SECTIO XXXII.

SECTIO XXXII.

Argumentum ex cultu Conceptionis immaculatæ Virginis desumptum an in negotio præsenti sit congruum.
307
*ADducit illud Illustrissimus Cara
muel, quod tamen non esse ad rem affirmat P. Vincentius Baronus Parte 1. Theologiæ moralis Disput. 2. Sect. 2. Arti. 1. §. 1. vers. Eiusdem furtis, vtpotè ex re desumptum, quæ ad agenda non pertineat, nec mores concernat, sed ad speculationem tantùm, quòd scilicet Virgo concepta sine peccato sit, quod probabili assensu potest affirmari. P. Bonæ Spei piè magis circa hoc mysterium affectus, cùm argumentum idem contra D. Caramuelem agens tetigisset, nihil sibi morandum censuit circa illud, eo quòd veritatem asserti supra opinionis ambi|guum eminere putauerit, pro quo peculiare scriptum à se editum adlegauit. Sed P. Terillus Quæst.
Vt stet pro eo P. Tirillus.
21. nu. 16. & seqq. merito à D. Caramuele inductum testatur & probat, quia præsens quæstio non ad solam speculationem spectat, sed materiam morum concernit: nam in ea fundatur peculiaris Dei cultus, nempe erectio altarium, Missæ celebratio, Indulgentiarum, & priuilegiorum concessio, concionum feruens exhortatio, quæ eò tendunt, vt glorificetur Deus præseruans, & Beatissima Virgo à peccato præseruata: quæ stare conuenienter non possent, si probabilitas ad securitatem conscientiæ non sufficeret. Pars enim tutior in hac re est omne iudicium suspendere donec Ecclesia veritatem definierit. Qui enim sic operatur, certus est se ab omni esse errore immunem, & illius periculo: quod non habet, qui alterutro parti adhæret; cùm tamen certum sit licitum esse credere Deiparam conceptam fuisse sine peccato. Sic cùm præmiserit, subdit tamen ita: Immò hoc adeò certum est, vt oppositum sine errore intolerabili dici non poßit. Post quæ sic pergit: Similiter licitum est Thomistis contrariam sententiam tenere, quia vtrumque satis apertè traditur in Bulla SS. D. Alexandri VII. Iam quæro quid sit quod certam reddit honestatem voluntatis flectentis intellectum in assensum rei in materia fidei nondum certæ? Non obiectum ipsum affirmatum vel negatum, nam illud certum non est. Quid ergo? Sola probabilitas: nam illa dempta, nemo absque peccato talem B. Virginis immunitatem posset asserere, aut negare, &c.
308
*Dico Primò. Dom. Caramuel rectè ar
gumentari censendus est iuxta eorum mentem, quibuscum agebat, qui sententiam de immaculata Conceptione in gradu tantùm meræ probabilitatis constitutam sentiebant. Contra hos enim rectè & robustè illius discursus militat, qui & per adducta nuper irrefragabiliter comprobatur. Quod quidem ratione à priori ostendo. Nam opinio, quæ supponitur vt fundamentum moralium operationum, non est tantùm speculatiua, sed etiam ad praxim pertinet: talis est ea, de qua agimus: ergo non est tantùm speculatiuè probabilis. Maior videtur certa: Nam talis opinio omnino est diuersa ab alijs, quæ ad praxim non applicantur, vt sunt innumeræ in Theologia. Minor constat ex dictis, vnde innegabilis est consequentia: & quidem assertio D. Fagnani ea est, vt non liceat sequi opinionem probabilem in materia fidei & morum. Ergo etiamsi dicamus opinionem dictam ad materiam morum non spectare, saltim quatenus spectat ad materiam fidei, licita erit: non quòd de fide sit mysterium circa quod versatur, sed quia materia fidei esse potest quantùm ad probabilitatem & cultum, vt constat ex quamplurimis Pontificum Decretis, & Concilio Tridentino in Decreto de peccato originali.
309
*Prætereà, opinio prædicta defensata
Aliæ pro eo rationes.
à pluribus, & suos etiam aduersarios expartaexperta, ab ijs est ita censuris, & modis alijs impetita, vt opus fuerit à Pontificibus circa hoc specialem prouidentiam adhiberi, ad vitanda scandala & fidelium conscientias tranquillandas, varijs circa hoc Constitutionibus & Decretis publicatis, censuris adiectis, & peccati in eo mortalis facta mentione, si in alicuius partis sequela illud futurum asseratur. Atqui hæc non obscurè ostendunt materiam hanc etiam ad mores spectare: Ergo ex ijs non est, quæ ad nudam spectant speculationem, Theologicis quæstionibus. His addendum PP. Prædicatores post prudentissimam deliberationem vt conuenientissimam in materia morum opinionem piam tandem amplexos, quia ex oppositæ defensione non modica experti sunt moribus turbamenta profluxisse. Item. Quæstio erat inter illos circa probabilitatem: quidam enim eam negarunt, alij probabilem quidem, sed minùs probabilem censuerant, ex quo circa cultum diuersimode discurrebant: quæ quidem mores manifestè concernunt: quidquid enim de probabilitate actum, in ordine ad cultum trahebatur. Et quis non videat quæstionem hanc diuersam esse ab illis: An Virgo contraxerit debitum originalis peccati, an caruerit precati fomite ante Verbi conceptum, an ligatus, vel sublatus fuerit, & similes; ex quarum resolutione nihil, quod ad mores spectet, aut cultum peculiarem importet, constat eliciendum. Est ergo in illa ratio specialis, & ita meritò contra aduersantes vsurpata,
310
*Dico Secundò. Opinio prædicta à
Dom. Caramuele non rectè proponitur vti exemplum probabilium, oppositæ probabilitatem inculcante, in quo ille minùs videtur conuenienter & piè locutus in Apologemate, & etiam alibi. Id probo. Nam opinio dicta ita est certa, vt opposita probabilis non sit vt ostendi Tomo 1. Problematum Theologicor. in Prolusione Apologetica. §. 5. & seqq. Vnde pro dogmate certo habendum origineæ puritatis mysterium, moraliter quidem tali, omnem formidinem excludente, ex nouo fundamento in citata Bulla Alexandri VII. probat P. Vincentius Fassori in Appendice Opusculi 2. de Conceptione immaculata Virginis Quæst. 1. Diuis. 9. septem pro eo congerens rationes, quæ vtinam ab omnibus ita accipiantur vti à docto Patre proponuntur. Ego ex Constitutione prædicta hæc firmamenta deriuo.
  1. Pontificem Regis nostri Philippi, & reg
    norum eius precibus exoratum, aliquid speciale in fauorem mysterij concedere voluisse, vt ex tenore eiusdem constat.
  2. Nouum robur addere Constitutionibus Prædecessorum, quas refert, & in fauorem mysterij emanauisse testatur.
  3. Prædecessorum suorum exemplo fauere, nec non tueri pietatem ac deuotionem colendi & celebrandi Beatißimam Virginem præueniente scilicet Spiritus sancti gratia, à peccato originali præseruatam. Quæ sunt illius verba. Pietas ergo & deuotio fidelium circa hoc mysterium, non vt tumultuariæ multitudinis contentio est accipienda, cum sit hoc veræ pietatis ac deuotionis feruentis argumentum, ex quo & veritas roborata.
  4. 311
    *Ex citatis verbis; in quibus mysterium assertiuè proponitur; Præueniente scilicet spiritus sancti gratia à peccato originali præseruatam. Neque enim tantùm iuxta mentem fidelium prolata comperiuntur.
  5. Pontificem desiderium suum expromere, vt omnes veritatem istam amplectantur, verbis illis: Cupientesque in Christi grege vnitatem spiritus in vinculo pacis, sedatis offensionibus & iurgijs &c.
  6. Ecclesiam in celebratione Festi semper pręseruationempræseruationem à peccato in creatione & infusione animæ coluisse: quod clariùs & expressiùs intimatur.
  7. Censuras & pœnas innouari cum nouo mandato in fauorem sententiæ piæ.
  8. Vocari absolute Piam, ibi: secundùm istam Piam sententiam quod fuerunt qui negarent. Si ergo absolutè Pia, hoc est sancta, & digna fidedelium fide: ergo & à Deo, Spiritu sancto ad id mouente, cuius vnum ex septem donis est Pietas. Ex quo solida elicienda Consequentia: non enim Deus Auctor est falsitatis.
  9. 312
    *Graues decerni pœnas in sinistrè interpretantes Constitutiones mysterio fauentes, ita vt aliquomodò frustrentur: Vt fauorem per illas dictæ sententiæ; & festo, seu cultui secundùm illam exhibito frustrentur.
  10. Easdem statui in eos, qui prædicta in disputationem reuocauerint, scilicet vt dubia. Ergo nullum dubitationis signum patitur Pontifex exhiberi.
  11. Exaggerari, & peculiarissimè exponi modos, quibus impugnatio, qualiscumque contingere possit, & censuris adiectis prohiberi.
  12. Illud speciale, vt si contingat argumenta aliqua contra piam sententiam proponi, in soluta minimè relinquantur. Vbi præter indicium, quod ex eo desumi potest aduersantis animi, quod omnino remouendum statuit, est insuper notatu dignum, indicari nulla esse contra mysterij veritatem argumenta, quæ congruam non valeant habere solutionem.
  13. Omne scriptum inhiberi contrarium, etiam prætextu definibilitatis. Vbi definibilitas videtur supponi, & nihil contra eam posse, quod considerabilis sit momenti, proponi.
  14. Omnem excogitabilem modum contradictionis censuris & pœnis appositis aboleri, etiam disserendo. Iudicatur ergo sententia dicta inexpugnabilis, irrefragabilis, & constantissimæ veritatis.
  15. 313
    *Prohiberi libros, in quibus contra mysterium extare aliquid comperiatur ab edito Decreto Pauli V. etiamsi non asserendo sed dubitando prolatum fuerit, sicut & inposterùm edendos, adiectione pœnarum. Vbi non additum, vt addi solet, Donec expurgetur.
  16. Oppositæ sententiæ nullam censuram prohiberi, nisi quæ cum peccato mortali connectitur, vt est hæresis, quibus & Pontifex addit impietatem. Vnde censuræ aliæ, si tantùm dicantur veniales, in facti contingentia non prohibentur, sicut neque asserere peccatum in eo esse veniale. Pro quo videri potest P. Fassori suprà circa §. 9. Bullæ, & Diuisione 11. citato, ac tota Quæst. 5.
  17. Pontificem testari se non definire, aut decidere sententiam piam. Ex quo apparet ea, quæ in hac Constitutione proponit, talia esse, vt non immeritò existimari posset ab eo per definitiuam decisam fuisse sententiam, & ita rumor increbuit, de quo & fidele possumus testimonium pronuntiare.
314
*Quæ cùm ita se habeant, peruicaciæ erit & proteruiæ intolerandæ asserere, etiam in dubium reuocare, Constitutionem præfatam diuersum nihil à Constitutionibus aliorum Pontificum continere, & ita sententiam Piam per ipsam non egregiè roboratam, & ita ad oppositæ improbabilitatem promouendam nullum afferre momentum. Quod insuper ex eo confirmari potest: Nam PP. Prædicatores post illius promulgationem, & Christiani populi acclamationem, plenum & assensum & consensum præstiterunt, cum ceteris & loquentes & pariter sentientes, quod in Constitutione præfata, vt iam diximus, à Pontifice concupitum. Cupientesque in Christi grege veritatem &c. Ex quo & arguere possumus: nam iudicium religiosæ adeò, doctæ, & numerosæ familiæ in negotio tali non potest non pondus habere permagnum. Iam enim de originali non contracto à Virgine videtur conuenienter dici posse, quod de non admisso veniali à Concilio Tridentino conclamatum Sessione 6.
Concil. Trident.
Can. 23. Quemadmodum de Beata Virgine tenet Ecclesia. Vt iam ad definitionem, pro qua ego multa in citata Prolusione, inoffenso possit pede properari.
315
*Dico Tertò. P. Terillus non videtur
conuenienter locutus. Si enim iuxta ipsum, vt vidimus, hoc adeò certum est, vt oppositum sine errore intolerabili dici non possit, quomodò probabilitati insistit, & nulla suppositione addita, iuxta illam ab ipso argumentum efformatur? & quidem quod addit in Bulla citata Alexandri contrariam sententiam teneri posse apertè tradi, non ita est: in ea enim tantùm prohibetur ne censuris ibidem expositis traducatur, & prætereà nihil. Vnde id stare potest quod vers. 16. remanet adnotatum. Et stātestante quidem iam communi EcclesięEcclesiæ, sensu de quo nuper, maius ad prædicta extat fundamentum, & ad id, quod in speciali admittit P.
Fassori citata Diuis. 11. in fine, posse scilicet oppositam sententiam dici temerariam, non exprimendo malitiam mortalem, eo quòd sine illa stare possit genus aliquod temeritatis venialiter tantùm culpabilis. Vnde asserens temerariam esse, non est statim vt reus transgressionis Pontificiæ Constitutionis damnandus, cùm assertum tale in sensu possit commodo, & à Pontifice permisso saluari, iuxta regulas censuris seruandas, de quibus Doctores. Nec de hoc plura, cùm materia præsens, amplum adeò argumentum exhibeat, & multa possit implere volumina, neque illis ipsius excellentia, magnitudo, & dignitas exhauriri.
Loading...