SECTIO XXI.

SECTIO XXI.

Circa obligationem sequendi partem tutiorem, an Auctor conuenienter & consequenter philosophetur. Ex quo ampliùs propriæ sententiæ veritas illustrata.
180
*OBligationem huiusmodi fatetur ille,
Proponitur ille.
& propositam regulam cum sententia de libertatis possessione rectè componi affirmat; immò stabiliri pag. 251. n. 337. Quod videtur difficile, cùm semper tutius sit sequi præceptum, quantumuis possessio fauere libertati videatur. Vnde n. 335. sibi obijcit D. Fagnanum sententiam Doctorum pro libertatis possessione stantium proponentem vti contrariam insigni regulæ de tutiori parte in dubijs eligenda. Respondet autem nu. 335. sensum regulæ esse, sequendam partem tutiorem probabili & dubia pręcisèpræcisè accedente ignorantia inuincibili, ex qua fit vt non culpabiliter erretur, si reuera error in ea amplectenda committatur. Sed certè
Exploditur euidenti ratione.
iuxta hunc dicendi modum id non obtinetur, quod intenditur, nisi ad sententiam de licita probabilis sententiæ sequela declinetur. Tutior enim pars dicitur, in qua nullum est peccandi periculum, cui se operans exponat. Atqui operans dicto modo id non euadit, nam ad honestatem talis operationis asseritur necessarium esse actum, quo operans iudicet se ignorare inuincibiliter, & ita licitam esse operationem. At sic procedens necessariò cognoscit, etiamsi id ignoret, posse tamen errare, & ita contra præceptum operari. Ergo dum ad operandum procedit periculo se transgressionis exponit. Quid ad hæc? Illud certè, non peccare, quia iuxta prudentium operatur dictamen, non quidem humana tantùm prudentia, sed Christiana, quam Dei timor comitatur. Atqui hoc etiam & nos dicimus: Ergo ad nostram sententiam, dum præfato discurritur modo, declinatur.
181
*Dices in casu vt ab aduersarijs explica
Multiplex euasio præclusa.
tur, (si tamen plures illi sint, Auctor enim singularis sua in existimatione videtur quam neque in suo Prospero, vt prosperè procederet, inuenire potuit, licet illum inuitum trahere, corrasis hinc inde leuibus argumentis adnitatur) transgressionem esse materialem. Et benè id quidem, sed non aliam esse affirmant sententiæ nostræ patroni: Iam sumus ergo pares. Dices prætereà cùm inuincibili ignorantia omnes sentire nullum esse peccatum, aut illius periculum. Benè item. Sed sententia contraria etiam illam esse ait, quia reuera impossibile est quæ sit vera ex duobus opinionibus oppositis, explorare, & ita an certò obliget præceptum, nisi ea stante. Dices insuper iuxta præfatum dicendi modum omnem cessare formidinem, quod secus accidit in opposito. Et hoc etiam bene quidem dictum, si Auctor probaret esse defectum illum formidinis necessarium, cuius oppositum relinquitur demonstratum. Item, ex eo quòd formido non adsit, vt contenditur, erroris periculum non tollitur, iuxta dicta, quia ad statum illum formidine vacantem voluntariè peruenitur, dum collatio rationum præcedit, ex quibus habetur posse in exercitio operationis errari. Ponamus opinionem hîc & nunc, quæ libertati fauet contra præceptum esse probabilem: in illo præcisè statu est obnoxia errori & periculo transgressionis præcepti materialis. Tunc vltra. Eam P. Bonæ Spei assumat, & suis illis ad certam honestatem conuestiat requisitis: ex eo quidem non mutatur obiectum: ergo operatio errori subiecta remanet, & totum illud voluntariè ab Auctore disponitur. Ergo quod de carentia formidinis dicitur, nihil præstat ad Auctoris caussam promouendam.
282
*Arguo insuper. Quia si modus ille ex
plicandi regulam de tutiori parte eligenda congruens iudicatur, iuxta sententiam nostram similis potest adhiberi. Pro quo facit id quod dictum nu. 41. ex Recentioribus quosdam sentire sufficiens esse iudicium probabile ad honestam operationem: quod communiter non admittitur, sed necessarium esse iudicium moraliter certum. Sicut ergo ad saluandam regulam asseritur stare illam, dum certior opinione probabili præcisè sumpta eligitur pars; ita & saluari potest si dicamus eum tutiorem partem eligere, qui non est probabili iudicio contentus, de quo Auctores dicti, sed iudicium certum vti necessarium statuunt, & congruo modo explicant, vt est à nobis explicatum. Sic enim certior eligitur via priori illa, & ita tutior. Immò iuxta sententiam prædictorum Scriptorum potest modus consimilis saluandi regulam inueniri, quia dici potest sic operantes certiorem partem amplecti, quatenus certior hæc pars est comparatione operationis | cum dubio, quod aliquando licere, practicè illud deponendo, fundari in aliquorum sententia potest, qui de matrimonio id asserunt, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 2. de illo Disp. 41. num. 44. & licet eidem Patri videatur talis sententia improbabilis nu. 47. id non debet obstare, quia quando pars tutior eligenda dicitur, illud Tutior non sumitur in vim comparatiui, sed positiui, pro certa inquam, vt Patrem Bonæ Spei explicuisse ac comprobasse vidimus n. 143. quatenus existimat operari iuxta opinionem probabilem præcisè sumptam, scilicet non exclusa formidine, non esse licitum, & ita nullo modo certum, vnde comparatione illius nequit dici tutior sententia opposita, nisi in sensu explicato.
183
*Prætereà stante possessione pro liberta
te, non est necessarium ad modum illum inuincibilis ignorantiæ recurrere: ergo immeritò vt necessarius inculcatur. Assumptum probo. Quia aliàs possessio nullum effectum specialem præstat: quod in sententia D. Fagnani possumus euidenter ostendere, qui, vt vidimus, negat possessionis titulum allegari posse in materia aliarum virtutum à iustitia diuersarum. Ille ergo (& idem est de quolibet alio cum ipso sentiente) assumpta opinione probabili eâdem, quæ talis iudicatur, & cum illis adminiculis munitam deprehendens, quæ ad moralem certitudinem sufficiant, iuxta suum philosophandi modum, potest iuxta ipsam licitè operari, vbi nullus ad possessionem libertatis respectus: Ergo illa nullum specialem ad negotium, de quo agimus, præstat effectum. Vbi dici nequit id non stare cum sententia Scriptoris præfati de obligatione sequendi partem tutiorem; sic enim non licet sequi opinionem se tenentem ex parte libertatis: nam iuxta ipsum partem minùs tutam sequi potest, qui extra dubium versatur, vnde ita scribit apud Auctorem citato nu. 337. Cùm ius est absolutè dubium, aut quis credit esse certum, aut credit esse du
Fagnanus.
bium. Si credit esse certum, tunc res est extra terminos præsentis controuersiæ, quia is non versatur in dubio, & ideò potest sequi opinionem minùs tutam, etiamsi illa sit falsa, quia excusatur propter ignorantiam iuris obscuri & intricati secundùm Innocentium in Cap. Per tuas II. 2. de Simonia. Aut credit illud esse ius dubium sicuti est: & tunc dubium iuris absolutè concurrit cum dubio personæ, cum quo operari non licet absque peccato, vt fatentur ijdem Suarez & Sanchez &c. Iuxta quæ opinionem minùs tutam potest quicumque amplecti, cessante dubio, etiamsi falsa sit: Ergo & qui ita scribit sic etiam se gerere potest, dum fundamenta conquirens & conferens, extra dubium se statuit, & ita sine respectu ad possessionem operari.
184
*Respectu autem eius, qui possessionem
multùm in pręsentipræsenti caussa asserit habere momenti, & aliôqui iudicium exigit, quod nequeat cum formidine aliqua saltim speculatiua componi, id etiam constat, vt n. 147. ostendimus. Et quidem si possessio validum motiuum est, vt esse debere conuincitur ex solutione argumentorum D. Fagnani contra illam, & alijs superiùs adductis, pro eôdem, quando quis opinionem, quæ ex parte libertatis se tenet, secutus operatur, illa reddi pro ratione potest: si quisquærat, vnde opinionis talis licita sequela sit, respondendo scilicet, quia libertas est in possessione, & non est ius, aut vehemens præsumptio expressè resistens, iuxta modum loquendi ipsius n. 339. Atqui iuxta modum dicendi eiusdem de ignorantia inuincibili, dicere nequit. Ergo &c. Maior videtur manifesta, & Minor ostenditur. Quia posita huiusmodi possessione non licet operari; ergo titulus ex illa desumptus nullius roboris est, & ita reddi pro ratione nequit, sed ad ignorantiam talem negotium reuocandum. Sicut quando pro ratione est præsumptio, iuxta dicta nuper ex Auctore. Quomodo stare potest vt ratione possessionis regula de tutiori parte eligenda ampliùs stabiliatur, pro qua firmanda tot inducuntur textus ex D. Fagnano citato num. 337. quæ pro illa quidem sunt, sed pro stabilimento ex possessionis titulo nihil est ponderis vel exigui, sed quod infirmare eam potiùs videatur? Iuuat Auctoris verba hoc loco dare, quæ habet ille pag. 303. vbi ita scribit, Si ad hanc ex præmißis D. Fagnani do
ctrinam maturè attendatur, in materia fidei & morum, omnis opinio quatenus probabilis præcisè, dura sit aut benigna, displicet: omnis illa tutior, siue moraliter certificata iudicio moraliter inuincibili, quòd sequendo erretur inuincibiliter, si erretur, placet: neque hac tutior aut strictior quærenda est. Nos istam doctrinam Dub. 7. per totum efficaciter, ni fallor, probauimus, illam sequitur pientissimus D. Fagnanus &c. Sic cùm illa fateatur ingenuè, ex eo habemus, siue iuxta sententiam D. Fagnani negantis possessionem in materia virtutum aliarum à iustitia distinctarum, siue in opposita, omnem probabilem opinionem posse licitè ad praxim aduocari, cum additamento illo. Ergo sine respectu ad possessionem dictam etiam id stare potest. Pater illatio. Nam D. Fagnanus illam negat, & D. Fagnani sententia probabilis est. Ergo dummodo id habeatur, quod ipse requirit, iuxta illam erit licitum operari à quocumque etiam circa hoc Antifagnano. Sicut autem hoc ex eo habetur quòd ignorantia dicti generis admiscetur, ita & cùm quis possessionis titulo se tueri contendit, quia non magis influit titulus iste in hoc casu, quàm in priori: quandoquidem, vt ostendimus, nequit reddi pro ratione, & vnica illa est ignorantiæ peremptoria ratio.
185
*Possumus etiam contra Auctorem ex
eo, quod admittit, satis robustè consurgere. Ipse enim pag. 254. Col. 1. Sic ex P. Gonetio argumentum contra doctrinam suam de meliori possidentis in dubio conditione proponit. Dubitans in die Iouis an transacta sit media nox potest tuta conscientia comedere carnes, non verò si in die Sabbati dubitet. Cuius differentiæ rationem reddunt planè ridiculam: dicunt enim quòd in primo casu libertas vescendi carnibus stat pro die Iouis, in secundo verò præceptum abstinentiæ pro Sabbato. Posset enim gulosus in sui fauorem facilè respondere, quòd sicut in dubijs melior est conditio possidentis, ita etiam ex alia regula, odia sunt restringenda, & fauores ampliandi: Est autem odiosum dicere quòd aliquis teneatur ad seruandam abstinentiam absque certitudine suæ obligationis. Ad quod ille respondet licere die Iouis &c. comedere carnes, non die Sabbati &c. quia melior est conditio diei Iouis, in qua licet | aduersus diem veneris inuincibiliter ignoratum: tantumq; abesse vt oppositio Gonetij faciat hanc rationem ridiculam, quin potiùs se ridiculè ex sibilandum perhibere, qui talem oppositionem format &c.
186
*Iuxta quæ habemus eum, qui die Iouis audito horologio aliquo carnes comedit, licitè id facere, quia in possessione est dies talis, & dubius an transierit, dum horologij alterius expectat sonum. Ex quo habetur ita esse ignorantiam diei Veneris, vt necessariò aliqua circa rem istam subsit formido: nam cùm propterea comedat, quia ad alterius horologij sonum appellat, dum sic agit, non potest non opinionis contrariæ cogitationem fouere, cui est formido congenita: ea enim, quæ est ad horologia attentio, ad opiniones pariter attentio est, iuxta quas operatur, ita vt impossibile appareat, saltim moraliter, secus operari. Ergo ignorantia prædicta stat cum formidine partis alterius speculatiuè se habente, quatenus non impedit iudicium practicum certum de licita operatione. Meritò autem Gonetij instantia reijcitur, quia differentiam dictam debilissima ratione conatur euertere, ex regula inquam illa, ad quam Auctor non respondet, quia nullius roboris eam esse dignouit. Dicendum tamen regulam de odijs
& fauoribus non ita esse intelligendam, vt quidquid odiosum est restringi debeat, & quidquid fauorabile extendi in omni genere, ex ea solùm ratione quòd odiosum aut fauorabile sit, sed attentis rerum, de quibus agitur, conditionibus, verbis legis, & eiusdem ratione: ex quo accidere potest vt id, quod odiosum videtur, eo quòd onus apponat, ampliari debeat, & quod fauorabile, coarctari. Sic illa, in quibus animæ periculum vertitur, amplianda & extendenda sunt ad latitudinem rationis, iuxta ea, quæ cum multis habet D. Fagnanus apud Auctorem pag. 253. num. 338. & priuilegia, quæ vt talia fauorem præseferunt, quia ab onere eximunt, restringenda multoties esse benè ostendit Glossa circa Regulam 15. nu. 6. Estque non facilis negotij certum aliquid constituere, ex quo intelligi possit quando aliquid sit odiosum, & quando purus fauor: id enim quod odiosum videtur, quia grauat, potest, vt dixi, ad fauorem animæ trahi, aut etiam legis: sicut respectu huius esse odiosum, quod personæ commodum importat. Item, fauoris & odij cessant rationes, vbi per legem aliquid statutum inuenitur, vt circa decimas videre est, in quibus exempla extant à citata Glossa, & Ioanne Andrea adducta. Et ita cùm ex Iure habeatur certa regula de meliore possidentis conditione, contra eam nequit generalior illa de odio & fauore conuenienter allegari. Et quidem Auctores negantes licere operari in dubio quando præceptum possidet, regulam pręfatampræfatam de odio & fauore neutiquàm sibi fauere plenè recognoscunt, vnde ea non obstante obligationem ad præcepti adimpletionem agnoscunt; in quo rectè se gerere aduersarij negare nequeunt, quod & arguens profitetur. Ergo nullius illa roboris in negotio præsenti, & ita ineptè pro eôdem allegatur.
187
*Claudit Auctor Resolutiones suas pag.
256. vbi regulas quasdam seruandas profert in concursu æquè probabilium opinionum, quando est ignorantia certæ possessionis, & partis tutioris, ac concursus incompatibilium præceptorum, & sunt ex Fagnano illæ, ac repetitæ, sicut alia, de quibus dictum n. 79. & ex eisdem contra vtrumque valida instructa argumentatio. Sequuntur deinde diuersæ sententiæ, cum Censuris adiectis, de quibus non est hoc loco instituenda disputatio: quædam enim ex illis probabiles non modò sunt, sed cum excellentia in eo genere: aliæ meritò reprobandæ, sicut & reprobatæ aliquæ Pontificia auctoritate, de quibus Parte 1. dum cum P. Gonetio specialiter ageremus, quia verè probabiles non sunt, licet à modernis nonnullis cum approbationibus editæ, quorum & nos in officiosam licentiam, dum pro opinionum probabilium licita decertamus sequela, quod non semel admonuimus, reprobamus. Quod insuper contra D. Caramuelem detonat pro D. Fagnani affectata defensione, quia caussam non concernit nostram, pariter omittendum.
Loading...