Vol. 5
R. P. DIDACI DE AVENDAÑO SOCIETATIS IESV, SEGOVIENSIS, In S. Inquisitionis Tribunali electo Censore.

AVCTARII INDICI TOMVS TERTIVS, SEV THESAVRI TOMVS QVINTVS, Multa continens peculiaria, & generatim vtilia.

ANTVERPIÆ, Apud IACOBVM MEVRSIVM, Anno M. DC. LXXV.
LECTORI AVCTOR.

LECTORI AVCTOR.

SCripturus pergo, Lector ingenue, & octogenarius pergo, qui scriptionibus finem iam imposuisse videri potui, præcedenti Tomo sic ferè ante biennium præfatus, vt nulla mihi cura, nisi de itineribus æternitatis superesse videretur. Fateor equidem sic me arbitratum, ad quod insignium virorum potui exemplo prouocari. P. Alfonsus Salmeron, non modò Societatis nostræ, sed & sui sæculi luminare magnum Neapolim redux (Roma) totum
se ad scribendum contulit vsque ad fractas vires: tunc enim libros clausit, vt se pararet morti, quam optabat, cùm diceret quòd melior sit misericordia Domini super vitas, Psal. 62. vers. 4. vt elegans èex Nostris enarrat Scriptor. Et erat Septuagenario maior, mortuus anno 1585 die 13. Februarij, qui & mihi est reassumptæ lucubrationis auspicium. Antiquius illud quod de Alberto sapientia & sanctitate Magno PP. Prædicatorum monumenta testantur, paucos inquam, qui octogenario vitæ restabant, annos, ab exercitijs legendi & scribendi feriatum, orationi & contemplationi omninò deditum transegisse: visitato quotidie loco, quem elegerat sepulturæ. Et licet diuina fuerit dispositione sic actum, illa ipsa documento esse potest vt intelligamus ætatem illam eiusmodi exigere vocationem.
Sed verò vt labori non parcam, à quo aliquandiu prædicta consideratione cessatum, rationes impellunt illæ, quas alibi exhibui celebriorum etiam Scriptorum, & probitatis eximiæ, ac eatenus de momento, à quo æternitas, iamiam propinquante anxia memoratione pendentium, exempla secutus, quibus nunc alios præstat adiecisse. D. Hierony
D. Hieronymus.
mus Epist. 89. sic D Augustino rescribit: Me autem ætatis vltimæ, & penè decrepitum, ac Monasterij & ruris secreta sectantem paruipendunt. Et quid ad hæc vitæ Scriptor Marianus Victorius? Nec tamen, inquit à studijs quidquam operæ remittebat: & non minùs ad orandum alacris, quàm ad legendum promptus surgebat. Sic ille.
Quid D. Bernardus? Cognoscens vir sanctus prope esse iam brauium, solito
D. Bernardus.
currebat alacriùs. Corpus lectulo decubans varijs exercebatur incommodis; animus tamen nihilominùs liber & potens, quæ Dei erant exercebat inuictus, non cessans in medijs quoque doloribus meditari sacrum aliquid, aut dictare. Sic lib. 5. vitæ al. 3. Cap. 1. Mortuus ille anno ætatis 63. Sed attritæ vires, ac morborum deproperata tempestas, eum decrepitis exæquabant.
Prouectior quidem B. Laurentius Iustinianus, de quo tamen sic Iu
B. Laurentius Iustinianus.
stinianus alter, Bernardus scilicet & enarrator & testis Cap. 10. vitæ: Agebat annum quartum supra septuagesimum, corpore quidem imbecillo & tenui, sensibus autem integris, & sine vllo vitio valetudinis. Vt autem nihil ad cumulatam gloriam deesset, perseuerauit scribens vsque ad eam diem. Fortè tunc Librum de gradibus perfectionis absoluit. Hæc ille.
Cui mirabile, & duobus præcedentibus vetustius succedat exemplum
D. Petrus Damiani.
B. Petri Damiani sic scribentis Alexandro Secundo, & abdicati Cardi|nalatus atque Episcopatus reddentis rationem? & certè salubrius est vt dimißis omnibus ad me redeam, me defleam, me iugiter meis oculis anteponam. Ecce enim iam oculi caligant, & solito ampliùs phlegmatis humores abundant. Rugæ subeunt, & dentium ruinam gingiuæ minantur. Caput denique, quod canis hactenus aspergebatur, Cycnæo iam albore niuescit. Vox raucit, virtus defecit. Et heu proh dolor, sola in me vitiorum radix ignorat penitus senectutem. Enimuerò quotidie mortem præ oculis teneo &c. Cùm ergo ille de se & ita fuerit locutus, & senserit, Bibliothecam tamen secum detulit in Eremum, qualem expressit Anonymus Scriptor inter Encomiastes alios operibus tanti Doctoris appositus ita scribens: Ipse enim hanc sacram Eremum sanctis operibus,
Anonymus Scriptor.
& diuino cultu primus illustrauit. Bibliothecam omnium veteris & noui Testamenti voluminum reliquit. Sic Auctor ille. Scribebat ergo inter omnia corporis detrimenta. Et quod est admiratione dignissimum, iuxta Scriptorem dictum, post secessum, tres supra quinquaginta annos vitæ peregit. Licet alijs secus, & verosimilius videatur, qui mortuum affirmant Anno 1080. Cùm etiam sint qui pauciores tribuant, vt videri potest apud Henricum Spondanum Tomo 2. Annal. an. 1072. n. 2. & 3. qui eo decessisledecessisse affirmat, sexagesimo & sexto ætatis, & secessisse an. 1065. de quo ille anno eodem. Vnde & mirum apparet vix quinquagenarium ea subijsse ætatis incommoda, quæ vidimus ex eodem.
In quo quidem est quòd diuinæ benignitati gratias agere non exiguas debeam in hoc ætatis cliuoso tramite, non ita cum genuinis eius grauaminibus conflictatus, neque enim oculi caligant, nec phlegmatis humores abundant, nec dentium ruinam gingiuæ minantur, nec vox raucit, aut virtus, seu vigor deficit (de hoc enim Damianus,) quidquid de canis sit, in quibus impedimenti nihil, & nonnullis incommodis, scribendi (vt mihi amicabili adhortatione multorum obtruditur) diutino labore contractis, sed talibus, vt & labore sint improbo superata. Hac erga cæli fauentia vsus, his animatus exemplis, aliquid elucubrare conabor, pro Indijs adhuc: circa quas, quod ad conscientiæ negotia præsertim attinet id accidit, quod circa terrarum tractus, dum nouæ nationes & regiones diu incognitæ deteguntur. Nam ad Polum Arcticum non est om
P. Acosta.
nis longitudo penitus explorata. Promontorium etiam Mendocinum non est satis cognita terræ amplitudo. Iam verò ex nostro Australi vertice, quousque procurrat continens vsque ad Patagonespos ita nemo hactenus explorauit, vt scribit P. Acosta lib. 1. de Nat. nou. orb. Cap. 20. Nec mirum si pro nouo hoc Mundo plura dicenda supersint, quando quæ ad veterem spectant tot Scriptorum meruere vigilias, exercuere solertiam, & paginas impleuerunt.
Quòd si piè & officiosè tendenti, ad metam peruenisse non detur, ipso in cursu vocante Deo, & dicente: Vsque huc venies, & non procedes
ampliùs. Iob 38. v. 11. parebo lubens Thesauri melioris obtentu, pro quo & quotidie laboro cum illis, qui altiori sensu. Quasi effodientes Thesaurum; gaudentque vehementer, cum inuenerint sepulchrum. Iob 3. v. 21. & 22. quia sepulchro inuento, vbi requiescat corpus, suus animæ Thesaurus, propriorum meritorum præsumptione displosa, in cælestibus, vbi thesaurizandum clamat ille, in quo sunt omnes Thesauri sapientiæ & scientiæ abs
Coloss. 2. v. 3.
|conditi. Coloss. 2. v. 3. Securissimè repositus comparatur. Matth. 6. v. 20. Sic sperare iuuat, quia sic sperare iubet Deus spei, quam & abundare in nobis optat Apostolus, dum ait: Deus autem spei repleat vos omni gaudio & pa
ce in credendo, vt abundetis in spe, & virtute spiritus sancti. Rom. 15. v. 13. vbi D. Ioannes Chrysostomus hom. 28. in citatam Epistolam, sequentem est lectionem amplexus? Vt exuberetis in spe per potentiam Spiritus sancti. Tali inquam, in qua Spiritus sancti potentia resplendeat; sic enim & viua & viuax, nec alijs ad salutem necessarijs præsidijs destituta. Vtinam in me talis, vt Bonæ-Spei Promontorium prætergressus, viuentium Terræ portum
Horat. lib. 1. Od. 14.
valeam fortiter & feliciter occupare. Pro quo Polarem stellam MARIAM, Christianæ nauigationis Helicen, & indefectibilem mystici Oceani Cynosuram, exorandam duxi sequenti Hymno, quem dictauit affectus, ad rem magis, quàm ad rigorem poeticarum legum attentus, iuxta veterem pietatem in D. Thomæ hymnis toleratam, alijsque.
MARIA Vena gratiæ,
MARIA Germen gloriæ,
MARIA Pharus lumine,
MARIA Fauus nomine.
MARIA Dies fulgida
MARIA noctis Nescia
MARIA Nubes rorida,
MARIA Solis Regia.
MARIA Fax viantibus
MARIA Cœli Iubilus,
MARIA vitæ Gerula
MARIA mortis Tumulus.
MARIA mundi Faustitas,
MARIA Fons solaminis,
MARIA Centrum cordibus,
MARIA Carmen Angelis.
MARIA honorum Titulus,
MARIA Alexipharmacum,
MARIA Terror inferi,
MARIA infirmis Baculus.
MARIA Vatum Gemitus,
MARIA Via lactea,
MARIA Exordium optimũoptimum,
MARIA Felix Clausula.
MARIA Manna cælicum
MARIA Sal conuiuio
MARIA Amoris Ferculum,
MARIA Nectar Triados.
MARIA Pacis Osculum
MARIA Regio florida,
MARIA Spei Oraculum
MARIA cunctis Omnia.
MARIA gratiæ Oceanus.
Huic seruo da Beneuola,
Vt tuum, consors Cœlitum,
Nomen laudet in sæcula. Amen.

INDEX PARTIVM, SECTIONVM, ET PARAGRAPHORVM TOMI TERTII AVCTARII INDICI

  • PARS PRIMA. De Sanctuario Indico.

    • SEctio I. Indici Sanctuarij descriptio. Num. 1
    • Sect. II. Quanti Sedeat Reliquiarum propositus Thesaurus æstimari. 6
    • Notanda Additio circa Reliquiam S. Jacobi Apostoli Hispaniarum Patroni. 14
    • Sect. III. De veritate Reliquiæ Diuæ Annæ matris Deiparæ cum notanda doctrina. 18
    • Digressio circa vnicum D. Annæ coniugium, & vnicam illius prolem MARIAM. 22
    • Sect. IV. De approbatione Reliquiarum Indici Sanctuarij. Vbi de illius neceßitate vt publico exponi cultui possint. 57
    • Sect. V. De necessaria approbatione Reliquiarum, vt de illis Missa & Officium poßint celebrari. 63
    • Sect. VI. De Reliquiæ magnitudine necessaria, vt de illa possint sacra officia celebrari. 67
    • Sect. VII. Facultas pro insignibus Reliquijs concessa quam habeat restrictionem. Vbi & de Reliquia in Ecclesia Matrice. 77
    • De Ecclesia Matrice, & alijs præter Regulares. 83
    • Sect. VIII. An ratione insignis Reliquiæ possint Sanctorum Festa eleuari ad ritum altiorem. 92
    • Peculiaris difficultatis enodatio circa SS. Innocentium Reliquias. 102
    • Sect. IX. Vtrum Reliquia non magna possit ratione qualitatis insignis reputari. 104
    • Sect. 10. Vtrùm quando habentur Reliquiæ insignes Sanctorum eôdem die occurrentium, diuidi queant, & distinctis diebus singulæ earum celebrari. 112
    • Sect. 11. Vtrùm Reliquiæ Sanctorum nullam inter se habentium connexionem, possint vnius Officij recitatione vno eodem die connecti. 122
    • Sect. XII. An Sanctis translatis ratione Reliquiarum stabilis poßit dies designari. Et ex alijs titulis perpetuò transferendis. 127
    • Sect, XIII. Quid præstandum circa Sanctorum Corpora & Reliquias, quæ diuersis in locis dicuntur asseruari. 136
    • Sect. XIV. Quid erga Sanctorum Reliquias faciendum, quorum ignorantur nomina. 146
    • Sect. XV. An Reliquiarum Festa possint infra Octauas de præcepto celebrari. 155
    • Dubium incidens. An ob vitandum nimiam dilationem in Translatorum celebratione possint infra Octauas celebrari. 164
    • Sect. XVI. Vtrùm Reliquiæ non insignes poßint minori ritu celebrari. 167
    • Sect, XVII. Vtrùm Festa Sanctorum, quorum Reliquiæ insignes habentur, in Translatione gaudeant aliquo iure prælationis. 171
    • Sect. XVIII. Circa Reliquias eorum, qui tantum sunt Beatificationis honorem consecuti. 175
    • Sect. XIX. Notanda quædam circa Festa sacrarum Reliquiarum iuxta dierum seriem, qui sunt ipsis per menses assignati. 180
      • Festa Januarij. Ibidem
      • Festa Februarij. 185
      • Festa Martij. 193
      • Festa Aprilis. 203
      • Festa Maij. 208
      • Festa Junij. 215
      • Festa Iulij. 221
      • Festa Augusti. 230
      • Festa ScptembrisSeptembris. 236
      • Festa Octobris. 245
      • Festa Nouembris. 254
      • Festa Decembris. 259
    • Sect. XX. De Sanctorum insignibus Reliquijs in Collegio D. Jacobi Limano | Societatis IESV. 264
    • Difficultas peculiaris, an ratione Reliquiæ insignis, possit Rex Baltassar vnus ex Magis adoratoribus Christi celebrari. 267
    • Difficultas alia circa Reliquiam S. Cordulæ Virginis & Martyris. 278
    • De SS. Georgio, Alexio, Aconia, & Terentia.
    • De D. Jacobo Maiore aliqua. Vbi & de eiusdem Reliquijs. 290
    • Proponuntur nonnulla ex Chronico & Aduersarijs Iuliani Petri circa prædicta, cum quibusdam alijs. 494
    • Sectio XXI. De Reliquijs Domus Probationis S. Antonij Limanæ Societatis IESV. 307
      • De S. Donato Martyre. 311
      • De S. Felice Martyre. 312
      • De S. Christina Virg. & Mart. 313
      • De S. Vincentio Martyre. 314
      • S. Beatricis Virg. & Mart. 315
      • De S. Aurelia Martyre. 316
      • S. Mauritij & Sociorum Mart. 317
      • De S. Saturnio Martyre. 318
      • SS. Vndecim millium Virg. & Mart. 319
      • De S. Vitale Martyre. 320
      • De S. Saturnino Mart. 321
      • De S. Victoria Virgine & Mart. 322
    • Litteræ testimoniales R. P. Claudij Aquauiua pro pluribus Sanctorum Reliquijs. 325
    • Sectio XXII. De Indulgentijs pro sacrarum Reliquiarum Visitatione concessis. 326
      • Nonnulla alia pro Indulgentiis expedita.
    • Assertio 1. Indulgentia concessa ab Archiepiscopis visitantibus Sanctuarium potest à successoribus multiplicari. 342
    • Assertio 2. Archiepiscopus potest Indulgentiam concedere quadragenaria maiorem. 345
    • Assertio 3. Indulgentia 40. dierum quomodo augeri possit plurium Episcoporum concessione. 348
    • Sectio XXIII. Circa dicta in decursu pro Sanctuario Indico vtiles Additiones.
      • §. 1. Ex Pontificali Romano quædam circa sacras Reliquias consideratione dignissima. 352
      • §. 2. De S. Fortunato Martyre. 357
      • §. 3. De S. Liberato Martyre. 359
      • §. 4. De S. Sulpitio Seuero. 363
      • §. 5. Quomodo Reliquiæ necessariæ consecratione Altaris fixi & portatilis. 366
      • §. 6. Episcopi vt visitare queant Sanctuaria Regularium. 392
      • Breues aliæ pro Reliquiis decisiones. 393
  • AVCTARII INDICI PARS DECIMA, ALPHABETARIA.

      • LIt. A.Absolutio à peccatis. Num. 1

        • An Absolutio valida fuerit respectu Indorum, qui sine Dei cognitione supernaturali sunt peccata confessi. 2
        • De absolutione à Sacerdote adhibita, qui solum humana fide crederet per absolutionem super naturalem remitti peccata. 12
        • De absolutione ab excommunicatione.
        • Peculiaris casus in materia immunitatis. 15
        • Casus alius Relegatorum Religiosorum. 19
        • De Religiosi alterius ex authorati relegatione. 28
        • De absolutione Religiosi ab excommunicatione, casus cum peculiaribus circumstantijs. 43
        • Circa præmissa vtiles discußiones. 48
        • Circa Confessarium Religiosum quid prohibente Prælato, pro complemento dudum propositæ doctrinæ. 62
        • Quid circa nuper proposita notandum occurrat. 68
        • De absolutione cum opinione probabili. 71
      • Academia.

        • Circa iura incorporationis in Limana difficultas. 74
        • Nonnulla alia circa Academicos Professores. 78
      • Accusatio.

        • Nonnulli circa illam casus occurrunt breuiter expediendi-.81
      • Aduocatus.

        • Dubitatum an poßit Aduocatus salarium leuare, si lites, pro quibus patrocinari debebat, defecerunt. 91
        • Ædificium.
        • Circa ædificium sacrum, & Parochialia iura disceptatio. 104
        • Circa ædificium dictum difficultas ob debita ad illud concurrentium. 112
      • Ægrotans.

        • Circa constantem iam diu Parochum, an illi dari possit Coadiutor ad succeßionem Canonicè institutum. 117
        • De Ægrotante Episcopo. 130
        • De Coadiutore Episcopi, siue Auxiliari. 139
      • Ætas.

        • Difficultas specialis circa dispensationem. in ætate pro Ordinibus sacris. 149
        • De priuilegijs aliis circa ætatem. 156
      • Affinitas.

        • Circa dispensationem in primo gradu pro foro externo. 1168168
        • Circa dispensationem ob violatum vinculum affinitatis. 173
      • Ambitio.

        • An in Canonica electione poßit quis pro se ferre suffragium, & ratione illius officium obtinere. 177
      • Archidiaconus.

        • Circa Limanum, An teneatur, sic iubente Archiepiscopo, Diœcesim visitare. 190
      • Archiepiscopus.

        • An electo ex Ecclesia alia, & ad gubernationem iuxta Regiam ordinationem admisso, liceat Indulgentias dilargiri. 193
      • B. Baptismus.

        • Dubium circa solemnitatem, quando ratione necessitatis non confertur in Ecclesia. 199
        • Digreßio pro Societate JESV in ordine ad examen suorum Scholasticorum. 202
        • Singularis casus circa Baptismum anno 1598. 206
        • Quædam notantur circa dicta. 211
        • Adduntur, & expenduntur alia ex eodem Magistro,. 217
        • Breuiores quædam Resolutiones circa Bap.tismumBaptismum paruulorum. 219
      • Beneficium.

        • Casus peculiaris. 224
        • Casus circa capacitatem Religiosi ad habendum Beneficium, præsertim Curatum.
        • Notantur aliqua circa præfatam Resolutionem.
      • Bulla S. Cruciatæ.

        • Priuilegia Indis concessa an per ipsam suspendantur. 237
        • Quædam expeditæ difficultates circa Indos. 241
        • Difficultas alia circa tempus publicationis. An scilicet vt publicatio vniformiter fiat in omnibus oppidis, possit in aliquibus non impleto biennio publicari. 245
      • C.Capellania

        • Cum Resolutionibus quibusdam circa illas. 247
      • Casus reseruati.

        • De reseruatis in Limano Archiepiscopatu. 259
        • Doctrina multiplex circa prædicta. 261
      • Census.

        • Casus occurrens circa emptionem census maiori pretio, rogante emptore. 268
        • Circa redemptionem census difficultas specialis, Censualista rogante. 277
        • Difficultas alia circa pecuniam non numeratam. 281
      • Clericus.

        • De Medico ad Ordines sacros promoto quid circa exercitium artis præsertim in Indijs. 286
        • Quid Clericis sit prohibitum circa Juris ciuilis auditionem. 293
      • Concilium.

        • Circa Concilium Prouinciale quæ obligatio pro Indijs in Metropolitanis, & in suffraganeis ad illud conuocatis. 300
        • Vtiles aliquot Additiones. 307
        • Confessarius. 314. vbi citantur verba, in quibus de illo.
      • Consecratio Episcopi.

        • §. 1. Circa consecrationem sine Bullis casus nuperus, & peculiaris. 315
        • §. 2. An concurrentibus duobus tantum Episcopis, necessariò debeant ad consecrationem adhiberi. 321
        • §. 3. An Præbendarij assistentes Episcopo consecranti Mitris vti possint. 326
        • Consilium Regium Indiarum. 332
        • §. 1. De iuramento circa obseruantiam Regiarum Ordinationum. 333
        • §. 2. Alia pro eadem iuramenti obligatione. 341
      • Contractationis Indicæ Domus. 351
      • Contractus.

        • Casus peculiares circa emptionem & venditionem. Sunt quatuor. 369
      • Casus alij pro contractibus.

        • Prætor Indicus vt poßit cum Regia pecunia contractare. 379
        • Prætoris Indici contractus alius. 381
        • De tradente gregem cum obligatione integræ redditionis, & præmio quartæ partis ex multiplicatione. 383
        • Celebris contractus circa Mineram Huancauelicensem argenti viui. 385
      • D.Decimæ.

        • De Parochis Indorum Decimas conducentibus. 390
        • Ratione nouæ Ecclesiæ erectæ an decimæ vltra solui solitas debeantur. 395
        • An ex prædijs & gregibus Ecclesiarum & Capellaniarum Decimæ debeantur. 401
      • Delegatus. 404. Vbi doctrina vtilis & peculiaris.
      • Dimissoriæ. Casus peculiaris & doctrinalis. 400
      • Dispensatio.

        • Circa §. 6. Compendij Indici. 417
        • Circa §. Eumdem pro denuntiationibus matrimonialibus. 419
        • Ordinarij an & quando queant in foro conscientiæ dispensare. 422
        • De peculiari dispensatione circa pœnas ante pronuntiatam sententiam,. 426
        • Donatio.
        • Circa donationes habentium parentes | in Hispania, & Indijs degentium. 440
        • De donatione facta absenti. 444
      • Ecclesia.

        • De violatione ratione vsus Matrimonij. 447
      • Electio.

        • De electione cuiusdam Prælati cum peculiaribus circumstantijs. Vbi de subornatione. 449
        • Circa electionem in Capitulo ex peculiari concessione Generalis. 472
        • De Abbatissæ electione inspicientibus suffragia scripta quatuor Religiosis, qui adstabant electioni. 475
      • Eucharistia.

        • Pronuntiata aliqua circa Indorum Communionem. 481
        • Adiectiones vtiles circa dicta. 488
        • Excommunicatio.
        • De excommunicato absoluto ad reincidentiam casus peculiaris. 495
        • De excommunicatione in Monitorio cum peculiaribus circumstantijs. 504
        • De Visitatore Religiosum Parochum excommunicante. 511
        • Circa Prætorem excommunicatum. 516
        • De Iudice incidenter cognoscente de delicto Clerici. 521
        • Excommunicatio an possit fulminari contra exercentes officium pro quo à Republica est aliquis ob pretium exhibitum designatus, cum prohibitione erga alios. 536
      • F. Factor, vulgo Fator, seu Commendatarius Mercatorum. 546
      • Festum.

        • An Festa introducta in Diœcesi, possit Episcopus statuere vt solùm in Ciuitate, & non in agris, cum obligatione seruentur. 552
    • G. Gabella, Gratia, Gratitudo, Gubernator, remissiuè. 558
    • H. Heres.

      • De herede grauato vtilis disquisitio. 559
      • Argumenta quædam contra præfatam resolutionem. 564
      • Ad sex priora responsio. 565
      • Duobus alijs fit satis argumentis. 570
      • An relicta pro Capellanijs possint in alium vsum commutari. 572
      • Circa Trebellianicæ detractionem. 580
      • I. Indi.

        • Quinque proposita dubia circa laborantes in Mineris Pelosinis. 589
        • Circa primum de venditione Indorum. 590
        • Circa Secundum de venditione Minerarum cum Indis. Vbi & de locatione, quod spectat ad Tertium. 591
        • Ad Quartum. 594
        • Ad Quintum de obligatione restitutionis. 596
        • Quædam pro ampliori Resolutionis proximæ confirmatione,. 601
        • Circa mercedem Indis debitam rebus in aliis laborantibus. 605
        • Circa Indos Huancauelicenses, & Minerarias Consultatio peculiaris. 612
        • De ingressu in terras infidelium. Ciunciorum, vulgo Chunchos. 616
        • Breuis excursio circa præfatam Resolutionem. 625
        • Circa Chilenos Indos pro eorum seruitute. 636
        • Circa Indorum Commendationes Resolutiones aliquot. 648
      • Indulgentia.

        • Circa Altare priuilegiatum dubium peculiare. 655
        • Dubium aliud peculiare circa electionem Altaris. 657
        • Circa Indulgentias Confratrum SS. Sacramenti, an Sacerdotes vti illis possint, & lacticinia ac oua comedere in diebus, in quibus aliàs non licet. 660
        • Circa Indulgentias Bullæ Cruciatæ pro mortis articulo dubia quædam. 663
        • Circa Indulgentias Jubilei Anni sancti. 671
      • Irregularitas.

        • Diuersorum casuum circa illas decisiones.
        • Primus de Sacerdote armorum offensiuorum artifice, & naturalem filium ante Ordines sacros habitum ad manufacturam instruente. 682
        • Secundus de comitante eum, qui alium occidit. 686
        • Tertius de occidente caussa defensionis cum specialibus circumstantijs. 692
        • Quartus circa abortum sincsine voluntate concurrendi ad ipsum, licet concursus extiterit aliqualis. 698
        • Quintus de concurrente ad abortum, sed non adeò proximè vt in casu præcedente. 706
        • Sextus de occisore, & vouente Religionis ingressum. 707
        • Septimus de habente conditionalem occidendi voluntatem. 716
        • Octauus de occideuteoccidente in rixa non prouocata, sed expectata. 718
        • Nonus de Religioso narrante capitale crimen à quodam commissum ei, qui delinquentem denuntiauit contra fidem secreti promissam. 720
        • Decimus de Parocho expellente reum seditionis, qui statim captus & infurcatus. 722
        • Notantur aliqua circa præcedentem decisionem. 728
        • Circa defectum natalium Asserta quædam. 737
        • Circa infectum Maurico sanguine ex parte matris. 740
      • Iudex.

        • Circa praxim Iudicum criminalium. Vbi & de Ecclesiæ immunitate. 745
    • L. Legatum.

      • De legato quodam non subsistente caussa. 756
    • M. Matrimonium.

      • De Matrimonio inter absentes sine Procuratore celebrato. 762
      • De Matrimonio contracto ex commissione Episcopi ob recusationem inhibiti-. 767
      • De Matrimonio celebrato cum mandato non subscripto, deprehenso postmodùm subscriptionis defectu. 772
      • Notantur aliqua circa Resolutionem. 776
      • Circa promissionem Matrimonij viri Hispani cum Æthiopissa firmatam iuramento. 780
      • Peculiaris Resolutio circa impedimentum criminis. 785
      • De vxorato Religionem ingresso cum vxoris licentia, manentis in sæculo. 792
      • De Indo in ebrietate sororem vxoris patruelisque vxorem carnaliter cognoscente. 802
      • Peculiaris Resolutio circa Matrimonium cum dispensatione inter consanguineos in tertio gradu. 808
      • Benedictionibus Ecclesiæ an stet contrahi aliquando Matrimonium. 811
      • De recusante Matrimonium post violationem futuræ vxoris, ob denegatam dotem. 812
      • De coniuge post votum Religionis emissum ingredi renuente, altero iam ingresso post votum simile. 814
      • Nonnulla circa Resolutionem præfatam vtilia additamenta. 819
    • N. Negotiatio.

      • Circa Bullam pro Indijs Clementis IX. 824
      • Nouitius.
      • De interruptione Nouitiatus per Nouitiæ transitum ex vna Religione ad aliāaliam. 834
      • O. Occasio.

        • De Moniali à sæculari indecenter contrectata. 837
      • Officium Diuinum,

        • Dubium peculiare circa Officia Translatorum. 842
        • Circa mutationem diuini Officij. 851
        • Opinio.
        • Circa vniformitatem in officio quid ratione probabilis opinionis liceat. 854
        • An ratione opinionis probabilis declaratus incurrisse Censuras possit se gerere ac si declaratio talis non extaret. 865
    • P. Parochus Religiosus.

      • Vbi multa circa grauem nuperam Controuersiam. 871
      • An Parochus Indorum, qui Beneficium sponte dimisit, sit eligibilis virtute Bullæ Cruciatæ. 886
    • Q. Quarta funeralis. Aliqua circa illāillam. 892
      • R. Repræsaliæ. Vtilia circa ipsas. 897
      • Residentia Societatis Iesv.

        • Circa legatum pro ipsa peculiaris difficultas. 904
      • Restitutio.

        • Peculiaris difficultas circa restitutionem propter osculum inuitæ feminæ. Vbi & circa Confeßionem. 907
    • S. Sancti.

      • Catalogus Reliquiarum in Collegio D. Jacobi Limano, præter illas, de quibus Parte 1. n. 264. 912
    • T. Tabachus. De illo aliqua. 914
      • V. Visitator.

        • Circa procurationem difficultas ratione consuetudinis. 925
        • Difficultas alia circa modum procurationis cum doctrina vtili. 920
        • De Religioso Visitatore. 928
        • De Visitatore Prouinciæ in Societ. IESV. 932
        • §. 1,. An Prouinciales possint Ordinationes & mandata Visitatorum abrogare. 933
        • Adnota nonnulla circa præfatam Resolutionem. 948
        • §. 2. Visitator an possit Visitatoris alterius, aut Prouincialis Ordinationes aut statuta mutare. 957
        • §. 3. De facultate Visitatoris circa forum internum. 959
        • §. 4. Circa licentias. 966
      • V. Vsus.

        • Qui accepit Pallium an in aliena Diœcesi exercere Pontificalia munia possit de licentia Diœcesani. 985
        • An Indicus Archiepiscopus ante acceptum Pallium poßit Ordines conferre. 994
        • An Pallio non accepto possit Archiepiscopus Missam Pontificali ritu celebrare.
        • Circa Episcopum suffraganeum coram suo Metropolitano prædicantem ante Pallij receptionem. 1005
      • V. Vxor.

        • Circa bona acquisita constante Matrimonio, quid mortua vxore non finito contractu,. 1012
        • Circa vxorem contrahentem marito absente. 1016
        • Pro vxoribus Proregum difficultates aliquot expeditæ. 1024
        • Vxori vt competat bonorum parapharnaliumparaphernalium vsus. Casus peculiaris. 1033
        • De vxore infideli post conuersionem mariti conuersa ad fidem, & nolente Sacra|mentaliter copulari. 1037
        • De vxoris licentia necessaria marito ad instituenda opera pia. 1046
        • Vxor soluto Matrimonio an retinere possit vestes à merito donatas. 1056
    • Z. Zelus.

      • De Zelo Catholicorum Hispaniæ Regum pro bono Indorum. 1065

FACVLTAS R.P. PROVINCIALIS.

EGo Alfonsus Rodriguez Præpositus Prouincialis Societatis Iesv in Prouincia Bœtica, potestate adid mihi factâ à Reuerendo admodùm Patre nostro Ioanne Paulo Oliua eiusdem Societatis Præposito Generali, facultatem concedo, vt Tomus tertius Auctarij Indici, qui est quintus Thesauri à P. Didaco de Avendaño Societatis nostræ Compositus, & eiusdem Societatis grauium, doctorumq́ue Virorum iudicio examinatus, & approbatus typis mandetur. In quorum fidem has litteras manu nostrâ subscriptas, & sigillo Officij nostri munitas dedimus.
ALFONSVS RODRIGVEZ.

SVMMA PRIVILEGII REGII.

CAROLVS Dei gratiâ Hispaniarum Indiarumque, &c. Rex Catholicus, Archidux Austriæ, Dux Burgundiæ, Brabantiæ, &c. Serenißimus Belgarum Princeps, diplomate suo sanxit; ne quis librum, cui titulus est R. P. Didaci de Avendaño Societatis Iesv Thesaurus Indicus, citra Iacobi Mevrsii voluntatem, proximis nouem annis imprimat, aut alibi terrarum impressum in Germaniæ inferioris ditiones importet, venalemúe habeat, qui secùs faxit, confiscatione librorum & aliâ graui pœnâ mulctabitur, vti latiùs patet in litteris datis Bruxellæ xvi. Decembris anni m. dc. lxvii.
Signat
LOYENS.
Loading...