SECTIO XII.

SECTIO XII.

Circa sententiæ mutationem quæ illi incommodare possint proposita & soluta.
98
*VT licita non sit ita arguit Auctor
pag. 179. n. 178. Quia alioqui, cùm multæ sint opiniones oppositæ probabiles, quòd v.verbi g.gratia, vno modo satisfaciam, & alio non satisfaciam: quòd sit, vel non sit obligatio: quòd sic vel non sic operari, sit, vel non sit peccatum mortale, vt benè notauit D. Fagnanus n. 206. citandus, toties in opposita sententia obligationem elidere potero, quoties sententiam probabilem eligere vel mutare voluero. Si verbi g.gratia, primò sequar sententiam Castro Palai Tomo 1.
Castrus Palaus.
Tract. 1. Pun. 6. n. 5. dicentis: Audeo affirmare valde probabile esse te obligatum non esse superiori præcipienti obedire, quando opinionem habes probabilem, illicitam esse rem imperatam, vel excedentem eius iurisdictionem. Cùm hoc æuo omnia sint plena
probabilitatibus. Secundò, si ascendam mare, sequar sententiam probabilem quòd liceat Carmelitæ ex Breuiario Romano Officium legere; & post proprium retrò relictum in mari sententiam illam in oppositam probabilem mutem, dicendo quòd oporteat legere ex proprio; tunc enim toto tempore, quo ero in mari ad Officium legendum defectu Breuiarij proprij non obligabor. Tertio. Si audita duodecima Dominicæ noctis in horologio A. ventrem carnibus repleam, & posteà audiens duodecimam in horologio B. velim hoc sequi, potero statim celebrare tamquam ieiunus. Deinde, si ipsa Dominica post auditum medium Dominicæ meridianæ, dicam esse tantùm vndecimam quod iuxta plerosque est probabile, & post mediam horam audita duodecima, dicam me amplius non obligari audire sacrum, aut centum aureos soluere, quos ante duodecimam istam soluere debebam. Sic enim integris annis sacri obligationem, & similium debitorum solutionem iustè eludere potero. Quarto, si vno instanti probabiliter iudicem Baptismi materiam esse sufficientem potero permittere infantem, sub illa baptizatum, mori, nec potero ante mortem illum rebaptizare, &, si alio instanti probabiliter iudicem illum non esse baptizatum, non potero infantem sub illa baptizatum permittere sine alio Baptismo mori, & peccabo mortaliter eum non baptizando: intereà eadem est sub vtrâque opinione infantis necessitas & ad eum baptizandum obligatio. Quintò denique, si Paulus Doctor mihi dicat esse veniale, quod facio, faciendo venialiter peccabo. Si dicat esse mortale, mortaliter; si nullum peccatum, nullum erit peccatum: & consequenter si tribus instantibus illud faciam, erit successiuè illud peccatum mortale, veniale, & nullum peccatum: intereà tamen eludetur obligatio grauis, quæ in possessione erit, vt supponitur. Immò si Petrus dicat esse feram retro sepem, ibi hominem iaculando non peccabo; Si alio instanti dicat esse hominem, mortaliter peccabo. Sola mutatione facta, in eo probabili iudicio licebit Medico probabilibus medicamentis, Parocho probabilibus Sacramentis, Iudici probabilibus allegatis vti, neglectis certis, non obstante periculo mortis, salutis, & ruinæ tertij. Atqui hæc omnia sunt valde absurda, & contra Reipublicæ tam ciuilis, quàm Christianæ pacem; nec apparet quomodo in opposita sententia vitari possint. Ergo &c.
99
*Sic Auctor, ad quæ responsio minimè ope
Retorquentur probationes.
rosa succurrit; nego enim quod generaliter assumitur de elusione præceptorum, eo quòd circa omnia probabiles sint opiniones, quod iniuriosè prolatum. Et pro generalis illius assertionis probatione pauca illa producuntur, quæ minimè vrgent, & ab arguentibus sunt etiam, si quidquam in eis est roboris, deuoranda. Supponitur enim opiniones esse probabiles, & tunc sic. Iuxta opinionem probabilem potest quis operari, vt fatentur ipsi, quando circa oppositam formido non pulsat. Item iuxta eosdem opinio mutari potest, & qui iuxta vnam operatus est, potest paulò post iuxta aliam operari, sic enim ex Fagnano Auctor
pag. 206. n. 258. vbi ita loquitur: Fateor quidem intellectum posse successiuis temporibus nunc adhærere vni opinioni, & paulò post, relicta illa, adhærere oppositæ. Sic ille, de quo aliàs dictum. Si ergo ex mutatione dictaminis eludi præcepta possunt, eidem obnoxij sunt elusioni, qui facilem illam & breuem admittunt mutationem. Item, qui per errorem operatus est, detecto errore, sola dictaminis mutatione aliter operari potest, iuxta dicta n. 90. Deinde, cùm pauca illa adducantur, & ea ab Auctoribus, contra quos agunt, negentur, aut ad commodum sensum reuocentur, absurdorum ille exprobratus cumulus euanescit, & multiloquentiæ tantùm armis depugnatur. Iam ad singula.
100
*Bene verum est P. Castro Palaum ita
vt asseritur censuisse, quod tamen communiter reprobatur: sed eo probabiliter stante, numquid illa doctrina ad diuina aut Ecclesiastica præcepta referenda est, vt scilicet eludi ea possint: eo quòd probabile sit in eis posse illicitum aliquid admisceri, aut excessum iurisdictionis inueniri? Ergo perperam ex illa concluditur posse præcepta talia per probabiles opiniones elidi. Quòd in his aut illis circumstantijs non obligent iuxta probabiles opiniones recepta in Scholis doctrina est, vt videri potest non apud iuniores tantùm Theologos, sed etiam apud antiquiores, præsertim apud Syluestrum Summistarum principem; quod valde diuersum à Sacrilega assertione de illicita probabiliter præceptione, aut iurisdictionis excessu, quæ possunt in ordinarijs superioribus reperiri, & hoc circa Primum.
101
*Ad Secundum de mutatione Breuiarij
negatur id licere, de quo & dictum Parte 1. n. 567. & 568. mutatio enim opinionis non licet quando ex illa sequitur præceptum penitus non adimpleri, & præsenti casui accommodandum est quod de mutatione dictaminis dictum Sect. præced. Ecclesiæ quidem præceptum de horis Canonicis absolute obligat hoc aut illo Breuiario, si quis illud ad obligationis elegerit implementum: eo enim ipso quòd elegit, tenetur electioni stare. Neque enim probabiliter se tantùm obligauit; quod si accideret, stare mutatio posset: sed omnino certè ad vsum opinionis probabilis; à qua resilire obligatione, sicut in damnum tertij nequit, ita neque in damnum præcepti: sicut in votorum commutatione euenit, in qua tenetur quis, commutationi stare, quia eidem se, loco eius, ad quod voto tenebatur, obligauit. Vnde secus esset de eo, qui per errorem vnum pro alio Breuiarium secum attulisset; tunc enim quia se non obligasset, aut expressè, aut virtualiter cessaret obligatio. Quamquàm & verosimile sit etiam tunc obligationem vrgere: neque enim credibile apparet velle Ecclesiam ab obligatione exolutum eum, idque per longum tempus, qui diuinum Officium integrè quoad substantiam recitare potest, vt in casu præsenti accidit, & est eorum sententiæ conforme, qui ita generaliter dicunt, licet Breuiariorum differentiam non inducant, vt P. Thomas Sancius Tomo 1. in Decalogum Lib. 1.
P. Thomas Sancius.
Cap. 19. n. 8. Licet dici possit eorum sententiam hoc ipsum satis dilucidè comprehendere. Cùm enim de feriali Officio agant, pro quo Psalmi tantùm in Diurno solent haberi, ad illud teneri asserunt eum, qui Breuiario caret: vbi & addunt alij in tale Officium posse quoduis aliud commutari sine mortali culpa. In Breuiario autem quolibet Psalmi habentur: vnde quodcumque illud sit, ad præfatam sufficit mutationem, & vt etiam qui illud habet, ad Officium obligetur. Et in casu nostro eum, qui sine Romano Breuiario ingressus est nauim, aut etiam sine proprio Religionis, cum Diurno solo feriales Psalmos continente tali Officio satisfacturus, ad illud teneri affirmat D. Caramuel in Theologia fundamentali num. 494.
D. Caram.
in fine.
102
*Et iuxta id, quod citato loco asserit re
gulanda sunt quæ habet nu. 470. & seqq. ad ea se referens, quæ in Commentario in Regulam D. Benedicti Disput. 117. nu. 1447. tradiderat, conatus ostendere cum actu volendi satisfacere Officio diuino in Diurnali posse stare actum alium circa mutationem præsentis dictaminis, qui illicitus non sit, quia non est intendentis absolutè non recitare, sed stante mutatione dictaminis, sub qua suppositione licitus est, quia iuxta opinionem probabilem. Quod quidem sustineri nullo pacto
Efficaciter impugnatur.
potest; quia reuera velle nunc mutare opinionem, est velle absolutè non recitare, & subdola ac fraudulenta elusio præcepti. Neque dici potest id intendi, quod licitè fieri potest, supposita opinione: quia ex tali intentione absolutè habetur defectus recitationis, nullo stante impedimento, & id, quod reuera erit, intenditur: Ergo licita talis mutatio non est, quia non est licitum id, ex quo habetur præcepti transgressio. Veluti si quis voueret ieiunare tali die, & simul haberet intentionem petendi voti dispensationem, quam sciret certissimè se obtenturum, de eo verissimè affirmari potest non habuisse animum ieiunandi, quia id præstat, cum quo nequit talis intentio vera, propria, ac sincera consistere. Itaque si iste, de quo agimus, nauim ingrederetur, Breuiario relicto, ratus se obligationi recitandi non posse in Diurnali solo satisfacere, absque dubio grauiter peccaret, quia esset velle absolutè non recitare. Atqui hoc idem vult, etiam si dicat se id tantùm facturum mutato dictamine, quia ex eo sequitur absolutè non recitatio: Ergo grauiter peccat, etiam sub friuola illa suppositione. Et licet stare possit vt quis velit modò operari iuxta vnam opinionem, voluntatem habens operandi posteà iuxta aliam; id tamen tunc admittendum, quando ex eo non sequitur elusio certi & indubitati præcepti. Quod quidem tandem fatetur D. Caramuel nu. 477. vbi post subtilem explica
tionem de possibili duorum actuum simultate in nauim ingrediente, concludit se Cardinalis Lugo doctrinam amplecti, licet quoad modum explicationis dissentiat, & ita non esse licitam opinionis mutationem, de quo ille Tomo de Sacramentis Disput. 15. Sect. 2. nu. 47. Ceterùm (verba illius sunt) licet dicta alicui viderentur sufficere, quia illa multis hinc inde dubijs Fridericus (quem nu. 457. casum decidentem introducit) implicuit, & maiorem nos claritatem & securitatem desideramus, veniamus ad veram & certißimam resolutionem. Sic ille. Cùm ergo veram & certissimam resolutionem asserat, non est cur illi exprobratur contraria, & veluti communis alijs Scriptoribus, qui cum eo penitus sentiunt, proponatur.
103
*Quia verò ille locum ex Lucæ 24. v. 28.
vbi de Christo est sermo duobus discipulis Emmaunta petentibus associato, vt probet duorum illorum actuum possibilem copulam, adducit, dum dicitur: Et appropinquauerunt Castello, quo ibant; ipse autem finxit se longiùs ire: quàm sit infirmum ex eo deductum fundamentum videamus. Ait ergo duas voluntates saltem conditionatas non repugare, quas quotidie experimur: vt si Franciscus velit visitare Ioannem cum intentione manendi, si instantissimè oretur, & progrediendi vlteriùs, si non vrgeatur. Et ego quidem possum tales voluntates habere, qui actiones alienas non præscio: at Christus bene sciebat Discipulos se vrsuros esse. Ergo simul habebat voluntatem progrediendi vlteriùs, & absolutam voluntatem priorem voluntatem mutandi. Eamdem ergo habebit Petrus, cùm Ioannem visitat, cum voluntate absolutè non manendi apud ipsum, si non vrgeatur; Sed tamen scit certò moraliter se esse rogandum. Igitur non videtur repugnare quòd aliquis de facto velit vnam rem, & nihilominùs habeat concomitans propositum mutandi voluntatem. Igitur in casu verum erit dicere: Petrus de facto adhæret huic sententiæ probabili: Petrus de facto non adhæret oppositæ: Petrus habet propositum adhærendi post duo temporis minuta oppositæ: Petrus illi, cui nunc non adhæret, post duo minuta adhærebit de facto.
104
*Ad quod quidem quantùm ad conse
quentiam attinet iam diximus. nu. 102. admitti posse vbi non sequitur elusio præcepti, quod certò obligat. Vt si quis modò probabiliter censeat | se esse ad ieiunium obligatum, & ieiunare pergat, potest deinde mutato dictamine non ieiunare, quia præceptum certò obligans non est: si autem certum præceptum sit, & nullam habeat pro non ieiunando verosimilem rationem, nequit modum quærere eludendi obligationem: vt in exemplo adducto, si Petrus visitaturus Ioannem, post visitatum illum ad audiendum sacrum in die festo esset iturus, & sciens detinendum se à Ioanne, peccaret grauiter visitando, quia eo ipso Sacrum non vellet audire, quidquid detentionem friuolè causaretur. Iam quod ad Christum atti
Quid in facto Christi.
net, certum videtur non habuisse progrediendi voluntatem, ea enim de caussa Discipulis apparuit vt ipsis resurrectionem suam irrefragabili argumento demonstraret. Quòd ergo rogauerunt, & coëgerunt eum vt maneret, ab ipsius fuit prouidentia dispositum volentis eo modo se illis reddere manifestum. Cùm igitur finxisse dicitur se aliò ire, non innuitur voluntas sic eundi, sed potiùs opposita: Si enim reuera ire vellet, non diceretur finxisse, sed voluisse aliò ire. Quod adeò videtur compertum, vt mirum sit D. Caramuelem in eo quidquam pro illo fundando placito reperisse. Quomodo autem Christus finxisse dicatur, apud Interpretes videndum. Vbi & P. Cor
nelius minùs videtur exactè rem istam executus, sic enim scribit: Finxit, quia licet IESVS ita componeret gressus suos quasi longiùs ire vellet: reuera tamen longiùs ire nolebat: cupiebat enim ab eis detineri; volebat enim hac fictione tantùm excitare in Discipulis virtutem hospitalitatis, per quam digni fuerunt, quibus se ipse in mensa patefaceret: fictio autem hæc non fuit mendacium, quia reuera volebat longiùs ire: & reipsa longius iuisset, casu quo eum Discipuli non detinuissent: verùm quia ab illis se detinendum sciebat, hoc respectu nolebat longiùs ire. Hæc ille: qui in eo quod affirmat Christum reuera noluisse longiùs ire, iuxta veritatem locutus: cum eo autem non stat quod subdit; voluisse scilicet Christum longiùs ire, & reuera iturum, si Discipuli eum non detinuissent. Hæc enim voluntas cum priore non congruit, vt videtur apertum: vnde nec longiùs isset Christus, si à Discipulis non fuisset detentus, sed ita cum eis fuisset, vt alio modo manifestatio fieret, ex multis, qui possent eius sapientiæ videri. Si autem res ita fuisset disposita, vt solùm eo, quo facta est, modo fuisset decreta, tunc etiam voluntas longiùs eundi non fuisset, quia eam Euangelista non indi cat, sed oppositam, cùm dicat finxisse se longiùs ire: qui enim fingit velle aliquid, reuera non vult, quia velle reuera fingere non est.
105
*Et fictio quidem sine mendacio stare
potuit iuxta verosimilem sententiam de mentalibus restrictionibus, circa quàm mirari iuuat D. Caramuelem ita scrupulosum extitisse: eam enim licitam negat, licet non semper, quod ad rem ipsam attinet: in quo tamen cum Auctoribus eas admittentibus conuenit, sed eos malè locutos asserit: carent enim mendacio omnes illæ propositiones, quæ excusantur ab ipsis; at non quia à conceptibus mentalibus restringuuntur, sed quia à circumstantijs adiacentibus & consignificantibus. v.Verbi g.gratia, Petrus occidit vnum hominem, quod & confessus absolutione accepta. Iterùm ad eumdem Confessarium accedens rogatur ab eo an hominem occidit, & negat, nec mentitur, sine adminiculo restrictionis, quia Confessarij interrogatio eum tantùm licitum sensum habere potest: Commisisti homicidium, quod non sis Confessus? Cui interrogationi verè respondet Petrus: Non. Benè quidem: Sed quid si Confessarius non ita interroget, sed eius mens sit de commisso absolutè homicidio interrogare: licet illicitè? Tunc
enim responsio dicta non adæquat, & tamen certum est non teneri Petrum commissum homicidium confiteri. Dum ergo Non respondet, mentalem habet restrictionem, scilicet, Non commisi, ita vt tenear confiteri, vel non commisi pluries, vt debeam illud in pluribus Confeßionibus aperire. Vel aliter. Item, si res licet, & tantùm modus loquendi taxatur, ex eo certè idem sequitur inconueniens, quod D. Caramuel cum alijs exaggerat, dum ait quòd sunt plerumque perniciosæ, & men
daces, & tollunt Octauum præceptum Decalogi: illis enim admißis, vix videntur posse dari mendacia. Tunc sic. In primis restrictiones plerumque tantùm sunt perniciosæ & mendaces: ergo non generaliter, & ita non tollitur octauum præceptum Decalogi. Deinde admittentes restrictiones, illas plerumque illi citas censent: Ergo D. Caramuel idem quod ille velit nolit admittit. Prætereà. Dicta non loquentium iuxta audientium sensum vbi ita expedit illis, possunt vera sustineri ex circumstantijs consignificantibus, quibus attemperantur. Atqui hoc potest communiter contingere. Et ex eo non sequuntur inconuenientia illa: Ergo neque si cum mentalibus restrictionibus proferantur, cùm pro vtrisque eadem sit ratio. Item, Modus ille verificandi dicta valde est impeditus, & supra communem fidelium captum, vnde & minùs aptus ad excusanda peccata; cùm tamen per restrictiones id facilè possit obtineri, iuxta dicta Parte 1. nu. 572. & seqq. & nu. 584.
Illarum praxis opportuna.
& 585. In Thesauro Tit. 4. nu. 171. & 173. In Additionibus Tomi 1. nu. 9. & 96. & alibi, vt à Confessarijs instruantur posse multa ab ipsis affirmari & negari sine mendacio, cùm voluntatem non mentiendi habeant, sed ita cum abstractione loqui, vt ea dictis accommodari possit, quæcumque illa sit. Vt cùm ab aliquo petitur mutuum, quod ipsi dare non expediat, potest dicere se non habere, quod petitur, non inquam ad dandum sine incommodo, neque in manibus, aut tali loco; iuxta quęquæ confusè apprehensa stat vera responsio: licet nullus ex prædictis modis in speciali occurrat, neque de illis cogitauerit, sciens tamen modos abstractionis esse posse ex Confessarij instructione, aut viri docti. Et quidem D. Caramuel, qui alicubi non censet inconueniens in eo quòd totus Decalogus esset probabilis, sic enim innumera
excusarentur peccata, non est cur circa Octauum illius præceptum ita, vt diximus scrupulosè se gerat, quando iuxta grauissimorum Scriptorum sententiam, innumera etiam possunt restrictionum vsu prudenti & temperato pariter excusari.
106
*Potest etiam quod de fictione dicitur non
ægrè aliter expediri, vt scilicet Christus nihil aut dixerit, aut egerit, quo voluntatem suam longiùs eundi designârit; sed cùm peregrinum eum existimassent, vt & ipsi ab illis dictum: Tu solus peregrinus &c. vbi appropinquarunt Castello, pago, | aut vico, vt diuersæ lectiones habent, ipsum ne discederet Vrban is precibus coëgerunt. Quod quidem iuxta versiones alias non obscurè indicatum habemus. Græcè enim sic: Et ipse præseferebat se longiùs ire. Et ita apud Euthymium. Ver
Euthym. versio Arabica.
sio Arabica: Et ipse erat in existimatione eorum, quòd iret in locum distantiorem. Deinde, cùm nihil dicitur, sed aliquid agitur, ex quo alius occasionem iudicandi id, quod reuera tale non est, quidem videtur fictionis modus, qui sine mendacio stare potest, & ita potuit Christo accidere, qui sic attemperauit gressus, vt existimari posset longiùs ire velle: cùm tamen non ita esset, sed motus talis in se, qui longiùs ire nollet, stare etiam posset, iuncta existimatione præfata circa peregrinum.
107
*Sed demus id, quod maiorem difficulta
tem videtur præ se ferre, Christum scilicet finxisse vel simulasse, vt Vaticana versio habet apud Nouarinum, se longiùs ire, & Discipulos prudenter ita cogitare potuisse: etiam tunc id stare sine mendacio potuit. Pro quo subtilis & profunda extat apud P. Maldonatum explicatio; quam Diuis Gregorio & Bedæ adscribit, licet reuera apud ipsum non penitus habeatur, sed fundamentum aliquale. Videantur. Addendum tamen in primis, vt nuper dicebamus, Christum non affirmasse se longiùs ire, licet gressus ita attemperauerit, vt progressum longiorem indicarent: quando autem in verbis falsitas nulla, in factis non facilè præsumendum est mendacium, quandoquidem iuxta consuetudinem ita contingere possunt, vt mendacia minimè censeantur. Significatio enim factorum, sicut & verborum, ex vsu maximè pendet, & sic quæ ironicè dicuntur, non sunt mendacia, sicut neque etiam quæ per hyperbolem. Vnde & in factis idem potest
Exempla alia.
inuiolata contingere veritate. Sic parentes erga filios, amici erga amicos, assistentes infirmis, erga illos iras simulant, nihil mentientes, & volenres recedere cum videntur, magis adhærent. Quod quidem in actionibus ordinis superioris etiam videre licet. Episcopus Confirmati maxillam cædit, & cùm iniuriæ signum alapa sit, ibi talis non est, sed patientiæ significatio erga iniuriantes exhibendæ. Sacerdos & si solus recitat, dicit, Dominus vobiscum, sicut etiam si solus celebret, & Orate, fratres. Ite Missa est. Benedicat vos &c. quæ ex se plures adesse significant, & tamen sic dicendo, non est mendacium ob mysticam significationem. Ita ergo & Christus potuit fingere se longiùs ire, quia actio erat plena mysterio
à D. Gregorio indicato hom. 23. in Euangelia, vbi sic locutus: & tamen quia in eorum cordibus peregrinus erat à fide, ire se longiùs finxit. Sic ille: iuxta quem simulatus ille progressus defectum fidei indicauit in eis, à qua erant peregrini. Quòd si mysterium hoc non placeat, aliud indicare voluisse Dominum confidenter asserendum. Sicut cùm puer apparet in Eucharistia, aut alia forma ab ea, quam reuera habet, distincta. Seraph crucifixus apparuit D. Francisco, D. Catharinæ Senensi cor propriũproprium visus tradere, D. Ignatio crucem ferens dum dixit: Ego vobis Romæ propitius ero. Et sic aliàs. Quod quidem D. Augustinus semel & iterum affirmauit locum præsentem elucidans, licet eius expositio non placeat P. Maldonato: vt autem à nobis proposita est, non videtur improbanda: de quo hæc satis.
108
*Iam ad Tertium, circa quod non est quod addi oporteat, quia & quod obijcitur, negatur ita esse, vt vidimus Sect. præced. vnde nihil contra Auctores benignæ sententiæ concluditur.
Ad Quartum, id quod asseritur, mera calumnia
Calumnia arguentis.
est, nullus enim est Auctor communis sententiæ apud Recentiores, qui non asserat baptizatum cum sententia probabili, esse sub conditione iterùm baptizandum.
Ad Quintum, quod assumitur est verum, stante
fundamento assentiendi Doctori. Et de priori assensu non videtur dubium, cùm saltim debeat censeri probabile. Potest autem contingere vt Doctor talis affirmet mortale sibi videri, quia diligentiori studio adhibito, deprehendit esse probabilius, & ita sibi videri, nec velle consulentem priori assertioni stare. Post quæ etiam potest accidere, vt nullum esse peccatum dicat, quia apud grauem Doctorem anteà non visum ita reperit, & ita se probabiliter iudicare. Quod potest circa Officium diuinum accidere, in cuius mutatione multi peccatum esse mortale affirmant, etiam si semel contingat, alij veniale, alij nullum, Idem de attentione pro eodem requisita, pro quo D.
Caramuel in Theologia fundamentali nu. 442. ita scribit: Meas ego culpas (heu nimis multas) qua possum contritione confiteor, & de Officio diuino nequidem verbum ago. Petis an non peccauerim in Horarum lectione? & respondeo me tota hebdomada, toto mense, toto anno &c. legisse sine culpa veniali (addit deinceps habuisse & distractiones voluntarias) & me non peccauisse venialiter tam certò scire, vt poßim iuramento firmare. Rationem reddit inferiùs. Sic dicens: Nihilominùs nullo crucior scrupulo, nullo dubio angor, quia prudenter suppono me ad actionem internam non teneri: eam habere bonum esse, & ea carere nequidem esse leuem culpam. Sic ille à nobis alibi improbatus, sed opportunè adductus pro sententiarum varietate, ad infringendam vim, si qua est forsitan, argumenti. Quod quidem & retorqueri potest: nam aduersarij fatentur posse fieri sententiæ mutationem, vt vidimus nu. 99. Ergo
Retortio argumenti.
si quidquam eorum obiectio vrget, eidem debent & ipsi respondere, & visuri quid circa elusionem præcepti dicatur; quod quidem in possessione sit, quæ negatur, quando ex aduerso stat opinio probabilis: solùm enim est probabilis possessio. Quando autem certa, quomodo mutatio dicta minùs liceat, aut sit illlicita, dictum Sect. præced. Quod de iaculatione dicitur, nihil vrget, quia si dicente Petro esse feram, probabile iudicium tantùm sit, illa est illicita: si nulla dubitatio subeat, vt licitam aduersarij admittunt: non enim licere opinionis probabilis vsum, vbi damnum tertij timeri potest, & ita neque Medico, Parocho, aut Iudici, dictum iam semel & iterùm, & specialiter nu. 53. & 54. vnde tota illa absurdorum tempestas euanescit.
109
*Argui prætereà contra mutationem po
test ex ijs, quæ habet Auctor pag. 155. & 159. vbi adducit D. Caramuelem n. 465. sic dicentem post assertam licitam illam iuxta opinionem probabilem: Dummodò alterutram sequendo præceptum impleat is, qui opinionem probabilem mutat. Contra quod arguit: Nam quantumuis hæc re|strictio multa ex allatis absurdis vitet, difficultatem tamen non resoluit, quia restat à D. Caramuele probandum (id quod etiam à nobis videtur exigi cum eo sentientibus) cur talis alteram sequendo debeat præceptum adimplere; quandoquidem tali opinionum probabilium mutatione, prudenter, vt patet in peregrinis, ex loci obligationis mutatione, præcepti obligatio vitari videatur: nam per ipsum, qui opinionem probabilem sequitur, prudenter agit, & cùm opinionem probabilem mutando sic vt pręceptumpræceptum non impleat, opinionem probabilem sequatur, mutando sic vt præceptum non impleat, prudenter agit, quod nullus admiserit. Dicere autem illas esse in mutatione tali improbabiles, est dicere opinionem probabilem præcisè esse improbabilem: quia opinio probabilis in se ipsa duas opiniones oppositas, fortè est, fortè non est, inuoluit: & dum prudenter agit qui alterutram præcisè sequitur in instanti A. prudenter aget qui in instanti A. vnam præcisè, & in instanti B. alteram præcisè sequetur: quia semper verum est quòd sequetur opinionem præcisè probabilem, quam qui sequitur, prudenter agit. Sic ille.
110
*Cui male contento D. Caramuelis re
tractatione, aut ampliori suæ mentis declaratione; quod quidem in viro tanto magnæ æstimationis est, & sincero veritatis studio tribuendum, non erat eidem difficile respondere. Et argumentum quidem apud ipsum extat n. 464. adhibita solutione Cardinalis Lugo de Sacramentis Disp. 15. Sect. 2. quam quidem ipse non admittit, quia non plenè satisfacit obiectioni, & instantiæ, quæ fieri potest: Ait Cardinalis mutando locum liberari sic mutantem à ieiunio, quatenus numquàm fuit debitor præcepti, apposito exemplo in Vigilia S. Bartholomæi, quæ ieiunatur die 24. Augusti; cùm tamen extra Romam die 23. contingat. Ciuis ergo Romanus, qui ante 24. mutauit lo
cum, numquàm debitor præcepti fuit, ante 24. enim non obligat, & die 24. extra Vrbem fuit. Cui responsioni opponendum occurrit non tantùm in eo casu ab obligatione præcepti quemquam liberari, sed secundùm probabilem sententiam, quando est dies ieiunij Romæ, si aditurus est alium locum vbi non obligat illud ieiunium, etiam potest ientaculum sumere Romæ, & manè non seruare ieiunium: Quod docet probabiliter Diana Parte 1. Tract. 9. Resolut. 3. citans Lessium,
Diana.
Sanchez, Portel, Naldum, Filliucium, Molfesium, Sancium &c. Prætereà ait se non vti eo argumento, & ita non est mirum non curasse de illius solutione. Quod quidem tunc admittendum cùm contrariam sententiam aduersus dictum Cardinalem studebat solutione fundamentorum eiusdem promouere, speculatiuis discursibus: At cùm ingenuè asserat n. 477. cum eodem se Cardinali sentire, non oportuit quidem argumento à se proposito respondere, quod, vt dixi, non fuisset ingenio tanto difficile,
111
*Respondeamus ergo nos dicentes pro
sententia illa de ieiunio esse & validam rationem, & sufficientem auctoritatem, vnde illam etiam admittunt, qui in casibus, de quibus sumus locuti duabus Section. præced. sinistrè opinantibus contradicunt, & etiam nobis in hac parte cum eisdem sentientibus. Hoc autem non est in prædicta inuenire sententia, & ratione considerabili, & auctoritatis fundamento destituta; cùm aliàs id asserat, & conetur statuere, ex quo absurda ingentia sequerentur, vt superiùs ostendimus. Prætereà in casu ieiunij absque mutatione sententiæ stare potest illius onus deuitare: non enim mutatio loci mutatio sententiæ est, vnde eamdem retinere potest ante & post mutationem, habereque dictamen semper iuxta illam operandi, quod in casu, de quo agimus, secus accidit, quando scilicet quis iuxta primum horologium, ad aliud prouocat, certissimi præcepti obligationem dolo malo subter fugiens, eo agendi modo, qui omnibus Catholicè sentientibus parit offensionem. Et licet possit contingere quod existimet quis probabiliter sibi non licere fugam illam ieiunij, & iuxta dictamen tale incæperit ieiunare, quod tamen posteà mutauerit, id non officit præfatæ responsioni, quia id per accidens se habet, quòd scilicet ita opinatus sit, cùm aliter sentiens potuerit similiter operari: quòd autem ieiunare incæperit, etiam est per accidens, quia etiam si ientaculum sumpsisset, præceptum non violasset, iuxta sententiam præfatam. Quod si velimus cum Doctoribus illis sentire, qui licet asserant licitam esse fugam ieiunij mutatione loci, non tamen ientaculi sumptionem, eo quòd in loco sit, in quo obligatio præcepti vrget; etiam tunc voluntas illa ieiunandi non obstat, quia tantùm est inchoatio quædam præcepti ratione loci, cum qua stare potest loci mutatio, & ita cessare ratio obligationis.
112
*Sed quid si quis sumpto ientaculo iuxta
opinionem dictam, vellet postea alterius opinionis probabilis vsu se tueri, vt sine mutatione loci obligationem ieiunij declinaret: videlicet opinans cum aliquibus, tempus comestionis ad substantiam ieiunij pertinere, quod tenent non pauci adducti à Ioanne Sancio Disput. 53. quos & ille sequitur; & ita qui ante horam prandij consuetam comederit, non teneri ieiunare sentit ille cum alijs adductis n. 5. qui & in 6. addit eum, qui malitiosè sumpsit ientaculum, non teneri vlteriùs ieiunare, pro quo & Auctores allegat, & idem n. 7. affirmat de eo, qui putans se iter facturum, vel laboraturum, inculpatè sumpsit ientaculum animo non ieiunandi, & posteà caussa aliqua impeditus est, & hanc putat praxim esse omnium ieiunantium. Respondeo, si malitiosè id peractum, ita vt qui ientaculum sumpsit, voluntatem habuerit mutandi dictamen, peccasse grauiter: est enim fraudulentus procedendi modus à nobis toties cum communi Doctorum sententia condemnatus: verè enim iste voluntatem non ieiunandi habuit. Quod quidem non contingit ex mutatione opinionis, quia ientaculum sumens, non ideò peccauit, quia tunc mutauit opinionem, vt patet, sed ex ratione dicta. Malitiosa autem sic ientaculi sumptione supposita, & graui in ea peccato, an ad ieiunandum teneatur, iuxta dicta resoluendum, & probabiliter dici potest non teneri, sicut dicunt multi de eo, qui voluntariam infirmitatem contraxit in ieiunij fraudem, qui peccauit quidem, sed ad ieiunium non tenetur. Neque opinio hæc laxa est, ex qua non habetur excusatio obligationis sine peccato, sed stricta potiùs cùm tempus ad substantiam ieiunij Eccle|siastici requirat, quod communiter iam Doctores inficiantur. Pro quibus non plura.
Loading...