SECTIO VIII.

SECTIO VIII.

De potestate Indicorum Episcoporum ad dispensandum in gradibus prohibitis pro foro externo.

60
*DIctum de hoc in Thesauro Tit. 12. Cap. 14. & præsertim nu. 386. 391. & seqq. sed oportet vt rem momenti tanti, de qua & nuper orta est quæstio, ampliùs & explicemus & roboremus.
Dico ergo posse Episcopos in gradibus dispen
sare, qui non sunt iure diuino prohibiti, qualis non est affinitas etiam licita in primo gradu transuersali, de quo in speciali nuper agebatur, & ita vt quis mortua vxore cum eius sorore contrahit: aut mulier demortuo marito, cum eius fratre. Id probatur ex cōcessioneconcessione Pij IV. & V. Greg. XIII. | & Pauli V. de qua citato Tit. 12. nu. 382. & 391. Societati impensa. Sic enim illa: In partibus qui
Priuilegium Societatis.
dem, vbi locorum Ordinarij de facili adiri possunt, in foro conscientiæ tantùm, sed perpetuo. Quando ergo Ordinarij adiri non possunt, non solùm in foro conscientiæ perpetuò dispensare possunt, sed etiam in externo: quod benè obseruauit P. Quintanad. Tomo 2. Tract. 6. nu. 10. Supponitur autem apertè Ordinarios tali facultate gaudere, cùm dicatur de facili adiri non posse, pro dispensatione inquam cum dicta amplitudine, non excluso primo gradu, qui, vt constat, in affinitate non est iure diuino prohibitus: Si enim illa carerent, ad quid opus esset, de facili aut difficili aditione inseruisse sermonem? Vnde si superata difficultate adeantur, poterunt proculdubio in externo foro dispensare: neque enim minor in illis debet censeri facultas, vt ex priuilegij tenore videtur manifestum.
61
*Sed contra insurgit non leuis difficultas
ex eo quòd Ordinariorum facultas pro foro externo, & consequenter Religiosorum ad viginti sit annos coarctata, vnde ijs elapsis videtur necessariò finienda. In Religiosis quidem, quia conceditur cum respectu ad Ordinarios illam habentibus, siue de facili adiri, siue difficilè adiri non possint. In Ordinarijs autem, quia expressè pro eisdem designatione præfati temporis limitatur. Vnde si concessio superueniens gradum aliquem excipiat, dispensari in illo non poterit, quia talis dispensatio numquàm vt perpetua concessa est, sicut est ea, quæ pro foro interno, cui non obest sequens à Pontificibus addita limitatio.
Ad quod quidem responderi potest constare
Illius enodatio.
ex tenore priuilegij posse Religiosos Societatis, quando difficilis est aditus ad Ordinarios in vtrôque foro cum amplitudine dicta dispensare, & consequenter Ordinarios ipsos, iuxta nuper dicta. Et ad hoc referendum quod in fine priuilegij dicitur verbis illis: In reliquis autem Prouincijs Ordinariorum præsentia destitutis, vel ab eis non minùs ducentis millibus passuum remotis, ijdem Presbyteri per se in vtroque foro possunt in prædictis dispensare. Vbi viginti annorum spatium non assignatur. Hoc ergo quod in locis prædictis possunt, & perpetuum est, consequenter dicendum est posse, cùm Ordinarij de facili adiri possunt, & ordinarios cum ipsis ex vi perpetuæ concessionis, sic enim ex priuilegij tenore deducitur, aliàs locum habere non poterit cum amplitudine, quam continet. Quod ergo de viginti annis dicitur ita accipiendum est, vt spatium illud designatum sit, quia citati Pontifices post concessionem pro illo spatio aliam & aliam similes incessabili successione futuram esse sibi persuasum habuerunt, vt reuerà accidit. Vel quia ad Sedem Apostolicam voluerunt haberi recursum; licet non cum eo rigore, vt si fortè aliquando concessionis successio deficeret, dispensare Ordinarij minimè præualerent, & cum ipsis Religiosi Societatis.
62
*Si dicas id quod Pontifices in concessione
futurum sibi persuaserunt, de futura scilicet succedentium Pontificum simili concessione, non ita euenisse, quandoquidem illi primum gradum exceperunt. Responderi potest id non obstare, quia licet gradum prædictum videantur excipere, virtualiter tamen illum concedunt, dum concessionem præcedentem non reuocant, quam habuerunt & habent omninò perspectam, vt ostendimus citato Thesauri loco n. 387. neque conuenientiam abnuere penitus potuerunt, pro quo Pauli V. succurrit auctoritas, qui cùm Pontificatus sui anno 5. die inquam 11. Februarij 1610. concessionem cum exceptione primi gradus porrexisset; posteà anno 9. die 16. Maij 1614. limitationem, rei conuenientia recognita, censuit auferendam, & abstulit, pro pusillorum istorum promouenda salute ampliùs liberalis, quæ multoties sine subsidijs huiusmodi irreparabiliter periclitatur; cui damno attendendum accuratissimè ex sacris habemus Canonibus manifestum: pro quo Dom. Felicianus à Vega in Relectionibus Canonicis pag. 196. n. 168. & ita Pontifices omnes in suis concessionibus ab hac mente alienos minimè suspicari debemus, licet non omnes quod ad gradus attinet omninò exprimendum fuerint arbitrati. Et quod limitatio addita ampliori concessioni non obstet ostensum etiam à Nobis præfato Thesauri loco n. 388.
63
*Præter concessiones autem dictas, quibus
Concessiones aliæ pro eodem.
præsertim insistendum, vt admonui citato loco Thesauri nu. 393. sunt aliæ Adriani VI. & Pij V. de quibus ibidem, neque limitantes gradus, neque cum restrictione fori procedentes. Illa etiam, quæ Parte 6. nu. 311. & seqq. adducta sunt ad forum externum possunt extendi, licet Doctores ibi adducti de interno tantùm videantur locuti, licet non ita expressè omnes, quorum rationes generaliùs procedunt, & hoc, aut nihil euincunt; cùm de Indis præsertim loquamur, pro quibus & distantia, & paupertas militant, nec non periculum animarum, de quo nuper, hoc remedio propulsandum. Pro quo sunt verba Pij V. à Nobis data citato n. 393. & hîc vtiliter exhibenda; sic enim ait: Nos saluti animarum consulere volentes, & considerantes quàm difficile sit ac longum ex tam remotis Orbis terrarum partibus ab Apostolica Sede huiusmodi absolutiones & dispensationes petere, facultatem eam duximus concedendam, sicut ex alijs nostris Litteris intelliges. Sic ille, qui de casu, in quo sumus, loquebatur, & ad multa alia concessionis illius ratio cum moderatione tamen debita, & prudenti consilio deriuanda.

Circa dispensationem in gradibus Matrimonio obstantibus Casus peculiaris.

64
*VOlebat Indus cum ea contrahere, qua turpiter vsus diu fuerat, genita ex ipsa prole: prodijt autem Indus alter auditis monitionibus, & testatus est illum cum sorore eius, cui copulari per matrimonium cupiebat, carnali fuisse contrectatione commixtum: quod tamen negauit illa clamans id ab eo fuisse malitiosè confictum, vt sororis matrimonium impediret: quo audito Parochus vlteriùs procedere recusauit, & volentem contrahere hortatus est, vt dispensationem postularet, quod & fecit, eamque est à Capitulo Sede vacante consecutus. Et Parochus
quidem vt in eo non procederet, fundari in receptissima sententia potuit, in qua nullus discrepat, vt testatur P. Thomas Sancius Lib. 1. de Matrimonio Disput. 71. num. 1. scilicet vnum testem sufficere ad impediendum matrimonium de im|pedimento testantem, vt habetur expressum in Cap. Super eo el. 2. de testibus. & attestat. & Cap. Prætereà el. 2. de sponsalib.
65
*Sed aliunde nullum fuisse in exteriori
foro impedimentum ex testimonio tali, & ita neque necessariam dispensationem, ex eo ostendi potest, quod tenet Panormitanus in Cap. Prætere à citato. in fine. & Cap. Cum tu eod. tit. nu. 7. quem citatus Pater sequitur nu. 12. & P. Palaus Parte 5. Tract. 28. Disput. 1. Puncto 32. cum alijs testem scilicet honestam & non vilem debere esse personam ad effectum dictum: Indi autem viles personæ sunt, & quantùm eorum vacillet testimonium à Nobis dictum in Thesauro Tit. 15. nu. 28. & seqq. Et quidem vni non creditur ad præfatum impedimentum, si denuntiator sit, nisi probet de fama, vt citati tenent, prior n. 9. & alter n. 4. qui ex incuria typographi prætermissus, & etiam P. Gaspar Hurtadus de Matrimonio Disp. 2. Difficult. 19. quod proptereà videtur sic disposi
tum, quia denuntiator, sicut & accusator, ad pœnam tendunt, & ita pro inordinato aliquo affectu potest esse suspicio, & ideò solet iuramentum de calumnia præmitti. Cùm ergo in casu nostro tale aliquid timeri possit ex nota Indorum ad mentiendum, etiam cùm iurati deponunt, pronitate, meritò debet testis vnicus vt exigui valde momenti repelli. Licet autem P. Sancius citato loco ita sentiat, vt vidimus, contrarium affirmat n. 4. videatur ille, & cui per otium licuerit præfata dicta componat.
66
*Iuxta quæ visum in prædicto casu fuit
Indos contrahere volentes non eguisse dispensatione, illam tamen ad cautelam posse concedi. Si enim reuerà affinitas interuenit, dispensari in illa potuit, & id quidem faciliùs, quàm in casu, de quo superiùs, cùm illicita fuerit, & occulta, pro qua apertiùs concessio Pontificia suffragatur. Si autem non extitit, cùm ratione testificationis dictæ posset existimari impedimentum extare, ad id se potest priuilegium extendi. Quod notandum etiam pro casu, in quo testis idoneus de impedimento testaretur, sed malitiosè aut inconsideratè: quo euentu impedimentum extaret, & nihilominùs in eo posset dispensari, quia non est tale, ob quod sit matrimonium iure diuino prohibitum. Itaque sicut dispensari in vero potest, ita & in præsumpto.
67
*In eo autem esse difficultas potest, quod
contrahere volentes, de quibus suprà, dispensationem pro contracta affinitate minimè petierunt, quam & vir negauit; & forsitan quod testis protulit verum fuit; & tunc dispensatio non videtur illis prodesse potuisse. Ad quod responderi potest dispensationem effectum potuisse sortiri, ideò enim ad cautelam data, quia affinitas reipsa esse potuit, & attenta Indorum fragilitate & inconsiderantia, non omnino improbabilis esse suspicio circa illam. Indus autem petens dispensationem ad reticendam turpitudinem suam moueri potuit, ne sororem futuræ coniugis infamaret, & fateretur id, quod ipsa negabat. Vbi si rursus obijciatur, cùm dispensatio pro affinitate postulata non fuerit, de ipsius dispensationis conuenientia consequenter non fuisse curatum, circa quod dispensantium conscientiæ à Pontificibus onerantur, vnde nec censendi videntur taliter dispensari voluisse. Dici potest reuera conuenientiam extitisse, & fuisse etiam exploratam, ob rationes, de quibus suprà diuturni pellicatus, & prolis genitæ. Et ita dispensatio omnem est euentũeuentum complexa, quidquid de inscitia postulantium fuerit. Quibus addendum dispensationem posse non petenti concedi. Et prætereà in casu præsenti reticentiam non obstasse, quia etiamsi dispensationem postulans impedimentum fateretur, ipsi ea fuisset similiter attributa.
Loading...