SECTIO XIV.

SECTIO XIV.

Circa Resolutionem octauam. Vbi doctrina multiplex, & specialiter de suaui Christi iugo.
124
*EXtat illa pag. 191. in qua statuit Au
ctor, vt quis licitè operetur in materia periculosa, quæ mores concernit, non solùm non sufficere hoc iudicium, licet mihi operari ex opinione probabiliori præcisè, non addito alio iudicio moraliter saltem certo. Pro quo laudat Fagnanum pro se adducentem textus aliquos, & Doctores Iuristas, de quibus suprà. Addit esse contra Merendam, Mercorum, Carenam, Vincentium Baronum, & Ioannem Baptistam Gonetium. Apologistas aduersus Caramuelem, in cuius Scyllam incidere ait, cupientes vitare Charibdim. Probat ex suo illo inculcato principio de iudicio certo necessario omnem excludente formidinem, quod nequit stare etiam posita probabilioris sententiæ sequela, vtpatet. Pro quo nihil prætereà adducit, nisi obiectiones contra se propositas cum earum solutionibus ex | Fagnano illustratis: qui præsertim illam conatur euertere, quæ ex graui iugo ipsius annexo sententiæ formatur: cùm tamen Christus iugum suum suaue esse pronuntiet, & onus leue. Matth.
Matth. 11. v. vlt.
11. v. vlt. & ita respondens inducitur num. 217. Respondemus mirandum esse quod viri docti & pij
ore dictôque talia effuderint paradoxa. Nam si sermo sit de præceptis iuris naturalis, Christus Dominus non venit soluere legem, sed adimplere Matth. 5. ideoque mandauit vt ab ea non præteriretur vnum iota, aut vnus apex. Si verò sit sermo de præceptis iuris diuini, lex Euangelica ab eo promulgata, non ideò suauis appellatur, quòd eius obseruatio secundùm se careat difficultatibus: alioquin præceptum de captiuando intellectum in obsequium fidei, præceptum de fide confitenda, etiam cum periculo vitæ, præceptum charitatis de diligendo inimico, nec non præceptum de confessione peccatorum, in quibus experimur ingentem sensus repugnantiam, ad iugum Christi nequaquàm pertinerent. Sin autem sermo sit de præceptis Ecclesiæ, audi verba Agathonis Papæ relata in Cap. In memoriam 19. dist. Ser
Cap. In memoriam. 19. dist.
uanda cum mansuetudine humilitas: & licet vix ferendum ab illa Sede imponatur iugum, tamen feramus, & pia deuotione toleremus. Ad idem Cap. In memoriam 100. dist. & Cap. Quid ergo 11. q. 1. Facit textus in l. Prospexit. ff. Qui & à quibus, ibi:
Quod perquam durum est; sed ita lex scripta est. Iugum ergo Christi non propterea suaue dicitur, quod indulgeat sensui, & faueat concupiscentijs: sed quòd diuinæ gratiæ dono, & virtute charitatis, mandata alióquin austera & laboriosa redduntur nobis suauia & plana. Pro quo D. Thomæ, & D. Augustini auctoritates adducit: nec non D. Hieronymum in Cap. Ioan. 27. dicentem
D. Hieron
hæreticos cuncta prospera polliceri, semperque cælorum regna facili negotio peccatoribus pandere &c. Quod ergo magnificant (sic ille pergit) probabilitatum Sectatores per hanc doctrinam homines ad Empyreum duci per viam suauem & planam, est merum commentum ad animas decipiendas. Probat ex Christi verbis. Matth. 7. v. 14.
Matth. 7. v. 14.
de angusta porta, & arcta via cum sua ponderatione.
125
*Ad quæ quidem, si iniuriæ iniurijs re
pendi Christianis Scriptoribus oporteret, multa possent satis acerba reponi: sed incruento vtentibus calamo, id sit dixisse sufficiens, in præfatis non ferendos excessus admisceri, dum doctrina magnorum Scriptorum, & in Dei Ecclesia insigni commendatione fulgentium, immeritissimo vti paradoxica, hæreticali consimilis, & penitus commentitia, ad decipiendas animas inuenta sugillatur. Fatentur illi, & fatemur cum ipsis, præcepta esse in diuinis & Ecclesiasticis legibus difficilia, & ea reddi per Dei gratiam talia, vt dicere
cum regio possimus Vate: Viam mandatorum tuorum cucurri, cùm dilatasti cor meum. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua: super mel ori meo. A mandatis tuis intellexi. Ideò dilexi mandata sua super
Psal. 118.
aurum & topazion. Vnde & orat Ecclesia vt fideles, quæ Deo non placent respuentes, ipsius potius repleantur delectationibus mandatorum. Sed non tantùm ea de caussa iugum Christi suaue superiùs diximus, & alibi. Et quidem cum positis etiam gratiæ auxilijs, difficultas generaliter perseueret, vt experientia constat, vnde & tot sunt, de quibus dici cum Ieremia potest: Confregerunt iugum, ruperunt vincula. Ierem. 5. v. 4. præter ordinaria
Ier. 5. v. 4.
gratiæ adiutoria, quærendum est aliunde leuamen, & admittendum, quod Dei ministri, & sacræ doctrinæ dispensatores ostendunt. Hinc Religionum Fundatores plurimi Regulas & Constitutiones neque sub venialis culpæ reatu alumnos suos obligare voluerunt, quia esset onus periculosum, & iugum propterea graue. Cùm tamen dicere iuxta Auctorem præfatum possent, licet ex se onus esset, suaue tamen gratiæ beneficio reddendum. Quod quidem dubitari nequit ab Spiritu Christi descendere, & ipsius doctrina illis probè perspecta.
126
*Sciunt ab illo dictum Matth. 23. v. 4. de
Matth. 23. v. 4.
scribis & Pharisæis loquente: Alligunt enim onera grauia & importabilia, & imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea mouere. Ergo ingratum ipsi talium onerum additamentum: vnde & placet vt leuiora, quantùm cum conscientiæ securitate stare possit, leuia sint onera & comportabilia, relicto amplissimo perfectionis campo ijs, qui sanctiora & perfectiora voluerint consectari. Importabilia inquit, quod sic explicat
Cardinalis Caietanus, hoc est vix portabilia. Si enim essent omninò importabilia, non dixisset: Quæcumque dixerint vobis facite (vers. præced.) Vbi P. Cornelius, Tales inquit, erant rigidæ legis interpretationes. Quàm autem hoc displiceret Domino declarat citatus Cardinalis sic concludens: Cum his tamen omnibus parendum est IESV dicenti: Omnia quæ dixerint seruare, seruate & facite. Et ipsi quidem sedentes sic per cathedram IESV Christi damnationem suam cognoscant, multiplicando onere. Sic ille, doctrinam Christi Prælatis Ecclesiæ, in quibus & scribarum, qui legis erant Doctores, & interpretes, vt ipse ait, & alij communiter, ac Pharisæorum sacrum obtinentium magistratum, concurrit auctoritas. Nullum autem maius onus excogitari poterit eo, quod prædictus scriptor, & eius Apologistæ contendunt, scilicet non posse fideles iuxta probabiliores saltim sententias operari, immò & probabilissimas. Exquisitißime vo
D. Ioan. Chrysost.
lunt alios viuere, ait ibi D. Ioannes Chrysostomus, & quid hoc onerosius onere? Quid hoc importabilius iugo? Meritò ergo dicere possumus, ad locum istum, & si posteriùs pronuntiatum, respectum à Christo habitum, cùm iugum suum suaue esse dixit, & onus leue, & ita nihil in hac expositione, quod paradoxum sapiat, sed quod sincerissimæ & irrefragabili militat veritati.
127
*Agathonis Pontificis sententia iuxta di
cta venit accipienda: si enim Christus de Scribis & Pharisæis locutus, id quod vidimus, protulit, similiter est, & potiori quidem iure de fidelibus accipiendum, quibus gratia ad præceptorum exequelam maior. Sed id quidem rarissimè continget, & in casu aliquo peculiari. Sedes enim Apostolica summam suis in præceptis moderationem obseruat, vnde & rescripta circa illa, quæ
difficilem executionem habitura sunt, non dubitat abrogare. Casus est in Cap. Ante triennium 31. dist. vbi sic habetur: Ante triennium sub diaconi omnium Ecclesiarum Siciliæ prohibiti fuerant, vt more Romanæ Ecclesiæ nullatenus suis vxoribus miscerentur. (Sic declarat Pelagius D. Gregorij | antecessor, ex quo decisio hęchæc deducta Lib. 1. Epist.
Cap. Ante triennium 31. dist.
42.) Quod mihi durum atque incompetens videtur, vt qui vsum huius continentiæ non inuenit, neque castitatem ante promisit, compellatur à sua vxore separari. &c. Non ergo Ecclesiæ ita statuere est, vt ei dici rationabiliter queat, quod irrationabiliter quidam Christo: Durus est hîc sermo, & quis potest eum audire? Ioan. 6. Deinde concedimus tolerandum esse Ecclesiæ præceptum, licet vix ferendum videatur iugum, vbi de tali præcepto constiterit: in caussa autem, de qua agimus, nihil tale accidit: & cùm res certa non est, locum esse electioni, neque in ea committi peccatum, eiusdem Apostolicæ Sedis menti esse conforme, illustri textu comprobandum, scilicet ex Cap. Quid culpatur. 23. q. 1. vbi ex D. Augu
Cap. Quid culpatur 23. q. 1.
stino Lib. 22. contra Faustum. Cap. 74. & 75. de bello agitur, & licitum ostenditur, ablatis quæ in illo iure culpantur. Et §. Sed si humana de militi
bus sic dicitur: Ergo vir iustus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, rectè potest illo iubente bellare, si vice pacis ordinem seruans, quod sibi iubetur, vel non esse contra Dei præceptum, certum est, vel vtrùm sit, certum non est, ita vt fortaßè reum faciat regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendit ordo seruiendi. Sic ibi. Ex quo habemus in dubijs esse obediendum, non quidem si merè talia, sed quando probabile est in operando probabilem sententiam suffragari, quam qui sequitur subditus, non peccat. Probabile enim est subditum non teneri obedire, quando dubia est belli iustitia, immò nec posse, & multò id potiùs non subditum. Pro quo videndus Diana Parte 4.
Diana.
Tract. 3. Resolut. 7.
188
*Deinde proponit Auctor obiectionem
ex P. Scildere de principijs Conscientiæ Tract. 2. n. 17. ex eo arguentis quòd obligatio ad operandum sine formidine oppositæ sententiæ, non est proportionata humanæ infirmitati, & potiùs est stylo Ecclesiæ dissentanea, vt constat ex Cap. In præsentia, de nonnull. Vbi mulieres, quæ ante fuerunt coniugatæ, dicuntur posse transire ad secun
das nuptias, si certum nuntium recipiant de morte virorum. Vbi tamen testimonium etiam multorum de morte alicuius non aufert omnem formidinem. Deinde Cap. Inquisitioni de sent. excommun. mulier nupta viro secundo, quæ formidabat ne prior maritus viueret, dicitur ad sui Pastoris Consilium (conscientia leuis & temerariæ cre
dulitatis explosa) posse non solùm reddere, sed etiam petere debitum coniugale. Et tamen talis non nisi opinionem probabilem de morte prioris mariti habere potest. Alia ex eôdem habet ab experientia deducta, & bonis testibus confirmata, de quibus & nos Parte 1. nu. 462. & seqq. vbi Auctoris præfati doctrinam excussimus. Ad quæ respondet semper in ijs, quæ afferuntur, moralem certitudinem intercedere. Et in primis quod ad decisionem Cap. In præsentia attinet, ait ibi Pontificem
ita decernere motum ignorantia inuincibili interueniente de vita virorum, vt indicat illud Si certum nuntium, id est inuincibiliter iudicatum verum. Contra quem est instantia manifesta. Nam licet sit ignorantia inuincibilis hic & nunc, quia impossibile modò est oppositum explorari, reuera tamen formari conceptus potest de rei possibilitate, vita scilicet viri: cùm experientia compertissimum habeatur multa matrimonia ex verosimili errore licitè contracta, irrita euasisse, vita virorum declarata. Et unum quidem non multò ante tempus, in quo hæc scribo, tale deprehendi, dum quis ad secundas nuptias transijt, duorum testimonio ductus, qui ipsi mortuam in valde longinquo oppido vxorem affirmarunt, seque eius exequijs adstitisse, & tamen viuam vxorem aliorum certiori testificatione cognouit. Itaque coniux ad secundas nuptias transire volens, dicere potest: Fortè consors vi
uit, sed ego non teneor ad maiorem diligentiam adhibendam. Sicut qui rem possidet, de qua dubitat an sit sua. Et cùm Episcopus Ordines confert: rogat enim Archidiaconum, vel eius fungentem munere, an sciat eos, qui ordinandi accedunt, esse dignos? & ille respondet: Quantùm humana fragilitas nosse sinit, scio eos esse dignos. In quo quidem significatur fortè tales non esse; sed humano more diligentiam pro dignitate dignoscenda fuisse impensam, & iuxta hoc proceditur in re tanta.
129
*Ad Cap. Inquisitioni ait Pontificem non
magis sequi opinionem probabilem præcisè de morte prioris mariti, quàm de hac ignorantiam vincibilem: alioqui hanc in materia periculosa iuris naturæ sequendo peccaret; vt omnes fatentur: sed sequi simul adiectum iudicium moraliter certum de meliori conditione secundi manitrimonij possidentis, non obstante conscientia leuis & temerariæ credulitatis de vita prioris mariti, quæ hic explodi debeat, tamquàm nulla, vtpotè leuis & temeraria. Sed certè non satisfacit responsio talis: Pontifex enim non ait explodendam omnem formidinem, sed credulitatem, quæ quidem simul esse possunt, iuxta dicta: coniux enim credens, qualicumque id fundamento contingat, consortem viuere, non potest, sicut nec matrimonium contrahere, ita neque in contracti vsu procedere. Si ergo leue fundamentum sit, debet, Pastore sic monente, iudicium deponere, licet formido aliqua supersit. Si enim illa potest ex communi ea ratione dudum explicata contingere, quantò id potiùs, si specialis aliqua adsit coniectura, quam quidem non tenetur penitus explodere, quia cum crudelitate potest, & operatione iuxta ipsam omnino honesta componi. Quod quidem in scrupulosis passim accidit, quos impossibile est quandoque ad eum statum adducere, vt sine omni formidine circa partem oppo
Quæ verosimilior.
sitam operentur. Et tamen sic operari suademus, quia id fieri verissimè sine peccato potest. Et hæc quidem procedunt concedendo id, quod licet verosimile appareat, à nobis tamen est negatum Parte 1. nu. 183. scilicet de probabili assensu, aut determinato circa vnam partem Pontificem agere, cùm de statu dubio, quæstio tantùm sit: pro quo à nu. 178.
130
*Subdit timoratam & consideratam pra
xim pro se stare: inconsideratam autem & libertinam esse eliminandam, sibi vtroque in conuitio contrarius. Esse enim consideratos sic operantes dixerat nu. 188. de quo diximus. nu. 116. Quàm autem à Libertinorum errore distent, ipse contra Sinnichium ostendit nu. 165. qui & nu. 137. ita scribit contra eumdem: Dicere autem probabilitatum Patronos, celeberrimos Doctores Ca|tholicos, eosque plurimos & pientissimos, esse in sua probabilium opinione descripta num. 167. in solutione ad replicam D. Sinnichij, malitiosè cœcos, & duces malitiosè cœcorum, non videtur sine euidenti periculo posse affirmari. Licet enim reipsa & materialiter cœci sint, & duces reipsa & materialiter cœcorum: quatenus tamen solutione inuincibiliter apprehensa vera, & bona rationum oppositarum, statuunt & recipiunt S. Scripturæ, & Ecclesiæ definitionibus, communi Sanctorum consensu, & lege naturæ saluis, licitum esse in obscuris sententiam ab extrinseco vel intrinseco probabilem sequi, à malitia per ignorantiam inuincibilem excusantur: neque D. Sinnichius hanc inuincibilem ignorantiam vti Scribarum & Pharisæorum malitiosam cœcitatem vincibilem iustè culpare potest, vt patet ex præmissis Dub. 3. Resolut. 1. Hæc ille: iuxta quæ id,
quod ad morale negotium attinet videtur penitus cessare litigium: si enim communissimæ sententiæ Patroni, & eos secuti celeberrimos, plurimos, & scientissimos, secura conscientia procedunt: sicut & docendo, & iuxta huiusmodi doctrinam operando, inuincibili in eo ignorantia intercedente, quam etiam sententiæ eiusdem Doctores admittunt: quæ relinquitur controuersia ad meram speculationem spectat: vnde omnia illa absurda & inconuenientia tantopè inculcata cessant, & principium illud iteratissimum de periculo, cui se operantes secundum sententiam eamdem exponunt, cùm admittatur absque tergiuersatione illos non peccare formaliter, quod est verè peccare quidquid de materiali sit, quod vitari in aduersantium sententia nequit; cùm velint iuxta opinionem probabilem operari posse, licet non præcisè sumptam, sed formidine circa illam cessante: licet enim cesset formido, falsitas vitari nequit, quæ eidem secundùm se sumptæ subesse potest. Quamuis autem de speciali opinione loquendo circa materiam aliquam, quod de materiali cœcitate dicitur admitti possit, si videlicet opinio, quæ aliquid licitum esse dicit, vera non sit, non tamen est asserendum de sententia asserente licitum esse vsum opinionis probabilis: hæc enim certa est, & vt talis à suis Auctoribus proponitur, nec falsum illi subesse potest, quæ muitipliciter potest demonstrari, vt aliàs dictum & executum, & nuper aliquid nu. 119.
131
*Nec prætermittendum id, quod de praxi
Catholicarum Vniuersitatum à P. Scildere obiectum respondet Auctor: ait enim nu. 230. praxim talem non extare, sed quod de opinionum licita sequela dicitur, intelligendum iuxta explicationem eiusdem, & non præcisè, sed adiuncto illo iudicio moraliter certo: quia Vniuersitas nulla vnquam docuit licere operari cum ignorantia vincibili: sine quo tamen nequit sententia de licita probabilium sequela defendi. Quæ quidem explicatio adeò est à veritate peregrina, vt mirum sit viro circa hoc satis instructo, nec ab Vniuersitatibus remoto, tale quid in calamum irrumpere potuisse. P. Scildere testis omni exceptione maior, rem apertè conficit irrefragabilibus adductis fundamentis, Scriptores ij, quibuscum Auctor depugnat, in illis, & sanè celebribus, publici Professores fuerunt, & cum illis sentientes modò docendi obtinent principatum. Quomodo id stare possit quod eisdem attribuitur? Id autem ex eo colligere, quod sine ignorantia vincibili stare eorum doctrina nequeat, leuissimum est; id enim ipsi negant, dum inuincibilem agnoscunt, quam in eisdem vidimus Auctorem recognoscere num. præced. & pro qua P. Suarez 1. 2. Tract. 2. Diput. 4. Sect. 1. num. 20. & P. Arriaga Tomo 3. Disputat. 24. num. 6. & 13.
132
*Concludit (omitto nonnulla, circa quæ
non est opus distineri) obiectione proposita ex librorum Censoribus, qui licet mordicus tueantur in periculosis &c. non licere sequi opinionem probabilem præcisè, approbant tamen libros continentes sententias probabiles præcisè: immò nominatim hanc licere sequi opinionem probabilem, eosque laudant tamquàm animarum directioni vtiles, & pro praxi Christiana securos. Cui respondet Censores non ita ad priuatum sensum attendere, immò nec posse, vti ad communem de fide, & bonis moribus, iuxta timoratorum praxim, & Ecclesiæ tolerantiam: alioqui omnes Auctores solo sui Censoris sensu sapere & abundare deberent, quod ipsi in suorum approbatione nollent, nec hi moraliter possunt. Vnde iuxta hunc communem sensum sine vlla absurditate sententias suis oppositas approbant, & eas meritò laudant tamquàm & animarum directioni vtiles, & in praxi Christiana tutas, attento sensu, quo communiter ab Auctoribus suis sub ignorantia inuincibili veriorum defenduntur, & ab alijs sub eâdem dumtaxat inuincibili ignorantia veriorum practicandæ proponuntur, prout sub hac sola à timoratis practicantur, & in praxi ab Ecclesia tolerantur.
133
*In quo quidem discurrendi modo,
amplectendum profectò quod dicitur sententias oppositas Censoris sensui meritò laudari tamquàm animarum directioni vtiles, & in praxi Christiana tutas. Et cùm sententia, de qua agimus, vna ex illis sit, de illa quidem id poterit multò meliùs pronuntiari. Quandoquidem nulla ex ijs, quæ circumferuntur, tantùm sit auctoritatis assecuta. Si ergo Patri Bonæ Spei liber, in quo de illa ageretur Censori adueniret, id quod modò asseruit, dc illa sine dubitatione proferret. Id autem quod de timoratorum praxi ab eo dicitur, videtur ad suæ sententiæ principia respectum habere, vt scilicet praxis timoratorum tantùm procedat sub ignorantia inuincibili, quæ scilicet nullam admittat vel leuissimam formidinem: quod equidem à vero aberrat, cùm constet timoratos communiter illum dicendi modum non amplecti, sed sententijs probabilibus vti iuxta modum, quo ab illis exponuntur, & est à nobis satis superque declaratum. Vnde sensus prędictusprædictus circa praxim ijs, quæ immediatè protulerat, aduersatur, dum dixerat commendari à Censoribus, attento sensu, quo communiter ab Auctoribus earum sub ignorantia inuincibili veriorum defenduntur. Talis enim ignorantia, quam reuera Auctores admittunt, non est illa, quæ formidinem omnem excludat, alias nullos haberet dictus Pater, quibuscum depugnaret, ne|que esset eius Apologia pro Fagnano suo necessaria, cùm vtriusque eamdem esse mentem ipse passim fateatur. Dicamus ergo (ne sibi contrarius sit) id quod de timoratorum praxi ab eodem subiunctum, præmissis respondere, & Censores opiniones probabiles, & eam præsertim, quam defendimus, omnium probabilissimam; meritò probare, & cum commendatione adiuncta collaudare.
Loading...