D.

D.

DECIMAE.

DECIMÆ.

De Parochis Indorum decimas Conducentibus.

390
*PEtrus Clericus in Episcopatu Pacensi
Casus peculiaris propositio.
Sede vacante conduxit decimas pretio quatuordecim mille argenteorum ponderum, quæ Ensayados vocant, de quibus. n. 387. & quia illo in districto plures valles sunt, neque ad omnes eius poterat cura se extendere, cùm duobus alijs Clericis, quorum singuli sua in valle Parochiam habebant, egit vt earumdem vallium conducerent decimas: sed fuit in tali conductione diuersitas: Franciscus enim translato in ipsum iure pro totius vallis decimis pretio duorum millium argenteorum ponderum, collectos decimales fructus vendidit Indis & Europæis sine melioratione aliqua aut immutatione. Iacobus autem ita conduxit, vt mutui potiùs quàm conductionis rationem habuisse contractus videatur. Est enim conuentum vt pro qualibet vsitata tritici aut mayzij mensura, & pro animantium capite, determinatum quid esset redditurus. Et ille quidem sicut præcedens vendidit, transmissis etiam eò generibus, vbi maior eorum valor; vnde lucrum satis pingue compilauit. Circa hæc inquiritur, non quidem an Petrus potuerit Sedis vacantis decimas conducere, de hoc siquidem dubium est nullum, sic enim Cardinales deciderunt, sed de alijs.
391
*Et responsum supponendo præcipuum
conductorem, licet vendat decimas sine aliqua immutatione, in Censuram non incurrere à Concilio Limensi constitutam Cap. 5. Actione 3. quia quando Cardinales apertam reliquere ianuam vt Clerici per se ipsos decimas conducere possent, benè viderunt eas non conducturos vt domi penitus insumerent. Iuxta hæc dictum resolutionem præsentis casus ex diuersitate contractus non pendere, an scilicet conductio sit, an emptio, sed ex parte rei, quæ conducitur, aut emitur, quia sunt bona Ecclesiastica, & ius solùm prohibet conductionem rerum sæcularium Cap. 1. Ne Cler. vel Monachi, ibi: Conductores sæcularium rerum &c. Et hoc fuit in decimarum fauorem; aliàs enim possent sæculares inter se monopolia facere, & ita decimæ diminutionem magnam paterentur. Nam si Clericus Indiarum Parochus species alicuius districti conduceret, quæ Commendatario traduntur, mayzium scilicet, indumenta Indica &c. Indis cum lucro venderet, aut eas eò mitteret Indorum ministerio, vbi plus valerent, certum est in excommunicationem incursurum Cap. 4. & 5. Concilij prohibentis negotiationem in Iure prohibitam citato iam Capite, vbi Panormitanus: & licet secundus contractus potiùs sit emptio quàm conductio, in eumdem tamen finem tendit, & pro obiecto habet bona Ecclesiastica: & discrimen, quod inter hos duos contractus interuenit, adeò estexiguum in Ordine ad moralem considerationem; vt non sufficiat ad hoc quòd censura secundum com|prehendat, cùm non comprehendat primum. Prætereà prohibitio rerum sæcularium eò tendit vt Clerici in illis negotiationem lucrorum non exerceant: vnde si conducerent vt domi insumerent, aut ob aliam honestam caussam, ad id non se extendit prohibitio, vt ait Panormitanus suprà. Ex quo sequitur conductionem decimarum non esse Clericis, etiamsi Parochi sint Indorum, prohibitam, licet cum lucro exerceatur: quòd si finis non est prohibitus, neque media erunt, aliàs licita. Et constat ex se illicitum non esse res decimales Indis vendere. Quòd si nec liceret eas transmittere vbi plus essent valituræ, ex eo fieret, vt Europæi erga illas monopolia facerent, neque emerent nisi pretio vili, cùm scirent Indis vendi non posse: quod quidem in magnum cederet Clericorum incommodum, immò & Ecclesiæ ac ministrorum, cùm essent qui conducerent defecturi. Et licet inde aliquod videatur incommodum Indorum emergere, multò minus profectò est, quam si ad contractandum, eorum Parochis ianua aperta linqueretur; in quo moderatio esset nulla, quam ignorat auaritia: & vnius districti decimæ paucæ sunt. Sic apud Auctorem.
392
*Et quod ad Cardinalium iudicium atti
net, in Concilij citati præludijs habetur expressum, sic enim §. 1. dicitur. Capite 21. Actionis eiusdem (Tertiæ inquam) ferebatur excommunicatio in Clericum conducentem decimas per se, vel per in
Concilium Limense 3.
terpositam personam: hæc prorsus sublata est. Quin potiùs quoniam Doctores nobiles sentiunt non esse contra ius Canonicum decimas Ecclesiarum à Clericis conduci, Decretum ipsum ita emendatum est, vt solùm habeat leges Sacras, quæ prohibent Clericos conductores fieri, esse ad vnguem obseruandas: nulla de decimarum conductione noua prohibitione facta. Sic Concilium: vnde citatum Caput sic habet: Sacræ leges prohibentes Clericos conductores fieri, ad vnguem obseruentur.
393
*Sed his non obstantibus conductionem
Qualis remaneat obligatio.
non esse licitam Clericis diximus Tit. 9. num. 45. & 46. de quo & Tomo præced. Parte 7. n. 160. & seqq. Et licet oppositum sit probabile generaliter loquendo, in Parochis Indorum non est admittendum, de quibus non sunt locuti Cardinales (immò nec in alijs) pro quo extat Decretum Synodale in Diœcesana Limensi lib. 3. Tit. 5. Cap. 4. tenoris sequentis: Los Curas de Indios no han de
Synodus Limensis.
poder tomar en si los diezmos de sus Dotrinas, ni personas de su casa se entremetan en ellos, en conformidad de lo dispuesto por el Concilio Prouincial del año de 83. Y de lo que su Magestad tiene Ordenado en sus Reales Cedulas, por la vejacion y molestia, que en ello reciben los dichos Indios. Sic ibi. Et licet Concilium in citato Capite de conductione decimarum nihil statuat, ex titulo tamen apertè colligitur ad illas habitum fuisse respectum, vt alibi adnotatum. Nisi dicamus titulum minùs attentè ita relictum, vt scilicet erat ante Cardinalium reuisionem; nam ex adductis verbis constat nullam de decimis voluisse fieri mentionem: Nulla de decimarum conductione noua prohibitione facta. Neque dum noua excluditur, antiqua supnitur, cùm planè asseratur nobiles Doctores sentire non esse contra ius Canonicum decimas Ecclesiarum à Clericis conduci. Ex quo videtur inferri non benè pro conductionis prohibitione dictum Concilium afferri, cùm in illo de decimis nihil, vbi ex titulo potuit esse deceptio, non attento Cardinalium adducta cautione. Regiæ autem schedulæ, de quibus ibidem, illæ sunt, quæ de negotiatione non permittenda procedunt, de quibus Dom. Solorzanus lib. 1. Cap. 17. n. 60. & in Politica pag. 170. in quibus tamen de conductione nihil. Stare autem prohibitio dicta potest eo quòd probabile sit in conductione negotiationem intercedere; & id quod probabile est, potest ob vrgentes rationes pro lege statui. Et Cardinales quidem de Indorum Parochis non locuti, quia Caput illud de Clericis in discriminatim agebat: vnde ipsorum inuiolata manente doctrina, circa illos id decerni potuit, quod apud Synodum Diœcesanam extat. Et potuisset quidem in Concilio alio Prouinciali generaliter decerni, quod & forsitan in eo, de quo agendum breui, vt dictum. nu. 300. conuenientia, immò & necessitate perspecta, decernetur. Et credo equidem, nec vana fides, Auctorem nostrum, qui ante præfatam Synodum scripsit, & deuixit, si illam vidisse contingeret, aliter decreturum, eo enim erat religioso genio, vt talibus promptè & reuerentia singulari deferret,
394
*Et quidem pro Indorum Parochis satis
prouisum videri potuit Cardinalibus per Decretum Cap. 5. Act. 3. de quo dictum à Nobis citato Tit. 9. Cap. 12. §. 4. vbi commercia cum Indis, & eorum etiam ministerio, ipsorum Parochis prohibentur. Quòd si ex eo quòd permissa decimarum conductione concessum esse cum Indis & per Indos commercium asseritur; cur non potiùs ex eo quòd commercium prohibitum est, inferre liceat conductionem esse prohibitam quia stare illa sine commercio nequit? Cùm & hoc sit magis rationi conforme, & Indorum bono, quod tantopere accurandum præscribitur, proculdubio consonantius, immò & necessarium. Quòd si districtus Parochiæ sit non magnus, & conductione nullum sit, aut certè valde exiguum inconueniens futurum, ac scandalum ab sit, quod citatus Auctor videtur in casu proposito recognoscere, eius poterit sententia tolerari.

Ratione nouæ Ecclesiæ erectæ, an decimæ vltra solui debitas debeantur.

395
*SI videlicet vt possit ijs, qui ad Parochiam
spectant, cura Sacramentorum administratione succurri, qui in opposita fluminis ripa degunt, & illo crescente, traijcere nisi periculosè non possunt, quod quidem sæpiùs accidit, illa Episcopi auctoritate, cui & suus assignetur Parochus, erigatur. Cùm enim illi congrua sit pro sustentatione reddituum portio tribuenda, sitque pro eo decimalis contributio destinata, ad illam videtur futurum esse refugium. Sed cùm incolæ ante erectionem Ecclesiæ decimas soluerent, videndum an ratione illius debeant augere pensionem & cùm in casus contingentia dubium incidisset, fuissetque viris doctis propositum, non esse augendum decimarum onus censuerunt. Et quod ad erectionum Ecclesiæ attinet, posse ab Episcopo fieri probatur ex Cap. | Ad audientiam de Eccles. ædific. vbi Glossa, & Abbas, & ex Concilio Trident. Sess. 21. Cap. de Reform.
396
*Quod verò ad decimas spectat ex eo ostendetur, quòd incolæ prædicti soluunt deci
Negatiua resolutio.
mas, ex quorum nouenis sustentari Parochus congruè potest, quatuor scilicet ex duobus mille argenteis ponderibus; iuxta Tridentinum suprà,
Concilium Trident.
ibi: Aßignetur portio arbitrio Episcopi ex fructibus ad Ecclesiam Matricem quomodocumque pertinentibus, & ex Cap. Ad audientiam, vbi dicitur Sacerdotem debere sustentari ex obuentionibus Ecclesiasticis eius loci, in quo residet, quæ quidem ex Parochianorum decimis resultant, vt intelligit ibi Abbas. Nec solùm ex personalibus, de quibus non est dubium iuxta D. Thomam 2. 2. q. 87. art. 3. ad 2. vbi ait decimas personales deberi Ecclesiæ, cuius Parochiani sunt, qui eas soluere tenentur, & Ioannem Andream, ac omnes Doctores in cit. Cap. Ad audientiam. sed etiam ex prædialibus, de quo Innocentius ibidem, & Moderni in Cap. Cùm continget de decimis. Vbi & notat Abbas nomen Obuentiones esse valde generale, & comprehendere decimas. Quod etiam probatur ex Cap. Quæsiisti 16. q. 1. iuncta Glossa, vbi dicitur redditus decimarum dandos Ecclesijs, vbi audiuntur Missæ, & recipitur Baptismus. Et Glossa Cap. Quicumque 16. q. 1. ait in
Ecclesijs Curalibus decimas esse diuidendas in quatuor partes, quarum prima detur Matrici, secunda pauperibus, tertia fabricæ Curalis Ecclesiæ, quarta illius ministris. Prætereà ostenditur ex fine, propter quem decimæ institutæ sunt, inter alios siquidem sustentatio ministrorum est, tamquàm laboris stipendium in Sacramentorum administratione, vt docet D. Thomas suprà Sotus lib. 3. de Iustit. q. 6. Syluester verb. Decimæ, & confirmatur, nam obligare ad nouam præstationem est contra iustitiam, & Abbas in Cap. 1. de de Eccles. reb. non alienand. affirmat, quando noua Ecclesia propter necessitatem erigitur, posse Episcopum assignare certam partem reddituum & obuentionum Ecclesiæ Matricis, maximè cùm est illa ratione decimarum obligata ad Sacramentorum administrationem quæ fideles soluunt. Ex quo infertur censuram ab Episcopo im
Vnde Censura illa.
positam fuisse iniustam & nullam, & consequenter in foro conscientiæ non obligare, licet propter scandalum obseruanda sit, donec de iustitia constet. Huic resolutioni subscripserunt Fr. Antonius Nuñez, Fr. Andreas de Almaguer, Fr. Didacus de Ayala, & Doctores Faxardus & Guarnidus. Et præmissis addidit P. Auila ex Nauarro in Manuali Cap. 21. num. 30. quòd si Papa
Notanda Nauarri doctrina.
iuberet quotam solui ex ijs, quæ solui consueuerunt, mandatum fore iniustum, & posse de eo supplicari, dummodò soluatur id, quod est ad sustentationem ministrorum Ecclesiæ necessarium, quantùm ad hoc enim est de iure naturali, & per consequens nulla potest consuetudine derogari. Et manifestè loquitur quando ex consuetudine habetur vt aliquid minus decima soluatur. Vnde à fortiori non erunt agricolæ prædicti ad soluendum id, quod de nouo petitur, obligati, cùm non sit pro eo consuetudo, & integram soluant decimam pro sustentando Parocho sufficientem. Sic citati die Augusti 1591.
397
*Et illi quidem de interuentione Patroni
nihil addiderunt, cùm tamen videatur certum necessariò esse adhibendam, cùm & Ecclesia erigatur, & noua Parochia fundetur, pro qua ius habet præsentationis, cùm generale illud sit à Iulio Secundo concessum die 27. Septemb. 1508. cuius illud pro caussa præsenti: Quòd nulla Ecclesia, Monasteria, aut locus pius, tam in prædictis iam acquisitis, quàm alijs acquirendis Insulis & locis, absque eorumdem Ferdinandi Regis, & Ioannæ Reginæ, ac Regum Castellæ & Legionis pro tempore exi
Iulius Secundus.
stentium consensu erigi aut fundari poßint: & cùm expediat, eidem Regi, Ecclesijs, & Monasterijs, præfatis personas fidas, & gratas, & acceptas præesse, ius patronatus, & præsentandi personas idoneas, tam ad Metropolitanas, quam ad alias Cathedrales Ecclesias erectas, & pro tempore erigendas, & alia quæcumque beneficia Ecclesiastica infra annum à die illorum vacationis computandum. Sic in postulatis, quod & inferiùs in concessis. Potuit autem vt Patroni interuentio necessaria non iudicaretur, id mouere, quod ibidem sequitur & ad inferiora beneficia Ordinarijs locorum. Sed id esset viris adeò doctis indignum, cùm apertissima sit Pontificis mens volentis ad maiora beneficia, de quibus ibi, præsentationem fieri Sedi Apostolicæ, ad inferiora autem Ordinarijs, vnde ex eo potiùs præfata positio non solùm firmatur, sed euidenter comprobatur.
398
*Ex occasione autem specialissimum
quidpiam in Bulla concessionis allatæ contentum iuuat adnotasse, sic enim in illa Pontifex: Et si Ordinarij præfati personam præsentatam infra decem dies instituere neglexerint, & tunc quilibet alius Episcopus illarum partium ad requisitionem Ferdinandi Regis, seu Ioannæ Reginæ, aut Regis pro tempore existentis huiusmodi præfatam personam præsentatam ea vice instituere liberè ac licitè valeat &c. Ex quibus habetur iuxta formam prouisionis Indicorum Parochorum, quæ modò est in vsu, nominante tres Episcopo, & Patrono exhibente, vt ille eum, qui sibi magis idoneus visus fuerit, præsentet, non posse non admittere præsentatum, & Canonice instituere. Quod proptereà dixerim, quia Ordinarius quidem instituere renuit eum, qui à Patrono præsentatus, eo quod secundum locum in nominatione habuerit, ægrè ferens primarium repudiatum. Qua renitentia perspecta potuit Patronus gratia prædicta vti, & ad Ordinarium alium pro institutione recurrere, & sua illa non solùm vti poterit, sed & tenebitur, tradita à Pontifice facultate.
399
*Sed quid si præsentatis talis idoneus re
uera non sit? Aliquando enim ita euenire solet vt exoptantes Prælati alicui Beneficium conferre, eum primò designent loco: & Secundo & tertio illos, de quibus præsentatio desperetur. In quo quidem illi suas, & examinatorum conscientias reconueniant, fallentes Patronum, & huiusmodi absurdis certam præbentes occasionem. Et quidem licet nemini turpitudinem suam alleganti credendum sit, nec debeat audiri, ex varijs textibus & Doctoribus apud D. Barbosam Tractatu de Axiomatibus iuris; Axiom. 221. Id quod in iudice specialiter asserit nu. 4. dicente se pecunia corruptum sententiam protulisse. Id quod de | alijs corruptelæ generibus videtur pariter dicen
dum. Nihilominùs vbi agitur de periculo animæ, secus accidit, tunc enim & agendo & excipiendo turpitudo potest allegari, iuxta eumdem, & adductos ab ipso num. 5. quod hic accidit, tum ratione præsentati, qui idoneus cùm non sit, in graue incidit animæ suæ discrimen, tum Paræcianorum, vt constat, quibus lupus pro pastore traditus, aut verò idolum. Zachar. 11. v. 17. & quàm illud execrandum, vbi de eliminandis idolis agitur: In eo ergo casu noua à Patrono exigenda nominatio legitimo præmisso examine, neque enim primarius ille præsentandus est, cùm non fuerit prouisionis forma seruata: & pro præsentato iniungendum vt alij, quibus plenè confidi possit, designentur Examinatores, si ipse nouum subire velit examen. Virtute autem præfatæ concessionis, quia renuente Ordinario, potest ad alium haberi recursus, ita & videtur eidem examen posse committi, quia est quid consequens ad absolutam facultatem. Et hoc apparet satis expediens, nam de Examinatoribus apud Episcopum renuentem existentibus minùs confidi potest, qui & illum pertimescant.
400
*Et hæc quidem per occasionem dicta,
ad primarium verò institutum præsentis quæstionis calamum reuocantes, mirari iuuat quomodo docti illi magistri de præsentatione nullam fecerint mentionem, quæ quidem videbatur esse in vsu iuxta schedulam Philippi Secundi die 1. Iunij 1574. cuius tenoris partem adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 3. cap. 15. num. 12. licet non in ea forma, quæ ab eius est successore præscripta die 4. Aprilis 1609. de qua Idem nu. 14. & Nos Tit. 3. nu. 78. Videntur ergo existimasse dismembrationem illam sine Patroni potuisse auctoritate fieri, & eum, qui pro administratione Sacramentorum assignatus est, Capellani potiùs ad nutum amobilis quàm Parochi rationem habiturum. Quod quidem illis temporibus faciliùs constitui potuit, quia Parochiæ non dabantur generaliter in Titulum, sed in Commendam; sic enim in præfata schedula: Por via de Encomienda, y no en Titulo perpetuo. Quod quidem si ita disponatur, etiam modò videtur admitti posse, quia reuera sic designatus non est propriè Parochus, neque Beneficium habet; & Bulla Regij Patronatus de Beneficijs solùm agit, vt ex adducto tenore constat. Quando ergo nulla Ecclesia erigenda dicitur absque Regio consensu, de illis est sermo, in quibus Beneficia constituenda, vt sequentia verba manifestant: & cùm expediat, eidem Regi, Ecclesijs, & Monasterijs præfatis, personas fidas, gratas, & acceptas præesse, ius patronatus &c.

An ex prædijs & gregibus Ecclesiarum & Capellaniarum Decimæ debeantur.

401
*QVæsitum hoc à Patribus Societatis
Resolutio negatiua.
nostræ, & data responsio die 28. Ianuarij 1595. in qua citatus Auctor videtur fuisse præcipuus, & negatiua quidem fuit, etiamsi bona prædicta intra terminos alterius Diœcesis sint, quod tamen negauit Didacus Perez lib. 1. Ordinamenti Tit. 5. l. 1. vers. Ex prædictis col. 123. Gregorius Lopez l. 2. verb. Heredades num. 20. part. 1. vbi & Ahumada. Panormitanus Cap. Nouum genus de decimis nu. 6. & Cap. penult. eod. ff. Sed oppositum tenet D. Thomas 2. 2. q. 87. arti. 4. vbi & Caietanus, & Aragon. Sotus lib. 9. de Iust. & iur. q. 4. arti. 4. Tabiena Tit. 10. nu. 8. & probatur Primò, quia decimæ debentur pro Ecclesiarum seruitio, & ministrorum sustentatione: ergo sicut fructus bonorum prædictorum in prædictis insumuntur, nam bona Ecclesiastica sunt, & nullius alterius Ecclesiæ decimali obligationi subiecta. Secundò, quia hoc est decisioni Iuris conformius, vt ait Glossa in dict. Cap. Nouum genus. Et Couarrubias lib. 1. variar. Cap. 7. nu. 8. Vers. Secundò, licet magis. Et fauet l. 1. ff. 5. lib. 1. recopilat. verbis illis: De todos aquellos bienes, que han, que no son de sus Iglesias. Tertiò, quia circa decimas magnam vim habet consuetudo, & vt ait Couarrubias suprà, in plerisque regionibus huiusmodi decimæ non soluuntur, in quibus & Peruuiana est, vnde contraria non debet introduci. Sed hæc sententia temperanda est, si ex illius praxi magnum Ecclesiæ insurgeret detrimentum, eo quòd alijs Ecclesijs donatæ sint fere omnes terræ, quæ intra eius terminos continentur. Quam limitationem adhibent Sotus, Caietanus, & Aragon. Id autem quod de bonis Ecclesiæ est dictum, de Capellaniarum etiam bonis pariter asserendum, cum Didaco Perez, quod & ratione priori efficaciter comprobatur.
402
*Et est quidem præfata resolutio & Iuri
Notantur aliqua circa illam.
& rationi conformis, licet quod attinet ad bona intra terminos alterius Ecclesiæ existentia, sit satis probabilis, quam præter citatos amplectantur Rebuffus de decimis Quæst. 5. nu. 10. Ioannes Gutierrez Libro 2. qq. Canon. q. 21. nu. 54. Et alij apud ipsos, pro quo & videri potest D. Barbosa Tomo 2. de Iure Pontificio lib. 3. Tit. 30. cap. 2. Quod & praxi videmus receptum, licet cum aliqua Ecclesiarum quarumdam inefficaci contentione. Non ergo quoad hanc partem inualuit ea consuetudo, de qua præfata resolutio: neque quoad aliam video quidquam, ex quo possit illa roborari, communiter enim Capellaniarum bona non prædia, aut greges, sed domus locabiles esse solent, & si quæ Ecclesiarum, non quidem earum decimæ Parochis conferuntur, sed ea in illis dispositio seruatur, quæ pro decimis est communis, de qua non vno in loco dictum.
403
*Pro Religiosis adhuc sub iudice lis est,
interposita supplicatione post duram satis Executoriam, vrgentibus aduersarijs, nec video quem sint hæc exitum habitura. Vnum illud hoc loco attexuisse iuuat post tot Tomis præcedentibus disputata, quod pro Societate Clericali Religione mirificè facit ex Dom. Barbosa suprà nu. 1.
D. Barbosa
vers. Quapropter, vbi ita scribit: Aduertendum est Clericos dupliciter considerari: vel enim considerantur in quantùm tales, vel rursus in quantùm sunt fideles, non habito respectu ad Clericatum. Meminit huius diuisionis in specie D. Thomas. 2. 2. q. 86.
Notanda diuisio ex D. Thoma.
arti. 4. in Corp. (corrige. q. 87.) Sotus de Iust. lib. 9. q. 4. Col. 1. Hoc supposito resoluendum est Clericos priori modo consideratos non effe debitores decimarum ex illis bonis, in quibus tamquàm tales considerantur, siquidem sic considerati non sunt Parochiani: | de ratione enim Clerici est vt alijs spiritualia ministret, ac proinde cùm decimæ ratione administrationis spiritualium debeantur Parochianis, quibus illa facta est, vtique Clerici, quibus in quantùm tales prædicta administratio non fit, & proptereà non dicuntur Parochiani, ad decimarum solutionem non tenebuntur: non sic dicas si dentur bona, in quibus posteriori modo considerentur. Constat siquidem omnes fideles subesse Parocho quoad forum conscientiæ Cap. Omnis. de pœnit. ac subinde sicut solùm Sacramentorum ministri ius habent percipiendi decimas, ita quoque omnes Parochiani, & consequenter Clerici in quantùm fideles, dicuntur debitores decimarum ex illis bonis, in quibus tales considerantur. Ex quibus colligitur Clericos non teneri ad solutionem decimarum ex fructibus suorum Beneficiorum &c. Facit inquam mirificè hoc pro Societate, immò & validissimè, Clericorum Religione, qui in administratione Sacramentorum præ alijs occupantur, neque sunt vllo modo Parochiani. Neque in hoc sæculares Clerici melioris esse debent conditionis, quandoquidem sicut illi Clerici sunt, Clericalia munera plus exercent, & fructuosiùs, & in altiori sunt perfectionis gradu constituti. Nec video ad quid ista scribantur, si nullum sunt effectum habitura? quæ pro Indijs quantùm vrgeant à Nobis est iam sæpiùs demonstratum.
Delegatus.

Delegatus.

404
*CVi delata commissio, etiamsi pro illius
suspensione fuerit supplicatum ab alijs, quorum intererat, potest ea vti, iuxta Bartolum in l. Idem fiet. ff. de testament. tutel in princip. quod locum habet etiamsi de rescripti falsitate excipiatur. Verba illius sunt: si dicatur rescriptum falsum, iudex qui rescripto dicitur datus, de hoc posset cognoscere; sicut si dicatur impetratum tacita veritate, vt l. præscriptionem. C. si contra ius l. vtil. publ. & quod notatur per Innocentium Cap. Pastoralis de rescriptis. Et ratio est, quia magnum esset inconueniens si per supplicationem suspenderetur iurisdictio, & ligarentur manus Delegato, qui iam in se iurisdictionem habet. Iuxta hanc doctrinam censuit P. Auila potuisse Prouincialem intra Prouinciam admittere Religiosum Prouinciæ alterius, qui in domo degebat, pro qua adnectenda Prouinciæ, Quitensi inquam Peruuianæ, Generalis rescripto potiebatur, licet eo vsque nulla in re iurisdictione sibi concessa fuisset vsus. Quod quidem obstare non potuisse asseritur, & ratio esse potuit, quia semel radicata in eo iurisdictione, potuit illam quando & quomodo libuit exercere. Immò etiamsi rescripto vti se non velle significauerit, quandoquidem rescriptum admisit, & admittere debuit à Generali constrictus, nisi tales occurrissent caussæ pro executione retardanda, vt illa crederetur Generali maximè placitura. Tunc enim meritò asserendum iurisdictionem minimè Prouinciali, sicut & alijs competere, quia non delegatur nisi sub conuenienti rerum statu, qualem delegatus neutiquàm deprehendit. Quod in Religionibus accuratiùs obseruandum est, quarum Prælati plus de paterna benignitate, quàm de iudiciaria seueritate debent affectare, ne quod in remedium putatur profuturum, in laqueum, & conscientiarum offendiculum conuertatur.
405
*Et Clausulam Rebus sic stantibus etiamsi
non exprimatur, intelligi in legibus, statutis, & qualibet dispositione, iuxta plures Iuris regulas tradunt Doctores adducti à Dom. Barbosa in Tractatu de Clausulis vsu frequentibus Claus. 229. Quod cùm reuera ita sit, nullo modo præsumi potest illi iurisdictionem delatam, qui res non stare, vt delegans credidit, manifestè deprehendit; est enim defectus substantialis conditionis. Vnde & peccari in eo grauiter potest, cœca quidem obedientia, sed non illa cœcitatis laude, quam D. Ignativs sua illa aurea in Epistola commendauit.
406
*Et ille quidem obedientiæ huiusmodi
Sanctissimus commendator, qua sit in multis charitate & prudentia procedendum verbo & opere comprobauit, pro quo narratio extat lib. 3. Vitæ nu. 44. à P. Daniele Bartoli conscriptæ Italicè, & à P. Ludouico Ianino elegantissime translatione Latina reddita, tenore sequenti: Claudo quibus prudentem in filios turbine aliquo iactatos probare statueram Patris optimi charitatem, sapientißima illius erga Nouitium cautione. Ducebatur humilis paries, quo discluderetur à vico publico domus nostra, & adhibebatur ad hoc tyronum opera: eorum modestia, feruore, suique contemptu generoso, prætereuntes magnoperè afficiebantur, vltroque ad eos per otium spectandos ex primoribus quoque ventitabant. Erat tunc in tyrocinio ex nobilitate primaria, apprimè notus, eaque forsitan ex caussa præ ceteris spectantium oculos & admirationem curiosiùs trahebat, licet ipse de se cogitari ab ijs longè alia reputaret, sibique id pudori verteret, ex quo se alius gloriosulum duxisset. Domo itaque non ausus se condere, & verecundatus oculos pertranseuntium, hærebat ab ijs quàm longißimè poterat, obuersisque ferè in publicum humeris. Descendebat subinde IGNATIVS, non tam opus quàm operas visurus, contigitque vt circumspiciens, & tyronem seorsum ab reliquis videns, pudorem in ore illius, in mente superbiam legeret, quæ illum in vultu pudorem expirabat, & quo, nisi maturè inhiberentur, desitura hæc essent, prospiciens, accito Bernardo Oliuerio, qui operi præerat; Non vides, ait, fratrem illum segregantem se procul ab alijs, perperàm tentari? Expectas videlicet dum se proripiat, & adeò nihili eius tibi est salus? Excusauit Minister quod sibi mandatum fuerat de Nouitijs omnibus illic occupandis. Scilicet, infert Sanctus, cùm id ego mandabam, vetabam te prudentia & charitate vti? Ac post breuem in obseruandis operarijs morulam, tyroni velut fortuitò occurrit, vultuque ac verbis placidè compellans, & tu etiam ad hoc opus? inquit, abi quæsote, domum, neque hic prætereà compare, non facit ad tuam valetudinem hic labor. Sic semi animum excitauit, & captata ex debilitate corporis medicina animum sanauit. Iam enim tyro alias meditabatur sedes, vt ipse postmodùm narrauit, & vitam priorem mente designabat. Sic luculenta narratio, vt legitimi filij, & quicumque alij, quorum esse potest sanctissimus & prudentissimus Pater præclarum exemplar, quando ad ista deuenerint, illum sibi dicentem audiant, quod & iam audiuimus: Cùm id ego mandabam, vetabam te prudentia & charitate vti.
407
*P. Ludouicus de Guzman Venerandæ
| in Societate memoriæ, cuius laus inclyta in eius circumfertur historijs, & præsertim Tomo 2. virorum ipsius illustrium, vbi eam per §os. diuisam protulit P. Eusebius Nieremberg. qui §. 2. illius obedientiam promptissimam, & verè cœcam singulari exemplo commemorat. Hic inquam vir tantus, referente eôdem §. 4. cùm semel, iterùm, ac tertiò à Prouinciali mandatum accepisset localis tunc Superior, toties ab executione abstinuit, dimittendi scilicet fratrem quemdam èex Societate: eius enim charitas, vtpotè regina supra obedientiam regale exercuit imperium, dolebat siquidem eum, qui manum miserat ad aratrum, non solùm respicientem retrò, sed & retro versum, regno Dei ineptum reddi, & magno illo vocationis Religiosæ bono priuari, quod in Societate (quidquid alibi sit) esse deprehenderat singulare.
408
*Est quidem compertus Canon in Cap.
Pastoralis, de potest. Iud. deleg. §. Quia verò, vbi sic Innocentius Tertius: Cùm Ordinarius teneatur obsequi Delegato, & si sciat sententiam illam iniustam, exequi nihilominus tenetur eamdem, nisi apud eum efficere poßit, vt ab hoc onere eum absoluat. Sic Pontifex. Sed verò decisio talis nullius est. in
caussa præsenti momenti, immò neque in multis alijs consimilibus. Nam iuxta Glossam id tantùm procedit quando sententia lata est in caussa ciuili coràm partibus præsentibus controuersa. Deinde non agitur de sententia notoriè iniusta, sed quæ talis executori videatur, vt cum communi tradit Angelus Bossius Tomo 1. nu. 882. iniustitia enim sententiæ non potest esse notoria: nam leges positiuæ restrictè intelligendæ sunt, vt quam minimum noceant iuri innocentis. Pro quo etiam videndus Dom. Barbosa de Iure Pontificio Tomo 1. Tit. 29. Lib. 1. Cap. 28. citato inquam Pastoralis nu. 14. vbi plures Doctores adducit, quibuscum statuit merum executorem non teneri nec iustè posse sententiam notoriè iniustam, continentemque nullitatem, vel intolerabilem errorem exequi. Et in casu nostro iuuat §. præfati conclusio, dicente Pontifice: Nisi apud eum efficere poßit, vt ab hoc onere eum absoluat. Siquidem Delegatus Religiosus, cui est rerum status vsquequaque perspectus, informare delegantem potest de inconuenientia mandati, & super eo responsum, quod proculdubio sperari fauorabilius potest, expectare. In quo minùs prompta obedientia argui nequit, quandoquidem si ita non ageret, obedientiæ potiùs defuisset, cùm ita præcipiat Pontifex, pro quo P. Scildere de principijs conscientiæ Tract. 2. nu. 82. in fine. Et hæc quidem supplicatio manifestè suspendit executionem; quod tamen cum illa generalitate, de qua nu. 404. non est ita, cum probabile sit oppositum, vt dixi Tomo præced. Parte 8. in Appendice post Sect. 31. vbi de supplicatione ex professo actum. Pro quo & videri potest Diana Parte 1. Tract. 10. Resol. 6. P. Auilæ sententiæ consonans, sicut alij adducti ab ipso.
Dimissoriae.

Dimissoriæ.

409
*PEtrus Limæ iurauit domicilium Epis
copo Tucumanensi pro ipsius Diœcesi, à quo Subdiaconus & Diaconus est ad titulum Indorum ordinatus: sed Limam est ille reuersus, ex qua originarius, sine litteris vllis Tucumanensis Ordinarij. Et dubitatum an recipi ab Ordinario Limano possit. Ad quod P. Auila affirmatiuè respondet probansque ex eo quòd commendatitiæ litteręlitteræ requiruntur Primò vt constet Clericum non esse Censuris ligatum; id autem informatione, & notitia personæ suppleri potest, cùm de vitæ constet honestate. Vt enim ait Pa
Panormitanus.
normitanus in Cap. Fraternitati de Cler. non resid. litteræ commendatitiæ requiruntur ignotis: hi autem qui benè noti sunt, siue Clerici, siue laici possunt absque huiusmodi litteris recipi, quia iam cessat finis legis. Pro quo & Turrecremata in Cap. Primatus 71. dist. & facit Cap. Tuæ eodem tit. ibi: Qui penitus sunt ignoti. Item ignotus dicitur, cuius origo, & vita, & integritas non est nota Episcopo 34. dist. Cap. Episcopus. Secundò, ad con
Cap. Primo tres. 17. dist
seruationem domiciliorum, vt constat ex cit. Cap. Primatus, ibi: & obseruantia pacem custodit: nam & memini in sanctißimo Concilio Sardicensi statutum, vt nemo alterius plebis honorem vsurpet, sed si fortè erit necessarius, petat à Collega suo, & per consensum habeat. Et hunc finem habuit Limense Concilium, quia non loquitur nisi iuxta terminos iuris antiqui; vt colligitur ex principio Capitis 9. Act. 3. & ex eo non tollitur quominùs recipi à suo Prælato originario queat, quamuis sine Dimissorijs veniat, quia in Diœcesim non
Quid de Dimissoriis.
venit alienam, quandoquidem subiectio ratione originis est perpetua, & immutabilis, sicut iura sanguinis. l. iura sanguin. ff. de origin. iuris. & Dimissoriæ à iure exiguntur quando Clericus in Diœcesim vadit alienam, vt constat ex Cap. Si
Cap. Si qui verò 7. q. 1.
qui verò, ibi: Si recedant ab Ecclesia sua, non recipiantur in aliena Ecclesia & Concilium Tridenti
Concilium Trident.
num Seßion. 23. Cap. 13. de Reformat. verbis illis: Nullus Clericus peregrinus sine commendatitijs sui Ordinarij litteris admittatur. Pro quo & Syluester verb. Peregrinus.
410
*Quòd verò ad titulum Indorum spe
ctat, si reuera ita accidit, recedere ab Ecclesia, pro qua ordinatus est, non potuit, quia adscriptus ille, ex Concilio Trid. suprà, & Limensi Act. 2. Cap. 31. vbi specialiter de ordinatis ad præfatum titulum. Sed compertum est præfatum Clericum non in Tucumano, pro quo iurauit domicilium, sed in Paraquaria ordinatum ab Episcopo Tucumanensi, & vt apparet sine licentia proprij Ordinarij celebrante, ex quo fit (quidquid sit de Episcopo) ordinatum huiusmodi suspensionem contraxisse, & quod de titulo dicitur vim habere nullam: ordinatus siquidem est ab Episcopo alieno, quia talis fuit Tucumanensis in alieno Episcopatu, & licet in foro conscientiæ liber à suspen
sione esse possit, sicut & ab irregularitate, quamuis in susceptis ministrauerit, quia Extrauagans Pij Secundi, Cùm ex sacrorum, dolum requirit, à quo ignorantia, crassa licet, excusat. l. igitur. ff. de liber. caus. & l. plagij. C. ad l. Flau. Et ibi Glossa cum alijs legibus ab ipsa adductis; In foro tamen exteriori meritò potest à Iudice Ecclesiastico ligatus reputari circa citatam Extrauagantem à Nauarro citatam Cap. 77. nu. 155. Potuit autem à suspensione absolui virtute Bullæ Cruciatæ, & dispensari in irregularitate ab illius Commissario, quia non est contracta ob prauam Ordinum | susceptionem, quod ipsi prohibetur, sed ob prauum eorum vsum. Sic autem à vinculis liber, poterit ab Ordinario admitti, cum sufficienti cir
Vt queat admitti.
ca mores informatione, & Vicarius generalis ratificare Ordines prauè susceptos iuxta Panormitanum in Cap. Quòd translationem de concess.
Præbendæ, & Nauarrum lib. 1. Cons. 24. de tempor. Ordinat. ad 4. quæst. & est Textus in Cap. Salonitanæ. 63. dist. & Cap. Lugdunensis 9. q. 2. Videndus Nauarrus in fine citati Consilij, vbi exponit quid ratificatio dicta operetur. Et quod de ascriptione ratione tituli Indorum respectu Ecclesiæ nulla oriatur obligatio, ex eo liquet, quod ab Episcopo est facta alieno, vnde, vt diximus, nullius vis.
411
*Quod ad iuramentum attinet, obstare etiam nequit, quia non fuit promissorium de
De iuramento domicilij.
permanentia in Tucumano, sed assertorium, quo scilicet testatur quis habere fe animum tali loco habitandi. Et licet vtatur verbis promissionem sonantibus, intelligenda sunt iuxta Iuris receptum intellectum, dum de domicilij acquisitione, statuit; non enim promissorium iuramentum, sed assertorium exigit: neque verborum cortici, sed animæ, & spiritui eorum standum. Cap. ex litteris el. 2. de Sponsalibus & iuramentum non mutat naturam actus, super quem cadit. l. finali. de liber. causs. & Cap. Quemadmodùm de iure iur. & ad maiorem securitatem poterit illud proprius Prælatus relaxare. Sic 20. Augusti 1600. & doctè & solidè.
412
*Potest autem quis hęrerehærere circa id, quod
dicitur de informatione circa mores; non enim videtur quomodo stare vitæ integritas in eo possit, qui perperàm sacros suscepit Ordines; eo enim ipso debet, cùm res adeò grauis sit, suæ incuriosus conscientiæ, nec Dei timore præditus, reputari. Sed verò citatus Scriptor iuxta Iuris præscripta locutus, sic enim Vrbanus Pontifex scribit Hugoni Lugdunensi Archiepiscopo, vt habetur in citato Cap. Lugdunensis, cuius verba
Cap. Lugdunensis 9. q. 2.
sunt: Lugdunensis Parochiæ Clericos, quos contra statuta Canonum ab alterius Parochiæ Episcopis ordinatos litterarum tuarum significatione monstrasti, cum graduum suorum honore recipere religionis tuæ prudentia poterit, si eos aliàs canonicè, & sine prauitate aliqua ordinatos constiterit: Si tamen eorum probabilem vitam id indulgentiæ perspexeris promereri. Sic ille, licet in casu non sic damnabili eius dispositio procedat; siquidem Lugdunenses Clerici ab Episcopo ordinati fuerant sua in Diœcesi residente, secus hic, de quo sermo. Nihilominùs stare dispositio potest, ampliatione fauoris, si præter peccata in Ordinum susceptione commissa, mores recognoscantur idonei, & pœnitentia pro dicta audacia imposita laudabiliter impleatur, de qua ibidem qui suprà in hunc modum claudit: Quos igitur recipiendos moderatio tua ar
Idem.
bitrata fuerit, iniuncta satisfactionis gratia, propter Ecclesiam, quam offenderunt, congrua pœnitentia, miserationis intuitu in suo quemque honore recipies: salua in omnibus Sanctorum Canonum disciplina. Hæc ibi. Salua inquam &c. tum quoad probatos mores, de quibus admonitio præmissa, & hîc roborata: tum circa impedimenta ob Censuras ratione sacrilegi Ordinum vsus incursas: tum insuper, quia hic nihil contra antiquam Sacrorum Canonum dispositionem inducitur, sed locus misericordiæ datur, & Episcopi reseruatur arbitrio: Quos recipiendos moderatio tua arbitrata fuerit. Non est ergo necessitatis, sed gratiæ, satis ibidem expressæ.
413
*Quod ad irregularitatem spectat, sup
ponit Auctor contrahi illam ratione prauæ Ordinum susceptionis, & à Commissario non posse dispensari, quia in Commissionis litteris inuenitur excepta. Sed illam non contrahi, etiamsi suscipiens sit excommunicatus aut suspensus, tenet Diana Parte 1. Tract. 11. Resolut. 114. cum alijs, quos allegat, quia non extat Canonicus textus, in quo contractio talis habeatur. Licet autem id probabile sit, in Bulla tamen dispensatio denegatur, iuxta quam oppositum approbatur. Idque in odium sacrilegij, ex quo magna possunt absurda in Dei Ecclesia resultare, quæ prouidentia peculiari ea, quæ ad collationem & susceptionem Ordinum spectant, iam inde suo ab exordio, cauit, præuenit, sanxit, stabiliuit.
414
*Id autem quod de ratificatione Ordi
num dictum, ex citato Cap. Lugdunensis colligitur, quod Nauarrus citat: illa enim receptio Ordinatorum cum graduum suorum honore, ratificatio compellatur, ex quo id habetur quod ipse ait ita scribens: Tertiò, quod is D. consulens debet procurare per suos amicos, vt eius Episcopus ordinarius habeat ratam præfatam Ordinationem: quo habito remanebit habilis tam quoad Ordines alios suscipiendos, quàm quoad alia beneficia. Hæc ille, ex quibus in primis habemus id, quod nuper dicebamus de Salua in omnibus sacrorum Canonum disciplina, quando quidem vt Episcopus ratam habeat Ordinationem rogandum admonet Auctor dictus. Deinde apparet ratificationis effectus in exposita habilitate ad vlteriores Ordines & beneficia, pro quo & vers. vlt. sic concludit: Quintò quod ad maiorem cautelam potest consulens habita ratificatione sui Ordinarij adire Episcopum, qui contulit illi beneficium, vt illud conferret ei denuò, si, & quatenus opus est.
415
*Sed quod ad maiorem cautelam perti
De iuramento domicilij.
net in nostro casu, eam Auctor noster in relaxatione iuramenti constituit, in quo sua esse difficultas potest, quia quando iuramentum homini præstitum non est in vtilitatem priuatam, sed in bonum commune, nequit etiam in melius commutari absque consensu habentis curam boni communis, vt docet Syluester verb. Iuramentum 5. q. 6. quem allegat & sequitur P. Thomas Sancius Lib. 3. in Decalogum Cap. 21. nu. 5. Tale autem est iuramentum domicilij, est enim in commune bonum Ecclesiæ illius, in qua est illud constitutum: ergo solùm poterit ab Episcopo Diœcesis eiusdem relaxari, & ita in casu nostro ab Episcopo Tucumanensi, & non à Limano, vt vidimus affirmatum. Ad quod dici potest Primò hic facilè præsumi posse Tucumanensem Episcopum longissimè distantem id non ęgrèægrè tulisse, cùm videret redditum valde difficile, quod posset circa reditum implorare. Secundò dici potest ad Archiepiscopum Limanum tunc temporis curam etiam Tucumanensis Ecclesiæ, vtpotè suffraganeæ, attinuisse, eo modo, quem iure præscribunt, & sufficiens est ad effectum dictum, iunctis insuper circumstantijs. Tertiò, iuxta aliquos | non contemnendæ auctoritatis Scriptores Archiepiscopus potest in votis eorum dispensare, qui suffraganeis subijciuntur, & vt id minùs probabile sit, vt videri potest apud citatum P. Thomam Lib. 4. cap. 38. nu. 10. & 11. alia eiusdem doctrina succurrit n. 12. vbi cum alijs statuit posse Archiepiscopum dispensare cum subdito suffraganei nolentis dispensare, officio eius misericorditer implorato, vt ex misericordia dispenset. Quod quidem casui præsenti applicari potest, licet enim Episcopus dispensationem non neget, est tamen adeò distans, vt non concessio æquiualeat negationi. Et licet de relaxatione iuramenti, & non de dispensatione, quæ propria est voto agamus, vtriusque tamen quoad hoc eadem est ratio, & relaxatio solet etiam dispensationis nomine compellari, cùm reuera idem sint, vt videri apud eumdem Patrem potest citato lib. 3. cap. 19. nu. 1:
416
*Non est autem explicatio illa iuramen
ti adeò firma, vt difficultate, nec leui profectò, non careat. Siquidem iuramentum de re futura, regulariter loquendo, promissionem importat, vt ait P. Sancius suprà cap. 9. nu. 5. & Lib. 8. de Matrim. Disput. 13. nu. 4. quem secutus P. Suarez Tomo 2. de Relig. lib. 2. de Iuramento cap. 2. n. 6. & 7. Quod cùm ita habeat, etiam quando verba promissionem non præseferunt, id certius erit quando verbis sufficienter declaratur. Vbi id quod additur de intelligentia verborum iuxta Ius, si ita est in præsenti, textus debuit proferri aliquis, ex quo id conuenienter probaretur; cùm tamen specialis nullus appareat. Præterquam quòd etiamsi iuramentum de re futura promissionem non contineat, tenetur tamen iurans quantùm est ex se illud certum reddere, quod iurauerat adimplendo: quod benè explicat & probat P. Sancius n. 6. citans pariter P. Suarez suprà cap. 1. nu. 11. Nam iurans se aliquid facturum sine promissione aliqua, non tantùm iurat se tunc habere propositum faciendi id, sed simul etiam iurat se perseueraturum in eo proposito, donec illud impleat, & Deum quasi fideiussorem adducit. Itaque sicut si res esset facienda in instanti, quo iurat, illam ex vi iuramenti facere teneretur, sic & si immediatè post, quia tunc etiam debet propositum iuratum influere, ita & tempore procedente. Quoad effectum ergo, qui per iuramentum intenditur, perinde se habet iuramentum assertorium, ac si esset promissorium, firmitatem inquam voluntatis in ordine ad impletionem. Et quidem cùm in iuramento domicilij id agatur, vt voluntas contrahere illud aut acquirere volentis firma & perseuerabilis comprobetur; ridiculum sanè esset, si ille diceret se habere propositum: quia non de proposito, sed de propositi agitur firmitate. Et licet iuraret se tale habere propositum, ex quo nulla in posterùm obligatio firmitatis adderetur, ridiculum deberet etiam reputari, vel certè nullius momenti. Vnde nullus cuius interesset talis iuramenti firmitas, illo esset taliter emisso contentus. Iuxta quæ locutus etiam P. Palaus Tomo 2. Disp. 2. de Iuramento Pun
P. Palaus.
cto 2. vers. Nihilominùs affirmans iuramentum assertorium in ratione iuramenti à promissorio non differre, quia siue res sub rigorosa promissione oblata sit, siue solùm sub simplici proposito: iuramentum in ratione iuramenti æquè super illam cadit, & æquè iurantem adstringit ad illius executionem, ne falsò Deum in testem adduxerit. Vnde circa hoc videtur posse dubitari, & ita iam ad alia.
DISPENSATIO.

DISPENSATIO.

Circa §. 6. Compendij Indici.

417
*DVbitatur quid nomine fori interioris,
& exterioris intelligatur, cùm de dispensatione in gradibus pro Matrimonio prohibitis agitur. Ad quod respondet Auctor terminum illum, In foro conscientiæ tantùm, non designare forum Confessionis, vt tradit Nauarrus lib. 5. Consil. 15. de sent. excommunicat. ad 2. quæst. qui & probat efficacissimè ex stylo Romanæ Curiæ: Pœnitentiarij enim à Censuris extra Confessionem absoluunt virtute facultatis PontificięPontificiæ Summo Pœnitentiario concessæ ad absoluendum in foro conscientiæ, & ita illud In foro conscientiæ intelligendum, vt absolutio in foro exteriori non valeat, nec probetur. Deinde si dispensetur in foro conscientiæ in impedimento, quamuis non sit occultum (& in partibus vbi Ordinarij de facili possunt adiri) valida erit dispensatio, quod probatur Primò, quia priuilegium limitationem pro occulto non apponit, sicut §. 7. sequenti, vbi de Hispanis agitur. Secundò, quia priuilegia huiusmodi latè sunt interpretanda, vtpotè ad animarum salutem ordinata, vt ait P. Henriquez lib. 7. de Indulg. cap. 22. nu. 3. in Glossa lit. M. cum Oldrado. Et alijs, & cùm priuilegium limitationem non apponat, non est cur illam nos adijciamus. Tertiò, quia non est idem In foro conscientiæ, & in occultis, nam Concilium Triden
Concilium Trident.
tinum Seßione 24. cap. 6. de Reformat. ait In quibuscumque casibus occultis, in foro conscientiæ dispensare, & Commissario Cruciatæ conceditur facultas ad dispensandum in occultis impedimentis illicitæ affinitatis in foro conscientiæ. Et illud In occultis esset otiosum & superfluum, si nulla esset distinctio accipienda. Quartò, Nam Corduba in Summa q. 20. punct. 3. & Emmanuel Rodericus etiam in Summa §. 9. nu. 58. asserunt quòd quando in Iubileo conceditur vt excommunicatus absoluatur in foro conscientiæ tantùm ad effectum lucrandi illum, intelligitur etiam in foro exteriori non contentioso. Ex quo habetur nomine fori exterioris solùm esse intelligendum contentiosum. Item absolutionem in foro conscientiæ nullam vim in contentioso habituram: Iudex enim nullum fuisse Matrimonium pronuntiabit, vt latè probat Nauarrus lib. 5. Cons. 5. de Priuilegijs, addens ad id teneri, etiamsi illi de dispensatione in foro conscientiæ constiterit. Vbi ait Auctor dubitare se an hoc sit in praxi recipiendum, eo quòd Matrimonium res sit adeò in Iure fauorabilis. Et in dubij eiusdem proprijs terminis respondendo affirmat quòd licet possit res deduci ad forum contentiosum, valida erit dispensatio in foro conscientiæ concessa: nam hoc verbum, In foro conscientiæ, vel, In foro interiori, non appellat super impedimento, si potest deduci, vel non, ad forum contentiosum; sed super dispen|sationis effectu; id est quòd effectum non habeat in foro exteriori contentioso. In praxi autem non expediet dispensare in foro conscientiæ, quando
Quid circa praxim.
non est occultum impedimentum, Si enim Ordinarius in proximo adsit, vt quid se quisquam periculo denuntiationis exponit? Sic Resolutio Auctoris.
418
*In quo quidem habet sequaces pluri
Circa præfatam resolutionem.
mos, sic enim communiter moderni sentiunt & loquuntur Auctores. Circa discrimen autem illud, quod deprehendit inter concessiones §. 6. & 7. eo quòd in posteriori solùm de occulto impedimento sit sermo, vbi de Hispanis agitur, videtur illam vti vim tunc temporis retinentem suam recognoscere, cùm tamen vsque annum 1589. tantùm durauerit. Et scribebat ille post impletum terminum durationis. Sed quidquid de hoc fuerit, ijs proculdubio standum, quæ à Nobis dicta Tit. 12. c. 3. Deinde in præfatis concessionibus reuera forum conscientiæ à foro occulto vt diuersum non statuitur: in priori siquidem In foro conscientiæ tantùm: in altera similiter dispensare in foro conscientiæ cum Neophytis, & alijs omnibus &c. licet autem inferiùs de occultis agatur, ibi Super quo vis occulto impedimento, id quidem ad impedimentum spectat, & non ad forum, licet secretum futurum caueatur, Inter se secretò contrahant. Quòd autem hoc secretum non excludat aliqualem notitiam, ex eo ostenditur, quod ibidem iubet Pontifex verbis illis: seruata forma Concilij Tridentini, si id sine scandalo fieri poßit: Ergo & Parochus & testes adhibendi, & quòd occultum etiam reputandum sit, quod aliquibus est notum, dictum à Nobis non semel, quod & communiter Scriptores adnotant in facultate, quam Concilium Tridentinum concedit Episcopis Sess. 24. cap. 6. de Reform. pro quo videri potest Diana Parte 7. Tr. 2. Resol. 15. qui & Resol. 18. mitiùs agendũagendum cum eo, qui absolutus in foro interno, si crimen in externo detegatur, quàm Nauarrus voluit, ex Bossio proponit; scilicet admittendam dispensationem à pio & benigno Episcopo, aut iudice alio, etiam pro foro externo.
Sic ille de Iubileo Sect. 1. Casu 10, §. 3. num. 44. pro quo & P. Henriquez lib. 14. Cap. 21. lit. E. in textu & Glossa & alij. Et quidem in casu, de quo agimus, de dispensatione scilicet circa impedimenta Matrimonij, grauissimi esset in conuenientis, si dispensatus in foro interno, in externo ad separationem vrgeretur. Nam reuera ligatus coniugio est, idque potest iudici legitima dispensationis notitia constare: quomodò ergo contra Christi agere sententiam potest dicentis: Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet? Matth. 19. v. 6. Si dicas Pontificem pro solo conscientiæ foro facultatem concedere: Id quidem verum est directè loquendo; sed ex suppositione dispensationis concessio ad exterius etiam extenditur: vnde quod de pio & benigno Episcopo aut iudice est dictum, ad Pontificem est potiùs referendum, de cuius plus est paterna pietate præsumendum, in qua & Vicarium Christi se debet ostendere, sicut & in iudiciaria potestate.

Circa §. eumdem pro Denuntiationibus matrimonialibus.

419
*DE illis sic: Possunt etiam prædicti Sa
cerdotes in eisdem locis denuntiationes, & alias extrinsecas solemnitates ac Cæremonias, cùm id expedierit, aut necessum esse visum fuerit, omittere, &c. Circa quod dubitatio occurrit, an illud In eisdem locis referendum sit ad prouincias, de quibus immediatè dictum, Ordinariorum præsentia destitutis, vel ab eis non minus &c. vel ad illa, In quibusuis Orientis, Brasiliæ, Peru, NouæHispaniæ, & alijs vltra marinis regionibus. Ita vt etiam in partibus & prouincijs Ordinariorum præsentia non destitutis, nec ab eis distantibus, possint Religiosi Societatis in denuntiationibus dispensare, Ordinariorum eorumdem licentia minimè requisita, si ita conueniens iudicauerint. Circa quod Auctor noster pro certo se habere respondit clausulam dictam ad omnia præfata loca referendam, & probat Primò, quia clausula
De vi clausulæ fiscalis.
in fine posita omnia antecedentia comprehendit, Cap. Caussam, de rescriptis, & melior textus in Cap. Inquisitioni, de appellat. ibi: Nisi fortè in
Cap. Inquisitioni de appell.
fine litterarum prædicta clausala iteretur, & ita tenent Panormitanus dicto Cap. Caussam num. 5. Felinus nu. 4. vti latè id prosequitur. Et Panormitanus Cap. Cùm dilecti de donationib. nu. 7. ait hanc regulam locum habere, & verificari etiamsi clausula sit onerosa: quanto ergo id potiùs quando est fauorabilis, vt in præsenti, & sensus adeò conueniens redditur?
420
*Secundò, quia si non referretur, ex eo
fieret vt priuilegium aliquando redderetur inutile. E.Exempli g.gratia, Sint duo Indi coniugati in facie Ecclesiæ, qui dispensationem petunt in foro conscientiæ ob occultum impedimentum. Tunc si Religiosi Societatis dispensare non valeant in denuntiationibus, nolent illi dispensatione egentes priuilegio vti, ne Matrimonij nullitas propaletur, atque adeò priuilegium redderetur inutile. Et tantam vim hæc habet regula, vt communiter dicant Doctores habentem priuilegium ad audiendam Missam tempore Interdicti, posse secum ducere famulos, licet in priuilegio nulla eorum fiat mentio, quia aliàs illud inutile redderetur. Sic qui supra, vbi quod de vi clausulæ finalis dicitur, dogma est iuridicum inoffensæ veritatis. Quod autem ad resolutionem attinet probari vlteriùs manifestè potest ex dictis nu. 418. iubente Pontifice vt in coniugijs, pro quibus dispensatio impenditur seruetur forma Consilij Tridentini, si id sine scandalo fieri poßit. Atqui denuntiationes in casibus prædictis sine scandalo, & contrahentium infamia esse non possent: ergo possunt dubio procul omitti.
421
*Ex quo & apparet id etiam præstari in
omnibus dictis locis posse, quod in priuilegio subditur: Prolemque susceptam & suscipiendam legitimam declarare. Et id quidem quando dispensatio fit in vtroque foro non videtur difficultatem importare, bene tamen quando in solo conscientiæ foro, talis enim declaratio illi videtur esse contraria. Quod quidem ita videtur, si de authentica declaratione loquamur; & ita solùm | de proportionata tali foro declaratione accipiendum; vt videlicet sic dispensatis parentibus declaretur sine conscientiæ grauamine posse prolem acceptam aut accipiendam legitimam reputare. Quod licet communiter loquendo in Indis vix in consideratione habeatur, in laciquijs tamen potest suum habere momentum, succedit enim primogenitus in gubernatione populorum, & multis gaudet priuilegijs. Vnde legitimatio nati ante dispensationem, in ordine ad effectum dictum vim nullam videtur habere: est siquidem ad temporalia, & ita non ad Pontificem, sed ad Regem spectat, iuxta ea, quæ cum multis Doctoribus tradit P. Thomas Sancius lib. 8. de
P. Thomas Sancius.
Matrimonio Disput. 7. qui Disput. 34. nu. 43. & seqq. latè explicat quomodo sit exponenda Clausula legitimationis in foro conscientiæ Nihilominùs dici potest deseruire legitimationem dictam in ordine ad prędictumprædictum effectum: quia priuilegia huiusmodi ad instantiam Regum concessa sunt, circa quorum vsum ipsi etiam aduigilant, neque circa hoc lis aliqua mota est. Dein
Notanda doctrina pro Indiis.
de, quia Pontifices per donationem Indiarum Regibus Hispaniæ factam, non videntur se ea abdicasse potestate, quæ ad bonum Indorum conferre posset, & adiuncta est spiritualibus dispositionibus, etiamsi temporalitatem præ se ferat. Prætereà, quia si primogenitus talis excludendus esset à successione, deberet coniugij prius initi turpitudo reuelari: quod quidem nullo modo debet admitti, iuxta dicta. Quòd si detegatur impedimentum, & Matrimonij nullitas, & proptereà controuersia inter fratres oriatur, quod erit sanè rarissimum, iudicum erit præfata perpendere, quæ non leuia videntur; quod si secus accidat, ipsi viderint, rerum circumstantijs ponderatis.

Ordinarij an & quomodo queant in foro conscientiæ dispensare.

422
*VIdetur quidem compertum dispensare
in eo posse, sic enim concessionibus habetur Gregorij XIII. & successorum, verbis illis: Ordinarij vero ipsi ibidem in vtroque foro. Sed certè dubitari potest an ita concessio dicta procedat, vt dispensare in solo etiam conscientiæ possint, sicut possunt Societatis Religiosi, vbi illi de facili adiri possunt. Et vt possint, ex hoc ipso, quod de Religiosis Pontifices statuunt, videtur euinci; non enim debet præsumi in eo esse inferiores Religiosis Pontifices voluisse vt Tit. 12. nu. 391. diximus de gradibus, circa quos versari potest dispensatio. Deinde quando Ordinarij in foro externo dispensant, non dicuntur dispensare in foro conscientiæ, siquidem duo illi dispensandi modi, vt diuersi communiter proponuntur. Et ita videre est in Adnotatione dicti §. 6.
Priuilegij Adnotatio.
in quo præfata concessio extat, sic enim ibi: Hac in foro conscientiæ vti possunt Prouinciales per se, & per alios, quibus eam communicauerint. Quod verò attinet ad forum iudiciale vsus sit vt in priuilegio ipso continetur. Sic ibi iuxta mentem Societatis, vbi forum conscientiæ iudiciali contra ponitur, vnde hoc illud non videtur continere; & ita concessio pro vtroque diuisim accipienda. Prætereà Ordinarij dispensare possunt etiam vbi Societatis Religiosi non adsunt, iuxta illud, Vbi eorum copia commodè haberi poßit. Pro eo autem contingere casus poterunt, & quidem non rarò, vt sola pro foro conscientiæ dispensatio possit conuenienter impendi, si videlicet notitia in foro secreto habita sit, & scandalum sit ex manifestatione in foro iudiciali futurum, vbi & remedium accelerari debeat animarum saluti consulendo, neque enim præsumi de Pontificia pietate potest, pro casibus huiusmodi defuisse. Tandem Ordinarij ipsi in hac persuasione versantur, & iuxta illam agunt: ab ipsis enim dispensationes in foro conscientiæ petuntur, & tunc ipsi Religiosos Societatis tamquàm Assessores & Adiutores consulunt, vt illas impartiantur. Et quidem cùm Illustrissimus Archiepiscopus DD. Petrus de Villagomez circa dispensationem, à quo fuerat dispensatio eiusmodi requisita, ad me pro more scriptum, in quo postulatio continebatur, adiunctis pro conuenientia caussis, à se subscriptum, cum Secretarij fide, misisset, vt quod videretur adijcerem: probaui caussas, & subdidi me dispensare, quia & poteram. Non placuit autem benignissimo Principi se in eo quasi foras excludi, & ita rescripsit, vt de illo in dispensatione facerem mentionem, & sic in eo, & similibus caussis potestatem habere sibi subditi Diœcesani persuaderent: quod & præstiti scribens me quantùm in ea erat ex parte dispensare, si Illustrissimo videretur.
423
*Et hæc quidem satis videntur sufficere
vt positio ista possit satis verosimilis reputari. Sed verò vt omninò explorata non sit, sequentia videntur obstare. Primò, quia quod ex verbis priuilegij maximè videtur vrgere, congruam habet expositionem: nam simul dispensari potest in vtroque foro, vt scilicet dispensatio in vtroque prosit, ad plenam scilicet & totalem securitatem, quia forum exterius quandoque iudiciale tantùm est, vnde vt superius dictum est, solent ab inuicem separari. Secundò, vt ita esse credamus dispositio priuilegij vrget, siquidem vbi Ordinarij de facili adiri possunt conceditur Religiosis Societatis facultas dispensandi in foro conscientiæ tantùm, sed perpetuo. Non tamen licet aditus sit facilis obligatio vlla ipsis imponitur ipsos adeundi: quod quidem faciendum esset, si talis in illis esset facultas, sicut fit quando agitur de dispensatione in foro externo. Tertiò, quia Ordinarij ipsi ita videntur sentire, vt ex nuper dictis apparet, non enim ad Societatis Religiosos recurrerent, si eadem, qua illi, præditos se esse potestate iudicarent, sicut Religiosi ijdem non egent recursu ad ipsos pro eo genere dispensationis. Quartò. Nam Ordinarijs vt dispensent assignantur tamquàm Assessores Religiosi Societatis quoties ab ipsis dispensatio est impendenda: Atqui Assessor non datur nisi pro foro iudiciali, vt habetur lib. 1. ff. de officio Assessoris.
424
*Neque adducta in contrarium difficilem
Prioris argumenta soluta.
habent solutionem. Ad Primum etenim de concessionis verbis iam dictum. Id autem quod vt absurdum obijciebatur, futuros scilicet Ordinarios inferiores Religiosis, respondetur non esse inconueniens si id in aliquo concedatur, eo quòd Religiosis proprium & frequens sit conscientiæ | forum; cùm tamen absolutè sint illi superiores quatenus in vtroque foro dispensare possunt, in quo Religiosi munus tantùm Assessorum & Adiutorum obtinent: licet id habeant speciale, vt eorum non solùm consilium, sed assensus requiratur; cùm tamen Assessori solùm competat consiliari, vt obseruat P. Thomas Sancius lib. 7. de Matrim. Disp. 46. nu. 14. qui proptereà censet Assessorem Episcopi posse esse coniugatum, de quo & dictum à Nobis Tit. 3. nu. 92. Ad Secundum iam vidimus Ordinarios simul in vtroque foro dispensare. In Adnotatione autem benè adnotata distinctio; sed quod intendimus non negatum, dum tantùm id, quod iudiciale est ad priuilegij tenorem reuocatur, in quo potest ratio, iuxta quam possint concurrere, deprehendi. Ad Tertium pro casu dicto habere Ordinarios facultatem aliunde ipsis competentem, quia Indis est difficilis ad Pontificem recursus quod à Nobis aliàs dictum, & cum Focher, & Ioanne Baptista tradit D. Quitensis in Itinerario Parochorum lib. 3. Tract. 9. n. 2. Iam quod ad Quartum attinet, ex dictis liquet.
425
*Iuxta quæ videant Ordinarij, qua ipsos
Resolutio doctrinalis,.
via oporteat incedere, & an cum prudentia possit in ipsis requisita componi securioris desertio, minùs secura præelecta; securissima quidem cùm Religiosi in foro conscientiæ dispensant, Religiosi inquam Societatis, nam de alijs sunt qui negent, in quibus citatus Dom. Quitensis Tract. 10. Seßion. 13. nu. 6. id enim, quod ibi pro negatione adducit in casu ibidem proposito, ad præfatos est ob rationis identitatem referendum. Aliæ autem non ita, licet probabiles: & cùm de Sacramento Matrimonij agatur, communis doctrina debet eidem, quantum res tulerint, applicari, vt scilicet sententiæ tutiores eligantur. Mittant ergo ad Religiosos dispensationis occultæ caussas, qui & dispensabunt. Si autem stante eorum dispensatione, suæ consulentes auctoritati. & probabili sententiæ innixi, addere de suo aliquid placuerit, addant equidem, sic enim à petentibus de indulta gratia, & illius necessitate, ob grauissimum sacrilegium, amplior poterit formari conceptus, quod pro Indis peculiare poterit habere momentum.

De peculiari dispensatione circa pœnas ante pronuntiatam sententiam.

426
*REligiosus Prior feminam ad interiora
Conuentus admisit, pro quo Sanctus Pius V. & Gregorius XIII. in suis Extrauagantibus graues pœnas decernunt, ex quibus vna illa est, priuatio officij. Quia verò neque ex parte Prioris, neque ex parte feminæ quidquam ex malitia factum reperit Prouincialis, nulla pronuntiata sententia, in pœnis omnibus dispensauit; cùm pro incursione debuerit declaratoria sententia præcedere, vnde & circa dispensationem dubium emergit, sicut specialiter circa officij retentionem. Et responsum, quòd si in prædictis Extrauagantibus tantùm diceretur Ipso Iure, vel, Ipso
facto, nulla esset difficultas; tunc enim is, de quo agitur, non esset ad pœnas in foro conscientiæ obligatus ante iudicis sententiam, vt affirmat Sotus lib. 1. de iustitia q. 6. art. 6. in solut. ad 4. & in 1. solutione ad vltimum. Archidiaconus, Ioannes Andreas, Alexander, Imola, relati à Syluestro verb. Assasinus in fine. qui eam regulam generalem statuunt, omnia iura mundi, quæ dicunt pœnitentiam imponi ipso iure, vel ipso facto, debere intelligi, dummodò secuta sit sententia declaratoria criminis. Excipiuntur tamen, vt idem Syluester ait, pœnæ, quæ secum executionem afferunt, vt excommunicatio & similes, quæ ad illam non requirunt factum hominis. Et quamuis diceretur, Ante sententiam iudicis, non esset obligatio ante declaratoriam, quia verba illa, Ante sententiam, condemnatoriam quidem, sed non declaratoriam excludunt. In eo ergo consistit difficultas quod S. Pius V. in sua Extrauag. ait. Absque vlla declara
tione. Et licet circa hoc esse opiniones possent iuxta id, quod inquit Corduba lib. 1. Quæstionarij q. 36. §. Tertiò nota. Et Syluester. verb. Assasinus in fine. Et Emmanuel Rodericus in Extrauagantis huius explicatione dub. 1. concl. 1. qui innuunt quòd quando lex his verbis vtitur, AbsAbsque vlla declaratione, obligat pœna in cōscientiaconscientia statim ac delictum committitur, ante omnem iudicis declarationem.
427
*Sed his non obstantibus assertum ab Au
ctore, & subscriptione firmatum, etiamsi dicatur vt præmissum est, non teneri quempiam in foro conscientięconscientiæ ad pœnam donec eam Iudex exequatur. Sic expressè Couarrubias 4. Decret. p. 2. cap. 6. §. 8. n. 10. vers. Tertiò hinc deducitur & P. Sa verb. Pœna, sic ait: Pœna imposita ipso iure vel facto non incurritur sine sententia iudicis, & executione per ipsum, scilicet, si lex dicat non requiri sententiam aut declarationem, aut etiam soluendam in foro conscientiæ: intelligitur enim iudice exequente. Et hic Pater (ait ille) est vir doctissimus, & liber quamuis exiguus, totum est granum. Ratio autem huius sententięsententiæ est, quia durum esset obligari quempiam, vt ipse sit contra se pœnarũpœnarum executor. Item quia si officium ante sententiam amitteret & executionem iudicis, sequeretur quòd si ipse dimittere illud nollet ante iudicis executionẽexecutionem, quæcumque dispensationes, absolutiones & nominationes Confessorum, essent nullęnullœ. Et licet hoc non curreret quando delictum esset secretum, iuxta l. Barbarius ff. de officio Prætoris, secus tamen si delictum esset publicum. Neque contra hoc facit illud Absque vlla declaratione, tantùm enim ex eo sequitur non esse opus sententia declaratoria commissi delicti; sed quòd illo à iudice probato, & ita etiam incursione pœnarum, possit illum statim priuare officio, & pœnas alias infligere.
426
*Ex quibus resolutio propositi casus elici
Resolutio fauorabilis.
tur, scilicet Priorem ante sententiam dispensatum potuisse suo in officio persistere absque noua electione aut institutione. Immò etiam, si Cordubæ & aliorum sententiam teneamus, & res esset publica: si rationes occurrerent pro dicti Prioris excusatione, & allegarentur vt eum in pœnas non incidisse probaretur, ad dimissionẽdimissionem officij minimè esset obligatus, dum iudex non adest, qui pœnas incurrisse determinet; neq;neque enim ille cōstringendusconstringendus est vt sua in caussa sit iudex. Et videtur ex narratione tale aliquid in casu prædicto fuisse. Sic Auctor die 1. Martij 1601. quasi testamentaria dispositione, mortuus enim mense sequenti die 14. & felicissimè quidem, de cuius ęternaæterna felicitate nobile extat testimonium eo die An. dier. memorabilium.
427
*Et quidem quod ad necessitatem sen
Qui faueant Scriptores.
tentiæ declaratoriæ attinet, non solùm antiquiorum Scriptorum, sed & Recentiorum sententia est, vt eo nomine P. Thomam Sancium non includam Auctori Synchronum lib. 3. de Matrim. Disp. 54. nu. 1. & 2. & alibi. vbi alios adducit, P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 168. cap. 4. P. Suarez lib. 5. de legibus cap. 7. & 8. P. Molinam Tomo 1. de Iust. Disp. 95. P. Henriquez lib. 13. cap. 56. & alios iam Recentioribus minimè adnumerandos. Et ex illis, qui eo censentur nomine missos faciam. Cùm sit dixisse satis præfatum Auctorem alios præter duos illos citatos suæ habere sententiæ fautores, scilicet P. Vasquez suprà nu. 15. P. Thomam Sancium lib. 2. in Decalogum Cap. 22. uu. 20. apud quem Maria, Ludouicus Lopez, Grassis, Emmanuel Rodericus in 2. Editione, P. Henriquez suprà nu. 3. Dianam p. 3. Tractat. 2. Resolut. 66. P. Palaum Tomo 1. Tractat. 3. Disput. 2. Puncto 3. num. 12. Fr. Antonium à Spiritu Sancto infra n. 709. & Bordonus
nu. 47. Præter illos tamen pro contraria sententia adductos sunt alij plures videndi apud P. Sancium citato nuper Capite nu. 19. & in super P. Suarez citato cap. 8. nu. 19. & seqq. quem citat & sequitur P. Arriaga Tomo 4. Tractat. de legibus Disp. 21. num. 48. & habent illi pro se validissimam rationem, ex eo quòd verba prædicta, Absque vlla declaratione aliquem debent specialem effectum habere, qui ab aduersantibus ægrè designatur, vt doctè suo more prosequitur P. Suarez. Sed verò cùm opposita sententia saltem ab extrinseco probabilis sit, in casus vrgentis contingentia poterit esse subsidio, si illud interim adijciamus eum, qui ob omissum diuinum officium omittit fructus Beneficij, eo ipso absque vlla declaratione illis priuari, neque contrarium vllo pacto affirmari posse: talis enim assertio est ab Alexandro VII. inter alias profligata Ord. 20.
428
*Quibus pro generali illa doctrina præmissis, circa materiam propositæ quæstionis de feminarum ingressu in Religiosorum conuentus aliquid oportet adijciamus. Circa quod P. Auila vt certum videtur supponere admittentes feminas sine legitima ingredientes licentia in pœnas
incidere, quas S. Pius V. & Gregorius XIII. suis in Extrauagantibus statuerunt. Prior enim suspensionem à diuinis, priuationem officiorum, & in habilitatem ad illa, Alter excommunicationem Papæ reseruatam, priuationem dignitatum & beneficiorum, ac inhabilitatem ad alia in posterum obtinenda. Non equidem contenti excommunicatione à Concilio Tridentino stabilita Sessione 25. cap. 5. de Regular. quia non reseruata. De quibus Auctores plurimi, vt videri potest apud D. Barbosam in Collectaneis Apostolicarum Decisionum Collectan. 640. Sed verò illi non sunt in modo sentiendi conformes: multi enim existimant pœnas ab vtroque Pontifice inflictas, omnes feminas comprehendere quomodocumque ingrediantur, siue ex prætensis licentijs, siue ausu quocumque muliebri. Nec pauci quidem de pœnis à S. Pio impositis id verum reputant, cùm tamen de pœnis à Gregorio latis secus arbitrentur, quia solùm de ingredientibus sub dicto licentiarum prætextu locutum tenor ipse verborum videtur sufficienter iudicare. Sic P. Sancius lib. 6. cap. 16. nu. 79. cum alijs, quos adduxerat
nu. 78. D. Barbosa suprà Bonacina Tomo 1. Tract. de Clausula Quæst. 5. Puncto 3. Proposit. 2. qui Disput. 4. Puncto 5. nu. 4. plures pro eo congesserat, concludens tamen tutius esse oppositum. Et in praxi seruandum, eo quòd P. Filliucius Tract. 29. cap. 8. nu. 170. & alij dicant id esse stylo & praxi Pœnitentiariæ comprobatum.
429
*P. Suarez de Censuris Disp. 22. (& non 26. vt apud Bonacinam) Sect. 6. nu. 13. & Tomo 4. de Religione Tract. 8. Lib. 1. Cap. 7. non solùm id tenet iuxta Constitutionem Gregorij, sed etiam B. Pij, quod quidem P. Sancius propter declarationem quamdam eiusdem negat in Motu
proprio, quem adducit Confectius in Priuilegijs Mendicantium fol. 179. cuius & mentio apud Nauarrum in Comment. 4. de Regularib. nu. 62. ex quo P. Suarez nu. 9. sed nihil ex eo ad mutationem sententiæ permotus, quia non est ita promulgatus vt vim legis habere potuerit. Id quod etiam tenet Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq.
Emmanuel Rodericius.
regul. q. 48. art. 2. vbi id retractat, quod in Explicatione præfati Motus proprij dixerat, aliquali excusatione subiuncta. Et vt mouere non debeat, paucis rationem satis vrgentem admiscet, dum ait: Dicunt aliqui quòd non habemus litteras authenticas, virtute quarum fiat contra iuris metas dicta extensio. Sic ille. Sed quæ illæ iuris metæ? Illæ inquam, quibus promulgatio authentica ad legum Canonicarum & ciuilium, vti prorsus necessaria statuitur. Pro eodem stat P. Layman lib. 4. Tract. 5. Cap. 12. num. 4. & P. Pellizarius
P. Pellizar.
quidquid superiùs dixerit, Tomo 2. Tract. 10. cap. 5. n. 92. vbi sic ait: Pius V. & Gregorius XIII. qui sunt auctores dictarum pœnarum, expreßè loquuntur de ijs tantùm, qui prætextu licentiarum ingrediuntur, aut admittunt: tum quia tales pœnæ, cùm sint grauißimæ, non debent extendi ad casum in ijs non comprehensum, etiamsi aliàs sint in fauorem animæ &c. Sic ille, qui licet quæstionem circa Constitutionem Gregorij tantùm proposuerit, id tamen, quod ex ipso est positum, ita adnectendum censuit, quia ex eo propositæ quæstionis decisio poterat roborari. Sicut ergo de Constitutione Gregorij loquens affirmat iuxta Bonacinam nuper adductum id esse tutum, quia tutius asserit oppositum, ita & de Constitutione S. Pij videtur pariter asserendum. Portel, & Crousers apud Bassæum V. Clausura num. 10.
430
*Sed est quod præfatis non parùm obsta
P. Suarij retractatio.
re videatur: siquidem P. Suarez citato nu. 9. ad finem ita scribit: Nihilominùs postquàm hæc scripseram, ad meam notitiam deuenit alius Motus proprius Pij V. editus anno 1570. die Iulij 16. qui incipit Romanum Pontificem, vbi eisdem pœnis subijcit quascumque feminas virorum Monasteria ingredientes, ac Religiosos illas ingredi permittentes, etiàmsi sine vllo prætextu facultatum ingrediantur & admittantur: Quem Motum proprium ad verbum refert Confectius in priuilegijs Ordinum Mendicantium inter Litteras Apostolicas fol. 179. Quapropter nullus iam superest dubitandi locus pœnas priorum Constitutionum per hanc vltimam ad omnes feminas virorum Monasteria ingredientes, & ad Religiosos illas ingredi permittentes fuisse extensas. Sic ille; cuius retractationis meminit Lezana suprà. Pro | quo & P. Palaus Parte 3. Tractatu 16. Disput. 4.
Puncto 8. num. 1. sic ait post adductum Motum proprium: Ex quo fit iam non esse licitum dubitare peccatum esse mortale, & Censuris, alijsque pœnis subiectum feminarum ingressum in Monasteria virorum absque neceßitate, specialique permißone. Sic ille citans PP. Suarium, & Sancium, quos etiam secutus Fr. Antonius â Spiritu Sancto in Directorio Regularium Tract. 3. Disp. 6. nu. 647. & ante illum Bordonus Tomo 3. Resol. 76. num. 37. Sed verò P. Suarez non esse licitum dubitare minimè asseruit, & P. Sancius nihil etiam tale, dictum Motum proprium simpliciter proferens, & solùm affirmans in fine illius num. 79. Auctores sententiæ dictæ, de quibus nu. 78. non aduersari: quia non viderunt posteriorem Motum proprium Pij V. vbi suam mentem declarauit, cùm nullam prorsus ipsius mentionem faciant. Sunt autem illi
P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disp. 22. Sect. 6. nu. 11. & triplici sequenti. Thomas Zerola in Praxi Episcopali in 2. editione. p. 1. verb. Moniales ad 8. quæsit. Philiarchus de officio Sacerdotis t. 1. p. 1. lib. 3. cap. 3. ad fin. Sayrus de Censuris lib. 3. cap. 31. num. 10. Manuel Tom. 2. qq. regula q. 47. arti. 1. à vers. Obserua etiam, vsque ad fin. & q. 48. arti. 2.
431
*Et hos quidem dictum Motum pro
prium non vidisse, cùm de eo non fecerint mentionem, tantùm abest vt probet intentum sic arguentis, vt ex eo potiùs oppositum valeat comprobari. Nam impossibile moraliter est, vt & illi, & complures alij præsentem quęstionemquæstionem agitantes, eius notitiam non habuissent, si sufficienter fuisset promulgatus. Quamplures inquam alij, qui nuper adductis aduersantes, suam sententiam magno illo & ineluctabili argumento comprobassent, vnde ad prædictos notitia etiam dimanasset. In solo ergo Confectij Codice illum P. Sancius inuenit, qui proptereà in aliorum notitiam veniens, non ideò censendus est legitimè publicatus, forma publicationis legitimæ deficiente. Ideò enim legum multarum ciuilium & Canonicarum solet obligatio denigrari, licet earum mentio apud Scriptores extet. Et est satis tritum exemplũexemplum in Constitutione Gregorij XIII. reuocatoria alterius Pij V. circa priuilegia Mendicantium, quam multi vi carere affirmant, alij secus; & difficultas tota ad publicationem, aut illius defectum reuocatur, de quo non semel à Nobis dictum. Extat illa apud Nauarrum ad calcem Manualis. Et Auctores de illis agentes adducit Lezana Tomo 4. Consulto 40. nu. 32. & 33. & pro eo faciunt quæ P. Suarez contra declarationem à Nauarro relatam opponit, vt vidimus nu. 329. qui Auctor Romæ adstans, & declarationis prædictæ aliquali notitia instructus, ea equidem, quæ promulgati Motus proprij amplior esse debuit, minimè caruisset.
432
*Iuxta quæ probatio sententiæ prędictæprædictæ,
Aperta probatio.
quam expungere allati conantur Auctores, minimè leuis elucet. Siquidem iuxta Constitutionem Gregorij XIII. pœnæ solùm imponuntur feminis prætextu licentiarum ingredientibus, iuxta probabilissimam sententiam, de quo dictum: Atqui idipsum habetur in Constitutione B. Pij, de cuius reuocatione, aut extensione non constat: ergo similiter est de illa sentiendum. Quid ergo, relinquitur liber ingressus feminis sine licentiarum prætextu? Minimè, quandoquidem iuxta Concilij Tridentini Decretum, de quo nu. 328. sub excommunicatione ipso facto lata id ipsis prohibetur: & quibus hæc non sufficit, neque reseruata alicuius est futura momenti, quandoquidem feminæ vt Sedem Apostolicam non adeant sint regulariter impeditæ, vnde absolui ab ijs possunt, qui pro non reseruatis habent potestatem.
433
*Vbi peculiaris iam difficultas occurrit
an Proregum vxores & excommunicationis pœnam qualificatam incurrant, & illas admittentes, quatenus ingredi non verentur prætextu priuilegij, quod sibi competere iactant, sicut Reginis, & earum filiabus: Sicut enim mariti Regijs funguntur honoribus, ita & eorum vxores, radijs enim virorum illustrantur, vt Ius loquitur, de quo dictum Tit. 16. num. 109. Vnde licet ibidem iusta limitatione adhibita; sustineri posse aliqua in Sacris officijs erga ipsas peracta diximus num. 114. Ex quo ad facultatem ingressus fieri poterit argumentum. Et quod ad Reginas & filias attinet affirmat Emmanuel supra arti. 1. P. Sancius suprà cap. 17. nu. 5. & 7. ex eo quòd Pon
Quid circa Reginas & filias.
tifex reuocantes facultates mulierum cuiuscumque conditionis explicuit, etiamsi Comitissæ, Marchionissæ, aut Ducissæ sint, vbi Reginarum, Imperatricum, & filiarum non meminit; cùm tamen iure optimo earum meminisse oporteret, tamquàm speciali nota dignarum, si illas comprehendere voluisset. Quare nec ipsæ ingrediendo virorum Monasteria, nec Religiosi illas admittentes contraueniunt huic prohibitioni. Et idem est de Constitutione B. Pij, in qua illa simili tenore reperitur. Licet autem Gregorius in declaratione quadam, de qua Auctores ab eodem Patre citati, Reginas expresserit, & non filias, affirmat tamen ille minimè comprehensas, & Reginarum nomine intelligendas; cùm tamen dixisset priùs ideò ita iudicandum, quia speciali nota dignæ. Idem eo citato tenet Lezana Tomo 1. cap. 10. nu. 10. Bonacina citata q. 5. pun. 2. nu. 5. Nec solùm filias, sed Regum etiam
Quid circa neptes.
neptes ea prærogatiua gaudere asserit P. Suarez citato cap. 7. nu. 5. & 6. quem sequuntur P. Palaus supra nu. 7. dicens id esse manifestum, Fr. Ioannes de la Cruz lib. 1. de statu Relig. cap. 5. conclus. 1. dubij 1. & P. Pellizarius citato cap. 6. nu. 42. & 43. id clare colligi ex tenore Constitutionum. Et comprobari potest ex D. Cyrillo Alexandrino libro de recta in Christum fide ad Theodotium & Reginas. Erant autem Reginæ vxor Theodosij, quem Regis compellat nomine, & ipsius soror, quæ quidem non Regis filia, sed inclyti Ducis Theodosij, vt videri potest apud Henricum Spondanum Tomo 1. anno 373. nu. 7. sed quia Reginæ cognatione propinqua, Reginæ est titulo decorata. Ex quo & ad neptes probabile potest argumentum instrui, quia est gradus consanguinitatis in linea recta, cùm alius affinitatis sit, pro quo sæpiùs habita dispensatio, cùm tamen in alio nihil tale perspectum fuerit, iudicantibus multis esse de iure diuino, ex quibus aliquos dedimus Tit. 12. nu. 378. & de omni gradu sine terminis tenent quam plurimi apud P. Sancium lib. 7. de Matrim. Disp. 11. n. 12. | alij ad certos reuocant limites, pro quo nu. 15. & duobus seqq. Et qui plus eo in genere concedit est P. Henriquez lib. 2. de Matrim. cap. 9. nu. 3. & probabile videri etiam in 4. pro quo sunt plures, sed non vlteriùs, iuxta Cap. Non debet de consanguin. & affinit. & hæc circa prædictas, vt de Fundatricibus non agam, quas & posse ingredi apud PP. Minimos est certum, & posse ad Religiones aliàs extendi non iudicat improbabile P. Pellizarius, bonis ex P. Suario desumptis fundamentis, sicut P. Palaus nu. 4.
434
*Iam quod ad Proregum vxores attinet,
nullum profectò occurrit, vnde iustificari talis possit ingressus, sed potiùs vnde possit & debeat improbari. Siquidem Pius V. ita habet: Mulieribus cuiuscumque status, gradus, ordinis, conditionis, & quacumque dignitate ac præeminentia præditis, etiam Comitißis, Marchionißis, Ducißis. Ergo dignitas & præeminentia dictarum vxorum manifestè in prohibitione comprehensa. Gregorius similiter: Quibusuis, etiam Comitißis, Marchionißis, Ducißis, & alijs cuiuscumque status & conditionis mulieribus. Vbi dici nequit, non obstante generali illa prohibitione, locum esse exceptioni prædictæ pro Reginis & prole Regia, & ita etiam pro vxoribus dictis posse illam admitti. Nam, vt vidimus, Regiæ personæ sunt specialissima nota dignæ, quia cathegoriam peculiarem constituunt cum supereminentia minimè alijs conueniente, propter quam non fuit decens communi nomine comprehendi. Dignitatis autem & præeminentiæ nomine vxores tales conuenientissimè designantur, quia ratione officij in viris, etiam ipsæ dignitatem & præeminentiam habent, ratione cuius alijs durante virorum munere præferuntur. Pro quo validissimum occurrit ex viris ipsis illarum desumptum argumentum; quia nequeunt illi in Monasteria Monialium ingredi, etiamsi Reges,) & idem est de
de Imperatoribus) possint, cum Regia consorte & prole, vt tenent P. Sancius Lib. 6. citato cap. 16. nu. 3. P. Palaus Disput. 4. citata, Puncto 10. §. 1. n. 1. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 10. cap. 5. n. 156. vbi adducit Emmanuelem Quæst. 48. art. 1. quatenus ex eo colligi potest id asserente, quod de Reginis diximus, vnde & similiter adduci possunt citati omnes, sicut & Bonacina id vti probabile proponens Quæst. 4. de clausura Punct. 1. n. 4. Et quidem circa hoc nullus videtur dubitasse, neque vnquàm visum tale quidquam à Proregibus attentatum. Vnde cum Prorex quidam Ingredienti Archiepiscopo adstaret, & vellet ingredi, quo sibi liceret modo, crucem assumpsit ante Archiepiscopum portari solitam, illo conniuente, circa quod non vacat destineri. Est autem manifestum eamdem rationem & proportionem extare in Proregibus respectu Regum, quæ in eorum vxoribus respectu Reginarum. Comprehensi ergo censendi sunt in prohibitione Concilij Tridentini, Pauli V. in Constitut. 74. quæ incipit. Monialium statui, & alijs.
435
*Quod autem in pœnas Constitutionum
Vnde vxores possint excusari,.
dictarum incurrant vxores prædictæ, quod nu. 433. quærebatur, ex eo videtur probari posse, quòd prætextu priuilegij, quod sibi cum Reginis commune esse præsumunt ingrediuntur. Pontifices autem ingressum prohibent prætextu licentiarum aut facultatum; & Pius V. in sua illa Constitutione, de qua nu. 430. addidit pro explicatione etiam Indulta. Sed verò dici verosimiliter potest non incurrere, quia Constitutiones illæ contra feminas non procedunt, quæ bona fide, & sine dolo ingrediuntur, vt in speciali prosequitur Fr. Emmanuel citato Art. 1. Del bene suprà nu. 10. & Fr. Antonius à Spiritu S. n. 649. Neque enim temerè id audent, sed Confessariorum consilio aut aliorum adhibito, de quorum sana intentione ac eruditione confidunt, qui si omnia tuta pronuntient, improbabili quamuis sententia fulti, qua etiam Religiosi admittentes, portas domorum aperiant, comitentur, plaudant, obsequantur; habent illæ vnde errorem suum scrupulo in alios reiecto, possint excusare. Si verò temerè agant, sintque ex illis, de
quibus dictum Tit. 3. cap. 2. secus videtur dicendum, quia reuera prætextu facultatis sibi competentis agunt, cùm reuera non competat, vnde & Religiosi Prælati admittentes non video qualem possint coràm Deo & hominibus excusationem habere. Neque enim humanus timor potest conuenienter obtendi, cùm possint debita cum modestia prohibitionem exponere, & ante illarum aduentum in tuto se collocare, admonitione constanti. Quòd si eo non obstante venerint, & intrauerint, recedant illi: poterunt autem Religiosi, ad quos hæc cura non spectat, comitari illas simplici comitatu sine incursione pœnarum, quia illas solos Prælatos, & alios, ad quos pertinet clausuræ custodia, incurrere, docti Scriptores affirmant, ex quibus P. Sancius citato cap. 16. n. 84. cum Emmanuele suprà 47. arti. 4. Portel in Addition. verb. Clausura nu. 3. Fr. Antonius à Spiritu Sancto suprà n. 678. P. Pellizarius Tract. 5. cap. 6. nu. 62. vbi Ianitorem etiam Prælatis adiungit, pro quo citat P. Sancium cap. 16. citato nu. 87. & 93. qui in hoc vltimo de Monialibus loquens, Prælatas solùm teneri ex officio inquit, & eas, quæ ianuæ custodiendæ præficiuntur, ex quo ad Ianitores meritò fit transitus assertionis. Licet sui immemor contrarium statuat Tractatu 10. cap. 5. nu. 88. Debet ergo Ianitor portam claudere, si illi de violatione sacrarum Constitutionum constiterit manifestè. Pro quibus id. quod de Prælatis adnotat P. Sancius
P. Sancius.
citato nu. 87. oportet adijciamus, sic enim ibi: Quia cùm ex officio teneantur prohibere, idque commodè poßint, vt supponimus, censentur non prohibendo indirecta huius ingressus caussa, & ideò iure optimo eorum permißio his pœnis plectitur. Sic ille. Quod ergo de Prælatis asserit, si commodè poßint, de Ianitoribus pariter pronuntiandum. Si ergo ingressum moliens in ipsa sit ianua constituta, nec sine violentia aliqua possit expelli, verbis tunc vrbanis agendum, quibus fortè nec locus erit; præcedens enim comitatus liberum transitum ingressuræ præueniet, & locum pro officio proprium occupabit. Non excitandæ turbæ, neque scandalis contra scandalum depugnandum.
436
*Videtur autem quod de simplici comi
tatu Religiosorum dictum salua non posse conscientia constare, ob excommunicationem, cùm participent in crimine criminoso, propter quod | similis censura incurritur Cap. Si concubinæ de sent. excommunicat. Sed id non vrget, quia pro incursu tali requiritur publica excommunicati denuntiatio, vt probat P. Sancius lib. 7. de Matrimonio Disput. 48. nu. 3. ad quem refert locum citato cap. 16. nu. 81. Præterquam quòd simplex ille comitatus titulo necessitatis accidit, neque quidquam continet participationis in crimine, sicut neque participant famuli comitantes herum, qui ea de caussa ab incursu comperiuntur extranei, iuxta receptissimam hac in materia doctrinam.
437
*Et citatus quidem Pater nu. 80. aliam
ostendit viam vt pœnæ possint à Gregorio sua in Constitutione inflictæ deuitari, si videlicet, ingredientes, qui prædictas facultates habent, quasi illis carentes ingrediantur, & admittantur, Vbi notandus negantis particulæ defectus in verbis illis: Hi enim admittentes incurrerent pœnas. Siquidem ante verbum incurrerent apponendum Non. Si ergo de animo ingredientis non constet, præsumendum est eo velle ingredi modo, qui minùs conscientiæ onerosus sit. Idem autem erit si loquamur de Motu proprio Pij V. iuxta probabilem sententiam, de qua dictum, quidquid præter citatos velit Bassæus verb. Clausura nu. 14.
438
*Potest etiam ingressus, de quo speciali
ter agimus, sic stare, vt peculiares pœnæ à Pontificibus impositæ non incurrantur, si videlicet dicamus illos de licentijs, facultatibus, & indultis agentes, de veris tantùm, sed iam reuocatis loquantur, non de inualidis, siue confictis, vt tenet P. Pellizarius Tractatu 10. cap. 5. nu. 93. cum Bonacina, quem citat, vt suprà Parte 5. (corrige Puncto) nu. 6. de facultatibus inualidè impetratis: non enim illæ reuocantur, sed quæ reuera impetratæ sunt; cùm irritari non possit id, quod non subsistit, quia non entis nullæ sunt proprietates, aut qualitates, iuxta vulgare effatum. Quæ ratio in facultatibus quibusuis locum habet, quas sibi contenderint, quicumque illi fuerint, viri aut mulieres, arrogare. Et huius est generis illa, de qua egimus, & materiam præbuit disceptationi; inualida siquidem est, quam Proregum vxores vel vsurpant, vel sinistro consilio sibi existimant conuenire. Est ergo probabile iuxta Auctores dictos Constitutionum Pontificiarum pœnas sic operantibus non infligi.
439
*Et vt demus infligi, sicut quando nullus
excusationi relinquitur locus, quod ad excommunicationem attinet Pontifici reseruatam, absolui possunt Religiosi Prælati virtute suorum priuilegiorum, ab ijs, qui facultatem habent absoluendi sæculares à Superioribus communicatam pro casibus Pontifici reseruatis, qualem habent Confessarij Societatis per generalem concessionem, de qua in Compendio verb. Absolutio §. 1. cum exceptione eorum, quæ in Bulla Cœnæ continentur, pro quo & in Indijs amplior facultas, de qua Tit. 12. cap. 11. §. 2. & Religiosi alij communicationis priuilegium habentes, pro quo P. Sancius suprà Cap. 15. nu. 76. cum Sorbo & Emmanuele. Atqui Prælati non debent esse peioris conditionis, quam sæculares, pro quo in §. 6. vbi peculiaris exceptio aliquorum ad Bullam Cœnæ spectantium, vnde alia concessa debent reputari. Si dicas reseruationem futuram inutilem. Id negandum, quia pro non habentibus priuilegium potest deseruire, & ad declarandam criminis grauitatem, & quantoperè exosum Sedi Apostolicæ habeatur. Pœnæ autem aliæ, si censuræ, absolui ab illis similiter potest; si alterius generis, cùm sententiam iudicis requirant, iuxta dicta, in ipsis poterit ille dispensare, qui & circa easdem iudicare. Erit autem conueniens dispensandi modus, si declaratoria sententia non feratur. Et iuxta hoc videtur Prælatus ille processisse, de quo nu. 426. à P. Auila comprobatum. Immò Confessarium priuilegiatum vt suprà posse per consequentiam absoluere affirmant P. Sancius cap. 17. nu. 41. P. Pellizarius Tract. 10. cap. 5. nu. 174. & cap. 9. nu. 19, P. Palaus Pun. 8. nu. 12. & 13. & 17. Bassæus nu. 12. quia facultas conceditur ad absoluendum à censuris & pœnis consequentibus, aut consurgentibus ex eis. Solet etenim dispensatio in pœnis etiam nomine absolutionis indicari, vt obseruat P. Palaus, & alij. Quòd si pœnarum incursio
post Declarationem acciderit, idem dicendum, iuxta eumdem Scriptorem nu. 13. licet oppositum placuerit P. Sancio citato cap. 15. nu. 78. nullum pro eo fundamentum adducenti, vt ille asserit: sed reuera adducit, dum ita loquitur: Sed cùm nos tenuerimus. nu. 65. pœnam hanc non incurri absque iudicis sententia, non potest dari casus, quo res sit occulta, cùm ad forum contentiosum deducta sit, iudicisque sententia accesserit. Quare existimo nec Episcopo, nec his Superioribus integrum esse in hac inhabilitate & priuatione à Pontifice inducta ac sententia iudicis decreta dispensare. Sic ille cum fundamento quidem, nec leui illo, locutus. Et est illud ipsum, quod citatus Auctor adduci posse præfatus, dum sic ait: Sed illud esse potest, quia sunt pœnæ Pontificio iure statutæ, & facta
P. Palaus.
delicti declaratione censetur à Pontifice imponi: at inferior nequit Superioris facto derogare. Sed an hoc non est idipsum, quod à P. Sancio insinuatum? Sed quidquid de hoc sit, doctus Pater ex eo probat, quia cùm hæ pœnæ Pontifici non sint reseruatæ, censentur Ordinarijs concessæ. argum. Cap. Nuper de sent. excommun. expedit enim hæc concessio recto Ecclesiæ regimini, quando rei resipiscunt, de quo ex professo ab ipso actum Tomo 1. Tract. 3. de legibus Disput. vlt. de Dispensat. Puncto 6. Et est quidem satis verosimilis resolutio: nam vt fatetur P. Sancius, & tenor ipse Constitutionum indicat, reseruatæ non sunt pœnæ dictæ: neque in Constitutionibus eisdem vlla facta distinctio. Item stante etiam declaratione potest stare absolutio ab excommunicatione & suspensione iuxta P. Sancium, qui adducto cap. 15. nu. 43. cum alijs tenet ad absolutionem non obstare delictum esse deductum ad forum contentiosum, qui rationem ibidem reddit ex eo quòd in priuilegijs Religionum conceditur absolutè facultas absoluendi à censuris sine vlla restrictione aut limitatione. Ergo & à pœnis consequentibus, quia pro illis limitatio nulla, licet sua iudici potestas reseruetur. Pro quo stat citatum Cap. Nuper ibi: Quia tamen eius absolutio
nem sibi specialiter non retinuit, eo ipso conceßisse videtur facultatem alijs relaxandi. Vbi cùm nulla apponatur restrictio, sicut neque in priuilegijs, & | delicti, de quo agimus, pœnæ reseruatæ non sint, stat posse circa illas dispensari. Prætereà. Si pœnæ ita facto ipso incurrerentur, vt nulla esset pro eo declaratoria sententia necessaria, staret tũctunc absolutio & dispensatio: ergo & stante declarationis nulla necessitate. Illatio ostenditur, quia declarationem requiri, in fauorem delinquentis est statutum, & ita, iuxta vulgarem Iuris regulam, in eius non debet præiudicium retorqueri. Pro quibus hæc satis, si illud tantùm addamus P. Suarium, qui sententiam declaratoriam non
esse necessariam ad incurrendas pœnas asseruit, cùm clausula illa apponitur, Absque vlla declaratione, vt in Motu proprio Pij V. sic loqui Tomo 4. de Relig. lib. 1. cit. cap. 7. nu. 10. Quoad alias verò pœnas, probabile est necessariam esse sententiam declaratoriam ad incurrendas illas, iuxta communiorem doctrinam in materia de legibus. Sic ille. Vnde pro ea sententia eum allegat P. Pellizarius Tract. 5. cap. 6. n. 63.
DONATIO.

DONATIO.

Circa donationem habentium parentes in Hispania in Indijs degentium.

440
*ROgatum est circa hos, qui sunt in In
Casus propositio.
dijs sanè multi, & post ingentia lucra, superstitibus parentibus moriuntur, & circa vnum specialem, cuius viuebat mater cum innupta filia, cuius optabat remedium. Vbi & dubium esse potest circa ingredientes Religionem, & in casu, de quo actum, mater defuncto viro Religionem ingressa, in eo solemnem emiserat professionem, cognatorum pro dote adiuta subsidijs, cùm nihil quod filijs relinquere posset, haberet.
Ad quod responsum potuisse illum donationes
Doctrinalis resolutio.
inter viuos facere, dummodò proximus morti non esset, aut ingressui Religionis: quia non tenetur curare vt bona quæ possidet, ad manus parentum deueniant, neque illi habent reuocatoriam respectu eorum, quæ sunt donata à filijs titulo oneroso. l. Non vsque adeò. ff. Si à parente quis fuerit manu missus, in Infortiato Bartholus. Quod verò ad proximum morti, & ingressui in Religionem non ita currit, quia de sola tertia bonorum parte potest disponere, cùm ceterorum sit heres mater ex testamento & ab intestato, & per consequens Monasterium. Si ex illis sit, quod ius habeat succedendi. Vnde si alicui secretò tradat, vt ea post ipsius mortem sorori tribuat, in fraudem legis aget, vnde & factum non poterit sustineri. Poterit ergo tertiam bonorum suorum partem donare, & plus aliquid, si id opus sit ad decentem illius statum: quandoquidem de mortuo patre mater, si sit locuples, tenetur filiam dotare. Et ita filius ad id faciendum attendit, pro quo erat mater obligata: cùm aliàs mater, eo quòd in Monasterio sit, securam & certam habeat sustentationem. Sic Doctor Faxardus, cuius resolutioni P. Auila se asserit subscripsisse.
441
*Et est quidem illa iuri & rationi con
Quæ probatur, & ampliatur.
formis, cui addere possumus. 1. Non solùm plus aliquid posse in sororis dotem conferri, sed quidquid conueniens visum fuerit, & mater si habere contingeret, tribuisset, propter identitatem rationis. 2. Si mater egeat, vt egere Religiosæ solent, posse ex bonis congruentem portionem extrahere, cùm spes non sit à Monasterio illius subleuandam miseriam ex bonis hereditario iure recipiendis. 3. Posse ad hoc confidentia fidelis executoris vti, ritè circa dispositionem instructi, ne ex ignorantia grauiter delinquat, pro quo & docti Confessarij consilium adhibendum, cui & istiusmodi profutura. Vtinam ille talis, vt ad libros sit solitus conuenientem habere recursum.
442
*Quod autem de reuocatoria dictum,
quam leges negant in donationibus filiorum sub titulo oneroso, videtur innuere in donationibus titulo gratuito aliter euenire, quæ & videntur admitti generali illa assertione de donationibus inter viuos? quæ quidem si validæ sunt, alia sunt ex Iure firmamenta quærenda. Et quidem filios, qui ascendentes habent, non posse donationes inofficiosas facere, quæ scilicet sint contra officium pietatis ad præferendos illos extraneis impellentis, probatur ex l. Nam & si parentibus ff. de offic. testam. in qua habetur querelam inofficiosi testamenti parentibus æquè ac filijs competere. Atqui querela inofficiosæ donationis adinstar querelæ inofficiosi testamenti introducta est. l. final. C. de inoffic. donat. Ergo æquè parentes ac filij de inofficiosis possunt donationibus querelam affirmare. Atque ita tenent plures Doctores, quos allegant & sequuntur P. Molina Disputat. 283. in fine P. Layman Lib. 3. Tract. 4. Sect. 5. cap. 12. nu. 18. P. Palaus Disp. 2. de Iustitia commutatiua Pun. 30. §. 3. n. 3. P. Oñate Tomo 2. de Contractibus Disp. 29. nu. 207. & alij. Iuxta quæ, cùm in resolutione præcedenti asseritur donationes inter viuos licitas & validas esse, ad hunc est congruum trahendum intellectum, vt tunc liceant, & valeant quando inofficiosæ non sunt.
443
*Circa quod est equidem difficultas non
Si inofficiosæ reuocantur.
leuis an donatio remuneratoria sit inofficiosa censenda, vt possit à parentibus reuocari, & potiori ratione à filijs. Et talem esse affirmat P. Pa
laus Puncto 19. §. 4. num. 2. pro se afferens Cuiacium, & Fachinetum, & probans, nam hæc donatio ex antidorali obligatione procedit, quæ liberalem donationem non excludit, & filijs (ac idem est de ascendentibus) stantibus, nullatenus exigit bonorum omnium, vel maioris partis alienationem: nam esto obsequium donatori collatum eius conditionis fuerit, vt donator illud compensare non valeat omnibus suis bonis, vel maiore illorum parte: attamen pietas debita prędictisprædictis exigit ne ea alienatione ipsis præiudiciali beneficium remuneretur, sed alijs grati animi signis ac recognitionibus. Communis tamen & receptissima sententia contrarium statuit, quam
tenent Doctores præsertim adducti à P. Fagundez de Iustitia Lib. 4. cap. 3. nu. 13. & cap. 15. nu. 13. P. Oñate, P. Molina Disp. 282. nu. 11. P. Rebello lib. 18. quæs. 10. nu. 6. P. Gaspare Hurtado Tract. de Contractib. Disput. 11. Difficult. 5. vers. Secunda caussa, qui tamen nullum in speciali profert. Et probari ex eo potest, quia obligatio remuneratoria est maximè naturalis, & abhorret | natura beneficium irremuneratum relinqui, quando est facultas & opportunitas remunerationis. Cui obligationi non resistit, quæ ex pietate oritur & inter parentes ac filios suum habet principatum; nam illa tunc vrget, quando illi egent: si verò non egeant, nihil ex denegatione eorum, quibus remuneratio perficitur, resultat, quod natura abhorreat, sed quo beneficentia communis, viso adeò nobili eius effectu in remuneratione, prouocetur. Iuxta quæ etiam morti proximus, & Religionis ingressui, donare dicto modo poterit, non tamen per testamentum, quia post mortem cessat administratio, ad quam spectat remuneratio, vt ex P. Molina Disput. 292. obseruat P. Fagundez citato priori nu. 13. licet loquantur de parentibus, qui bona filiorum administrant; vnde alia videtur esse ratio de administrantibus propria, siue parentes sint, siue filij,
Notanda doctrina.
pro quibus ratio adducta videtur vrgere. Res tamen erit in praxi difficilis ob heredum contradictionem, nisi moriturus, aut professurus asserat se tantam debere quantitatem, sic enim debitum iustitiæ reputabitur, licet testator de gratitudinis debito intelligat. Immò & addere poterit, debere se ob totidem accepta, totidem inquam non reipsa, sed æquiualenter, tanti enim beneficium acceptum æstimatur.

De donatione facta absenti.

444
*CIrca illam P. Auila suam & manu sequentes statuit conclusiones.
  1. Valere iuxta legem Regni. 2. ff. 16. lib. 5.
    recopilat. quamuis nullus sit, qui nomine absentis acceptet.
  2. Valere reuocabiliter, & ita donatorem posse illam reuocare. Ita Aceuedo dicto l. n. 20. circa finem & nu. 24. Angles, quem citat Luduuicus Lopez §. Vnde non satis est, scilicet in Instructorio p. 2. cap. 27. in eo deceptus quòd existimat idem esse posse reuocari, & esse nullam, pro quo à §. Vlteriùs iam in dubium.
  3. Acceptationem debere fieri vel per absentem donatarium, vel per nuntium certum, vel per epistolam ad hoc destinatam: facta autem acceptatione ante reuocationem, donationem vel promissionem manere irreuocabilem. Ita Aceuedo cit. nu. 24. & tunc donantem vel promittentem posse conueniri, iuxta eumdem nu. 20. circa medium. Prætereà, si donatarius absens acceptauerit donationem, vel rei donatæ possessionem, transferri in eum dominium.
  4. Sufficere acceptationem tacitam, scilicet præsentiam donatarij simul cum taciturnitate. Sic Aceuedo nu. 22. & Molina lib. 4. de Primogenijs Cap. 2. nu. 79. & Couarrubias Rubrica de Testamentis. 3. p. n. 13. vers. Verùm si donatarius.
  5. Licet interueniat iuramentum, requiri acceptationem: & ita si donans vel promittens reuocet ante acceptationem, valere reuocationem, sed reuocantem futurum periurum. Sic Aceuedus nu. 25.
  6. Quamuis sit valde probabile sufficere acceptationem Tabellionis ad hoc vt donatio & promissio sit irreuocabilis, probabilius tamen esse contrarium. Primam partem tenet Couarrubias cit. nu. 13. vbi refert multos. ecundamsecundam verò Molina nu. 68. & P. Molina Disp. 264. vers. Deinde stando. Et loquitur de acceptatione facta extra iudicium, & sine iudicis præscripto. Et vers. Quartò tamquàm dicit quòd Tabellio tamquàm persona publica habet facultatem acceptandi, & ibi tractat quando censetur acceptare tamquàm persona publica, scilicet quando in Scriptura publica, nisi contrarium constet: secus quando verbo in colloquijs priuatis, nisi id exprimeret. Idem videtur amplecti Aceuedo nu. 25. & probat Auctor, nam requiritur certus nuntius vel epistola ad hoc destinata, vt constat ex 3. Conclus. Hoc autem intelligendum ante absentis ratihabitionem. Sic Molina de primogenijs suprà nu. 72.
  7. Mortuo donante ante acceptationem bene posse fieri acceptationem, & donationem manere irreuocabilem. Sic nuper adductus Molina n. 77.
  8. Mortuo donatario eius heredes posse acceptare. Sic Auctor idem Vers. similiter etiam.
  9. Ad hoc quòd donatio fiat irreuocabilis non sufficere quòd donans constituat se possidere nomine absentis, sed requiri quòd donatarius sit præsens, vel si absens, acceptet ante reuocationem, Aceuedus nu. 22.
445
*Concludit sic, Vtrùm verò donatio facta
De donatione facta infanti.
infanti fiat irreuocabilis ante acceptationem. Et indecisam reliquit quæstionem. Esse tamen validam, & ita irreuocabilem, tenent Doctores plures, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius lib. 1. de Matrimonio Disput. 6. nu. 15. Pro quo facit l. Iubemus C. de emancipat. liberor: vbi emancipatio facta infanti sustinetur. Quod tamen negat immeritò P. Palaus Disput. 2. de iust. commutat. Functo 2. nu. 8. eo quòd in speciali casu loquatur lex, & ita eius decisio non est ad alios casus extendenda, cùm iuris communis correctoria sit, maximè cùm in emancipatione sit specialis ratio, vtpotè quæ à Republica inducta est, ac proinde absque consensu emancipati concedi à Republica potest. Nec desunt, qui in hoc casu acceptationem requirant ab illis, qui de iure acceptare possunt: sic enim Couarrubias. 1. variar. cap. 14. nu. 13. & P. Rebellus 2. par. de obligat. iust. lib. 18. quæs. 4. in fine. Sic eos citat præfatus Pater; sed quidem Couarrubias de nascituris loquens oppositum potiùs innuit, vt adeunti constabit. Et P. Rebellus, non in fine Quæst. 4. Sed 3. statuens pro ijs, qui vsu rationis carent, & nondum natis posse notarium acceptare, statim D. Molinæ citatis libro & cap. Conclus. 4. nu. 75. sententiam proponit, eius probabilitate recognita. Et quidem citata l. Iubemus, satis vrget, ex eo quòd plus in illa concedatur infanti, quàm per supplementum consensus ad effectum constituendi irreuocabilem donationem: nam in hoc supplementum est ad particularem effectum pro donatione: in emancipatione autem est multò amplius, vt constat, quia extra patriam constituitur potestatem, & sui iuris penitus fit, vnde ad multò plura se extendit emancipatio. Et ita subintrat notissimum argumentum de maiori ad minus, pro quo D. Barbosa in Tract. de illis loco 67. Neque lex corrigitur, sed ea limitatio admittitur, quam alia in lege consimilis auctoritatis inuenitur.
446
*Et hæc quidem breuiter, occasione non
Circa Conclusiones iudicium.
decisæ vtilis quæstionis: Conclusiones autem aliæ satis verosimiles sunt, & deseruiunt pro ijs, qui donationes faciunt in Hispania degentibus, cùm ipsi Indiarum incolæ sint, pro quo non pauca à Nobis dicta Tomo 1. Auctarij. Quod autem Conclus. 5. dictum circa reuocationem validam
non obstante iuramento, minùs verosimile est: promissionem iuramento confirmari tenent innumeri Doctores, quos adducunt & sequuntur P. Suarez Tomo 2. de Relig. lib. 2. cap. 29. P. Thomas Sancius lib. 3. in Decalogum cap. 12. nu. 11. & 12. P. Molina Disput. 121. 159. & 515. P. Rebellus Parte 2. lib. 1. Quæst. 9. num. 3. P. Oñate Tomo 1. Disput. 11. nu. 98. nu. 99. qui bene explicat quomodo stare possit vt contractus validi reddantur ex adiuncto iuramento, cuius obligatio ad religionem pertinet, & ita non est confirmatiua contractus, cuius valor ex ciuili potestate oritur, sicut & ciuilis actio, exceptiones, & alij effectus: siquidem validum per confirmationem reddi, non habetur directè ex vi iuramenti, sed ex dispositione ipsius iuris positiui; quod qua facilitate potuit contractus irritare, quando congruens caussa & ratio ad rescissionem occurrit, eadem potest illos confirmare propter iuramentum & reuerentiam Dei, quæ est iustissima caussa confirmationis, sublata, vel addita obligatione ciuili, vel naturali, vt potest quando interuenit legitima & rationabilis caussa, vt hic contingit.
Loading...