SECTIO VII.

SECTIO VII.

Circa Bullam Cruciatæ & an virtute eius possint Religiosi à reseruatis absolui. Et difficultas alia circa durationem.

46
*DIctum de hoc non semel, sed quo
ties noui aliquid occurrit veritati sæpiùs stabilitæ contrarium, dissimulare non iuuat, ne cedere importunitati ob strepentium videamur. Ex quibus P. Ludouicus de Conceptione Tom. 2. Examinis veritatis Tom. Tract. 1. verb. Bulla Cruciatæ n. 5. ita scribit: Suppono probabilem esse sententiam asserentem posse Regulares virtute Bullæ Cruciatæ, absolui ab omnibus reseruatis toties quoties, etiam renuentibus ipsis Prælatis, & adhuc post Decretum Clementis & Vrbani. Sic docet noster Christophorus (à S. Ioseph) 1. p. pag. 130. à n. 7. vsque ad 17. inclusiuè: qui num. 12. aduertit Doctißimum P. Mendo carpere nostrum Leandrum, quòd leui ductus fundamento hanc sententiam probabilem: & meritò censuit, nam reuera probabilis est. Ego fundamenta Doctißimi P. Mendo referrem, & illis satisfacerem, nisi illa referret noster Doctus Christophorus, & doctißimè illis satisfaceret, quod facit à nu. 15. vsque ad 17. Vnde quantum ad defensionem per N. Leandrum & nostram, quod ille ait à dicto num. 15. vsque ad 17. inclusiuè quantùm ad substantiam solutionis argumentorum Doctißimi P. Mendo libenter admitto, & quantùm ad hoc illi subscribo. Hæc ille citato loco, qui Lit. C. verb. Casus reseruati num. 1. adducit Mag. Candidum asserentem esse probabile per Bullas Cruciatas à successoribus Pontificibus concedendas posse à re|seruatis absolui, supponendo non posse viuentibus is, qui secus de concessis ab ipsis declararunt, & etiam Leandrum id negantem, ac improbabile existimantem oppositum, post plures Pontificum declarationes, quas refert: addentem tamen se non renuere illud esse probabile concedere, eo quòd Pontifici sit circa hoc à Commissario Generali de ordine & mandato Regis Nostri Philippi Quarti supplicatum, & de responsione non constet. Ex quo infert idem debere illum de sententia Mag. Candidi propter simile fundamentum affirmare: siquidem responsum Pontificis ad declarationes omnes se extendere debet, si ad supplicationem attendatur, sic concludens: Ego in hac re nihil pro nunc dico, alibi dicturus. Sic ille, apertè innuens nihil à se circa hoc dictum; cùm ex adductis manifestum habeatur quid ipse circa illud fuerit arbitratus, stabilita cum suis Leandro & Christophoro probabilitate.
47
*Sed quidem nihil præfatis caussam isto
rum Scriptorum promouet dum supplicationi tantùm insistitur, de qua à Nobis sufficienter dictum. Et certè cùm fundamentum adeô debile sit, vt demus ratione illius probabilitatem aliquam haberi, negari nequit quin sit illa satis exigua, & ita minimè laudabilis eorum conatus, qui in re momenti tanti minus timoratis conscientijs student periculosum patrocinium exhibere, clamante Pontifice confessiones ita factas nullius fuisse valoris, vnde & de futuris satis verosimilis potest esse formido. Declarauit quidem Pontifex vsum Bullæ quoad effectum dictum Religiosis non licere. Supplicatum est. Rogo nunc, an supplicatione huiusmodi posita factum sit vt Pontifex non declarauerit? Hoc quidem nec per Dei potentiam stare potest, cùm manifestam inuoluat contradictionem. Ergo & modò etiam stat illum declarare. Euidens est consequentia. Atqui stante declaratione non vsus licitus: ergo supplicatio non tollit declarationis effectum. Nec solùm declarauit de suis concessionibus, sed generaliter & perpetuò valitura Constitutione, vnde & de successorum concessionibus, quæ simili tenore procedent, & ipsi nihil contrarium insinuant, cùm sciant sic esse declaratum; quo pacto Iuris Canonici dispositiones procedunt, & quod ab vno est constitutum aut declaratum Pontifice, pro regula habetur, dum nihil Successor censet innouandum.
48
*Si dicas. Ergo frustranea & inutilis extitit
supplicatio, quandoquidem ea non obstante persistit declaratio, & ita iuxta illam obligatio. Respondeo plures esse Principum supplicationes, quæ optato fundantur effectu, nec tamen censentur inutiles, quia saltim deseruiunt ad ostensionem pij alicuius ergo eos, de quibus tractatur, affectus. Pro Conceptionis Virgineæ puritate quid non actum à nostris Regibus, vt ab Apostolica Sede inter veritates Canonicas poneretur? Pro multorum Dei seruorum sanctitate illustrium similiter supplicatum, & ab ipsis, & ab alijs, nec tamen obtenta. Sic & ritus sublimior pro Sanctis aliquibus postulatus, nec tamen concessus. Neque enim Principum preces apud Romanum Pontificem paratam secum executionem ferunt; cùm contingere frequenter possit non omnia illos circa postulata dispicere, quæ suprema Petri Sedens in Cathedra pro maiore sibi luce cœlitus promissa deprehendit. Et de Bulla ipsa Cruciata loquendo, eam Pius V. noluit concedere, an. 1571. immò intentionem expressit suam omnes præcedentes concessiones reuocandi, vt apud Auctores de hoc agentes videre est, ex quibus P. Mendus Disput. 2. nu. 39.
49
*Restat difficultas alia, de qua & Nos Par
te 2. Sect. 15. an scilicet qui virtute Cruciatæ non est absolutus à casibus reseruatis Pontifici, transacto publicationis tempore possit adsolui. Circa quod P. Ludouicus de Conceptione Tomo 2. Tractat. 1. verb. Casus reseruari. Illatione 2. censet id esse probabile adducens Nauarrum, Trullench, & Leandrum, qui id non iudicat improbabile, probansque ex eo quòd gratia semel facta durat donec reuocetur, vel suspendatur Cap. Si super gratia, de officio deleg. in 6. & etiam ex eo quòd licet gratia prædictarum Bullarum suspendatur, sublata tamen suspensione per illius acceptionem, tam efficax remanet ac ante illam, argumento Cap. Pastoralis, de caussa possess. & propriet. Item Illatione 3. ex sententia, quam P. Quintanad. asserit non esse probabilitate destitutam Tomo 2. Tract. 4. Singul. 2. & 3. eam comprobans, & argumentis oppositæ respondens, iuxta quam potest qui Bullam accepit, absolui ab omnibus casibus Pontifici reseruatis pluribus absolutionibus, si videlicet nunc in vnum, nunc in alium, & ita in omnes incurrerit, quotquot illi sunt, quandoquidem Bulla ad omnes confert facultatem, & ad vnicam absolutionem eius beneficium non arctatur, vnde vti fauor ampliandus est, iuxta receptam Iuris regulam, & communem doctrinam circa Bullæ concessiones, de quo & Nos Titulo 5. nu. 324.
50
*Sed hæc satis debilia sunt. Quod enim ad
Auctores attinet, dictum citato loco quàm parùm conferant, sicut & quod de suspensione dicitur, cùm constet Bullam finito anno non suspendi, sed finiri penitus, ac si numquàm extitisset, vt ibidem ostensum. Neque ampliùs vrget quod de gratia dicitur: axioma enim illud de duratione tunc locum habet, cùm aliàs de concedentis non constat voluntate, vt in præsenti accidit, & verba à Nobis exhibita, ac satis obuia ma
Tenor Bulla.
nifestant: Quòd expirante anno omnes prædictæ facultates, & gratiæ, & indulta expirent. Iam quod ad opinionem de repetita absolutione attinet, non plus momenti habet: vt enim demus illam esse probabilem, omnes absolutiones illæ intra annum publicationis exercentur, & ita non expirante anno: vnde inefficacissima est illatio ex vno ad aliud, & quæ viro docto minùs digna videatur.
51
*Et prædicta quidem sententia, pro cuius
probabilitate militat P. Quintanad. est quidem satis difficilis, stante Bullæ tenore de vnica absolutione, dum dicitur Semel in vita: & declaratio prædictæ clausulæ non sine violentia consistit, Semel ab omnibus, id est à singulis semel tantum, licet plures sint Confessiones. Contra quod esse videtur: Nam cùm credibile non sit accessurum aliquem ad Confessionem, qui in omnes in Bulla Cœnæ reseruatos inciderit, sensus nequit esse, vt semel ab omnibus absolui queat: ergo legitimus sensus de absolutione aliquorum esse debet, & de | ijs dicitur Semel in Vita: ergo concessio nequit ad omnes extendi. Deinde ex tali explicatione sequi videtur posse aliquem à crimine aliquo ex reseruatis plusquàm semel absolui. Ponamus enim absolutum fuisse semel ab illo, & post absolutionem in illud recidisse. Ponamus etiam incidisse in aliud, à quo absolutus non fuit. Respectu huius habet ius ad absolutionem: atqui absolui nequit, nisi à priori illo pariter absoluatur: ergo iam ab illo potest plusquàm semel absolui. Si dicas absolui non posse ab illo secundo ratione impedimenti, quod oritur ex crimine alio repetito. Contra est: Nam explicatio præfata proptereà admittenda dicitur, quia fauorabilis est: ergo & quod intendimus, quia fauorabile etiam est, & non penitus contrarium verbis Bullæ, vt scilicet possit absolui à casu quolibet, non obstante alio, à quo iam semel fuit absolutus, vt ab eo comitanter, & ratione alterius tantùm absoluatur. Neque enim videtur obligandus ad alterius Bullæ sumptionem pro absolutione eius, à quo non est absolutus, iuxta sententiam prædictam philosophando: quod cùm dici nequeat, neque illud profectò, ex quo videtur inferri. Fauores ergo iuxta concessionis tenorem accipiendi sunt, & præsertim in rebus momenti tanti, vbi animarum grauissimum potest esse discrimen vt superiùs etiam admonuimus.

Circa Moderni Scriptoris Asserta nonnulla.

52
*PRodijt nouiter recusus Remigius, circa
cuius discursus dictum à Nobis citato Tit. 5. nu. 325. & seqq. Insurgit autem recentiori editione Tract. 5. Cap. 5. §. 4. post n. 4. verb. Aduertentia contra P. Mendum, in quem sine nominis expressione iam calamum strinxerat improbabilitatem sententiæ affirmantis ingenuè protestatum, & efficaciter demonstrantem. Nihil autem considerationis alicuius addit, quod non sit à Nobis efficaciter improbatum, præter nonnullos Auctores, inter quos P. Ouiedum, qui eius opus
ex commissione Vicarij Matritensis approbauit. Sed quidem ex approbatione huiusmodi nequit solidum firmamentum euinci: vt enim scribit Petrus Marchantius in Tribunali Sacrament.
P. Marchantius.
Tract. 5. Tit. 5. Quæst. 5. Neque prælum, neque impreßio, aut etiam censura euulgari permittens librum, dat auctoritatem opinionibus singulis, aut Auctorum sententijs, quæ in libris reperiuntur: neque liber ipse, eo quòd approbatus est, indicat omnes opiniones probatas: Sed sufficit quòd liber, seu Auctor nil contra fidem, aut bonos mores apertè doceat, aut apertos errores seminet. In tantùm verò eorum opiniones existimandæ sunt, in quantùm rationes sunt legi conformes, & non plus. Sic ille, cui Diana Parte 9. Tract. 7. Resolut. 60. ait se libenter adhærere. Et quidem in prioribus editionibus nonnulla ab Auctore prædicto aut asserta, aut vti probabilia proposita, quæ tamen ab Alexandro VII. proscripta videmus, quæ neque credendus est P. Ouiedus vt verè talia approbasse. Quòd si reuera sententiam dictam probauit, laudo illum, sed in hoc non laudo, qui contra Magistros suos, egregia Theologiæ lumina non est veritus pronuntiare.
53
*Sententiæ penitus proscriptæ in prioribus
extantes Editionibus sunt sequentes. Tract. 3. Cap. 4. §. 6. n. 1. & 3. circa ieiunij obligationem, dum ab ea generaliter eximit Officiales, & itinerantem per vnum diem, quam ex Ortizio proponit, nec reijcit. Tractatu eodem. Cap. 2. §. 2. n. 8. in fine circa obligationem confitendi in sacerdote quàm primùm possit, qui ex defectu Confessarij non præmissa Confessione celebrauit, asserit non esse ex præcepto, sed consilium datum à Concilio Tridentino. Tract. 3. Cap. 1. nu. 7. probabile esse per Confessionem voluntariè inualidam satisfieri præcepto. Tract. 5. Cap. 4. §. 7. circa stipendia pro Missis aliqua. Ibidem Cap. 5. §. 4. n. 10. Regulares posse absoluere à reseruatis Episcopis. Item. §. 18. nu. 1. posse per alium impositam à Confessario satisfactionem impleri. Tract. 7. Cap. 2. Indulgentias Regularium modò etiam persistere à Paulo V. reuocatas. Et hæc quidem non est etiam credendus P. Ouiedus approbasse.
54
*Quod ad fundamenta alia spectat, nihil
profectò est, quod nouum robur adijciat, & non sit à Nobis penitus infirmatum, aut potiùs minimè firmum ostensum. Si illud tantùm addamus, in præfati scriptoris assertis compugnantiam apparere. Ait enim vers. Antes era probable, supplicatum à Rege Nostro pro suspensione Constitutionis Vrbani, vnius testis auctoritate, de quo dictum aliàs. Et in vers. Y esto no arguye inconstancia, scilicet in Vrbano hodie concedente, quod nuper seriò, grauiter, & strictissimè prohibuerat, vti rem Religiosæ obseruantiæ penitus aduersantem: Pergit autem sic locutus: Dejando lugar à que los subditos goçen en particular, & in foro conscientiæ del priuilegio de la Bulla, y los Prelados del fauor de su Buleto, para el fuero exterior, y ampliacion de su autoridad. Sic ille: iuxta quæ per supplicationem suspensa est Constitutionis auctoritas, & aliàs suo manet in robore quoad forum exterius; cùm tamen absolutè supplicatum asseratur. Et quidem negotium præsens totum ad forum conscientiæ pertinet: quod si concedit Bulla, quidquid ad forum externum concedere dicitur, nihil profectò est. Quòd si reuera in foro externo eorum consistit auctoritas, cùm ad forum internum illa tendat, iubere poterunt ne quis Bulla quoad reseruatos vtatur, & denegare Confessarijs absoluendi facultatem, & ij tenebuntur iubentibus obedire. Rogo insuper, cùm in caussa præsenti & forum internum & externum sit, an pro vtrôque sit facta supplicatio, an pro interno tantùm? Si primum dicatur, contra id stat obiecta nuper instantia, & compugnantia dictorum. Si secundum: vnde hoc constat? Nam qui adducitur testis, de supplicatione tantùm perhibuit testimonium. Res ergo ista sub magna confusione relinquitur, vt ex eo euidenter inferamus debilissimum esse, quo sententia præfata roborare se nititur, fundamentum.

Circa celebrationem in Oratorio casus peculiaris.

55
*COncedit illam Bulla, sed præcedenti
Ordinarij approbatione: potest autem accidere vt approbatio pro determinato tempore sit impensa; & tunc insurgit difficultas, An trans|acto approbationis tempore possit nihilominùs in
eo virtute Cruciatæ celebrari? Ad quod affirmatiuè respondet P. Ludouicus de Conceptione Tomo 2. Tract. 1. Lit. O. verb. Oratorium pag. 325. & probat Primò, quia non deperditur idoneitas per hoc quod Ordinarij licentia finiatur. Secundò, à simili ex approbatione ad Confessiones, qua stante, etiamsi ita approbatus aliam licentiam non habeat, est per Bullam eligibilis, iuxta valde probabilem sententiam. Tertiò, quia beneficium Principis, quale est Bulla, latè interpretandum est, ita vt numquàm priuetur effectu: quo tamen careret, si semper Ordinarij esset licentia necessaria, nihilque extra Interdicti tempus concederet, vt patet.
56
*Verùm resolutio hæc satis videtur diffici
lis; & quæ pro ea afferuntur, nullius momenti sunt. Primum quidem, quia licet idoneitas, deest tamen approbatio illius, quæ est apertè requisita. Quemadmodùm electus ab aliquo Parocho vt sibi assistat Vicarius tempore Quadragesimæ, eo transacto cessat administrandi facultas, & tamen idoneitas perseuerat. Secundum item, quia approbatus ad Confessiones, sine limitatione censetur approbatus, & hîc & nunc cùm illas audit, approbatus est, & licentiam probabiliter habet, quod secus accidit in casu nostro. Sicut & Tertium, fauores enim ita locum habere debent, vt concessionis forma seruetur, qualis est in præsenti approbatio. Immeritò autem dicitur nihil prædicta concessione haberi, nisi quod ad Interdictum attinet, quia reuera stante approbatione, quæ numquàm negari solet, satis plura priuilegium tale complectitur. Et quidem si ratio dicta alicuius esset momenti, ex ea sequeretur etiam sine approbatione posse in Oratorio celebrari, hoc enim verba illa indicant: Si semper necessaria esset Ordinarij licentia ad celebrandum &c.
57
*Deinde arguo manifesta ratione: Nam
ad celebrandum est necessaria Ordinarij approbatio: hæc non extat in casu nostro: ergo nequit celebrari. Discursus est euidens: Neque enim dici potest stare idoneitatem, nam idoneitas non est approbatio, sed illius fundamentum; quòd autem præcesserit, non est modò esse, & perinde est ac si numquàm fuisset, vt exemplo Vicarij ostensum, pro quo & plura alia possent afferri: Prætereà Pontifices in huiusmodi concessione in nullo volunt Ordinariorum iuri & auctoritati detrahi, cùm facile esset ipsi talem approbationem Commissarijs delegare: atqui in casu præsenti idem accideret ac si celebratio in Oratorio contingeret ab eo nullatenus approbato: nihil enim de illius licentia & auctoritate curatur, occasionesque non leuium contentionum suscitantur.
58
*Reprobat autem Scriptor idem senten
tiam Dianæ Parte 5. Tract. 10. Resolut. 76. & Philippi à Cruce apud eumdem Disput. 1. in Bullam Dub. 1. nu. 4. asserentium, si Ordinarius, stante idoneitate loci, renuat approbare illum, posse in eo celebrari. Et cum Lit. I. verb. Iurisdictio vel licentia n. 11. sibi opponat posse absolui à reseruatis eum, pro quo Prælatus iniustè licentiam denegauerit, respondet diuersam esse rationem, quia ibi præsumitur licentia Pontificis, cùm de animæ agatur salute, secus in casu præsenti ad forum externum pertinente, & ex quo nequit damnum aliquod oriri. Et est quidem satis verosimilis resolutio, pro qua comprobanda adduci potest sententia ab Alexandro VII. proscripta de Religioso absoluente sine Ordinarij approbatione iniustè denegata; quia etiamsi iniustè denegetur, reuerà non est, nec vult Pontifex iudicium circa hoc ei relinqui, qui facilè poterit iniuriam reputare, quæ verè talis non sit: quod & casui nostro venit pariformiter adaptandum. Ex eo autem quod circa discrimen adducitur inter casus dictos, eo quòd in vno de salute animæ agatur, non in alio, est vnde redargui Auctor possit: nam ille vt probet transacto licentiæ tempore posse in Oratorio celebrari, adducit simile ex Confessarij approbatione: atqui hoc ad animarum salutem confert, & negotium conscientiæ agitur: ergo vel pro casu illo id locum non habet; vel si habet, ad casum etiam alium potest, quod de licentia pro reseruatis dicebatur, applicari.
59
*Sed quidem siue applicari, aut non appli
cari queat, resolutio prædicta ex eo non pendet, & negatiua pars videtur penitus præferenda, quia & solidum habet fundamentum, neque litibus operantes exponuntur. Vbi & addendum apud præfatum Scriptorem pro coronide concertationis cum Auctore præfato, apud illum Tomo 1. & 2. plures sententias occurrere ab Alexandro VII. proscriptas, circa quod videndus ille Tomo 2. in principio §. Aduertentiæ ad lectorem, vbi ingenua retractatione præmissa, cursum lectori putat se inoffensum relinquere. Sed quia ad eius notitiam Propositiones proscriptionis secundæ non deuenerant, cautè circa illas legendus est, in quibus est illa nu. 36. posse Regulares in foro conscientięconscientiæ vti suis priuilegijs, quęquæ expressè à Concilio Tridentino reuocata sint, quam habet ille Tractat. 1.
§. 1. nu. 9. alios pro ipsa adducens, in quibus & Compendium Societatis Iesv verb. Concilium Trident. §. 3. vbi quidem concessio habetur Pij V. pro Minoribus, quibuscum communicare Societas potest: sed quia viuæ vocis Oraculum, illius vsus iam non licet, neque Societas iam diu illum vti licitum vsurpauit, & ita pro eo Pontificia censura minimè ipsi necessaria fuit, studio semper peculiari Pontificias etiam insinuationes amplexata.
Loading...