuique vincenti deberi: Nam Martyris victoria de carne manifesta est, cùm eam tormentis non reformidet exponere, quod plus est quàm castam conseruare, in quo licet pugna sit, non tamen ita terribilis, cùm terribilium omnium, iuxta Aristotelem, terribilissimum sit mors. Diabolum etiam duro in certamine superat, pro quo D. Cyprianus
d. Cyprian.
Epist. 7. ita scribit: Quantùm dolemus ex illis, quos tempestas inimica prostrauit, tantùm lætamur ex vobis, quos diabolus superare non potuit. Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri veram & simplicem charitatem, vt qui aduersarium Prima hac congressione vicistis, gloriam vestram forti & perseueranti virtute teneatis. Sic ille. Vincit etiam Virgo tres dictos inimicos. De carne id compertum; & de mundo pariter, vnde in earum consecratione sic consecrans ait dum velamen imponit: Accipe velamen sacrum, quo cognoscaris mundum
contempsisse, & te Christo IESV veraciter, humiliterque, toto cordis annisu sponsam perpetualiter subdidisse: Qui te ab omni malo &c. Pro victoria de diabolo ibidem: Præparato animo ad continentiam virtus tanta præstetur, quæ superet diaboli vniuersa figmenta &c. Superant etiam carnem mundum
que Doctores, quia prædicatione sua proptereà diabolum superant, quia homines ab eius imperio eximunt, & ad Christi castra conuertunt; quod aliter non fit, nisi quia carnalia & mundana vitia vitare compellunt, quibus vinculis à diabolo suo sub imperio detinentur. Præterquam quòd studijs vacare ad competentem doctrinæ armaturam conquirendam, sine carnis & mundi stare victoria nequit. Celebre illud D. Hieronymi horta
mentum Epist. 4. Ama scientiam scripturarum, & carnis vitia non amabis. Addo, Neque mundi, quem scripturæ sacræ fugiendum edicunt, & eum, qui contra mundum dicturus est tamquàm potestatem habens, de mundo nihil habiturum. Ipsi de mundo sunt, ideò de mundo loquuntur, & mundus eos audit. Nos ex Deo sumus, qui nouit Deum audit nos. 1. Ioan. 4. v. 5. & 6. Res est notissima, viros fuisse mor
1. Ioan. 4. v. 5. & 6.
tificationis eximiæ, & ita carnis & mundi iuratos hostes, quotquot in Dei Ecclesia Euangelicæ prædicationis gloria floruerunt.
252
*Quæ cùm ita sint non mirum debet ac
cidere, si qui docti scriptores rem hanc non ita solidè fundatam existimare videantur, vt pro certo omnino dogmate in Theologia debeat recognosci. Vnde P. Arriaga suprà Dicto 3. quæstionem esse de solo nomine affirmat, & suo iudicio valè exigui momenti. Et nu. 12. parùm solidam totam de aureolis doctrinam. Et num. 13. concedit alijs, licet innominatas. Et quæstionem quidem esse de nomine etiam P. Suarez asserit suprà n. 4. dicens in vno sensu esse plures aureolas, scilicet quatenus aureola significare potest quamcumque accidentalem perfectionem additam coronæ aureæ: tamen specialiter accommodatum esse illud nomen ad significanda propria præmia, quæ respondent tribus illis insignioribus victorijs. Quod & tenet P. Salas suprà, P. Tannerus Tomo 2. Disput. 1. Quæst. 4. Dub. 2. n. 19. P. Rhodes Tomo 1. Tract. 3. Disput. 1. Quæst. 3. Sect. 3. §. 2. Abulensis etiam Quæst. 15. in Matth. 13. vers. De Secundo patet, fatetur alijs operibus respondere præmium accidentale, sed innominatum. His accedit quosdam, quorum meminit P. Suarez n. 3. & ante illum D. Thomas suprà. Arti. 1. in Corpore, nihil in aureolis præter essentiale pręmiumpræmium significatum admittere, hoc vel illo titulo ex tribus præfatis à Deo retributum. Quod cum ita se habeat, sit pro decisione.
§. II.

§. II.

Assertiones aliquot pro Aureolis confirmandis.
253
*DIco Primò. Aureolæ non possunt ge
neraliter loquendo negari. Probatur, Quia omnes Scholastici scriptores iam pridem ante D. Thomæ tempora eas agnouerunt: vnde veritas hæc apud illos est sine tergiuersatione recepta. Et D. Thomam non est mirum à Dominico Soto fuisse transcriptum, vt obseruauit P. Suarez, cùm id etiam fecerit Abulensis in citatum Cap. Matthæi Quæst. 15. & seqq. nonnullis interdum additis magno illo ingenio & sapientia dignis. Et quidem non sine fundamento ex scriptura & ratione, vt vidimus; licet autem adducta à Nobis dogma non esse omninò certum videantur euincere, non tamen verosimilitudinem penitus demoliuntur, quæ accedente communi auctoritate maior comprobatur. Sic sunt alia in Theologia, sicut Notiones, visio creaturarum in Verbo, licet modis diuersis explicetur, gratia habitualis in Christo &c.
254
*Dico Secundò. Tres speciales aureolæ,
de quibus dictum, debent consequenter admitti. Id constat ex nuper dictis, & prætereà probatur, Quia excellentes illæ actiones dignæ sunt peculiari aliquo honore, quod sic specialiter ostendo: Nam martyrium excellentissimum opus est, vnde ratione illius excellentiæ Martyres ab Ecclesia sanctis alijs præferuntur, Pontificibus scilicet, & ceteris ordinum inferiorum, & palmæ ipsis in Officijs sacris tribuuntur: Cum palma ad regna peruenerunt sancti: quod est signum singularis in cœlis honoris, nec tantùm in corpore, sed etiam in anima, percipiendi. Vnde licet locus Apocalypsis adductus n. 247. ad alios videatur extendi, Ecclesia tamen eum ad Martyres potuit specialiùs aduocare, vt licet omnes cum palmis triumphant, Martyrum tamen palmæ singulare aliquid præ alijs habeant, eo modo, quo palmæ in cœlo esse possunt, vnde ab eo possint peculiari encomio prædicari. Hinc & illud D. Agathæ: Nisi dili
D. Agathæ palma.
genter perfeceris corpus meum à carnificibus attrectari, non potest anima mea in Paradisum cum palma intrare martyrij.
255
*Virginitas verò singulare est ornamen
tum Ecclesiæ à Christo fundatæ, rarissima olim, & ideò præmio etiam excellenti dignissima à SS. Patribus prædicatur, de quo dixi in Epithalamio Christi, & præsertim in Titulo nu. 311. vbi illud D. Augustini: Sunt alijs alia, sed nullis talia. A | Romanis quidem sic honoratas Vestales virgines vt in Amphitheatro meliori in loco sedentes spectarent, dixi in Amphitheatro misericordiæ num. 323. & id potius in Amphitheatro cœlesti locum habere quomodo possit, ostendi num. 324. Quod quidem P. Suario non videtur displicuisse, qui
P. Suarez.
citato num. 4. sic ait: & virginibus significatur citato loco Apocalypsis dari specialis coniunctio cum Christo, seu quòd specialiter deputatæ sunt ad laudes eius canendas. Sic ille; negetur licet à P. Arriaga num. 16. & ab Ecclesia præmium illud palmæ nomine designatum citato nu. 247. & exponendum iuxta dicta num. præced. Vel dicendum palmas illas per specialia ornamenta distingui, quod & de vestibus albis pariformiter asserendum.
256
*Iam quod ad Doctores spectat iuxta ri
Quale Doctorum.
tum Catholicarum Academiarum est, vt etiam nuper dicebamus. Et sacra sapientia, cùm excellentissimum sit humani generis ornamentum, quando in proximorum salutem pura intentione dirigitur, digna profectò est vt à Deo speciali coronamento decoretur: siue èex cathedra, siue èex suggesto, siue ex Confessionali Sede, siue aliundè Doctor Christianus Salutarem doctrinam instillet. Diuo Parenti IGNATIO Magistralem lauream in vniuersitate Parisiensi decretam ob excellentiam magisterij mystici, quo homines ad Christum abiectis mundi vanitatibus attrahebat, boni scriptores affirmant. Quid ergo Deus in vniuersitate illa, quæ multò quàm Romana meliùs, appellari potest Sapientia? Vbi Deus scientiarum Dominus est, & ipsi præparantur cogitationes 1. reg. 2. v. 3. Vbi bonorum laborum gloriosus est fructus, & quæ non concidat radix sapientiæ. Sap. 3. v. 15. Ante quæ verba virginitatis corona præcesserat verbis illis: Felix est sterilis & incoinquina
Sapient 3. v. 13. & 14. & 15.
ta, quæ nesciuit thorum in delicto; habebit fructum in respectione animarum sanctarum: & spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitauit aduersus Deum nequitiam: dabitur enim illi fidei donum electum, & sors in domo Dei acceptißima. v. 13. & 14.
257
*Dico Tertiò. Quæstio præsens non est
de solo nomine. Id constat. Nam in ea discutitur, Primò an præter coronam, quæ in præmio visionis consistit, addatur aliquid, quod victoriæ speciali respondeat, & aureola dicatur, quia coronæ superadditur, similitudine desumpta ex mensa propositionis, de qua Exodi. 25. v. 25. &
Exodi 25. v. 25.
super illam, alteram coronam aureolam. Secundò an istud sit in aliquibus speciale, & quare potiùs in illis. Tertiò, sitne ad corpus tantùm pertinens, an ad animam, vel ad vtrumque. Quartò, Quid sit illud? Quintò, Quas debeant conditiones habere opera, quibus aureolæ debeantur; qualis scilicet virginitas, passio pro Christo, & doctrina. Sextò, An Christo, Virgini, & Angelis dicendæ sint conuenire. Septimò, An aureolæ in omnibus sint æquales. Octauò, Quæ sit inter illas facienda comparatio, vt tribus diuersis competere ordinibus possint. Nonò, Vtrùm vt obtineatur aureola necessarium sit opera, quibus respondet, fieri in charitate, aut etiam per respectum ad Christum. Et de his quidem agunt D. Thomas Quæstione citata, quæ & est 96. in Supplemento 3. p. & Abulensis, Doctoresq;Doctoresque alij, circa quæ dicendum aliquid, vt mentem nostram vtiliter aperiamus.
258
*Ad Primum, ita quidem est vt asseritur,
Ratio pro aureolis genuina.
pro quo Theologicam, & satis subtilem rationem proponit S. Thomas Arti. 1. ex duplici respectu operis, quatenus scilicet tendit in Deum, propter quem debetur illi corona glorięgloriæ essentialis, & in proprium finem aut habitum cum circumstantijs, ex quo aureola, quia est quid creatum. Quam erunt qui non admittant, quia est sanè difficilis; ex ea enim videtur inferri actus virtutum, licet à charitate imperentur, non esse meritorios præmij essentialis, quia secundùm se Deum non attingunt, sed quid creatum. Quam quidem sententiam admittunt Thomistæ aliqui: sed eam minimè probandam aut tolerandam affirmat P. Suarez Lib. 12. de Gratia. Cap. 8. nu. 9. dicens minimè esse consentaneam scripturis, & communi sensui Ecclesiæ & Patrum, nimiumque coarctare merita sanctorum, præter Dei magnificentiam & largitatem, ac conuenientem prouidentiam. Aliter ergo probandum, ex eo scilicet quòd tale præmium in se nullam repugnantiam importet, & sit diuinæ prouidentiæ conueniens, ad quam spectat, vt etiam præmium essentiale vltra condignum largiatur; vnde quod ad secundarium attinet non videtur posse dubitari; cùm prætereà illud habeamus in scriptura non leuiter indicatum, sintque aliæ congruentiæ, de quibus dictum.
259
*Ad Secundum, in Martyribus, Virgini
Et quid de triplici.
bus, & Doctoribus specialis ratio extat, quam sumus superiùs prosecuti, licet quod ad victoriam ex tribus inimicis spectat, minùs videatur fundamenti habere, vt vidimus, vnde in eo non est pertinaciter insistendum. Et quia heroicis alijs actibus nobiles possunt reportari victoriæ, vt ex dictis apparet, etiam illis possunt aureolæ respondere, quæ tales erunt quoad substantiam præmij, licet Doctoribus Scholasticis placuerit prædictum nomen tribus præfatis Beatorum ordinibus adaptare; quia quamdam videntur excellentiam habere. Sicut Christi vulnera dicuntur quinque, quia præcipua; cùm tamen constet plura fuisse, vt in Sacra Syndone, qua eius inuolutum est corpus, licet conspicari. Numerantur sancti, qui dicuntur Auxiliatores; non quod sancti omnes tales non sint; sed quia aliquibus specialis facta promissio, vt ex eorum historijs compertum habetur. Doctores etiam Ecclesiæ decem numerantur, cùm tamen complures reipsa sint, sicut & Hispaniarum Doctor vnus Diuus Isidorus, cùm sit perspectum habere complures.
260
*Ad Tertium, spectare ad animam & cor
Ad corpus spectant, & animam.
pus luculenter exposuit D. Thomas Arti. 10. & Abulensis Quæst. 24. & quod ad animam pertinet ex dictis num. 254. habetur perspicuum, dicente B. Agatha: Non potest anima mea &c. Et ex hymno sacro; Hæc enim palmæ duplicis beata sorte dum gestit &c. Et concludente ratione, quia in anima est propriè meritum, vnde & esse debet præmium. Ex quo pro corpore succurrit etiam probatio, quia gloria animæ ob vnionem resultat in corpus, id quod est verissimum in essentiali, vnde ad aliam efficax instruitur argumentum.
261
*Ad Quartum, Esse gaudium speciale, ex
quo decor resultet in corpus, affirmant dudum citati, & etiam P. Valentia Tomo 4. Disputat. 11. Quæst. 5. Puncto 2. & P. Tannerus suprà nu. 12. sed videtur plus aliquid addendum: nam gaudium | de operibus, quibus debetur aureola, est quid necessariò consequens Beatorum statum: cùm enim cognoscant se opera talia perpetrasse, non possunt de illis singulariter complacere. Ideò alij aliter explicant, & videtur quidem satis ad dicta conforme, vt insigne aliquod sit impressum animæ, vt tradit P. Salas suprà, quem sine vlla probabilitate locutũlocutum improbabiliter asseruit P. Rhodes suprà etiam adductus: sed eum sequitur Ægidius Lusitanus Arti. 1. citato num. 6. & posse quidem ita esse non videtur posse dubitari; de conuenientia autem, stante probabilitate, non est etiā etiam dubitandum.
262
*Sed quod ad corpus attinet obseruat D.
Thomas suprà in fine, quod decor cicatricum, quæ in Martyrum corporibus apparebunt, non potest dici aureola; quia aliqui Martyres aureolam habebunt, in quibus huiusmodi cicatrices non erunt, vt in illis qui sunt submersi, aut famis inedia, vel squalore carceris interempti. Sic etiam Abulensis. P. Tannerus num. 38. & P. Arriaga nu. 15. sed dici quidem non inconuenienter potest Martyres omnes specialem in eis partibus decorem habituros, in quibus specialiter tormentum persenserunt, & ita si non remanserint cicatrices, habebunt suffocati, in gutture, fame interempti in stomacho, squalore consumpti toto in corpore, aut in capite, quod de omnibus affirmat Ægidius cum Soto suprà n. 9. quia enim in capite omnes regnant sensus, squaloris incommoda magis in eo sentiuntur. Vt autem sic coniectare liceat, facit quod in Epithalamio dixi. nu. 601. de coronato spinis Christo agens, & de gloria pro eo reddita, ex illustri apparitione, quæ habetur in Disputatione S. Gregentij Archiepiscopi Tephrensis cum Herbano Iudæo Tomo 5. Bibliothecæ Patrum, Parte
1. sic enim ibi: Purpureâ nube circumiectus pulcherrima, ex qua diuinitatis radij emicabant, in capite eius splendor fulguris, & diadema pulchritudinis inæstimabilis, & radijs velut spinea corona &c. Sicut ergo Christus in capite gloria & honore coronatus, in quo maius & ignominiosius subijt ille tormentum; ita etiam par est credere strenuos eius milites similiter honorandos, & præsertim in capite, quod Ecclesia in Sacris Officijs sæpiùs exprimit. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Corona aurea super caput eius. Gloria & honore coronasti eum. Et Diuus quidem Thomas negans in cicatricibus aureolam esse futuram, quia non in omnibus illæ, cùm tamen eam in omnibus fateatur futuram esse Martyribus, illi vt à Nobis expositæ non videtur esse contrarius: & peculiare ornamentum capitis futurum, mitram scilicet aut diadema placet P. Tannero num. 38. citato. aut quasi palmam. Circa quod P. Arriaga num. 16. se incredulum præstat, negans omnia prædicta, si materialia asserantur; cùm tamen P. Tannerus id non asserat, quod satis indicat additum illud diminuens, Quasi palmam. Ex puris ergo splendoribus ea efformari poterunt, vt & palma etiam in capitibus emineat, & in modum coronæ conformata, laureæ adiuncta: quod equidem pulchrè poterit omnium artifex sapientia concinnare. Sap. 7. v. 21.
Sap. 7. v. 21.
§. III.

§. III.

Circa qualitates operum pro Aureolarum merito requisitas.
263
*CIrca Quintum multæ occurrunt difficultates, de quibus D. Thomas Arti. 5. 6. & 7. Abulensis Quæst. 19. 20. & 21. P. Tannerus Dub. 3. P. Arriaga Sect. 2. subsect. 3. qui solùm cum P. Tannero inire certamen operæ est pretium arbitratus, cùm tamen ille vix quidquam à D. Thoma diuersum habeat in ijs, quæ statuit: citati etiam P. Salas, & Ægidius, & alij. In vir
gine ergo propositum perpetuæ requiritur puritatis, iuxta illos, de quo & diximus n. 244. Quòd si voluntas virginitatis amittendæ præcesserit, & posteà propositum conseruationis superueniat, obtinendæ aureolæ prior illa voluntas non obstabit. Sic sancta Domitilla vt virgo ab Ecclesia celebratur, quæ tamen SS. Nerei & Achillei exhortationibus, cùm de nuptijs ageret, integritatem suam Christo consecrauit. Velamen sacrum ijs etiam confertur, quas constat de ineundo matrimonio habuisse voluntatem, quam tamen in melius commutarunt.
264
*Circa Martyres dubitatum an qui vulnus
non lethale, si casu, vel ex negligentia veniali curationis moriatur, sit aureolam obtenturus. Et affirmatiuè respondet P. Tannerus num. 29. contradicente P. Arriaga nu. 19. quia absolutè mors est peccaminosa. Sed habet contra se etiam D.
D. Thom.
Thomam Arti. 6. ad 7. vbi ita scribit: Sed etiamsi vulnus non mortale accipiat, & tamen exinde mortem incurrat, creditur aureolam mereri (quamuis quidam dicant quòd aureolam non meretur, si ex incuria, vel negligentia propria mortem incurrat) non enim ista negligentia eum ad mortem induxisset, nisi præsupposito vulnere, quod pro fide acceptum est: & ita vulnus, quod pro fide acceperat, est prima occasio mortis, vnde propter hoc aureolam non videtur amittere &c. Idem, & eisdem verbis affirmat Abulensis Quæst. 20. vers. Sed dicendum. Et quidem si ratio dicti Auctoris vrgeret, ex ea fieret eum, qui pro Christo mortiferum vulnus accepit, si negligentia in eo curando extitit, data pro eo opportunitate, non meriturum aureolam, quia etiam mors dici peccaminosa posset: quod cùm non admittatur, ex eo euincitur rationem præfatam non ita vrgere, vt suo videtur Auctori.
265
*Circa milites communis resolutio est non
esse Martyres, quia licet morti se exponant cum hostibus fidei certantes, magis occidere quàm occidi desiderant, & quia communiter alios intendunt fines, quam ij esse debeant, qui ad martyrium requiruntur. Addit tamen P. Tannerus
P. Tanner.
num. 31. probabile videri eos, qui bellum propter fidem Christi tuendam suscipiunt, & in bello ex rationis præscripto sponte eo loco actu non repugnantes versantur, occupati. v.Verbi g.gratia, in vallo, vel munitione aliqua pro defensione vrbis erigenda, vbi probabiliter existimare possunt se ab hostibus fidei obtruncandos, parati ad mortem etiam ipsam pro fide Christi sustinendam (supposita debita dispositione) Martyres effici. Circa quod P. Arriaga
P. Arriaga.
num. 20. ita scribit: Ego sanè, licet eos iudicem maiori expositos periculo, non video cur inter Marty|res annumerandi sint. Sic ille, qui vt præfato scriptori se aduersantem exhibeat, & rationem eius ostenderet, id omisit, quod apud illum specialem efficaciam videtur continere, quòd scilicet parati sint ad mortem ipsam pro Christo sustinendam, cum debita aliàs dispositione. Id enim in quocumque etiam non milite videtur prorsus admittendum, iuxta communem de martyrio doctrinam. Fauet apertè Abulensis Quæst. 20. ad 11.
Abulensis.
vbi licet dicat eum, qui ob defensionem patriæ moritur intendens commune bonum, etiamsi in charitate sit, non esse Martyrem, quia bonum creatum respicit, sic tamen concludit: Sed si moriatur pro republica, in quantùm in hoc tollit (fortè Velit, aut Colit) Christum principaliter, cuius cultus est conseruatio boni publici, Martyr erit, & aureolam habebit: vt si defenderet patriam ab impugnatione hostium, qui Christi fidem nituntur corrumpere, Martyr erit. Sic ille, quod expressè habet etiam D. Thomas Arti. 6. ad 11.
266
*Circa Prælatos notanda D. Thomæ ver
ba Arti. 7. in Corp. vbi ita loquitur: Nec est dicendum, vt quidam dicunt, quòd debetur tantùm Prælatis, quibus competit ex Officio prædicare & docere, sed quibuscumque, qui licitè hunc actum exercent. Prælatis autem non debetur, quamuis habeant Officium prædicandi, nisi actu prædicent, quia corona non debetur habitui, sed pugnæ actuali secundùm illud. 2. Timot. 2. Non coronabitur, nisi qui legitimè certauerit. Sic Doctor sanctus. Ex quo interim obseruare iuuat quanto se priuent bono Prælati non Theologi, qui Iuris tantùm peritia instructi, neque prædicare audent, neque alio modo commissis sibi à Christo ouibus pastum doctrinæ cœlestis impartiunt. In quo plus videntur illi damnabiles, qui Theologi cùm sint, à prædictis cessant, nescio quibus humanis respectibus, de quibus rationem sunt Pastorum Principi reddituri. Sed ad consolationem Regularium Prælatorum id facit quod S. Doctor edocuit, scilicet non in sola prædicatione, sed in doctrina meritum etiam
aureolæ constitutum, & ad omnes spectare, qui licitè possunt hunc actum exercere. Cùm verò posteà ait, Nisi actu prædicent, prædicationis nomine doctrinam etiam familiarem & domesticam comprehendit: in quo Religiosi Prælati eximiam habent merendi aureolam opportunitatem, licet non omnes possint ex alto detonare. Circa quod P. Arriaga num. 22. accuratè discurrit, sicut & circa Confessarios, de quibus & Nos n. 256. de omnibus enim illis dici conuenientissimè potest quod ad iustitiam erudiunt multos iuxta celebrem ex Daniele locum, magnum aureolæ huiusmodi, iuxta communem Doctorum sensum, vt iam vidimus, fundamentum. Daniel. 12. v. 3.
§. IV.

§. IV.

Christo Domino an sit Aureola concedenda.
267
*AD Sextum hoc spectat, vbi quæstio vi
detur esse de nomine. Sed quidem de re etiam esse potest, si quis velit id, quod significatur nomine aureolæ in alijs, præmium scilicet accidentale in Christo locum non habere, quia insignia illa dantur ad designandas peculiares ex
cellentias, quæ illis conuenire possunt, qui per illas dignitatem obtinent peculiarem, per quam ab alijs secernuntur. In eo autem qui excellentissimam, immò infinitè maiorem dignitatem, minùs illæ videntur conuenientes: sicut reges talibus non ornantur insignibus, sed specialibus alijs, quæ ipsis sunt propria, vt sceptrum & corona. Cùm ergo Christus sic se habeat, vt vidimus, non videtur cur debeant ipsi aureolarum ornamenta concedi, sed aurea perfectissima, ex qua in corpus gloria illa resultat, de qua nu. 262. quæ aureola non dicatur, eo quòd ex animæ aureola non veniat, sed animæ tantummodò debeatur. Et ita videtur sentire D. Thomas Arti. 8. & Abulensis Quæst. 22. dum dicunt in Christo non esse aureolam, quia aureola ex hoc ipso quòd diminutiuè dicitur, importat aliquid, quod participatiuè, & numquàm secundùm sui plenitudinem possidetur: quod quidem Christo non competit, sed aliquid aliud vnde omnes aureolæ originantur: plena inquam victoriæ ratio, ex qua aliæ per participationem tales. Item vt arguit Abulensis, aureola est gaudium de conformitate ad Christum propter excellentem victoriam: nullus autem sibi ipsi conformatur, nec similatur, vt dicit Hilarius.
268
*P. Tannerus num. 36. cum D. Thoma prorsus sentire se asserit, ait tamen quæstionem esse de modo loquendi, cùm tamen esse de re ipsa possit, & ita ab illo, vt vidimus iudicetur. Circa
quod P. Arriaga num. 23. oppositum tenet, P. Tanneri, contra quem arguit, sola facta mentione, eo quòd Christus & Virgo & Martyr, & Doctor Doctorum sit, & aureola solùm dicatur diminutiuè respectu beatitudinis essentialis, quod & in Christo verum habet: quantumuis enim magnum habeat accidentale gaudium, (supponit sententiam eiusdem Patris circa rationem aureolæ) illud tamen respectu visionis beatæ minus est, & ita aureola, & diminutiuum. Additque sic loqui sibi placere cum alijs, quos suppresso nomine refert P. Tannerus; vbi ad eos videtur attendisse, de quibus S. Doctor sic locutus: Respondeo
dicendum, quòd circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quòd in Christo est aureola secundùm propriam aureolæ rationem, cùm in eo pugna inueniatur, & victoria, & per consequens corona secundùm propriam rationem. Sed diligenter considerando, quamuis Christo competat ratio aureæ vel coronæ, non tamen ei competit ratio aureolæ. Hæc ille: ex quibus in primis habetur, pro asserenda in Christo aureola opinionem extitisse, cui tamen post diligentem considerationem ei esse oppositam præferendam arbitratus. Deinde quæstionem non esse tantùm de modo loquendi, vt nuper dicebamus. Et quidem cùm post diligentem considerationem S. Doctor modum loquendi cum negatione censeat præferendum, cum eo sic loqui non potest non vt prudentissimum approbari, licet ille opinionem sequi oppositam ingenua illius propositione concedat, quod & ego facio venerandis eius vestigijs insistens, quod & laudabile semper & tutum, plura non addens, vt ex Filio ad Matrem iucundissimum transitum faciamus.
§. V.

§. V.

De Beatissimæ Virginis Aureolis, vbi specialia quædam ad eius gloriam conducentia.
269
*CItati omnes in Virgine aureolam reco
gnoscunt purissimæ virginitatis. Sed cùm illa victoriæ respondeat, & hæc sine pugna non accidat, videtur in Virgine illa fuisse, & huius generis tentationibus fuisse pulsatam. Circa quod D. Thomas Arti. 5. ad 2. duplicem sententiam proponit. Primam eorum, qui aureolam negabant, excellentius aliquid concedentes, eo quòd in Virgine carnis pugna non debeat admitti. Secundam asserentium habere aureolam, quia & pugnam carnis experta: sed ex vehementia virtutis carnem adeò habuisse subditam, quòd huiusmodi pugna ei insensibilis erat: post quæ ita subdit: Sed istud videtur inconuenienter dici, quia cum
Virgo beata credatur omnino immunis fuisse à fomitis inclinatione propter eius sanctificationem perfectam, non est pium ponere aliquam pugnam à carne fuisse in ea, cùm talis pugna non sit nisi à fomitis inclina
D. Thom.
tione, nec tentatio, quæ à carne, sine peccato esse possit, vt patet per Glossam 2. Cor. 12. super illud: Datus est mihi stimulus carnis meæ &c. Vnde dicendum est quòd aureolam propriè habet, vt in hoc membris alijs Ecclesiæ conformetur, in quibus virginitas inuenitur: & quamuis non habuerit pugnam per tentationem, quæ est à carne, habuit tamen pugnam per tentationem, quæ est ab hoste, qui nec etiam ipsum Christum reueritus est, vt patet Matth. 4. Sic ille, quem secutus Abulensis Quæst. 19. vbi post ad
Abulensis.
ducta omnia, quæ D. Thomas habet citato Arti. Et pugnam à carne ortam per eius stimulum reprobans, sic concludit: Licet non poterat esse in ea aliquis stimulus, diabolus poterat ei suggerere immittendo grauißimas tentationes de venereis: illis autem perfectè resistere, pugna erat de conseruanda virginitate: nec est inconueniens, aut contra honorem Virginis, eam à dæmone de Venereis fuisse tentatam, cùm Christus à Satan de Idololatria, quæ est peßimum vitiorum, tentatus fuerit suprà. Cap. 4. Tantùm ille.
270
*Sanctum etiam Thomam adductis eius
verbis secutus est P. Tannerus num. 26. addens pro aureola concedenda etiam facere quòd virginitas fuit Virgini absolutè libera, adeôque meritoria, & ipsa rebellioni carnis subiecta fuit, saltem quantùm est ex naturæ conditione, etsi per priuilegium ab ea fuerit libera, quod secus est de statu innocentiæ ex D. Thoma ad 3. Pro eodem videtur esse Petrus Cluniacensis Sermone 4. Con
Petrus Cluniacensis.
ceptionis ante medium, vbi sic ait: Non obstante quòd MARIA fomitem non habuerit, habuit tamen maximas tentationes ab extrinseco &c. Gerson etiāetiam
Gerson.
Tract. 4. super Magnificat ita scribit: Si Satan ausus est tentare Filium Dei, quomodo non tentasset Matrem? Quod ei cessit ad palmam victoriæ multiplicis, & læureolæ, vt coronaretur, quæ legitimè certasset, quia non vt Heua succubuit tentatori. Nicolaus de Lyra ad illud Genes. 3. v. 15. & tu insidiaberis cal
Gen 3. v. 15. Lyra.
caneo eius, sic loquitur: Quia diabolus tentauit Christum exterius tantummodò suggerendo, quæ quidem tentatio non fuit vitium in tentato, sed virtutis exercitium, eodem modo credendum est de Virgine. Videtur etiam Albertus Magnus pro eodem stare in
Albertus Magnus.
Mariali Cap. 93. vbi castitatem Virginis præferens Angelicæ, sic ait: Item gloriosior: hæc enim cum victoria, illa sine victoria. Et Cap. 202. vbi benedictionem Patriarchæ Ioseph Virgini conuenire luculenter ostendit, inter alia illud constituit, quod ad imitationem spectat, & est tentationis superatio, quam constat fuisse in illo circa materiam castitatis.
271
*Sed diabolum minimè potuisse suis ten
tationibus Virginem infestare, sunt qui pium magis, immò & quasi certum affirment. Richardus Victorinus Lib. 2. de Emmanuele. Cap. 29. illud Psalmi 45. v. 9. & 10. Auferens bella vsque ad fi
Psal. 45. v. 9. & 10.
nem terræ. Arcum conteret, & confringet arma &c. in patrocinium huius veritatis adducens, ita scribit: De hac igitur terra omnis pugna tollitur. In hac
Richardus victorinusVictorinus.
terra pax plena reperitur. Id quod confirmat Cap. 30. Ex quo id luculentiùs ostendit Richardus al
Richardus à S. Lauren.
ter à S. Laurentio Lib. 4. de laudibus Deiparæ. vers. Item, in sanctificatione Col. 304. loco eodem adducto verbis illis: De terra enim carnis tollebatur omnis pugna, & ibi facta est pax plena. In arcu & sagitta percußio artificiosa; in gladio & hasta, virtuosa. Arcus ergo tentatio fraudulenta; arma tentatio violenta. Neutra verò istarum post sanctificationem in ipsa locum habuit, nec accessum iam habere potuit.
272
*Et Lib. 7. Col. 441. ex Psalmo 90. addu
Idem. Psal. 90. v. 10.
cto illo: Non accedet ad te malum, & flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. v. 10. ita scribit: Id est, Beatæ Virgini: Nullus enim motus sensualitatis repugnans rationi turbauit ei pacem suam: & ideò in pace factus est locus eius. Psal. 75. Ipsa enim
Psal. 75. v. 2.
verè fuit Arca Noë, quæ interpretatur Requies, quia in tabernaculo eius nouem mensibus requieuit, sicut
Eccli. 24. v. 12.
ipsa dicit Eccli. 24. & qui creauit me, requieuit in tabernaculo meo, tam corporis, quàm animæ meæ. Hæc ille post alia idem comprobantia. Et Lib. 10. Col. 628. vers. Sequitur, & dixit, ita explicat illud, quod de porta templi habetur Ezechiel. 44. Porta
Ezech. 44. v. 2.
hæc clausa erit, ita dicens: In hoc quod sequitur, Erit clausa principi, ostenditur quòd mens eius nulli patuit tentationi diaboli, qui dicitur Princeps mundi. Ioan.
Ioan. 14. v. 30.
14. Sic ille, qui & sæpè alibi idem attestatus. Quod eisdem ferè verbis tradit D. Antonius de Padua Sermone Dominicæ 3. post Trinitatem, sic inquam locutus: Nota, Principi enim huius mundi, id est, diabolo, clausa est, quia nulli tentationi ipsius mens eius patuit. Philippus Abbas Lib. 2. Cap. 7. sic ait: Quietis eius sinum prædo impudens non pulsauit, videns & inuidens mira eam gratia desuper præmuniri. Hæc illi.
273
*Nec poterat Virgini suus deesse Bernar
B. Bernard.
dus, qui hom. 2. Super Missus est, ita loquitur: Ipsa proculdubiò caput serpentis contriuit (Gen. 3. v. 15.)
Gen. 3 v. 15.
quæ omnimodam maligni suggestionem, tam de carnis illecebra, quam de mundi superbia, deduxit ad nihilum. Sic ille; cuius mens satis perspicua est; ad nihilum enim deduci tentationes, est fecisse vt nullæ essent illæ, quibus diabolus alios impetere consueuit. B. Laurentius Iustinianus Sermone in
B. Laurent. Iustinian.
Annuntiatione sic ait: Degebat quidem in carne, conuersabatur supra carnem, carnisque molestias nesciebat. Talis profecto erat, vt nulli vsui seruiret, nisi diuino.
274
*Albertus Magnus in Opusculo dicto Bi
Albertus Magnus.
blia B. Virginis MARIÆ, circa Cap. 24. Ecclesiastici sic loquitur: Gloriatur enim diabolus de sua fortitudine dicens illud Isaiæ 10. v. 14. Vniuersam
Isa. 10. v 14.
terram ego congregaui. De aliorum sanctorum ortu vel natiuitate parùm curauit diabolus: Sed de ortu Virginis Matris totaliter debuit terreri. Iob. 24. v. 17.
Iob. 24. v. 17.
Si subitò apparuerit aurora, id est, MARIA, arbitrantur vmbram mortis. Gen. 3. v. 15. Ipsa conteret caput
Gen. 3. v. 15.
tuum. Vnde non solùm præsentia eius, sed etiam nomen eius nominatum formidat. Et inferiùs circa illud: Ego quasi vitis fructificaui &c. v. 23. sic in
Eccli 24. v. 23.
quit: Comparatur enim viti bonæ Beatißima Domina propter multa. Primò, quia flores vitis fugant serpentes & necant: Sic MARIA dæmones.
275
*Honorius Augustudunensis in Cantica,
circa Cap. 3. v. 7. sic scribit: En lectulum Salomonis Sexaginta fortes ambiunt. Beatæ Virginis corpus veri Pacifici, scilicet Christi lectulus. Quem sexaginta fortes, id est, multa millia ex fortißimis Israel, id est, summis Angelorum Deum verè videntium ambiunt, & ad æthera perducunt. Omnes tenentes gladios, id est contra dæmonis custodias, & ad bella doctißimi. Scilicet contra aëreas potestates potentißimi. Vniuscuiusque ensis, id est, tutela super femur suum, id est, circa corpus, cuius femur genuit Christum. Propter timores nocturnos, id est, ne timores incutiant ei dæmones. Sic ille, qui dum de corpore agit, pariter ostendit, quali custodia illius fuerit anima pręmunitapræmunita, cùm vox Ecclesiæ sit Deum gloriosæ Virginis corpus & animam, vt dignum Filij eius habitaculum effici mereretur, spiritu sancto cooperante præparasse.
276
*Accedunt doctissimi ex Neotericis. No
Nouarin.
uarinus in Vmbra Virginia num. 215. & 216. pro caussa præsenti adducit locum ex Cant. 8. v. 7.
Cant. 8. v. 7.
Pone me vt signaculum super cor tuum. Et D. Hieronymum pro signaculo legentem vmbraculum, & sic ait: Felix anima, cuius cor tali vmbraculo custoditur: ridebit occursantium hostium vires, insidiasque: dabit sponso delitias, & accipiet: sub hoc vmbraculo carnis æstus quiescunt, motus comprimuntur, voluptatibus cor innatat, summa perfruitur pace. Stetit si quis alius, MARIA sub hoc vmbraculo: & dum obumbratam legimus à virtute Altissimi, cor eius maximè tali vmbra custoditum fuisse par est credere. Fallor, si non id etiam voluit B. Alcuinus
B. Alcuin.
in Poëmatis nouissimè editis n. 3. vbi Angeli verba sic exprimit:
Virtus ecce tuo confert vmbracula cordi.
Sic ille; qui & num. 218. adducta illa sponsi præceptione ex Cant. 3. v. 5. Adiuro vos, filiæ Ierusa
Cant. 3. v. 5.
lem per capreas ceruosque camporum, ne suscitetis, neque euigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit; ita scribit: Omnium maximè his delitijs cumulata
Nouarinus.
Virgo fuit, cuius cor sub spiritus sancti vmbraculo delitiarum paradisus factum est, non solùm sui, sed etiam Dei. Excubauit ad Virgineum cor diuinus spiritus vt illud custodiret, hostesque omnes arceret: non commissa huius paradisi custodia Cherubim, vt olim in terrestri factum: ipsemet qui hunc paradisum condidit, etiam illius custos esse voluit. Hæc eruditissimus & pijssimus scriptor.
277
*P. Benedictus Fernandius Tomo 1. in Ge
P. Benedict. Fernand.
nes. Cap. 3. Sect. 4. num. 8. in fine ita loquitur: Neque verò Virgo Dei Mater, primos illos, de quibus disseruimus, tentatoris assultus vnquam pertulit. Idcircò ad illam diuinus spiritus: Pone me vt signaculum super cor tuum. Cant. 8. v. 7. Sigillo quasi obsignatum
Can. 8. v 7.
erat Virginis cor, vt in illud penetrare non posset vlla hostis iniuria; quin immò cum Deus ipse pro sigillo esset cordi Virgineo, nulla vel vitij vmbra, circa Virginis Deo communitam animam apparere vnquàm potuit. Et Tomo 2. circa Cap. 15. Sect. 6. in fine sic fatur: Hanc humanæ infirmitatis miseriam sola post Christum filium suum Beatissima Dei Mater non sentit, tota corpore & animo & cogitatu munda & formosa & immaculata Virgo extitit, pede conterens
Gen. 3. v. 15.
caput serpentis: ne vel tantula cogitatio de vitioso obiecto, malamalaque suggestio ex illo pullularet. Hæc ille.
278
*Idem ex professo probandum assumpsit
Illustriss. Guerra.
Illustrissimus Guerra Episcopus Gaditanus Tomo 2. de Maiestate gratiarum Deiparæ. Tract. 4. Discursu 3. Fragmento 1. 2. & 3. qui tamen Fragmento 4. & seqq. ostendere nititur quòd si Virgo alicuius suggestionis tentamentum persensit, in omnigenęomnigenæ virtutis eius exercitium cessit & palmam. Quod quidem indubitatum erat, & ab eo loco videbatur alienum, ne scilicet tentationum vtilitatibus declaratis & exornatis, lector in sententiam minùs decoram Virgini propenderet. Et Fragmento quidem 4. Abulensem adducit Quæst. 16. in Cap. 3. Genesis, vbi postquàm asseruit Christum ab ex
trinseco tentatum à dæmone, subdit sic: Si fortè tenendum est, quòd Beatam Virginem tentauerit, nihil præualens. Ad quæ doctus scriptor sic ait: Si mea me non fallit opinio puto eatenus in hac re dubium mansisse Abulensem, quia illa pertractabat verba: & tu insidiaberis calcaneo eius Gen. 3. v. 15. ac si diceret: Insidiaberis tantùm, non ex vicino accedes: parabis tentationi insidias, non præsumes tentare. Sic ille, cuius est optima quidem expositio, essetque etiam in fauorem Abulensis rationabilis coniectura, si non ipse citato à Nobis loco, & ab Auctore, vt apparet, non viso, suam adeò apertè mentem detexisset.

De Christi tentationibus pro caussa præsenti.

279
*SEd pergo, & ratione satis robusta thesim
præsentem penitus amplectendam ostendo. Christus Dominus non est hoc tentationis genere, de quo est controuersia, tentatus: Ergo nec Virgo. Assumptum probo: Quia ante tentationes, de quibus Euangelistæ, & præsertim D. Matthæus Cap. 4. tentatus non est: pro quo D.
D. Hilar.
Hilarius Can. 3. in Matthæum, non longè à principio ita scribit: Tentare Christum diabolus non fuisset ausus, nisi in eo per esuritionis infirmitatem, quæ sunt hominis recognosceret. Sic ille; quod & ab Euangelista non obscurè indicatum, dum ait: Ductus est in desertum à spiritu, vt tentaretur à diabolo: Matth. 4. v. 1. circa quod sic D. Ambrosius
Matth 4. v. 1. D. Ambr.
Lib. 4. in Lucam: Agebatur in desertum consilio, vt diabolum prouocaret &c. Nullo ergo modo ille nisi prouocatus accederet. D. Basilius hom. 1. de Ie
D. Basilius.
iunio, & Vide, ait, quam mirabiliter ille tentatori per esuritionem præbuit ansam; alióquin propter diuinæ naturæ sublimitatem non patebat ad illum aditus diabolo. Sic ille. Et hanc esse mentem omnium Patrum affirmat P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disp. 29. Sect. 3. pro quo & D. Thomas 3. p. q. 41.
D. Thom.
arti. 2. in Corp. & ad 2. & arti. 3. in Corp. & ad 2.
280
*Deinde in præfata occasione non est in
materia dicta tentatus; vt constat, quia tres tantùm tentationes ab Euangelistis recensentur, quarum nulla materiam prædictam attingit. Vbi dici potest aliquorum esse Patrum, grauiumque scriptorum sententiam asserentium Christum in deserto variè tentatum ante tres illas tentationes, sumpto ab Euangelistis fundamento. Nam Marci
Marci. 1. v. 13.
1. v. 13. sic habetur: & erat in deserto quadraginta diebus, & quadraginta noctibus, & tentabatur à Satana. Tentatio ergo per id tempus extitit, & ita ante illorum dierum implementum, licet posteà celebriores tres illæ fuerint tentationes. Lucæ 4. v. 1. & 2. Agebatur à Spiritu in desertum diebus
Lucæ 4. v. 1. & 2.
quadraginta, & tentabatur à diabolo. Et hanc opinionem esse satis probabilem affirmat P. Suarez citata Sect. 3. vers. Sed ad has, post eius patronos allegatos. Sed hoc nullius est momenti: nam vt
demus ita esse; cùm tamen Euangelistæ genus tentationis in materia dicta tacuerint, vnde elici potest illam extitisse? Deinde qui de illis loquuntur, nihil huiusmodi indicant. Origenes ait tentamenta maiora fuisse, quàm vt litteris crederentur. Certè si materiæ dictæ, nimis est illa frequens, & ita non maior, vt credi litteris repugnaret. Euthymius tentatum èex longinquo dicit, per
Euthym.
somnium, per tristitiam, per ignauiam, & similia. Item tres illæ tentationes vt magis notabiles referuntur: Atqui si alia generis prædicti fuisset, magis esset profectò notabilis. Cur ergo tacetur? Nullus quidem Euangelistarum tunc interfuit, vnde ex sola diuina reuelatione id, quod est ab ipfis enarratum, didicerunt, nullo proculdubio prætermisso, aliôqui frustra facta fuisset reuelatio. Cùm ergo illi nihil præter narrata rescierint, sine fundamento alia confinguntur. Sicut & sine fundamento diceretur reuelatum quidem, sed tacitum, vt decentiæ consulerent; quæ est egregia hallucinatio, & prorsus incredibile erubuisse illos referre tentationem Christi, qui non erubuerunt ignominiosissimum Passionis eius processum euulgare.
281
*Neque post tempus illud tentatio esse
potuit, de qua est quæstio, quia nullum est fundamentum ad credendum Christum vt in deserto dæmonem ad tentandum prouocasse, aut non prouocatum ausum fuisse quod ausus non fuerat ante ieiunium, stante eadem ratione à D. Hilario reddita & Patribus alijs, & insuper ampliori Christi gloria ex doctrina & miraculis comparata. Neque obstat quod habetur Lucæ 4. v. 15. & con
Lucæ 4. v. 15.
summata omni tentatione diabolus recessit ab illo vsque ad tempus: quia id ita exponit D. Ambrosius suprà, quem & D. Thomas adducit Arti. 3. ad 3.
D. Ambr.
vt sensus sit, quod recessit vsque ad tempus, quia posteà non tentaturus, sed apertè pugnaturus aduenit,
D. Thom.
tempore scilicet Paßionis. Et tamen (addit S. Doctor) per illam impugnationem videbatur Christum tentare de tristitia & odio proximorum, vt in deserto de delectatione gulæ, & contemptu Dei per Idololatriam.
282
*Habemus ergo minimè tentatum Chri
stum tentatione illa, quæ sordes cùm importet, purissimi Christi cordis indignas, non debuit ab illo totius puritatis fonte permitti: non enim alia adduci caussa potest præter indecentiam peculiarem, quæ in alijs quidem non ita apparet, licet ad malitiam tendant grauiorem. Ex quo pro Virgine validum argumentum habemus, quæ hoc in genere fuit Filio simillima. Pro quo sic Hierony
D. Hieron.
mus, vel quisquis est Auctor Epistolæ ad Mauritij filiam inter eius opera Tomo 9. In se viris (Christus) & in Matre feminis tribuit virginitatis exemplum; quo demonstraretur in vtrôque sexu beatam Originem diuinitatis haberi, & plenitudinem meruisse, dum totum in Matre fuit, quidquid haberetur in Filio. Sic ille. Hac quidem ex caussa id, quod de Christo dicitur quantum ad motũmotum concupiscentiæ, quamuis à peccato alienum, & non repressum penitus fomitem, Virgini adscribitur, communi Patrum & Theologorum seusu, vt affirmat P. Suarez suprà Disput. 4. Sect. 5. vers. Primum est, dum nihil in Virgine fuisse contestantur. Videndus etiam Disp. 3. Sect. 5. vers. Tertiò principaliter, & sequenti, vbi Patres adducit asserentes Virginem supremos Angelos puritatis excellentia superare. Quibus addendus Albertus
Albertus Magnus.
Magnus in Mariali Cap. 93. vbi probat castitatem Virginis Angelorum castitatem quinque gra
dibus excellere sic concludens: Patet ergo quòd Beatißima Virgo omnem creaturam excellit castitate. Pro quo & illud D. Bernardi serm. 4. de Assumptione: Quæ enim vel Angelica puritas virginitati illi audeat comparari, quæ digna fuit spiritus sancti Sacrarium fieri, & habitaculum Filij Dei? Sicut ergo propter rationem indecentiæ tentatio in materia, de qua agimus, locum in Christo non habuit, ita neque in Virgine: quantumuis enim excellens eius fuerit puritas, omnem illam Filij puritas requirebat.

Alia pro tentationibus opportuna, & Virginis Aureola comprobata.

283
*QVia tentatio non semper dęmonisdæmonis sug
gestione contingit; licet ab interno hoste, carne scilicet non habeat ortum, potest tamen ab exterioribus obiectis prouenire, vt ex Diuis Basilio, Chrysostomo, & Augustino probat Cardinalis Toletus in Ioan. 13. v. 2. adducto etiam Origene: suspicari aliquis posset Virginem à diabolo non tentatam, aliter tentari potuisse, per obiecta videlicet illa, quæ non poterant non in sensus incurrere, & ad turpia prouocare: sic enim ille, cuius notum carmen:
Vt vidi, vt perij, vt me malus abstulit error.
Pro quo apud scriptores multa, & à Nobis dicta nonnulla in Amphitheatro num. 631. vbi illud Iob.
Iob. 7. v. 1.
7. v. 1. expensum: Militia est vita hominis super terram, siue, vt satis nota versio habet: Tentatio est &c. Verùm neque hoc admittendum, cùm pro
eo eadem ratio militet: diabolus enim & caro animæ implacabiles inimici prohibiti penitus, ne quid in Virginem suis assultibus intentarent: ergo & mundus, pro quo eadem est ratio, vt esset perfecta victoria, quemadmodùm & in Christo fuit, quem neque à carne, neque à mundo tentatum
Sylueira.
affirmat doctus & eruditus Sylueira Tomo 1. in Euangelia Lib. 3. Cap. 3. n. 62.
284
*Vt autem id stare commodè posset, satis
verosimile occurrit id, quod habet Petrus Galatinus Lib. 1. Cap. 5. de arcanis Catholicæ veritatis, vbi adducit illud Isaiæ. 61. v. 10. vti in persona Vir|ginis dictum: Gaudens gaudebo in Domino, & exultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vesti
Isai 61. v. 10.
mentis salutis, & indumento lætitiæ circumdedit me &c. Et ita exponit: Chlamyde iustitiæ, scilicet originalis, circumdedit me. Dicit autem. Circumdedit, quia omnia ipsius Virginis membra, à vertice capitis ad vngues vsque pedum, omnesque sensus & cogitationes, animæ imperio absque vlla repugnantia obtemperabant. Vsque adeò quidem, vt eius oculi nihil inhonestum, nihil illiciti vnquàm aspexerint. Immò vt numquàm vel oculos eleuauerit, vt homines facere solent, sed semper humi defixos tenuerit, nisi dum Deum oraret. A quo inter ceteras perfectiones, eo spiritu prophetiæ donata est, vtsi fortè aliquod inconcessum, seu illicitum, vel auditura, vel visura esset, illico eius aures, & oculi clauderentur, ita vt non nisi voluntati diuinæ deseruire viderentur. Sic ille: quod quidem ex prophetiæ spiritu, quo plenissimè donata est à Deo, accurata est & verosimili coniectura deductum, sicut à Propheta pariter indicatum.
285
*Nec proptereà affirmandum adeò erga
omnia, quæ non essent ipsius statui conformia delicatè & scrupulosè versatam, vt ea penitus deuitarit. Grauidam Elisabetham inuisit, & parienti adstitit, aut certè in parientis domo, vt volunt multi, & Euangelista significat Lucæ 1. v. 54. Nuptijs interfuit in Cana Galilææ. Ioan. 2. Mariam Magdalenam publicam peccatricem post pœnitentiæ lacrymas familiarem habuit: vnde earum rerum species non poterant non in eius sensus incurrere, quæ cum ipsius virgineo pudore minimè congruebant. Sed nulla ex eisdem tentatio, sicut neque Christo ex præsentia adulteræ accusatæ apud ipsum, aut ex Magdalenæ osculis eius libatis pedibus. Quod quidem & in multis
Dei seruis accidere per Dei gratiam gradum eximiæ castitatis adeptis eleganter ostendit Cassianus Collat. 12. Cap. 7. sic locutus: Quintus (gradus) ne cùm memoriam generationis humanæ vel tractatus, ratio, vel necessitas lectionis ingesserit, subtilissimus mentem voluptariæ actionis perstringat assensus; sed velut opus quoddam simplex ac ministerium humano generi necessariò contributum, tranquillo ac puro cordis contempletur intuitu: nihilque ampliùs de eius recordatione concipiat, quàm si operationem laterum, vel cuiuslibet alterius officinæ mente pertractet. Hæc ille, qui ante enumerationem graduum, de quibus ibi, sublimiorem aliam esse castitatem asserit ex sententia Abbatis ChęremonisChæremonis sic locuti: Secundùm mediocritatem experientiæ nostræ vtrumque proferre tentabimus, reseruantes perfectiora perfectis, nec præiudicantes his, qui feruentiori studio puriorem castimoniam possidentes, quantò maioris industriæ sunt, tantò etiam perspicaciæ vigore præcellunt. Hæc magnus ille magister, vt ex ijs de præcellenti castimonia Virginis coniecturam aliquam faciamus.
286
*Licet autem victoriam ex tentationibus
reportatam Virgini denegemus, non ideò tamen Aureola deneganda; quod esse indubitatum apud Catholicos affirmat Ægidius Lusitanus suprà nu. 16. pro & Albertus Magnus in Mariali Cap. 118. Habuit namque nobiliorem victoriam: ita enim diabolum vicit, vt non auderet aperto marte pugnare. Item eius Virgineum propositum adeò validum extitit, vt contra omnem insurgentem tentationem, si fortè ita accideret, præualeret, & ita omnes modo excellenti superauit. Sicut pœnitentiæ virtus in illa fuit, iuxta communem Theologorum sensum, pro quo P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disput. 4. Sect. 2. Prætereà Virgo plures difficultates peruicit, quæ ipsi à nonnullis coniugium detrectanti obijciebantur, eo quòd res noua illis temporibus videretur, & à summo sacerdote ad id compulsam post diuinum Oraculum legitur in Epistola ad Chromatium & Heliodorum de Natiuitate B. MARIÆ inter Opera D. Hieronymi Tomo 9. & de hoc victoriæ genere potest intelligi Albertus Magnus adductus num. 270. sicut & Cluniacensis, de quo ibidem. Licet enim tentationes fateatur; sed exemplo Christi, quẽquem in materia, de qua agimus, ostendimus non fuisse tentatum. Quo pacto etiam Gerson venit explicandus, qui eôdem vsus argumento: quod tamen inefficax est in negotio præsenti: nam Christus ad copiosum redemptionis pretium pariter & exemplum manibus tradi impiorum minimè recusauit, & ea pati tormenta, quæ inferre libuit potestati tenebrarum; quod tamen in Virgine nullo modo permittendum censuit, cuius honori & indemnitati singulari est ab ipso prouidentia consultum.

De Aureola Martyrij & doctorali in Virgine.

287
*SVnt qui martyrij aureolam ipsi censeant
non competere, in quibus P. Salas suprà num. 75. quia neque mortem pro Christo, neque tormentum sustinuit: sed verosimiliùs conceditur, circa quod D. Bernardus adeundus Sermone de verbis Apocalypsis, signum magnum. Cap. 12. & alij apud P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disputat. 22. Sect. 4. ac Recentiorum plurimi: de quo & luculentissimè Albertus Magnus in Mariali Cap. 116. id pluribus roborans rationibus. Est autem illa satis genuina, quam proponit P. Suarez ex eo quòd animo & voluntate paratissima, dum stabat iuxta crucem, ad mortem pro Christo sustinendam. Ad quam quidem constantissimam animi præparationem cùm incomparabilis dolor accesserit, non videtur quidquam ad martyrij proprietatem defuisse. Et dolorem quidem maiorem fuisse improportionabiliter, quàm fuerit dolor sanctorum in tormentis, benè deducit Albertus ex improportionabili amore. Quamuis autem hæc ita sint, vult P. Suarez propriùs ac veriùs
dici non fuisse in Virgine aureolam martyrij, sed aliquid excellentius illa; insigne scilicet quoddam excellentissimæ fortitudinis. Et ita controuersiam ait esse parui momenti, cùm ad modum loquendi reuocetur. Sed quidem licet quod ad aureolam spectat ita videatur, quia cùm res inter Theologos agitur, potest modus ille explicationis adhiberi; cùm tamen in ordinario loquendi modo ad Virginis gloriam conducat, vt Martyr, & Regina Martyrum compelletur, videtur sanè conuenientius vt in ea recognoscatur aureola, quæ est quid consequens ad martyrij prærogatiuam. Ad modum quidem loquendi spectat; sed qui Martyrem vocant, gloriosiùs de Virgine, & magno cum fundamento loquuntur: ergo est talis loquendi modus procul dubio præferendus.
288
*Doctoralis tandem aureola meritissimò
Doctorali prædita.
ipsi debetur, vt probat P. Suarez suprà, & iam pridem Albertus Magnus in Mariali Cap. 117. Apud quem illud satis vrgens, quod ex D. Lucæ narratione deducit Cap. 2. v. 51. & Mater eius con
Lucæ 2. v. 51.
seruabat omnia verba hæc in corde suo. Ad quæ sic ille: Sancti dicunt quòd ideò conseruabat, vt oppor
Albertus Magnus.
tunis temporibus adscribendum Euangelistis reuelaret. Sic ille. Quo magisterij genere post magisterium Christi nullum potest esse sublimius. Vnde meritò Idiota Contemplat. Cap. 3. Doctricem
Idiota.
eam Doctorum appellat, & à D. Cyrillo Alexandrino hom. 6. Tomo, Sceptrum rectæ doctrinæ dici
D. Cyrillus Alexand.
tur, & per quam Apostoli salutem gentibus prædicarunt. Et hæc satis pro Virgine, licet pro illa numquàm satis.
§. VI.

§. VI.

De Angelis, & alijs ad Assertionem 3. spectantibus.
289
*QVod ad Angelos attinet, minus negotij habet, omnes enim illis negant aureolas cum S. Thoma Arti. 9. pro quo & Abulensis Quæst. 23. & quoad virginitatis & martyrij aureolas, res est comperta: doctrina verò ad statum gloriæ ipsorum pertinet, & sicut in eo non est locus merito, ita neque aureolæ. Circa quod
tamen P. Arriaga suprà n. 24. vers. vltimo ita scribit: Si vera tamen est sententia eorum, qui dicunt Michaelem in via suis consilijs tenuisse multos Angelos contra Luciferum, poterit ei Doctoris laurea tribui, vt erudienti multos ad pietatem. Sic ille, qui dicere etiam id potuit, si vera esset sententia Paludani, quam secutus est P. Amicus, & à Nobis est impugnata Tomo 2. Problematum, Sect. 31. Problem. 4. §. 3. Michaelem scilicet constitutum caput Angelicæ Ecclesiæ in spiritualibus, à quo fidei mysteria proponerentur credenda. Quòd verò ad consilia seu excitationem spectat, satis verosimile est, vt sic se Lucifero opponeret, excitatione sua multos deprauantem, & sic secum trahentem tertiam partem stellarum, de quo Apocalyp. 12. Et cùm verosimile appareat, pro quo & videri potest P. Suarez de Angelis Lib. 5. Cap. 11. nu. 16. sine inconuenienti aliquo poterit diuino Archangelo honor doctoralis attribui inter alios, de quibus accuratus potest videri discursus in Amphitheatro à n. 221. & quia num. 265. eius cum D. Petro instituta collatio, vt melius stare queat æqualitas, congruet sanè Doctoris aureola, qua decoratum D. Petrum, & excellentissima quidem, nefas est dubitare. Vbi & addendum, si
& alijs ex Angelis.
qui ex Angelis fuerint, qui zelo simili ad perseuerantiam in bonis cœptis alios excitarint, aureola etiam decoratos, sed non ita pretiosa, vt de alijs etiam asserendum, quæ hominibus conceduntur, vt docet D. Thomas suprà Arti. 13. & luculen
tius Abulensis Quæst. 27. quos alij communiter sequuntur, eo quòd rationem præmij habeant, & ideò merito, quod esse inæquale potest, debeat proportionaliter respondere, per quod est ad Septimum adhibita responsio.
290
*Neque plus habet difficultatis quod ad Octauum spectat, aureola enim martyrij ceteris paribus præfertur alijs, sicut Doctorali virginalis.
Ceteris inquam paribus, seu comparatione iuxta propriam cuiusque rationem per se consideratæ facta, secus autem, si iuxta ea, quæ per accidens possunt conuenire, quia poterit minima esse maxima, & è contrario: vt si quis pro Christo leui morte interfectus est, & alius vsque ad senectutem virginitatem seruauit, acerrimas carnis sustinens tentationes: nam tunc virginitatis aureola maior videbitur. Sic etiamsi quis per totam vitam docendo nimium laborauit, & multos ad fidem Christi conuertit, & alius assumpto proposito virginitatis, per mensem, vel per annum solùm vixit, non est dubium quin maior erit tunc Doctoris, quàm virginis aureola: & sic quantùm ad varias circumstantias potest interdum esse maior, & interdum alia. Sic Abulensis, & satis quidem
rationi conformis: qui & asserit, quod & priùs D. Thomas, in eo, qui ex minori charitate maiora tormenta sustinuit, aut castitatis prælia, vel labores in docendo ampliores, aureolas illustriores futuras, aureas tamen excellentiores, quia aureolæ respondent merito, quatenus ad obiectum inferiùs tendit, quod est sub ea ratione inæquale inter illos, quia difficilius. Circa quam rationem dictum à Nobis n. 258. & videtur quidem assertio non carere difficultate, quia ex maiori charitate martyrium leuius sustinens, in præparatione animi ardore charitatis æstuantis maiora nititur deuorare; hoc enim maior charitas non potest non habere. Et quia ratio meriti in ordine ad præmium essentiale ex respectu ad obiectum creatum non impeditur, iuxta dicta ibidem; ideò etiam videtur rationi conformius vt in patienti ex minori charitate præmium essentiale iuxta maioritatem pœnarum accrescat. proportione soli Deo nota, non tamen cum excessu respectu patientis maiori cum charitate; immò nec cum æqualitate, vt charitati semper singularis sua prærogatiua seruetur.
291
*Circa vltimum de necessitate faciendo
rum operum in charitate, & per respectum ad Christum: Quod ad martyrium attinet, cùm opus eximiæ charitatis sit, videtur comperta necessitas, & ita tenent plures, nolentes priuilegium martyrio concedere ad instar Sacramenti, vt pro eo sufficiat attritio. Sic P. Vasquez Tomo 2. in 3. p. Disput. 153. cui plurimi contradicunt, in quibus P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disputat. 29. Sect. 3. quod & communi Recentiorum assensu firmatur. Iuxta quod in negotio præsenti decernendum. Quòd autem expressa fides Christi non requiratur dictum à Nobis Tomo 2. Problem. n. 1397. vbi & nonnullæ aliæ difficultates occurrunt, quęquæ ad materiam de martyrio pertinent, in qua discutitur quando sit verum censendum martyrium, iuxta quod & de aureola sentiendum, cùm constet illam vero debitam esse martyrio.
292
*Pro virginitatis aureola propositum eam
perpetuò conseruandi esse necessarium diximus n. 244. quod si interruptum sit, & posteà instauretur, sufficere ad effectum dictum affirmat D. Thomas Arti. 5. in Corpore, & Abulensis Quæst. 19. vers. Pro quo sciendum. Vbi inquiri vltimò potest an emissione seminis venialiter tantùm peccaminosa amittatur aureola. Et negatiuè respondet P. Tannerus n. 20. ex eo probans quòd accesso|rium sequitur principale, & cùm per culpam ve
nialem non excludatur quis à gloria essentiali, neque etiam ab accidentali, quæ illi accessoriè aduenit, erit excludendus. Quam rationem reijcit P. Arriaga n. 17. ex eo quòd inde probaretur à fortiori non amittendam aureolam per copulam maritalem, quia hæc multò minùs excludit auream. Sed citati Auctoris alia est mens, quam & doctus Pater potuisset aduertere, scilicet per venialem culpam non amitti auream, & ita neque aureolam, quæ eamdem consequitur: per copulam autem maritalem amittitur vtraque: gradus inquam beatitudinis essentialis respondens virginitati, & consequenter aureola: vnde falsum est quod infertur variato sensu, à fortiori scilicet copula maritali non amittendam, cùm peccaminosa non sit: licet enim non sit peccaminosa, est tamen omnino opposita, quod non habet culpabilis alia profusio, quia cum ea stat absolutè virginitas, licet leuiter violata. Addit meliùs fortè dicendum in hac aureola non tam attendi an licitè, an illicitè integritas corporis amittatur, quàm ne voluntariè: & quia in prædicto casu simpliciter non est voluntarium ob defectum integræ libertatis, ideò eam non amitti; licet non sit futura tanta, quam si nullo modo peccasset. Vbi quidem non videtur conuenienter asseri, quòd in hac aureola non attendatur an licitè an illicitè integritas corporis amittatur, quàm an voluntariè: nam eo ipso quod ad voluntarium attendatur, attenditur etiam ad licitum & illicitum cùm vtrôque modo possit amitti: sed non ad illicitum venialiter eo quòd non sit omninò voluntarium. Si tamen accideret vt virginitatem quis ex vano tantùm affectu seruaret, cùm non esset tunc virtutis actus, neque aureolam mereretur, nisi ante mortem doluerit, & in proposito illius seruandæ moriatur, vt docet Abulensis citata Quæst. 27. & idem est de eo, qui ex gloria vana docuerit, vt videri potest apud eumdem: nisi dolens de præteritis aliquos saltem doctrinæ actus salutaris exerceat.
293
*Vbi & addendum, quod videtur etiam
notatione, etsi meritum aureolæ per graue peccatum mortificetur, per pœnitentiam reuiuiscere, iuxta receptissimam sententiam de reuiuiscentia meritorum: sicut enim redit ius ad gloriam essentialem, ita & ad accidentalem. Stare enim potest vt aliquis vulnus lethale propter Christum accipiat, & superuiuat: in quo non est dubium quin aureolam mereatur, vt ait D. Thomas Arti. 6. ad 7. adducto D. Cæciliæ exemplo, sicut & adduci potest D. Theclæ, & SS. Apollinaris, Sebastiani, Vincentij, & aliorum, & tunc, licet piè credi possit, non permissurum Deum vt in graue peccatum prolabatur, quia hoc ad peculiarem eius prouidentiam spectat erga fideles milites adhibendam; quia absolutè possibile est: si ita contingeret, superueniente peccati legitima retractatione, aureolæ meritum reponetur: quod respectu aureolæ virginitatis & doctrinæ pariter asserendum.
§. VII.

§. VII.

Assertiones reliquæ, & resolutio casus, cuius occasione facta Excursio.
294
*DIco Quartò. Aureolam esse rem sine
Assertio 4.
solido fundamento assertam, non est vllatenus admittendum. Probatur, Quia vt dictum est Assert. 1. & 2. omnes Theologi in huiusmodi assertum conuenerunt: non est autem credibile vano tantùm & apparenti fundamento permotos: illud enim aliqui ex ipsis peruidissent, & adnotassent, & ita rem vtrimque disceptabilem reliquissent.
Dico Quintò. Etiamsi quæstio de nomine sit,
Assertio 5.
Assertiones præfatæ procedunt, quia neque nomen negari potest, quod communi est Doctorum assensu receptum.
295
*Dico Sextò. Sententia eorum, de qui
Assertio 6.
bus n. 252. asserentium aureolam nihil importare præter præmium essentiale, reijcienda est, vt illam D. Thomas iam olim reiecit Arti. 1. in Corpore, neque ab eo tempore illa in Doctorum torrente exaltauit caput.
Dico Septimò. Aureolæ in aliquo proprio
Assertio 7.
sensu negari sine temeritate nequeunt. Constat ex dictis, cùm constet communi esse Theologorum sensu receptas, & nihil contra illas adduci, quod aptam non habeat solutionem.
Dico Octauò. An aureolæ sint heroicis alijs
Assertio 8.
actibus tribuendæ, affirmari sine aliqua Theologica nota potest, iuxta dicta n. 259.
296
*Dico Nonò. Assertio illa, de qua n. 245.
non solùm est temeraria, sed nimis audax, iniuriosa, malè sonans, piarum aurium offensiua, & scandalosa. Constat ex dictis, & quod ad scandalum attinet ex eo euincitur, quòd id audiens in eam persuasionem induci potest, vt credat ea, quæ à Theologis vt certa dogmata traduntur res sine fundamento esse posse, & sæpè ridiculas, vnde periculum constat fidei creari certissimum, cùm idem possint sibi de alijs, quæ ad fidem spectant,
similiter audientes persuadere. Et quidem in ijs, quæ ex Dei voluntate dependent, & pro quibus non habemus robustiora alia fundamenta, standum esse auctoritati, & maiorem minori præferendam, prudentium axioma est Theologorum, pro quo non vno in loco P. Arriaga, contra quem argumentati sumus Tomo 2. Problematum num. 48. de processionibus diuinis agentes, & probantes non esse immediatè, per naturam, cuius oppositum est ab Alexandro VII. proscriptum, & simul ostendentes rationes pro eo extare, nec solam suffragari auctoritatem Theologorum, quia illis in sententiam aliquam conuenientibus, non potest non solidum pro illa fundamentum suppetere, licet sciolis quibusdam non appareat tale in omnibus, & quo ad omnia euidentias postulantibus, neque illas suis in scriptis exhibentibus, vt aliorum sequelam & obsequelam mereantur.
Loading...