SECTIO IV.

SECTIO IV.

Num extent aliqua viuæ vocis Oracula, reuocatione Sedis Apostolicæ non obstante.
28
*DIctum de hoc in Thesauro, Tomo 2.
Tit. 12. nu. 219. & 220. & Parte 3. Sect. 7. & n. 153. & seqq. contra Recentiores quosdam, de quibus & P. Ludouicus de Conceptione in Examine veritatis Theol. mor. Tom. 2. Tract. 1. Lit. H. Illat. 3. n. 17. & 18. pag. 187. vbi ita scribit: Eo quòd indulta spiritualia, & præcipuè hoc (circa Officium diuinum) in nullius vergat præiudicium, vt patet. Vrbanus autem reuocauit viuæ vocis Oracula, quæ vel in tertij præiudicium aliquomodo redundabant, vel maiorum legum obseruantiam absque caussa minuebant. Vel denique voluit reuocare, quæ non ob merita, seruitiaque Deo & Ecclesiæ facta ipsius antecessores concesserant. Sic ille, qui sic præmiserat: Vt Salmanticensis Academiæ plures à me consulti responderunt Magistri, inter quos fuit vnus pro mille Basilius Legionensis, & Mag. Fr. Bernardinus, vterque D. Augustini filius.
29
*Quæ quidem ego minimè proferre aude
Efficaciter improbatur.
rem; ex ijs enim habetur nullum Religiosorum Ordinum priuilegium viuæ vocis Oraculo concessum esse ab Vrbano, & eius prædecessore Gregorio reuocatum; in illis enim omnia præfata concurrunt, quæ pro non reuocatione vidimus pronuntiata. Quod tamen Religiosi ipsi aliter acceperunt, & tenor ipse Constitutionum apertè manifestat, qui de Religionibus expressa facta mentione procedit, & quarumdam in speciali, quæ magis priuilegiatæ, & vrgentioribus derogatoriarum derogatorijs roboratæ videbantur. Et quidem Constitutiones prędictæprædictæ omnino inutiles, si præfatæ interpretationi sit locus, redderentur. Nam de Religionibus, in quibus maxima priuilegiorum copia, iam vidimus. Extra Religiones autem nulli nisi propter seruitia aliqua Ecclesiæ impensa, aut quæ impendenda censentur, solent priuilegia concedi, vnde omnes hoc se tueri titulo possunt: Quod Romana Ecclesia alicui, certa ratione inspersa, singularibus voluit beneficijs indulgere Cap. Sanè, de priuilegijs: vbi Glossa
illud, Certa ratione sic explicat: Magna cum deliberatione. Merita ergo eorum, quibus priuilegium à Romana Sede conceditur, magna cum deliberatione inspiciuntur. Quòd si merita contra Oracula præualent, dictæ Constitutiones nullius comperiuntur esse momenti. Quis autem non videat debere assertum huiusmodi grauissima censura percelli?
30
*Neque ab auctoritate adeò firmum vide
tur esse præsidium, vt cœcis velut oculis, quod affirmasse dicuntur liceat amplecti, stante ex aduerso Bullarum manifesto tenore, quia aliquæ forsitan à Magistris illis moderationes adhibitæ; & vt non adhibuerint, debet hîc locum habere, quod citatus scriptor habet Tract. 1. Disput. vnica
P. de Conceptione.
nu. 5. pag. 2. vbi ita scribit: Si vir doctus & probus aliquid affirmet vel neget, & contra eum non adsit in contrarium euidens ratio, nec decretum aliquod, aut lex prohibens clarè militet, poterit dicto eius præstari fides in assensu extrinsecæ probabilitatis consistens. Sic ille. In casu autem nostro manifestum est decretum aut lex; vnde & suspicor assertiones plures apud Doctores aliquos occurrentes dictis Constitutionibus non conformes, tandem aliquando correctionis virgam experturas, sicut in similibus videmus accidisse.
31
*Et quidem quòd indulta spiritualia etiam
comprehensa sint, videtur manifestum, tum ex dictis, tum etiam ex verbis illis: Tam ad forum interius, quàm ad exterius spectantes. Indulta enim spiritualia præcipua illa sunt, quæ ad forum interius spectant. Pro quo & facit illud in Bulla Vr
Vrb. VIII.
bani: Cùm autem experientia, rerum Magistra compertum sit conceßiones & gratias viuæ vocis Oraculo, etiam à S. R. E. Cardinalibus obtentas, & ipsorum manu firmatas, sæpè ab his, in quorum fauorem emanarunt, minùs canonica interpretatione extendi, & perperàm in disciplinæ Ecclesiasticæ detrimentum executioni demandari, &c. Atqui in spiritualibus indultis sinistra esse interpretatio, & minùs canonica potest, & sic non probanda extensio, quæ & in disciplinæ Ecclesiasticæ detrimentum vergat: ergo minimè credendum est illa in Constitutionibus præfatis exclusa. Cuius oppositum non videtur sanè quomodo viris doctis, pijs, & circa prædicta non leuiter attentis, in mentem potuerit deuenire.
32
*Sed magis ex professo citatus scriptor
quæstionem præsentem prosequitur Tract. 2. §. de interpretatione Constitutionis Vrbani pag. 512. & sequentib. Vbi asserit in illa non comprehensa, quæ ad Officium diuinum spectant, quia non sunt propriè priuilegia, cùm priuilegium sit priuata lex aliquid contra ius commune specialiter concedens: quæ autem ad diuinum Officium spectant, talia non sunt, sed declarationes quædam circa ritus accidentales; siquidem accidentale quid est, quod Officium possit mutari, & ita celebrari in Sabbatis de Conceptione, pro quo viuæ vocis Oraculum extat. Neque item dici facultas potest, quia hæc est potestas iurisdictionis aliquid efficiendi, quod constat in negotio præsenti dici non posse. Neque licentia, quia hæc propriè sumpta est concessio faciendi impunè rem prohibitam; cùm tamen in casu nostro prohibitio absoluta non sit, iuxta dicta. Neque gratia propriè sumpta, quia ea est concessio aliquid vltra, vel præter ius faciendi, vnde eadem pro illa est ratio ac pro priuilegio. Arguit prætereà ex eo quòd finis adæquatus Constitutionis præfatæ verbis nuper datis expressus cesset, siquidem ex mutatione Officij non fit vlla contra ius communè minùs canonica extensio, sed potiùs restringitur, cùm in adducta concessione Sabbata Aduentus & Quadragesimæ excipiantur. Quæ quidem ex | Iunipero sunt hausta, de quo scriptore Nos aliàs
& Iuniperus.
Tomo 1. Thesauri Tit. 5. n. 325.
33
*Sed non audiendi, contra eos enim stant à
Sed validè refelluntur.
Nobis adducta, & tenor Constitutionis expressus gratias comprehendens: probatio autem valde videtur inepta, quòd scilicet concessiones rationem declarationis habeant, eo quòd substantialem Officij canonici rationem non concernant: quod suppositum nimis quantùm est à Pontificiæ Sedis mente alienum. Et vt demus probabile id esse cum debitis moderationibus; quomodo stare potest id Pontificem declarasse, cùm oppositum communi sit sensu receptũreceptum, & grauiorum Theologorum assensu firmatum? & insigne quidem argumentum non violatæ Ecclesiasticæ disciplinæ, quod ex restrictione concessionis dicitur, vt ad Sabbata Aduentus & Quadragesimæ non extendatur, cùm constet id fuisse prohibitum, sicut & Vigilias, & quatuor Tempora, vt ex authenticis S. Congregationis Rituum declarationibus compertum habemus, pro quo & Auctor Tom. 1. verb. Officium diuinum 1. n. 19. & quidem ex eo quòd restrictio circa prædicta adsit, censetur Ecclesiastica disciplina nullum accipere detrimentum: Atqui restrictio non tollit amplam legis Ecclesiasticæ transgressionem, pro omnibus scilicet diebus, pro quibus illa vrget: vel si non vrget, neque veniale in eo peccatum erit, neque declaratio necessaria; ea enim quæ sunt Secundùm Ius, vt in casu præsenti dicitur, Pontificia declaratione non indigent.
34
*Plus est autem quod tradit n. 21. quasi le
gitimam illationem ex nescio quo principio de fauoribus ampliandis, scilicet Regularem quemcumque non peccare recitando toto tempore à Pascha vsque ad Pentecostem per Breuiarium Dominicanum, in quo Matutinum est ad instar Matutini Resurrectionis. Quam oblationem quatenus à mortali excusat, ab illa videri pendere quæstione asserit, An satisfaciat præcepto recitandi diuinum Officium, qui de Resurrectione recitat? de qua dictum à se ait 5. parte vbi cum moderatione, à qua modo se præstat alienum. Tractatu enim 2. Casu 6. n. 22. affirmat se ad mortale peccatum non condemnaturum eum, qui à Pascha Resurrectionis vsque ad Aduentum, & à Natiuitate Domini vsque ad Septuagesimam (exceptis Festis solemnioribus) Officium Resurrectionis bis in hebdomada recitaret. Dixerat autem vt certissimum n. 15. peccare illum mortaliter, qui in Quadragesima & hebdomada sancta de Resurrectione recitaret, quia valde dissonum est intentioni Matris Ecclesiæ, quæ tunc Domini nostri Passionem repræsentat, sicut & Aduentu, in quibus dissonaret dicere: Surrexit Dominus vere, Alleluia, quamuis in ea mutatione esset paruitas materiæ. Itaque Auctor cùm priùs tantum admisisset à Pascha vsq;vsque ad Pentecostem bis in hebdomada posse sine mortali culpa de Resurrectione recitari, iam id sine limitatione concedit, nullam in eo, sicut neque in temporibus dissonantiam inueniens.
35
*Probat etiam posse sine veniali id stare ex
sententia Dianæ Parte 3. Tract. 2. Resolut. 135. ita tenentis: pro quo & nouiter refert Hieronymum Rodriguez in Compendio qq. regular. Resolut. 24. n. 34. quia cum Miranda in Manuali Tomo 1. Quæst. 37. Arti. 13. resoluit posse Minores, & per consequens alios Regulares extra Conuentum recitare cum Monachis aliarum Religionum per sua Breuiaria virtute concessionis Innocentij IV. Additque non solùm existentem extra Conuentum, sed in illo etiam excusatum à Choro posse per Breuiarium Dominicanum, etiamsi cum alio non recitet, recitare, quia perinde est ac si esset extra Conuentum, & pro recitatione sine socio quælibet minima caussa sufficit, attento priuilegio, vt ille affirmat. Doctior ergo factus laxiores meditatur & prodit illationes.
36
*Sed verò admittendæ illæ non sunt, quia
communi Ecclesiæ sensui videntur aduersari. Et quidem stante absoluta obligatione conformandi se præcepto Ecclesiæ, quam dictus Auctor admittit, exceptiones dictæ sine vllo prorsus fundamento fiunt, in eo quod attinet ad binam per hebdomadam recitationem. Cur enim bis, & non ter, aut quater? In Quadragesima quidem & Aduentu non licere dicitur ob dissonantiam temporis, & non ratione paruitatis; hæc enim non obstaret. Supponitur enim paruitatem esse in mutatione, quæ tamen aliquando materia esse potest obligationis sub mortali, vt in aquæ gutta admiscenda vino pro sacrificio Missæ. Et ita in pręsentipræsenti, quandoquidem interuenit notabilis dissonantia, vt in Quadragesima & Aduentu. Tunc sic. Ergo vbi dissonantia non est, vt in temporibus illis, in quibus bina recitatio per hebdomadam licita asseritur, non solùm bina, sed trina, & ampliùs, immò & continuata licebit. Neque enim paruitates vniuntur, vt molem magnam constituant, vt in alijs Officij paruitatibus, ieiunio, & similibus, quæ continuatione dierum non inferunt mortalis peccati reatum.
37
*Deinde quod de dissonantia dicitur parùm
videtur vrgere: nam illa non obstat, dummodò substantia Officij sacri ponatur: sic enim etiam dissonat vt qui Matutinum cum laudibus post horam secundam pomeridianam recitat, dicat: Somno refectis artubus spreto cubili surgimus. Et de nocte recitans Primam, Iam lucis orto sidere & tamen communis sententia est non esse in eo lethale peccatum, quia substantia Officij suam habet integritatem. Item, Post Natiuitatem Domini dissonantia etiam esse videtur quęquæ & in Aduentu, nam celebritatis illius memoria retinetur vsque ad Purificationem, vnde & Antiphona Alma Redemptoris mater dicitur, quæ ad Aduentum spectat, in cuius initio assumitur; & vers. Post partum Virgo &c. in illius fine.
38
*Prætereà argumentum, quod citatus af
fert scriptor pro Quadragesima & Aduentu, contra ipsum generaliter militat: sic enim nu. 17. & seqq. citati loci. Nam recitare hoc determinatè Officium est materia grauis, vt accedente præcepto de qualitate Officij possit ad peccatum mortale obligare: in quo nulla esse potest difficultas. Ex fine autem non minus patet, ob disonantiam recitationis, dum memoria Passionis agitur, de mysterio Resurrectionis. Nec dici potest qualitatem Officij non cadere sub præcepto, quia hoc in primis detestatur communis Ecclesiæ vsus, in magis doctis & timoratis viris satis vigens. Et deinde naturale præceptum vrget sancta sanctè & debitè tractandi; vnde & obligatio ab Ecclesiastico præ|cepto postulata & petita. Tunc sic. Ergo generaliter asserendum est obligationem extare circa Officium & illius qualitatem, vt non liceant exorbitantes illæ mutationes, quandoquidem materia grauis est, & à viris magis doctis recognoscitur, instatque naturale præceptum vt sancta sanctè tractentur: quod non præstant, qui contra Ecclesiasticum præceptum mutationibus præfatis militant, cùm deberent diuinis obsequijs militare.
39
*Tandem doctrina præfati scriptoris gene
raliter procedit de omnibus, qui ad recitationem diuini tenentur Officij, vt ex eius constat fundamentis: erga superfluè additur id posse Regularem, licet pro illis posteà priuilegium adducatur, quod deseruire tantùm potest intra tempus Paschale, si quidquam potest. Interpretatio autem illa, vt idem sit extra Chorum atque extra Conuentum, omnino voluntaria est, & à concessionis tenore penitus aliena, sicut & à fine concessionis: extra Conuentum enim esse cùm ordinariè contingat propter iter agendum, & in hospitijs soleant Regulares concurrere, eorum est à Pontifice commoditati consultum, vt recitare officium cum socijs possint, & ita per Breuiaria aliarum Religionum: quod quidem dum intra Conuentum existunt secus accidere meridiano est lumine manifestius.
Loading...