SECTIO XLVI.

SECTIO XLVI.

De Monialibus fugientibus ratione hostilis incursionis nonnulla opportunè discussa.

550
*ANno proximè elapso 1671. Pana
mensem ciuitatem prædo Anglicanus inuasit, & cepit, inopinato quidem successu, cùm ex ea parte, qua superuenit exercitus, inaccessibilis videretur, & tot pro defensione suppeterent & ciues, & milites, vt minori eorum numero, si mens non læua fuisset, posset inconcussa persistere, & hostium audacia merita repercussione mulctari. Peccatum in eo, vt communis vox est, & peccatum valde; sed quæretur peccatum illius, & non inuenietur, cùm tamen damna, & iacturæ multis pecuniæ milliobus æstimentur, de quo citatur scriptum, nu. 530. Nec damnis communibus ita locupletatur hostis, vt vltra famæ vilem profectò fumũfumum sacrilegijs hæreticalibus deturpatæ, quid quam habuerit, quo posset facinoris administris satisfacere, vnde corrixationibus parta occasio, Deo sic altè prouidente, ne faustum quidquam sibi ex asse obtigisse iactent colligationes impietatis, quibus dissoluendis curam adhibet peculiarem Isaiæ 58. v. 6.
551
*Moniales ergo, quarum erat vnicum
Monasterium sub titulo Immaculatæ Virginis Conceptionis, fuga sibi consulendum censuerunt, vt in Limanam se conferrent vrbem nauigatione suscepta, quodam eas comitante primario Sacerdote èex Capitulo S. V. cui illæ subiectæ, & iure quidem vsæ suo, quod ipsis adscribunt communiter Doctores, vt videri potest apud Bonacinam de Clausura Tomo 1. Quæsti. 1. Puncto 8. vbi plures adducit, addens contrarium in eo esse Zerolam verb. Moniales, ad 16. quæsitum Dub. 2. Sed reuerà ille contrarius non est, sic enim scribit. Si
militer Monialis electa in Abbatissam in alio Monasterio, potest exire ab illo suo, & ire ad illud, vel ob timorem belli ab infidelibus. Nauarrus loco citato nu. 48. vers. 4. nota tamen (scilicet in Commentario 4. Regularibus. Cap. Statuimus) in vtroque casu vidi
Zerola.
practicari oppositum, & habitus fuit recursus ad Sacram Congregationem. Sed vide in Additionibus magnis. Hæc ille, qui nullo modo id negat, cùm eius assertio manifesta præcesserit, sed praxim proponit, quæ esse respectu aliquarum potuit, licet non ex absoluta necessitate, & praxis ipsa indicat eum non loqui in casu quæstionis. Si enim consuli Sacra Congregatio potuit, ergo timor non erat belli iam iam ingruentis, sed quod futurum post tempus tale timebatur, vt esset locus recursui ad Sacram Congregationem. Vnde P. Sancius Lib. 6. in Decalogum Cap. 15, nu. 44. immeritò etiam dixit præfatum Auctorem id non benè negasse in 2. editione, iuxta quam ipsum allegamus. Nec aliter accipiendum quod de Additionibus dicitur, pro quo videndus idem Parte 2. verb. Moniales, in fine. Ergo illæ & nauali & terrestri itinere, Limensem nactæ vrbem non leui laborum pretio, in qua cùm illustre sit sub eodem titulo Monasterium, arcam inuenerunt columbæ istæ, futuram illis refugio post grauissimam & delicatis & inexpertis tempestatem. In quo Excellentissimi Comitis de Lemos Peruuiani Proregis, ac eius pijssimæ & religiosissimæ Borgiadum suprema in nobilitate Consortis, non officia, solùm, sed & obsequia quæstuosissa præfulserunt, dum in palatio exceptæ, & magno quidem numero, post solicitam curam honestæ & sponsarum Christi non degeneris deductionis. Dubia iam, quæ circa negotium istud potuernnt occurrere, inanis non erit operæ pretium enodemus.
DVBIVM PRIMVM.

DVBIVM PRIMVM.

Circa exceptionem in Palatio, stante Monasterio eiusdem Instituti.
552
*RAtio dubitandi est, quia præceptum
Clausuræ est certum, & vbi illa commodè recuperari potest, si differatur, videtur grauiter violari. Vnde à Pio V. in Motu proprio, quem ad litteram adducit Miranda in Manuali, Tractatu de Sacris Monialibus Quæs. 3. Arti. 4. id habetur expressum ibi: Sed nec in prædictis casibus
Motus proprius Pij V.
extra illa (Monasteria) nisi ad necessarium tempus stare licere. Et ita in detentione peccari mortaliter affirmat Bonacina suprà num. 21. vbi pro eo adducit citatum Motum proprium, & Cap. Periculoso §. Verùm de statu Regular. in 6. in quo sic Bonifacius VIII. Verùm quando Abbatissa vel Prio
Cap. Periculoso in 6.
rissa cuiusuis Monasterij, pro feudo, quod Monasterium ipsum tenet ab aliquo Principe seu domino temporali, sibi debebit homagium, vel fidelitatis Sacramentum præstare (nisi quòd per Procuratorem illud præstet poßit efficere apud eum) de Monasterio cum honesta & decenti Societate exire poterit eo casu licenter, homagio facto, quamprimùm commodè poterit, seu fidelitatis præstito Sacramento ad ipsum Monasterium èex vestigio reuersura; sic quòd in fraudem residentiæ, siue more claustralis, nihil fiat omnino. Sic Pontifex, qui licet de Prælatis tantum, & in casu speciali videatur locutus, eius tamen decisio ad omnes spectat, de quibus in principio Decre|talis locutus, tum ex maioritate rationis, in non pœnali decisione. Si enim Abbatissa cum honesta & decenti Societate egressa, quam sic explicat
Glossa.
Glossa verb. Societate: Habebit secum duas, vel plures ex antiquis Monachabus, & Capellanos suos: ita ad reditum èex vestigio constringitur, cum nullum in detentione posset subesse periculum: quandò id potiùs de alia est qualibet asserendum Societatis prædictæ tutamine destituta? E vestigio, id est, Statim, illico, mox, continenter: hanc enim vim habet, iuxta significationis receptissimam proprietatem.
553
*Nihilominus citatus scriptor ita accipi
Temperamentum obligationis.
endum censet, vt teneatur statim ac moraliter fieri potest, non tamen metaphysicè, vt in alijs accidit: ex quo infert Monialem, quæ adepta sanitate, seu cessante caussa egressus, breui spatio ingressum in Monasterium differt, peccati saltem mortalis ream non esse, iuxta P. Sancium suprà num. 68. vbi vnum vel duos dies breue spatium putat. Idem est de reuertenti ex reformatione Monasterij alicuius, si aliquantulùm immoretur, aut à recto itinere aliquantulùm deuiet, v. g. viginti, aut vigintiquinque milliaribus, vt Sacram imaginem inuisat, aut consanguineos visitet, quia nec in fraudem clausuræ, nec longum spatium, cum eodem num. 61. & Gutierrez Lib. 1. Canonicar. qq. Cap. 14. ad finem. Pro quo etiam stat Lezana Tomo 1. Parte 1. Cap. 25. num. 22. citans P. Sancium, & etiam Rodericium. Tomo 1. qq.
Emmanuel Rodericus.
regular. arti. 11. q. 47. vbi ita prudenter scribit: Verùm tamen cùm hoc sit præceptum morale, in vtrôque casu moraliter debet interpretari. Et in humanis constitutionibus non debemus litteræ nimis inhærere; immò standum est consuetudini aliàs non culpabili, & non vitiosæ, neque peccato fauenti. Vnde dictæ licentiæ non debent punctualiter & metaphysicè intelligi, ita vt ingredientes Monasteria aut egressæ Moniales, ab his, statim finitis negotijs sine vlla mora teneantur regredi in ea, aut egredi ab his. Hæ enim res morales non consistunt in indiuisibili; immò earum latitudo debet arbitrio prudenti remitti, pro vt in simili tradit Palacius. (in 4. dist. 20. disp. 3. Conclus. 8.) & in rebus dubijs sensus communis prudentium debet attendi, pro vt latè tradit Corduba (lib. 3. qq. q. 3. pag. 206. reg. 4.) & neque Deus, neque Ecclesia in suis prætendunt obligare ad eorum obseruantiam, ita vt obseruar: videatur inurbanus & rusticus. Vnde vota & iuramenta stulta nullius apud Deum sunt valoris, pro vt tradit idem Corduba cum communi. Hæc doctus Pater & Miranda q. 2. arti. 20.
554
*Iuxta quæ ab alijs etiam probata, reso
lutio dubij propositi inoffenso decurrit pede, siquidem ingressus mora conuenientes habuit rationes: fessæ enim laboriosis viarum tractibus, & animo ac corpore fatigatæ, ac insperatò exules, meritò debuerunt ante ignotæ reclusionis angustias aliquantulùm recreari: nec præceptum de ingressu ita acerbè accipi, vt nihil voluerint Pontifices, & terris iactatis & alto misellis feminis indulgeri. Hic equidem quidquid pro latitudine præcepti interpretatio potest prudentium expendere locum maximè habere potest, vt doctus scriptor admonuit, nec credendum circa illud prudentem arbitrum defuisse. Vigintiquinque milliaria Hispanica Octo conficiunt leucas cum milliari, in quibus Monialis duos forsan insumet dies, & vnum profectò aut alterum in consanguineorum visitatione, non enim illi elabi sinent adeò desiderabilem fruendi tali hospite sine spe alterius occasionem. Et tamen licitam diuersionem huiusmodi docti & pij scriptores, vt vidimus, arbitrantur. Et Pater quidem Sancius non per milliaria, sed per leucas tempus diuersionis assignans, octo aut nouem permittit, nec solùm pro visitatione cognatæ, sed etiam amicæ, cuius sententiam amplectuntur P. Palaus Tract. 16. Disp. 4. Punct. 9. num. 19. Tomo 3. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 10. Cap. 5. nu. 56. & alij. Videndus etiam Dom. Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 102. num. 58.

DVBIVM SECVNDVM.

Circa visitationem præcipuarum Vrbis Ecclesiarum cum populari concursu.
555
*SIc factum eas comitante Excellentissima Proregina honorarijs in curribus, quæ præcipuum locum in suo Abbatissæ prærogauit. Et relata quidem facie velis oblongis, quæ nec videre; nec videri penitus prohiberent. Quod quidem fieri non debuisse, ex eo ostendi potest,
quod Dom. Barbosa citata Allegat. 102. nu. 26. in hæc verba scribit: & quando ex permissu Sedis Apostolicæ transferuntur Moniales de loco ad locum, translatio debet fieri in aurora, vt à paucis conspici poßint, atque à personis grauibus & honestis, & sanguine eis proximioribus deducuntur, earumque dotes Monasterio, quod relinquetur, remaneant, referunt decisum Tamburinus dicta Disput. 21. Quæst. 10. nu. 5. (de iure Abbatissarum) Armendariz vbi proximè (scilicet in Additionibus ad recopilat. leg. Nauarræ lib. 2. tit. 28. l. 7. de Relig.). nu. 100. Sic qui & pro eodem. Summa Apostolicarum Decisionum Collectaneo. 512. Lezana Tomo 2. verb. Clausura nu. 18. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 10. Cap. 5. nu. 51. & ita est vsu receptum Prælatis circa hoc nimium quantum attentis, cùm translatio est aliqua facienda, nam vel in aurora, aut si clariore sub luce, in curru tamen cortinis obscuro, vt mutuus arceatur aspectus. Vt à paucis conspici poßint. Sic Sacra Congregatio. Quomodò ergo indecens non sit, à turbis conspici ad nouum spectaculum confluentibus, tumultuaria intermixtione?
556
*Dico Primò. Quod ad violationem
clausuræ spectat, & pœnas eidem impositas, in prædicto casu nihil fuit, quod conscientiæ potuerit negotium graue facessere. Probatur ex receptissima Scriptorum doctrina, de qua Dubio præcedenti: cùm enim licita fuerit detentio, quòd ea stante Ecclesiæ visitari potuerint videtur innegabile, siquidem vt Sacram imaginem inuisat, potest egressa à via diuertere, de quo num. 553. & 554. Ergo in vrbe Ecclesias inuisere, in quo detentio peculiaris non est, cùm dies hospitij ex eo non augeantur, sed cum fructu transigantur aliquo, visitatione Ecclesiarum, in quo si curiositatis admisceatur quidpiam, venialem culpam non excedet, vt de ingressis cum licentia, & ex curiositate Officinas Monasteriorum lustrantibus affir|mant Patres Emmanuel & Miranda adducti nu. 553. & P. Sancius suprà Cap. 16. num. 69. cum alijs. Et cùm id sine graui peccato stare possit sine pœnarum etiam stare potest grauitate, pro quo specialiter P. Sancius num. 70. alijs communiter suffragantibus, ex quibus etiam Dom. Barbosa suprà nu. 58. alios adducens.
557
*Dico Secundò Licet visitatio eo, quo
accedit, modo, ob bonam fidem à graui culpa potuerit excusari reuerà tantùm videtur habuisse indecentiæ, vt vix possit excusatio, si aliàs contingat, admitti. Probatur ex dictis nuper, & Congregatio quidem non videtur imposuisse præceptum, cùm nomine tantùm Declarationis sit edita: declarauit ergo contra decentiam Sacrarum esse feminarum in turbis oculorum vulgarium aspectui se prodere: & id plusquàm leue esse piaculum, quandoquidem plusquàm leuis in eo indecentia reperienda: immò & pericula in aspicientibus eas oculis quibus nollent, vt de se Diua Agnes fatebatur. Non enim semper sanctitas status ad frænandam concupiscentiam valet, vt experimenta multiplicia probant. Et norunt Theologi satis receptam esse sententiam teneri feminam ipsi occurrere, quando sine detrimento aliquo id facere potest, nihil omittens, quod eius statui vtile, aut decens aliquomodo videatur: quale nihil in casu præsenti obtendi potest. Culpatur egressus Dinæ, quia eius statui indecorus, vnde etsi pudica, vt Abulensis notat in Caput. 34. Genesis, Sichemi oculis non pudicis est visa, & amo
Genes. 34.
ris violentiam ferre non valens, pro verbis viribus vsus est. Vide infra nu. 560.
558
*Dico Tertiò. Quod ad pœnas attinet,
etiamsi graue interfuisset peccatum, eas Moniales dictæ non incurrerunt. Probatur ex recepta grauium Scriptorum sententia, iuxta quam Moniales legitimè egressæ, quæ non redeunt finita egressus caussa, sed diu demorantur, aut alio diuagantes non redeunt via recta ad Monasterium, non incurrunt pœnas, licet mortaliter peccare contingat, violatione clausuræ; Quia Motus proprius Pij V. solas iniustè egredientes pœnis afficit in eo contentis, vt ex eius tenore constare videtur. Sic P. Thomas Sancius suprà Cap. 15. num. 70. Bonacina suprà Quæst. 1. Puncto 4. nu. 3. vbi præter P. Sancium adducit Lamas & Lælium Zechium. P. Pellizarius Tract. 10. Cap. 5. nu. 83. quod & consequenter debent fateri, qui de ingressu in Monasteria similiter loquuntur, cum licentia quidem, sed mortali intentione, & nimium ibidem demorantur, vt videri potest apud Dianam Parte 3. Tractat. 2. Resolut. 51. & 67. & Parte 4. Tract. 4. Resolut. 90. licet non desint secus sentientes, vt videri potest apud P. Pellizarium, qui rectè probat vtriusque casus eamdem esse rationem.
559
*Et posset quidem argui ex eo quòd Pius
Obiectio proposita & soluta.
V. cùm de egressu egisset, & eos proposuisset casus, in quibus ille licet, limitationem illam addidit, de qua num. 552. Nisi ad necessarium tempus & statim circa pœnas sic statuit: Aliter autem, quàm vt præfertur, egredientes &c. Quæ clausula ad omnia præcedentia videtur referenda, iuxta communem Doctorum sensum, ex quibus Dom. Barbosa Tractatu de Dictionibus dist. 143. num. 1. Ad quod quidem responderi potest cum Bordono Tomo 3. Resolut. 76. num. 60. regulam prædictam fallere quando Clausula est onerosa, vt in præsenti accidit. Cùm enim Pontifex de egredientibus tantùm sit locutus, & in eas fulmen Excommunicationis iaculetur, neque de moram facientibus subinferat mentionem, non videtur circa eas eodem vti rigore voluisse.
560
*Argui insuper potest. Nam si cum li
centia egressæ diuagentur, Pontificis frustrari videtur intentum, sic enim ille in citato Motu proprio: Decori & honestati omnium Sanctimonialium, quarum IESVS Christus Dominus noster sponsus est, vt in puritate & castitate superædificantes, in ipso feliciter inhabitare valeant consulentes, ea, quæ illarum existimationi detrahere possent, decet nos consultò submouere. Sanè periculo & scandalo plena res est, ac Regulari obseruantiæ vehementer aduersatur, Sanctimoniales aliquando parentes, fratres, sorores atque alios agnatos, vel cognatos, nec non Monasteria, & alia filiationes nuncupata, etiam eis subiecta visitandi, aut infirmitatis caussa, aliove prætextu à Monasterijs exire, & per sæcularium personarum domos discurrere & vagari, quo veluti colore, eximium quoque honestatis & pudicitiæ decus in discrimen committunt. Hæc Pontifex, quibus in primis id, quod dictum est num. 558. egregiè comprobatur. Deinde omnia à Pontifice enumerata ab ipso submoueri curantur, vtpotè scandalis & periculis plena, & Sacrarum Virginum statui penitus indecora: Vnde & pœnas pro submotione disponit, sine illis nihil futurum efficax arbitratus: Ergo etiam stante sententia licita, pœnis sunt dispositis obnoxia, quia omnia præfata etiam stante licita sententia ab egressis possunt perpetrari, & valde per accidens est, quod cum licentia licita aut illicita, aut verò etiam nulla peragantur.
561
*Respondeo argumentum quidem esse non
leue, neq;neque eius difficultatem ab Auctoribus videri perpensam. Pro qua & vrgeri ampliùs potest iuxta dicta pro solutione præcedentis obiectionis: nam licet clausula post dispositionem apposita ex eo non extendatur ad omnia præcedentia, quia in materia odiosa versatur, & odia sunt restringenda; id tamen non habet locum quando principalis intentio disponentium non habetur verosimili coniecturâ perspecta, quod tamen secus accidit in præsenti, iuxta nuper dicta. Vt ex Tiraquello & P. Sancio habet D. Barbosa Tractatu de Axiomatibus Iuris. Axiom. 166. num. 5.
qui & num. 7. ex Farinacio extensionem negat, etiam ex identitate rationis, quando odium est irrationabile; id quod in negotio præsenti dici nequit, cùm extensio adeò rationabilis sit, quantùm ex verbis Pontificis vidimus elucere. Quid ad hæc? Fateor nihil mihi occurrere, quod plenè satisfaciat, & standum extrinsecæ probabilitati, cui verba decisionis videntur fauere, vt ostendimus, vt misellas delinquentes à suprema omnium pœna liberemus.
DVBIVM TERTIVM.

DVBIVM TERTIVM.

An Moniales Limanorum Monasteriorum ad excipiendas exules fuerint obligatæ.
562
*DIco Primò. Absolutè loquendo, & non
interueniente Prælati auctoritate, non tenentur Religiosæ eas admittere, quæ destructo ipsarum Monasterio profugerunt. Hoc videtur clarum, quia receptio ad eas non spectat, nisi Prælati interueniente auctoritate, quæ necessaria est de Prælato loquendo, qui verè Prælatus sit, quod tamen Abbatissæ non habent, vt cum communi Doctorum sententia obseruat Tamburinus suprà Disput. 21. Quæs. 2. num. 6. inde probans licentiam ab illa non posse concedi pro transitu ad aliud Monasterium. Et quidem si Religiosæ exules diuersi instituti sint, ingredi nequeunt ex sola Abbatissæ licentia sine violatione Clausuræ, vt videri potest apud citatum scriptorem Disput. 24. Quæs. 5. num. 4. iunctis ijs, quæ habet citata Disput. 23. Quæs. 3. Si autem eiusdem, quidquid sit de itinerantis hospitio, aut simili per modum visitationis aut recreationis ingressu, pro habitatione diuturna id stare nequit, iuxta eumdem num. 3. debet enim Pastor ouem propriam agnoscere, de alimentis curare, ne grauetur Conuentus, quod præsertim locum habet quando non de vnius aut alterius ingressu agitur, sed quamplurium, vt in casu præsenti.
563
*Dico Secundò. Si Prælatus licentiam
ingrediendi concedat, nulla præcepti obligatione subiuncta, non ideo Religiosæ ad receptionem sub mortalis peccati reatu cōstringenturconstringentur. Id probo, quia in tali receptione possunt non leuia incommoda reperiri ratione habitationis, & aliorum, quæ ipsæ meliùs norunt. Et experientia est quotidiana compertum Monasteria plus iusto numerosa ægrè gubernari: quid ergo si numerus tot exulum incrementis notabiliter augeatur? Quòd si diuidantur illæ, & per diuersa Monasteria distribuantur, dum Prælati ad solam licentiam concedendam suam obligationem extendunt, neque illæ ampliùs se obligatas debent reputare.
564
*Dico Tertiò. Si res ita commodè dis
ponantur, vt valde onerosus non sit futurus ingressus, videntur Prælati grauiter obligari vt Religiosas subditas ad exulum, aut peregrinarum receptionem compellant. Probatur, quia necessitas est grauis, & quando talis, ad excipiendos hospites charitatis vrget obligatio; aliôquin exprobratio illa Christi Domini æternæ damnationis prænuntia stare non posset: Hospes eram, & non Collegistis me. Matth. 25. v. 42. Quàm enim
Matth. 25. v. 42.
indecorè, & periculosè extra Monasteria viuatur, ex dictis Pontificio Oraculo constat, de quo nu. 560. Vnde si obligatio colligendi hospitem aliquando vrget sub mortali, quod necessariò fatendum est, in hoc quidem maximè casu, vt videtur innegabile. Quæ ratio conuincit faciendum id, etiamsi excipiendæ sint diuersi instituti, iuxta dicta num. 562. vt necessariò faciendum, si in vno Monasterio, quod instituti eiusdem sit, non possint peregrinæ omnes conuenienter ad
D. Thom.
mitti. Inordinatum esset, si aliquis tantùm sibi dè proprijs bonis subtraheret, vt alijs largiretur, quod de residuo non posset vitam transigere conuenienter secundùm proprium statum, & negotia occurrentia. Nullus enim inconuenienter viuere debet. Quæ sunt verba D. Thomæ 2. 2. q. 32. arti. 5. id quod in Monialibus specialiter verum habet, cuius incommodis non est ita facile subueniri, cùm tamen debeant illæ ad laboriosum, quem pro Dei amore suscepere statum, subleuari potiùs, quàm grauari. Ex eo autem quod ita præcipere Prælati possint, euincitur illas pariter obligari, & ita iuxta hoc processit adducta probatio. Modus autem in eo seruandus Prælatorum est & Gubernatorum prudentiæ relinquendus.
DVBIVM QVARTVM.

DVBIVM QVARTVM.

Circa alimentorum prouisionem. Vbi specialia quædam.
565
*HAc de caussa difficultas maior recep
tionis, & ita maior etiam circa hoc Prælatorum cura debet adhiberi. Vbi in primis pro certo statuendum quidquid ex destructo Monasterio, & redditibus ad illud spectantibus, conduci inde possit, in alimenta profugarum conferendum. Pro quo videri possunt Tamburinus suprà Disputat. 21. Quæs. 9. & 10. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 8. Cap. 5. num. 107. Dom. Barbosa in Collectaneis ad Concilium Tridentinum. Seßione 25. de Regularibus Cap. 5. num. 116. vbi adducit Stephanum Weyms, qui ait in casu nostro simili translationem faciendam ad eiusdem Ordinis Monasterium, & non facile ad aliud, vt inde etiam probari possit, quod est à Nobis dictum. num. præced.
566
*Sed quia minùs sufficiens esse potest
quod ruinæ Monasterij superstitit, solicita est opus in Prælatis & Gubernatoribus prouidentia, vt competentia in nouum Monasterium ingressis parentur alimenta, & ita ad fidelium pietatem recurrendum eleemosynis corrogatis, & quia istæ etiam minùs esse sufficientes possunt, necessitati huiusmodi opportunæ suppetiæ à Gregorio XIII. latæ comperiuntur: pro quo sic Bonacina suprà
Bonacina.
Quæst. 1. Puncto 8. num. 17. ita scribit: Verum tamen est hoc tempore rarò fieri posse vt Moniales conuersæ iustam habeant caussam exeundi ad colligendas eleemosynas, quia Gregorius XIII. in præcitato Motu proprio (Quæst. 1. Puncto 1. num. 1.) ne Moniales conuersæ èex Monasterio exeant, decreuit vt dimidia pars omnium eleemosynarum in quacumque mundi parte, quacumque lege, dispositione, vel obligatione pauperibus erogandarum, conferatur Monasterijs Monialium in neceßitate constitutis, & in eo loco existentibus, in quo prædictæ eleemosynæ distribuendæ sunt; modò tamen prædictæ eleemosynæ certis pauperibus non debeantur, aut non sint ad alios vsus quàm ad alendos pauperes destinatæ: nam si certis pauperibus debeantur, aut ad alios certos vsus distinctos ab alimentis destinatæ sint, non possunt Monialibus tradi, vt constat ex præcitato Motu. Idemque obseruat Nauarrus Consil. 8. num. 2. de statu Monachorum, & alibi. Sanchez loco citato num. 65. | Hæc ille. Et Nauarrus quidem magis ex professo in Commentario 4. de Regularibus num. 54. & seqq. Vbi præfati Motus proprij, aut Extrauagantis, vt ille vocat, integrum tenorem exhibet, & exponit. Nauarrum etiam adducit P. Thomas Sancius Lib. 6. Cap. 15. citato n. 59.
567
*Quæ prouidentissima dispositio si vs
Opportuna illius dispositio.
piam alibi, in hac profecto Limana Vrbe, posset magno cum Monialium bono executioni mandari, in qua plurimæ defunctorum piæ dispositiones extant pro pauperum subuentione. Non vidi autem nec audiui de hoc actum, licet plures Religiosæ sint, quibus vix necessaria suppetant, & tenuissimo victu generaliter succurratur: & Prælatorum quidem pietas, quibus satis opulenti redditus, & obligationis suæ probè conscijs, vrba
norum pauperum subuentioni comprobatur attenta; cùm tamen circa Religiosarum indigentiam desiderari videatur. Cuidam ex illis eam per litteras proponenti respondit illorum vnus, ne ipsi labores & angustias proponeret, quos eius nomine aut caussa minimè pateretur: Que no padecia por su quenta. Quod quidem nescio quo pacto conuenienter dici potuerit, hac enim ratione nullius pauperis subuentio ad curam Episcoporum pertineret, quando quidem quas patiuntur grauissimas necessitates, eorum de caussa minimè patiantur. Et circa Religiosas maiorem vrgere obligationem satis luculenter doctissimus Pontifex Gregorius citata in Extrauaganti perpendit, Theologorum inconcussam sententiam amplexus de maiori obligatione erga sanctiorem statum profitentibus, de quo D. Thomas 2. 2. q.
Pontificis pro eo potestas.
32. arti. 9. Item quando iusta est caussa posse Pontificem pia legata commutare irrefragabilis sententia est, quod & potestati eiussunt qui, etiam non stante caussa iusta, concedant, pro quo videri potest P. Thomas Sancius lib. 4. Consiliorum Cap. 2. Dub. 1.
568
*Ex quo fit non solos Episcopos, sed
etiam Præbendarios, ac Beneficiarios reliquos decimalibus fruentes prouentibus, hac obligatione constringi, cui si satisfacere nequeant, ab Episcopis possunt iusta districtione compelli. Sententia enim satis recepta est generaliter loquendo posse fideles per superiorem potestatem ad eleemosynæ contributionem adstringi, vt videri potest apud P. Lessium de Iustitia lib. 2. Cap. 12. nu. 75. Cùm ergo in præfatis titulus vrgentior sit, maius est pro potestate ad compulsionem huiusmodi fundamentum. Ex quo apparet quàm sit intolerandus abusus, si ad subueniendum ita constricti, velint potiùs donarijs ad delicias curiosè & quæstuosè compositis identidem recreari.
569
*In casu ergo nostro pro subueniendo
Quo ordine procedendum.
Monialibus peregrinis, Pontificis dispositio seruetur, attentè legenda, vt executio reddatur expedita: decimalibus locupletati censibus suæ obligationi non desint: quòd si neque ita id, quod est necessarium, habeatur, ad alios habeatur recursus, qui commodè subuenire possunt, meliori quo id fieri valeat modo; & si preces non obtineant, vis iusta succedat, ciuilibus erga id Magistratibus requisitis: quos Gregorius XIII. in Motu proprio citato ad opus hoc debere concurrere eo modo expressit, qui apud ipsum videndus; & posse similiter in casu, de quo nuper, auctoritatem suam interponere, videtur esse certissimum, & magni semper id ponderis est, licet quandoq; ex eo titulo largitiones magna ex parte extorqueantur inuitis: quod tamen scrupulo vacat, quando pro eo, quod exigitur, in largientibus supponitur obligatio.
DVBIVM QVINTVM.

DVBIVM QVINTVM.

De regimine & subiectione intra noua Claustra.
570
*PRo enodatione præmittendum est in
Diuersimodi circa ingressum.
gressum earum, de quibus agimus, diuersimodè posse contingere. 1. Si omnes cum Abbatissa in Monasterium eiusdem Ordinis ingrediantur per modum hospitij, quia sperant se ad proprium instauratum & securum reuersuros. 2. Si omnes permanere velint. 3. Si aliquæ de reuersione cogitent, aliæ permanendi habeant voluntatem. 4. Si per Monasteria distributæ sint, quæ diuersum profiteantur institutum, & quædam in illis permanere statuant, aliæ cogitent reuersionem. 5. Si reipsa reuerti aliquæ velint, num illis possit tuta conscientia permitti, & quid de sic reuersis. Ad quæ breuiter dicendum videtur.
Ad Primum perinde habendas ac si in hospitio
Quid circa 1.
iter agentes morarentur. Vnde erga propriam Abbatissam eodem subiectionis modo se gerere poterunt, id euitando, quod euitare deberent, si in domo priuata fuissent admissæ, in qua nihil agere possent, quod rectam gubernationem illius perturbaret, & in ordine ad clausuram non secus ac aliæ Pontificijs legibus obseruatis. Vnde si Abbatissa tempus suæ administrationis expleuerit, eligere aliam poterunt, aut eamdem, si pro eo non extet prohibitio peculiaris, iuxta dicta supra Sect. 9. Cui electioni auctoritatem præstabit assistens Præbendarius earum superior, vel si is absit, Ordinarius, aut eius loco alius, si à Regularium sint iurisdictione prorsus exemptæ; aut Regularis Prælatus si secus res habeat, vel comitatus ipsas, vel cuius sunt illæ curæ à proprio Prælato commissæ, saltim per Epicheiam nulli obnoxiam dubitationi in casu adeò vrgentium circumstantiarum.
571
*Ad Secundum, omnes Abbatissæ Mo
Quid circa 2.
nasterij obedientiam debere præstare, & aliarum more se gerere. Probatur, quia iam cessat ratio hospitij, vt possit dici cum Apostolo: Iam non estis hospites & aduenæ. Ephes. 2. Item quia sub ea conditione admittuntur, dum se permansuras affirmant, non enim de materiali permanentia sermo est, sed de formali; aliàs monstrosum esset Religiosum corpus, & difforme capite geminato. Quod quidem & in Abbatissa consequenter locum habet; poterit tamen ipsi peculiaris honor impendi spatio triennij ab electione currente, aut maiori alio iuxta proprias Constitutiones, & baculus etiam Abbatialis permitti, sicut virga permittitur Togatis iudicibus emeritis aut iubilatis, quod à quodam satis docto vidi; (nonnullis id exprobrantibus) propugnari.
572
*Ad Tertium circa permanere volentes,
Quid circa 3.
id quod est nuper dictum, debet obseruari. Si | autem inter eas sit Abbatissa, quæ permanere nolunt, eo est modo procedendum, de quo, Ad Primum, vt scilicet eidem subiectæ maneant, & alia consequenter peragantur. Si secus, manebunt illæ Abbatissæ Monasterij subiectæ in ijs, quæ ad obseruantiam spectant, ne alias ex inordinatione scandala subsequantur. Qua de caussa peregrini per maiorem anni partem in oppido aliquo demorantes, statutis pro eo latis vrgentur, iuxta receptissimam sententiam, cùm tamen plures minorem moram sufficientem esse contendunt, pro quo specialiter videri possunt P. Suarez Tomo 1. de Religione Lib. 2. Cap. 14. num. 9. & seqq. & P. Thomas Sancius Lib. 1. in Decalogum, Cap. 12. à num. 37. Quod & vrgeri potest ex eo quòd Moniales in Monasterio diuerso demorantes non tenentur ad illas speciales obseruantias, quibus in priori Monasterio tenebantur, vt ex grauibus Scriptoribus proponit eos secutus Tamburinus suprà Disput. 21. Quæs. 11. num. 3. qui licet videantur loqui de omnimoda translatione, eorum tamen ratio etiam in non totali locum habet, quòd scilicet obseruantiæ tales adstrictæ sint professioni in tali Monasterio, & ita locales. Cùm ergo talis obligatio cesset, æquissimum est vt obseruantiæ Monasterij, in quo diutiùs versantur, adueniant, ne sine regulari obseruantia relinquantur, quod adeò alienum est ab earum statu.
573
*Ad Quartum, Si Abbatissa reuerti velit
Quid circa 4.
cum aliquibus, id faciendum, quod est nu. 570. & præced. dictum, nolentes autem ad professionem in Monasterijs talibus non tenentur, ad obseruantias autem & consuetudines iuxta dicta nuper poterunt obligari. Vbi accommodari doctrina potest, quam habet P. Sancius suprà num. 38. ad finem, vbi ait obligationem obseruandi leges & consuetudines eius loci, in quo quis diuturnam moram posuit prouenire ex vsu quasi communi iure gentium inducto, & ex consensu omnium fidelium, principum & pastorum. Pro nostro enim casu idem videtur accidere, neque enim credendum est Monialium supremos Prælatos eas ab obseruātiaobseruantia regulari exemptas volituros, dum in Monasterijs extraneis necessitate compellente versantur, cùm in illis maiori potiùs debeant exemplo procedere, ne sint corpore & moribus pariter onerosæ. Poterunt autem in ijs, quæ ad Officium diuinum spectant, Monasterij consuetudinem, in quo versantur, amplecti, pro quo variæ & fauorabiles Doctorum sententiæ suffragantur. Et specialiter congruit quod
Circa vsum diuersi Breuiarij,.
tradit Lezana Tomo 2. verb. Breuiarium num. 12. scilicet, cùm extraneus debeat se accommodare moribus loci, in quo habitat, ita & circa Breuiarij vsum faciendum. Vbi de Beneficiato loquitur cum Bonacina & alijs. Quamuis autem dicat extra Chorum probabilius esse debere vti Breuiario, quod adhiberet in Ecclesia, in qua habet residentiam; probabile tamen fatetur oppositum, quod satis pro casu nostro, in quo est profectò verosimilius, cùm Monialis alibi resisidentiam non habeat, sitque pars illius Communitatis, & eiusdem professionis quoad substantialia, nec non circa externam obseruantiam.
574
*Ad Quintum permitti non posse, nisi
Monasterium sit ita accommodatum, vt clausura in eo possit obseruari, & reliqua ad decentiam habitationis sint prouidè constituta. Pro quo ita scribit Dom. Barbosa citato Collectaneo in Concil. Trident. nu. 119. Moniales transferri non possunt in Monasteria nouiter erecta, nisi eadem Monasteria, auctoritate Apostolica, extructa fuisse priùs constet, ipsaque præuia visitatione, earumdem Monialium capacia, eisque accommodata, atque ita absoluta reperta fuerint, vt cæmentarijs, alijsque fabris nulla ædificationis caussa in ipsa posteà ingrediendi neceßitas relinquatur. Aldanad tit. 5. nu. 18. (In Compendio Canonicar. resol. lib. 3.) vbi testatur ita fuisse decisum in Vlixbonensi 17. Iulij 1615. Sic ille, ex quo Tamburinus citata Disputat. 21. Quæs. 10. nu. 7. & constat ad quamcumque Monialium transmigrationem esse referendum, quandoquidem in omnibus eadem militet ratio, etiam si Declaratio nulla Sacræ Congregationis extaret. Vnde quod actum in casu nostro circa
Facti improbatio circa illam.
nonnullas ad Monasterium Panamense reuersas prudentes aliqui minimè probandum censuerunt; cùm minimè illud ad effectus præfatos dispositum videatur, & militaris tumultus non parùm videatur aduersari. Pro quo Bordonus ita scribit Tomo 3. Resolut. 68. nu. 73. An autem alijs casi
bus vrgentibus, vt belli, quia propè Monasterium volunt statuere corpus militum, vt aiunt, vel Lazaretum pro peste infectis, poßint Moniales exire? Respondent affirmatiuè in similibus casibus, aut vrgentioribus posse Moniales exire Nauarrus Tomo 2. Consil. 4. de Regularibus nu. 48. Rodrig. Tomo 1. q. 34. Arti. 4. Sanchez Lib. 6. Cap. 15. num. 37. & plures alij, quos citat Barbosa ad dictum Cap. 5. Seßion. 25. nu. 26. contra multos alios Doctores citatos ab eodem nu. 27. Vnde posse exire tempore belli, & se recipere in locum tutum docent Nauarrus loco citato nu. 48. Bonacina, Quæst. 1. Quæs. 1. p. 9. num. 9. cum alijs apud dictum Barbosam nu. 28. & hoc apud me certissimum est, quia milites magis pestiferi sunt quàm ipsa pestis, insolentiores ipsa insolentia, nulli parcunt, neque sacris, ignorant interdictum naturale de non furando, quod vitium cum eo luxuriæ adeò familiare est, vt illos ego putem peßimam gentem, Deo & hominibus odibilem. Hæc ille & pro eodem videri potest P. Raynaudus Tomo 17. in Prato spirituali. §. 57.
575
*Quid ergo faciendum reuersis ad Mona
sterium suum Monialibus, nec illud inuenientibus ita dispositum vt clausura in eo possit obseruari? Laborandum equidem vt quantocyùs accommodetur illud, etiam si fabros ingredi sit necessariũnecessarium, ea adhibiaadhibita cautela quęquæ adhibenda fuisset, si ante bellicam incursionem aliqua in eo ruina contigisset. Quòd si in eo diutiùs laborandum sit, non ideò ad repetendārepetendam nauigationem sunt obligandæ, cùm sit laborum ingentium subeundus apparatus, nec sine vitæ discrimine, vnde in casu, de quo agimus, peregrinæ aliquot obierunt. Sicut ergo stante vrgentis caussæ titulo, vt n. præced. vidimus, leges clausuræ non ligant, quia esset dura quidem, & non digna PontificięPontificiæ pietatis obligatio; ita consequenter asserendum non vrgere illam in casu dicto, vbi seruari aliquomodo potest, & speratur tandem clausuræ decus & honestas adstruenda.
576
*Vbi & inquiri potest vtrum præfatæ
Quid circa earum regionem.
ante arreptum iter possint. Abbatissam eligere? & videtur quidem posse, ac etiam oportere, vt habeant commodam in itinere directricem, cui præstare obedientiam debeant, cùm multa occurrere possint, in quibus sit illud necessarium. Potest autem aliter disponi si vna eligatur à Prælato Præsidentis nomine in Conuentibus familiari, & electio commodiori tempori recuperatæ habitationis propriæ reseruetur. Vel gubernationis cura Capellano deferatur, sine quo non sunt vllatenus dimittendæ: quæ & videtur sufficiens, quandoquidem ipsis futurus peregrinationis comes, & ita perpetuò assistens: id quod non ita accidit quando in clausura degunt, & Superiore ad multa occurentia indigent. Quod stare certiùs poterit quando ex Metropolitani diœcesi, est futura reuersio, ad eum enim specialius pertinet in casibus huiusmodi raris, nec semper quoad omnes circumstantias à Iure præuisis prouidere. Pro quo facit id, quod habet Tamburinus citato Quæsito 10. vers. Ex quibus, ibi: Cùm in facto non poßit hic casus describi de translatione vniuersali. Vnde alias, quæ occurrere possunt missas facio quæstiones.

Additio circa dicta num. 573. de vsu diuersi Breuiarij.

P. Bordonus Tomo 3. Resolut. 64. Quæs. 14. ita
scribit Quæres 14. Franciscanus in Quadragesima conciones habet apud Benedictinos, aut alios, an in horis canonicis poßit se conformare cum Religiosis, vel Clericis, in diuino Officio, apud quos diuersatur?
Respond. Potest Religiosus extra, siue solitarius, siue cum socio, aut cum alijs Clericis tam Regularibus, quàm sæcularibus, se conformare in diuino officio, etiam ritu Romano non vtentibus. Ita conceßit Innocentius Quartus Bulla 11. a pud Rodriguez. In
Priuilegium pro illo.
cipit. Pro vestro Collegio. Idem extende ad alios Religiosos ratione communicationis priuilegiorum. Sic ille. Et eiusdem priuilegij mentionem faciunt etiam Tamburinus Tomo 1. de Iure Abbatum Disp. 10. Quæs. 7. nu. 5. Ioannes à Cruce in Epitome de statu Religionis Lib. 2. Cap. 8. Conclus. 4. P. Pellizarius Tract. 5. Cap. 8. nu. 77. Fr. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium Tract. 2. Disp. 2. Sect. 3. §. 3. nu. 159. & Tract. 3. Disput. 6. num. 1611. qui & vsum probant. Extendi autem posse illud ad Moniales constat ex receptissima sententia de Communicatione in ijs omnibus,
quorum est earum status capax, vt videri potest apud Tamburinum de Iure Abbatissarum Disp. 15. Quæs. 4. num. 4. vbi specialiter de Officio diuino. P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 8. Singulari 16. & quidem in ijs, quæ ad dictum Officium spectant, id videtur singulari ratione dicendum, eo quòd magis ipsis laboriosum sit, vt constat, vnde oportet plus illis, quàm viris per benignitatem Apostolicæ Sedis indulgeri.
Loading...