SECTIO LI.

SECTIO LI.

Circa Matrimonium contractum ab Indo cum Europæa, interueniente primo gradu illicitæ affinitatis.

629
*NOn posse in eo dispensari virtute pri
uilegij Indiarum Episcopis & Societati concessi, dictum à Nobis Parte 6. num. 465. vbi de gradu etiam secundo locuti sumus. Vnde nuper circa hoc consultus, negaui venerabile Capitulum S. V. virtute priuilegij posse dispensari: benè tamen ratione difficillimi discursus ad Sedem Apostolicam, sicut possunt Episcopi: in eo enim etiam succedere dictum Tomo 2. Thesauri Tit. 19. nu. 62. Sicut & Commissarius S. Cruciatæ potest, iuxta expressam ipsi traditam facultatem, vt ex tenore concessionis constat.
630
*Potest autem dubitari an locus esse pos
sit dispensationi Capituli ex adducto titulo, cùm adsit certa facultas Commissario S. Cruciatæ concessa & ratio dubitandi est, quia tali facultate stante, perinde est acsi Pontifex ipse adesset, cuius est ille delegatus, est enim præsens immediatione virtutis, & si non immediatione suppositi. Qua de caussa habens casum reseruatum Sedi Apostolicæ, & impeditus eam adire, tenetur ad Episcopum recurrere, qui pro huiusmodi casibus habet facultatem ex Cap. de cetero de sent. excom. vbi de percussione Clerici agitur, quod tamen Doctores ad omne legitimum impedimentum extendendum communi sensu determinant, vt videri potest apud Dianam Parte 9. Tractat. 4. Resolut. 62. vers. Sed tria. Prætereà id quod de potestate Capituli S. V. dicitur non est omninò certum, sed tantùm probabile, cùm tamen facultas Commissarij omnino certa sit: certum autem in certo est præferendum, vt clamant Iura l. Cum Titio, ff. ad l. Falcidiam, l. Non quemadmodum, ff. de iudicijs, Cap. Si quis positus de Pœnit. d. 7. Cap. Ad audientiam de homicidio, & locis alijs, quæ adducit Glossa in citato Cap. Ad audientiam verb. In dubijs: pro quo & Stephanus Gratianus Disceptat. foren. Tom. 5. Cap. 884. nu. 28. & vrgetur ex eo quòd in materia Sacramenti versemur, in qua in certis certa sunt præferenda sub mortalis culpæ reatu, vt est receptissima doctrina, de qua Nos sæpiùs: agitur enim de matrimonio, cuius est valori omnimodò consulendum.
631
*Sed his non obstantibus dicendum posse
Contrarium statuitur.
Capitulum dispensare, iuxta id quod tradit P. Henriquez Lib. 12. de Sacramentis Cap. 3. nu. 1. in Glossa Lit. H. pro quo & Recentiores allegat. contra aliquos asserentes in casibus præfatis si Nuncius, aut Legatus adsit cum dispensandi facultate, ad eos futurum esse recursum: quod quidem nullo expresso iure probare affirmat, & ita non esse obligationem, & de impedimentis matrimonij speciatim loquitur, quem sequitur Diana Parte 9. Tract. & Resol. citatis vers. Aduerte, quòd. & ratio eius est, quia in his casibus absoluit Episcopus tamquàm proprius Pastor, & potestate ordinaria: illa enim potestas ordinaria, quæ sublata erat ei per reseruationem, restituta est existente impedimento recurrendi ad Papam. Hæc tamen ratio non videtur in casu præsenti procedere, vbi non de absolutione à casibus reseruatis agimus, sed de impedimentis. Et in illo priori plures sunt qui ita sentiant, vt videri potest apud Leandrum de SS. Sacrament. Tomo 4. Tractat. 2. Disput. 17.
Quæst. 59. vbi pro eo adducit, prætor Henriquez etiam Lib. 6. Cap. 10. nu. 1. & 13. &c. vbi manifestus error, cùm Lib. 12. vbi iam citatus, scribi debuisset. Dianam Parte 5. Tract. 9. Resol. 6. vers. Notandum. P. Gasparem Hurtadum de Censuris Disput. 15. Difficult. 3. nu. 11. P. Auilam de eisdem Parte 2. Cap. 7. Disput. 1. Dub. 6. Conclus. 3. vers. Quartò nota, addens esse satis probabile, & consequenter tutum in praxi. Nihilominùs ratio præfata potest meritò pro impedimentis matrimonij sustineri, & similiter de illis censendum
satis indicauit Diana, dum id quod ad P. Henriquez dictum circa impedimenta, pro absolutione etiam dictum reputauit. Et quidem facultatem illam ordinariam circa absolutionem, etiam talem | esse circa dispensationem, vrgente necessitate, doctè ostendit P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrim. Disput. 2. num. 10. vbi & quod propter eam rationem in ea succedit Capitulum. Neque necessarium est, vt rem istam in eas angustias redigamus, quæ in præfata ratione indicantur, scilicet potestatem absoluendi, sublata reseruatione, Episcopis restitutārestitutam & ita ordinariam esse, quod & videtur consequenter de potestate ad dispensandum debere affirmari. Siue enim restituta, siue non restituta sit, sed ratione officij competens, nec sub nomine delegationis, ordinaria dicenda est, & ita in Episcopis Pastoris propria, sicut & in Capitulo S. V. quod pastorali in cura succedit.
632
*Et ex eo quidem ratio præfata roboratur,
Instauratur ratio.
stante enim in Pastore proprio potestate, non est ad reuersum alium vrgenda fidelis ouis, ex accidentaria superuentione habentis similem facultatem: Habet absolutè: ergo non tollitur, dum nihil est, quod ex iure obstet: Ius enim tolli non nisi per contrarium ius potest, quod & expressum in casu præsenti à P. Henriquez vidimus, & quidem meritò requisitum. Ius etenim dispensandi in Commissario contrarium non est, cùm sit compatibile cum Episcopali & Capitulari. Pro quo & facit reseruationem respectu Episcopi esse odium, & ita strictè interpretandam. Quod ita intelligendum, vt cùm odium sit, & necessitate superueniente illa cesset, sic cessare intelligenda sit, vt potestas ordinaria suo possit fungi munere, nullo per accidens superueniente obstaculum posituro.
633
*Quod & roborari ampliùs potest obie
ctorum solutione. Ad id enim quod de præsentia Pontificis dicitur immediatione virtutis, admittendo respondeo esse quidem præsentem, sed cum limitatione ad dispensandum per suum delegatum, sine abolitione tamen iuris Pastoralis: non vult enim fideles oues compellere vt suum deserant Pastorem, in quo absolutè est radicatum ius dispensandi, & meliùs frequenter quàm extranei earum potest (certè debet) necessitatibus subuenire. Quod de tenendo tuto, incerto dimisso dicitur, facilè expeditur ex dictis circa Opinionis probabilis licitam sequelam Parte 1. 5. & 6. pro quo Indices consulendi. Et id etiam circa matrimonium stare posse, quamplurium receptissimæ sententiæ firmant. Non quidem ex eo quòd circa materiam & formam incerta sint certis præferenda, salua conscientia, sed quia circa alia occurrere opiniones possunt, iuxta quas sit licitum operari, sic volentibus coniugibus, vnde nulla illis fit iniuria, sicut neque irreuerentia Sacramento, quandoquidem is, qui probabili opinione vtitur, prudenter operatur. Cùm enim à Sacramento isto non pendeat hominum salus, nec pro ea sit proximè aut remotè institutum, ex eo quòd aliquando inualidè administretur, nullum graue sequitur inconueniens, ex quo coniuges damnationis possint subire periculum, licet Sacramentalem gratiam non recipiant, quam tamen recepturos se probabiliter arbitrantur.
634
*P. Thomas Sancius Lib. 2. de Matrimonio
Disputat. 40. nu. 8. sententiæ nostræ non acquiescens, sic contra illam arguit: Episcopus solùm potest in hoc casu dispensare ratione necessitatis vrgentis: sed quando adest potens dispensare, ad quem confugi potest, necessitas cessat: ergo non potest Episcopus. Et confirmatur, quia Sacerdos simplex quamuis in articulo mortis constitutum possit absoluere ratione vrgentis necessitatis; si tamen ea cesset, quia vel Pastor ordinarius, vel ab ipso expositus, haberi potest, nequit absoluere. Rursus, quia ideò Pontifex eam facultatem concedit, vt simili necessitati consulatur. Sed hæc non vrgent, concedimus enim Episcopum solùm posse dispensare ratione necessitatis, quia perse loquendo, & secluso quocumque priuilegio, tamquàm ad Pastorem proprium spectat dispensatio: eo autem ipso quòd sic spectet, ex accidentaria alterius facultate nequit in eo facultas ista cessare. Dici etiam potest Episcopum non ratione absolutæ & omnimodæ necessitatis posse dispensare, sed quia dispensatione indigens est impeditus adire Pontificem: eo enim ipso quòd tale impedimentum extet, dispensandi facultas ad proprium Pastorem reuocatur, cui si non esset reseruata competeret, iuxta citati Scriptoris doctrinam Lib. 1. Disput. 61. nu. 3. & Lib. 7. Disp. 1. num. 9.
635
*Confirmatio pro Nobis facit, quia sim
plicem Sacerdotem in eo articulo posse absoluere, non obstante proprij Pastoris, aut ab eo expositi præsentia, communissima sententia est, pro qua plures Auctores adducit P. Dicastillus Tomo 2. de Sacramentis Disput. 10. nu. 365. pro qua & in sequentibus egregiè militat P. Baunij Tomo 1. Tract. 4. Quæst. 34. & alij apud Leandrum Tomo 1. Tract. 5. Disput. 11. Quæst. 18. licet ipse cum alijs oppositam tueatur, probabilitatem tamen alterius contestatis: si vnum P. Luysium excipiamus in eo improbabiliter locutum, & ita à multis ex præfatis reiectum, P. Dicastillo, Leandro, & Cardinali Lugo de Pœnitentia Disput. 18. nu. 24. & præ alijs à Diana Parte 4. Tract. 4. Resolut. 161. vbi affirmatiuam sententiam, quam cum multis tenuerat Parte 1. Tract. 5. Resolut. 5. alijs additis vt æquè probabilem proponit, & roborat nouis superinductis firmamentis, vt eam non obscurè amplecti videatur. Quæ quidem satis Nobis sufficientia sunt, vt rationem P. Sancij parùm robustam ostendamus.
636
*Quod autem postremò obijcitur, parui
est profectò momenti: Si enim sensus sit à Pontifice concedi ratione vrgentis necessitatis, nihil diuersum additur ab eo quod in priori est ratione positum, & iam à Nobis eneruatum. Si autem velit concedi ratione necessitatis, supponendo non esse aliàs pro dispensatione huiusmodi facultatem, si enim esset, frustra concessa videretur: Ad id facilis est ex communi doctrina circa priuilegia responsio, quandôque videlicet illa concedi ad ea, quæ sine ipsis fieri possent; & tunc ad maiorem certitudinem, & securitatem conscientiarum deseruit. Sic in Bulla Cruciata extat priuilegium circa ieiunium pro sexagenarijs, qui tamen sine illo ab ea sunt obligatione liberi, iuxta probabilissimam sententiam quamplurium scriptorum, quos adducit & sequitur citatus Auctor Lib. 7. de Matrim. Disput. 32. num. 17. & Tomo 2. Consiliorum libro 5. Cap. 1. Dub. 4. vt alia multa omittam, quæ in Compendijs occurrunt, & videri possunt dicta Tomo 2. Thesauri Tit. 12. num. 163. Cùm ergo Resolutio præfata adeò probabilis sit, & tuta | in praxi, consuli meritò potest, & à Capitulo S. V. iuxta illam sine offendiculo dispensari, de cuius ampla potestate videri etiam potest citatus Leander Disput. 17. citata Quæst. 43.

Additio vtilis circa nuper dicta, & potestatem absoluendi in articulo mortis.

637
*POsse Sacerdotem simplicem absoluere
in articulo mortis habentem casum reseruatum, etiamsi proprius adsit Pastor, aut legitimè expositus dictum à Nobis, & obiectio ex contraria sententia deducta, ex manifesta probabilitate depulsa. Modò addendum, etiamsi dicamus in casu absolutionis id non licere, nihilominùs dispensationem posse in casu, de quo est sermo, conferri. Ratio est, quia in ordine ad abso
lutionem debet eligi secura sententia, ne æterna salus in discrimen adducatur, si contingat falsam esse sententiam, iuxta quam pœnitens operatur, quæ est multorum satis probata doctrina, licet non desint aliqui secus sentientes. In casu autem dispensationis nihil tale accidit, vt n. 633. remanet comprobatum. Item pro sententia negante facultatem absoluendi, vt Auctores eam sequentes affirmant, stat sensus & vsus Ecclesiæ, immò & præceptum, vt inferiùs videbimus, secus pro dispensatione. Prætereà simplex sacerdos non est proprius Pastor, nec Pastoris proprij locum tenens, sicut in casu nostro: & ad illum quidem spectat oui suæ consulere existenti in omnium maximo periculo, iuxta Pastoris Officium, non ita exactè à simplici sacerdote præstandum. At in casu nostro Commissarius non est proprius Pastor; & ita licet ad illum possit haberi recursus, non est tamen Pastori potestas similis deneganda. Hæc cùm ita se habeant, iuuat circa facultatem absoluendi specialius aliquid addidisse.
638
*Doctor D. Petrus Aingo Ezpeleta in Se
lectis de casibus tempore mortis occurrentibus Tract. 5. Resolut. 59. num. 9. & seqq. Statuit simplicem Sacerdotem præsente approbato Diœcesano non habere iurisdictionem ad absoluendum moribundum, pro quo quamplures Auctores adducit, & sententiam hanc satis constare ait ex Rituali Romano Pauli V. vbi sic dicitur: Sed si periculum mortis immineat, approbatusque desit Confessarius,
quilibet Sacerdos potest. Sed reuerà non constat, nam Pontifex id statuens, quod est certum, quæstionem inter Theologos controuersam non attigit, sed suæ probabilitatis iure quamcumque partem gaudere permisit. Deinde cùm in eo articulo debeat pœnitens securam, vt diximus, sententiam amplecti, meritò potuit Pontifex ita loqui, sine probabilis sententiæ detrimento, quando bona cum fide iuxta illam administratur & suscipitur Sacramentum. Addendum verba præfata non esse in Rituali, sed alia nostræ potiùs fauentia positioni. Videatur.
639
*Arguit deinde, quia præcipuum funda
mentum affirmantis sententiæ est Concilij Tridentini definitio Seßione 14. Cap. 7. vbi sic illud: Verum tamen piè admodùm, ne hac ipsa occasione aliquis pereat, in eadem Ecclesia Dei custoditum semper fuit, vt nulla sit reseruatio in articulo mortis: atque ideò omnes sacerdotes quoslibet pœnitentes à quibusuis peccatis & censuris absoluere posse. Sic Concilium. Atqui hoc non vrget: Ergo. Minor ostenditur, quia neque sacerdos hæreticus, excommunicatus non toleratus, aut degradatus, præsenti simplici sacerdote potest absoluere: Ergo potestas dicta non est ita vniuersaliter accipienda, sed conuenienti cum antelatione, quàm & Auctores aduersi in præfatis necessariam recognoscunt.
Sed neque hoc vrget, licet enim sint qui Mi
norem admittant, sunt tamen plures & graues scriptores exceptionem respuentes, ex quibus Cardinalis Lugo suprà num. 37. ita scribit: Hanc graduationem & Ordinem, maximè cùm ex neceßitate, qua ab his Auctoribus adstruitur, vt absolutio aliter data non valeat ex defectu iurisdictionis, nimis scrupulosam existimo. Incredibile enim est Ecclesiam noluisse dare in eo articulo facultatem, nisi obserua
Cardinalis Lugo.
retur ille ordo, quem ne doctißimi quidem homines sciunt, nec nisi cum magno studio & attentione cognoscere possunt; quo modo infirmus aut moribundus ad eam subtilitatem speculandam obligari prudenter poterat? Dicendum ergo est Ecclesiam posita necessitate, quòd scilicet periculum sit mortis, & proprij Confessarij copia non sit, omnibus alijs indifferenter facultatem concedere; nam omnes ibi enumerati, si verè iurisdictione carent, sacerdotes simplices sunt: nec refert quòd hic Sacerdos alibi fortè expositus sit, vel iurisdictionem habeat: nam hîc & nunc est simplex Sacerdos, & verba Tridentini vniuersalia sunt, vt in casu neceßitatis omnis Sacerdos poßit absoluere. Hæc ille. Quod & tenent Leander citata Disputat. 11. Quæst. 21. P. Mendus in Bullam Cruciatæ Disp. 22. num. 13. P. Bauny Tomo 1. Tract. 4. Quæst. 34. vers. Quid si ad manum: & seqq. Vbi specialiter soluit ea, quæ circa hæreticum obijci possunt. Illustrissimus Acacius de Velasco Tomo 1. Resol. moral. verb. Absolutio num. 1. cum Ledesma ait oppositum esse securius, manifestè indicans aliud esse securum, & iuxta mentem Concilij. Naldus verb. Confeßio & Confessarius n. 31. & alij.
640
*Et quidem si circa aliquem difficultas
Neque hæreticum.
esse posset, maximè circa hæreticum ob periculum peruersionis, vel quia de Sacramento Pœnitentiæ sinistrè sentiret: Atqui ea cessare possunt: Ergo. Minor ostenditur: Nam si cessare non possent, etiamsi solus moribundo adesset, non posset hic illi confiteri, vt est euidens: quod tamen receptissima Doctorum sententia negat. Quidquid P. Arriaga secus videatur sentire Tomo 8. Disput. 39. num. 21. dum ex lege charitatis affirmat teneri moribundum non eligere hæreticum, quia sine peccato nequit administrare Sacramentum, licet absolutè possit, vnde præcedentibus Auctoribus pro responsione adhibitis accensendus. Et ille quidem non curandum simile scandalum passiuum ait, quia moribundus posset habere adeò grauem difficultatem confitendi respectu alicuius, vt ea esset sufficiens ratio passiuam occasionem dandi alteri non benè disposito, cui placeat confiteri. Atqui hoc potest respectu hæretici euenire: Ergo confiteri licebit ipsi. Ex quibus apparet perperàm asserere necessariò fatendum præsente Sacerdote simplici non posse præfatos absoluere, eum, cum quo decertamus, Auctorem.
641
*Qui & prætereà argumentatur ex Con
cilij Tridentini verbis citato in Capite, sic enim ibi: Visum est vt atrociora quædam & grauiora crimina, non à quibusuis, sed à summis dumtaxat Sacerdotibus absoluantur. Tunc sic. Illud Quibusuis, etsi vniuersale sit, non comprehendit Sacerdotes simplices, sed approbatos; nam licet atrociora crimina non reseruarentur, non posset ea simplex Sacerdos absoluere: Ergo argumentum ex simili nota vniuersalitatis, cum de articulo mortis agitur, nihil concludit, sed Confessarium indicat approbatum, nisi aliud addatur. Responsio est facilis; nam cùm de articulo mortis agitur, & dicitur Omnes Sacerdotes non est vnde vniuersalitas limitetur, sicut in priori loco; & ratio, quæ adducitur, id apertè indicat: Ne hac ipsa occasione aliquis pereat. Verba ergo Concilij explicanda iuxta subiectam materiam.
642
*Insurgit insuper ex eo quòd Auctores
pro nostra sententia stantes ex ablata à Concilio reseruatione præcipuum desumunt fundamentum. Tunc sic: Ergo non possunt absoluere ab ijs peccatis, quæ reseruata non sunt. Illatio videtur clara. Tunc vltra: Ergo neque ab alijs, quæ sunt reseruata, & respectu quorum reseruatio cessat. Probatur illatio: quia sublata reseruatione peccatum remanet in statu peccati simplicis, sicut alia non reseruata: Atqui ab illis nequit simplex Sacerdos absoluere, si adsit pro ijs absoluendis expositus: Ergo neque ab alijs similem habentibus statum sublata reseruatione. Sic ille ex P. Petro Hurtado Tomo 1. in 2. 2. Disp. 84. §. 162. & posset etiam ex P. Arriaga, qui circa non reseruata similiter philosophatur dicens videri id sibi valde probabile num. 18. & recepto vsu omnium Religiosorum, & prætereà quia Concilium solùm agebat de reseruatione aliquorum peccatorum enormium, quam subiungit nullam fuisse aut esse in Ecclesia Dei pro articulo mortis: circa reliqua verò peccata mortalia non reseruata nihil dicit ibi quòd possint à quocumque Sacerdote etiam non approbato, & in præsentia habentis iurisdictionem, absolui: non ergo debemus nos eam licentiam extendere.
643
*Respondeo negando priorem illationem,
siquidem facultas à Tridentino concessa in mortis articulo, ad non reseruata etiam extenditur: quod benè probat P. Dicastillus specialiter contra P. Molinam Tractatu 3. de Iustitia Disput. 63. num. 2. vers. Nos verò, tum quia in generali concessione pro reseruatis censentur etiam non reseruata concedi. Tum etiam quia in Concilio expressè conceditur facultas pro omnibus peccatis, ibi A quibuscumque peccatis. Vbi & Concilium ex eo quòd omnibus Sacerdotibus concedatur facultas circa reseruata, colligit esse illam circa omnia, dum sic ait, postquàm dixerat custoditum semper in Ecclesia fuisse, vt nulla sit reseruatio in articulo mortis: Atque ideò omnes Sacerdotes quoslibet pœnitentes à quibuscumque peccatis &c. His addo à Concilio omnem sublatam reseruationem:
Concilium Trident.
ei autem, qui absoluere ab aliquibus peccatis nequit, talia peccata propriè loquendo dici possunt reseruata: quandoquidem reseruatio idem est ac ademptio facultatis necessariæ Sacerdoti ad absolutionem culpæ, vt benè P. Bauni citato Tractatu 4. Quæst. 27. Atqui manifestum est ei, qui non potest absoluere, adimi facultatem necessariam, vnde & respectu eius datur reseruatio. Neque cùm dicitur ademptio, significatur sublatio alicuius, quod habuerat priùs, sed denegatio eius, cuius absolutè est capax; cùm euidens sit multos esse casus reseruatos respectu eorum, pro quibus numquàm illi facultatem habuerunt. Deinde ratio adducta à Concilio hoc etiam conuincit; Ne hac ipsa occasione aliquis pereat: cùm euidentissimum etiam in aperiendis Superiori peccatis grauibus non reseruatis, ingentem esse in multis difficultatem, immò & in venialibus quibusdam, ex quorum admissione opinio potest aliquomodo bona ab eo de subdito concepta denigrari, vt mendacia, comessationes, furtiuæ visitationes & sic alia. Neque ex recepto vsu Religiosorum argumentum sumi momenti alicuius potest, qui vt in plurimùm id faciunt vt perfectiùs operentur; siquidem eorum Confessiones in mortis articulo de peccatis iàm Confessis sunt, pro quibus Sacerdos quiuis iurisdictionem habet, sicut pro venialibus, iuxta receptum dogma Theologorum. Quod & de ordinario Confessario tenet citatus Ezpeleta num. 14. cum P. Hurtado suprà §. 166. & alijs. Concilium autem Tridentinum satis id, quod contendimus, innuisse, constat ex nuper dictis.
644
*Respondet etiam citatus Scriptor P.
Molinæ obijcienti citato nu. 2. definitionem Gregorij XIII. vt eam ipse vocat etiam adducto vers. Nos verò, declarantis scilicet, præsente eo, qui ante mortis articulum legitimus Confessarius est, non posse moribundum Sacerdoti simplici confiteri. Videatur, si iuuat responsio apud illum. Videtur sanè excessisse doctus Pater, sicut in verbo Stultitia, de quo vers. dicto, Nos verò: ita in nomine definitionis; cùm si quidquam à Pontifice responsum, doctrinale potius sapientis Doctoris responsum, quam Pontificia fuerit decisio, vnde scripto non tradita, neque à Scriptoribus obseruata. Eam autem ignorasse Nauarrum, qui contra sententiam scripsit Consilio 23. nu. 2. de pœnit. & remiss. in 2. editione, retractans illam, quam in Manuali fuerat amplexus Cap. 26. n. 26. incredibile est, cùm Romæ scriberet, & rerum huiusmodi esset diligentissimus obseruator. Quòd si & ignorasse illum, & Consiliorum etiam euulgatores dicamus, ex eo arguere etiam possumus, talem scilicet fuisse Pontificis responsionem, vt non curauerit ille in communem venire notitiam, nolens probabilibus sententijs præiudicium importare.
645
*Neque circa præsentem quæstionem diutiùs iuuat occupari ad finem operis opportunitate transmissionis vrgente. Quæ enim Cardinalis Lugo plus alijs robustus obijcit, à P. Dicastillo soluta poterit lector studiosus inquirere: Vnde ex disquisitione præsenti, vnum aut aliud pro resolutione præcipua, ex qua illius occasio desumpta, tantùm adijciemus.
P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disputat. 30. Sect. 3.
nu. 5. rogat an si in articulo mortis adsit Sacerdos, qui ex priuilegio habeat iurisdictionem ad absoluendum à reseruatis Summo Pontifici, debeat ille necessariò præferri alijs habentibus tantum communem iurisdictionem? & respondet negans, redditque rationem: Nam reseruatio facta | Summo Pontifici non obligat in illo articulo, vel po
P. Suarez.
tiùs non comprehendit illum. Item, quia illud est veluti quoddam priuilegium, quo nemo vti tenetur, sed potest sequi Ordinarium ius. Hæc ille, ex quibus inferri potest idem de dispensatione dicendum, vt non sit necessarium ad Commissarium Cruciatæ recurrere, sed sequi ordinarium, cùm in illo facultas ad dispensandum per priuilegium habeatur.
646
*P. Thomas Sancius Lib. 2. in Decalogum Cap. 13. nu. 14. contra Zambranam de casibus articuli mortis Cap. 4. Dub. 4. nu. 15. & Dub. 6. nu. 4. cum alijs, quos refert, affirmat infirmum, qui non potest per se adire Superiorem, aut accersere, Non teneri per litteras, aut Confessarium, & sic concludit: Nec tandem placet teneri pœnitentem accipere Bullam: Quòd non teneatur quærere priuilegium proprium, sed poßit ordinario iuris beneficio vti. Hæc sapiens ille Magister, quibus potiùs standum, quàm ijs, de quibus nu. 634. quia post opus de Matrimonio scripta, & ita re meliùs perpensa, sicut Nauarrus in retractatione sua illa protestatus, de qua nu. 640. Addi potest in hoc negotio non solùm priuilegium quærendum, sed & pecuniam erogandam; quod est onus à nemine rationabiliter iniungendum, quando sine illo potest quis ordinario iuris beneficio vti.
Loading...