SECTIO XXXIV.

SECTIO XXXIV.

Cambium Indicum vt sit licitum.
380
*PAter Molina citata nuper Disput. vers.
Casus proponitur à P. Molina.
Superest, casum proponit, cuius decisio vtilis esse potest, & ita non prætermittenda, vbi exactam conamur circa res Indicas tractationem exhibere. Sic ergo habet ille: Hi qui Hispali pecunia indigent, vt inde in nouum orbem proficiscantur, quam in ipso nouo orbe soluant; cùm Cambium non sit ab Hispali in nouum Orbem, fortè propter legem, (de qua nuper) nouus autem Orbis ad Castellæ coronam spectat, eisdemque legibus gubernatur. Quia ergo qui in nouum Orbem traijcere parant, neque qui mutuò, neque qui ad cambium pecuniam in nouum Orbem dent (sine vllo scilicet incremento, eo scilicet quòd pecunia longè minùs valeat in nouo Orbe, quàm Hispali, propter maiorem abundantiam, vt ibidem ipse) inueniant, sequentes illis offerunt contractum. Concedunt pecuniam, quam petunt soluendam in nouo Orbe, cum incremento sexaginta aut quinquaginta pro centum, prout iuxta abundantiam aut penuriam pecuniæ, quæ Hispali concedatur, forum huius negotiationis est magis aut minùs latum, vel strictum. Ceterùm hac lege capitale illis concedunt, vt eligatur nauis ex ijs, quæ in nouum Orbem proficiscuntur. Et quòd, si illa nauis perierit, qui Capitale concedit, omnino illud amittat, neque accipiens quidquam illi soluere teneatur: si verò nauis salua peruenerit, accipiens soluat in nouo Orbe Capitale cum incremento sexaginta aut quinquaginta.
381
*De huius contractus iustificatione ait
Suspectus ipsi de iniustitia.
idem Pater meritò dubitari. Etenim qui eam pecuniam tradunt, minùs illi lucrarentur, si merces ex ea pecunia in nouum Orbem mitterent, & lucrarentur cum eodem periculo Capitalis; & lucrarentur cum maiori industria ac labore, & cum periculo quòd abundantia in nouo Orbe similium mercium vilescerent. Et insuper Capitale Hispali ad nouum Orbem solitum Hispali assecurari ad rationem octo aut nouem pro centum. Ex quibus apparet contractum istum valde esse de iniustitia suspectum, & ita dissuadendum, videndumque quid prudentis viri iudicio sit restituendum.
382
*Pergit, & asserit contractum dictum non
Non tamen penitus reprobat.
esse assecurationis, quo ad Capitale, sed sponsionis. Cùm autem longè probabilius sit nauem non perituram, quia id frequentius: nulla æquitas patitur vt in huiusmodi sponsionibus tantùm spondeat se daturum, qui nauem perituram, quàm qui non perituram eam spondet, iuxta ea, quæ tradit Disput. 508. Deinde affirmat ratione legis adductæ non reddi illicitum cambium ab Hispali in nouum Orbem cum incremento non modico, propter virtualem asportationem pecuniæ, & maiorem valorem, quem Hispali habet. Quantùm autem sit incrementum futurum prudentis arbitrio iudicandum, qui omnium occurrentium circumstantiarum plenam sit notitiam habiturus, & se non habere fatetur; licet Mercadus lib. 4. de Contractibus Cap. 13. specialia quædam, iuxta locorum diuersitatem conetur stabilire. Quòd dicta lex non obstet ex eo probat, quia illa pro Indijs nihil sonat, neque credendum voluisse tollere cambium adeò vtile ac necessarium, quippe nullus futurus erat adeò amens, suorumque bonorum dilapidator, qui ad cambium concederet quod plus valeret pro eo, quod longè minùs valeret, nisi incremento non modico.
383
*Iuxta quæ concludit contractum dictum
Illius resolutio.
ad æqualitatem reduci, si tradatur illo modo capitale cum moderato in nouo Orbe reddendum incremento, quantùm autem illud futurum sit, prudentium Mercatorum esse arbitrio iudicandum: minusque videtur esse, quàm ad rationem sexaginta, aut quadraginta, pro centum. Atque iuxta hanc regulam præcipiendum esse restitui, quod attinet ad huiusmodi contractus iniustè hucusque celebratos. Alia autem capita præter virtualem transportationem pecuniæ, periculum capitalis, & maiorem illius valorem in Hispania, ob quæ aliqui in hoc incremento ascendi posse arbitrantur, regulariter, si res attentè expendatur, solida non esse affirmat. Et hæc doctus ille Magister circa huiusmodi casus decisionem, pro quo
384
*Dico Primò. Contractus dictus non
habet necessariò annexum alium de assecuratione Capitalis. Constat, quia Cambium pecuniæ sine illo stare potest, & assecuratio aut sponsio, vt vult P. Molina, ab alio fieri valet, vt est compertum. Et potest qui pecuniam tribuit, priori illo esse contentus, si pecuniæ in nouo Orbe illi esse possint vtiles, vt emantur aliqua, quæ in Hispaniam asportata, duplicatum ipsi possint lucrum importare.
Dico Secundò. Absolutè loquendo non est
cur contractus dictus debeat censeri suspectus; & ita dissuadendus. Probatur, Nam iuxta P. Molinam, si temperatum incrementum sit, nullam continet iniustitiam: Atqui moderatum incrementum esse potest iudicio prudentium Mercatorum; vt ipse Pater admonet: ergo non est cur suspectus censeri debeat, & pœnitus dissuaderi. Et ita quod ab eodem dictum, de eo accipiendum iuxta formam, qua & relatum, cum exorbitante inquam incremento.
385
*Dico Tertiò. Lex Hispaniæ adducta
non obstat valori contractus, & licitæ celebrationi. Sic Ioannes de Heuia Tomo 2. Curiæ Philippicæ lib. 1. Cap. 2. num. 19. vbi ita scribit: De lo dicho se sigue que se puede dar à cambio por letras, con interès licito de España à las Indias, porque aunque ellas son de la misma Corona Real de Castilla, y
Ioannes de Heuia.
se gobiernan por sus leyes, milita la misma razon de peligros, que para las demas partes fuera del Reyno: demas de que la ley referida que le prohibe para dentro del, trata en España, y no de ella para las Indias, que es vtil y necessario, como lo dice Molina. Y lo mismo se ha de decir por la misma razon de las Indias à España, segun vna Ordenanza Real de la navegacion de ellas (Orden. num. 158.) y asi se suele hacer.
Sic ille, qui licet de contractu per litteras tantùm loquatur, in ordine tamen ad intentum Assertionis præsentis circa legem dictam, apertè suffragatur, & etiam in ordine ad contractum, de quo agimus, quem P. Molina vtilem & necessarium asserit, in quo ab Auctore dicto laudatur.
386
*Dico Quartò. In assignando moderato
incremento, hoc opus, hic labor est, nec ita iudicio Mercatorum relinquendum, licet prudentes videāturvideantur, nisi Theologicis principijs sint sufficienter instructi. Et nunc quidem excessus ille sexaginta, aut quinquaginta à P. Molina reprobatus in viridi obseruantia est, cùm sit certum lucra modò esse minora, vt Mercatores conqueruntur, & facilè potest explorari. Vnde vnus ex potentioribus Peruuiani Commercij, cùm audisset me circa res Indicas scribere, amicè & feruidè admonuit, vt circa lucrum cessans calamum stringerem, sat expertus in eo committi non tolerandos excessus. Et ita quidem iam feceram Tomo 1. Thesauri Tit. 9. nu. 100. quod & nunc vrgeo, & vtinam alicuius apud lecturos possit esse momenti, vt circa hoc efficaces & medici esse possint & magistri. Videantur ibi dicta.
387
*Videri etiam potest Remigius in Praxi
Remigij obseruanda doctrina.
Parochorum ac Confessariorum Tract. 2. Cap. 7. §. 16. vers. vlt. prudenter circa hoc locutus, ait enim Antuerpiæ, quæ Brabantiæ est Emporium, circa pecuniæ mutuationem taxam haberi, aliquando enim sex tantùm pro centum rependuntur, & quandôque ad duodecim excrescere, iuxta legem Caroli V. latæ Bruxellis an. 1540. & subdit quidquid Doctores circa hoc disputent, videri sibi in hac materia sicut in Cambijs, conductionibus pecuniæ, mutuationibus cum pignoribus aut sine illis, &c. non posse præmium determinatum assignari, nec futurum Theologum, qui circa ista exactè loqui, nisi qui & Mercator sit, sciat valorem monetæ, in vno currentem loco vt ad alium deferatur. Et ita iustam compensationem à viris negotiatoribus probæ vitæ, & timoratæ conscientiæ pendere, qui iuxta circumstantias temporis, abundantiæ, aut penuriæ pecuniæ, periculum mutationis illius, & conductionis, possunt & soliti sunt, quod liceat incrementum, iudicare. Et ita censuisse affirmat viros doctos à se consultos. Additque sic: & ita ego interrogare pœnitentem soleo, cum scrupulo circa excessum accedentem, an iuxta præmia tunc in foro currentia sit operatus? & si respondeat sic inter personas probæ vitæ & conscientiæ praxim extitisse, aio illi suam esse securam. Sed si dicat à semetipso disposita suæ tantum vtilitati intento, eum obligo ad restituendum omne illud, in quo mutuatarius defraudatus inuenitur. Quæ doctrina ad Confessarij est leuamen opportuna, dum eum ab euoluendis multis summis excusat, quas viri docti de Cambijs, conductionibus &c. conscripserunt. Et sæpè accidit vt post eas visas & reuisas, maiori cum confusione remaneant, quia illis conscripsere temporibus, & aureis sæculis in contractatione & commercio æqualibus, neque horum, in quibus viuimus, mutationibus & varietatibus subiectis. Sic ille, qui si P. Molinam legisset, consultatione aliorum, quasi pro re noua & inaudita, non indiguisset.
388
*Et notandum loqui illum de lucro ex
mutuo ob solam priuationem pecuniæ, sic enim ibi: Quintò, caussa priuationis pecuniæ: hoc est, quia quis se sua pecunia priuat, tamquàm instrumento negotiandi & contractandi: taliter, vt licet nullum aliud sequatur damnum, quam huius dominio se priuare, ait Molina licitum esse interesse aliquod reportare. Sic ille, addens statim taxam Antuerpiæ impositam hac ex caussa procedere, nullo alio titulo addito. In quo non videtur consequenter locutus, sed compugnantia protulisse. Si enim caussa priuationis pecuniæ aliquid accipi potest, eo quòd quis se instrumento negotiandi & contractandi priuat: ergo dum negotiatio nulla aut contractatio extat, aut damnum aliud, ex sola priuatione nequit præmium comparari. Illatio est euidens. Adducitur prætereà P. Molina ita sentiens, non indicato loco, in quo id dixerit: & reuera indicari non potuit, quia nusquàm tale aliquid apud eumdem reperiendum. Et forsitan Molina pro Medina positum, cui ea sententia adscribitur; sed quidem illum in sensu esse probabili locutum ostendimus citato Tit. 9. Thesauri n. 124. & taxa quidem Antuerpiæ posita ita accipienda est, vt præmium liceat ratione cessantis lucri, vt constat ex eo quod illud crescat vt vidimus, quod non nisi ex prædicta caussa potest accidere: si enim ob solam priuationem pecuniæ contingeret, taxa esset fixa, cùm in priuatione non sit magis & minùs, & vbi est eadem ratio, eadem est, & esse debet iuris dispositio.
389
*Et iuxta hoc procedit proscriptio Pro|positionis 42. inter damnata, à SS. Alexandro
VII. quatenus in ea asseritur licitum esse mutuanti aliquid supra sortem exigere, si se obliget ad non petendum principale vsque ad certum tempus, Cuius damnationis ea est ratio, mutuum scilicet eam habere insitam conditionem, quòd pro aliquo detur tempore, ante quod exigi nequeat, & ita cùm determinatur, nihil speciale additur, propter quod exigi præmium possit, & ita si petatur, ob solam priuationem illius præstatio constabit. Et Nos quidem citato Tit. 9. nu. 128. & seqq. cum grauibus Scriptoribus diximus in prædicto casu aliquid vltra sortem exigi posse, sed non generaliter loquendo, solumque quando mutuans obligatur ad non exigendum principale, etiamsi quidquam inopinatum obuenerit, propter quod, deficiente pecunia credita, damnum sit aliquod subiturus. Et hoc quidem non est ab Alexandro damnatum, quia neque Propositio ibi proposita tale aliquid continebat. Et ita citatus Remigius suprà §. 15. vers. Algunos enseñaron, af
Remigius.
firmat non prohiberi à Summo Pontifice, neque eius esse voluntatem, vt mutuans non possit se obligare ad non petendum principale vsque ad certum tempus: sed quod ex solo hoc titulo interesse reportetur: vnde & consequenter potest per Scripturam se obligare. Quod proptereà se dicere inquit, quia aliquos vidit circa hoc sine fundamento vllo, scrupulum efformare.
Loading...