SECTIO XIII.

SECTIO XIII.

Circa Resolutionem 7. Vbi grauium quorumdam Scriptorum defensa doctrina, & propria sententia roborata.
113
*HAbetur illa pag. 169. in qua statuit
ad operandum licitè non sufficere iudicium de opinione probabili pręcisèpræcisè, sed requiri illud moraliter certum, quòd sic operando nullam eludam obligationem, cuius possessio iuxta communem prudentium inuincibiliter operandi modum præferri non debeat: siue quòd hîc & nunc operando, non possem, licet simul non occurrat opinio opposita æquè probabilis, aut probabilior. Ex quo pro sententia nostra arguere possumus: nam stante opinione probabili verè tali iuxta prudentium æstimationem, operando iuxta illam omnia prædicta concurrunt. Videtur autem impossibile, vt certum moraliter iudicium sit sine formidine aliqua contrariæ opinionis: cùm enim occurrat illa, vt supponitur, dum dicitur, Licet non occurrat, & æquè probabilis, aut probabilior sit, quæ eo ipso oppositam vt probabilem respicit, & ita valentem tantùm formidolosum assensum generare: quo pacto fieri potest vt in eo, qui rationabiliter procedit, & perpensis, vt dicitur, hinc inde fundamentis, circa illam, vt eius exigit conditio, non se gerat? Est ergo non solùm moraliter impossibile iudicium, sed etiam physicè, Contingere
quidem potest vt quis circa opinionem aliquam ita afficiatur, quòd eam omnino certam habeat, omni circa oppositam formidine consopita: sed quòd expensis æquè probabilis, & multò magis probabilioris, ijsque vt talibus conuenientibus fundamentis, illa nihil operentur, cùm eorum operatio naturalis & necessaria sit, nullo modo videtur aptabile rationi.
114
*In eadem Resolutione acriter inuehitur
in Sinnichium, qui contra Iuniores probabilitatum patronos acerbissimè & iniuriosissimè debacchatur, dignus qui circa hoc legatur. Nec deerit fortè qui contra ipsum similiter stylum stringat, minus decorè eorum sententias insectatum. Addit & absurda illa, de quibus Sect. præced. vbi nihil est opus adijciamus. Num. 182. ita scribit: In dubijs quod minimum est sequimur. Melior est conditio poßidentis. Atqui dubia sequuntur sententiam probabilem. Ergo saltem in illis licet sententiam probabilem, & multò magis probabiliorem sequi. Confirmatur. Si occurrant duæ sententiæ, quarum vna dicat id esse peccatum mortale, alia illud esse veniale tantùm, hanc sequi possum altera etiam probabiliori relicta: Ergo &c. Ad quæ ita respondet. Respondeo regulas illas iuris intelligi debere, ceteris paribus, scilicet nisi ius, aut vehemens præsumptio resistant, vt alias videbimus, & sequitur D. Fagnanus infra nu. 269. citandus: ac proinde hoc modo. In dubijs iudicante conscientia quod obligatio non elidatur, cuius possessio iuxta inuincibilem prudentium hîc & nunc operandi modum præferri debeat, quod minimum est sequimur, melior est conditio libertatis &c. Secus dictante conscientia quòd talis obligatio eludatur: isto autem modo sequendo conscientiam, sequor conscientiam moraliter certam quòd operando non peccem, secus hoc modo, vt consideranti patebit. Vnde ad Minorem respondeo distinguendo. Atqui dubia, iudicante conscientia &c. sequuntur sententiam probabilem, præcisè, nego Minorem: sequuntur sententiam probabilem coniunctam conscientiæ moraliter certæ, quòd operando non peccem, concedo Minorem: hoc autem approbamus, illud reprobamus ob præmissa, quæ ista obiectione non tanguntur. Tunc sic. Operans iuxta opinionem probabilem, non sequitur illam præcisè, sed coniunctam conscientiæ moraliter certæ, quòd sequendo non peccet: Ergo id debet consequenter sic arguens & respondens approbare. Vbi neque obligatio eluditur, & iuxta prudentum dictamen prosequitur, stante in suæ possessione libertatis operante.
115
*Num. 187. definitionem opinionis pro
babilis ex P. Ludouico Scildere proponit ex Tract. 2. de principijs conscientiæ nu. 2. Sic se habentem: Opinio probabilis est assensus cum formidine innixus rationibus grauibus, ex qualibus vir consideratus post argumenta contrariæ considerata & soluta in negotio magni momenti concludere solet. Eam tamen impugnat num. seq. dicens loco Concludere solet debere dici, Concludit inuincibiliter, sic vt erret inuincibiliter, si erret, quia alioqui vti ibi sistendo concludere solet vincibiliter, ita & errare vincibiliter, si talem opinionem præcisè sequatur. Ex eo autem id probat, quia Scriptores, qui scripserunt licere sequi sententiam probabilem, sunt viri considerati, & quidem plurimi, ijque suam talem opinionem sequi solent, & iuxta illam in negotijs magni momenti concludere; & tamen illam præcisè sequendo, non magis errant inuincibiliter, quàm sequendo opinionem de contradictorijs liberis simul licitis, aut quàm si operando sine incommodo cessare possunt, se exponunt vincibiliter periculo erroris.
116
*Sed certè definitio adducta optima est,
Defenditur illa.
vnde sine rationis firmo fundamento reijcitur. Nam etiam si ita debeat intelligi, vt inuincibiliter inueniatur in ea, hoc ipsum P. Scildere, & alij communem sententiam amplectentes affirmant, licet Auctor illos ritè non procedere suo illo de certitudine circa opinionem sine formidine principio contendat. Id autem ad definitionis reiectionem non sufficit, quia definitiones receptissimas, quidam hoc modo, alij diuerso occipiendas arbitrantur. Deinde ratio ab Auctore allata contra ipsum militat. Scriptores nostram sententiam sequentes considerati sunt, & plurimi, ijque iuxta
illam operari soliti, & in negotijs magni momenti concludere, vt fatetur: Ergo non est cur talis operandi modus debeat condemnari. Consequentia patet, quia de talibus præsumi nequit contradictoria amplecti, quod egregiæ inconsiderationis esset. Item neque periculo errandi imprudenter se exponunt, propter rationem eamdem; in periculum enim nemo nisi inconsideratus se proripit. Vnde illud D. Ambrosij de Noe
Ambrosius.
| & Arca Cap. 4. Sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, vnde reuocare se nollent. Prætereà, iuxta prædictum dicendi modum proprius opinionis conceptus destruitur, dum formido remouetur: iam enim opinio non est, & ita qui operatur nequit dici iuxta illam, siue præcisè sumptam, siue coniunctam iudicio illo, de quo Auctor, operari: quia primum negatur, & secundum illam destruit, cùm tamen destruere non debeat, quod adiungitur alteri, propriam illius rationem.
117
*Ex P. Rhodes Disput. 2. de Actibus hu
manis, quæst. 2. Sect. 3. Sequentia profert: Probabilis opinio vocatur illa, quæ nititur ratione aliqua bona, & alicuius momenti, & si non omnino conuincente, neque contra se habet aliquam conuincentem; sic nempe vt ad opinionem probabilem requiratur. Primò vt eam ratio aliqua benè fulciat. Secundò vt contra illam non sit ratio aliqua conuincens. Tertiò vt eam omnes Doctores generaliter tamquam falsam aut absurdam non explodant. Quartò, vt non repugnet principijs veris, & in Ecclesia receptis, aut communi sensui fidelium. Ita ferè omnes supponunt, & ferè in terminis docet Suarez Disput. 12. de bonit. & malit. Sect. 6. Atqui ille qui opinionem illam absque vlteriore certitudine sequitur, prudenter, & cum ratione operatur, ac per consequens non malè, quia malum est quod rationi & prudentiæ repugnat: Ergo &c. Ad hæc ille negat Mino
Obiectis Auctor.
rem, quia quatenus operatur cum ratione non conuincente, hoc sensu quòd inuincibiliter putet opinionem, quam sequitur, esse veram, oppositam verò falsam, non remouet peccati formalis periculum, ac per consequens non prudenter operatur. Sed contra ipsum est, quia sic operans
Contra quem instatur.
remouet peccati formalis peri culum, prudenti dictamine, quod iuxta rationes omnes illas circumuestientes opinionem probabilem efformatur, & certum est moraliter. Neque enim necesfarium est sententiam amplecti, quæ ita certa sit, vt de illa dubitari nequeat, etiam iuxta aduersarios, vt suprà enim argumentabamur, cùm contra omninò tutam operari deliberant, probè dispiciunt eam, quam sequi moliuntur, falsam esse posse. Prudenter autem se gerere existimant, quia non est obligatio certitudinis omnimodæ, & satis prudenter agit qui rationem ducem habet, & prudentissimos directores. Et tales sunt communis sententiæ patroni: homines sanè magni virtute, & prudentia sua præditi. Eccli. 44. v. 3.
118
*Instat ex P. Rhodes num. 191. sic: Ille
Ex P. Rhodes instantia.
non operatur ex iudicio practico sibi solùm vincibiliter vero, sed ex iudicio practico dictante illud, quod facit, esse probabiliter licitum, comitante iudicio speculatiuo sibi solùm vincibiliter vero (quod iuxta priùs dicta, si practicè esset solùm illi vincibiliter verum, se exponeret peccandi periculo) Ergo &c. Respondet negando
assumptum pro prima parte; quòd scilicet non operatur ex iudicio practico sibi solùm vincibiliter vero. Et ad secundam quærit an hoc iudicium practicum dictans illud, quod facit, esse probabiliter licitum, sit operanti plusquàm vincibiliter verum, vel non? Vbi quidquid dicatur, ex eo dicit haberi intentum. Si prius, contradicit secundæ parti assumpti, & incidet (inquit) in nostram resolutionem (quia scilicet erit inuincibiliter licitum) si posterius, contradicet primæ parti assumpti, quòd scilicet ille non operetur ex iudicio practico sibi solùm probabiliter vero, & incidet in primam partem assumpti, quod negat. Post hæc sic concludit. Vnde non video cur P. Rhodes ob has duas obiectiones, & instantiæ rationes, aut similes loco citato adductas dicat: Quæ certè demonstratio (quam ibidem dixerat veram, indubitatam) apertam esse declarat aduersariorum vel ignorantiam, vel malitiam. Præsertim cùm hic & Resolut. præced. satis probatum sit, præscindendo ab his solutionibus, non licere sequi iudicium practicum dictans illud, quod facit, esse præcisè probabiliter licitum, eo quòd illud virtualiter inuoluat esse pręcisèpræcisè probabiliter illicitum, quamdiu ly probabiliter per supradictam certitudinem moralem, de licito præ illicito non determinatur ad licitum. Sic ille.
119
*Vbi quod ad demonstrationem attinet,
meritò quidem à P. Rhodes potuit affirmari, verè enim ex allatis principijs instrui potest, quæ moraliter saltim talis sit. Illud autem quod de iudicijs dicitur à dicto Auctore, non est ita apertum, vt iuxta illud demonstratio possit procedere. Iudicium enim practicum non dictat id, quod fit, esse probabiliter licitum (quod non desunt qui affirment, & id sufficere ad licitam operationem, de qua Parte 1. n. 157. & seqq.) sed absolutè tale, vt vera illatio specialis ex generali principio de licita operatione cum opinione probabili, in quo ignorantia inuincibilis suffragatur. Nec videtur quomodo iudicium illud speculatiuum soli operanti vincibiliter verum locum habere possit: non enim operatur ex principijs soli sibi notis vt veris, sed generaliter talibus, nisi fortè in casu quo quispiam singularem suam sententiam sequatur, quam omnino veram arbitratur. Quo etiam euentu, si verè probabilis sit, generale principium de licito currit amplexu. Non videtur ergo explicatio illa dicti & docti Patris necessaria, licet fortè quoad rem ipsam nihil diuersum à nostra contineat.
120
*Num. 193. argumentum P. Herincx
Parte 2. Tract. 2. Disp. 4. n. 22. in hunc modum inducit: Cùm intellectus noster in rebus humanis plerumque non possit certò assequi veritatem, intolerabile esset onus, & excedens ordinarium agendi modum, si non sufficeret operantibus assensus rationabili fundamento innixus, & si cum aliqua formidine oppositi. Ergo regulariter loquendo, ex opinione seu assensu probabili rectè formatur dictamen conscientiæ &c. Ad quod respondet in primis Patrem Herincx in hac doctrina valde à suo Scoto recedere: sed maximè cum in 4. dist. 3. q. 2. arti. 3. dicat Primò, si possibilitas adest, via tutissima est eligenda. Secundò, si non adest possibilitas, viæ tutissimæ proxima est tenenda. Tertiò. Cessante impossibilitate,
cautè est supplendum, quod impossibilitas prohibebat. Et dist. 17. q. vnica. Vbi via est facilior, id est, magis in potestate hominis, & certior ad gratiam recuperandam, tenetur quilibet ad illam viam, ita quòd omissa illa, non attentet aliam difficiliorem & incertiorem: quia tunc se exponeret periculo salutis suæ, & videretur esse contemptor propriæ salutis. Sic ille in primis pro re|sponsione exprobrat arguenti, ad quod dicendum Auctorem dictum minimè ab Scholæ suæ Ma
Sed quam falsò, ostenditur.
gistro recessisse: illa enim in priori loco de materia & forma Sacramentorum agit, vnde sic ait: Vniuersaliter in omnibus dubijs quantùm ad materiam & formam sunt tres maximæ. &c. Quod quidem libenter patroni sententiæ benignioris admittunt. In Secundo de Sacramento Confessionis disserit, & eius necessitatem probat supposita institutione Christi, quia facilior & certior via ad recuperandam gratiam. Vnde eius doctrina instituto non congruit, quia sententia, quam aduersarij tuentur, non est facilior, sed onus grauissimum. Deinde, subtilis Doctor adductam rationem non adeò congruam recognoscens, pro qua num. 13. & 14. aliam exhibet num. 17. Vbi & si fateamur fauisse illum aliquantulum, ipsius tamen meritò citatus scriptor non meminit, quia cùm (vt ipse ait) ille sit communißimus Doctorum ac proborum consensus, & oppositum irrationabile, noluit intelligi Doctorem tantum, qualecumq;qualecumque illud fingi possit huic patrocinium contulisse.
121
*Post dicta igitur respondet Auctor in
Responsio Auctoris.
assumpto supponi falsum, videlicet quòd assensus probabili sententiæ præcisè innixus, rationabili fundamento nitatur. Sicut enim irrationabile est, quod peccandi periculo nos exponit, & absurda, de quibus ante, annexa habet, ita & tale fundamentum. Addit se probare non posse quod addit P. Herincx num. 24. dicens operantem secundùm opinionem probabilem habere dîctamen conscientiæ practicè certum, iuxta dicta à nobis. Illud enim non est practicè certum ab intrinseco, quod omnino necessarium est, sed ab extrinseco tantùm, siue multitudine Auctorum pro illa sententia: nec sententiam illam defectu extrinsecæ auctoritatis reijci: licet putet hanc quatenus pro
babilem præcisè non sufficere ad rationabiliter siue prudenter operandum: & solùm ad hoc sufficere, quatenus is, qui secundùm illam operatur, aliunde inuincibiliter credit se moraliter certum, quòd secundùm illam operando non peccet. Vnde ante opus hæc conscientia supra, & plusquàm Auctores consuli debet: indeque sequi nonnullos damnabiliter hac reiecta, post opus completum Auctores examinare, qui ipsos à peccato, aut ignorantia eius excusent: cùm nequidem ante opus consulti id independenter ab illa facere possint. Ex quo satis vitantur infinita absurda, quæ oriuntur ex eo quòd alij dicant licere sequi sententiam probabilem præcisè vnius aut alterius Doctoris, saltem quæ passim non reijcitur vt improbabilis, de qua Resolut. 6. Hæc Auctor.
122
*In quibus illud ante alia non toleran
dum, sententiam, quam defendimus, rationabili non niti fundamento asseri, & consequenter celeberrimos Doctores, & merito & numero tales, irrationabiliter & consulere & operari: quod de aliquibus in particulari dici sine iniuria non possit, quorum in medio Ecclesiæ Deus ora aperuit, & impleuit eos spiritu sapientiæ & intellectus. Prætereà quòd pro assertione dicta fundamentum assumitur, de peccato, cui se operans exponit, satis superque à nobis explosum, & benè negatum à P. Herincx, & ab Auctore satis leuiter improbatum, dum negat iudicium certum ab intrinseco, & ab extrinseco concedit. Nam eo ipso quòd ab extrinseco certum est, impossibile est moraliter ab intrinseco talem non esse, quia & impossibile est tot Auctores, earum, quas diximus, qualitatum, sine fundamento locutos; sicut impossibile est testes quamplurimos omni exceptione maiores, suis in dictis & falli & fallere. Itaque licet opinio, quam Doctores huiusmodi tuentur, non sit moraliter semper certa, tamen quòd loquantur cum fundamento, & rationabili motiuo, certum moraliter est, sicut certum est moraliter multas opiniones esse probabiles.
123
*Quod autem vlteriùs admittitur, posse
scilicet cum dictamine illo certo ab extrinseco quemquam licitè operari, quatenus is, qui secundum sententiam istam operatur, aliunde inuincibiliter credit se moraliter certum, quòd secundùm illam operando non peccet, id quidem pro nobis apertè facit: nihil enim aliud contendimus, quandoquidem ignorantiam inuincibilem interesse in hoc negotio contendimus: Cùm ergo ea stante dictamen certum asserimus, dum iuxta certam Doctorum auctoritatem in opinionibus apparentem operamur, id quod nobis præfatus Auctor vt licitum concedit, habemus. Quod au
tem de conscientia priùs consulenda dicitur, nequit ab auctoritate dicta separari: nam cùm de opinionibus agatur, dum quis conscientiam consulit, & quid proponat attendit, ad auctoritatem communiter est respectus habendus; aliàs prudenter procedi nequit, nisi fortè in viro doctissimo, qui rationum fundamenta disquirere & discutere potest, & singularem opinionem fabricare. In alijs autem omnino necessarius est respectus dictus, ne scilicet, etiam si ratio occurrat aliqua pro licita operatione, temerariè operentur, dum ea non obstante communiter illi citam Doctores arbitrantur. Et hæc iuxta P. Herincx, & Resolutionem 7. in qua licet addantur alia, à nobis sunt iam superiùs proposita & improbata.
Loading...