C.

C.

CAPELLANIA.

CAPELLANIA.

247
*ALiqua circa illas doctè conclusa habet noster Auctor, & eorum plura apud alios extant, neque opus est vulgaribus quæstionibus opplere paginas, licet aliqualis operæ pretium esset scire quid vir ille magnus circa nonnulla senserit, quo eorum probabilitas augeretur. Et quidem recentior illa videbatur quæstio, An Sacerdos, qui debebat cele
brare in Altari priuilegiato, satisfaciat obligationi dicendo Missam in aliò Altari cum Indulgentia apposita alicui Medaliæ, de qua Diana Parte 9. Tract. 2. Resolut. 12. vbi pro sententia negante adducit Gauantum, Bonacinam, Homobonum, Cardinalem Lugo & Lezanam, cùm tamen ipse affirmatiuam tueatur cum Hieronymo Garcia in Summa morali Tract. 3. Difficult. 11. Dub. vlt. n. 25. Rubeo, Marchino, Pasqualigo, Leandro, & P. Pellizario, qui omnes sunt ex agmine Recentiorum. Sed vt stet illud Nihil sub sole nouum. Eccles.
Eccles. 1. v. 10.
1. vers. 10. iam præcedenti sæculo de hoc inter Theologos agebatur, & rogatus Auctor sic re
Quid Auctor.
spondit: Obligatus est Capellanus ad dicendam Missam in Altari, quod Fundator designauit: quamuis eam quandoque in alio dicere non sit peccatum mortale futurum, sicut dictum est ad primum dubium. Et hoc intelligitur dummodò Sacerdos certus sit omnino de Indulgentia grani benedicti, quod habet. Quod ideò assero, quia Indulgentia Altaris regulariter loquendo est magis authentica, quàm ea, quæ per granum, benedictum solet circumferri. Sic ille pro Diana, & asseclis; neque enim illi aliter de Medalia aut grano iudicabunt. Quòd si circa Altare probabilis tantùm habeatur certitudo, nec maior in alijs, idem dicendum. Si autem maior in illis, id
similiùs vero. Stante autem omnimoda certitudine pro Altari, non licet circa alia opinio probabilis iuxta Auctorem, vt ex resolutionis tenore compertum habetur, qui Indulgentiam grani affirmat futuram valde certam, quod ex probabili tantùm sententia non habetur, cùm reipsa possit aliter se habere.
248
*Videtur autem Diana his aduersari vers. vltimò, vbi ita scribit: Et licet inæqualis esset certitudo inter numismatis & Altaris priuilegium; at
Diana vt videatur aduersari.
tamen non cogor eligere certiorem partem, sed sufficit eligere probabilem, vel me non habere rationabile dubium, tale numisma non esse priuilegiatum, cùm illud acceperim à fide digno: secus in omnibus rebus esset ambigendi locus, & de ipso Altaris priuilegio, vel Bullæ circumstantijs, posset etiam quis dubitare, non secus ac de numismate. Sic ille. Qui in eo, quod ait de certitudine sufficienti, quando nequit esse dubium rationabile, admitti potest, sic enim moralis certitudo est; neque quando absolutè requiritur, ad omnimodam obligamur, cùm in illa esse gradus possint, vt omnes admittunt, circa quod Rubeus apud Dianam ita loquitur: Addiderim tamen hac in re posse quandoque esse periculum non satisfaciendi obligationi, quia Missa certò priuilegiata exigitur, qualis est dicta in Altari | priuilegiato, quod tale est per expressas Bullas Pontificis. Medaliæ verò non semper sunt ita certæ, & quandoque circumferuntur, quæ dictas Indulgentias appensas non habent: vbi igitur est moralis aliqua certitudo dictæ Indulgentiæ, licitè fieri, potest, & praxis communiter est talis. Hæc Auctor ille, sola probabili certitudine, cui dubium est semper adnexum, & falsum subesse potest, nulla ratione contentus. Quod autem de Bullis à Diana dictum, circa quas etiam insurgere dubitatio potest, si reuera ita est, cessat controuersia. Sed quòd non semper ita accidat, dubitari nequit, cùm tales esse circumstantiæ possint, vt nullus locus relinqui rationabili possit dubietati.
249
*Ex fundamentis autem præfatorum
Scriptorum videtur apertè colligi semper licere modum dictum celebrationis, quia ratione illius in nullo defraudatur Fundatoris voluntas, quæ solùm in re materiali ad substantiam non spectanti, nec ab eo curata, non impletur: locus enim nihil speciale confert, quod alibi non penitus habeatur. Cùm tamen noster Auctor id tantùm licere aliquoties iam viderimus affirmasse. Et quidem si Fundator Altare determinatæ alicuius Ecclesiæ, aut loci sacri, non designauit, ita videtur dicendum, vt Scriptores adducti volunt: si autem speciale designatum est, quia fortè in loco non erat aliud, sine intuitu aliquo, idem est consequenter affirmandum. Si autem cùm sint plura, vnum specialiter designatum ab ipso: aliquis videtur respectus habitus erga ipsum, & quando ille expressus, ob populi scilicet frequentiam, & honorem ipsius, ac peculiarem erga ipsum deuotionem, id omnium consensu est constans. Vnde solùm videtur esse difficultas posse, quando nullum aliud est indicium, quàm illud quod ex designatione desumitur. Et ita videtur asserendum ob rationem indicatam: cùm enim plura Altaria essent, electio huius peculiarem erga ipsum demonstrat affectum, vnde id prætermitti sine rationabili caussa erit proculdubio culpabile.
250
*Circa quod tamen Auctor in Respon
sione ad primum allegata ab ipso sic philosophatur, vt asserat in rigore obligari Capellanum ad dicendam Missam in Ecclesia & Altari designatis, vt affirmant Nauarrus Capite 25. nu. 134. & Tract. de Horis Canonicis cap. 5. nu. 13. P. Henriquez lib. 9. de Missa cap. 23. nu. 5. iuncto cap. 24. nu. 4. Syluester verb. Missa 1. quæs. 10. in fine. Et Fr. Emmanuel in summa cap. 249. verb. Missa Conclus. 9. circa finem. Et probatur ex Cap. Nos quidem, de testamentis, ibi: & cuncta secundùm voluntatem defuncti &c. Et Cap. Cùm dilectus de Constitut. & Cap. super eo de Parochis & Paroch. vbi quòd omnia onera Beneficio imposita in fundatione seruanda sunt. Nihilominùs regulariter loquendo hæc obligatio non est sub mortali, sed sub veniali, quia parua est materia. Posset autem esse culpa mortalis, si ex celebratione Missæ auctoritas Ecclesiæ & populi frequentia resultaret ex Fundatoris intentione quæsita, & numquàm aut rarò eam diceret Capellanus. Sicut etiam si Altare priuilegiatum designasset, & sæpiùs in alio non priuilegiato celebraret: contra iustitiam enim defunctorum animæ Indulgentia priuarentur. Nisi occupatum esset Altare, aut negotium momenti non leuis occurreret. Et in loco & tempore, ac hora posse dispensare Episcopum affirmat P. Henriquez lib. 9. cap. 24. n. 4. in fine.
251
*Iuxta Auctorem ergo quando rationes
illæ speciales non interueniunt, obligatio sub veniali est: ex quo videtur inferri etiam in casu priuilegiati Altaris, de quo agimus, idem iuxta ipsum dicendum. Ideò enim mortale censet non celebrare in illo, quia defunctorum animæ beneficio eximio Indulgentiæ priuantur: Atqui quando cum numismate, grano, aut Medalia celebratur alibi, talis priuatio non accidit, stante morali Indulgentiæ certitudine: Ergo solùm erit culpa venialis, iuxta ipsius doctrinæ legitimam consequentiam. Quod ergo de occupato Altari & negotio dictum, ad excusandam culpam etiam venialem spectat. Cùm enim sine mortali posse alibi celebrari asserat, tunc maximè cum caussa rationabilis occurrit, quales sunt illæ, de quibus dictum. Habemus ergo iam ex Auctore nostro resolutiones aliquas pro praxi verosimiles cum auctario non improbandæ doctrinæ.
252
*Sed superest circa Altare priuilegiatum
dubium aliud, An scilicet si Fundator illud non designauit, sed aliud, possit nihilominùs Missa in priuilegiato dici? Ad quod ita responsum. Vel Fundator sciebat tale esse Altare, & in eo casu Missa in designato dicenda, præsumitur enim erga illud specialem affectum habuisse, & in claris non est opus coniecturis, iuxta Iuris regulas. Vel non sciebat, aut fortè eo vsque non fuerat Indulgentia concessa: & tunc in illo dici Missa poterit: quod cùm sit ipsi, & defunctis alijs ad Indulgentiæ consortium aduocatis, dubio procul vtilius, iuxta ipsius voluntatem fuisse rationabiliter coniectatur. Quod duabus cum limitationibus accipiendum. Prima vt Altare Indulgentiæ sit in eadem Ecclesia; secus enim iniuria inferetur Ecclesiæ, dum iure ad prædictam Missam spoliatur, ex qua habetur vt magis frequentari queat. Secunda vt Altare à Fundatore designatum, ab ipso, aut eius progenitoribus non sit ædificatum. In tali enim euentu præsumptio pro illius voluntate militat, à qua non recedendum. Quæ quidem responsio satis est verosimilis.
253
*Dixi autem resolutiones priores pro
praxi verosimiles, sed non certas: siquidem quod ad obligationem attinet, non omnes approbant; cùm sit grauissimorum Scriptorum sententia regulariter loquendo esse sub mortali, vt videri potest apud Dianam Parte 1. Tract. 14. Resol. 29. vbi multos adducit, quos & sequitur, vbi consequenter negat id, quod circa calculum benedictum vidimus affirmantem. num. 247. Lezana Tomo 2. Verb. Missa. n. 45. D. Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 24. n. 33. cum quamplurimis, ex
quibus plures èex Societate. Sed verò in terminis, in quibus Auctor noster assertionem profert suāsuam, non videntur illi, qui contrarium asserunt, generaliter aduersari. Siquidem in ijs tantùm dispositionibus loquitur, quæ voluntatem specialem circa locum non ostendunt, licet eum Fundator designârit, sed præcipuè bono animæ suæ consulere studuerit, & satisfactioni pro peccatis. Circa quod ita loquitur Diana ipse Tract. 2. cit.
Diana.
| Resolut. 13. circa finem: Quare suspicor præfatos Doctores fortè solùm in eo casu fuisse locutos, quo testator, non tam loci venerationem & cultum, quàm remißionem pœnarum per Sacrificium obtinendam intenderet: cùm enim hæc pœnarum remißio non sit affixa loco vel tempori, ideò Capellanus alibi celebrando, eamdem impetrare testatori debet: & in hoc casu, non solùm stante iusto impedimento, sed etiam pro libitu suo alibi celebrans, oneri suo satisfaceret, dummodò pro testatore sacrificium offerret, quod principaliter ab ipso intendebatur. Hæc ille, ex quibus apparet laxiorem circa hoc fuisse sententiam amplexum, quandoquidem in designato non celebrantem loco ab omni culpa præstat exemptum, cùm tamen P. Auila culpam venialem agnoscat.
254
*Et licet dici possit, cùm locus eligitur,
Notanda pro eadem.
semper aliquem specialem affectum fundatoris erga eum versari vt ex Cardinali Lugo & Lezana in eadem Resolut. affirmat citatus Scriptor, quod & Nobis visum verosimile: dici ad illud potest, respectum illum esse quandoque secundarium, nec per se principaliter & per se intentum, & ita non inducere obligationem sub mortali, à P. Auila negatum, etiamsi demus eum in eo, quod de speciali affectu dicitur, cùm præfatis Scriptoribus consentire. Deinde probabiliter negari potest id, quod de speciali affectu ijdem asserunt, quibus & Nos assentimur: nam Scriptores multi discrimen illud recognoscunt, & ita cum distinctione loquuntur. Si autem numquàm stare posset electio loci nisi ex speciali affectu, inepta esset dicta distinctio, iuxta quam Diana id, quod iam vidimus, pronuntiauit, cùm dixit: & in hoc casu &c. Casum scilicet iudicans minimè repugnantem, sicut & Auctor noster videtur iudicasse. Stet ergo omnes præfatos probabiliter fuisse locutos.
255
*Est autem Auctoris eiusdem sententia
circa Missarum tempus sententiæ eiusdem circa locum accommoda; ait enim duobus modis potuisse Capellaniæ Fundatorem dies pro dicendis Missis assignare. Primò ex speciali erga ipsos affectione, vt diem Veneris propter Christi Passionem, & Sabbatum propter Virginem. Vel sine speciali respectu ad illos, quia in ipsis nihil apparet, propter quod videantur specialiter designati. Si prius illud, obligatio vrget, sed non sub mortali, quia materia est non grauis, & stante legitima occupatione neque veniale erit Ordinem variare. Si posterius, nullam esse sub culpa obligationem, quia dies quasi per accidens, & fortuitò designati. Et quia neque erga Sanctum aliquem, neque circa particularem Missam respectus interuenit, obligatio est nulla: nam quemadmodùm substantia eius, quod faciendum pręscribiturpræscribitur, res Sacra est; ita accidentia & circumstantiæ vt sub eadem obligatione seruari debeant, debent ad rem Sacram etiam habere respectum; aliàs nulla suberit obligatio. Sic qui vouit ieiunare, aut Rosarium recitare die Mercurij, sufficienter obligationi satisfacit, si prædicta faciat die Martis. Sic Auctor, cuius sententiæ sunt qui aduersentur non pauci, vt videri potest
Qui aduersentur & faueant.
apud Barbosam citata Allegat. 24. n. 28. Lezanam suprà num. 44. Sed pro illa stat Cardinalis Lugo cum omnino simili explicatione Tomo de Sacramentis Disput. 21. n. 43. paruam materiam agnoscens, præsertim si cum caussa aliqua, & non ita frequenter fiat. Eum secutus P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 5. nu. 409. qui in eo nullam rationem difficultatis deprehendit, nec peccatum vllum agnoscit, quando sine peculiari respectu ad diem Missæ disponuntur: Si verò ille fuerit, non satisfacturum Capellanum affirmat: Sed quale in eo sit peccatum non exponit. Verùm nihil videtur diuersum à Cardinali sentire, cùm post difficultatem propositam asserat illum rectè dicere quod ad illam spectat, neque in eius assertione quidquam difficultatis inueniat. Tenet etiam Guilielmus Herincx Tomo 4. Disp. 8. n. 184. eodem modo locutus, quo citatus Cardinalis, licet eum non compellet quod tamen facit Lezana n. 49. quidquid suprà ex ipso. Vnde sententia Auctoris nostri verosimilis comprobatur.
256
*Et aliam ille satis pro praxi vtilem ex
Missas posse anticipari.
hibet responsionem affirmans obligatum dicto modo ad Missas, quando scilicet (ita enim debet intelligi) in assignatione dierum non est habitus aliquis necessarius respectus, neque de expressa Fundatoris constat voluntate, eas posse anticipatè dicere, eo quòd commodum aliquod possit inde reportare; cùm dies habeat pro ijs vacuos, neque aliunde instet obligatio; cùm tamen pro hebdomada aut mense sequentibus, possit stipendia aut certò aut verosimiliter expectare. Est enim anticipata solutio, & in maius eorum commodum, qui beneficio sunt Sacrosancti Sacrificij fruituri. Quod etiam tenent Cardinalis Lugo suprà num. 44. P. Dicastillus. nu. 404. Herincx num. 183. Lezana Tomo 1. par. 1. Cap. 21. num. 7. & Tomo 2. suprà num. 49. vbi plures congerit.
258
*Dixi iuxta prædictorum mentem, id
quod attinet ad specialem respectum. Sed inquirendum vlteriùs, an anticipatio talis venialis culpæ reatum excedat? & videtur consequenter dicendum non excedere, quia semper ratio illa de materiæ paruitate persistit, etsi quid minùs conforme Fundatoris voluntati videatur obstare, anticipationis fructu compensatur. Et ita videtur sentire Lezana, qni affirmans citato nu. 49. non satisfacere obligationi Capellanum quando designatio temporis pro Missis facta est propter aliquam rationabilem caussam, ex quibus aliquas ex iam præmissis apponit, concludit adducens sententiam Cardinalis Lugo, & subdens sic: Quod
Lezana.
intellige, nisi caussa talis institutionis grauis sit, & magni ponderis. Sic ille. Non ergo graues & magni ponderis caussæ reputandæ sunt, quas adducit; cùm ipse illas vt rationabiles tantùm proponat, quæ tamen ad obligationem pro adstruenda mortali culpa non sunt satis, vt prædicti sunt philosophati Magistri. Vna illa commodi
tatis populi audituri Missas non leuis videtur esse momenti, si à Fundatore expressa: nam generalis illa pro Capellanijs, non est talis iudicata. Sed neque illa videtur vrgere; nam in auditione esse anticipatio posset: Si enim sequenti hebdomada non sint audituri duas Capellani Missas, in præsenti possunt audire quatuor; si ex ijs sint, qui Missas supererogationis, audire soliti, ijs scilicet diebus, in quibus obligatio pro illis nulla. Si au|tem dies festi sint assignati, concursus non erit maior, cùm ex obligatione audituri debeant conuenire; & quòd circa hoc aliqualis sit futurus excessus, non est magni ponderis in Fundatore motiuum, nisi illud ipse vt tale exprimeret, quod rarò accidet. Sicut in simili dictum ab Auctore nostro, vt vidimus. num. 250. circa locum scilicet, ob auctoritatem conciliandam ipsi, & populi frequentiam; addidit enim, si hoc fuit Fundatoris intentum. Et hæc quidem probabiliter dicta sunt, semper tamen quod tutius consulendum, nisi quando Sacerdotum indigentia consilium coëgerit variare; quod & tutò fiet, quia probabiliter, iuxta sæpiùs alibi comprobata. Pro quibus hæc satis.

CASVS RESERVATI.

De reseruatis in Limano Archiepiscopatu.

259
*QVia apud Scriptores aliquos ea, & laudabilis quidem, cura succurrit notos faciendi Christianæ Reipublicæ per Orbem diffusæ casus reseruatos earum Ecclesiarum, in quibus, aut earum vicinis versabantur: operæ pretium duxi eos, qui in Metropolitana Limana Ecclesia reseruati sunt, hoc loco proponere, & circa ipsos non nihil adnotare. Extant autem illi in Calce Synodalium an. 1613. & sunt sequentes in Latinum versi.
  1. Non soluere Hispanos decimas & primitias, aut impedire Indis earum solutionem, aut quosuis alios, qui ad solutionem tenentur.
  2. Venditio ab Hispanis facta potuum, quorumdam ex meyzio, melle, & musto, quia & ebrietatem prouocant, & valde nociui esse possunt.
  3. Cogere Indos ad laborandum in Dominicis Festis, eos per se aut per alios compellendo: & fuerint caussa, vt ad Christianam doctrinam non veniant propter sua commercia: aut quod mariti ab vxoribus fugam arripiant, aut vxores à maritis.
  4. Prætores, œconomos, administratores, & quoscumque alios siue Ecclesiasticos, siue sæculares, suis in emolumentis, & lucris expendere, aut occupata habere per se, aut per interpositas personas, bona ad fabricas Ecclesiarum, hospitalia, Confraternitates, aut alia pia opera, pertinentia.
  5. Ordinatio Clericorum per saltum, aut sine litteris dimissorijs.
  6. Violatio Ecclesiæ, quocumque id accidat modo.
  7. Veneficia & incantationes.
  8. Periurium in damnum tertij.
  9. Clericos associare mulieres innixas brachio, aut equitantes cum ipsis à tergo, siue comitantes eas, dum sellis exportantur, aut pedibus incedentes.
  10. Extractio eorum, qui ad Ecclesias confugerunt.
  11. Abusus sacrorum Oleorum, aut rei alterius sacræ.
  12. Procuratio aborsus mulieris, secuto effectu.
  13. Blasphemia publica contra Deum, Deiparam, & Sanctos.
  14. Non accepisse benedictiones nuptiales intra semestre.
  15. Homicidium voluntarium, & incestus.
  16. Furtum rei sacræ, aut ex loco sacro.
  17. Falsificatio scripturarum, & testimonium falsum.
  18. Quæcumque peccata, propter quæ in Constitutionibus Synodalibus imposita est excommunicatio. Sunt autem sequentia.
260
*Lib. 1. Tit. 1. cap. 6. nu. 5. occultatio re
rum pretiosarum, quæ in delubris Idolorum repertæ fuerint, in visitatione pro extirpanda Idololatria per ministros Ecclesiasticos Prælatorum auctoritate peracta. Tit. 6. nu. 22. Commodatio ornamentorum Ecclesiæ ab ijs, ad quos eorum custodia spectat.
Tit. 7. cap. 1. nu. 4. Collusio, subornatio, & dissimulatio delictorum in visitatione.
Ibidem nu. 21. Collatio Dimissoriarum ad deserendam Diœcesim, quæ Visitatoribus prohibetur.
Cap. 13. Demoratio Visitatoris vltra tempus necessarium.
Cap. 23. Occultatio processus iudicialis in visitatione, tradendi Vicario generali.
Cap. 27. Omissio Visitatoris circa inquisitionem instituendam in ordine ad præcedentem visitationem.
Libro 3. Tit. 4. Cap. 6. Impeditio circa præcedentiam Crucis Parochialis, & Capitularis.
Cap. 9. Largitio gratuita sepulturæ, & qualiscumque Æthiopum, Mulatorum, & Indorum intra Ecclesiam Cathedralem.
Tit. 5. Cap. 6. Violentia circa oblationes.
Tit. 6. Cap. 8. Scenæ profanæ in Ecclesijs & locis sacris.
Cap. 9. Ingressus feminarum in Ecclesias cum galeris, allocutio etiam per signa cum illis, quæ operta facie, vnum tantum discooperiunt oculum; & illarum cum viris inhonestæ confabulationes.
Cap. 10. Ingressus earumdem in claustra Religiosorum, operta facie modo dicto.
Tit. 7. Cap. 5. Celebratio Missæ extra Ecclesiam, etiam in Sacristia.
Cap. 17. Flagellatio feminæ in hebdomada sancta, aut comitatus cum habitu pœnitentis, & illius commodatio.
Tit. 10. Cap. 2. In Comœdijs aliquos agere clericali aut Religioso habitu ad irrisionem, aut eas repræsentare, quæ de historijs sanctorum sunt, aut Scripturæ sacræ, sine licentia Prælati, aut eius Vicarij generalis.
Cap. 3. Altaria facere in Vigilijs Natiuitatis Domini, S. Petri, & S. Ioannis, cum inhonesto concursu.
Tit. 13. Cap. 3. In diebus prohibitis comedere simul carnem & pisces.
Lib. 4. Tit. 1. Cap. 1. Assistentia Parochi in Matrimonio sine præcedentibus monitionibus, & eorum etiam, qui vt testes assistent.
Cap. 5. Punire famulos & mancipia ob contractum Matrimonium, aut eos ablegare ven|dendos alibi, nisi ob iustas caussas.
Tit. 2. Cap. 2. Confessiones audire sine approbatione.
Cap. 3. in actu Confessionis, aut proximè, pecunias aut quidquam aliud petere, aut admittere; vel sibi applicare eleemosynas, quæ pro satisfactione iniunctæ fuerint, neque Missas, aut distributiones.
Cap. 5. Medicos vltra tertium diem visitare infirmos nolentes recipere Sacramenta.

Doctrina multiplex circa dudum prædicta.

261
*PRimò obseruatione dignum occurrit,
cur inter prædictos casus non apponatur hæresis, sicut appositam videmus in casibus Ecclesiæ Coloniensis, Mechliniensis, Cameracensis, Treuiriensis, Leodiensis, Namurcensis, Audomarensis, Tornacensis, & Atrebatensis, vt videri potest apud P. Franciscum Bonæ-Spei Tomo 6. Tract. 5. Disput. 10. dub. 3. & in Coloniensi quidem sub nomine violationis fidei videtur indicata; in Audomarensi autem Apostasiæ, cùm sine addito alio proponatur: quamuis in Tornacensi vti casus distinctus ab hæresi extet: & ita de Apostasia à Religioso statu videtur vsurpandum. Sed in Atrebatensi nihil pro hæresi speciale, quæ tamen sub generali alia reseruatione est comprehensa, criminis scilicet ab Apostolica Sede ob excommunicationem incursam reseruati. Ad quod quidem opportuna potest adhiberi responsio ex eo quòd vbi est S. Inquisitionis Tribunal. Episcopi circa hæresim nihil attentant, vt in Regnis Hispaniæ accidit: quoad publicam scilicet potestatis protestationem: cùm aliàs sub lite sit an sit ipsis per Bullam Cœnæ penitus abrogata, quod quamplures asserunt, de quo à Nobis dictum alibi, neque illud semel. Quod ergo in Germania agitur, Pontificiæ est tribuendum facultati ob hæreticorum admixtionem. Nisi fortè apud Prouincias illas vsus vigeat
ex Farinacio à Bonacina propositus Tomo 3. Disput. 1. Quæst. 2. Puncto 2. n. 11. vbi ait Episcopos, licet non possint hoc tempore ab excommunicatione ob hæresim contracta in foro conscientiæ directè absoluere; nihilominùs posse in foro externo, & in sua Diœcesi hæreticos inquisitos & pœnitentes ad fidem redeuntes recipere, Ecclesiæ reconciliare, illisque pœnitentiam iniungere, talemque absolutionem prodesse etiam in foro interiori. Sic enim probat Textus in Cap. Vt Officium Vers. Si verò de hæreticis. n. 6. Quod quidem citatus Scriptor videtur admittere, dum proponit, nec reijcit. Quod equidem in Hispania non admittendum, & in Prouincijs supremo Inquisitionis subiectis Tribunali, ex cuius nouiore Decreto etiam reconciliatio Nationalium hæreticorum ad illud spectat, quidquid de alijs sit.
262
*Secundò, In duobus prioribus de solis
Hispanis factam mentionem, & ita videri alios mixtim progenitos minimè cōprehensoscomprehensos. Quod quidem cùm fauorabile sit, ab omnibus erit facilè admittendum, de quo & dictum à Nobis Tom. 1. Tit. 5. n. 244. & 245. Est autem omninò certum Hispanorum nomine Europæos omnes designatos, quia sic apud Indos loquendi modus inualuit, qui Europæos omnes Hispanos vocitant, & cum ij, qui extranei sunt, comparatione Hispanorum sint pauci, omnes Hispanorum nomine potuerunt conuenienter designari. Vbi & addi potest Europæos omnes posse Hispanos ratione aliqua non penitus impropria in Indijs vocari, quia videlicet ab Hispania deuenerunt. Pro quo est id, quod P. Ioannes Nadasi in Anno die
rum memorabilium Societatis IESV die 6. Iunij habet: ibi de illustri Martyre P. Sebastiano Viera ita scribit: Capto illo (in Iaponia) magnus plausus coortus est, quòd Romanus ille Sacerdos (ita eum appellabant quòd Romæ fuisset Procurator) iam vinctus esset. Sic ille. Et res est talis, vt in ea non oporteat diutiùs immorari.
263
*Tertiò. In Secundo casu agitur de po
tu, qui dicitur Guarapo, de quo dictum Tomo 1. Tit. 9. Cap. 13. §. 9. cuius venditio absolutè non viderur improbari, cùm de illo tantùm sit sermo qui ex melle purgatitio Sacchari post primi luti appositionem efficitur. Quod quidem ita accipiendum est vt mel tale beneficio ignis expurgationem aliam non accipiat; cùm tamen accipere queat, & potus effici non Indis modò & Æthiopibus, sed Hispanis etiam expetendus. Factum hinc vt cùm mel tale proijceretur, vti nulli futurum vsui, iam à paucis annis in pretio aliquo habeatur ob dictam rationem. Quod tamen in musto non ita commodè fieri potest, & ita nec factum scio: si fiat autem, idem profectò, quod de præfato poculo pronuntiandum.
264
*Quartò. In casu tertio de Festis agitur
à Dominicis diuersis, nec tamen dicitur an illa sint, ad quæ Indi sunt obligati, an alia Hispanis propria, quæ possunt Indi, si voluerint, obseruare. Et quidem iuxta dicta Tomo 2. Tit. 12. n. 421. & 422. iudiciorum potest esse diuersitas: & mihi graue quidem peccatum visum est eos in Festis, ad quæ non tenentur, ad laborandum compellere, dum gratia ipsis ab Ecclesia facta minimè perfrui permittuntur. Nihilominùs dici potest in eo qualicumque peccato reseruationem locum non habere, ex eo quôd Tridentinum
Concilium Trident.
Concilium circa illam disponit Seßione 14. cap. 7. sic dicens: Magnoperè verò ad Christiani populi disciplinam pertinere, Sanctißmis Patribus nostris visum est, vt atrociora quædam, & grauiora, non à quibusuis, sed à summis tantùm sacerdotibus absoluerentur. Sic Concilium. Non videtur autem inter atrociora & grauiora computandum crimina compulsio dicta, sicut reuera est quando in diebus obligationis seruandi Festa contingit, & quod ista agatur, ex eo colligi potest, quod de doctrina subtexitur, ad quam Indi solent in suæ obligationis Festis conuenire.
265
*Et prædicta de caussa, quia videlicet
Casus 9 cur sublatus.
neque atrocitas, neque supereminens grauitas in ijs, de quibus Casus 9. agit, cernebatur, sublatus est ab Illustrissimo DD. Petro de Villagomez: cùm tamen in ordinaria licentiarum concessione sit addere solitus: & quamuis in dictis Synodalibus alij essent casus reseruati, facultatem ei concedimus vt poßit ab ipsis absoluere: Non ergo est penitus sublata reseruatio: cùm tamen ex generali concessione ad absoluendum quodammodò possit sublata censeri: & idem potuit præstari cir|ca 14. de non acceptis intra semestre benedictionibus nuptialibus; in quo Scriptores multi graue peccatum non agnoscunt. Vnde mirum est præfatum Dom. Archiepiscopum spatium illud restrinxisse, & trium voluisse futurum mensium. Circa quod ego id, quod modò assero, consului, ab eo, qui circa hæc superius habet arbitrium, beneuolè requisitus.
266
*Non video autem cur crimen procurati
Sicut & 12. de aborsu.
aborsus, quod est. 12. fuerit ab eôdem sublatum Antistite inordinaria formula concessionum; cùm sit sanè grauissimum & ita reseruatum in Ecclesijs Treuirensi, Leodiensi, & Tornacensi, & cui aliqua ex ibidem appositis nequeunt in grauitate comparari. Et esse etiam reseruatum in Ecclesia Mediolanensi testatur Bonacina Tomo 3. Disput. 2. Quæst. 2. Puncto 1. nu. 3. qui in eodem Puncto de excommunicatione Pontificia agit contra huius criminis reos quando fœtus est animatus, cùm tamen in casu nostro de non animato etiam procedatur, cùm nulla distinctio adhibeatur. Stet ergo illius reseruatio, sed sacerdoti approbato pro absolutione facultas; in quo dispositionis Pontificiæ elucet imitatio: potest enim Sacerdos quiuis ad hoc deputatus ab ea absoluere, vt videri potest apud citatum Scriptorem Proposit. 3. Vbi Gregorius XIII. pro XIV. positus per errorem.
267
*Sublati sunt etiam casus, de quibus nu.
18. habentes scilicet excommunicationem in Constitutionibus Synodalibus expressam, & sic facultas magna ordinarijs Confessarijs attributa. Iudicatum fortè illorum aliquos non adeò esse atroces, aut excedentis grauitatis, vt pœna debuerint tali percelli. Et cùm facultatem pro illis concedi, negatam pro alijs, negotij esset non facilis, adiuncta grauitatis expensione inter illos; conuenientius apparuit generalem facultatem, quàm exceptionibus additis, impartiri. Neque circa horum delicatum examen vacat modò, aut expedit distineri. Nam aut ignorantur excommunicationes, aut notæ sunt. Si prius, non incurruntur, contumacia deficiente, iuxta recepta in Theologia principia. Si posterius, obuium est remedium in Confessariorum ampla facultate. Vnde in earum permanentia non est grauamen, quod debeat intolerabile reputari. In eo autem
quòd crimina non importantia excommunicationem reseruantur eo cum rigore, vt facultas pro eorum absolutione generaliter non concedatur, concessa pro alijs, nulla debet absurditas commissa censeri: quia multoties ad feliciorem Ecclesiæ cursum aliqua oportet crimina, etsi non omnium grauissima, spirituali pœna percellere; cùm sciat ea, quæ atrociora sunt, humanis legibus præcaueri. Sic proditorium homicidium maius peccatum est quàm duellum; cùm tamen contra hoc lata excommunicatio sit cum reseruatione ad Apostolicam Sedem, & non illud: & sic in alijs. Summorum etiam Prælatorum diuersi sunt sentiendi modi: & ita prout expedire iudicant, circumstantijs attentis, sicut in legibus, ita & in pœnis, arbitrium moderantur. Illi ergo pro nunc ista relinquamus.
CENSVS.

CENSVS.

Casus occurrens circa maius pretium census emptore rogante.

268
*RAtio difficultatis est obuia, quia pre
Partis negantis fundamentum.
tium lege constitutum est, quod vltra citraque nequit contractus iste consistere, sicut alius quicumque, iuxta receptum Scriptorum sensum. Id quod in censibus speciali Principum prouidentia dispositum, quia eorum onere ita grauantur venditores, vt ad extrema, amissis bonis stabilibus, redigantur. Et quia sic implicata pecunia, commercia cessant, quibus Reipublicæ vtilitas, & splendor augetur. Et quidem quod de rogante emptore dicitur, non videtur vrgere, quia ex eo quòd venditor roget nequit pretium minorari: id namque etiam à legibus præuisum: & quia huiusmodi venditiones solent necessitate compellente fieri, huic est damno consultum, vt nequeat ab emptore venditor prægrauari: Ergo neque emptore rogante, cuius etiam consuli debuit incommodo, redditus minorari. Habent siquidem leges pretium assignantes legale, & ita præferendum cuicumque alteri, clausulas irritantes, vt cum alijs obseruat P. Oñate Tomo 3. de Contractibus Disput. 77. nu. 90. Licet Ioannes de Medina Codice de Restitutione Quæst. de Censibus fol. 178. Col. 3. asserat non fuisse intentionem Principis excludere pretium aliud communi vtentium vsu comprobatum. Sed eius est antiquata sententia, & à Doctoribus communiter refutata, vt videri potest apud citatum Scriptorem n. 88. vbi & de præstantia legalis pretij penitus inuiolabilis P. Molinam Disput. 393. Couarrubiam lib. 3. variar. cap. 10. nu. 3. & alios. Vnde sententia negans vti communi sensu Doctorum admissa, debet certa censeri: accedente insuper Pij V. Constitutione Census, in cuius vndecima Clausula habetur pretium inuiolabile esse debere. Et idem in redemptione qui & in emptione. In speciali autem, etiam rogante emptore non posse pretium diminui affirmat P. Rebellus de Iust. Par
P. Rebellus.
te 2. lib. 10. Quæst. 5. nu. 6. quod in Castella constare ait, nisi in aliquo loco contraria consuetudine taxa fuerit abrogata. P. Palaus Disput. 6. de
P. Palaus.
Iustitia commutatiua Puncto 16. nu. 19. ita scribens: Quare placet Molinæ sententia Disput. 392. Clausula 11. asserentis Pontificem hac clausula intendisse emptoribus & venditoribus census constituti fauere, quatenus decernit ne census vno pretio constitutus ob temporum varietatem, aliamve circumstantiam, ob quam solent pretia rerum variari, maiori vel minori pretio vendantur, quàm constitutus est. Quare hac clausula prohibetur emptori census constituti, ne maiori pretio, quàm emit, alteri vendat. Deinde prohibetur secundò emptori, ne minori emat: fortè enim primus emptor præsenti pecunia eget, ob cuius caussam sensum maiori pretio emptum vilius vendit. Hanc igitur emptionem viliorem, vtpotè periculosam, reuocare Pontifex intendit. Hæc ille, qui pro se P. Molinam adducens citato ex loco, nihil profectò in eo inuenire potuit, quod ad rem faceret, de qua erat sermo, vt consulenti patebit.
269
*Contrarium tamen suos habet, & qui
dem auctoritatis minimè contemnendæ Patronos: sic enim tenet P. Lessius. Lib. 2. de Iust. & Iure. Cap. 22. Dubit. 7. vbi ita scribit: Respondeo, & dico Primò: Si census ille habeat pretium legitimum à Principe constitutum, non videtur posse emi minore pretio, quàm initio fuerit creatus: potest tamen vendi maiore. Ratio est quia taxatur pretium in gratiam venditorum, ne miseri venditores, qui propter inopiam coguntur censum vendere, & emptores rogare, minori pretio cogantur esse contenti: non autem ne maiore poßint vendere, si emptorem inueniant. Quare cum pretium legitimum consistat in indiuisibili, non potest minus dari. Vnde videmus in Belgio puniri eos, qui census, dum primò creantur, emunt minore pretio quam 16. in singula, non autem eos, qui vendunt maiore. v. g. 18. vel 20. in singula. Sic ille.
P. Molina Disput. 393. Vers. Vt verò sic ait:
P. Molina.
Quamuis census redimibilis in hoc Regno post eam legem (scilicet Philippi Secundi an. 1563.) licitè non poßit emi minori pretio, quàm ad rationem 14. pro vno (ita tunc temporis, cum iam sint. 20.) posse tamen licitè vendi maiori pretio, & sæpè vsu venire vt maiori pretio vendatur, nempe ad rationem. 15. aut. 16. pro vno. Ratio est quoniam lex illa in solius venditoris fauorem est lata, vt non poßit emi ex illo minori pretio, quam ad rationem. 14. pro vno: ipse verò vendere posset maiori pretio, si emptorem inueniat: aliquando autem euenit vt maius pretium inueniat, quia sunt multi emptores censuum, & pauci venditores: aut quia census, qui venditur, est valde securus, & in loco emptori magis accommodato, & quòd ematur maiori pretio cum minori periculo quòd citò & facilè redimatur. Tantùm præfatus Scriptor: quod quidem in eo, quod de securitate dicitur, præsenti (vt hoc interim dicamus) occasioni venit adaptandum, census enim valde securus est, & plures sunt emptores, quàm venditores.
Eligius Bassæus in Floribus Theologiæ moralis.
Eligius Bassæus.
Verb. Census nu. 18. sic habet: Census non potest emi minori pretio quàm initio fuerit creatus, quando pretium legitimum à Principe constitutum est, quia taxatur pretium in gratiam venditorum, posset tamen vendi maiore: vnde puniuntur in Belgio qui minore pretio quàm 16. in singula emunt census, dum primò creantur. Sic ille citans P. Lessium suprà & P. Filliucium Tract. 35. num. 290. vbi pro eo nihil.
P. Petrus de Oñatè suprà. nu. 91. ita scribit:
P. Petrus Oñat.
Septimò obserua prædictam legem (Philippi 2.) nullo modo prohibere ne census maiori pretio creentur; sed ne minori: vnde hodieque creari poterunt ad rationem 24. & 25. pro vno, si partes liberè conueniant: quia hæc taxa non lata est in fauorem censuarij, & ad vsuram & iniustitiam ablegandam, quæ eo minùs timeri potest, quo magis pretium census excrescit. Sic doctus & indefatigabilis studij Pater, cuius ego & admirator & testis.
Ægidius Trullench Tom. 2. lib. 7. cap. 21. dub. 8.
Ægidius Trullench.
nu. 3. Potest tamen (inquit) venditor maiori pretio vendere, quàm sit à lege taxatum: nam pretia census taxantur in fauorem venditoris, idest, vt emptores minoris emere non poßint: venditores tamen pluris posse vendere: ne scilicet miseri venditores ob inopiam viliùs vendere cogantur. Citat P. Lessium, & Salonium.
Mag. Ioannes à Cruce in Directorio conscien
Mag. Ioan. à Cruce.
tiæ. Præcepto 7. Quæst. 6. Arti. 1. n. 3. ita loquitur: Census redimibiles sunt taxati in Hispania pro viginti in pecunia numerata, & coràm Tabellione dante fidem de his. Vbi non taxatur pretium versus magnitudinem, sed versus paruitatem; cùm sit facta taxatio in fauorem venditoris. Hæc ille.
Bonacina Tomo 2. Disputat. 3. de Contractibus
Bonacina.
Quæst. 4. Puncto vnico num. 42. Non videtur tamen negandum, ait, quin censuarius poßit, semel redempto censu censum alteri vendere maiori pretio quàm vendiderit primo censitori, si pretium census latitudinem habeat (iuxta dicta de venditione) hoc enim non est vetitum ipsi venditori. Sic dictus Auctor. Ex quo clarè sequitur emptorem maius pretium posse soluere, aliàs stare non poterit venditio maiore pretio: ea de caussa quia lex non est posita in fauorem emptoris, sed venditoris. Licet autem non loquatur in casu taxati à Principe pretij, loquitur autem iuxta Bullam B. Pij V. & vndecimam Clausulam de pretio nec augendo, nec minuendo. Quibus præmissis.
270
*Dico Primò. Sententia affirmans, quæ
tot grauium Scriptorum auctoritate munitur, non potest non esse & valde probabilis & secura. Illius fundamentum ex dictis constat, quia ab adductis Scriptoribus inculcatum: pretium scilicet in vendentium gratiam constitutum, negrauarentur venditores, idque moderatione conuenienti; quod tamen secundùm se spectato contractu augeri potest; vnde videmus sapientissimorum virorum consilio censum ad rationem 14. pro vno ad rationem 20. excreuisse. Et de maiori incremento actum ante annos aliquot, & rumor est sparsus ad 30. Subuehendum, in quo suæ esse rationes conuenientiæ poterunt, vt oppressi hac mole respirent, si ad præterita se extendat lex, vel si ad futura, id habebitur, quod est iam diu desideratum, pecuniam scilicet per contractationem augescere, & ignauiam hominum ad vtiliter laborandum excitari. Et quidem vt vidimus ex P. Oñate pretium à 20. ad 25. potest excrescere, si circa illud partes liberè conueniant: Ergo auctoritate Regia etiam ad 30. potest augeri. Sicut in censu irredimibili accidit, de quo P. Palaus suprà Puncto 22. §. 1. nu. 7. licet enim tunc pauci sint emptores futuri, ex eo capite decrescit valor communiter in alijs, in hoc tamen aliter philosophandum, quia ipsa raritas emptorum per se intenditur à Principe incremento valoris ob commune Reipublicæ bonum, circa quod Cardinalis Lugo, qui affirmatiuæ etiam
Cardinalis Lugo.
fauet sententiæ, ita loquitur Tomo 2. de Iustitia Disput. 26. Sect. 3. nu. 1. de pretio census agens: Aliquando enim lege communi taxatur, & quidem taxatio hæc non fieri solet quoad excessum, sed quoad diminutionem, in qua maius periculum vsuræ esse potest, nempe vt census non minori pretio ematur, licet supra illud poßit quocumque pretio vendi: qui excessus non erit contra legem positiuam, poterit tamen esse contra legem naturalem, si verè excedat valorem communem talis census, qui venditur: sicuti etiam seclusa lege positiua peccari posset contra legem naturalem, si minori pretio emeretur census, qui in communi æstimatione plus va|leret, ita non attingeretur pretium saltem naturale infimum. Hæc ille. Iuxta quæ habemus id, quod ex citatis alijs, expressione maiori excessus pretij. minimè positiua lege prohibiti. Vnde quantùm crescere sine lege potest, per legem potest statui: & aliquid insuper ob commune bonum: sic enim vnum papyri folium vix vllius pretij, per leges signatæ papyri, ita in pretio crescit, vt eo possent multa similia folia emi: quod & in moneta affirmant multi, atque in ea, quæ aurea aut argentea non est, facilius potest deprehendi.
271
*Dico Secundò. Tabelliones salua con
scientia poterunt contractum dicto modo initum authenticare. Id constat, quia iustus & legalis est, cùm nihil in eo contra legem, vnde & in ipso instrumento id poterit explicari. Et roboratur ex eo, quod ait P. Palaus suprà Puncto 22. §. 2. nu. 3. sic enim ibi: Etenim in Hispania paßim census constitutus minoris emitur, quàm est pretium legis, vidente Principe, & Regio Senatu, vt testatur Gutierrez dicta quæst. 173. Sic ille Tunc sic: Id quod vidente Principe, & consentiente Regio Senatu fit, manifestum est publico instrumento firmari, aliàs quomodo illis videntibus & annuentibus fieret, & ita Tabellionum interuentu. Cùm tamen id in fauorem vendentium non sit, siquidem de minori pretio agitur. Ergo multò id potiùs in casu nostro, vbi de fauore illorum agitur, potest tuta conscientia præstari. Quia verò erit qui id facere velit nullus, contractus fieri in forma ordinaria poterit, & alio modo id, quod ad excessum attinet inter illos transigi, priuato chirographo cum idoneis testibus. Posset etiam vnico instrumento negotium absolui, si in publico diceretur, etiamsi ad rationem 20. vnum esse soluendum, censualistam eam partem, circa quam conuentum, gratiose remittere, eo quòd vt sic faciat peculiares habeat rationes: hoc enim donationem sonat, quæ nullis potest legibus prohiberi.
272
*Iam ad illa, quæ pro sententia priore
adducta sunt, respondeamus oportet. Et quod ad legitimum pretium attinet, iam ex dictis videtur quàm sit infirmum: est enim constans & inuiolabile quoad diminutionem, non quo ad excessum, ob compertam differentiam. Et est quidem etiam ementis bono consultum tali assignatione, cùm adeò moderata sit; quòd autem respectu eius non sit dicta moderatio ita vrgens, vt augeri pretium nequeat, in fauorem eius etiam est, quia sic vtiliter agere suum negotium potest. Cùm enim accidat quandoque vt census emptione egeat, habet quo valeat venditorem, renuentem aliàs, prouocare: vel certè ad venditionem respectu alterius censualistæ propendentem aucto pretio ad ineundum cum ipso contractum permouere. Vbi erit forsitan qui dicat id,
quod de fauore venditoris asseritur non ita esse compertum, vt fauor etiam aliàs non extaret, si videlicet diminui pretium posset, ex modò dictis arguendo. Nam quemadmodùm emptione census indigens, ex eo quòd augere pretium possit, habet in suum fauorem legum dispositionem; ita & qui venditione eget, in diminutione pretij validum haberet inuitamentum, & suæ sic posset necessitati prouidere. Vnde & videtur idem modo esse admittendum, sicut & quod est dictum de emente.
273
*Ad quod quidem sunt qui minimè re
pugnent asserere diminutionem pretij pariter admittendam quando rogat venditor, sic enim locum habet vulgaris regula, quòd merces vltroneæ vilescunt. Sic citatus Mag. Ioannes à Cruce loco eodem, Mag. Acacius de Velasco in Resolutionibus moral. Verb. Census. num. 10. Resolut. 164. Vbi illum adducit, & cuius verba sunt: Sed ista taxa procedit supposita securitate census. Nam si sit periculosus, potest in foro conscientiæ minoris emi iuxta quantitatem periculi. Ita Bañez & Medina in Summa Cap. 14. §. 26. Immò potest quis emere censum iam impositum minoris, pretio taxæ, etsi non sit periculosus, si ad id per venditorem rogatur, quia merces vltroneæ vilescunt. Ita Nauarrus in Manuali Cap. 23. n. 91. contra Medinam. Sic ille, qui licet videatur loqui de censu iam imposito, in quo plures sunt, qui id teneant, vt videri potest apud P. Palaum citato. §. 2. nu. 1. ratio tamen eius generaliter in quocumque procedit, cùm sit vltronea merces. Nihilominùs quia consequentia non admittitur à præfatis, iuxta terminos tantùm, in quibus locuti, accipiendi sunt, vt stet id, quod. nu. 268. dictum est, de solo Ioanne Medina singularem sententiam circa venditorem amplexo. Ad argumentum ergo aliter respondendum, scilicet non obstante rogatu venditoris minuendum pretium non esse, quia licet sic vendito censu possit suæ necessitati consulere, ea permissione facta, pretium pro censu traxatum nullius esset efficaciæ: nam cùm ita frequenter accidat, vt venditores rogent necessitate compulsi, si variari illud tunc potest, perinde est ac si minimè fuisset constitutum. Venditurus ergo medijs vtatur alijs vt venditio procedat, quod non erit difficile, quandoquidem empturus paratam pro emptione pecuniam supponatur habere; aliàs ineptè rogaretur. Est ergo legis intentio venditores reddere in suorum bonorum cura solicitos, & non faciles esse in obligationibus subeundis, quarum tandem oppressi pondere congemiscant.
274
*Stet ergo sententiæ propositæ incon
P. Palaum non aduersari.
cussa firmitas, pro qua id addendum, etiam illos, qui aduersari visi sunt, tandem suffragari. P. Palaus de emptione census est locutus, quæ post constitutionem illius fit à secundo emptore, in quo, vt diximus est varietas sententiarum. Et licet ex eo quòd in secunda id fieri nequeat, quod ille asserit, id pro prima videatur à fortiori conuinci; id quidem admittimus iuxta assertionis sensum, qui alius profectò est, scilicet emptorem census constituti non posse maiori pretio, quàm emit, alteri vendere: pro quo est specialis ratio, quia sequentes emptiones & venditiones circa rem versantur, quæ iuxta plures, vt diximus, minoris æstimationis est, vel certè priorem non superat. Licet autem citato loco contra P. Lessium ita videatur decernere; reuera tamen nihil quod ad institutum præsens faciat eidem aduersum habet, quem citat. nu. 48. vbi nihil ad rem. Et n. 95. iuxta explicationem conditionis B. Pij de non variando pretio, dicentem eam intendere excludere grauamen venditoris, quod est verissimum, vt fatetur Auctor idem: qui P. Les|sium citato à Nobis loco non citans, cùm adeò ille proximus sit, ipsi in assertione ibidem contenta noluisse aduersari videtur manifestum. Vnde & citato. §. 2. n. 1. sic ait: Ponimus ex superiori §. censibus denuò creandis legitimum pretium esse statutum in vendentium fauorem, ac proinde minoris emi non posse. Sic ille.
275
*P. Rebellus citata Quæst. & num. sic ha
P. Rebellus.
bet: Quamuis ea taxa ita accipienda erit vt vetet minoris emi census redimibiles, quàm ad rationem vnius pro 14. non tamen prohibeat emi pro quindecim, aut pluribus; licet èex contrario; in alijs rebus vetare soleat ne pluris quàm taxatæ sint vendantur: Semper enim in fauorem eorum, qui neceßitate premuntur vendendi, vel emendi taxa introduci solet. Hæc ille: qui in eo, quod ait de fauore emptoris ob necessitatem, non est ita accipiendus vt venditori ob necessitatem debeat exæquari, aliàs non posset eius doctrina stare de non minuendo pretio etiam emptore rogante, & quod possit augeri in fauorem venditoris. Est ergo vtrique consultum iuxta dicta. n. 272. Numquam enim indigentia emptoris potest indigentiæ venditoris exæquari, illa enim ad conuenientiam & vtilitatem spectat, cùm suppetat pecunia: hæc autem de genere opprimentium est, pecunia deficiente.
276
*Audiendus etiam Villalobos Tom. 2.
Villalobos.
Tract. 23. Difficult. 3. sic locutus: Ha se de aduertir que todas estas leies tassan el precio bajo, que es el menor, en que se pueden comprar los censos, que de ai bien pueden subir. Y asi el dia de oy algunos censos se venden à razon de à 21. Y 22. Sic doctus Pater, vt omittam alios: præfatos autem tot ac tantos suis verbis loquentes proptereà dedi, quia nonnulli audito verbo hoc in casus contingentia scandalizati sunt; dum scilicet de redimendo censu ageret, vt alium emeret, pro quo cum incremento pretij rogabatur. Sed scandalum est, licet non redemptionis sensus, veritatis luce sublatum. Is enim, ad quem administratio spectabat, onerari in eo suam, nec immeritò, conscientiam arbitratus est, si vtilitate tali dominum defraudaret, pro & dominus suum etiam præstitit assensum.

Circa redemptionem census difficultas specialis, censualista rogante.

277
*ANtonius Censualista Ioannis ob mille
& quadringentos octoregales, pro quibus hic soluebat centum, censu super domo eius imposito, ob necessitatem occurrentem rogauit censuarium vt censum redimeret, & mille ac ducentis datis, ducentos alios sibi reseruaret. Annuit censuarius, si per conscientiam liceret viri docti iudicio suffragante, licet animo esset à redemptione alieno, & pecunias haberet promptas ad negotiationem. Cui responsum, si lucrum, quod ex negotiatione verosimiliter sperabat, deductis expensis, & eo, quo solet periculum æstimari, ducentorum esset futurum, nullam esse in eo difficultatem, Censualista admonito de negotiationis animo, vt rem agi legitimè sibi persuaderet. Neque contra hoc facere Bullam Pontificiam, aut Hispaniæ leges: nam licet cum omni rigore accipiendæ sint, ita vt procedant non solùm de censibus de nouo impositis, sed etiam quando tertio alteri venduntur, contra nihil datæ resolutioni contrarium elici ex illis potest: nam mille & ducenti Octoregales negotiationi expositi cum spe dicta, valent mille & quadringentos.
278
*Difficultas autem tunc erit, si censua
rius spem lucri præfati non habeat: Nam Corduba Summa Quæst. 79. & Ludouicus Lopez in Instruct. negotiantium lib. 1. cap. 418. affirmant leges assignantes censuum pretium, etiam de illis agere, quando post impositionem venduntur. Sed quidem graues Auctores contrarium sen
Resolutio doctrinalis.
tiunt, & quidquid de illo sit, neque Motus proprius, neque leges Regni videntur casum præsentem comprehendere: siquidem illorum fuit intentum non reddere facilem censuum venditionem, & per consequens neque difficilem reddere redemptionem, sic enim onus hoc super fructuarias radices impositum amoliuntur. Itaque dummodò moderatum quid sit, quod lucro præfato desit, ad ducentorum complementum, potest redemptio fieri, nam merces vltroneæ vilescunt. Et magis in speciali loquendo, si centum & viginti sperabantur, bene possunt octoginta subtrahi, & mille ac ducenti reddi; immò etiamsi centum sint tantummodò, ob prædictas rationes. Sic noster Auctor.
279
*Et in priori resolutionis parte non est
vbi hærere quisquam possit; licet enim cùm de emendo censu agitur, necessarium sit numeratam adesse pecuniam, non ita cùm redimitur, licet in vsu sit eam præsentare; cùm satis ad instrumentum census cancellandum, Censualistam de redemptione sibi facta protestari. Id autem quod de diminutione pretij dictum, contra illud esse videtur, quod ex P. Rebello dedimus num. 268. scilicet etiam rogante emptore diminui pretium non posse, quod in Castella constare subdit. Sed id non est momenti alicuius; ibi enim agitur de emptore respectu ipsius emptionis, non autem de emptore rogante pro redemptione, licet aliunde teneri censuarius possit ad pretij integritatem, etiamsi Censualista rogârit: si videlicet ita ex legibus habeatur. Et reuera iuxta illarum tenorem, redemptio integri est pretij redditione facienda, in qua, sicut & in emptione fauor vendentis interuenit, vt in neutra detrimentum patiatur. Quod autem de pretio pro secunda emptione dicebatur, non est ad rem, quia modò de secunda emptione non agitur, sed de redemptione, siue prima, siue secunda sit, in quacumque enim pretium quod est pro emptione datum, est integrè in redemptione reddendum.
280
*Nihilominus resolutio proposita stare
conuenienter potest; quia licet leges in fauorem emptoris id, quod est dictum, circa integritatem pretij decernant, id ita accipiendum quando reuera eo seruato rigore meliùs emptoris negotium agitur, non verò quando rigor talis in eius præiudicium redundaret, contra vulgarem iuris regulam, scilicet 61. in 6. Quod in gratiam alicuius
Regula iuris.
conceditur, non est in eius dispendium retorquendum. Atqui magnum subirent incommodum emptores, si necessitate grauati non possent censuarios pro redemptione rogare, aliqua facta sortis remissione. Sic enim id recuperatur, quod | datum fuerat, & pecunia ad remedium prementis necessitatis suppetit, sine perpetuo onere, quod in venditione contrahitur; ex quo apparet discrimen vtriusque, vt non possit argui ex regente pro venditione. Ex quo & sequitur etiamsi censuarius pecuniam non habeat lucro expositam, posse ipsi aliquid ex principali remitti, id enim videtur adducta ratione conuinci: quantùm autem futurum sit, prudentis relinquendum arbitrio. Et cùm centum pro mille quadringentis sit Auctori nostro visa portio moderata, in maiori quantitate cum proportione dicendum, vt 20. pro 2800. & sic ascendendo remitti queant. Et pro hoc stat P. Gaspar Hurtadus de Iust. & Iure. Tract. de Contractibus Disput. 4. Difficult. vltima. Vers. Vndecimum requisitum, vbi sic ait:
P. Gaspar Hurtadus.
Hoc tamen vndecimum requisitum non tollit censuarium posse censum redimere minore pretio, si censualista annuat, & census iam valeat minoris absque culpa censuarij. Sic ille, qui dum addit: & census iam valeat minoris &c. Diuersum à priore de annuente censualista casum apponit; siquidem minoris valente censu, etiamsi censualista non annuat, minori redimi pretio potest, quia debet annuere, vt videri potest apud Cardinalem Lugo suprà (scilicet Disput. 72. num. 52.) qui & P. Salas adducit alios referentem.

Difficultas alia circa pecuniam non numeratam.

281
*IN hoc Archiepiscopatu Limano quidam
administrator fabricæ Ecclesiæ ingentem collegerat pecuniæ quantitatem. Et cùm reddens rationem inuentus fuisset minus habens, debitor aliquot mille octoregalium, pro quibus soluendis vrgebatur, nec valens nisi ad census asylum confugiendo, venditionem obtulit super bonis suis censui aptis, qui & admissus, sed dubitatum an id stare legitimè posset, cùm pro constituendo censu opus sit pecunia numerata. Et responsum stare posse, quia sic tenent Fr. Emmanuel Rodericus in expositione Motus proprij B. Pij Dicto. 3. & Antonius Gomez in eumdem Conclus. 4. n. 2. Nauarrus in Comment. de vsuris Tomo 2. §. vigesima prima quæstio. remittens se ad Glossam. 3. n. 88. §. Est autem quæstio. & Consil. 5. de censib. & exact. licet Consil. 1. de empt. & vendit. & Consil. 7. eod. ff. ad quæs. 5. in oppositum videatur inclinare; ex eo probans quòd Pontifex numerandam pecuniam statuens, tantùm voluerit vsuris obuiare; cùm tamen in præsenti casu nihil tale timeri possit, quandoquidem facta est anticipata solutio, quæ vt ille loquitur, pinguior, id est, melior & securior est, vt etiam contingeret, si is, qui censum vendit mutuam pecuniam accepisset. Et eadem ratione vtitur Fr. Emmanuel, licet aliàs circa impositionem census in debito ex pecunia non contracto, Nauarro, & satis verosimiliter, aduersetur, affirmans vti certum sibi narratum in Cancellaria Vallisoletana ita iudicatum.
282
*Et ita quidem noster Auctor, post quem
plurimi alij idem tenuerunt, vt videri potest apud P. Salas de Contractibus. Tract. de Censibus. Dub. 5. nu. 5. qui & aliquos etiam ex antiquioribus rèfert; & plures alij ex recentioribus, in quibus Cardinalis Lugo Disput. 27. nu. 54. & in Hispania quidem, & Prouincijs alijs, in quibus Motus proprius receptus non est, non solùm ita arbitrantur Auctores quoad non repugnantiam contractus, sed est etiam ille praxi firmatus, vt in Belgio & Gallia, pro quo P. Bonæ-Spei Tomo
Mag. Ioan. à Cruce.
5. Tract. de Iure & Iustitia Disput. 11. n. 61. & 62. Quod & tenet P. Herincx Tomo 3. Tract. 3. Disp. 4. n. 83. Vers. Idemque. Pro quo & Mag. Ioannes à Cruce in Directorio conscientiæ circa septimum præceptum Quæst. 6. arti. 1. Dub. 3. Vers. Secunda conditio ita scribit: Opinio opposita Manualis videtur pia, maximè si pecunia sit debita, aut mutuata hac lege vt si tali die non soluitur, statuatur census. Sic enim prospicitur bono debitoris, dum non cogitur sua vendere minoris, vt soluat creditori in pecunia numerata. Et conditio Pij V. posita ad obuiandum fraudibus regulariter hîc euenientibus temperatur in hoc casu per Epikeiam, vbi deficit finis legis istius, & aliàs si modò seruetur, imminet damnum debitori, vt dixi. Etsi Papa de hoc casu consuleretur, declararet non currere in eo suam legem. Sic ille, qui ita cùm loquatur, mirum est sententiam contrariam assertiuè proponere, iuxta tenorem Motus Proprij quam & eo stante tenent alij, ex quibus Bonacina Tomo 2. Disput. 3. de Contractibus Quæst. 4. nu. 22. vers. Secundò, non satis. P. Palaus Disput. 6. citata, Puncto 16. num. 8. citantes alios, quod non obstat, dum adeò probabilia sectamur, quæ neque pro Hispania negabunt citati, in qua, vt diximus, receptus Motus proprius non est, pro quo plus alijs P. Palaus Puncto 15. nu. 5. vbi & specialiter de conditione pecuniæ numeratæ.
283
*Et quòd contractus, de quo agimus,
legitimè potuerit stare, solido est fundamento firmatum, ex eo scilicet quòd anticipata in pecunia sit facta solutio; ex quo videtur inferri validum non futurum, si debitum alia sit ratione contractum. Et ita quidem tenent aliqui, alij verò cum distinctione loquuntur, vt Emmanuel Rodericus suprà Dicto. 5. vbi ait inualidum futurum censum ex debito constitutum, si contractum sit ob acceptum aliquid, quod non habebat pretium fixum publica auctoritate, vt in: rarò enim accidit, vt res empta plus aut minùs non valeat. Neque obstat excessum, aut defectum pretij fuisse exiguum, nam decursu temporis in magnam excrescet quantitatem. Quod quidem non euenit quando pretium fixum est, & ita licitè poterit census in debito tali constitui. Et hoc admittit P. Auila, non tamen necessarium iudicans pretium esse Reipublicæ auctoritate taxatum, sed sufficere quòd sit certum & currens. Alij autem sine vlla distinctione licitum & validum esse determinant, ex quibus Cardinalis Lugo suprà. Pro quo & ita scribit Diana Parte 1.
Diana.
Tract. 8. Resolut. 44. Itaque cùm Pontifex damnet census celebratos non numerata pecunia tempore celebrationis, ad obuiandum fraudibus, quæ contingere solent in contractibus aliter celebratis; si probetur fraudem nullam interceßisse, sed anteà pretium iustum debitum fuisse ratione pecuniæ mutuò acceptæ, vel alterius rei æquiualentis, validus & iustus erit talis contractus: pecuniæ enim nomine æquiualentia comprehenduntur, vt patet in l. pecuniæ. ff. de verbor. significat. & in l. quæ. ff. de iure dotis. | Sic ille post alios, quos citat, licet non expressè in terminis difficultatis præsentis locuti fuerint, sed solum de licita constitutione census in anteà debitis. Potuit autem conclusionem illam suam ita formare, quatenus apud illos nullam distinctionem reperisset.
284
*Et videtur quidem ita generaliter asse
rendum, quia distinctio prædicta nullius videtur momenti ad negotium præsens: licet enim res empta minùs aliquantulùm valeat, reuera tamen cùm iustè & validè vendita sit, neque fraus vlla intercesserit, liquidum est debitum in vtroque foro, & reuera exhibendum vrgente creditore: & ita census in re valoris certi fundatur. Neque enim agitur de fallito aliquo debitore; in eius enim bonis quis ita amens fuerit vt censum velit constituere; Sed de securæ fortunæ homine, cui præsens necessitas ingentem statim soluere pecuniæ summam minimè patiatur: hoc enim multis etiam solet diuitibus euenire. Et inter ea quidem, super quibus fundari census nequit iuxta rigorem præfati Motus proprij enumerant massam argenti, vt videri potest apud Cardinalem Lugo suprà nu. 82. quod minimè est ad Barras trahendum, de quibus Tomo 1. Tit. 9. cap. 4. quia aut pro moneta habentur, vt volunt aliqui, de quibus ibi, aut ita æquipollentes, vt circa illas minimè possit fraus aliqua, si de earum lege (vt dicitur) constet, hoc est de sinceritate metalli, & eius genuina qualitate, vllatenus pertimeri. Super pinnis autem, de quibus cap. 3. pro foro externo non stabit contractus, quia prohibitus, nec coràm Tabellione & testibus fieri poterunt manifestæ: secus in foro conscientiæ, tum quia debitum esse poterit ratione illarum, tum quia pro externo exponi poterit pecunia ad eum effectum commodata: quod & aliàs fieri solitum.
285
*Quando autem distinctio ista fori exter
ni, & conscientiæ ab Auctoribus adhibetur, vt apud Dianam citata Resol. 44. id tantùm videtur innui, vt credibile sit in tribunalibus contra initũinitum census contractum iudicandum, in quibus legum littera solet attendi. Sed cùm fundamẽtafundamenta pro foro conscientiæ talia sint, poterunt equidem iudices in fauorem eius iudicare, & ita in foro etiam externo erit validus. PrętereàPrætereà ita explicari potest, vt quidquid iudices decernant, inter contrahentes possit sustineri, si non sit qui pro extinctione, aut inualiditate se opponat, & in eius fauorem fuerit sententia pronuntiata. Item quòd non obstante sentẽtiasententia, si aliqua fuerat mulcta imposita, minimè in conscientia debeatur. Vel si ex parte alicuius ex contrahentibus lis fuerit intentata & obtenta sententia fauorabili, pars victa nullum pati debeat detrimentũdetrimentum, in quantùm ipsi fas fuerit, & occulta vtens cōpensationecompensatione, iuxta probabiles de illius praxi sententias, de quibus alibi, & est commodum exemplum de testamento minùs solemni, quando is, qui possidet, habet pro se declaratam defuncti voluntatem. Et de tali effectu pro foro cōscientięconscientiæ contra latam sententiam locutus Megala apud Dianam suprà laudatus ab ipso pro omnimoda assertione. Iuxta dicta ergo P. Auilæ sententiam non penitus approbamus sua cùm probabilitate relictam, sicut & relicti casus alij non magnæ difficultatis, neque doctrinæ peculiaris, vt ad alia gradum vtilem faciamus.
CLERICVS.

CLERICVS.

De Medico ad ordines sacros promoto, quid circa exercitium artis, præsertim pro Indijs.

286
*CAsus occurrit iam pridem, & res inter
Iurisperitos & Theologos agitata. Ex quibus aliqui licitum esse exercitium asseruerũtasseruerunt, quia nullibi prohibitum; immò in Cap. Ad aures de ætate & qualit. id videtur approbatũapprobatum, vbi mors eius, quem curabat Clericus, non esse imputandāimputandam ipsi decernitur, quia peritus in arte, nisi eum conscientia remordeat. Et ita tenet Hostiensis in Cap.
Hostiensis.
Significasti el. 2. de homicidio verb. Nos igitur ibi: Alia culpa est quando etsi spectet ad eius officium, puta Clericus & Medicus est, quod officium non est Medico interdictũinterdictum &c. Felinus in Cap. Tua nos eod. ff. circa
Felinus.
finem vers. Vlteriùs aduerte, vbi ait: Et ita videmus & Romæ, & alibi seruari quòd Clericus excellens in aliqua cura assumit officium Medici. Et quamuis innuat permissionem cit. Cap. Ad aures ex eo accidisse quod in oppido nullus Medicus alius extaret, & ita vrgente necessitate, ne corpora incolarum interirent, pro quo Marianum adducit; sed alius ipsi sensus magis arridet, scilicet quòd Cap. Tua nos loquatur de Monacho sacerdote chirurgo & Cap. Ad aures de Clerico sæculari in minoribus. Iuxta quæ licet in chirurgicis curare Clericus in minoribus possit, sine impedimento promotionis, secus alius. Vnde & melior apparet intellectus vt Cap. Ad aures intelligatur de purè Medico cui permittitur, siperitus sit. & Cap. Tua nos in chirurgo. Neq;Neque obstat generalis prohibitio in Cap. sententiāsententiam sanguinis, cùm potius præfatæ decisioni concordet. & confirmatur, quia medicari opus misericordiæ est, & talia maximè propria ClericorũClericorum sunt. Cap.
Cap. final. de postulando.
finali de postulando ibi: Cùm officium Sacerdotis sit omnibus prodesse; nemini autem velle nocere, & qui potest hominem liberare à morte, & non liberauit, ipse occidit. Neq;Neque argui potest ex Cap. Super specula, ne Clerici vel Monachi PhysicęPhysicæ auditio prohibetur: id enim ea de caussa procedit, ne Theologiæ studium omittatur: in pręsentipræsenti autem casu, is, de quo agitur, cùm esset laicus operam studio medicinæ nauauit, & in eo peritiam non mediocrem assecutus, cōmunicommuni plausu quod didicerat exercebat. Neq;Neque pro Theologiæ studio opportunitas iam illi aliqua, aut peculiaris ratione Beneficij tale aliquid exigentis obligatio. Vnde licentia, quam à Limano Archiepiscopo postulat, debet ipsi concedi quam constat Archiepiscopum Noui regni Granatensis concessisse. Sic Doctor Faxardus, subscribente etiam Doctore Lucio.
287
*Quibus addidit Auctor noster Panormi
tanum in cit. Cap. SententiāSententiam sanguinis n. 12. affirmare exercitium medicandi prohibitum esse Clericis Ordinis sacri, & Angelus verb. Medicus n. 11. Tabiena, & Armilla n. 4. verb. eod. Nauarrus in Manuali cap. 25. n. 11. §. 34. idem aiunt, nisi fiat gratis. Et ratio prędictorũprædictorum Summistarum, quam ampliùs illustrat Nauarrus, ea est, quòd licet in Iure non sit directa prohibitio, quando adustio & incisio non interuenit: omne tamen sęcularesæculare officium est illis prohibitũprohibitum. Cap. Multa, ne Clerici, vel Monachi, ibi:
Cap. Multa ne Clerici &c.
Talia, & his similia ministris Altaris, & Monachis omninò prohibemus. Videmus etiāetiam quando Clericus in sacris medicari vult dispensationẽdispensationem RomęRomæ sibi impetrandāimpetrandam exquirere. Neq;Neque id contra Felinum ad|ductum superiùs militat; ille enim specialiter in ordine ad irregularitatẽirregularitatem locutus; & stat benè ClericũClericum irregularẽirregularem non reddi, & aliquid illicitè perpetrare, quia potest moraliter esse certus sua culpa infirmũinfirmum minimè obijsse. Quod satis indicant verba illa Cap. Ad aures: si super præmißis conscientia
tua te remordeat. Et Felinus ipse sic habet: Vel secundò aliud sit in Chirurgo, aliud in Physico: quia primum magis repugnat honestati Clericali: iudicat ergo secundum aliquomodo repugnare. His præmissis, ita Auctor concludit: Itaque Doctoris Faxandi iudicio assentior, posse scilicet dictum Clericum
P. Auila.
Medici officium exercere sine adustione & incisione, id gratis præstando, præsertim erga pauperes: sic enim nequit sæculare vocari officium, sed opus misericordiæ & charitatis, neneque licentiam petijsse nocebit. Sic ille.
288
*Circa quæ addi potest resolutionem
pręfatampræfatam, quæ est quidem satis verosimilis, in Indijs locum præsertim habere, pro quibus priuilegium speciale Societati concessum videatur specialiter deseruire, de quo in Compendio communi verb. Medici, & est generale pro omnibus cum addita circa vsum limitatione scilicet: Quando tamen Medici sæculares commodè haberi non possunt: dummodò id faciant de suorum superiorum licentia, & citra adustionem & incisionem per seipsos faciendam. Gregorius XIII. pag. 152. & seqq. Vbi cùm dicatur, Possunt omnes nostri, qui medicinæ periti fuerint; manifestum est de Sacerdotibus etiam procedere: qui
licet per se ipsos adustionem & incisionem facere nequeant, possunt tamen per alios, quando iuxta medicinæ canones id opportunum iudicauerint. Neque prohibitio dicta ad Fratres laicos videtur extendi, qui sint chirurgica in arte periti, in quibus id non videtur dedecere, quod ad incisionem & adustionem pertinet, & remotum aliquod irregularitatis periculum nulli esse incōmodoincommodo potest minimè ad sacros Ordines promouendis. Neque videtur obstare citatum Cap. Tua nos, vbi
Cap. Tua nos non aduersari.
Monachus, qui gutturis tumorem ferro aperuit, ex quo mulier malè sibi consulens interijt, multũmultum deliquisse asseritur ab Innocentio III. alienum officium vsurpando; etiamsi, vt ibidem dicitur, peritus erat in exercitio chirurgiæ. Licet ergo officium illud in sæculari proprium dici possit; si Religiosus fiat, iam ipsi reputatur alienum, iudicio Pontificis: quod ad Fratres laicos pariter videtur adsciscendum, quia quod ad substantiam religiosi status attinet, Sacerdotibus exæquantur. Verùm in prædicto casu specialis fuit decisionis ratio; erat Monachus ille Sacerdos, vt Textu constat, & sacerdotibus Chirurgicum officium est penitus interdictum; vnde prohibitio talis non est ad Fratres laicos trahenda, pro quibus est ratio specialis; officia siquidem, quæ obibant in sęculosæculo, in Religione possunt exercere. Et ita inquiri potest ab illis, quibus vacent in illa officijs, & respondere vnus se sutorem, sartorem alius, seu fabrum lignarium, vel ferrarium, quod nequeunt ij, qui sunt in sacris constituti, & præsertim Sacerdotes, à quibus solùm est de proprijs Religioso statui officijs respondendum, si interrogari contingat. Et tenor ipse priuilegij ita videtur innuere, dum de censuris & pœnis Ecclesiasticis agitur, circa quas nihil est, quod dicti Fratres debeant pręcauerepræcauere, cùm cōstetconstet ad eos spectare, qui statum habent Clericalem.
289
*Et quidem adustionem & incisionem stare sine peccato posse, quidquid sit de irregula
ritate, tradit Dom. Barbosa in Collect. ad citatum Cap. Tua nos nu. 3. vbi ita scribit: Sed aduertendum est, quòd si Medicus, seu Chirurgus in maioribus etiāetiam Ordinibus constitutus eiusdem artis peritus intuitu pietatis artem suam exercuerit, non ei imputatur ad irregularitatem, si ex tali exercitatione secuta fuerit mors, vt per Cardinalem hic Colum. 1. quem referunt Sayrus dicto lib. 7. cap. 8. n. 11. Belletum dub. Tit. de disciplina Clericali §. 31. n. 6. dummodò faciat citra abscißionem, vel adustionem: ita vt si ægrotus decederet ex caussa talis adustionis, vel abscißionis, licet illi non imputetur ad peccatum, imputatur tamen ad irregularitatem, prout per Textum in præsenti tenet hîc Abbas n. 3. Sic ille citans alios, inter quos. Auctorem nostrum de Censuris Parte 7. Disp. 12. Sect. 1. Dub. 2. Iuxta quæ stat Fratres laicos sine peccato posse adustione & abscissione, seu incisione vti, quidquid de irregularitate sit, pro qua ipsis non ea esse cura debet, quæ in Clericis potest conuenienti ratione requiri.
290
*Et positio ista sub ea suppositione procedit, quæ multis placuit, nec tamen adeò explorata
est, vt contra se graues Scriptores non habeat, aut validam rationem. Sunt enim qui censeant Monachum dictum irregularitatem non contraxisse, & delictum eius in genere homicidij non fuisse, sicut neque fuisset in Chirurgo sæculari, iuxta receptissimam sententiam excludentem in talibus labem irregularitatis. Potuit ergo delictum esse contra Religionem aut aliam virtutem. Pro quo videri potest Leander Tomo 5. Tractat. 2. Disp. 9. Quæst. 9. apud quem alij, & P. Gibalinus cap. 4. de Irregular. Quæst. 2. n. 8. & Consect. 1. vers. Difficilis videtur, & Consect. 11. vers. Tertia, latiùs disputationem executus. Iuxta quæ id habetur satis verosimiliter, quod ad Fratres laicos spectat, in quibus vt officium chirurgięchirurgiæ non exerceant tantùm obstare potest ordinatio aliqua Superiorum, quan
Inde probatio llla.
doquidem in Sacerdotibus ipsis id tantùm obstare queat, quod præfatæ sententiæ Auctores affirmātaffirmant, ex quibus nihil in dictis Fratribus reperitur, quia neque contra Religionem, neque contra virtutem aliam excessus apparet, sed potiùs exercitium fraternæ charitatis, accedente licentia Superiorum. Et quidem id stare etiam sine vrgenti necessitate ex defectu sæcularium chirurgorum poterit, quia cùm nulla in Iure respectu illorum prohibitio extet, non est cur debeat exercitiũexercitium adeò vtile & promptũpromptum ad articulos necessitatis reuocari. Neq;Neque priuilegium obstat, in quo dicitur, quando Medici sæculares commodè haberi non possunt, quibus verbis non statuitur absoluta necessitas, vt videtur perspicuum, sed conuenientia sufficiens indicatur ex vitato incommodo, quod quidem regulariter occurrit respectu Medicorum & chirurgorum sæcularium, neq;neque conuenienti tempore, neque sine pecuniaria mercede venientium. Præterquàm quòd defectus talis potest respectu Sacerdotum, & aliorum qui in Sacris sunt Ordinibus constituti, conuenienter intelligi, de quibus
ibi agi iam remanet demonstratum.
291
*Iam quod de medicatione gratis impendenda dicebatur, quo pacto sæculare officiũofficium non est, sed opus charitatis, difficultatem aliquam præ se fert: quia sicut officium seruile, eo quòd gratis fiat non desinit esse seruile, & ita exerceri in die | festo nequit, vt quāpluresquamplures tenent, quos adducit & sequitur Leander Tomo 3. Tr. 1. Disp 4. Quæst. 21. & disp. 6. Quæst. 54. ita & de officio sæculari videtur pariter asserendum, quia finis operantis non variat rationem operis, & ita neque officij rationem. Quod est iuxta nuper dicta de habentibus officia in sæculo, quæ propter religiosam professionem talia esse non desinunt, & ratione illorum possunt illa obeuntes compellari. Ad quod quidem dici in primis potest sententiam oppositam quoad opera seruilia esse probabilem, vt videri apud citatum Leandrum potest. Deinde in operibus seruilibus illa est ratio, quòd verò secundùm suam substantiam exercentur, quidquid de intentione sit, & in eo Dei cultus deest, per omissionem illorum exhibendi. In Medico autem gratis curante magna pars officij cessat, quia in tantùm dicitur officium, in quantùm per illud vitæ subsidia quærantur: quod cùm abest, dici absolutè nequit Medici officium habere, sed esse Medicum; quemadmodùm qui artem pingendi obtinet ad solam voluptatem, nequit dici officium habere pictoris, & sic de alijs. Vnde quando aliquis officio quopiam antè perfunctus ab eius exercitio penitus se subtrahit, dici solet officium reliquisse. Non est tamen contra gratuitam curationem aliquid oblatum sponte recipere post illam, vt ex Altamireno & Matienzo habet D. Barbosa in cit. Cap. Ad aures nu. 8.
292
*Quod & tandem de licentia dictum,
non scilicet nociturum si postuletur, indicat planè non esse illam penitus necessariam, conuenientem tamen futuram, vnde & supponitur in quacumque opinione posse illam à Prælato concedi, neq;neque necessarium esse recursum ad Pontificem, siue licitum exercitium sit, siue illicitum: si licitum, vt occasio pœnalis alicuius vitetur incommodi, ob varietatem opinionum: si illicitum, quia inuenitur licentia Pontifici reseruata, vt videtur colligi ex citato Cap. Tua nos ibi: Si
Cap. Tua nos.
tamen caussa pietatis, & non cupiditatis id egerit, & peritus erat in exercitio chirurgiæ, omnemque studuit, quam debuit, diligentiam adhibere, non est ex eo quòd per culpam mulieris contra consilium accidit, adeò reprobandus, quòd non post satisfactionem condignam cum eo misericorditer agi poßit, vt diuina valeat celebrare. Sic Innocentius Tertius. Ex quibus habetur delictum, quod in tali curatione committi potuit, Altaris vsum non impedire accedente satisfactione, circa quod nihil de aditione Apostolicæ Sedis innuitur, & ita quemadmodùm in eo Prælati potest sat esse auctoritas, ita & in licentia impartienda quando nihil tale præcessit: in casu enim citati Capitis, & remissio delicti est, & licentia pro vlteriori Altaris vsu, quod plus est quàm solius licentiæ concessio. Et illam quidem à Pontifice petendam ex Cap. Ad
Cap. Ad aures.
aures videtur inferri; ibi enim Medicus eam ab ipso postulat ad sacros Ordines suscipiendos. Sed verò contrarium potiùs inde licet conuinci, sic enim Pontifex: Tibi breuiter respondemus, quòd si super præmißis conscientia tua te remordeat, ad maiores Ordines de nostro consilio non ascendas. Sic ille. Atqui Medicum illum de non adhibita omni diligentia secundùm artis regulas minimè conscientia remordebat, sic enim de illo: Cùm in arte Physica eruditus sis, pluribus iuxta ipsius artis traditionem exhibuisti cum diligentia medicinam. Scrupulis autem angebatur eo quòd plures medicinis perceptis, mortis periculum incurrerunt. Pontifex autem sic respondet, vt vidimus, circa non adhibitam diligentiam, neque si adhibita sit, vt supplicans affirmabat, quidquam præstat, quia videlicet si ita res se habebat, eius non erat opus responsione, siquidem Ordines poterat maiores suscipere, cùm nihil, quod obstare posset, sacris in Canonibus haberetur. Videtur autem & postulatio dicta ad exercitium Ordinum pertinere pariter & curatricis sacultatis: nam supplicans in minoribus erat Ordinibus, & ita solùm pro maioribus orat: vnde & pariter pro eo, quod cum minoribus exercebat: pro quo faciunt ea, quæ ex Telino adducta nu. 286. & ipsa responsio, in qua sublato conscientiæ remorsu nihil prohibetur. Quòd autem vsu ita videatur receptum, vt dispensationes circa hoc à Sede Apostolica postulentur, ex diuersis sentiendi modis Scriptorum accidit, cùm sit illud probabile, quod ad necessitatem huiusmodi licentiæ attinet, iuxta quod & Nos locuti Tomo 2. Tit. 18. nu. 49. Pro
Quid pro Indiis.
Indijs certè id, quod diximus, valde verosimile est, in quibus vt plurimum est necessitas, pro qua Dom. Barbosa in cit. Cap. Tua nos, nu. 9. & habet illa latitudinem, iuxta quam potest fauorabilem habere interpretationem.

Quid Clericis sit prohibitum circa Juris ciuilis auditionem.

293
*QVæsitum an Sacerdoti liceret talis au
ditio, non eo fine vt Aduocatum ageret, sed vt meliùs sacros intelligere posset Canones, sicque excommunicationem euaderet, de qua in Cap. super specula Ne Clerici vel Monachi: & negatiuè responsum à P. Stephano Auila ob sequentes rationes.
  1. Quia decisionem Cap. Non magnoperè,
    quæ est Alexandri Tertij, extendit Innocentius Tertius ad eos, de quibus ibi. Alexander autem Religiosis prohibet quod ad leges attinet, etiam cùm id fit intuitu Ecclesiastica negotia fideliùs pertractandi, sicut medicinam sub obtentu languentium fratrum consulendi corporibus: ergo finis non obstat vrgenti prohibitioni, licet honestus aliàs sit, & permissus, quandoquidem Religiosus aduocare pro Monasterio potest cum Prælati licentia, vt constat ex Cap. Monachi 16. q. 2. & ex Cap. Ex parte de postul. Præl.
  2. Quia is qui continuè audit magistrum iu
    ris ciuilis professorem honoris & obsequij caussa, eo quòd paucos discipulos habeat, dictam excommunicationem incurrit, vt affirmat Ioannes AndteasAndreas in dict. Cap. super specula, & licet Panormitanus ibidem eam doctrinam non admittat, nisi id fiat in fraudem: nomine fraudis intelligendum reuera auditorem talem velle studio legum vacare, neque solam assistentiam honorariam præceptori.
  3. Nam Antonius de Butrio in dict. Cap.
    Non magnoperè ita scribit: Quæro an liceat audire leges? Dico quòd Clericis & Monachis licet vt meliùs intelligant Canones. Ita Glossa cap. 1. 37. dist. Sed in Monachis non procedit. & circa Clericos remittit se ad Cap. Super specula. Vnde infertur quòd licet resolutionem aliam non adhiberet. de | Clericis similiter sentire satis indicauerat, nam eadem est circa vtrosque prohibitio constituta. Nihilominùs posteà in Cap. super specula adductis rationibus pro licita auditione vt sic meliùs leges addiscantur, cum Hostiensi respondet conuenientiam illam non obstare, nam absque eo quòd pro principali studio habeantur in scholis, ex earum libris & Glossis ea haberi notitia potest, quæ sufficiat ad perfectam Canonum cognitioncmcognitionem: quam solutionem etiam adhibent Ioannes Andreas, & Panormitanus in Cap. super specula de priuilegijs, qui ait rarò occurrere caussas Ecclesiasticas, quæ non possint Canonicis statutis expediri.
  4. Nam Armachanus & Philippus Francus in
    Ex doctoribus alijs.
    Cap. Statutum, ne Clerici vel Mon. in 6. dicunt vix posse dari perfectam rationem, quæ Pontificem mouerit ad prohibendam præfatis legum auditionem: Atqui si solùm prohibuisset, vt dicitur; in ordine scilicet ad praxim ciuiliter aduocandi, obuia & concludens erat ratio, quandoquidem illa est omnibus in Decretali vtrâque, contentis apertè communis.
294
*Et ea quidem quæ de auditione dicta
sunt, ad magisterium se non extendunt, qui publicè docere Presbyteri possunt, vt tradit Panormitanus in dict. Cap. Super specula uu. 26. qui & id etiam Religiosis concedit, non obstante Cap. Super specula de priuilegijs: ibi enim non habetur generalis prohibitio, sed pro quibusdam prouincijs ob speciales rationes.
295
*De auditione autem ita expressè & ge
neraliter statuitur, vt non videatur locus dubitationi, & ita neque disputationi relinqui. Nihilominùs quia nulla est decisio Canonica adeò generalis, vt per punctum rationis non possit distingui, vt tradit Baldus in Authentica. Ingreßi. C. de Sacris. Eccles. Quæ & ex ratione naturali distingui & limitari potest; id etiam in caussa præsenti locum habet; ratio enim prohibitionis à Pontifice inuenitur expressa, dum in citato Cap. Super specula sic ait: Quia verò Theologiæ studium
Cap. Super specula.
cupimus ampliari &c. Vt sic fides Catholica circumcincta muro inexpugnabili bellatorum, quibus resistere valeat ascendentibus ex aduerso. Quando autem non potest reddi nisi vna ratio, habetur pro expressa, iuxta Glossam, & communem Doctorum sensum in l. quamuis. C. de fidei commis. & ea cessante, cessat legis obligatio. l. Cùm cessante de
appellat. l. adigere. §. quamuis de iure patronat. l. quod dictum, de pactis, & textibus alijs apud Euerardum in locis legalibus, loco à cessatione legis. Iuxta quæ audiens simul Theologiam, seu ius Canonicum, & leges, ita vt has non habeat pro præcipuo studio, contra Pontificiam prohibitionem non faciet, & ita neque excommunicationem incurret, seu Presbyter, seu quiuis alius in Canone prædicto contentus. Et conducit ad intentum Cap. Cùm ex eo de elect. ibi: Ecclesia indiget viris litteratis, vbi Doctores addunt, & non
Cap. Cùm ex eo, de Elect.
asinis ferratis. Neque genus litteraturæ in speciali designatum, vt minimè legum peritia debeat exclusa censeri, legistæ enim litterati dicuntur. Et Glossa in Cap. 1. 38. dist. ait quòd ad hoc licet audire leges, vt per eas meliùs intelligantur Canones. Et Philippus Francus Cap. 1. Col. 2. Ne Cler. vel Monachi, affirmat rationem Pontificis esse persuasiuam, cùm reddi perfecta nequeat, quandoquidem Clericis vtile est audire leges propter regimen temporalium, quibus vtitur Ecclesia in defectum ipsorum Canonum. Cap. 1. de noui operis nuntiat. & 10. dist. Cap. In adiutorium. Pro quo multa adducit Palacius Rubius in Repetitione Rubricæ de donation. inter virum & vxorem, in principio.
296
*Neque ex eo quod nolit ex prædictis
quisquam Theologiam aut Sacros Canones audire, sequitur posse audire leges, videtur enim cessare ratio prohibitionis, siquidem illa eò tendit vt Theologiæ studium (idem est de Sacris Canonibus) amplietur; quod in eo, qui ab huiusmodi auditione abstinere vult, constat locum non habere. Non inquam sequitur, quia in tali id reperitur, quod Iustinianus Imperator reprehendit in l. repetita. C. de Episcop. & Cleric. & in. l. Consulta diualia. C. de testamentis, quatenus ait: & præcipuè Clericis, quibus opprobrium est, si peritos se velint disceptationum esse forensium. Sic ille; quod non accidit quando leges cum Theologia, aut Sacris Canonibus audiuntur, qui ad illam reuocantur, pro quo Aluarus Pelagius lib. 1. de planctu Ecclesiæ Cap. 44. ita loquitur: Canonica
scientia permixta est ex Theologia & ciuili sapientia, consistens media, vt ex Compilatione Decretorum & Decretalium patet. Et proprio nomine vocatur Canonica: & scientia Canonica regulat & or
dinat spiritualia & temporalia. Cap. Nouit de iudicijs. Participat igitur scientia Clericorum, scilicet Canonica vtrique scientiæ, scilicet spirituali Theologorum, & temporali legali: sicut ius Emphitheuticum venditioni & locationi. C. de iure Emphiteut.
Aluarus Pelagius.
Sic ille. Et sic Auctor, omissis nonnullis, ita concludens: Nihilominùs ob Censuras in cit. Cap. Super specula contentas, & generalitatem prohibitio
Quid tandẽtandem P. Auila.
nis, oporteret Pontificem consuli, & quomodò talis prohibitio sit praxi recepta in Hispania, & eius Academijs, pro deliberatione sumenda.
297
*Circa quæ videnda quæ diximus Tomo
2. Tit. 18. nu. 45. & 52. vbi & quod ad magisterium attinet. Cui opponi potest id, quod ex Iustiniano nuper adductum, opprobrium scilicet esse Clericis, si peritos se velint disceptationum esse forensium. Sed verò est id nullius momenti, ibi siquidem Imperator non de Prælectoribus agit, sed de intromittentibus se in alienum Officium, & volentibus vt apud ipsos insinuationes
seu publicationes testamentorum fierent, quæ ad Magistrum census pertinebant, quos turpißimum insinuationis genus irrepserat, vt ibidem dicitur, ostentantes se ad huiusmodi Officia peritos, cùm tamen non essent; si enim tales, nihil de ipsis turpe, & multò minùs turpissimum, posset pronuntiari. Si dicas ex hoc sequi non bene adductum textum istum ad probandum non esse licitam legum auditionem, cùm de illa non agatur. Responderi potest sine inconuenienti posse id concedi, multa enim talia in Iurisperitorum citationibus inuenientur, ex quibus citatus Pater præfata desumpsit. Manet ergo sine probatione assertio illa, vnde & videtur posse sustineri, cùm cesset prohibitionis ratio: ex quo fundamento probauimus citato n. 52. lectionem esse licitam, quia publicus lector, non est Theologiæ studio operam iam daturus, vnde illa non desinit am|pliari. Nihilominùs oppositum videtur præfe
rendum, quia tunc cessat ratio irrationabiliter; ad quid enim mera legum auditio in Sacerdote, & alijs, de quibus Pontifex, relicta Theologia & Sacris Canonibus, pro eorum statu condecentibus? Vnde & videtur casus moraliter impossibilis, cùm aliàs sic legum merus auditor futurus sit coauditoribus, & alijs Academicis videntibus monstrum tale ludibrio, quod & Prælati sint meritò vetituri. Sicut moraliter impossibilis est casus alter in eo, qui velit priùs leges audire, & posteà Theologiam, aut Sacros Canones, non eas habens pro studio præcipuo in intentione, sed vt meliùs sic possit illos intelligere, aut maturiorem ætatem Theologiæ, cui etiam aliquomodo seruire legum notitia possit, reseruare. Sacros enim Canones Theologiæ præmitti aliquando visum, sicut & è conuerso; meras autem leges numquàm; quæ pro Theologia vix conducunt, cùm tamen à Sacris Canonibus maius posset adiumentum assumi. Eas autem simul cum Sacris audiri Canonibus, magnum temporis compendium est, quod velle frequentatione Scholarum extrahere, non solùm in Sacerdote damnabilis perditio est, sed etiam in alijs, qui nulla sunt præditi Ecclesiastica functione.
298
*Fuit quidem temporibus Alexandri III. & Innocentij etiam III. non ita impossi
bile, quod modò tale reputamus; quando scilicet ea, quæ ad Academias spectant, non erant ea cum serie cursuum, & diuersitate lectionum, pro singulis facultatibus constituta. Et ita præcaueri oportuit circa Religiosos, & alios, id quod citatis in Decretalibus inuenimus. Ad quod quidem Pontifices ipsa sunt damnorum experientia permoti, vt ex Canonum tenore compertum habetur. Regulares quosdam de claustris suis educit. Sic Alexander. Verùm quia nonnulli ex talibus, propter quorumdam opiniones diuersas, excusationis aliquid assumebant. Nos volentes vt de cetero &c. Sic Innocentius. Iam autem, vt diximus, aliter se res habent, & ita Academiarum instituta procedunt, vt id locum habere nequeat, quod voluerit inconsulta aliquorum auiditas, ad sobrietatem sapere nolentium, attentare. Neque Glossa illa, de qua. nu. 295. iuxta quam li
Glossæ intellectus.
cita est legum auditio, quando in Ordine ad meliorem Sacrorum Canonum intelligentiam assumitur, plus sibi velle credenda est, quàm id quod est dictum & probatum, scilicet licere quando non vt præcipuum studium, sed vt adiumentum adhibetur: neque vt finis, sed vt medium.
299
*Rationes ergo Auctoris nostri, quibus concludi videbatur contra licitam auditionem, infirmæ comperiuntur, quia id non euincunt, quandoquidem distinctione adhibita stat posse & licitè & conuenienter audiri.
Ad Primam ergo dicendum finem quidem non sufficere, quando non est accommodatus legislatoris intentio; quod tamen secus accidit in casu nostro: volens siquidem scientiam Sacrorum Canonum, quæ & Theologiæ nomine in præsenti venit, vult consequenter quod ad illam conducit, & ita iuris ciuilis notitiam, cum ea moderatione, de qua dictum.
Ad Secundam, si continuata sit auditio, idem dicendum, quia finis ille valde est ab intentione Pontificum alienus.
Ad Tertiam quatenus ex ea probatur intelli
gentiam Canonum stare sine notitia legum publicitus adeptam contendit, rem quidem satis verosimilem tradit, & ita asserendum est, si quis ea capacitate polleat, de qua id possit sperari. Sed si talis ea non sit, vel ad gradum adspiretur, aliter asserendum. Cùm etiam ad meliorem intelligentiam possit, quàm illa sit, quæ ex priuato haberi studio possit, & per disputationes, quæ vel instituuntur, vel quibus assistitur, laudabilis valeat conatus adhiberi.
Ad Quartam de ratione constare, quandoqui
dem in Textu habetur expressa, & cùm à Pontifice fuerit sufficiens iudicata, circa id non est licentiùs contendendum. Vnde neque curandum de Philippi Franci pronuntiato, de quo. nu. 295. ratio enim Pontificis non persuasiua solùm, sed perfecta debet iure optimo iudicari. Cùm enim pœna adeò grauis, latæ inquam maioris excommunicationis imposita sit, ratio esse non quæuis debuit intercedere, sed momenti magni, nisi velimus de excommunicatione ipsa mouere quæstionem, & eam in dubium reuocare, quod sine temeritatis nota stare non poterit, si quis contendat decisionem dictam iam antiquatam, & in desuetudinem abijsse.
CONCILIVM.

CONCILIVM.

Circa Concilium Prouinciale, quæ obligatio pro Indis in Metropolitanis, & in suffraganeis ad illud conuocatis.

300
*Anno 1597. Venerabilis, & vt spera
mus, venerandus breui publico in Ecclesia cultu, ob eximiam sanctitatem, Dom. D. Turibius Alfonsus Mogrouejo Archiepiscopus Limanus, suæ volens obligationi satisfacere de cogendo Prouinciali. Concilio iuxta id, quod est à Concilio Tridentino dispositum Seßione 24. Cap. 2. de Reformat. suffraganeos conuocauit, & conuocationis litteræ in eorum sunt Ecclesijs publicatæ. Sed quominùs illæ effectum haberent aliquot interuenere caussæ, de quarum agi oportuit robore, sicut & modò oportet, vrgente Pontifice, vt intra biennium Concilium huiusmodi celebretur. Cùm enim fuisset Sanctæ Sedi propositum non videri necessarium, quia in Concilio an. 1583. quidquid pro necessitate aut conuenientia Prouinciarum istarum occurrere potest, est magna diligentia & sapientia dispositum, respondet cogendum nihilominus vt videatur an illa, quæ disposita sunt, vt expedit obseruentur. Et præfati Antistitis adeò erat ardens studium erga ea, quæ ad sui muneris obligationes pertinebant, vt cùm pro ampliando spatio à Tridentino, triennij videlicet, constituto, Pontificium beneplacitum implorasset, sicut & Regiæ Maiestatis preces pro beneplaciti indeptione, neque responsum habuisset, quod sui erat Officij minimè omittendum iudicauit. Circa quod qui & suprà, consultus, vt sequitur suo responso satisfecit. Duo siquidem rogata sunt. Primum, an si | suffraganei venire recusarent, posset Dom. Archiepiscopus à coactione cessare. Secundum, an allatæ pro excusatione caussæ possent sufficientes reputari. Pro quibus supponitur.
301
*Primò Concilium Tridentinum Episco
pis renuentibus ad Concilium àccedere nouam pœnam non imponere, sed eam, quæ à Iure imposita 18. dist.
Secundò illam non esse communicationis, vt tradit Glossa in Cap. Placuit el 2. cit. dist. verb. Communione: Turrecremata & Archidiaconus ibidem. Bellamera Cap. Si quis autem. Et Thomas Campegius Tract. de auctoritate Sacrorum Conciliorum cap. 13. sed solùm est priuatio communionis cum alijs Episcopis in ijs, ad quæ vt tales debent aut possunt conuenire, vnde communicatio per epistolas minimè prohibetur, vt ait Turrecremata suprà num. 3. & Campegius cit. Cap. Ex eo autem quòd priuatio generalis non sit, satis compertum habetur non esse excommunicationem, quæ non patitur actuum diuisionem, sicut suspensio & Interdictum, quod benè obseruat P. Henriquez lib. 13. de Excommunicat. cap. 2. nu. 3.
Tertiô dictam pœnam ipso facto non incurri, vt aiunt Turrecrem. & Archidiaconus citato Cap.
Cap. Si quis autem.
Si quis autem. Vbi verba illa: Alienum se à fratrum communione cognoscat; ita exponunt, vt idem sit ac alienandum. Id quod ex sequenti Cap. Si Episco
pus non obscurè colligitur, sic enim ibi: Quòd si defuerint, sicut prisca Patrum præcepit auctoritas, à charitate fratrum priuentur. Quod etiam habetur in seq. Cap. si Episcoporum. Qui duo Canones ad Canonem si quis autem, referuntur, qui antiquior, Concilij scilicet Arelatensis celebrati an. 238. duo autem alij diuersorum Conciliorum sunt. Prior Agathensis an. 436. alter Terraconensis an. 490.
Quartò Metropolitanum non posse suffraganeum venire renuentem excommunicare, quandoquidem pœnam habet à Iure designatam: posse tamen si specialis adsit caussa ad ipsum spectantem, pro quo aduocatur, quia de illa in Concilio iudicandum. Ita in Cap. Propter Ecclesiasticas el. 2. dist. 18. Qui vt dictam incurrat pœnam futurus est contumax, iuxta Cap. Certum 11. q. 3. nec talis erit, qui iustas caussas allegauerit, cùm contumax dicatur à contemnendo, & id citato Cap. Certum dicitur, Qui contemnit. Iuxta quæ sit.
302
*Prima assertio, Episcopos suffraganeos
iustas habuisse caussas vt ad Concilium non venirent, scilicet quòd recentior eorum in suas Diœceses aduentus, vt non valuerint eorum plenam habere notitiam, quæ reformatione indigent. Item eorum, quæ in Concilio fuerint disposita, executio nequit moraliter sperari; siquidem Rex Archiepiscopo, vt par erat, iniunxit, ne de illo cogendo tractaret. Si ergo contra eius voluntatem cogatur, de actorum confirmatione apud Pontificem minimè suam auctoritatem interpositurus credi potest, sine qua neque Pontifex ad confirmationem procedet, & si processerit, in Regio Indiarum Concilio sepelietur, vt in Concilio an. 1591. accidit, cuius nulli alij extitere nisi sumptus magni, & itinerum ingentes præ viarum difficultate & prolixitate labores. Sedes prætereà vacabant aliquæ, vnde ad paruum numerum redacto Concilio, eius cogendi opportunitas deerat, quæ & expectanda prudenter videbatur, fine coactionis talis attento, quo deficiente nequit medium pro illo obtinendo conuenienter assumi, pro quo & textus plures, & ratio manifesta succurrunt.
303
*Deinde probatur, Nam post Concilij
Confirmatio ex Metropolitano.
Tridentini publicationem vnum tantùm Prouinciale Concilium à Compostellano Archiepiscopo vsque ad præfatum annum 1597. Salmanticæ celebratum, duo à Toletano, spatio inquam 34. annorum, sciente & tacente Pontifice, cùm tamen Prouincijs in illis non ea sit pro celebratione, quæ in Indicis difficultas, excessu incomparabili: neque scimus alicubi id, quod est à Tridentino hac in parte dispositum exactè obseruari. Et cùm iuxta ius antiquum. Cap. Habeatur. 18. dist. statutum extet vt bis singulis annis Concilium Prouinciale cogatur, affirmat ibidem Turrecremata ab eo Metropolitanos per consuetudinem excusatos.
304
*Prætereà, quia in Cap. Placuit el. 2. dict.
18. tres assignantur caussæ, ratione quarum suffraganei Episcopi legitimè se possint ad conciliarem concursum conuocati semel & iterùm excusare, scilicet ætas prouecta, morbus, & grauis necessitas, quæ autem grauis censenda sit iudicio prudentis viri remittitur, vt ait Glossa in Cap. Si quis iusto de electio. in 6. & cùm in cit. Cap.
Cap. Si quis Episcopus.
Si quis Episcopus, dicatur vt non tardet venire ad Concilium, nisi satis graui neceßitate inhibeatur. Turrecremata & Bellamera exponunt, Id est aliquo iusto impedimento. Et addit Turrecremata nomine neceßitatis intelligi quodlibet iustum impedi
Turrecrematis.
mentum. Pro quo & Glossa Cap. Peruenit verb. Neceßitatibus. Et Campegius aliquas caussas ad
Campegius.
ducit, ratione quarum suffraganei Constantinopolitani se excusarunt à S. Pontifice Damaso Romam ad Concilium aduocati, & sic ait: Aliqui se excusarunt, quoniam id omninò nudabat Ecclesias requie nuper inchoata. Et statim aliquos se excusasse, quia belli tempore à suis non poterant Ecclesijsabesse. Et inferiùs quædam D. Gregorij ad
D. Gregor. Magnus.
ducit in Registro cap. 96. vbi sic ait: Mandamus vt nullus communi Congregationi interesse postponat, nisi aut corporis infirmitas quemquam fortaßè vetuerit, aut cuiusdam eum caussæ iusta excusatio minimè venire permiserit. Circa ætatem autem ait Campegius sufficere 70. annos. Et circa paupertatem in Consilio Constantiensi Act. 2. de eo actum, an scilicet Episcopis, quibus pro sustentatione necessaria deerant, licentia esset tribuenda vt ante absolutum Concilium suas ad Ecclesias remigrarent: & decretum fuisse vt ijs, qui futuri essent opportuni Concilio, minimè tribueretur, sed de communi prouideretur, ceteris autem posset discedendi facultas indulgeri.
305
*Secunda assertio, Episcopos vt suprà ex
cusationis caussas habentes debere illas notas facere Archiepiscopo, vt habetur in Cap. Placuit. el. 2. cit. dist. 18. vbi Turrecremata nu. 3. ait sufficere vnicum testem ad probationem impedimenti, & consentiunt Glossa verb. Litteratoriè & Bellamera. Et per Procuratorem ex Nauarro lib. 1. cons. 9. de offic. iud. deleg. Idque intelligen|dum quando caussa non est notoria, vt infirmitas, tunc enim nulla est opus probatione.
306
*Tertia assertio, Dom. Archiepiscopum,
caussis excusationis admissis, sine vllo scrupulo posse celebrationem Concilij in opportunius tempus reseruare quod præter dicta, satis etiam ostenditur ex Cap. Quoniam quidem ead. dist. 18. vbi Metropolitanis iniungitur vt Concilia cogant, & additur: Si quis verò Metropolitanorum
Cap. Quoniam quidem.
hoc neglexerit agere absque neceßitate, vel vi, seu aliqua rationabili occasione, Canonicis pœnis subiaceat. Sic ibi. Circa quod & Glossa in Cap. Peruenit. dist. ead. verb. Excusatione, sic subdit: Fri
Glossa.
uola: nam rationabiles exceptiones semper admittuntur. Vbi & benè obseruat Turrecremata in Iure non inueniri pœnas contra Metropolitanum negligentem circa conuocationem, & ita dicendum easdem esse, quæ contra Episcopos non venientes ad Concilium sunt statutæ, de quibus suprà. Sic Auctor & doctè & concludenter, circa quæ tamen sunto.

Vtiles aliquot additiones.

307
*SCribebat Auctor, vt vidimus an. 1597.
quo tempore, vt ipse asserit, obligatio triennij non vrgebat; quia enim spatium illud est breue iudicatum, per concessionem Gregorij XIII. ad septennium est facta extensio, vt videri potest apud D. Solorzanum de Iure Indiarum Tomo 2. lib. 3. cap. 7. nu. 40. vbi per errorem positum VIII. & per aliam Pauli V. ad duodennium, apud eumdem ibidem, & in Politica. lib. 4. cap. 7. Vers. Pero cineñdome. Qui terminus peremptorius est vt ante elapsum duodennium conuocari nequeat, non verò vt pro celebratione etiam elapso vrgeat obligatio, nisi caussa pro eo peculiaris & grauis occurrat, qualis ab an. 1601. non est deprehensa; tunc enim concurrentibus Episcopis inchoata est celebratio sub præfato Archiepiscopo, sed nullus in eo progressus factus, propter caussas, quæ mihi non sunt penitus exploratæ. Et eo quidem anno mortuus, vt aliàs dictum, P. Stephanus de Auila à Conciliaribus illis Patribus eius in exequijs honoratus. Ab anno ergo 1583. in quo Limense Concilium celebratum, pro quo & Apostolicæ Sedis confirmatio extitit, & Regium beneplacitum, quidquid circa hoc attentatum, euanidum prorsus euasit, sicut & Argentopolitanum, in Regij Consilij consepultum archiuis, clero circa nonnulla reclamante, sicut in alijs accidit, vnde difficile est quidquam opportunè concludi. Parendum tamen instanti præcepto, quod supponitur Regia auctoritate roboratum.
308
*Quæri autem potest an pro conuocatio
ne necessarium sit Regium beneplacitum, vt sine illo nequeat illa consistere. Et ratio dubitandi est, quia conuocatio huiusmodi est quid notabile, ob desertionem propriarum Ecclesiarum ab Episcopis faciendam, eaque ad Indiarum gubernationem maximoperè spectans; videmus autem quæ eiuscemodi sunt sine Regia non posse auctoritate disponi, cùm sint eorum plura momenti non tanti. Item Concilij Prouincialis Decreta sine Regis nequeunt beneplacito publicari, id quod Fr. Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. q. 35. arti. 2. Vers. Animaduertendum, non ad patronatum referendum censet, sed ad superiorem aliam potestatem à Sede Apostolica concessam, velut legati. Ex quo fit posse illam etiam extendi ad Conciliorum Prouincialium coactionem, quandoquidem pro ea non inueniatur limitata, sicut limitata non est pro impedienda publicatione: circa quam neque inuenitur specialis vlla concessio, sed ex generali illa potestate per legitimam consequentiam diriuatur.
309
*Nihilominùs oppositum videtur asse
rendum, quia potestas conuocandi in Metropolitano ex iure communi descendit, quod nullo alio speciali videtur abrogata. Non quidem ex rei grauitate, quia hoc est quod contenditur, rem scilicet adeò grauem in Iure radicatam, non inueniri prohibitam, quidquid de alijs sit. Immò ex grauitate ipsa argui potest, quia res adeò grauis non debet abrogata censeri, dum de illa nihil in speciali dispositum reperitur. Ea enim est vis iuris communis, pro quo Marius Antoninus lib. 1. variar. Resol. in 15. n. 2. & 98. n. 4. & Dom. Solorzanum suprà. cap. 21. nu. 54. & seqq. Item ex superiori illa potestate argui nequit: quia etiamsi demus ea vti posse, dum tamen non vtitur, Metropolitanis suo vti iure est licitum. Quòd autem vti nolint ex eo ostendi potest, quia nullibi talis vsus indicata voluntas. Philippus quidem Secundus, vt vidimus. nu. 302. non præcipiens, sed rogans quod ad Concilij suspendendam conuocationem Archiepiscopo scripsit; vnde & venerabilis Pastor nullam ex eo capite obligationem agnoscens ad conuocationem processit, ratus debere se potiùs Regi regum immortali & inuisibili, quàm terreno & temporali, obsequium tali in conflictu præstare.
310
*Quod autem de necessario Regis bene
placito dicebatur ad felicem Concilij exitum, tunc quidem ita euenire potuit, quando Rex circa conuocationem manifesta protulit argumenta, vt ab ipsa abstineretur exorans. Quando autem nihil tale habetur, & Rex Metropolitano iure suo vti permittit; non est cur infelix exitus timeatur. Et quidem etiam cùm placidissimè annuit, valde incertum est an Regium Consilium Decreta sit Concilij probaturum. Nec tamen proptereà prorsus ableganda Concilia, quæ Ecclesiæ sanctissima consuetudo vtilia esse monstrauit, & ideò Sacris sunt sanctionibus constituta.
311
*Id quod roborari potest ex eo, quod
circa Regulares scimus esse dispositum, vt scilicet non sit necessarium ea in Regio Indiarum Consilio registrari, quæ ad regimen Ordinarium spectant. Y no fueren en lo tocante al gobierno Ordinario de ellas, de quo dictum à Nobis Tomo 1. in Additionibus. num. 55. & 56. Ergo similiter est circa Episcopos, & Metropolitanos iudicandum. Vnde & his conuocatio ad Concilium sine recursu ad Regium Consilium omninò licebit, quia illa ad regimen Ordinarium spectat; tum quia ex delegatione non competit, vt est manifestum: tum etiam quia non est regiminis Ordinarij, seu consueti innouatio, cui præsertim intendit Regia prouidentia resistere, quia ex innouatione scandala solent & noxia turbamenta pullulare; quæ omnia conuersioni Indorum, & | stabiliendæ in conuersis fidei incommodare possunt, & est illa potissima ratio cur ad Regij Consilij registrum quæ sunt huiusmodi deferri iubeantur, vt adnotauit citatus Emmanuel, affirmans ea, quæ iuuare potiùs valent, neutiquam ijs legibus comprehensa, & talia esse Religiosorum regimini conuenientia, quibus Indorum conuersio non impeditur, sed iuuatur, sicut & alia, quæpro bono Ecclesiæ generaliter disponuntur. Ex quibus positio, in qua versamur, consequenter euincitur, quandoquidem in Prouinciali Concilio id, quod ad præfatum conducit intentum, est specialissimè pertractandum.
312
*Et hæc quidem sub illa sunt suppositio
ne discussa, iuxta quam Regia potestas ad impedienda Concilia se possit extendere, quod tamen scrupulosum negotium est, dum de Pontificia concessione non constat; cùm sit aliàs expressa pro eo prohibitio in Septima Synodo, ex qua deductus Canon, qui habetur in Cap. Quoniam
Cap. Quoniam quidem 18. di.
quidem cit. dist. 18. tenoris sequentis: Si quisquam Princeps inuentus fuerit hoc prohibere, communione priuetur. Sic ibi, & de celebratione annua illorum agebatur. Non priuabitur equidem communione Rex, habent siquidem illi notum priuilegium vt excommunicari nequeant ab Ordinarijs in Ecclesia iudicibus, iuxta dicta Tomo 1. Tit. 3. Cap. 15. Comminatio autem dicta, quæ illis poterat effectum habere temporibus, satis ostendit posse in hoc grauiter peccari à Principibus, quod tamen de nostris Catholico zelo eximijs neutiquam præsumendum.
313
*Et circa materiam præsentem, casum
peculiarem, qui & ante aliquot occurrit annos, proponit Dom. Solorzanus suprà nu. 46. cap. 7. Vtrùm si Metropolitanus, qui Concilium congregauit, ad aliam Ecclesiam transferatur, & suæ translationis Bullas acceperit, vel aliàs certam notitiam habuerit, possit amodò eidem Concilio interesse, & præesse, vel abstinere debeat, & eius præsidentiam & prosecutionem antiquiori suffraganeo relinquere. Circa quod duas opiniones adducit, à quibus pendet resolutio. Prima est asserentium Metropolitani officium durare (& idem est de translatis alijs) donec accipiat Ecclesiæ, ad quam concessa & admissa translatio, possessionem. Iuxta quam potuit Metropolitanus Argentinensis in Concilio post acceptam notitiam præsidere, sicut & re ipsa præsedit. Secunda id negantium, & consequenter à die notitiæ, authenticæ inquam, inductam vacationem, quam citatus Scriptor Sacrorum Canonum Salmanticæ Vesperarius Professor iudicat veriorem, alios pro illa congerens, & addens nu. 48. quòd etiamsi ratione publicæ vtilitatis concedantur ea, quæ Episcopo competunt ratione iurisdictionis, non verò ea, quæ ex lege Diœcesana, iuxta distinctionem Glossæ in Cap. Dilectus de officio Ordinarij, & Doctorum, de quibus ipse nu. 23. Quod præsertim vrget ex vsu Pallij, qui per translationem cessat, & virtute cuius fit conuocatio Concilij: nam eo ipso quòd translationi consensit, illi censetur virtualiter renuntiasse, vt ex Cæremoniali Clementis VIII. constat Cap. de vsu Pallij, & ex Cap. final. de auctorit. & vsu Pallij. Sic ille, eadem habens in Politica vers. Como tambien & seqq. in summam à Nobis redacta.
314
*Circa quæ negari nequit opinionem
pro cessatione officij stantem generaliter loquendo esse valde probabilem, pro qua & militat Diana Tract. 4. Resolut. 33. Parte 8. quam adduximus Tit. 13. nu. 46. In applicatione autem pro casu præsenti aliqua potest esse difficultus, vbi & quæstio de suffraganeo esse potest, quia & ille in Concilio assistens translationis potest habere notitiam, ratione cuius suffraganeus esse desinat, vel quia translatio est ad Metropolim aliam, vel ad Ecclesiam Metropoli alteri suffraganeam. In eo enim quòd Metropolitanus quod incepit prosequatur, specialis conuenientia est, res enim non est integra, propter quam rationem mandatorij solet potestas vsque ad conclusionem mandati prorogari. Et cùm aliàs sit adeò probabilis opinio, quæ durationi fauet officij non adepta possessione, non videtur negari posse maiorem in applicatione ad casum dictum conuenientiam apparere. Neque obstat quod de Pallio dicitur,
de cuius consequenter est vsu loquendum, & dicendum non cessare, quæ enim durationem probant, id etiam complectuntur. Neque translatus eidem renuntiat, nisi iuxta obligationem, quam pro renuntiatione Canones sacri præscribunt, ex quibus non habetur talem debere à notitia translationis, vt ea non liceant, quæ licere grauium DoctorũDoctorum sententiæ, Iure etiam fauente, præscribunt: nihil obstante distinctione illa de conuenientibus ratione iurisdictionis, & Diœcesana lege, ad vtraque enim allatæ rationes suo pondere referuntur. Neque in Cæremoniali Clementis
Cæremoniale Episcoporum.
VIII. quidquam est, quod prædictis possit obstare, sic enim (quod ad institutum præsens tantùm spectare potest) ibi Cap. 16. Sed nec translati de vna Ecclesia Metropolitana ad aliam vti possunt Pallio, quod pro prima Ecclesia acceperunt. Hoc autem commodum habet intellectum, de quo dictum, quia non est perfecta translatio, & ita neque omnimoda est facta renuntiatio. In Capite autem finali nihil ad intentum, quia solùm agitur de diebus, in quibus vsus adhibendus. De suffraganeo translato idem dicendum, vt admonui, immò & de Vicario, contra aliquos apud Dianam, id enim videtur per legitimam sequelam haberi, licet posset dici in eo non habere locum, quod de re non integra dicebatur, quia neque conuocauit, neque præsidet: sed id non obstat, dummodò absolutè Metropolitani iurisdictio perseueret. De Diœcesana Synodo dicendũdicendum inferiùs proprio in Verbo.
CONFESSARIVS.

CONFESSARIVS.

Vide Lit. A. §. 1. & §. à num. 62. & alia, quæ dabit Index.

CONSECRATIO EPISCOPI.

§. I.

§. I.

Circa consecrationem sine Bullis casus nuperus & peculiaris.
315
*ELecto cuidam post litteras præsenta
Præmissa narratio.
tionis, & executorialia Regia, transmitti solita, post diutinam expectationem quæ|dam sunt ex Romana Curia transmissa chirographa, ex quibus de confirmatione constat, & vnum inter alia eas facultates continens, quæ Indicis solent concedi Episcopis, in quibus & proprium illius extabat nomen, & Episcopus vocabatur. Quod testimonium cùm adeò videretur certum, & constaret aliàs in Regia Curia Bullas ab eo receptas, ad quem spectabat transmissionis cura, & nescio qua incuria, (licet aliqui secus interpretati) in eo fasciculo non inclusæ, in quo alia, de ipsarum in priuata epistola inclusione facta mentione: de consecratione actum eo admonito, à quo illa sine cuiusquam difficultatis obstaculo sperabatur. Sed verò re ab ipso maturè peruisa, & adhibita consultatione, pro consecratione neganda est vniformi consiliantum calculo iudicatum, & fuere inter illos aliqui, & satis quidem intrepide, ita de consecratione locuti, vt absolutè loquendo illam & validam & licitam pronuntiarent, & solùm propter rationes quasdam conuenientiæ abstinendum ab ipsa fuerint arbitrati. Cùm ergo ad Episcopatum suum sic electus, & pro consecratione repulsus iter arripuisset, longa confecturus spatia, inuenit media in via, suo consecrationis desiderio insistens, annuentem Antistitem, â quo est deuorato Bullarum defectu consecratus. Et sic abijt in pace, quam Deus vtinam illi foris & intus largiatur.
316
*Sed ego (quod ingenuè fateor) non illi
dicerem Pax, Pax, cùm non esset pax, iuxta dicta Tomo 2. Tit. 13. cap. 3. & in Additionibus nu. 70. & seqq. licet in casu, de quo ibi, maius fuerit ad valorem consecrationis negandum, vt ex ibidem adductis liquet, fundamentum: est tamen in præsenti quod apertè sufficiat, defectus inquam Apostolici mandati, quod in Consecrationis actu legendum est, vt Pontificalis Romani forma pręscribitpræscribit. Neque enim executoriale Regium, in quo Bullarum mentio, mandatum Apostolicum est; neque chirographum facultatum, in quo ea pro Episcopali gradu præcessisse, quæ sunt necessaria, supponitur; omnis enim dispositio circa aliquem, eum habilem præsupponit, ex multis, quæ pro eo adducit Dom. Barbosa in Tra
Dom. Barbosa.
ctat. de Axiomatib. iuris. Axiomat. 73. num. 25. Vbi & nu. 20. quòd rescripta interpretationem accipiunt secundùm ius commune. Pro quo etiam facit, quòd id quod enuntiatè in aliquo rescripto profertur, non inducit nouam dispositionem contra aliàs per leges, aut Canones Sacros constituta. argum. l. Si quando. C. de in Offic. testament.
quod pro casu speciali adducit D. Solorzanus Tomo 2. lib. 4. cap. 4. num. 43. Quod enim dicatur Episcopus, non est concessio tituli ad Episcopatum indispensabiliter requisiti, iuxta ea, quæ idem congerit lib. 2. cap. 13. nu. 3. & seqq. Vnde enuntiatio sola dignitatis est; quæ eo ipso quod posterior adepto gradu Episcopali sit, pro titulo haberi non potest, cùm iuxta mentem Pontificis illum præsupponat, neque vllo modo ad supplendum defectum aliquem in adeptione illius dirigatur. Videndus etiam Cardinalis Tuschus
Cardinalis Tuschus.
Tomo 8. lit. V. Conclus. 81. vbi de Enuntiatiuis plurima. & n. 26. illud ex Bartolo pro instituto præsenti, sic enim ibi: Amplia quia verba enuntiatiua non probant, quando sunt conditionaliter emissa &c. Sed vrgentius illud, quod præcedit. n. 24. vbi sic ait: Amplia, quia vbi necessaria esset scriptura ad actum enuntiatum, verba enuntiatiua inter præsentes non probant, quia requiritur specialis scriptura. Sic ille. Cùm ergo scriptura pro consecratione sit necessaria, dum illa non adest, nihil reuelat enuntiatio, quæ tunc accidit, quando de præteritis est narratio, pro quo idem consulendus. nu. 1. & seqq. Sicut agi in præsenti est perspicuum, de præsupposita scilicet dignitate Episcopali.
317
*Et quidem cùm graues Theologi, &
primarius Iuris Professor, pro negatione consecrationis steterint, negari nequit eorum sententiam admodùm fuisse probabilem, quod etiam est à Consecraturo Antistite iudicatum. Quidquid ergo alibi factum, vbi neque nouæ rationes, neque doctiores esse Consiliarij potuerunt, vt de conuenientia nihil dicamus, etiamsi plus aliquid circa valorem actus alluxisset: valde ille remansit incertus, & omnibus illis obnoxius incommodis, de quibus dictum citatis locis. Neque sententiæ Mag. Araujo tantoperè potuit insisti, de qua etiam Tomo 1. Auctarij Parte 1. Sect. 1. ex Breui Alexandri VII. cuius tenorem dedimus citato num. 70. Additionem, penitus insuper improbandæ: Scripsit enim ante illud, quo etiam fundamento discursus D. Solorzani circa consecrationem, de qua ibi, & consequenter similium, non solùm probatur infirmus, sed etiam pro futura praxi penitus reprobandus. Et miror equidem post Breue præfatum, & turbas illas, quas Consecratio illa, de qua prædicti scriptores, dedit, fuisse quemquam, qui aut consecrari aut consecrare voluerit; quod bona eorum venia dictum velim, vbi opus est testimonium perhibere veritati.
318
*Quòd verò Ecclesiæ necessitas allegari
nequeat suo viduatæ Pastore, citata Sect. 1. euidenter ostensum. Et in casu præsenti id multò certius, circumstantijs attentis, & maiori necessitate perspecta, quæ fuit proculdubio in Ecclesia illa, de qua pridem, qua tamen non obstante, quidquid circa illius ingressum est actum, non improbatum modò, sed & pœnarum declarata incursione, & aliarum adiectione damnatum, vt ex adducto Breui compertum habetur. Et necessitas quidem in priori est consultatione perpensa, eâque non obstante, est vt vidimus resolutum. Neque plures aut perspicaciores oculi vbi contraria est habita deliberatio, & iuxta eam operatum. Non ergo quæ ex dubio emicat difficultas potuit eo respectu superari. Et verendum ne si fecisse se dicat quispiam necessitate compulsum cum Saule, de quo illud. 1. reg. 13.
1. Reg. 13. v. 12. & 13.
v. 12. Neceßitate compulsus, obtuli holocaustum: audiat quod sequitur: Stultè egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quæ præcepit tibi. v. 13.
319
*Vrgeri vlteriùs pro illegitima consecra
tione potest ex præcitato Breui Alexandri VII. in quo pœnalis dispositio iuxta ea procedit, de quibus narratio præcesserat verbis illis: & se à Venerabili etiam Fratre Episcopo Tucumanensi consecrari curasset non præsentatis Litteris Apostolicis prouisionis & præfectionis suæ in Episcopum eiusdem Ecclesiæ, quæ tamen reuera concessæ priùs & expeditæ fuerant, deque ipsa conceßione & expeditione | præuijs aliquibus informationibus, aliqualiter constabat. Hæc ibi. Ex quibus apertè concluditur ad consecrationem non qualecumque testimonium litterarum Apostolicarum sufficere, sed litteras ipsas prouisionis & præfectionis in Episcopatum esse præsentandas. Neque obijci potest in casu dicto non plenam habitam notitiam litterarum, sed aliqualem; cùm tamen in præsenti habeatur plena ex illo facultatum scripto, & Regia attestatione: id enim ex allatis verbis redargui clarissimè potest, quibus defectus præsentationis litterarum prouisionem & præfectionem continentium opponitur, vti pœnis ibidem expressis dignissimus, & non testimonij qualiscumque.
320
*Hinc est vt in Executorialibus, dum de
tradenda Episcopo administratione cum ijs, ad quos spectat, agitur, ita id præstandum disponatur si Episcopus priùs Bullas ostendat. Quod quidem magnum habere pro neganda consecratione momentum visum est, id ponderante Episcopo, ad quem consecratio, si nihil obsisteret, pertinebat. Vnde & Regia Limana Audientia, apud quam Episcopus præsentatis testimonijs, de quibus dictum, de obtinendo pro consecratione libero passu tractauit, annuere minimè voluit, sed Bullas postulauit. Erat enim apud illam, præter prærogatiuas alias circa rescripta Regia, tunc etiam exercitium Regij Patronatus, propter defectum Proregis, vnde & ad illam spectat accurata inspectio circa præsentationis obseruantiam, cum ijs, quæ pro ipsius conuenienti executione prouidentissimè ordinata comperiuntur. Neque plura hic dicam, quia alibi dicta plurima: neque enim ex eorum esse genere putabunt aliqui, quæ decies repetita placebunt. Vnde sit. Post hæc scripta missæ Bullæ, ne earum defectus consecrationi obstaret, vt in Litteris pro ipsis obseruatum. Sed iam fuerat difficultas deuorata & mortuus subitanea & improuisa morte improuidè consecratus.
§. II.

§. II.

An concurrentibus duobus tantùm Episcopis, necessariò debeant ad consecrationem adhiberi.
321
*SIc Limæ accidit, cùm de consecratione
Episcopi Ciuitatis Imperialis ageretur ab Illustrimo Archiepiscopo Limano perficienda, degente tunc ibidem Illustrissimo Mexicano ex Regiæ Audientiæ Visitatore cum muneribus alijs, ad Eeclesiam illam promoto, & præmortuo, vt duobus alijs accidit ante annos aliquot, quibus non est datum, vt ad illam feliciter peruenirent, cùm ex Guamangensi vnus, alter ex Pacensi, fuissent Ecclesijs sublimati. Et responsum, nolente præfato Antistite, nullam esse difficultatem, perinde enim erat ac si non adesset. Vt autem nollet, caussam sufficientem habebat, cùm non esset eius dignitati conforme vt cum Præbendario assisteret. Vnde & consequenter dicendum neque ad assistentiam inuitandum; neque credendum Pontificem ad id obligare velle, quod erat futurum Sacris Præsulibus indecôrum. His additum etiamsi Dom. Mexicanus non renueret assistere, sine illo posse peragi consecrationem.
322
*Contra quod quidem argui potest: nam
cessante finali caussa priuilegij cessat & priuilegium ipsum: l. Titio. §. Vsuras, de legat. 2. vbi Bartolus. l. Ex pacto. de vulgar. & pupil. substitut. Ad quod duplex responsio adhibita. 1. caussam dictam cessasse in particulari, & non generaliter. 2. tantùm cessasse caussam impulsiuam, cuius cessatione non cessat priuilegium, sed motiuæ, iuxta Panormitanum. Cap. Cùm cessante, de appellat. nu. 2. & Glossam. Cap. Post translationem, de renuntiat. Verb. Cessante. Caussa siquidem finalis fuit gratificari Regi Philippo sic petenti, eamque gratiam Regnis istis conferre: impulsiua autem ne Episcoporum consecrationes ex eorum protraherentur defectu, qui iuxta Sacros Canones concurrere debuissent. Id quod ex eo ostenditur: nam caussa, quam is, qui gratiam postulat, repræsentat, in dubio impulsiua tantùm esse censetur: pro quo facit l. Cùm te C. de pactis inter emptor. & vendit. Quòd si instetur ex eo quòd Pontifex in Narratiua huius caussæ inserat mentionem, ne scilicet consecratio differatur, & caussam in Narratiua & Proæmio propositam in dubio finalem absolutè reputari: iuxta Glossam in l. Cùm tale. §. Falsam caussam. ff. de condit. & demonstrat. Occurrendum cum Ioanne Andrea, & Dominico. Cap. Quoniam, de immunit. Eccles. in 6. dicentibus doctrinam præfatam intelligi quando Princeps in dispositione generaliùs loquitur, quàm in narratione. Quod equidem in præsenti priuilegio verissimum comprobatur ex verbis illis, Vniuersis & singulis, & ex illis: Vt deinceps perpetuis futuris temporibus &c. Vbi & addendum etiamsi prædicta fuerit caussa finalis, non obstare, quia est & alia iam dicta, vt ex priuilegij tenore colligitur: & quando duæ concurrunt caussæ, quarum quælibet est sufficiens ad effectum, ex vnius cessatione non cessat priuilegium. 3. iuxta doctrinam Bernardi in Cap. Cùm cessante, cessationem priuilegij tunc accidere, quando illud est nociuum, quod in præsens minimè cedit. Fauet denique prædictis priuilegium hoc omnibus his Regnis esse concessum: quando autem priuilegium concessum est communitati, æquatur legi, ac si esset corpori iuris communis insertum, & amplè interpretandum, vt tradit Oldradus Consil. 300. & P. Henriquez, lib. 7. de Indulgent. cap. 22. n. 3. Sic apud Auctorem nostrum.
323
*Et quod ad nolentem attinet, est sanè
verissimum, cuius non est occasio tribuenda repulsæ, & ita pro non præsente reputandus. Si autem sponte velit assistere, est quidem satis verosimilis præmissa resolutio, sed non certa; nam omnes illæ doctrinæ circa priuilegij cessationem probabiles tantùm sunt, vnde valor consecrationis poterit in dubium reuocari. Quod de cessatione dicitur cessante caussa generaliter, sed non quando in particulari, communis sententia est, sed tunc tantùm procedit quando de ijs agitur, quæ ad humanam dispositionem spectant, non ita cum ad illa, quæ ius diuinum concernunt; tunc enim ita agendum vt quàm minimùm lædatur, sic enim est potestas dispensandi circa hu|iusmodi temperanda. Ad consecrationem siquidem Episcopi plures requiri ex Christi præcepto habetur, posse tamen Pontificem in eo dispensare quoties id fuerit conueniens iudicatum, quod pro Indijs factum, vt dictum Tit. 13. Cap. 3. Atqui quando plures adsunt Episcopi, nulla est conuenientia pro dispensatione; ergo non videtur credibile tunc locum habere dispensationem. Et quidem licet dicamus in eo præceptum tantummodò humanum intercedere, idem videtur dicendum. Eatenus enim dici posset vsum priuilegij, seu dispensationis licere, quia gratia est Regi facta, quæ & in eos redundat, ad quos vsus spectat: cùm tamen nihil inde quod vrgeat habeatur. Rex enim ex eo quòd ius commune in consecratione seruetur, nullum patietur incommodum; immò verosimilius id ipsi, cùm sit pro actu illo dignius, splendidius, & solemnius, placiturum. Ex quo & apparet quod ad alios spectat, pro quibus vsus: nam consecratori auctoritas maior accrescit, sicut & consecrando, vnde negari nequit fore ipsis assistentiam Episcoporum gratissimam, & ita priuilegio, si quam etiam vim tunc habeat, libentissimè renuntiare.
324
*Iam quod de caussa impulsiua dicitur
Vlteriores obstantiæ.
statim apparet quàm id sit dubium, propter ibidem adducta, sicut & quod de duplici caussa finali adæquata, quod negant multi. Distinctio autem illa de nociuo priuilegio Bernardi Parmensis, verum quidem & receptum sensum continet, vt scilicet tunc priuilegium cesset, quando incipit esse nociuum, ex superueniente noua caussa: pro quo videri potest P. Suarez lib. 8. de legibus cap. 30. nu. 6. Sed cessare cessante caussa, etiamsi non incipiat esse nociuum, communis sententia est, & Doctores de cessatione absoluta sine vlla distinctione locuti, qui videri apud citatum possunt. nu. 1. licet ipse. num. 12. & seqq. Satis probabiliter statuat, quod videri apud eumdem potest. Vbi & addi potest priuilegium, de quo agimus, si eius vsus, cùm Episcopi præstò sint, adhibeatur, nociuum reddi, quia auctoritas consecrationis, & actus adeò sublimis & incomparabilis maiestas, valde minuitur. Et contemptui ab Episcopis habetur, qui ratione illius id sunt quod sunt, & propter leuem laborem suæ ipsorum derogant dignitati. Quod tandem additum de priuilegio communitati concesso, nihil noui conducit, iam enim in priori responsione de caussa cessante generaliter & in particulari dictum fuerat, non enim distinctio illa locum habere potest, nisi in priuilegio Communitati concesso, cui incommodare non potest, quod in hoc aut illo caussa motiua deficiat, quo minus illo frui queat, & leuamen ratione illius liberaliter prouisum experiri. Quomodo autem in casu nostro id non videatur habere locum iam ostendimus.
325
*Est ergo resolutio præfata, licet proba
bilis, incerta tamen, vt diximus, & ita necessariò spontanea Episcopi, & etiam Archiepiscopi assistendi voluntas admittenda. Supponi autem videtur id, quod extra dubium esse debet, si vnus tantùm sit Episcopus, qui velit assistere, admittendum, licet præceptum sit seclusa dispensatione, vt à tribus consecratio perficiatur: præstandum enim est id, quod potest, quando pro toto non est opportuna facultas: & sic consecrationem à duobus legimus in lib. 8. Constitut. Apostolicarum P. Clementis cap. 27. aliàs. 33. Pro quo P. Vasquez cit. num. 13. & 62. qui & de Consilio Arausicano. 1. sic enim qui non potest integrum soluere debitum, ad partem tenetur, & qui non potest tota ieiunare Quadragesima, ad eos tenetur dies, pro quibus vires suppetunt, & sic in alijs, in quibus materia est ita diuidua, vt vnum moraliter non efficiant, iuxta varios Doctorum sentiendi modos, circa Horas Canonicas; auditionem Missæ, ieiunium &c. Quòd si duo, qui possint assistere, adsint Episcopi, videntur sub grauis culpæ reatu ad assistentiam teneri; quod quidem iuxta aliquorum sententiam asserentium circa hoc non posse Pontificem dispensare, de quibus citato cap. 3. facilè conuincitur; ex charitate enim debent grauissimis inconuenientibus ex consecratione aliter impensa emersuris obuiare. Sed quia sententia dicta omninò improbabilis est, aliunde est petenda obligatio, ex eo scilicet quòd licet valida sit dispensatio, quando non adsunt, ijs autem præsentibus, ea quæ aliàs inesset, vrget obligatio, quia gratia celebrandæ consecrationis ab vno non est in eorum fauorem facta, & ita similiter remanent obligati, præsertim si comprouinciales sint. Quamuis si nolint, quomodocumque illud sit, consecratio ab vno valida sit futura, iuxta dicta de Archiepiscopo. Et ratio pro illo adducta, locum etiam habere in Episcopopoterit, ratione scilicet disparis dignitatis; quamuis sit etiam futurum laudabile, si honorare non renuant consecrandum, de sui gradus auctoritate securi, quem & honorificant, dum sua assistentia adeò eximio honore dignissimum manifestant.
§. III.

§. III.

An Præbendarij assistentes Episcopo consecranti mitris vti possint.
326
*CIrca hoc etiam illis temporibus mota
quæstio, & affirmatiua pro eo responsio data, quia licet non consecrent, verba tamen pronuntiant consecrationis, quod & assistentes Episcopi præstant, vt tradit Siluester Verb. Consecratio Ordinis, & Prælatorum n. 1. & P. Henriquez lib. 10. de Sacramento Ordinis cap. 24. nu. 1. Ex eo autem quòd Dignitates, aut Canonici assistentes verba sint consecrationis pronuntiaturi, vsus illis mitræ debet concedi, quandoquidem in actu consecrationis Episcoporum personas repræsentant: nam cùm conceditur aliquid, id etiam conceditur sinè quo commodè perfici nequit, vt ait Nauarrus lib. 1. Consilior. ff. de Officio Ordinarij Consil. 4. n. 4. Vbi adducit Aretinum Cap. de testibus. ff. de ipsis. Item duo Episcopi assistentes sunt de substantia consecrationis, secundùm Hostiensem: ergo etiam alij loco ipsorum deputati: & ita quemadmodùm ad consecrationis actum vti de illius substantia concurrunt, mitris vti debent, quia illas consecrationis actus prærequirit die 24. Octobris 1599.
327
*Circa quod iam pridem vsus inualuit vt
Assistentes mitrati adstent, quod & rationes adductæ verosimiliter ostendunt. Est tamen in illis non leuis difficultas, quatenus dicitur assistentiam Episcoporum & eorum tenentium locum, esse de substantia consecrationis: nam sine illis posse validè consistere, ex Breui Alexandri VII. haberi videtur vbi tamquàm valida admittitur, quæ sine assistentibus Episcopis est peracta, licet de dispensatione non constiterit per Pontificia instrumenta prouisionis, & quidquid circa illa præter consecrationis substantialia ad materiam & formam pertinentia, illegitimum pronuntiatum, vnde & assistentiam duorum Canonicorum talem esse reputandam videtur consequenter admittendum. Et vt tale aliquid possit sustineri, scilicet ex vi præfati Breuis verosimiliter elici ab vno solo Episcopo posse consecrationem peragi, nullo alio vel iuxta Sacros Canones, vel per dispensationem Pontificiam assistente, ea faciunt quæ à Nobis dicta in citatis Additionibus Tomi 2. nu. 89. Nam & multorum sententia est validam futuram consecrationem, quos adducit P. Vasquez Tomo 3. in. 3. p. Disput. 243. nu. 59. quam & probabilem reputat. n. 73. immò & probabiliorem, si ex commissione Pontificis id fiat. Quod & approbat Dom. Villaroel Tomo 1. Gubernationis Ecclesiast. Parte 1. Quæst. 1. Art. 9. n. 38. & 40. stante necessitate, & non qualibet difficultate. Immò absolutè loquendo id tenent P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 6. n. 262. & seqq. qui n. 270. sic factum ab Apostolis affirmat, & oppositum esse incredibile. P. Scildere de conscientia. Tract. 2. nu. 118. Alios adducens, in quibus Herincx Tom. 4. Disput. 10. nu. 63. P. Arriaga Tomo 8. Disput. 57. num. 30. & 31. Vbi quod de Apostolis dici poterat, operatos scilicet ex licentia Petri, reijcit. Si autem commissio Pontificis accedat, certum existimat omnino, cum P. Vasquez suprà. & P. Tannero Dub. 2. nu. 36. qui tamen non adeò certum existimant, sed probabiliter statuunt, sicut & P. Ægidius Disput. 20. n. 92. quem cùm pro se citet P. Gaspar Hurtadus Tract. de Sacramentis Tomo 2. Tract. de Ordine Diffic. 19. Vers. Prædictam, id tamen addit, quod ille nec innuit, scilicet ad valorem consecrationis ex commissione Pontificis duos debere cum Episcopo Sacerdotes assistere, quod quidem gratis dici affirmat P. Dicastillus suprà num. 269. Quod autem P. Arriaga cum alijs de minimè necessaria commissione ad valorem consecrationis asseruit, probari satis efficaciter potest ex dictis in Additionibus, & præsertim ex Bulla Pij IV. de qua ibidem. num. 87. iuxta illam enim Pontificia dispositio processit, dum Episcopos sic ordinatos non solùm tolerandos censuit, sed pro exercitio Pontificalis muneris habiles in posterùm declarauit.
328
*Ex eo autem quòd consecratio stare
sine assistentibus Episcopis possit, videtur efficaciter inferri ipsos non concurrere ad substantiam consecrationis, & illam ad solum præcipuum consecrantem pertinere, vt probauimus Tomo 2. Problematum. n. 1365. & ita neque alios assistentes, in quibus potior est ratio, quia in gradu inferiori sunt, & cùm neque possint Presbyteros consecrare, multò minus Episcopos. Sed insurgit P. Gaspar Hurtadus suprà, & Difficult. 18. Affirmat Sacerdotem simplicem ex commissione Pontificis posse omnes Ordines vsque ad gradum Sacerdotij conferre, pro quo adducit Aureolum, Capreolum, Angelum, Glossam, Innocentium, Panormitanum, Ochagauiam, & P. Vasquez; (Sed hunc immeritò, quia iudicium circa hoc alijs relinquit in fine Cap. 4.) non posse autem esse ministrum principaliorem respectu consecrationis Episcopi, indicans posse minùs principalem esse, id quod specialiter tradit Difficult. 19. citato Vers. Prædictam: Nam quemadmodum minister Ordinarius, esse talis potest totius Ordinationis, ita & qui ex commissione minister esse potest, à primo gradu vsque ad vltimum, scilicet Episcopalem, talis esse potest: quia ex vna parte non est maior ratio, ob quam possit esse vnius Ordinationis, & non alterius; & ex altera parte nulla est indecentia in eo, quòd Episcopus, qui est superior simplici Sacerdote, consecretur, & benedicatur à simplicibus Sacerdotibus tamquàm à ministris principalibus ex commissione Pontificis. Et quia esset in eo, quòd consecraretur & benediceretur à simplici Sacerdote tamquàm à principaliori ministro, quamuis fieret ex commissione Pontificis, ideò fieri non potest validè à simplici Sacerdote, tamquàm à principaliori ministro. Sic philosophatus ille.
329
*Sed certè discursus talis parùm est soli
Impugnatus ille.
dus, aut potiùs nihil soliditatis in illo; quia manifestè ex eo conuincitur ab vno simplici Sacerdote posse Episcopum consecrari. Nam arguendo vt ipse arguit, simplex Sacerdos potest esse minister principalis Ordinationis: ergo à primo gradu vsque ad supremum, quia non est maior ratio vnius quàm alterius. Neque dici potest obstare superioritatem gradus Episcopalis, quia licet vt à minùs principali fiat, fit tamen à principali, in quo si nulla est indecentia, neque in eo erit, quòd tamquàm à principaliore fiat, vel quia à solo, vel quia talis respectu assistentium; discrimen enim tale gratis asseritur. Quod euidentiùs vrgeo. Nam in tali consecratione operatur excommissione Pontificis, qui supremus consecrator est, licet remotus; cùm enim virtute commissionis consecratio fiat, licet non sit immediata præsentia suppositi, est tamen virtutis. Et ita Saluatur principaliorem ministrum esse superiorem. Qui operatur virtute alterius, ipsius instrumentum est; & ex Philosophia notum, instrumentum minoris perfectionis posse ad effectum concurrere nobiliorem, sine alijs assistentibus vel adiunctis. Ergo & similiter potest negotio in præsenti discurri. Si ratio ab Auctore præfato adducta quidquam momenti continet, vt sic stet sententia Hostiensis ab omnibus improbata de potestate simplicis Sacerdotis pro Episcopi consecratione. Et quidem cùm eam sic improbant, generali vtuntur ratione, quæ ad consecrationem siue principaliori, siue principali tantùm concursu peragendam extendatur; arguunt siquidem ex superioritate gradus Episcopalis: ex quo & Nos argumentati sumus citato loco Problematum.
330
*Iuxta quæ dubitari potest circa id, quod
ab Auctore dictum. n. 326. Scilicet Assistentes | Præbendarios simul cum consecrante verba pronuntiare ad consecrationem spectantia; sunt autem illa post impositionem libri Euangeliorum super scapulas ambabus manibus Capite Consecrandi tacto: Accipe Spiritum Sanctum. Quibus consecrationem perfici tenent multi, sed non omnes, vno aut altero excepto, vt asseruit P. Hurtadus citata Difficult. 19. in principio, de quo dictum citato Tomo 2. Problematum nu. 1364. Et videri pro eo potest P. Scildere suprà. Prædicta autem verba benedictio præcedit, quam ijdem genuflexi cum Consecrante proferunt dicentes: Vt hunc præsentem Electum benedicere digneris. Vt hunc præsentem Electum benedicere & sanctificare digneris. Vt hunc præsentem Electum benedicere, & Sanctificare, & consecrare, digneris. Et R. Te rogamus audi nos. Vbi cùm de consecratione agatur, ad ea, quæ statim sequuntur, Spiritus traditionem importantia, magnum aliquid respectu proferentium videntur continere; quod tamen in Præbendarijs assistentibus locum habere non posse dictum citato num. 1365. vnde & dicendum videtur ab illis non esse pronuntianda, vel quærendus sensus, qui pronuntiationi possit adaptari.
331
*Dicendum ergo omnia præfata posse ab
Quem habere sensum possint.
Assistentibus pronuntiari, non vt sacramenti ministris per influxum proprium Episcoporum, sed iuxta mentem Ecclesiæ, & quod ad benedictionem attinet, cùm deprecatoria sit, eorum non superat dignitatem, neque supra eum cadit, qui tunc sit in gradu superiori constitutus, licet enim confirmatus sit, Episcopus tamen dici nequit nisi post consecrationem, vt in Pontificali habetur ad finem, vbi sic dicitur: Electus verò in Episcopum,
cùm primùm consecratus est, Episcopus vocatur, non Electus. Sic ibi. In ordinatione Diaconi similia verba habentur: cùm tamen probabilius sit illis non conferri neque gratiam, neque characterem, vnde congruus sensus circa dationem Spiritus sancti à Doctoribus inquiritur, neque vniformiter adhibetur, de quo dictum à Nobis n. 1329. & 1330. cit. Tomi Problematum. Ex quo apparet posse præfata verba erga consecrandum proferri, cum ratione illorum à Sacerdotali gradu non extrahatur, aliqua auctoritate ab Ecclesia etiam accepta, vt specialem efficaciam habeant ad fauorem quempiam à Deo impetrandum Electo, qui tunc aliqualiter gradus inferioris esse videtur, & ita genuflexus coràm stantibus aut sedentibus manet, & coràm mitratis sine mitra: neque enim hæc, cum ad accidentia consecrationis spectent, in decentiam præ se ferunt, quod secus accideret per proprium in consecrationem influxum, caussatione Sacramentali gratiæ & characteris, quomodocumque influxus explicetur, iuxta diuersas de Sacramentorum effectiua virtute sententias, de qua alibi.

CONSILIVM REGIVM INDIARVM.

Section
332
*DIctum de illo Tomo 1. Tit. 2. cui & di
catum opus, & receptum beneuolè ab ipso, decretumque vt eius nomine gratiæ transmissis litteris, agerentur Auctori. Quod tamen non factum, quia vni ex Dominis, in caussa Decimarum contra Consilij determinationem scriptum fuisse displicuit, cuius insinuatione forsitan alij exacerbati aliquatenus, nam & nimiùm, nullus præclarępræclaræ ipsorum indolis conscius sibi poterit persuadere. In re quidem adeò controuersa: pro qua tot sunt scripta ab eximijs Aduocatis in publicam data lucem, & à multis ex Regijs Consiliarijs non sine fauorabili iudicij propensione perlecta; addidisse aliquid sub onere sententiæ gementibus non debuit esse damnabile, quando ijs & alijs non obstantibus, sua Consilio sarta & tecta perseuerat auctoritas, vt possit quod sibi benè visum fuerit, Deo ante oculos habito, & eius Ecclesiæ Sacrosanctis iuribus, seruandum inuiolabiliter pronuntiare. Et Auctori quidem nulla de fauoribus huiusmodi cura, vt in Operis dedicatione testatus, quibus & se arbitratur indignum: licet doleat id, quod pro veritate dictum est, quemquam offendisse, cùm in eo non liceat palinodiam recantare. Et verò displicuit quidquam, multa, vt iuuat sperare, placebunt, sicut placuere alijs, Auctore & opere supra meritum collaudatis, etiam suo cum Thesauro dicente: Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius. Thren. 3. v. 1. perget adhuc benemereri de
Thren. 3. v. 1.
ijs cupiens, à quibus neque habuit, neque sperat vel hilum emolumenti temporalis, erga æuiterna solicitus, vtinam vt par est, vt debet, vt cupit, vt petit, limina iam æternitatis attingens.
§. I.

§. I.

De Iuramento circa obseruantiam Regiarum Ordinationum.
333
*PRo illo sic §. 1. post enumerationem
omnium eorum, ex quibus Regium Consilium constare debere à Philippo Secundo fuit statutum: Los quales sean de la habilidad è suficiencia, que se requiere, è antes de ser admitidos à sus oficios, hagan juramento, segun que de derecho lo deben hacer, de que bien è fielmente los vsaran, y guardaran las Ordenanzas del Consejo, y el secreto del. Sic Rex. Vbi quod ad iuramentum attinet Præsidem & Consiliarios præcipuè tangit, quia sub vniuersali illa clausula continentur: los quales todos. Quod autem de obseruantia Ordinationum dicitur, las Ordenan zarOrdenanzas del Consejo. Ita accipiendum est, vt prædicti, de quibus pręcipuèpræcipuè agitur, in quibus & Fiscalis, ad obseruantiam Ordinationum, quæ à Rege sunt dispositæ, teneantur, alij autem etiam ad illarum, quæ ab ipso fieri Consilio possunt, quibus Regia etiam suffragatur auctoritas, vt constat ex §. 2. in quo
sic dicitur: Porque los del nuestro Consejo de las Indias con mas poder y auctoridad nos seruansiruan y aiuden à cumplir la obligacion que tenemos al bien de tan grandes Reynos y Señorios: Es nuestra merced, y queremos que el dicho Consejo tenga la juridicion suprema de todas las nuestras Indias Occidentales descubiertas y por descubrir, y de los negocios que de ellas resultaren y pendieren: y para la buena gubernacion de ellas, y administracion de justicia, pueda ordenar y hacer con consulta nuestra, las leyes, Pragmaticas, Ordenanzas, y prouisiones generales y particulares, que por tiempo para el bien | de aquella Republica conuinieren. Quod quidem ex eo firmari potest, quia sub præfatis verbis hic subest sensus, cùm Ordinationes à Consilio editæ, sint cum omni proprietate Consilij Ordinationes: quia verò sensus iste Consiliarijs ipsis non videatur adaptabilis, ad obligationem respectu Regiarum Ordinationum pro Consilio editarum adstringendus. Nisi fortè aliquæ ab ipso Consilio iuxta potestatem sibi factam prodiderint, in quarum inobseruantia possint ipsi delinquere: tunc enim obligationem cum alijs subeunt, quia Regia auctoritate sunt conditæ, præter rationem communem legislatoribus ex vi directiua, licet non coactiua, de qua qui de legibus disserunt, multi & obuij.
334
*Hac ergo stante obligatione, certissi
mum haberi debet erga illa præcipuè versari, quęquæ Catholicissimus legislator agnouit & voluit esse præcipua, & suis in Ordinationibus declarauit: sunt autem ea, quæ ad Indorum conuersionem spectant; & conuersionis nomine omnia veniunt, quæ ad stabiliendam fidem, Christianosque mores in eisdem conducunt: non enim plenè conuersi putandi sunt, dum fides nutat, & ex doctrinæ defectu vix ab Ethnicismo visi fuerint emersisse: quod timendum est ne vno plusquàm in loco contingat; continget autem si dormierint homines, & inter triticea semina zizaniorum infausta grana disperserit inimicus. Notissima est parabola Matth. 13. v. 24. & seqq.
Matth. 13. v. 24. & 37.
& vers. 37. & seqq. Cùm autem dormirent homines &c. Et quinam homines? Illi profectò, ad quos custodia pertinebat. Sed non vocati custodes, quia dum suo non incumbunt muneri, honorario titulo censentur indigni. Vt præiudicialis hic sumnus eos peruigiles reddat, intelligantque qui aures audiendi habent, mutato nomine de se non fabulam, sed parabolam enarrari.
335
*Licet autem DD. Consiliarijs quæ in
Ordinationibus pro ipsis confectis habentur, satis perspecta & obuia sint, aliquid tamen ex ipsis decerptum hoc loco reponam, vt mundus videat qua cura, quo zelo, quibus industrijs Catholici nostri Reges negotium istud Ecclesiæ & cęlocælo quęstuosissimumquæstuosissimum prosequantur. Sic ergo §. 5
§. 5. Ordinationum.
Segun la obligacion y cargo, con que somos Señor de las Indias, y estado del mar Oceano, ninguna cosa deseamos mas que la publicacion y ampliacion de la ley Euangelica, y la conuersion de los Indios à nuestra Santa Fe Catholica. Y porque à esto, como el principal intento que tenemos, enderezamos nuestros pensamientos y cuydados. Mandamos, y quanto podemos encargamos à los del nuestro Consejo de las Indias, que pospuesto todo otro respeto de aprouechamiento è interesse nuestro, tengan por principal cuydado las cosas de la conuersion y dotrina, y sobre todo se desuelen y ocupen con todas sus fuerzas y entendimiento en proueer ministros suficientes para ella, poniendo todos los otros medios necessarios y conuenientes para que los Indios y naturales de aquellas partes se conuiertan y conseruen en el conocimiento de Dios Nuestro Señor, à honra y alabanza de su santo Nombre: de manera que cumpliendo Nos con esta parte, que tanto nos obliga, y à que tanto deseamos satisfacer, los del dicho Consejo descarguen sus conciencias, pues con ellos descargamos Nos la nuestra. Hæc ibi. Et quid illis grauius, sanctius, aut robustius dici potuit?
336
*Ex quibus habemus validissimum veri
tatis superiùs propositæ firmamentum, quod nulla possit à carne & sanguine vibrata responsione conuelli; teneri inquam Regios Consiliarios sub grauissimo conscientięconscientiæ reatu, circumstantia sacrilegij ob violatam Specialis iuramenti religionem adiecta. Cùm ergo de mittendis ministris Euangelicis agitur, qui sunt proculdubio necessarij, si renuant, si rationibus ex politica humana petitis difficultates ingerant, & sumptibus esse parcendum inculcent, videant quomodo hæc possint prędictaprædicta cum Ordinatione componi. Pospuesto todo otro respeto de aprouechamiento è inceresseinteresse nuestro. Certè quod pro viatico in traiectione maris Pacifici confertur, neque quartam æquat partem victus moderati, vt necessarium sit ex proprijs Religionis bonis, numquàm superfluis, copiosum decerpere supplementum. Vbi de Regia nequit voluntate minùs digna esse suspicio, & vt neque de Regio etiam possit esse Consilio, benignum circa Procuratores præstari oportet auditum, vt confidentes possint quæ necessaria fuerint postulàre §. 40. sic ipsis præscriptum: Aßistan de ordinario en sus posadas los del Con
sejo de las Indias los dias y horas, que no fueren del Consejo, y en ellas den facil y grata audiencia à los negociantes para los informar de sus negocios y pleytos. Et hoc quidem erga negotia & lites habentes, in quibus frequentiùs de commodis temporalibus agitur: vt exinde validum argumentum instaurare liceat pro ijs, qui Dei caussas agitant, & supremum illud negotium, pro quo Reges nostri exonerari suas conscientias Regio à Consilio desiderant, & anxia significatione requirunt. Cùm sit aliàs certum liberalitate Regia erga huiusmodi sacras expensas, in compendio verti, quæ videntur esse dispendia, Deo res Indicas prosperante, quęquæ parcitate subintrante minùs solent esse felices, vt experientia perdocuit. Dicant ergo cum Cassiodoro illi. Libenter omnibus modis præbemus assensum, quoties vox est iusta possentium: quia nec decet esse difficile beneficium, quod largitate non patitur detrimentum. Sic lib. 1. Epist. 14. vel vt libeat compellare.
337
*Pro eodem §. 6. sic habetur: Aßi mesmo
por lo mucho que querriamos fauorecer y hacer bien à los Indios y naturales de nuestras Indias, sentimos mucho qualquier daño ô mal que se les haga, y dello nos deseruimos: por lo qual encargamos y mandamos à los del Consejo de las Indias, que con particular aficion y cuydado procuren siempre y prouean lo que conuenga para la conseruacion y buen tratamiento de los Indios: de manera que ni en sus personas, ni haciendas no se les haga mal tratamiento, ni daño alguno: antes en todo sean tratados, mirados, y fauorecidos como vasallos nuestros; castigando con rigor à los que lo contrario hicieren: para que aßi los dichos Indios entiendan la merced que les deseamos hacer, y conozcan que el auerlos puesto Nuestro Señor debajo de nuestra proteccion y amparo, ha sido por bien suyo, y para sacarlos de la tirania y seruidumbre, en que antiguamente viuian. Sic Rex, & quid eo benignius, iustius, & providentius esse potuit? Estque illud certissimum ad stabiliendam apud Indos fidem humanāhumanam cum ipsis | & benignum agendi modum summi esse momenti; sicut è conuerso valde incommodare Christianis progressibus acerbam, asperam, & truculentam tractationem. Vnde iuramentum hic valde vrget, supra humanas & diuinas leges de patrocinio misellorum. Fides suadenda est, non imperanda: nocuit enim & nocebit semper rigor; & ingenia nostra vt nobiles & generosi equi meliùs facili freno reguntur, docendo magis, quàm iubendo; monendo quàm minando. Lactantij Firmiani verba sunt à Bossæo adducta cum alijs in Caßiod. l. 2. 27. Quòd si erga fidem ipsam capessendam nocet rigor; quomodò non noceat ex immoderatis affectibus veniens, & nihil minùs quàm fidei caussam actitantis? Facetè quidam cùm videret Religiosum quemdam Indos ad processionem fuste impacto compellentem, Heus, inquit,
Lucæ 14. v 23.
Pater, Christus Compelle dixit, non, con palo.
338
*§. 43. vbi de Consilij Præside, ita qui
Aliud pro Consilij Præside.
superiùs: Porque la persona que nos seruiere de Presidente en el Consejo de las Indias pueda mejor atender à las cosas del gobierno, amparo y conseruacion de los Indios, à que sobre todo debe tener atencion, por lo mucho que importa, è por el cuydado que Nos dello tenemos. E porque asi mesmo estè mas desocupado &c. Vbi quidem clarissimè apparet iuramenti obligationem ad Præsidem præ alijs pertinere, cùm primum mobile sit à Rege primario motore actum ad omnia illa, quæ possunt Indicam concernere gubernationem, in quibus, quæ ad Indos spectant, vult & iubet Rex esse præcipua: ergo & præcipua iuramenti obligatio ea in parte fortiùs vrget. Et ad hoc quidem munus, vt alibi dictum, viri magni ex primaria nobilitate, supremisque perfuncti muneribus, solent aduocari; qui à magnitudine sua minimè debent alienum reputari pusillis à Deo & Rege suæ solicitudini commendatis opportunè succurrere, & magnos se in eorum patrocinio etiam contra magnos inferni satellites ostentare. Circa quod in auibus notandum Theodoricus inuenit exemplum sic Cassiodori locutus ore: Vultur ipse, cui vita est cadauer alienum, tantæ magnitudinis corpus, nec exiguis alitibus probatur infestus: sed magis accipitrem vitam plumigerum auium persequentem, alis cædit, ore dilaniat, totoque suo pondere periclitantibus nititur subuenire. Sic ille lib. 2. Epist. 19.
339
*Pro Fiscali sic etiam pijssimus & pru
Pro Fiscali alterum.
dentissimus Legislator: El Fiscal del Consejo de Indias demas de la obligacion y cargo, que por razon de su oficio tiene de defender ô promouer nuestra juridicion, patrimonio y hacienda real, tenga particular quenta y cuydado, de inquirir y saber como se cumple y guarda lo que por Nos està proueido, y ordenado para la buena gobernuciongobernacion de las Indias, y pedir que se guarde y execute, dandonos arisoauiso en el nuestro Consejo quando no se hiciere, especialmente lo que es en fauor de los Indios, de cuya proteccion y amparo, como de personas pobres y miserables, se tenga por muy encargado, y con grande vigilancia y cuydado pida y solicite siempre lo que para el bien dellos conuenga. Sic §. 51.
340
*Vbi quidem id manifestè adstruitur,
Illatio ex dictis.
quod est à Nobis probatum Tomo 1. in Additionibus nu. 141. & seqq. Vbi nonnullæ circa hoc difficultates expeditæ. Ex quo, iuncta Regia præceptione, infertur, quando de mittendis ministris pro conuersione agitur, Fiscalem non modô non futurum aduersarium circa vitandas expensas intentum, sed promotorem potiùs; ideò namque cùm de illo agitur, Indos miserabiles esse personas & pauperes, specialiter insinuatum, quod non factum aliàs, quia Fiscales plerumque in eo videntur obsequium se præstare Regi, si vt eius patrimonium tueantur, omnibus susque deque, in quibus aliquod detrimentum apparet, aduersentur. Quod quidem sub ea generalitate gratum esse illi nequit, qui subditorum commoda expetit, quibus ipse ditescit. Circa Indos autem
satis suam mentem reddidit manifestam, vt moderatis parci non debeat expensis in eorum temporale ac spirituale commodum profuturis. Qua
Cassiodorus.
propter largiamur expensas: non semper ex iudicio demus. Expedit interdum desipere, vt populi poßimus desiderata gaudia continere. Ita qui supra, ore eiusdem lib. 3. 51. Sed verò in expensis pro Indis ex iudicio datur, expensæ siquidem tales ita in eorum vtilitatem cedunt, vt ipsorum labor magna sit compendia Regi, & Regnis redditurus. Vnde & idem lib. 4. 31. sic affatus: Melius est enim præ
Idem.
sentia damna contemnere, quàm exiguo quæstu perpetua commoda non habere. Sic ille. Hinc sapienter factum, vt cùm Rex præfata in Ordinatione de cura Regij patrimonij in primis egisset, ad curam erga Indos habendam spiritu ductus bono processerit, quia tali ex cura Regij patrimonij opulentia dependet. Vbi ex Psalm. 2. v. 8. id con
gruè vsurpandum occurrit: Postula à me: & dabo tibi gentes hereditatem tuam, & posseßionem tuam terminos terræ. Et sunt verba æternitatis loquentis Filio secundùm susceptam humanitatem. Postula: & sic factum, vt ait D. Augustinus
D. August.
interpellat enim pro nobis. Et quid ille postulat? vt Gentes nomini Christiano copulentur, vt idem S. Doctor exponit. Sic ergo de Gentium conuersione solicito & quod postulat datur; & dabo tibi Gentes hereditatem tuam. Sed & grande aliquid superadditum, & posseßionem tuam terminos terræ. Vt scilicet etiam temporalis regni amplitudo proueniat, ipsique seruiat quidquid est in terræ latissimis terminis pretiosum. Id ergo quod in regum Rege factum, sibi tamquàm exemplar Catholicus Monarcha proponens, Gentium conuersioni sedulus & indefessus imcumbens, patrimonij opulentiam, & propagationem imperij meritò sibi potest polliceri. Quod sic Fiscalis oportet intelligat, & iuramenti obligationem in eo esse præsertim constitutam.
§. II.

§. II.

Alïa pro eadem Iuramenti obligatione.
341
*DE gradu obligationis Regiarum Ordi
nationum dictum à Nobis Tit. 2. cap. 9 & 10. sed sine respectu ad iuramentum, cuius nunc consideratio succurrit. Et circa eas sub respectu prædicto sic videtur sentiendum, vt iuramentum supra ea, quæ grauis momenti sunt, proculdubiò cadat, qualia sunt primis Capitibus vsque ad quintum explicata, iuxta dicta initio cap. 9. ex quibus illa est præcipua, de qua §. | præced. quæ verò ad directionem pertinent, aut ex quarum omissione leue tantùm euenire possit incommodum, cum iuramenti obligatione non veniant, quia non est credibile velle Reges nostros in ijs, quæ ex se talia sunt, eorum ita grauare conscientias, vt ob omissionem in æternæ damnationis discrimen inducantur, vt ibidem comprobatum. Ex eo autem quòd iuxta propriam conditionem inspecta cum tali obligatione non veniant, verosimili illatione conuincitur neque voluntatis esse RegięRegiæ ad eorum obseruantiam iuramentum extendere, vbi & de potestate posset non immeritò dubitari. Et iuxta hoc est iurantium intentio regulanda, vt non plus oneris & grauaminis velint assumere generali iuramenti forma, quàm per legislatoris voluntatem rationabiliter intellectam impositum conijciatur. Pro quo iuuat generalis illa regula apud P. Suarium Tomo 2. de Religione lib. 2. de Iuramento cap. 32. nu. 7. vbi cum multis statuit iuramentum esse strictè interpretandum, sic concludens: De
nique iuuare etiam potest regula iuris quòd odia seu onera restringenda sunt: nam obligatio iuramenti valde onerosa est, & ideò quo lenior fieri potuerit per benignam interpretationem, quando illa locum habet, lenienda est. Sic ille. Pro quo & videnda quæ diximus Tit. 4. nu. 9. & locis alijs Tomi prioris, quæ dabit Index.
342
*§. 2. post adducta verba. nu. 333. de po
testate ad condendas leges &c. Sic subditur: Y aßi mesmo ver y examinar para que Nos las aprobemos y mandemos guardar, qualesquier Ordenanzas, Constituciones, y otros estatutos, que hicieren los Prelados, Capitulos, y Cauildos, y Conuentos de las Religiones, y los nuestros Virreyes, Audiencias, Concejos y otras Comunidades de las Indias, en las quales, como dicho es, y en todos los demas Reynos y Señorios nuestros, en las cosas y negocios dependientes de Indias, el dicho nuestro Consejo sea obedecido &c. Vbi dubitari potest an Ordinatio talis ex ijs sit, quæ sub reatu culpæ lethalis adstringant, & iuramenti vinculo roboretur. Et quod ad statuta laicalia attinet, talia esse possunt, vt non multùm de illis curandum sit, vnde leuis aut ferè nulla pro illis extat obligatio; secus si grauia sint, & id contineant, ex eius executione variari notabiliter status Reipublicæ possit aut aliqua eius communitas; hoc enim ad Regaliam spectat: est enim Rex supremus Dominus, sine cuius scientia & conscientia nullus potest ea, quæ ad statum communem spectant suo arbitratu disponere, sicut in priuata domo accidit, circa cuius statum nemini licet potestatis quidquam exercere. Iuxta quæ de obligatione iuramenti iudicandum.
343
*Circa ea verò quæ ad statum Ecclesia
sticum pertinent ille pulsare Consiliariorum, conscientias scrupulus potest, qui in similibus non rarò occurrit: re enim secundùm propriam conditionem attenta, contra Ecclesiasticam esse videtur libertatem; à laica enim impeditur in ijs, quæ suæ genuinæ iurisdictionis sunt, & ad conuenientem agendi modum spectant, quem nulli meliùs scire possunt, quàm ipsi, etiamsi in eminenti specula ad præuidenda omnia videantur constituti. Si autem ex speciali Indiarum principatu id descendere asseratur, ostendendum est quomodo cùm principatus in gradu ciuili sit, ad Ecclesiasticum in negotijs spiritualibus se possit extendere, ea quæ talia sunt suo examini subijciendo. Quod quidem in examine Bullarum Apostolicarum accidit, pro quo Rex Catholicus Ferdinandus Pontificium impetrauit indultum, de quo testatur Azeuedus Tomo 1. lib. 3. tit. 6. leg. 17. ex quo Thomas Delbene Tomo 2. de Immunit. Ecclesiast. Cap. 9. dubit. 33. nu. 10. & quidem vsus aliter incedere deprehenditur; non enim statuta huiusmodi in Indijs edita ad Regium Consilium transmittuntur. Sed non proptereà cessat difficultas; quomodò scilicet potuerit laica potestas id, quod vidimus, constituere, nulla circa ipsum explicatione aut moderamine constitutis. Sed cùm à Catholico Rege, & pijssimo Ecclesiæ filio talis Ordinatio processerit, nihil contra prærogatiuam huiusmodi suspicari licet, & ita sensus est Catholicus & congruus inquirendus.
344
*Dicendum ergo statuta prædicta tunc
Commoda explicatio.
fore Consilij examini subijcienda, cùm contra illa fuerit quidquam oppositum, eo quòd in illis aliquid extet, ex quo possit aliqua oriri turbatio, & pax tantopere his in regionibus expetita & necessaria, vtpotè à suo Rege adeò remotis, præpediri. Ad hoc enim Regalis se potest prouidentia extendere ratione curæ à Sede Apostolica impositæ stabiliendi fidem in illis, & consequenter disponendi omnia, quæ ad negotium tale possunt conducere, impedimenta submouendo; in quo Ecclesiasticorum statuta possunt aliquando aduersantia deprehendi. Et hac de caussa quæ ex Europa sunt mittenda, in Regio sunt præsentanda Consilio, iuxta ea, quæ alibi dicta, vbi non iam de iure patronatus agitur, quod certos habet terminos in Ordine ad præsentationem sed de superiori alia potestate, quam multi, vt aliàs etiam dictum, Pontificij Legati esse contemnunt, quod non in ea est proprietate accipiendum, iuxta quam de Legato Sacri Canones, & eorum agunt interpretes, sed sub similitudine quadam, eaque tali, vt ciuili sine inconuenientibus possit potestati adhærere, dicique, vitata nominis Legati inuidia, singularissimus Patronatus.
345
*Si dicatur ex præfata potestate inferri
posse etiam sine alicuius interpellatione statuta ad examen Consilij trahi, vt sic inconuenientia præueniri queant prudentiori cautela, siquidem melius est intacta iura seruare, quàm post vulneratam caussam remedium quærere. l. vlt. in fine. C. in quibus caußis in integ. restit. non est necess. lib. 1. C. quando liceat vnicuique sine iudice se vendere. Cardinales Mantica & Tuschus, & Belletus apud Barbosam Tract. de Axiomat. Iuris. Axiom. 146. Si inquam ita dicatur, occurrendum est ex eo quòd ita sit facultas illa concessa, vt Ecclesiastica iurisdictio quam minimùm lædatur, neque impedimenta ipsi in Ordinario ipsius vsu suis regulato legibus obijciantur. Et talis est vsus statuta condendi pro conuenienti gubernatione. Vnde statuta illa, quæ Ordinarium gubernandi modum non innouant extra registri obligationem sunt, vt dictum Tomo 1. Thesauri in Additionibus n. 55. & seqq. Licet autem ex statutis prædictis aliqua oriri inconuenientia possint, id qui|dem non debet obstare, quia omnes humanæ dispositiones his sunt obnoxiæ periculis: & fortasse ex registro maiora emergent, si tollantur aliqua, quæ essent profectò vtiliora, sic iudicantibus, qui iuxta ampliorem notitiam statuerunt. Melius est ergo vt iura intacta seruentur, & reddantur quæ sunt Cæsaris, Cæsari; quàm post vulneratam caussam Ecclesiasticæ libertatis remedium conscientiæ quærere etiam lethaliter vulneratæ. Circa ista ergo, quæ in ambiguo consistunt, iuramenti obligatio cessat regulariter loquendo, pro raris tantùm & singularis momenti casibus admittenda.
346
*§. 25. Affine aliquid præcedentibus in
uenitur, sic enim ibi: Otrosi mandamos que ningun juez Ecclesiastico se entremeta à inhibir à los del Consejo de las Indias, en los negocios que en el se trataren, y que los del dicho Consejo puedan despachar para ello los Cedulas y Prouisiones, que vieren ser necessarias: y en los pleytos y negocios tocantes à Indias, de que conocieren en estos Reynos jueces Eclesiasticos, puedan librar las Prouisiones Ordinarias, para que alcen las fuerzas, que en ellos hicieren. Vbi quidem erit qui miretur Principem erga iudices Ecclesiasticos mandati terminum vsurpare: non enim sic illis in vsu, sed quod fieri desiderant, hortantes iniungunt. Sed quidem non ita est, vt mandatum præfata in Ordinatione erga iudices Ecclesiasticos inueniatur: aliud enim est mandare ne se intermittant, non loquendo cum ipsis, sed impersonaliter loquendo, aliud verò mandatum ad ipsos dirigendo. Et prius quidem præsefert Ordinatio, non posterius. Quibus ergo præcipit? Consiliarijs, vt intromissionem huiusmodi non permittant. Quamuis & dici possit potestate illa singularissimi Patroni in eo vsus, ratione cuius etiam supra Ecclesiasticos eminet, vnde & mandare illis potest, licet in frequentiori vsu adhortatorem se potiùs quàm imperantem studeat, quæ est ipsius laudanda modestia & benignitas, exhibere.
347
*Et confirmari potest ex aliquorum sen
tentia apud Dianam Parte 1. Tract. 2. Resolut. 18. asserentium Ecclesiasticos inobedientes mandatis Principum posse puniri ab ipsis: Supponunt enim tamquàm certum posse circa illos per mandata procedere. Licet autem Doctores alij id quod ad punitionem spectat minimè admittendum censeant; vim tamen directiuam pro eo agnoscunt, & ita asserunt Ecclesiasticos esse astrictos obedire mandatis Principum, & seruare eorum leges: quoniam partes sunt Reipublicæ, eumdemque communem Regem habent. Quod quidem tunc procedit, quando leges nihil continent contrarium Ecclesiasticæ libertati, iuxta ea, quæ Resolut. 8. Citatus scriptor cum multis tradit, congrua addita distinctione, de quo & Nos alibi. Quia enim in eo superior est, potest & mandatis astringere circa ea, ad quæ potest legibus obligare. Quamquam admissa tantùm
Si indirecta illa, quid inde.
indirecta obligatione, eo quòd nemo potest ei præcipere, erga quem non habet iurisdictionem, sicut neque tenetur sic præcipienti obedire: licet alias ratio naturalis dictet debere se alijs, quibuscum vnum Reipublicæ corpus constituit in legum obseruantia conformare: non videatur dicta potestas ad propria mandata sufficere: quia mandata directè ad eum tendunt cui imponuntur. Sed circa hoc non est delicatiùs procedendum, cùm & sint qui directam potestatem agnoscant; & vt sit tantùm indirecta, mandatum ita est interpretandum vt Princeps nihil ampliùs velit, quàm quod ipsi est cum officij auctoritate concessum.
348
*Circa Prouisiones ad auertendas vio
lentias in hoc adeò eminenti Tribunali nulla est specialis difficultas, de quibus à Nobis actum citata Tit. 2. cap. 7. & alibi, præsertim Tit. 4. cap. 8. & inferius verb. Immunitas, aliquid addendum. Illud hoc loco speciale, an iuramenti obligatio ad huiusmodi violentiarum se auersionem extendat. Et generaliter id negare non videtur expediens, quia circa hoc ius tuendum, & conseruandum Reges nostri Catholici studium speciale retentant, vnde pro eo, quod maximi, vt est planum, momenti est, Consiliarios suos adstrictos velle, non videtur posse in dubium reuocari. Et ita iuramenti obligatio circa illud erit proculdubio comperta, ex vehementi coniectura Regiæ voluntatis. Et quidem cùm tot Doctores sint praxim prædictam licitam arbitrantes, ex quo & sit Consiliarios etiam vt talem posse ipsam amplecti, iuramentum erga ipsam versari poterit, & à Rege præcipi, quia licet probabile dicatur esse contrarium, obligatio pro alio stabit: nam sub ea conditione ad officium admittuntur, quos Rex eligit, & de quorum legalitate confidit. Nihilominùs vt non obliget iuramentum ex eo validè suaderi potest, quod Pontifex praxi prædictæ apertè resistat, vnde iuramenti obligationem pro illa videtur reijcere; neque vt materiam idoneam pro illa, quam improbat, reputare. Vnde Consiliarij sub hac consideratione poterunt scrupulum violati iuramenti deponere, moderationem quam poterunt maximam, cùm casus inciderit, obseruantes. De secreto dictum Tit. 4. num. 145. & seqq. vbi de Regijs Auditoribus, pro quibus similis obligatio.
349
*§. 7. tenor vt sequitur: Y porque como
Rey y Señor, que somos de las Indias, Nos tenemos por muy encargado de mantener y conseruar en toda ygualdad y justicia aquellos Reynos y estados; mandamos à los del nuestro Consejo de las Indias, que con grande vigilancia y cuydado busquen siempre para ministros de Iusticia tales personas, y de tanta virtud y sciencia y experiencia quales conuengan al seruicio de Dios nuestro Señor y nuestro, encargandoles que la administren ygualmente y como deben, y castigando con rigor à los que aßi no lo hicieren. Ita Rex, & ita illius verba, & mens per ipsa manifesta, vt hîc, hîc, hîc, iuramenti obligatio maximè constringere videatur. Magna profectò Indiæ sunt incommoda expertæ, dum pro regimine mittuntur incogniti, de quorum scilicet conscientia notitiæ nullæ, & de inexperientia certitudo. Con
scientiam probamus (verba sunt Theodorici apud Cassiodorum lib. 4. 28.) cui iudicanda committimus. Quia dignus est inter alios sequenda decernere, qui sibi modum visus est legitimæ conuersationis imponere. Sic ille; qui dum ait Probamus, duplici verbi huius potest significatione locutus intelli
gi. Est enim probare idem quod eius compositum, approbare, idque valde vsitata acceptione, iuxta Horatianum illud: Video meliora, proboque, | Deteriora sequor, & ex Nasone sat celebre aliud: Exitus acta probat. Sic & de S. Leone II. in sacris O cijs die 28. Iunij: Probauit acta Sextæ Synodi, quæ Constantinopoli celebrata est. Est item idẽidem quod tentare, seu examinare, vel experimentum capere, Iuxta quod in Scriptura id sæpiùs legimus, Psal. 16. v. 4. Probasti cor meum, & visitasti nocte: igne me examinasti. Psalmo 25. v. 2. Proba me Domine, & tenta me. Lucæ 14. v. 19. Iuga boum emi quinque, & eo probare illa. 1. Cor. 11. v. 28. Probet autem seipsum homo. Et 1. Thessal. 5. v. 21. Omnia autem probate, quod bonum est tenete. Iuxta hæc ergo altiori quàm Theodoricus spiritu vult Rex Catholicus eorum probari conscientias, qui pro Indicis sunt eligendi muneribus. Probandi illi, approbandi scilicet, sed quia approbatio debet esse experientia virtutis & scientiæ subnixa, probandi priùs per seriem non perfunctorium examen, & sic conuenientibus officijs adhibendi. Non ergo heri ab exercitu venientes cum Præfecti commendatione, aut ex Academiæ silua decisus aptus statim iustitiæ minister habendus, de cuius conscientia, seu legitima conuersatione experientia nulla, ni velint sic eligentes res Indicas in peius ruere, & malorum primarij artifices compellari. Pro quo videri possunt dicta in Epithalamio Parte 1. Sect. 1. Monit. 1. & Tomo 1. Thesauri Tit. 2. cap. 3. & seqq.
350
*Et quæ de Consiliarijs dicta, ad Præsi
dem constat iure potiori spectare, neque eximendos Cameræ Consiliarios, immò præsertim vrgendos, ad quos electio deuoluitur, & quanto cum fructu nescio, illitteratos plerumque, & ita minori de rebus Indicis instructos notitia, cùm sit necessaria talis, qualem exposuit Rex §. 3. genuina reddita ratione verbis illis: Y porque ninguna
Verba Ordinationis.
cosa puede ser entendida, ni tratada como debe, cuyo sugeto no fuere primero sabido de las personas, que della ouieren de conocer. &c. Absurdum sanè esset vt in Consilijs Aragoniæ, Italiæ, & Flandriæ ij adfuturi eligerentur, qui circa res illarum regionum ignorantiæ caligine laborarent. Quomodo ergo absurdum non sit id pro Indijs disponi, quæ quò remotiores, eò minùs promptæ conditionis, immò & apertè difficilioris, vnde aliquando dispositiones acceptæ, quæ & communi accipientium risu celebratæ, de quo & dictum aliàs. Quando Camera est, sublata iam olim, in Consilio constituta, ad honorem huiusmodi admissus non est D. Ioannes de Solorzano rerum
Laudatus Dom. Solorzanus.
Indicarum peritissimus, vnde ille de dimittendo Consilio statim egit, & est id liberalitate Regia, cum iure salarij consecutus. Et visum est multis à ratione, & politica consideratione penitus alienum, cum illa in caussa postponi, quo melior nullus: vnde & vulgare illud, sed acumine non vulgari:
P. Porque dexastes, Señor, El puesto con tal desden?
R. Porque no estaba yo bien, Donde otro estaba mejor.
Pro Latina volentibus.
I. Quarè animo linquis, Domine, indignante Senatum?
R. Nam benè non illic sum, alter vbi est meliùs.
Nec de his plura modò, nam & addenda alia inferiùs verb. Indi.

CONTRACTIONIS INDICÆ DOMVS.

351
*COntractionis Domus nomine tribunal
venit pro Indica nauigatione erectum à Catholicis Regibus Ferdinando, & Isabella, & posteà à Successoribus quibusdam detractis & additis legibus in meliorem habitudinem conformatum. Et cùm priùs visum fuisset sufficiens, si ex tribus Regijs Officialibus constaret, Thesaurario videlicet, Calculatore, & Factore, sicque plures per annos negotiorum expeditio decurrisset: posteà experientia suadente aliud est grauius & honorabilius constitutum, ex viris quidem litteratis, suo cum Præside & Fiscali, ac ministris necessarijs, vt ea, quæ ad iustitiam spectant melioribus & firmioribus fundamentis possent iudicari; ijs, quæ ad negotiationem spectant, & nauigationis apparatum, ex quibus iura Regia extrahi possunt, Regijs officialibus iuxta pristina instituta relictis. Et dum commodiori expeditioni consulere per Regiam est prouidentiam intentum, nouæ sunt, & frequentes controuersiæ suscitatæ, dum ea quæ ad iustitiam spectant, & quæ ad Regios officiales, difficilè possint discerni, quandoquidem in istis etiam iustitiæ negotia occurrunt, cùm inter partes res agatur, & ius oporteat vnicuique reddi, in quo iustitiæ intercedit officium. Vnde Regis circa hoc requisita declaratio, fuitque opportunè adhibita, & ex ea habitum omnia negotia inter partes esse iustitiæ. Circa quæ & alia, si ortum fuerit dubium, decisionem ad Præsidem cum Regio officiali spectare. Et quidem cùm esse possint frequentia dubia, erunt & frequentia conuenientis expeditionis obstacula, & plura insuper, si Præses & officiales sint in sententia discordes, & aliud debeat formari tribunali. Pro quo quidem prouida non deerit dispositio, sed verò non prompta. In quo absit vt velim Regijs dispositionibus probri quidquam obiectare, licet sancto eorum ad vigilante zelo, multa fiant, ex improuido consulentium aut contendentium arbitrio, quæ oporteat immutari; cùm tamen pro eorum mutatione, quæ iam pridem stabilita, euidens debeat vtilitas apparere: si enim tantùm probabilis, minùs felici est mutatio talis obnoxia successui, vt accidit in Regia Audientia in Portu de Buenos ayres, id est Bonarum aurarum constituta nuper, & nuper extincta, suo Argentinæ Audientiæ originariæ possessionis titulo restituto.
352
*Et circa prædicta posse peccari grauiter
manifestum est, si iurisdictio ab ijs auferatur, quibus ex Regia concessione competit, & illis, quibus nequit competere, quoad exterius exercitium conferatur: reuera enim non competit, licet ex communi errore, & colorato titulo, videri posset competens. Pro casu enim speciali, in quo cum iniuria partium agitur, quæ & pro se clamant, communis error non est, quia non contingit ille circa iudicis absolutam potestatem, cùm reuera talis sit, sed fortè vnius aut alterius est, alijs agnoscentibus veritatem. Quod est ani|maduersione dignum. Aliunde etiam graue esse peccatum potest ex retardatione litis, dum caussa ad eos venit, qui ob multitudinem caussarum nequeunt litigantium ob retardationem grauaminibus præiudicialibus subuenire. Vbi & restitutionis dura semper & difficilis subintrat obligatio, iuxta dicta non vno in loco, vt pro decidendis huiusmodi casibus non sit opus grandi Theologiæ supellectili, vbi & ij, qui interlocutores sunt in scænis talibus solo conscientiæ magisterio decidere illos possunt, licet numquàm Academica gymnasia frequentarint.
353
*Iam circa obligationes alias ratione Re
giarum Ordinationum idem suo modo dicendum, quod de Ordinationibus Regij Consilij dictum remanet & probatum, & generalitas iuramenti iuxta eadem similiter temperanda. Et hoc quidem cùm de ijs agitur, quæ ad iustitiam non pertinent, iuxta dicta: vbi enim caussæ iustitiæ incidunt, & inter partes actio litigiosa versatur, periculosæ est plenum opus aleæ, & grauiter peccandi, sicut & occasio maior, ita & clarior obligatio; agitur enim de auro, argento, & mercibus pretiosis, quæ plerumque ad quem pertineant non est iudicare difficile, si homines velint irrefragabilia conscientiæ dictamina, quæ & Dei sunt ipsius, auscultare. Ideò circa hæc ij aduigilent oportet iudices, qui pro tuenda iu
Auaritia comprimenda.
stitia sunt Regia prouidentia constituti, vt auaritia habeat validos oppressores. Pro quo sic Theodoricus verbis Cassidori: Inter ceteras, qui
Cassiodorus.
bus humanum genus solicitatur, illecebras, præcipuè vitanda est alienarum rerum turpis ambitio, quia in immensum iactata rapitur, si iustitiæ ponderibus non prematur. Auaritiam siquidem radicem esse omnium malorum lectio diuina testatur: quæ tali sorte punita est, vt cùm multa rapiat, semper egeat. Sic ille lib. 4. 39.
354
*§. 28. Sic circa munerum receptionem,
Circa munerum acceptionem.
quid sit obseruandum in hunc modum statuitur: Otro si mandamos que los dichos Oficiales y Escribanos, y el Alguacil de la Casa, en el recebir de las dadiuas y presentes por si, ni por interposita persona, guarden las leyes y Ordenanzas de nuestros Reynos, que en este caso disponen contra los jueces y semejantes Oficiales, su las penas en ellas contenidas &c. Circa quæ dictum à Nobis non vno in loco, pro quo Iudices consulendi. Et quidem vbi grauiter contra Ordinationem peccari contigerit, etiam contra iuramentum peccatum accrescat: quia cùm illud circa legalem obseruantiam cadat eorum, quæ ad Officium spectant, hoc certè inter alia locum constat tenere non infimum. Quando
autem id contingat, iuxta datas regulas exponendum. Si & addamus multas ex Ordinationibus esse pœnales, quæ vt plures & grauissimi scriptores affirmant non grauant conscientiam, qualis est immediatè sequens de non vendendis licentijs ad transmissionem mancipiorum: & immediata alia de non vendendis Schedulis ad nauigandum in Indias: sicut & 50. de qua iam pauci dubitant, venditione scilicet auri & argenti sine legis signaculo. Illam autem, de qua n. 40. quis curat? & sic ibi: Otro si Ordenamos y man
Ordinatio non vrgens.
damos que nuestros jueces, Oficiales, ni los Oficiales dellos, de la dicha Casa, no esoribanescriban à las Indias cartas de recomendacion en fauor de ninguna persona. Hoc quidem neque exactissimi præstant: quod licet in Officialibus aliquatenùs posset vrgeri, in Officialium autem Officialibus, valde delicata videtur esse præceptio.
355
*Neque prætereunda illa, de qua. §. 23.
& sic se habet: Otro si mandamos à los dichos Oficiales de Seuilla, que quando Nos proueyeremos algunas personas de Oficios para las dichas Indias para la administracion de nuestra hacienda, no los dejen pasar à vsar los tales Officios, sin que primeramente den fianzas legas, llanas y abonadas, que vsaran bien y fielmente de sus Oficios, y no se hara fraude ni engaño en la hacienda nuestra, y daran buena quenta con pago: las quales fianzas den en la cantidad, que fuere declarada en las Prouisiones, que llebaren de los dichos Officios. Sic ibi. Et videtur sanè res difficilis à Regibus nostris postulari. Quis enim abeuntis in Indias, in mundum alterum, & ibidem toto vitæ decursu mansuri fide iussor existat, sub adeò incerto agendi modo erga Regij patrimonij administrationem, in quo frequentia esse infortunia quis non nouit, rerum si cognitor Indicarum? Sed difficultate prædicta non obstante, suæ illi debent non deesse muneri, & electi ad Officia sibi consulant: est enim res ista valde grauis, vt constat, vnde & supra illam cadit iuramenti generalis intentio, iuxta legislatoris mentem, valde suo de patrimonio soliciti, & quidem meritò, quia illius defectus vassallorum est extorsis contributionibus, & ita inconsolabili gemitu populi diuexati supplendus. Obseruandum tamen Ordinationem prædictam, non de omnibus illis procedere, qui ea, quæ ad Regium patrimonium spectant, sunt quomodolibet tractaturi: Sic enim & Prætores Indici eas, quas vocant Cajas habent, id est Arcas, in quibus Indorum tributa reponuntur, de quibus ab ipsis ratio est cum omni exactione reddenda, pro quo & fide iussores ante initum Officium adhibentur. Id autem ad Officium directè non spectat, sed est quædam quasi appendix ipsius, ad iustitiæ administrationem primaria ex intentione directi. Quod secus accidit in Regijs Officialibus, & Ordinationis verba non obscurè præ se ferunt, Personas de Oficios para las dichas Indias, para la administracion de nuestra hacienda. Illi enim ad Regij patrimonij administrationem penitus destinantur, vnde eo gaudent nomine, quod minimè Prætoribus accommodatum inuenitur.
356
*Illud grauius, quod habetur §. 48. vbi
sic dicitur: Mandamos à los nuestros Oficiales, quando algun oro, ô plata viniere sin la dicha Marca, que lo tomen por perdido, y condenen al que lo tomaren en el quatro tanto de lo que aßi traxere para la nuestra camara, y sea la tercia parte del denunciador, y que sea desterrado de estos Reynos y de las dichas Indias perpetuamente Pero si fueren joyas, ô piedras, ô perlas &c. Circa quod obligationem super addito iuramenti vinculo conscientiam vrgere sine tergiuersatione dicendum, quidquid de obligatione eorum sit, qui non soluto Quinto præfata retinent, vel negotiantur in ipsis. Idque intelligendum quando ita apprehenduntur, vt locus esse nequeat benignæ interpretationi. Si enim adhiberi illa possit pro miseris conuenienter adhiberi poterit adeò seue|rè puniendis. Quamquàm & misericordia videantur indigni, qui se manifesto exponunt periculo, cùm & se & sua possint Quinti præstatione redimere, euitato dispendio, quod sint irremediabilibus lacrymis ploraturi. Neque confugi ab officialibus potest ad asylum commune de lege pœnali, iuxta nu. 354. licet enim pœnalis dici potest respectu non soluentium, non verò respectu Officialium, vnde pro illis pœna non assignatur: licet sint quod Regi est detractum propter eorum conniuentiam soluturi, cùm sint talis damni caussa; ratione enim stipendij, quod à Rege accipiunt vt ipsius patrimonium tueantur, ex iustitia ad id tenentur, vnde obligatio restitutionis insurgit, iuxta receptissimam scriptorum doctrinam de qua dictum sæpiùs. Tenentur
inquam in conscientiæ foro ad id, pro quo erat non soluentium obligatio, ad Quintum scilicet, non verò ad totum, quod habet rationem pœnæ, iuxta probabilem sententiam, de qua dictum Tomo 1. Thesauri Tit. 4. nu. 69. qui tamen in casu præsenti, id quod ad Quintum attinet, minimè negaturi: nam illius solutio non est vt pœna imposita, sed in vim contractus: tradit enim Rex Mineram, quæ ad eius dominium spectat sub ea conditione, vt pars illa moderata reddatur. Licet autem quod ad amissionem totius quantitatis apprehensæ attinet valde probabile sit ad illius restitutionem officiales teneri, quod verò ad quadruplum spectat, non videtur admittendum, quia nullibi cum eo rigore lex imposita reperitur, neque pro praxi simile quidquam vsurpatum. Vbi & obseruandum ex eo quod de mercibus prohibitis dictum est citato Titulo cap. 10. §, 1. non licere argui pro præsenti casu quia merces tales omnino sunt prohibitæ, vnde in illis non est locus diuisioni, vt ratione partis non solutæ penitus omittantur; quod tamen in ijs, de quibus agimus, constat aliter euenire.
357
*Circa Tabelliones pręfatæpræfatæ Domus mul
De Tabellionibus.
ta habentur §. 72. & seqq. suntque talia, vt obligatio grauis circa illa, & iuramenti vrgens additamentum, statim appareat. In vltimo autem quod de salario dicitur exeuntium extra ciuitatem pro diligentia aliqua ad eorum officium spectante, aut intra ipsam ciuitatem, ampliatione opus est, quia res iam diuersum habent statum, sed non illis permittendum vt pro libito stipendium laboris exigant, sed ab officialibus designatum; quibus in eo designando, si ad litigantes negotium spectet, cauendum ne illi immoderantia vexentur; licet oporteat etiam non leui laboris pretio eos reddere, sicut & Alguacellum, & Portarium, de quibus ibidem, id mandati executione feruentes n. 148. & duobus seqq. de Tabellionibus Naualibus agitur, qui & iurant vt alij, & tenentur pariter. Et quod de reuersione statuitur, pro qua & fideiussio adhibetur, non videtur in iuramenti obligatione contentum. Quod autem de Regijs ministris dicitur pro vrgenda reuersione, pœnale statutum est, si requisiti non non cogant. Ad nihil ergo, nisi requirantur, censentur obligati. Neque Tabellio sub reatu grauis culpæ tenebitur, si fideiussoribus satisfaciat, & in ijs, quæ ad nauim pertinent, non sit graue aliquod dispendium subiturum: quod tunc euenire poterit, cùm ea, quæ post registrum ex Indijs sunt reportanda, in libro scripsit, & suo testimonio firmauit, sicut ab ipso præstitum ante initam nauigationem. Sed quia & fideiussionis satisfactio, & alia proprij muneris implementa, vix sperari de talibus possunt, ad reuersionem sub reatu grauis culpæ, licet non violati iuramenti, censendi sunt obligati. Pro quo etiam facit, quod dicitur §. 199. vbi de proiectione mercium ob ingruentem procellam, pro quo eius officium adhibendum.
358
*§. 197. pium illud, & Christiana pro
uidentia dignissimum. Item que el Capitan y Maestre tenga cuydado de recoger la gente, que fuere y viniere en las dichas naos, aßi marineros como passageros, y no les consientan renegar, ni blasfemar, ni jugar cosa de interesse, si no fuere cosa de fruta para passar tiempo., su las penas contenidas en las leyes destos Reynos: las quales seran executadas en los que incurrieren en las dichas cosas: y el denunciador aya la tercia parte de la dicha pena. Sic ibi. Et obligatio dicta non solùm ex charitatis lege descendit, sed ex peculiari alia, quatenus in eo Regis vices obeunt, cuius est Ordinatio, vnde & defectus specialem ex eo titulo circumstantiam, malitiæ contrahit in Confessione aperiendam. Iuxta ludum autem dubitari potest an specialius aliquid pro eo & ludentibus appareat, quod veniat condemnandum? & apparet quidem si ea,
quæ aliena sunt, & mercatores commendationis titulo deferunt, ludo exponantur. Tunc enim, si quod patiantur ij, ad quos pertinent illa, dispendium, duci nauarcho tribuendum, vt sit circumstantia grauis insuper Confessioni subijcienda. De obligatione autem restitutionis, non soluente qui lusit, videri posset verosimile extare illam ex recepta doctrina de Magistratu non impediente damna, ad quæ impedienda tenebatur. Sed verò grauamen huiusmodi non videtur imponendum, quia nauarcho non incumbit vitandi damna obligatio ex contractu oneroso, in quo stipendium accipiat, vt munus politicæ gubernationis accipiat; sed virtute Regiæ Ordinationis eam contrahit obligationem, in quia commutatiua iustitia non interuenit, sed alia politici, aut æconomici regiminis, ex cuius violatione restitutionis grauamina neutiquàm oriantur. Pro quo facit communis doctrina, & id quod habet P.
Thomas Sancius lib. 6. in Decalogum cap. 14. nu. 33. vbi ait Prælatum Religionis videntem surripi aut perire ea, quæ sunt apud subditum deposita, si vitare damnum potuit non soluente illo, teneri ad restitutionem, eo quòd vere sit iudex respectu subditorum, vnde compellere posset depositorium ad reddendum depositum, eo, qui deposuerat, reposcente. Cùm ergo Nauarchus non sit iudex, obligatio restitutionis non est ipsi imponenda, quam neque in Prælato agnoscunt aliqui apud eumdem Patrem nu. 32. ex Confessario arguentes, & quia Prælatus non est ex vi officij, & ratione pacti constitutus, vt non subditorum bonis prouideat, quomodocumque ad subditos, sine acquisitione tamen Monasterij deuolutis; quæ ratio non est momenti leuis, & pro excludenda restitutionis obligatione solet alijs casibus adaptati §. 213. qui est tertius, pro nauium visitatoribus inquisitio præscribitur circa præfata delicta ad eorum punitionem ex Christiano Or|dinantium zelo, ex quo euidenter conuincitur punitionem huiusmodi ad Nauarchum non spectare, neque esse illorum, dum nauigatio peragitur, iudicem competentem.
359
*Et in eadem quidem Ordinatione sic
statuitur: Otro si tomen aparte à cada marinero y passagero juramento, si falta alguna persona del nauio de los que se embarcaron en aquel viage, ô si saben que alguna trayga algun oro, plata, piedras, ô perlas fuera de registro, ô por marcar: ô si se ha sacado alguna cosa del dicho nauio en alguna parte del camino, ô despueedespues que llego, si se ha registrado en nombre de otro lo que es suyo, ô en su nombre lo que es de otro. Sic ibi, adeò multiplicata exactione iuramenti, cùm tamen erga sequentia, delicta inquam in nauigatione commissa, in quibus & pellicatus, de iuramento mentio nulla. Quod equidem non ritè dispositum erunt qui iudicent, & plus erga temporalia commoda, quàm erga diuinæ Maiestatis offensas, curæ asserant adhiberi. Et videtur quidem, cùm nauigationes huiusmodi ex præcipuo fine circa commercia Indica suscipiantur, in quibus tantoperè Regia emolumenta conquiruntur, ob iura debita, & defraudatorum iniuria, pro ijs tantummodò iuramentum conuenienter exigendum, licet blasphemia maius peccatum sit, quàm alia, de quibus ibi, sicut & nonnulla committi solita, vbi Deus maximè Christianis obsequijs aduocandus. Quidquid de hoc sit, iuramentum dictum satis periculosè præscribitur hominibus talibus in fauorem mercatorum, & aliorum nauigantium, qui & frequentissimè fauor proprius est, cùm sint in occultatione complices, iuraturis. Nec deerunt Theologi securitatem conscientijs indulgentes, via non vnica demonstrata, vt sine iuramenti violatione lethali possint iuramenti verba fauorabiliter pronuntiare. Cùm possit etiam dici iuramentum tale magis de consuetudine, quàm de obligatione contrahere, & ita à Visitatoribus non omittendum quidem, sed neque cum toto genuinæ grauitatis pondere proponendum, ita vt propositionis modo grauitas minuatur,
360
*In ijs, quæ de reditu nauium statuun
tur §. 201. & seqq. Multa sunt pænalia, & ita iuxta Doctorum sententias circa talia iudicandum. Cùm verò de ijs agitur, ad quos cura eorum, quæ ex Indijs afferuntur, pertinet, vt in §. 202. obligatio grauis conscientiæ incumbit, quia de Officialibus agitur. Et ita communis circa illos tenenda doctrina. Quod verò. §. 209. dicitur, quòd scilicet nihil ex præfatis Indicis rebus vendatur extraneis, quod & satis pœnale est, videri potest graue conscientiæ onus importare, ob damnum, quod inde Regno cauetur inferri. Sed cùm ita agentes regnicolæ fortunas suas ea ratione promoueant, pro Regni etiam vtilitate militant, quæ ex regnicolarum vtilitatibus integratur. Vnde & iura Regia aliunde augentur, aucto scilicet commercio, quod aliàs licitum est. Et propter quod exteri multi apertum, cum Hispania bella prolixa detrectant. Quamquàm negari nequeat sua Regijs statutis conuenientia, quibus dum contra itur, meritò pœnæ rationabiles imponuntur.
361
*In eadem Ordinatione extat prohibitio circa Indos, ne scilicet in Hispaniam transmi
gratio permittatur, pro quo & Regia prouisio attexitur, inuicti Caroli V. & Philippi tunc Principis, in qua rationes pro honestando mandato congeruntur: ex quibus vna illa periclitantis vitæ videtur vrgere; quamquàm sciamus aliquos, & iuisse sanos, & incolumes redijsse. Hispanicum quidem cælum noxiale nemini, si tuta nauigatio, pro qua subeunda, ad portus est male sanos necessarius appulsus, in quibus & Hispani soliti periclitari, nec tamen proptereà censendi sunt grauiter assumpta nauigatione peccare. Et ita neque Indi, si sponte velint, contra quos sic volentes prohibitio non currit, sed contra mittentes, aut secum deferentes falso prætenso colore de spontanea profectione: Y otros con color, que dicen que los dichos Indios se quieren venir de su voluntad. Et prouisio quidem dicta eo edita tempore, quo Indi Insulani parùm sui compotes viuere in Hispania sine magnis non potuissent incommodis anno scilicet 1543. Iam autem multi sunt adeò capaces, vt sibi possint abunde quoad vitæ necessaria consulere, idque in Hispania non aliter, quàm patrio in solo præstituri.
362
*Circa chirographum assecurationis vul
go Poliza videtur illud difficile quod in priori habetur verbis illis: Que passados los seis meses contados desde el dia que la Poliza de asseguro se fôrmare, pagaremos llanamente y desembolsaremos luego ante todas cosas, y depositaremos en poder del Cargador, ô persona que se hace asegurar, todo lo que vbieremos firmado, ô la parte que del daño nos cupiere à pagar: con tanto que nos deis fanzasfianzas llanas y abonadas, para que si fuere mal pagado, nos lo voluereis con treinta y tres por ciento. Hæc ibi, & videtur, vt dixi, difficile, quòd scilicet in redditione malè acceptæ solutionis triginta sint pro centum assecuratori reddenda. Neque enim ibi aut lucri cessantis, aut damni emergentis ratio vlla, cùm & contingere possit vt ante impletum annum veritate detecta, quod datum fuerat, referatur. Præterquam quòd triginta & tria pro centum magnus videtur excessus, quando in nundinis non versantur sic contrahentes. Pro quo dici potest, si reuera ad lucrum cessans respectus habetur, ita esse, & notabilem reputandum excessum, vnde ad moderationem dictam summam reducendam. Potest autem faciliori & securiori doctrina saluari, si dicamus pœnam esse conuentionalem, quam in talibus esse non leuem oportet, vt fraudibus occurratur, quæ quidem circa res magni momenti versantur. Vbi & non inuerosimiliter addi potest in redhibitione tali & lucri cessantis, & pœnæ etiam respectum haberi, vt vtrique aliquid respondeat, de quo conqueri nullus possit, cùm scienti & volenti non fiat iniuria, & contractus ex pacto & conuentione legem accipere dignoscantur, iuxta notam Iuris regulam.
363
*In Ordinationibus pro nauibus ad por
tus diuersos ab ijs, ad quos debent dirigi, diuertentibus. §. 9. prohibetur venditio earum mercium, quæ in illis conuehuntur, & post alia sic dicitur, cum pœnarum grauitate, de qua ibi: Y siendo Eclesiasticos sean auidos por estraños de estos mis Reynos, y pierdan las temporalidades, sobre que encargo à los Prelados que tengan mucho cuy|dado de executar en ellos estas dichas penas sin remision alguna, como expressamente Ordeno y mando à todos los jueces de mis Reynos y Señorios, y à cada vno en su distrito los hagan executar i executen en las personas sugetas à su juridicion. &c. Vbi statim occurrit difficultas quomodo erga Ecclesiasticos ita agi possit, vt grauissimæ illis extraneitatis à Regnis Hispaniæ, & amissionis temporalitatum pœnæ per potestatem laicam imponantur. Et in Ordine quidem ad illarum executionem debita cum distinctione proceditur, dum per Prælatos vt fiat iniungitur, quod iudicibus alijs cum expresso mandato. Sed nihilominùs ipsa pœnarum expressio in Ecclesiasticos directa, contra Ecclesiasticam videtur libertatem. Præterquam quòd nimia est in eo seueritas, vt pro contractu ex se licito extremum imponatur exilium, & Beneficij fructibus vsquequaque priuetur, id enim temporalitum nomine designatur, vel quidquid ratione Ecclesiastici muneris debeatur. Et quidem ratio, quæ vrget vt executio pœnarum non nisi interuentu Prælatorum fiat, Ecclesiæ scilicet immunitas, pro non imponendis pœnis pariter militat, nam ad illud etiam dubio procul extenditur: pœnarum enim impositio actus iurisdictionis est, & maximè apertus, cùm non directiuæ tantùm, sed coerciuæ sit potestatis, & meri ac mixti imperij, vt est apud omnes in confesso. Pro quo videnda quæ diximus Tomo 1. Tit. 5. n. 141. & locis alijs ibidem allegatis.
364
*Ad quod responderi potest ex dictis
nu. 347. Ordinationem prædictam iuxta eorum sententiam procedere, qui censent posse Ecclefiasticos ciuilium legum violatores, ad quorum obseruantiam tenentur, â potestate laica puniri: & præfatam Ordinationem, quæ legis vim habet, ex eorum esse genere: quod quidem licet minùs probabile, suam tamen habere cùm probabilitatem videatur, iuxta illam in re, quæ magni est reputata momenti, voluit, sic nonnullis ex Iuristarum gremio Consiliarijs iudicantibus, decernere legissator. Prælati autem, quibus executio pœnarum iniungitur, cùm sint docti & prudentes futuri, quid in casus contingentia fieri oporteat, peruidebunt. Pœnæ siquidem dictæ ex illis sunt, quæ numquàm ad exitum perducuntur: & licet pro illis comminationes non semel audiantur, benigniori solent euentu terminari.
365
*§. 33. Seuerum etiam statutum conti
netur pro contractationis prohibitione, omnes eos complectens, qui Officio funguntur aliquo in Domo contractationis cum ampliatione ad famulos, & coniunctos, Officialem iudicem Gadibus residentem, sicut & in Insulis Fortunatis: & optimo quidem obtentu, vt scilicet sic meliùs possint sua exequi Officia, pœnas delinquentibus impositas exequi, dum nihil, quod timere possint valeat obsistere, omni propriarum commodorum respectu sequestrato. Circa quod ea deseruire possunt, quæ dicta Tit. 3. Cap. 3. & quidem ex illis multi de seruanda in Officio fidelitate iurant, vnde ex ea parte videntur grauiter obligati, secus alij. Nihilominùs si ratione admixtæ contractationis nullam iniustitiam in Officij administratione committant, aut quidquam faciant diuina lege prohibitum, periurij crimen non sunt censendi perpetrare, iuxta dicta de Prætoribus Indicis Titulo 6. Cap. 1. In quo si admoniti à viro docto non sint circa distinctionem traditam, & gradum obligationis, peccare quidem ex conscientia erronea poterunt, vnde oportet Confessarios suo in his Officio non deesse, vt multa sic peccata possint ab indocta turba vitari; immò & à sciolis aliàs, sed in materia præsenti parumper instructis.
366
*Circa Defunctorum bona, quorum
administratio ad Domum contractationis attinet, multa habentur nu. 89. & seqq. & sunt omnia momenti magni, vnde iuramentum circa illa vim suam exercet in ijs, qui illud emiserunt; sunt namque alij, quibus grauamina quędamquædam suis cum pœnis imponuntur, vti executores testamentorum, de quibus n. 91. & bonorum custodes aut depositarij, vulgò dicti Tenedores, qui neque per se ipsos, neque per interpositas personas, emere quidquam eorum possunt, etiam à tertio possessore, & ampliùs. Quòd si in eo fraus interuenerit, dum scilicet publica venditio fit, aut emptio modo dicto, redditio quadrupli iniungitur, si legitima pro eo fuerit præmissa probatio. Vbi dici verosimiliter potest Ordinationem istam ex ijs esse, quæ in præsumptione fundantur, vnde illa non interueniente fraude, de qua ibidem, & iusto seruato pretio per interpositam personam celebrato contractu poterit quod placuerit, obtineri. Iuxta dicta Tit. 4. nu. 43. & Tit. 5. nu. 16. vbi limitationes additæ pro Regijs ministris, quæ quidem in ijs, de quibus agimus, locum non habent, nisi fortè Regij etiam ministri sint, & tales vt eorum respectus possit violentum aliquid contra pretij iustitiam extorquere.
367
*Pro eisdem est Ordinatio. §. 100. vbi sic
post alia verissimè ponderata: Por ende mandamos que de aqui adelante todos los que son, ô fueren Albaceas y Testamentarios, y herederos con cargo de restitucion de qualesquier Difuntos, que tengan los herederos en Castilla, sean obligados dentro del año de su Albaceazgo enuiar lo que restare cumplida el anima del Difunto à sus herederos doquiera que estuuieren &c. Y si por caso vbiere algunas deudas enuien lo que estuuiere cobrado con relacion de las deudas. Y si por falta de nauios, ô por otro justo impedimento, no los pudieren enuiar dentro del dicho año, luego que sea cumplido sean obligados de dar y den quenta con pago de los tales bienes al juez susodicho: por manera que por ninguna via los dichos Albaceas y Testamentarios no puedan tener ni tengan en su poder mas de vn año los dichos bienes, aunque sucedan vnos à otros: su pena de pagar con el doblo todo lo que mas tiempo retuuieren en su poder &c. Quæ quidem satis prouidè & sanctè disposita: Sed nihilominùs qui intra annum mittere in Hispaniam non potuit, quæ mittenda iuxta Defuncti fuerant voluntatem, vt ea iudici tradat, à quo sint cum omni, vt præscribitur, securitate transmittenda, graui conscientiæ onere non tenetur. Immò si secura illi sit futura missio, ad illam potiùs grauis erit conscientiæ obligatio. Scimus enim quàm notabilia dispendia ex intromissione bonorum in huiusmodi tribunali ij, ad quos pertinent, patiantur. Debet siquidem executor testamenti bona à Defuncto suæ curæ relicta vtiliter administrare, & confidentiæ de ipso habitæ | respondere. Si verò denuntiationis periculum subsit, obligatio prædicta cessabit, quia alienis non debet consulere cum probabili perieulo propriorum. Quòd si contingeret vt ex respectu vtilis administrationis, in discrimen aliquod incideret, & damnum in bonis proprijs pateretur, posset illud bonis Defuncti, si qua haberet occulta, compensare.
368
*Et vt alia omittam, illud sedulò obser
uandum, vt arca, in qua pecunia asseruatur, numquàm nisi Auditore regio adstante aperiatur: Scio, enim id esse necessarium; nam iuxta paræmiam nostram En arca abierta, el justo peca: quod quidem etiam Hispanæ linguæ ignarus intelliget, si latinè quidquam, cùm sic Latinus sit dicturus: In arca aperta etiam iustus peccat. Ad hæc enim funebria multi accurrunt, & inhiant, sicut ad cadauera vultures, & heredes ab intestato se esse practicè protestantur. Quòd si Auditor in lecto decumbat; tales adhibendi eius loco, quibus non minùs quàm sibi fidat, & pariter reuereantur inferiores ministri oculis in viscosas manus intentis, vt laudabile hoc loco sit, quod apud Venusinum vatem pro auari vituperio legitur: Ingentes oculo irretorto spectat aceruos.
Horat. 1. Carm. Ode 2
Et hæc pro Domo dicta in Orbe celebri, ne quidquam ad Indias spectans intactum relinquamus, de qua forsitan alia in decursu occurrent, sicut de Regio Consilio. Et pars quidem illius censetur Mercatorum Consulatus, de quo tamen hic nihil, quia de Limano actum Tomo præcedenti, circa quem ferè similes difficultates enodatæ, neque ab eo alienæ, de quibus verb. sequenti.
CONTRACTVS.

CONTRACTVS.

Casus peculiares circa emptionem & venditionem.
I.

I.

369
*PEtro degenti Limæ ex Panamensi por
tu Memoria mercium (sic vocatur earum copia cum varietate scripto expressa) suis empta pecunijs affertur. Et antequàm adueniat eam Ioanni vendit, sibi nauigationis periculo reseruato: quam Ioannes Francisco pretio eodem vendit, periculo apud Petrum remanente, & secunda hac venditione dubitatur an liceat, & an si Ioannes lucrum ex ea captet, sit illud in conscientiæ foro licitum, quandoquidem non sustinet periculum.
Et responsum est licitam esse venditionem, quia Ioannes merces non vendit, quarum dominium non habet, sed ius ad illas, quod in Franciscum transfert: Pretium tamen computandum iuxta valorem, quem traditionis tempore sunt merces habituræ. Et ita lucrum, quod Ioanni accrescit ex duobus titulis potest iustificari. 1. Si iustum pretium non excedat iuxta tres illius gradus, supremi, medij, & infimi: Potuit enim infimo emere, & vendere supremo. 2. Quia circumstantia aliqua superuenit, vnde pretium possit augeri, ex notitia scilicet non aduenturæ Classis ex Hispania, quæ aduentura anteà credebatur, vnde minori pretio emptio constitit. Ad id verò quod de periculo dicebatur, occurritur ex eo quòd licet illud circa mercium substantiam non subeat, subit tamen quoad earum valorem, qui decrescere potest ex circumstantia præfatæ opposita; si videlicet aduenturæ classis notitia sit, cùm non ventura ante contractum putaretur, aut aliunde mercium illarum suppetat abundantia, vt accidere potest in ijs, quæ ex Sina deferuntur. Si verò lucrum titulo numeratæ pecuniæ sit, & delatæ solutionis, non licet, quia vsurarium. Sic P. Auila die 14. Ianuarij 1584.
370
*Vbi quod de pretio dicitur, æstimando
Admissa illa & comprobata.
iuxta tempus traditionis, communis Doctorum sententia firmat, vt videri potest apud Bonacinam Tomo 2. Disput. 3. de Contractibus, Quæst. 2. Puncto 4. nu. 16. vers. Secundò, conuentionem, & iura quidem, sicut & actiones vendi posse in confesso est apud illos, & venditione peracta, si res determinata sit, ad emptorem periculum pertinere, communis etiam innixa Iuri Doctorum sententia tradit, vnde in casu dicto ita fieri debuit: posse autem inter contrahentes conueniri habetur in l. si in venditione ff. de per. & commut. rei venditæ: vbi & scribentes. Quòd autem ratione circumstantiarum augeri pretium rerum vendibilium possit nullus est qui de contractibus scribens non affirmet, & explicet, cum suis ampliationibus & limitationibus. Licet autem in casu prædicto nulla fuerit specialis proposita, sub ea tamen suppositione: resolutio processit, licet illa necessaria non sit, si quod dictum est de pretio secundùm eius tres gradus, in eo fuit obseruatum. Vnde prædicta resolutio, licet in ea nullus citetur aut Textus aut Auctor, in offenso potest pede decurrere, sicut aliæ docti Magistri, quem & non veteranum plusquàm veteranus obseruantia libenti suspicio. Scribebat anno ætatis 36.
II.

II.

371
*QVidam certum fanecarum tritici nu
merum emit Februario mense tradendarum, quæ tamen non nisi Augusto traditæ. Et quæritur an pretium futurum sit, quod tunc habet triticum, & est maius, quàm Februario, in quo tradendum fuerat, habuisset. Responsum, si solutio fiat in tritico, tradendas dictas fanecas pretio tunc currenti, licet sit illud maius, ita vt nihil ratione illius detrahatur. Si in pecunia, similiter, quia fuit in mora, & sibi imputet. Syluester verb. Interesse. Et verb. Restitutio 3. nu. 9. ad medium. Sic idem anno præfato 18. Februarij & Syluester quidem citato num. 9. ita scribit Si fru
Syluester.
mentum non est datum emptori in termino, considerabitur illud, quod plus valet, quod est interesse in
trinsecum: non quòd animalia mortua sunt, quod est extrinsecum: quod limita, si venit damnum ex simplici omißione debitoris; secus si cum omißione venit commißio, vt quia promisit dare frumentum in tali termino, & creditor aliter sibi prouidisset, nisi fuisset debitoris promißione deceptus, quia tunc tenetur per omißionem & commißionem, id est falsam promißionem: & venit etiam extrinsecum. ff. de act. | emptor. l. Iulianus, præsertim in foro conscientiæ, vbi tenetur quis proximo de omni damno ex dolo dato, vel lata culpa. De iniur. l. si culpa. Sic ille citans verb. Interesse, vbi distinctionem eamdem interesse intrinseci & extrinseci proponit, & exemplo confirmat, sic dicens: Vendidisti mihi vinum, quod valebat viginti, & pretium tibi tradidi, nec dedisti: nunc autem valet quadraginta: & si traditum fuisset, tantùm habiturus eram, & de hoc ff. de act. empt. & vendit. l. si sterilis. §. Cùm per venditorem interesse extra rem, & extrinsecum &c.
372
*Iuxta quæ in resolutione præfata ali
quid videtur desiderari, id scilicet, quod ad interesse extrinsecum spectat; licet ex citatione Scriptoris prædicti, cum eo videatur doctus Pater consentire; cùm aliàs in eo Iuris appareat expressa dicio citatis in legibus, & ita etiam tenet P. Molina Disput. 368. vers. Tertia Conclusio, adductus aliàs à Nobis Tit. 9. nu. 64. Non est autem ita exploratum quod ad discrimen dictum asseritur, vt non possit circa illud doctrina satis verosimilis adduci, ex qua limitandum videatur, vt scilicet damnum ad lucrum etiam cessans debeat ampliari. Pro quo ita scribit P. Fagundez
P. Fagund.
Lib. 1. de Iustitia Cap. 4. nu. 3. Quæstionem tractat egregie Reynosus obseruat. 9. per totam, & doctè resoluit, si persona, cui quis est debitor, sit mercator solitus negotiari suis pecunijs, tunc quidem omnem obligatum simpliciter ad solutionem damni obligatum ei etiam esse ad solutionem lucri cessantis; secus si non sit mercator, quia tunc non omnis obligatus ad solutionem damni, obligatus est ad solutionem lucri, quia lucrum & damnum sunt res inter se diuersæ, & obligatio non extenditur ad casum & res diuersas: at verò respectu mercatoris, qui solet negotiari suis pecunijs, hæc duo lucrum & damnum in persona illius moraliter vniuntur, & pro vno reputantur. Vnde egregiè ait: Hæc verba posita in contractibus PeirdasPerdidas & Daños expressa in fauorem illius, qui mercator non est, ad solum damnum emergens referenda esse, non ad lucrum cessans: expressa verò in fauorem mercatoris, ad vtrumque referenda sine dubio esse. Sic ille citans ex Reynoso Surdum, Mascardum, & Scoba, & textum expressum in l. commissa. ff. Rem ratam haberi. Licet autem hoc contra Syluestrum, qui de damno, & non de lucro cessante, suam vult resolutionem procedere; quia tamen etiam in mercatoribus sua esse etiam damna extrinseca possunt, in illis potest prædicta locum habere doctrina.
373
*Id autem quod à præfato dicebatur Au
ctore de promissione debitoris, ex cuius violatione obligatio ad extrinseca etiam damna consurgit, videtur difficile, quia promissio semper in hoc contractu interuenit, dum ille, qui vendit, pro traditione rei venditæ fidem adstringit suam. Ex eo autem quod falsò promittat, & ita promissioni non stet, nihil minùs habet creditor, quàm per simplicem omissionem; quia promissionis falsitas nihil præter omissionem re ipsa ponit. Neque falsitas non cognita à Creditore in caussa esse potuit vt ille sibi non prouideret, quia sicut quod non est, nullum parit effectum, ita & quod non scitur, quandoquidem rationale agens media cognitione operatur. Videtur ergo traditione facta iuxta pretium currens ad æqualitatem satisfacere. Nisi fortè deceptio alia incontractu interuenerit, quam significare voluerit dictus Auctor verbis illis: Nisi fuisset debitoris persuasione deceptus, vt scilicet deceptio non in sola promissionis falsitate constiterit, sed in alijs, ex quibus in externo foro potuit contractus dolosus comprobari.
374
*Iuxta dicta autem, loquendo in casus
propositi specie de frumento non tradito in termino constituto, videtur dicendum, si creditor panificio viuat, idem dicendum de illo, ac de mercatore, quia in illo damnum & lucrum cessans in persona illius moraliter vniuntur & idem est in exemplo de vino, si circa illud, qui emerit, negotiationem exerceat. Vbi dici potest, quandoquidem cùm res traditur, maiorem valorem habeat, maiori etiam vendi posse, & ita lucrum non cessare. Quod quidem ita accidere potest respectu sic factæ traditionis: nihilominùs stare potest, vt antecedenti tempore lucrum aliquod cessauerit. Et damnum acciderit, quod nequeat lucro post traditionem possibili compensari. Si autem reuera ita esset, vt negotiatione dicta lucrum prorsus æquiualens haberetur, dici tunc posset ad nihil ampliùs teneri debitorem, nisi speciali industriæ id esset tribuendum, quæ anteà locum non habuisset, etiamsi res fuisset tradita, tunc enim de lucri cessantis detrimento resarciendo in debitore obligatio resultaret.
III.

III.

375
*PRæcedenti casui affinis est alius, qui eo
Notandæ doctrinæ casus.
quòd subtilis obseruationis habeat aliquid, visus est non omittendus. Quidam emit centum mensuras tritici (fanecas vocamus) pretio nouem regalium tradendas mense Maio. Quo adueniente, cùm earum non esset copia, à creditore petijt venditor inducias vsque ad Augustum, promittens se tunc centum & decem traditurum, quia in eo pretium erat decem regalium futurum. Et responsum licitum esse contractum, dummodò debitor non compelleretur ad excessum illum, pretij tritici decem mensuris explendum, cùm ad pecuniam tantùm teneretur. Pro quo quidem ratio non reddita; sed illa proculdubiò est, obligationi præfatæ pecunia satisfieri posse, sic enim pretij suppletur excessus. Cùm ergo obligatio tradendi tritici mensura, sit pretio æstimabilis, nequit ad illam compelli debitor, sicut neque ad soluendum in speciali pecunia. Si ergo velit Creditor triticum sibi dari, ex decem mensuris aliquid detrahendum, vel si integras petat, pretium aliquod adijciendum, boni viri iudicio. Licet autem in casu proposito circa rem parui momenti videatur difficultas versari; doctrina tamen ad contractus poterit momenti maioris extendi.
IV.

IV.

376
*ROgatum est an Indis Chilenis, feruidæ
& ferocis indolis, possit vendi vinum, quo sine dubio inebriandi, cum damnis ingentibus ex ebrietate futuris. Et respondit Auctor noster die 28. Martij 1591. cum alijs Patribus Limæ, id esse illicitum. Pro quo adducti D. An|toninus Parte 2. Tit. 6. cap. 3. §. 2. Tabiena verb. Ebrietas n. 3. in fine. Glossator Angeli verb. eodem, Ariostus 3. p. Summæ de Caupone, seu Tabernario §. 9. Lucius in Summa cap. 22. §. 9. Alcocer cap. 24. de Gula. Emmanuel Rodericus in Summa cap. 76. Conclus. 15. Ratio vniuersalis, & quæ ab extrinsecis nocumentis non pendet, quia illa sæpè non sequuntur, & possunt præcaueri, ex læsione rationis desumpta, præcipua hominis portione: sicut enim neque se occidere, neque mutilare potest, ita neque rationis vsum turpiter impedire, neq;neque enim ad id se potest dominium, quod eius habet, extendere, sicut neq;neque ad membrorum præcisionem aut luxationem. Et sic concluditur: Neque iustificatur contractus iste ex eo, quòd dicatur nonnullos pauperes se huiusmodi venditionis modo sustentare: nam cùm ille sit contra iustitiam, & in damnum tertij, non potest prædictis commoditatibus reddi licitus, & quamuis initio aliqua sit futura difficultas, stabilito tamen semel vsu vt in minori quantitate vendatur, poterunt se pauperes sustentare. Sic dicti Patres.
377
*Circa quod dictum à Nobis Tit. 1. n. 143
& seqq. & Tit. 9. cap. 12. §. 9. quidpiam incidenter, dum de loco, & potu hydromelico ageremus. Ratio autem adducta communiter à Doctoribus affertur, & est D. Thom. 2. 2. q. 150. art. 2. vbi multa Caietanus, licet in eo, quod de dānisdamnis à S. Doctore dicitur, interpretationem adhibeat, secũdùmsecundum substantiam quidem valde verosimilem, sed textui minùs consonam vt consulenti constabit. Iuxta quæ Chilensium ferocia non est censenda caussa, propter quam vini non sit licita venditio, ita vt si illa deficeret, vt in quibusdāquibusdam deficit, non sit ebrietas mortalis culpa censenda; nam quocumque ex superuenientibus eidem sublatis, suāsuam peculiarem malitiam ex genere grauem habebit, vt in multis accidit, qui, vt asserit præfatus Cardinalis. aut dormiunt, aut otiosi sunt, immò & hilares, & ludibũdiludibundi, grata vulgo prębentespræbentes spectacula, quod est alijs in Indis satis frequens. Sit ergo ratio mortalis grauitatis ex grauissima iniuria desumpta, quæ fit rationali naturæ, dum quis ex homine quodammodò redditur brutum, ludibrio videntium expositus, licet aliquando contingat id præcaueri.
378
*Dicitur autem in præfata resolutione
posse vinum vendi in minori quantitate, ex quo videtur & ementium bono, & vendentium commodo prouideri. Sed quidem neque eo pacto res in tuto consistit. Nam Indus, cui in vna cauponaria domo minor illa quantitas venditur, in alia, & in alia potest emere vsque ad superabundantem caussam ebrietatis. Ex quo videtur fieri posse vt in qualibet maior illa quantitas vendi possit. Neque enim tabernarij soliciti inquisitores esse debent, vt sciant an alibi qui modò vinum sibi vendi petunt, illud pretio, aut aliter compararint. Posset equidem moderatione dicta aliquo modo damnis præfatis occurri, vbi taberna esset vnica, in oppidis autem, in quibus plures, id sanè erit perdifficile, & ita non videntur tabernarij nimis circa hoc vrgendi, tum ob rationem prædictam, tum etiam quia pro se habent sententiam de rerum indifferentiũindifferentium licita venditione: vbi aliquod graue damnum præter ebrietatẽebrietatem verosimiliter non timetur, siue ementis, siue alterius. Et in Chilenis quidem ex venditione negata maiora vidẽturvidentur posse timeri incommoda, quàm ex concessa; sunt enim ad rebelliones prompti, donec, Deo misericorditer agente, in eorum cordibus fides, & cum ea Dei timor, radices agat altiores, qua stātestante in multis Septentrionalibus prouincijs ebrietatis regnum adeò videtur propagatum, vt non sit dedecori cùm aliquis sua in domo quęriturquæritur, respondere famulos esse ebrium, & ita humani conuictus incapacem.

Casus alij pro Contractibus. Prætor Indicus, vt possit cum Regia pecunia contractare.

Section
379
*SIc euenit, dum pecuniam ex arca extra
hit, in qua Regia tributa reponuntur. Et proposito casu responsum non licere, & quod ad restitutionẽrestitutionem attinet, deductis expensis, quia nemo suis stipendijs militat, & eo, quod meretur industria, quod superest lucrum non posse sibi integrè retinere. Cùm enim Prætor dictus nihil in bonis haberet præter illa, quæ ex officio sperabat, pecuniam Regiam periculo exposuit sine spe satisfaciẽdisatisfaciendi debito, si in negotiatione periret, sicut perire solita, cui etiāetiam periculo merces expositæ pecunia emptæ, solent enim contractus isti supremis iudicibus denuntiari, & modis alijs in perditionem abire. Periculum autem dictum pretio est æstimabile: & ita quemadmodùm si Rex traditæ alicui pecuniæ in se recipiat periculum, ex eo titulo potest pretium exigere, ita & in casu præsenti, in quo periculum subit, licet inuitus, ex quo obligatio in debitore non minuitur, sed augetur. Pro qua doctrina, appretiandi periculi stant Ioannes de Medina Codice de Restitutione q. 38. cap. 3. & 4. Corduba in Summa q. 84. & viri alij docti. Et licet aliqui respondeant eum, qui cariùs vendit non numerata pecunia ob periculum solutionis, & sine fideiussione, sibi id debere imputare: saltem in eo, qui coactus venderet, non videtur negari posse aliquid ratione periculi esse admittendum. Vnde etiamsi ille, de quo agimus, nihil fuerit negotiatione lucratus, ad solutionem debiti interesse ob præfatum titulum semper manebit obligatus. Est autem minoris ęstimandumæstimandum, quàm esset illud, quod ratione pacti cum alio deberetur, quia ille spe omni recuperendi id, quod est amissum, penitus destituitur; cùm tamẽtamen Rex ad huiusmodi effectum manũmanum habeat validiorem, vt possit decursu temporis à PrętorePrætore recuperare quod perdidit. Sic citati Auctoris Summaria resolutio.
380
*Circa quam dictum à Nobis Tit. 5. cap.
Circa illam iudicium.
3. de Regijs officialibus instituta quæstione, pro quibus ratio eadem. Et de periculo id, quod experientia est notum, recognouimus; nec tamen ratione illius quidquam esse Regi reddendum diximus, sicut nec modò; quia Doctores de hoc agentes, nihil tale asserunt, & ratio esse potest, quia sic videtur generaliter receptum, vt ex titulo periculi nullus quidquam exigat à negotiantibus pecunia aliena, sintque omnes contenti integrali recuperatione, si neque damnum reuera emersit, aut lucrum cessans. Vbi & dici potest quoad hoc generaliter receptam grauium Scriptorum sententiāsententiam, cuius solidum fundamentum attulimus Tit. 9. n. 112. asserentium pro periculo nihil deberi. Et Rex quidem vt periculo occurrat, fideiussionem exigit, vnde ratione illius nihil aliud valet | exigere, etiamsi fideiussio non rectè succedat, quęquæ quidem pro pecunia fuit, & non pro interesse alio ex periculo, cui exponi potest, resultante. Sicut autem à fideiussore nihil vlterius exigi potest, ita neque à debitore, quia idem est vtriusq;vtriusque debitum; vnde circa hoc non est ita scrupulosè agendum, vbi neque Regia liberalitas interpellat.

Prætoris Indici contractus alius.

381
*TRadidit ille Caciquio centum vini maiora vasa (botijas vocant) & vrget vt inter Indos illa distribuens ducentos ab illis Indi
cos reportet arietes, moderatis oneribus portandis idoneos, ita vt botissia vna duorum sit arietum compensatio. Et rogatum an in tali contractu aliquod conscientiæ fuerit grauamen incursum. Et affirmando responsum, tenerique Prætorem dictum dictos arietes reddere, nec sufficere, si id quod plus valoris habebant, eorum dominis solueret, ratione etiam habita detrimenti considerabilis ex labore contracti. Ratio est, quia contractus fuit inualidus, cùm ex parte Indorum fuerit inuoluntarius, & vt demus validum fuisse, vrget obligatio ratione iniustæ acceptionis, & illatæ iniuriæ, nec non ex eo quòd tradit Dominicus Sotus lib. 6. de Iustitia q. 1. art. 4. scilicet in contractibus, qui sine integra libertate fiunt, præsumendam esse alienationem ex ijs, quæ esse
Soti notanda doctrina.
possunt, minimam: & ita præsumendum est Indos nudam tantùm fecisse traditionem arietum, vt Prætor haberet illos, non tamen vt proprios possideret, quam Iuristæ vocant nudam detentationem. Et quod ad compensationem detrimenti attinet, videtur indubitabile, quamuis Angelus verb. Restitutio 1. §. Quis dicatur malæ fidei possessor. & Syluester verb. eodem 3. nu. 9. alijque id non affirmassent. Quo ad lucrum verò, si Prætor bona fide processit, retinere illud potest, quia cum titulo sufficit pro habendis fructibus. Ex quo fundamento Antonius Gomez Tomo 2. varirrvarior. cap. 2. de Emptione & vendit. asserit, quando rescinditur cōtractuscontractus ob excessum vltra dimidium iusti pretij,
Alia Antonij Gomez.
fructus non iuberi reddi, quia reuera non debentur. Si autem mala fides extitit, quidquid lucri comparatum est, reddendum Indis, iuxta AngelũAngelum & Syluestrum suprà. Immò & quod Indi erant lucraturi, si fortè plus illud, & damna emergentia. Quia verò Indorum lucrum non erat in re, sed in spe, ea de caussa aliquid detrahendum, sicut ratione industriæ, ob curam arietum locandorum. Quòd si Indi iam vinum penitus exhauserunt, quod valebat reddent, & Prætor sibi imputet, qui ipsis inuitis modo non dubitauit indebito permutare. Et circa detrimentum animaduersio adiecta, quòd scilicet si illud extraordinarium sit, sed quod solet ex locatione contingere, & Prætor quod locatio meretur, Indis soluat, ad nihil vlterius teneatur. Bonæ autem aut malæ fidei Prætor ipse est censendus & testis & iudex, si videlicet animaduertit Indos sponte aut inuitos arietes tradidisse. Iuxta hæc resolutio propositi casus.
382
*In qua quidem quod de fructibus malæ
fidei possessoris asseritur non admittendũadmittendum, quandoquidem qui per negotiationem habentur, industriales sunt, quos ad possessorem pertinere diximus citato Tit. 5. n. 14. Quod etiam de vino soluendo ab Indis secundùm valorem, quẽquem habebat, assertum, durus sanè sermo, neque æquitati aut rationi conformis: sic enim vix quidquam in fauorem Indorum concluditur: vinum siquidem soluturi, & prætereà quod respondet industriæ, vnde perinde est ac si suos arietes pretio currenti emerent. Deinde vinum inuiti acceperunt, vnde fuit genus mercis plusquàm vltroneæ, quæ eo ipso vilescit. Præterquam quòd vti possessores bonębonæ fidei habendi sunt, qui non tenentur, nisi in quantùm locupletiores sunt facti: & ita tantùm reddere tenebuntur, quod in emptione vini aliàs expendissent. Id item quod de non extraordinario detrimento adnotatum ita accipiendum, quando Indi arietes suos aut locaturi erant alijs, aut ipsi eorum opera vsuri ad propria commoda, secus si nihil horum futurum; tunc enim pro detrimento aliquid conferendum. Circa alia non hærendum.

De tradente gregem cum obligatione integræ redditionis, & præmio quartæ partis ex multiplicatione.

383
*NEgatum id licitè fieri posse, ex eo quòd
si contractus Societatis sit, contra illius substantialem conditionem agatur, dum is, qui gregem tradit, nulli si periculo exponit. Si autem locationis & conductionis, dum is qui tradit operāoperam & industriam illas locantis quartęquartæ partis mercede conducit: neque eo modo stare iustitia contractus potest, quia vt ait D. Antoninus 2. p. tit. 1. c. 7. §. 29. circa medium, huiusmodi contractum improbans, est velle gregem esse immortalem contra naturæ suæ conditionem, neq;neque ex vtraq;vtraque parte intercedit æqualitas, quia tradens nullo se exponit periculo; secus accipiens, obnoxius remanens perditioni laboris & industriæ. Et vt addit Angelus verb. Societas n. 3. ad medium, eum etiam condemnans, si grex augetur, conductori cedit augmentum: ergo & damnũdamnum debet diminuti sentire, iuxta vulgarem regulam, quòd qui sentit commodũcommodum, sentire debet incommodũincommodum. Etsi gregis capita non sint in magno numero, verosimile est adeò morte minuendum, vt sit valde exiguum commodũcommodum inde locanti proventurũproventurum. Et ita sentiunt etiam Sotus lib. 6. de Iust. & Iur. q. 6. art. 1. circa medium, & Syluester verb. Societas 2. n. 9. Conclus. 2. licet de Societatis contractu decernant, cùm & alium sub forma dicta videantur, vt ex tenore probationum apparet, pariter improbare. Potest tamen ille ad licitam for
mam redigi, si locanti operas ea pars incrementi daretur, quæ iuxta iudicium boni viri tantùm valeat, quantùm salarium valeret certum & determinatum. Stare enim potest vt spes probabilis lucrandi centum, licet cum periculo aliquo, tantùm valeat quantùm decem certa & secura, nam periculum nihil lucrandi spe multùm lucrandi compensatur. Sic expressè Tabiena verb. Vsura 3. n. 6. circa Societatem locutus cum præfatis, & colligitur ex Couarrubia lib. 3. variar. cap. 2. n. 4. Angelo suprà n. 7. & Nauarro in Manuali c. 17. n. 254. qui asserunt Socium pecuniam conferentem, si assecurare illam possit, id licitè posse facere, siue lucri diminutione, quæ periculo æquiualeat, cui se Socius exponit. Quæ doctrina pro locationis contractu iuuat. Et quod ad restitutionem attinet, iudicio est viri in rebus hisce experti facienda, vt | æstimatio periculo perdendi laborem & industriam compensetur.
384
*Circa quod, si de Societate loquamur,
nulla apparet difficultas, iuxta dicta. Si verò de contractu locationis, ad id quæstio reducitur, an quarta pars fructuum cum obligatione conseruandi numerum acceptorum capitum, & illum statuto tempore reddendi, sit competens laboris merces, quod quidem ad iudicium est practici
Syluester.
mediatoris reuocandum. Circa quod ita scribit Syluester supra Conclus. 5. Prædicta etiam omnia, quæ circa huiusmodi animalia minuta & grossa possunt accidere, vt ex dictis patet, diffiniri possunt per regulam dictam in principio, scilicet quòd seruatis duobus numquàm erit ibi peccatum: primum quòd capitale non stet in toto vel in parte periculo accipientis quantùm ad casum fortuitum, nisi scilicet interueniret alius contractus, scilicet assecurationis. Secundò quòd arbitrio boni viri neutra pars grauetur notabiliter plusquàm alia consideratis omnibus circumstantijs. Et ratio est quia in his contractibus non potest esse peccatum nisi vsuræ, vel iniustitiæ, quæ auferuntur per illa duo. Sic ille. Si ergo consideratis circumstantijs boni viri iudicio, excluso casu fortuito, quarta pars fœturæ competens merces censeatur, contractus erit validus, secus si aliter videatur. Non ergo Theologi est in re pastoritia boni viri sibi iudicium assumere, sed regulas tradere, quas iustitia dictat, ne illa in contractibus violetur. Est ergo resolutio hoc modo procedens facilis & expedita, potensque sine Theologicis consultationibus terminari. Quomodò autem possit in grege Societas fundari benè explicat P. Lessius Lib. 2. de Iust. Cap. 26. nu. 21. post addu
ctos. Et iuxta modò dicta respondit Auctor dubitationi propositæ ex Chilensi regno, an scilicet in illo possint secura conscientia, qui mercatores non sunt, tradere istis pecunias in Peruuium nauigaturis, & redituris cum emptis mercibus assecurando illas vsque ad reditum in portum, cum præmio sexdecim pro centum. Licitum siquidem esse dixit, iuxta dicta nu. præced. ex Couarrubia, Angelo, Nauarro, & Syluestro, & quia lucrum mercatorum Chilensium, vti ex fide dignis constabat erat tunc triginta, & quandoque etiam quadraginta pro centum, vel parùm plus, minusve. Concludit autem sic: Quamuis determinare in particulari an istud lucrum sit multum, magis sit proprium mercatorum, quàm Theologorum.

Celebris contractus circa Mineram Guancauelicensem argenti viui.

385
*VIr nobilis Amator de Cabrera dictæ
Contractus explicatus.
Mineræ repertor eam vendidit viro etiam nobili Ioanni de Sotomaior pretio plus quàm trecentorum mille octo regalium: sed cùm is in constituto pro solutione termino non soluisset, ob defectum centum & quinquaginta mille octo regalium, executione inducta, auctoritate iudicis est dicto Amatori adiudicata. Vt verò eam Sotomaior recuperare posset, ita cum Rege, & eius nomine cum Regijs Officialibus pactum inire voluit, vt scilicet ipsi centum quinquaginta mille octo regales traderentur, quibus comparatam Mineram, & in suam reductam potestatem, Regi esset donaturus; sub ea tamen conditione, vt spatio annorum quinque in eius esset administratione, certam metalli quantitatem singulis annis in Regias apothecas illaturus pro solutione debiti, pretio triginta septem octoregalium pro quintali, vt vocant. Quòd si ex Minera prædicta non tot erui quintalia possent, quot ad solutionem sufficerent, supplendum id ex Mineris alijs, quas ille habebat, obligationi se obnoxium præstitit, quingentos Indos ad laborandum conducturus. Et quia circa hæc aliquod fortè posset conscientiæ grauamen incurri, pro iustificatione contractus visum est viros doctos consulere, & inter eos Auctorem nostrum, qui circa illum vt sequitur arbitratus.
386
*Censuit ergo futurum illum vsurarium,
Vsurarium censuit P. Auila.
quia non est emptionis & venditionis, sed mutui: in contractu enim priori venditor non reddit pretium, sed sibi retinet, sine obligatione illud reddendi emptori: quod in præsenti non accidit, nam centum & quinquaginta mille octo regales Sotomaiori & socijs traditos sunt ipsi metalli ponderibus soluturi. Item contractus, in quibus contrahentes reddere tenentur, quod accipiunt, sunt commodatum, locatio, conductio, depositum, ex quibus nihil in præsenti. Est ergo mutui, qui in traditione rei consistit in numero, pondere, & mensura, translato dominio cum obligatione tantumdem reddendi eiusdem generis. l. 2. ff. si certum petatur l. 1. §. mutui aut datio. ff. de actio. & obligat. quod in casu nostro accidere est manifestum: siquidem Sotomaior & Socij dictam pecuniæ quantitatem accipientes ad illam reddendam remanent obligati. Neque iustificari potest titulo donationis; quia præsumi nequit voluntaria in re adeò ingentis pretij, iuxta doctrinam D. Antonini 2. p. tit. 1. cap. 7. §. 6. & Nauarri in summa latina Cap. 17. nu. 209. Nec satis fit si dicatur Soto maiorem ex contractu lucrum reportaturum, quia licet eo sit contentus, maius illud, quod ex possessione Mineræ habere poterat, relinquens, non sponte facit, sed necessitate compulsus.
387
*Et hæc Auctor dictus circa excogita
tum illum contractum, qui non videtur effectum habuisse, vt colligi potest ex ijs, quæ de Minera præfata protulit D. Gaspar de Escalona in Gazophylacio Peruuico lib. 1. Cap. 14. ex quibus etiam constabit quomodo dicta Minera vendi potuerit, cùm Regij patrimonij sit, ex concessione scilicet à Rege facta detectoribus pro triginta annis, cum conditionibus, de quibus ibi. Et quidem contractus dictus fortè non apparuit vtilis aut Regi aut reipublicæ si enim vtilis iudicatus, via aliqua verosimilis pro illius iustificatione minimè defuisset: vt si diceretur esse contractum innominatum, & præstationem 150. illorum argenteorum ponderum (de quibus non dicitur fuisse ex ijs, quos ensayados vocant, amplioris inquam valoris supra medieta
tem) non habiturum simplicis mutui rationem. Sed iuuaminis pro labore in Regiam & publicam vtilitatem. Neque enim contractus huiusmodi facilè condemnandi sunt, vbi euidens non apparet iniustitia, aut deprehenditur turpitudo, vt diximus Tit. 9. num. 47. & Regia auctoritas multùm circa hoc conferre potest, ratione cuius possunt circumstantiæ, quæ aliàs obsisterent, variari. Neque plura de illo, qui neque ad | praxim adscitus, neque adsciendus vnquàm, pro quo tamen allata non poterit non vtilis esse doctrina.

Alius contractandi modus circa argentum viuum.

388
*AB Auctore nostro etiam proponitur,
dicente tunc accidere, cùm Minerarius pecunia indigens mercatorem adit, & illam ab eo petit promittens se post menses aliquot certa metalli vsitata pondera traditurum, minori pretio, quod baratarium vocant, & in vsu est apud mercatores adstrictos debitis, baratas, quas vocant, facientes. Quod quidem præfatus Pater iniustum iudicauit, eo quòd rei pretium iustum illud est, quo res æstimatur tempore traditionis, iuxta receptissimum Doctorum sensum: pretium autem baratarium tale non est, quia nullus sic vendit, nisi necessitate compellente, & ita neque commune, nec fixum est. Et ita cùm censuisset ille, subdit post datum ea sub forma confilium, mutasse solidiore succurrente ratione sententiam, quia reuera pretium dictum debet iustum reputari: quia tanto cum periculo emere, amittendi scilicet metallum, & grauissimarum ob modum talem emendi pœnarum, rem faciunt emptam minùs valere. Vnde etiam traditionis tempore; minori emi pretio potest, & ita proprium & iustum est pro illo. Et emi etiam non erit insolens, licet si in arcas Regias inferatur, maius pro eo pretium debeatur, quia solutio non ita prompta esse solet, & præsens necessitas possit vrgere.
389
*Sed quid si mercator, empturus Mine
rario dicat timere se sic ementium pœnas, & petat vt chirographo authentico se obliget pro pecuniæ summa, qua metallum emendum, & insuper pro additamento vsque ad pretium, quo Regi venditur, ad tot scilicet millia, asserente Minerario, & postulatis annuente, totidem se, nulla metalli facta mentione, ab illo accepisse. Et adueniente traditionis tempore dicat Minerario mercator vt metallum tradendum ipsi in arcas Regias inferat, petatque à Prætoribus, aut alijs, ad quos id spectat, libranciam, vt quod sibi erat soluendum, creditori chirographum, exhibenti, soluatur, recuperandi cura ab illo libenter accepta. Quo circumloquio mercator in casus contingentia obtinuit pro sex mille currentibus ponderibus octo mille & sexcenta. Et quidem licet modus agendi prædictus neque veritati, neque iustitiæ videatur esse conformis, reuera tamen non esse improbandum censuit dictus Auctor ob adductam rationem, vnde & dicendum esse illum probabilem, quod ad iustitiam attinet, quidquid de mendacijs sit in publicis instrumentis frequentibus, quæ quidem si contrahentes ad
uertant, possunt in mentalibus restrictionibus excusari, si animus mentiendi non sit, sed ita proferenda contractus confidentialis verba, quomodo proferri sine peccato possunt, licet tunc non occurrat specialis sensus consonus veritati. Et hæc modò de contractibus, de quibus alia in decursu occurrent.
Loading...