SECTIO XLIX.

SECTIO XLIX.

An Religiosi contribuere teneantur ad reparationem muri æstibus maris obiecti eo quòd proxima illis sit ipsorum domus. Ad dicta Tomo 1. Thesauri Tit. 3. num. 120. & seqq.
601
*ET quidem nu. 120. reparatio muro
rum expressa, de qua Auctores communiter loquuntur, vt videri specialiter potest apud Thomam Delbene Tomo 1. de Immunitate Ecclesiastica Cap. 5. Dubitat. 17. & videtur non obscurè ab Innocentio Tertio indicatum in Cap. Non minùs, de Immunit. Eccles. iuxta Concilium Lateranense ab eodem Pontifice celebratum, ibi: Siue quidem fossata, siue expeditiones &c. Fossata enim ad murum spectant, iuxta
Isaiæ 26. v. 1. P. Cornel.
quod accipiendum illud Isaiæ 26. Vrbs fortitudinis nostræ Sion Saluator, ponetur in ea murus & antemurale. Circa quod ita scribit P. Cornelius: IESVS ergo Ecclesiæ & fideli est murus & antemurale, est prora & puppis, est fossa & vallum. Sic Scipio Romanis contra Annibalem & Carthaginenses dicitur fuisse fossa & vallum, puta omne præsidium, omne tutamentum, omne robur. Sic ille.
602
*Ex quo apparet ex eo solùm difficulta
Pro casu proposito rationes.
tem oriri posse, quòd præfata domus mari proximior sit; sed est illa profectò nulla, quia si domus esset laicalis ex eo capite non deberet specialiter grauari, quando constat commune esse periculum, quod toti populo imminet, licet damnum ad priora ædificia priùs sit necessariò deuenturum, si non obijciatur murus. Deinde. In talis muri reparatione, sicut in eius constructione, non est habitus respectus directè & principaliter ad securitatem talis domus, vnde etiam illa non extante, & factus fuisset, & pergeret reparatio sumptibus eisdem: cùm tamen pro obligatione huiusmodi talis debuisset haberi respectus, vt dictum citato num. directus scilicet & primarius, pro quo & adducti Doctores à Scriptore præfato Dubit. 16. per errorem 7. Prætereà, Quia pro reparatione tali deseruit impositio, quam communiter Scriptores vocant Aßisium, & vulgariter Sisa, ex vænalibus arietibus collecta, pro qua & est illa sufficiens, & sine Ecclesiasticorum grauamine procedit, de qua & dictum citato Thesauri loco num. 103. & sequentibus. Item. Licet oppidum portuense, in quo est talis domus, periculo sit expositum, & non ita alia ab eo aliquantulùm dissita, non ideò est peculiari contributione grauatum, sed tantùm generali illa Assisij, quia in talis oppositi securitate totius ferè regni commodum est locatum: ergo maior propinquitas non venit in considerationem. Et ita respectu dictæ domus cum proportione dicendum, vt scilicet grauari nequeat, cùm pars oppidi sit, quod in eo priuilegiatum videatur: vnde & de domibus alijs mari propinquis idem videtur pronuntiandum.
603
*Et rebus quidem ita se habentibus, non
videtur probabile aliter posse in hoc negotio procedi, nec fauere sententias quasdam grauium Scriptorum, quæ pro casu à circumstantijs prædictis absoluto possent allegari, sicut & Textus ciuilis iuris, quibus ille innixæ, scilicet l. cùm ad felicißimam C. de quibus muneribus & præstation. l. 10. l. ad portus, C. de operibus publicis, l. diuina domus C. de exactorib. tribut. Lib. 10. l. iubemus, l. neminem, & l. ad Constitutiones, C. de Sacros. Eccles. & in Iure Hispano, l. 54. Tit. 6. part. 1. l. 20, Tit. 22. Part. 3. l. 1. & 11. Tit. 3. Lib. 1. nouæ recopilat. ex quibus habetur pro institutione pontium, itinerum, & similium, ac pro muneribus debitis propter aduentum Principis Ecclesias posse cogi ad soluendum tributum: cum enim tam Clerici quàm laici æquè fruantur vijs, pontibus, fontibus, & similibus: & Respublica hæc omnia disponat æquè in laicorum ac Clericorum vtilitatem, & ipsi Clerici non possint hanc dispositionem, vtpotè toti Reipublicæ necessariam impedire, consequens est quod omnes teneantur contribuere, quia sic iustitia distributiua petit, vt qui sentit commodum, debeat sentire & in commodum, l. secundùm naturam, ff. de regul. iur. l. Qui sentit, de regul. iur. in 6. & distributio talis non tam est tributum Principi exhibendum in signum suæ superioritatis, quàm quædam beneficij à Republica accepti solutio, vbi non de contributione ad aliquid, quod tantùm ad ornatum deseruiat, agitur, sed quod sit reuerà necessarium, cùm necessitas non habeat legem, ex quo arguit Abbas in citat. Cap. Non minùs. Non inquam allegari possunt, sicut neque id, quod à Nobis dictum citato Tit. 3. num. 136. quia ea omnia casum sine circumstantijs præmissis attingunt.
604
*Et in eo quidem de reparatione muro
rum agendo plures sunt qui censeant Ecclesiasticos ad illam teneri, & posse etiam à laica potestate compelli, videndi apud Dianam Parte 1. Tract. 2. Resolut. 39. & Tract. 3. Resolut. 22. ex quibus est P. Henriquez Lib. 10. qui est de Sacramento Ordinis Cap. 15. num. 5. lit. I. vbi ita scribit: Cùm
num. 5. P. Henriq.
adest caussa boni communis, quæ ex æquo concernit Clericos & laicos, vt pro ponte, fonte, aut murorum reparatione, quod dicitur bonum procommunale, & exprimitur lege Regni, quæ sanè corrigitur iure Canonico, vt quidam putant, sed declarat prædictum ius, & mentem Pontificis. Hæc ille: vbi post vocem sanè apponenda est negationis nota, vt constat ex Glossa lit. L. vbi post adductas leges, & Doctores ita subdit: Quæ iura in hoc non sunt correcta iure Canonico, sed illud declarant, accedente consuetudine, quæ est optima legum interpres. Sic per sententiam Senatus Regij declaratum est teneri Clerum ad contributionem, vt oppidum, quod Rex vendere parabat, se redimat, quia id est bonum æquè concernens Clericos. Sic doctus Pater. Vbi & addi potest murum, de quo agitur, non solùm æstui maris oppositum, sed bellicis incursionibus, ex quo & necessitas contributionis videtur augeri. Et cùm prædicta sententia id pro se habeat, quod dictus scriptor, & alij ab ipso, & à Nobis citati nuper, accumulant, erunt forsitan qui iuxta eam operari velint, non attendentes, quæ specialia sunt, vnde non facilè conniuendum ipsis, sed pro | virili repugnandum, cùm inter Catholicos, & eximiè profectò tales, res agatur: & condescensio facilis in istis ab Innocentio Tertio in citato Cap. Aduersus, sicut & à Leone X. in Concilio Lateranensi damnabilis iudicatur, dum ille imprudentiæ consulit, hîc consensum prohibet, de quo dictum citato Tit. 3. Thesauri num. 122. Circa vitandas autem turbas videantur dicta num. 135. & 136. In hoc siquidem, sicut in multis alijs humanis præceptis, si obseruantia in casu particulari sit præiudicialis futura, eorum cessat obligatio, quando in odium Ecclesiasticæ libertatis non procedunt laicæ potestates, tunc enim cum D. Thoma Cantuariensi vsque ad sanguinem resistendum.
605
*Quia verò de Religiosorum fauore agi
tur, potest in casu præsenti specialiter obseruari, cùm Canones Sacri onus contributionis admittendum ratione peculiaris necessitatis indulgent, de Religiosis non agere, sed de Clero, vt videre licet in citato Cap. Non minùs, quod in citato etiam Cap. Aduersus confirmatur, & quibusdam adiectis roboratur: sic enim ibi: Nisi Episcopus &
Cap. Non minus.
Clerus tantam neceßitatem vel vtilitatem aspexerint &c. Iuxta id, quod præcesserat: De bonis Ecclesiarum & Clericorum, & pauperum Christi vsibus deputatis, volunt ferè cuncta compleri. Clericorum autem nomine non venire Religiosos communis scriptorum sententia est, iuxta quam locutus P. Sa verb. Clericus num. 1. quando de odiosis agitur, scilicet de oneribus imponendis. Pro quo P. Thomas Sancius lib. 6. in Decalogum Cap. 15. num. 74. Angelum, Siluestrum, & Tabienam adducit, & à Nobis obseruatum citato Tit. 3. num. 140. Sed verò licet præfata doctrina communiter recepta sit, in negotio præsenti sunt qui aduersentur, vnde Cardinalis Tuschus Tomo 1. lit. C. Conclus. 399.
Cardinalis Tuschus.
ita scribit: & Religiosi & Monasteria etiam exempta comprehenduntur in Clero, & sunt de Clero. Abbas in Cons. 7. & Consil. 26. lib. 2. Extende etiam in onerosis, quia Monasteria exempta tenentur contribuere oneribus imminentibus Clero, secundum vnam opinionem, licet in contrarium sit textus in Cap. Quàm sit. 18. q. 2. ita Abbas Consil. 26. Sic ille. Cùm ergo opinio sit laicæ fauens potestati, ex prædicta de Cleri significatione doctrina non videtur certum omnino posse præsidium aduocari. Vnde vrgendum ex priuilegijs, de quibus dictum citato num. 140. & orandus Dominus vt pium potestatibus dictis erga Ecclesiam Matrem honorificatam infundat affectum, ne etiamsi & iura & priuilegia faueant, se ijs, quæ num. 603. dicta ex aliquorum mente sunt, studeant defensare.
Loading...