SECTIO XXXIII.

SECTIO XXXIII.

Iudicibus vt sit munerum acceptio prohibita. Ad dicta in Thes. Tomo 1. Tit. 3. Cap. 4. & suprà Parte 3. Section. 21. & 22.

334
*AGit de hoc fusè & doctè P. Verricelli in Quæstionibus moralibus & legalibus Tract. 3. Quæst. 1. & seqq. Et circa eius Asserta videndum quid hoc possit loco vtiliter obseruari.
In priori ergo vti probabilius statuit non esse
prohibitum iudici iure naturali munera accipere, si liberè tribuantur, ad inclinandum illum ad ferendam sententiam pro donante, & tunc non peccare, neque teneri ad restitutionem: pro quo adducit Nauarrum, Dianam, Cardinalem Lugo, & PP. Molinam, Lessium, Layman, & Reginaldum. Probat, quia si datur liberaliter, non est cur id, quod datur, nequeat accipere, cùm nullo ex capite sit talis acceptionis incapax: Si autem vt pretium, in multis potest casibus recipere, de quibus infra, vt ille loquitur. Ex quo infert
335
*Primò id stare posse, si sint probabiles
æquè sententiæ, citatis pro eo Diana, & PP. Lessio & Fagundez dicentibus id esse probabile, Trullench, & P. Fragoso. Vnde & probabile esse ait non teneri ad restitutionem eum, qui accepta pecunia eligit ad Officia, ad Cathedram, ad Maioratum, ad Capellam, ad dotem pauperis, cum Bañez, Lopez, & Rodriguez, quos adducit P. Fagundez in Decalogum Tomo 2. lib. 8. Cap. 26. n. 39. qui n. 40. asserit esse probabile. Quod specialiter de Prorege astruit conferente Officia, nominante Officiales, largiente gratias delinquentibus, tribuente tractas.
336
*Secundò, licitè accipere iudicem pro
iusta sententia, etiam in ijs, quæ non sunt ipsi arbitraria, si detur liberaliter ad hoc, vt animo eius benè conciliato intra iustitiæ limites iudicet, cum Diana, & PP. Lessio & Rebellio. Signum autem liberalis dationis esse, si de iudicis non dubitetur bonitate. Quòd si dubitetur quo animo datum sit, affirmat liberalem præsumendum, si donum moderatum sit, secus si grande & notabile, post adductos Nauarrum, Turrianum, & Rebellium absolutè asserentes non esse præsumendum liberale.
Tertiò, peccare iudicem & teneri ad restitu
tionem, quando pro ferenda iusta sententia aliquid accipit tamquam pretium, cum multis, quos adlegat. Etiamsi tantùm sit ex charitate debitum. Quod & in teste, depositario pro reddendo deposito, commodato, & inuento; & quocumque alio debitore ex iustitia pariter verum habet, vt | in Quæstoribus & Receptoribus publicæ pecuniæ.
Quartò, accipientem aliquid pro iniqua sen
4. Quid pro iniusta.
tentia, licet in ea ferenda peccet, non tamen in acceptione pretij, & ita neque ad restitutionem teneri, pro quo plures adducit.
337
*Quintò, licitè accipi aliquid ob caussæ
breuiorem expeditionem, & pro eo, ad quod iudex aliàs non tenetur: nisi id, quod datur, longè excedat finem vt lis citiùs expediatur, tunc enim potiùs pro iniusta sententia datur, neque est obligatio restitutionis.
Sextò, idem esse, quando aliquid datur ob ma
iorem diligentiam & laborem, ad quem iudex non teneatur. Addit teneri ad restitutionem acceptorum Duces belli missos à Prorege in Prouincia, pro illarum quieto statu, quia stipendium accipiunt, & Publicanum accipientem ne viatorem indebitè vexet. Verùm si omittat perquirere merces, tunc non teneri restituere viatori, sed conductori vectigalis, prudentis arbitrio. Quòd si ex circumstantijs constet non dari iudici ad redimendam vexationem, cessare restitutionis obligationem. Et hæc spectant ad id, quod habet.
Septimò, scilicet iudicem peccare & teneri ad
restitutionem, quando datum est aliquid ad redimendam vexationem, cuiuscumque iniusti grauaminis, quod verosimiliter timeatur.
338
*Octauò, idem quandò perpensis omni
8. Quid cùm dubitatur.
bus circumstantijs, iudex prudenter dubitat an litigans liberaliter vel ex metu iniustæ vexationis donauerit. Ex P. Reginaldo lib. 10. num. 141. Addit tamen, si mediocre sit donum, retineri posse, quia talia liberaliter tribui solent.
Nonò, ex errore datum, quia scilicet ita dan
9. Circa datum ex errore,.
dum litigans censuit, cùm ad minùs teneretur, Officiali petente deberi.
Decimò, non teneri ad restitutionem iudicem,
qui contra donantem iudicat, si quod donatum est ad eius animum alliciendum, nisi expressè sub ea conditione datum esset, vt pro donante iudicaret. Pro quo, sicut & pro alijs Auctores exhibet. Aduertit autem non peccare iudicem quamuis sciat donari ad alliciendum eius animum ad sententiam iniustam; quia non cooperatur donantis turpitudini nullo modo significans se iniustè iudicaturum: neque est caussa eius peccati, quia nihil petit, sed tantùm permittit eius peccatum; secus esset, si se inclinatum ostenderet ad iniustam sententiam, & ideò litigans in eius desiderio perseueraret, tunc enim esset cooperatio.
In responsione ad quoddam argumentum nu.
Notanda Doctrina.
27. vers. Ex his quamdam proponit doctrinam notatione dignam, scilicet tunc illi citam esse munerum acceptionem, quando ea comitatur intentio aut periculum iniustè iudicandi, secus si sit certum sententiam pro donante esse iustissimam. Iuxta quæ cùm iudex de sua est constantia securus; munerum licebit acceptio, nec obligatio suberit restitutionis: quod videtur clarè ex tali doctrina deduci. Et hæc doctus Scriptor, circa quæ.
339
*Dico Primò. Licet probabile sit mune
rum acceptionem non esse iudicibus illicitam ex natura rei quando liberaliter exhibentur, illud tamen quod ex eo infertur Illat. 1. quando sunt probabiles æquè sententiæ, minimè est admittendum. Tum quia ibi non est liberalis donatio, & ita non benè vti Corollarium propositæ Assertionis profertur. Deinde sententia illa est proscripta à SS. D. Alexandro VII. in priori Decreto, estque Ordine antepenultima. Vbi dici nequit Auctorem præfatum de obligatione tantùm agere ex iure naturæ resultante, quam negat, non de illa, quæ ex legibus oriri potest. Nam proscriptio sine distinctione procedit, & quod ad negotium huiusmodi spectat, in iure naturæ violato præsertim attenditur, etiamsi nulla alia sit lex; neque enim Pontifex de specialibus curauit legibus, vnde & qui contra sententiam dictam depugnant, minimè ad peculiarem aliquam dispositionem ex iure humano recurrunt, sed turpitudinem tantùm venditi iudicij considerant ob friuolam illam rationem.
340
*Dico Secundò. Cùm nequeat dari
quidquam vt pretium iustæ sententiæ, iuxta Illationem 3. vt stat quod in 2. dicitur, debet ita dari, vt iudici verosimile sit bono illo respectu dantem operari, vt si dicat id se offerre, vt dignetur iustitiam suam benignis oculis aspicere, licet aliàs de ipsius rectitudine nequeat dubitare, aut his similibus vtatur verbis. Cùm enim animus nequeat nisi exterioribus signis ostendi, parùm interest quòd donans eo bono respectu donet, si ille non est iudici manifestus. Et quidem Communiter homines parùm aut nihil distinctiones præfatas attendunt, de quibus nec exactum solent habere iudicium, ex ignorantia procedentes quæ & in multis ex acutioribus inuenitur, cùm circa rem obuiam non sit, & aliquam librorum moralium exigat lectionem, vt in pluribus etiam Confessarijs reperiatur. Vnde signum illud liberalis donationis ex bonitate iudicis à donante apprehensa desumptum, pro iudice accipiente non videtur quomodo deseruire possit; quomodo enim scit ille quod de sua bonitate iudicium litigans efformauerit, nisi ab ipso declaretur, quæ declaratio etiam poterit multoties esse suspecta, quia adulatorijs verbis instructa, quales solet frequentissimè necessitas turpiter officiosa dictare. Quod ergo de manifestatione dictum per verba adducta, ita accipiendum, vt ex circumstantijs constare possit ea sincero ex corde prodire, & nihil volente nisi quod iustum est in donatione, & receptione; hoc est neque peccare in eo velle, dum donat, nec iudicem, cùm admittit.
341
*Nec apparet quomodo id, quod Auctor
tradit de signo liberalis donationis, ex bonitate scilicet apprehensa iudicis, cum eo possit componi, quod circa decimam asserit illationem, scilicet non peccare illum etiamsi sciat id, quod donatur ipsi eò tendere, vt ad sententiam iniustam animus eius alliciatur: iam enim de bonitate ipsius non benè sentitur, vtpotè qui speretur ad iniustam posse sententiam muneribus inclinari. Ex quo id etiam licet colligere, quod nuper dicebamus circa iudicis bonitatem, qui nequit profectò ex eo quòd se in ferendis sententijs rectum agnoscat, de aliorum circa hoc certum formare iudicium, cùm iudicibus huiusmodi ad inclinandum eos in sententiam iniustam dari munera possit frequenter accidere, & frequentiùs quidem quàm ijs non obstantibus in fauorem iustitiæ iudicare. Circa | hunc autem casum quomodo receptio illicita esse possit, de Proregibus agens dixi Parte 3. nu. 317. & quanta ex eo possint inconuenientia suboriri.
342
*Dico Tertiò. Id quod Illatione 8. dictum
ab Auctore, scilicet iudicem teneri ad restitutionem, cùm prudenter dubitat an litigans liberaliter, aut ex metu iniustæ vexationis donauerit, intelligendum, si mediocre donum non sit, non videtur conuenienter procedere: ratio siquidem ab eo adducta id ostendit, scilicet talia dona liberaliter tribui solita. Si ergo liberaliter tribui solita, ergo de illis prudenter non dubitatur, perpensis circumstantijs; vel si dubitatur, eadem de illis ratio est, quæ & de alijs, quandoquidem id, quod mediocre est possit esse pretiosum, & quandoque respectu litigantis, si pauper sit, maioris possit esse æstimationis, quam maius aliquid à collitigatore diuite contributum. Multa ergo consideratione res ista indiget,
343
*Dico Quartò. Eum, qui de sua est con
stantia & integritate securus, posse munera accipere omninò liberaliter contributa, si ex circumstantijs nihil damnabile occurrat, sicut citato nu. 317. dictum est, non videtur dissonum rationi, sic etiam iudicante P. Tamburino quem adduximus Parte 3. nu. 326. circa quod & diximus nu. 327. Vbi, cùm de iure naturali agamus, quod non fundatur in præsumptione, sed in rei ipsius veritate; si ita reipsa sit, vt iudicis animus sit penitus incorruptus, stare acceptio poterit, ijs concurrentibus, de quibus dictum nuper. Nec plura circa præfatas Illationes, circa quas dictum à Nobis aliàs.

Circa munerum receptionem quid ex humanis legibus habeatur.

344
*DIctum de hoc citatis locis, de quo &
P. Verricelli Quæst. 2. vbi Conclus. 1. statuit ratione legis positiuæ prohibentis, & iuramenti, peccare iudices munera etiam liberè data accipientes, nisi in casibus sequentibus. Primò quando iudex extraordinarium laborem, ad quem non tenebatur præstitit. Secundò, quando reciperet, non ratione officij, sed ex amicitia, quamuis ex officio oriretur. Tertiò quando donans ex dignitate suæ personæ meritò conquereretur tamquàm de iniuria, si donum recusaretur. Quartò quando post sententiam ex gratitudine datur, nulla tamen præuia promissione. Quintò in Natalitijs Christi Domini, iuxta Romanum morem. Sextò, in cibo & potu, quod iure Canonico permittitur, nisi municipali lege sit prohibitum, vt in Regno Neapolitano. Debere autem talia esse vt biduò vel triduo consummentur, vt multi volunt, quamuis verius sit prudentis id arbitrio relinquendum, nisi constaret de consuetudine. Nec debere esse frequentia, ita vt in vnum grande munus, coalescant, in quo etiam prudentis arbitrium adhibendum; quamuis Bouadilla, Petrus Gregorius, & Decianus asserant non esse excessiuum reputandum, quod non excedit summam centum ducatorum: nisi aliter sit expressum in litteris datæ dignitatis. Nec futurum in pecunia, etiamsi sit vnus denarius. Septimò quando leges sunt consuetudine abrogatæ, quia eas viri timoratętimoratæ conscientięconscientiæ non seruant, etiamsi ante annos plures non fuerint publicatæ. Sic enim non videntur vsu receptæ. Et licet quandoque sic operantes à Visitatoribus puniantur, id non obstare, creduntur enim vsu receptæ. Neque iuramentum obstat, quia illud supra leges tantùm cadit vsu receptas. Octauò, si salarium à lege taxatum non sit iustum, præsertim si ita sit consuetudine introductum eo quòd aucta sint rerum pretia: licet hæc non sit facilè concedenda licentia, quia licet salario per legem designato non possint viuere, ea tamen officia acceptabunt alij pro eodem stipendio, habentque ratione illorum emolumenta, priuilegia, eminentias, & spem assensus ad sublimiora, quæ pretio æstimabilia sunt, ex Cardinali Lugo, & PP. Molina ac Rebellio.
345
*Dico Primò. Quod de dignitate perso
næ in tertia exceptione dicitur, latè interpretandum est, vt non sit opus esse magnæ dignitatis, sed talis conditionis, vt iniuriam reputet muneris missi repulsam: quod quidem in feminis solet honestis accidere, quibus specialis debetur honor, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem 1. Pet. 3. v. 7. Neque hic iam de ma
1. Pet. 3. v. 7.
gna agitur iniuria, sed de illa, quæ rebus in istis talis dici potest, quatenus contemptum quemdam huiusmodi munerum reiectio importat, qui licet ad amicitiam dissoluendam non sufficiat, & ita nec graue peccatum sit; conuictui tamen humano importunus accidit, & grata ac recepta amicitiæ inter turbat officia.
346
*Dico Secundò. Quod de summa dici
tur in Except. 6. prudentis arbitrio iudicanda, consideratione dignum est: ita siquidem de illa Auctor loquitur, vt non obscurè innuat summam plusquàm centum ducatorum posse non excessiuam prudentis arbitrio iudicari: quod quidem docti illi Iurisperiti & iudices, ac suam agentes caussam, aliter iudicarunt. Et pauci, vt credo, erunt Theologi, qui illam etiam centum ducatorum summam non esse excedentem fateantur. Potest tamen cum aliqua distinctione hoc in negotio procedi: Nam si iudex sit ex maioribus, quibus largiri munuscula iudicetur indignum, plus aliquid accipere poterit; non sic iudex ex inferioribus, qui minutioribus solent esse contenti, vnde Confessarij circa hoc attenti sint oportet, & alij, à quibus Consilium fuerit requisitum.
347
*Dico Tertiò. Quod de salario dictum
Except. 8. vt ratione minorationis ob aucta rerum pretia, communis doctrina est: admonitio etiam scriptorum illorum satis etiam conueniens. Sed non videntur ij, de quibus agitur, ad eas angustias redigendi, vt ex eo quòd alij futuri sint cum assignato stipendio contenti, ij nequeant vltra illud, quod est sanè pro sustentatione insufficiens ex temporum mutatione, quidquam exigere, immò nec admittere. Et quod ad emolumenta attinet, si reuera talia sint, vt pro sustentatione simul cum stipendio sufficiant, cessat quæstio: si autem talia non sint, eadem perstat difficultas. Et quidem Officium cum suis emolumentis, priuilegijs, & eminentijs, ac spe assensus ad sublimiora Officia, priscis temporibus ita institutum est, vt illud accipiens posset eo conuenienter su|stentari: Atqui tempora notabiliter immutata sunt: ergo iuxta mentem supremi Gubernatoris est vt quicumq;quicumque illud obierit, id habeat tamquàm eiusdem fructum, quo possit moderatè sustentari, sine respectu ad alium quomodolibet seruiturum, qui & timeri potest ne stipendij minoris obtentu minùs exactè, solicitè, & legaliter suo sit muneri satisfacturus, vt frequenter accidere peruidemus. Alia probabiliter dicta bono ea colligenti gratificentur Auctori.

Circa obligationem restitutionis ob leges humanas in receptione munerum violatas.

348
*DE hoc Quæst. 3. citatus scriptor, in qua
graues Auctores affirmantes adducit, & aliquas pro eo rationes, ac plures negantes ad restitutionem ante sententiam teneri, qui liberè data receperunt, id quod vt probabilius amplectitur. Et probat, quia ex nullo iure incapaces dominij probari possunt, cùm ex iure naturæ capaces sint, vt suprà vidimus, & in humano nihil contrarium reperiatur, & præsertim in Communi. Quòd si iure aliquo municipali id expressum haberetur, huiusmodi leges cum eo non sunt rigore receptæ, vt docent Salon 2. 2. q. 71. arti. 4. in fine. & Cardinalis Lugo de Iustitia Disput. 37. nu. 134. qui rectè ait satis id patere ex communi praxi omnium iudicum, etiam timoratorum, qui numquàm ea munera restituunt, quando fuerunt liberè data, neque à Confessarijs ad id obligantur. Neque vrget Cap. Exigit de Censibus in 6. vbi Visitatores recipientes aliquid præcipiuntur restituere duplum intra mensem sub pœna Interdicti, & alijs pœnis. Respondetur enim ex Cardinali Lugo puniri inquam pœna Interdicti, quam si maluerint euadere, debent duplum accepti restituere. Sic Auctor, circa quod
349
*Dico Primò. Sententia præfati scripto
ris etiam est probabilis de Iudicibus in Hispania & Indijs loquendo. Probatur, quia rationes adductæ pariter pro illis militant, & maior Auctorum pars, qui pro illa referuntur à citato scriptore, & à P. Thoma Sancio Tomo 2. Consil. moral. lib. 3. Cap. Vnico Dub. 1. num. 28. Hispani sunt, & quidem plurimi, & grauissimi, vt nequeat circa hoc prudenter dubitari.
350
*Dico Secundò. Si alicubi leges sint pro
hibentes translationem dominij, nequit generaliter affirmari eo non obstante transferri, eo quòd non sint cum eo rigore receptæ. Probatur, quia vt non receptæ cum eo rigore credi debeant, & sic abrogatæ, generalis omnium mundi regionum haberi notitia debet; quod tamen Auctorum nullus de se potest vera testificatione firmare. Vnde quod de Hispania est dictum, (& idem est de Indijs) proptereà accidit, quia in eius legibus id non habetur expressum, licet pro opposita positione faciant ea, quæ citato Thesauri loco sunt à Nobis ponderata.
351
*Dico Tertiò. Circa Visitatores id etiam
locum habere potest, quod præcedentibus est Assertionibus stabilitum. Probatur ex dictis Tomo 2. Thesauri Tit. 15. Cap. 2. vbi circa citatum Cap. Exigit multa notatu digna protulimus. Et expositio quidem Cardinalis Lugo satis verosimilis est; id tamen probabilitatem eam non tollit, de qua ibi n. 15. Vbi admonitio illa habenda præ oculis, de qua ibidem, scilicet rarò (præsertim in Indijs) ea quæ Visitatoribus dantur, gratis & liberaliter dari, vnde alia id est regula metiendum. Vbi & videndum an si pro iniqua sententia, pro qua stat illud, quod dictum n. 336. in 4. Illatione. Sed videndum tunc etiam an ratione iniquæ sententiæ aliqua sint damna Ecclesiæ, aut Paræcianis importata, pro quorum compensatione manifestum in conscientia onus incumbit, cùm non iam de humanis legibus, sed de diuinis agatur, & ipso naturali iure ad damnorum reparationem arctissimè constringente.

Circa Regium Quæstorem præferentem vnum creditorem alteri parte pecuniæ accepta.

352
*P. Verricelli Quæst. 4. legitima decisione
concludit teneri QuęstoremQuæstorem huiusmodi ad restitutionem creditoribus alijs cum proportione iuxta ius ipsorum faciendam: & ea est communis resolutio, & tunc procedit, quando creditores alij melius ius habent, eo quòd ex mandato supremi Magistratus alijs soluere debeat, vel titulo alio præferendi veniant, nec tamen sufficiens pecuniæ quantitas sit, qua omnibus fieri satis possit. Et ratio est, quia in hoc iustitia violatur, stante manifesto aliorum iure, & damnum illi ex violatione huiusmodi restitutione, reparandum patiuntur. Ex quo apparet diuersam esse rationem in iudicibus circa munera, de quibus dictum, nulla enim ibi iustitiæ violatio est, nec damnum tertij; quod si aliquando contingat, iam vidimus n. præced. obligationem restitutionis vrgere. Et hæc ratio probat huiusmodi obligationem extare etiamsi Quæstor nihil pro prælatione accipiat, sed eam tantùm respectu gratificationis exequatur.
353
*Et Auctor quidem dictus discrimen inter
iudicem accipientem munera contra prohibitionem rectè ostendit, circa quod tamem num. 10. sic ait: Disparitas est, quia iudex non peccat contra iustitiam, si accipiat pecuniam, quando est in ipsius arbitrio pro hoc vel illo iudicare. Ratio est, quia non tenetur (præcisa prohibitione legis humanæ) pro illo gratis iudicare: quare ex natura rei non est contra iustitiam vendere suum arbitrium: quamuis autem lex humana id prohibeat, non tamen impedit translationem dominij. At Procurator Principis peccat contra iustitiam, si pro prælatione huius creditoris in solutione accipiat pecuniam. Quia cùm Procurator repræsentet dominum, moraliter est vnum cum illo &c. In quibus videtur suęsuæ ille positioni insistere de licita acceptione ex natura rei pro prælatione, de qua n. 355. à Nobis impugnata n. 339. vtpotè ab Alexandro VII. proscripta. Vbi dici nequit à Pontifice eatenus damnatam Propositionem, quatenus licita pronuntiatur acceptio pecuniæ ob dictum titulum, de translatione autem dominij nihil decerni, sic enim illius tenor: Quando li
Propositio damnata.
tigantes habent pro se opiniones æquè probabiles, potest iudex pecuniam accipere pro ferenda sententia in fauorem vnius præ alio. Neque enim repugnat vt dominium transferatur, & obligatio restitutionis sit, vt patet in mutuo. Non inquam dici potest, | quia cùm Propositio dicta damnatur, clarè ostenditur titulum illum ex opinionum æqualitate desumptum non esse sufficientem ad pretium accipiendum; quando autem verus titulus deficit, dominij translatio stare nequit. Hac enim ratione vsurarius dominium non acquirit vsurarum, quia scilicet titulus legitimus pro tali acquisitione deest. In mutuo manifestus est titulus, & ex eo propriè loquendo non restitutionis, sed solutionis obligatio oritur. Et quidem Pontifex in eo sensu Propositionem præfatam damnat, in quo ab eius Auctoribus inuenitur pronuntiata: Atqui illi titulum pro acquisitione dominij legitimum in eo agnoscunt: ergo idipsum est, quod à Pontifice manifestè condemnatur.

Alia insuper pro Quæstoris obligatione in Ordine ad restitutionem.

354
*AGit de illis Auctor idem Quæst. 5. & 6.
& in priori quidem id statuit, quod iam dictum à Nobis, teneri scilicet Quæstorem assignatis à Prorege, aut Regia Camera, vel alio supremo Magistratu, ad quem assignatio spectet, ita soluere, vt si secus faciat teneatur ad restitutionem. In quo hærere nequit circa iustificationis defectum in assignatione, quæ fauore obtenta est; non enim ad eum spectat superiorum dispositionum examen, sed ministrum agere in his, quæ apertè mala non sunt. Addit stare aliquando sine obligatione dicta posse solutionem non fa
Circa casum peculiarem.
ctam assignato, si videlicet ille nullum ex eo damnum patiatur, vt in Assentista, in cuius arbitrio positum esset ex hoc vel illo Regis redditu solutionem obtinere. Nam cessante damno Assentistæ, ac cessante alio damno Regis, parùm curat Prorex quòd huic vel illi Regis Creditori fiat solutio: vnde mortale peccatum non erit in eo exactè & ad litteram non obedire. Quod quidem non caret difficultate, quia licet Assentista ex hoc possit aut alio Regio redditu petere solutionem, dum tamen ex hoc petit, iure petit, & Quæstor illius administrator, si neget, contra ius facit, & consequenter contra iustitiam in re graui, vnde plusquàm veniale, nisi bona suffragetur fides, videtur esse peccatum. Nec de Proregis voluntate sufficiens habetur fundamentum, cùm verosimilius sit exactam in ministris obedientiam exquirere, & in ijs præcipuè, vbi ex illius defectu possunt querelæ in ipsum, immò & in Regem resultare.
355
*Quæst. 6. statuit Primò, si Quæstor cer
tus est eum, cui soluit, fuisse iniustè exclusum, non teneri ad restitutionem assignatarijs, nisi pro rata damni illati, vt si creditores sint Petrus & Paulus, assignati, & Andreas non assignatus, creditum autem singulorum sit bis mille, & in arca Regia sint tantùm tria millia, singulis debentur mille: quare si Quæstor Andreæ soli soluit bis mille, tenetur restituere mille Petro & Paulo, cùm Andreas possit mille licitè retinere. Quæ quidem non videntur consona ijs, quæ apud eumdem habentur Quæst. præced. n. 2. & præsenti eo
Quid contra illam.
dem. vers. Contra autem, de non discutiendo Proregis mandato, quod grauissimi scriptores affirmant ab eodem adducti. Et resolutio prædicta non ita firmo videtur fundamento niti, certitudinis inquam de iniusta exclusione Andreæ, cùm tamen multa occurrere possint, quæ nobis non ita peruia sint, ex quibus iustificari illa queat, aut non ita iniusta apparere, vt saltim de eo non possit dubitari. Et quidem si certitudo vt asseritur, adsit, non solùm posse Quæstorem, sed debere non assignato soluere consequenter affirmandum. Non autem, vt reor, ita censebit Quæstor, sine vllo scrupulo assignatis tantùm, si voluerit, soluturus. Ergo certitudo illa, quam obtendit, non est solidum pro resolutione ipsius fundamentum. Ex quo & fieret, si non solueret excluso Andreæ, teneri ad restituendum ipsi, quia & ad soluendum tenebatur. Et hoc ne admiserit Quæstor? Non credo. Cessent ergo eius circa hæc scrupuli, qui ne bis mille non assignato solueret, illis debuit potiùs perurgeri.
356
*Secundò asserit, quòd si Quæstor dubi
tet an iustè vel iniustè sint assignati Petrus & Paulus, & exclusus Andreas, tunc tenetur ad restituendum omnia bis mille, quæ soluerat Andreæ non assignato. Quia Quæstor in dubio tenetur obedire Proregi, aut Regiæ Cameræ assignanti, quare iniustè damnificat excludendo assignatarios. Quod quidem rectè assertum, & ex eo argui potest pro nuper dictis, regulariter enim non potest esse de assignationis aut exclusionis iniustitia certitudo. Citato num. 2. Quæst. præced. Sic ille: Adde quòd Quæstor ignorat, an iustè vel iniustè Assentista præferatur ceteris. Immò probabilius est iustam esse caussam ratione belli, pro quo promptam pecuniam habere, publico bono expedit. Sic ille. Sicut ergo titulus ille pro iustificanda assignatione sufficiens habetur, ita & alij Proregi possunt occurrere, quos non semper expedit omnibus esse manifestos.
357
*Tertiò, In casu, quo iustè soluit An
dreæ, quamuis non sit assignatus, non potest retinere pro periculo, cui se exposuit, totam pecuniam acceptam, v.verbi g.gratia, mille, sed quantùm prudenter æstimatur illud periculum pœnæ, aut damni, cui se exposuit; reliquam autem summam tenetur ipsi Andreæ restituere; vnde si nulli periculo se exposuit, quia certus est Proregem, aut Regiam Cameram ratas habituros solutiones factas, non tenetur omne quod retinuit restituere; aliôquin esset infidelis minister Regis, qui non liberaret Regem à debito, & contra voluntatem Regis diminutè solueret. Sic ille, qui in eo quod ait non posse Quæstorem retinere pro periculo, cui se exposuit, totam pecuniam acceptam, supponit quod sub suppositione non erat, quantitatem scilicet pecuniæ acceptam pro periculo supra illius æstimationem, de quo nihil dictum, cùm stare potuerit vt minorem acceperit. Sed hoc facilè indulgendum. Illud difficilius, cùm Quæstor non assignatum prætulerit, eo quòd exclusionem à Prorege factam iniustam iudicauerit, quomodo stare queat vt pœnam ab eo non infligendam possit sibi persuadere? eo autem stante, aliquid poterit semper proportionatum periculo reportare.
358
*Quartò, Quando Quæstor non recor
4. circa incertas personas.
datur, aut incertæ sunt personæ, à quibus iniustum lucrum accepit, tunc teneri restituere pauperibus, quando cum peccato sciens & prudens accepit, quia solùm quod sic acceptum est ob|noxium manet restitutioni pauperibus faciendæ. Iuxta Textum in Cap. Cùm tu, de vsuris & Cap. Cùm sit, de iudicijs, pro quo & PP. Layman, Molinam, & Lessium adducit. Pro quo & videnda quæ diximus Tomo 1. Thesauri Tit. 5. Cap. 12. §. 2. & Tit. 7. nu. 21. Videtur autem præfata doctrina de formali peccato iniustitiæ ad restitutionis obligationem requisito non ita vniuersaliter accipienda. Nam si quis bona fide procedens lucrum
Exceptio notanda.
accepit, vt in Quæstore accidere potest, & posteà deprehendat non fuisse illud proportionatum periculo, cui se exposuit, & sic in alijs, tenetur restituere id, in quo factus est locupletior, iuxta receptissimam in Theologia & Iurisprudentia doctrinam pro quo speciales regulæ extant apud scriptores de restitutione tractantes.
359
*Quintò, Quando creditores assignati, &
iniustè exclusi, passi sunt damnum, tenetur Quæstor restituere illud, aut aliter reddere indemnes, quia scilicet retardata solutio, & coacti illi sua chirographa vili pretio vendere. Si verò assignatarius iniustè exclusus nullum passus est damnum, quia aliunde Rex integrè ei soluit, tunc non tenetur Quæstor ad restitutionem eius pecuniæ, quam verè soluit; tenetur tamen ad restitutionem illi creditori, cui diminutè soluit, quatenus pecunia, quam retinuit, excedit æstimationem periculi, cui se exposuit. Vbi nihil ab Auctore dicitur, quod iam non dictum ab ipso. Primum illud de damno expresserat Quæst. præced. num. 2.
P. Verricel.
vers. Quod autem, sic dicens: Quòd autem Assentista patiatur damnum ex retardata solutione nulli dubium esse puto: nam Mercatori plurimùm nocet solutionem non esse factam. Prætereà vt eam obtineat, multa Proregis familiaribus, & alijs munera ipsi eroganda sunt. Sic ille. Secundum de damno, quod aliquando creditor non patitur, ibidem dictum vers. seq. de quo suprà n. 354. Tertium de æstimatione periculo nuper ab eo dictum Assert. 3. vt vidimus nu. 357. Cur ergo circa hæc pretiosum tempus prodigamus?
360
*Sextò, Si incertæ sint personæ damnifi
6. Circa personas. incertas.
catæ, non tenetur ratione damni dati facere aliquam restitutionem pauperibus: Sicuti si occidam equum personæ incertæ non teneor restituere aliquid pauperibus. Sic ille asserit, qui Assertione 4. id, quod nuper vidimus, affirmauit.
Vbi eatenus compugnantia admittenda non est, quatenus inter lucra & damna potest discrimen assignari; damna enim sine lucro, acceptione scilicet pecuniæ, aut pecunia æstimabilis, esse possunt, vt in casu occisi equi, & in materia, de qua agimus, quod Assentista patitur ex dilata solutione iuxta dicta, nihil enim ratione illius habet amplius Quæstor in bonis. Cur autem in ordine ad restituendum pauperibus aliter sit de damnis ac de lucris loquendum, quandoquidem si certæ essent personæ, pariter esset facienda restitutio, ex eo explicari potest, quòd lucra accipiens, ex eo quod dominum ignoret, non est æquũæquum vt ex illis vtilitatem reportet, sic enim & raptoribus vtiles possent esse rapinæ, quod à diuinarum & humanarum legum æquitate videtur penitus alienum, pro quo doctè & subtiliter philosopha
D. Caram.
tur D. Caramuel in Theologia fundamentali num. 1774. & seqq. Qui damnum autem intulit, nihil amplius in bonis habet, vnde non est mirum, si à restitutionis onere liber habeatur. Quæ quidem ratio, qualiscumque illa sit, modò sufficiat, quid enim obijci possit non ignoramus, nam & damnum passus vult sibi satisfieri, & iustè quidem, meliori modo, qui sit damnificatori possibilis; & spiritualis esse potest, sicut communiter de alijs affirmatur.
361
*Pergit, & rogat nu. 4. an Quæstor, qui
restituit damnum creditoribus iniustè exclusis, habeat regressum contra creditorem, cui iniustè soluit, & qui ex tali fraude habuit commodum, & per occultam saltim compensationem possit sibi satisfacere? Pro quo adducta sententia Cardinalis Lugo Tomo 1. de Iustitia Disput. 20. n. 179. affirmantis creditorem conscium fraudis teneri ad reficienda damna alijs creditoribus assignatis, non verò si bona fide processit; ait his non obstantibus Quæstorem non posse habere regressum, quando accepit pro solutione pecuniam, aut retinuit partem debiti: quia tunc in se assumpsit illud periculum ex damno assignatorum: aliôquin creditor, cui facta est solutio, sentiret damnum, seu exponeretur periculo, vt quod ei solutum est, auferatur à ceteris creditoribus. Quæstor autem absque vllo periculo retineret pecuniam acceptam: nam si Rex ceteris creditoribus aliunde solueret, non teneretur Quæstor ad aliquam restitutionem: Si autem non solueret, Quæstor haberet regressum aduersus eum, cui iniustè soluit.
362
*Sic Auctor, qui sententia citati Cardi
nalis adducta subiungens, Sed his non obstantibus, aliquid à se assertum significat, cui illa possit obstare, cùm tamen reuera non ita sit. Et ille qui in præsenti casu non loquitur, nec Quæstoris meminit, sed generalem doctrinam exhibet de debitore, qui impotens est ad satisfaciendum omnibus creditoribus, asserens eum, qui bona fide solutionem accepit, ad restitutionem non teneri, secus qui mala, licet per solutionem fuerit in eum dominium pecuniæ translatum. Et quid hîc quod resolutioni Auctoris possit obstare; cùm potiùs id habeatur, ex quo possit comprobari, creditores scilicet, qui iniustè acceperunt, ad restitutionem teneri ei faciendam, qui iniustè prætermissus.
363
*Docet insuper, quando Quæstor sua in
dustria & labore procurauit assignationem à Prorege vnius creditoris, videri tuta conscientia posse tantùm accipere, quantùm quilibet alius, qui eam apocham emeret, quod videtur sentire P. Lessius lib. 2. Cap. 21. num. 78. Rationemque esse, quia Quæstor non est caussa difficilis solutionis, & aliunde sua industria hoc meretur præmium. Sic cum præmiserit, respondet tamen negatiuè ex Cardinali Lugo Tomo 2. de Iustitia Disput. 26. nu.
Quid sentiat P. Verricelli.
102. vbi docet quòd sicut non potest Rex ea chirographa minoris emere, ita nec Quæstor, qui est vnum cum Rege, Tertius autem iustè minoris emit, quia tanti communiter & publicè ea chirographa æstimantur propter difficilem exactionem: difficultas autem exactionis prouenit à Regis ministris, qui non soluunt pro rata, sed pro vt ipsis libuerit. Itaque poterit Quæstor pro suo labore aut industria in procuranda Proregis assignatione aliquid prudentis arbitrio recipere, non autem tantùm, quantùm tertius, qui ea chirographa emeret: tum quia cùm Prorex ad in|stantiam Quæstoris assignat, vel committit Quæstori assignationem, aut ratas habet solutiones ab eo factas, habet eam voluntatem vt integrè soluat, non autem vt emat chirographa; alioquin non essent Prorex, neque Quæstor fideles ministri Regis. Nam Rex totum debitum solueret, & adhuc non remaneret liberatus, sed tuta conscientia posset creditor occultè sibi compensare damnum diminutæ solutionis; quia Rex in conscientia tenetur pro fraudibus ministrorum in solutione debiti: sicuti si ego debeo Francisco centum, & ea illi mitto per seruum meum, qui aufugit, aut diminutè soluit, non remaneo liberatus. Neque obstat quòd creditores consentiunt, quia non est consensus liber, sed coactus, sicuti eius, qui soluit vsuras.
364
*Hæc Auctor, cui in venditione chiro
graphorum non solùm adest patronus citatus Cardinalis, sed alij, ex quibus P. Molina Disput. 313. & P. Salas de vsuris Lib. 6. Verùm in casu, de quo est sermo in præsenti, non loquuntur: supponunt enim Quæstorem habere plenam facultatem soluendi, & in eo nullam esse difficultatem, nisi quam Quæstores ipsi solent obtendere ad pecunias emungendas; tunc enim eadem de illis ratio est ac de Rege, qui chirographa emere nequit. At quando difficultas ex parte Quæstorum non est, sed aliunde, alia videtur esse ratio. Vnde citatus Cardinalis cum PP. Mo
lina & Salas tenet nu. 101. Si debitum sit dubium, neque proueniat ex culpa debitoris, qui certò & facilè deberet illud soluere, sed ex alijs capitibus; tunc sicut alius, sic etiam ipse debitor posset minoris illud à creditore emere: quia cùm non plus valeat in illo statu, non est cur ab ipso debitore tanti emi non possit. Cùm ergo difficultas solutionis à Quæstore non oriatur, & dubia reddatur solutio, saltim quoad tempus, quod multas posset commoditates afferre, non videtur cur non possint chirographa dicta emi à Quæstoribus, immò & à Rege ipso, si difficultas solutionis ab ipso non proueniret: ratio enim adducta à Cardinali generalis est, vnde & Proregi potiori iure licebit, si res sine scandalo transigatur: quòd si scandalum sit, peccatum in eo commissum non poterit contractus substantiam infirmare. Et iuxta accipiendum quod cum P. Molina vers. solent prætereà tradit citatus Cardi
nalis, nempe ministros dictos aliquando suggerere amico vt emat minori pretio debita illa Regis à creditoribus, quæ posteà integra emptori soluuntur à ministro, diuiso inter vtrumque lucro illius emptionis, quod meritò (ait ille) vt iniustum & iniquissimum damnant prædicti Auctores: loquuntur enim quando solutionis difficultas ex eorum iniqua administratione procedit, & ita manifestè sentit P. Lessius suprà ita
scribens: Secundò (scilicet Aduerte) huiusmodi chirographa non posse emi tali pretio à debitore vel eius ministris, quorum Officium est ea soluere, vt dictum est Dub. 8. quia ipsi sunt caussa malignæ solutionis: qua in re interdum grauiter peccatur à Receptoribus & Quæstoribus Principum, secus tamen si Quæstor caussa non sit, & scandalum absit. Sic doctus Pater.
365
*Circa quod audiendus etiam P. Fagun
Sicut & P. Fagundez.
dez de Iustitia Lib. 5. Cap. 17. in fine sic locutus: & ita intelligendus est Nauarrus in Summa latina Cap. 17. nu. 132. Nam quando ille ibi dixit posse huiusmodi Officiales, hæc credita à se soluenda minori pretio, anticipatè emere ab ipsis creditoribus, quia non sunt peioris conditionis, quàm alij emptores, intelligendus est Nauarrus modò illi bona fide procedant, & caussæ non sint alicuius difficultatis, nec per illos detur mora aliqua in solutione: his enim cessantibns, illis ea etiam emptio permittitur, iuxta opinionem Nauarri & Leßj relati: quamuis Molina dicto Tomo 2. de Iustitia Disput. 361. §. sententia hæc Nauarri, existimet opinionem hanc Nauarri esse omninò improbabilem & singularem. Sed intelligendus est Molina, quando illi in caussa sunt prædictarum difficultatum; non verò quando simpliciter, & sine fraude, procedunt, vt consideranti patebit. Sic ille, quibus Auctori factum satis.
366
*Qui circa restitutionem damnificatis
iniustè à Quæstore faciendam asserit obligatum esse illum sub mortali exactissimam adhibere diligentiam, vt inquirat personas damnificatas, & cognoscat quantitatem damni, quod potest tripliciter restituere. v.Verbi g.gratia, Petrus creditor iniustè exclusus coactus est suum chirographum ducatorum mille vendere pro 500. vel adhuc retinet illud, quod si velit vendere, vix inueniet 500. Tunc Quæstor vel debet Petro reddere 500. ex propria pecunia; vel debet restituere mille accepto ab ipso suo chirographo ducatorum mille exigendorum à Rege: vel absque præiudicio aliorum creditorum assignatorum, debet Quæstor sua industria & labore curare vt Petrus iterùm assignetur à Prorege aut Regia Camera, & integram atque effectiuam solutionem ducatorum mille consequatur, qui modus certè est suauior ac facilior.
367
*Circa quam doctrinam illud inprimis
Quid minus probandum in illo.
occurrit notatu dignum, quòd cùm dicatur Petrum vix 500. inuenturum, si suum vendere chirographum velit, non offertur plena satisfactio, dum 500. restituuntur, quia cùm alia, 500. propter dubiam emptionem minoris valoris sint, aliquid est vlteriùs adijciendum, prudenti æstimatione. Deinde, modus ille, qui suauior & facilior dicitur, talis esse profectò poterit ipsi Quæstori, sed non creditori, quandoquidem post moras eo vsque toleratas, aliæ succedunt in negotiatione illa sustinendas; vnde non debet ille diutiùs expectare, sed potest pro præsentanea solutione Quæstorem vrgere, ad quam ille tenetur, sin minùs pro damnis ex mora contractis restituturus ampliùs, & vt noua damna non sint, contra iustitiam quidem agitur, dum iustè petenti negatur, sicut peccatur contra illum dum quis furatur, restiturus postmodum, etiamsi interiecto tempore nullum dominus damnum patiatur. Nec cum P. Verricelli plura, cum quo non pauca in Additionibus Tomi 2. Thesauri, & cuius sapientiam & eruditionem cum veneratione commemoro,.
Loading...