SECTIO VI.

SECTIO VI.

De Reliquiæ magnitudine necessaria, vt de illa possint sacra Officia celebrari.

67
*INter Decreta S. Congregationis Ri
tuum Vrbani VIII. auctoritate edita sic habetur: Insignes autem Reliquias declarauit esse caput, brachium, crus, aut illam partem corporis, in qua passus est Martyr, modò sit integra, & non parua, & legitimè ab Ordinarijs approbata. Sic ille. Idem quoad Caput, brachium, & crus, pro Hispania declarauerat iam pridem Gregorius XIII. in Bulla pro ipsa. Ex quo ita infert P. Bordonus citata Resolut. 117. n. 32. Itaque ab insig
Bordoni explicatio.
nibus Reliquijs excluduntur pes, manus, auricula, maxilla, digitus, os, pellis, caro &c. Addens speciale aliquid circa Reliquias D. Francisci earum partium, in quibus Sacra stigmata, dicens esse insignes, quia in ijs partibus quasi Martyr fuit, dum de Passione Christi aliquid in ipsis expertus. Idem de particula pellis S. Bartholomæi, & mamilla S. Agathæ. P. Carolus Guyetus in Heor
P. Guyeti amplior.
tologia, seu de Festis Sanctorum proprijs locorum Libro 1. Cap. 9. Quæst. 2. liberalior circa ista, ita scribit: Notabiles verò censentur, non tantùm insigniores illæ, quas memorat præfatum Congregationis Decretum, nempe Caput, Brachium, Crus, &c. Item pars illa, in qua passus est Martyr: sed etiam quæcumque alia pars, quæ vel integrum per se est ipsa corporis membrum, licet aliôqui modicum, vt digitus, Costa &c. Vel certè grandioris membri pars non modica; puta Capitis, Brachij &c. Denique quæcumque pars in corpore viuo notabilis, ea itidem in demortuo censeri debet, & èex contra. Quare vix sunt notabiles vnquàm Reliquiæ illæ, quæ in paruis orbibus inclusæ, à priuatis hominibus piè omninò ac religiosè èex collo gestantur. Pro exiguis item haberi debent puluis, ac cineres, nisi cùm & ipsi aceruum faciunt. Hæe ille: quæ cùm non ita Decreto videantur esse conformia, existimandum est ita esse vsu receptum, & ita videmus insignes censeri Reliquias, & Sacris celebratas Officijs, quæ
Vsu roborata.
notabiles quidem sunt, sed non tantæ, quantam Decretum exprimit, granditatis. Et quidem potest non immeritò dici vsum non esse Decreto contrarium, quod dum partes assignat illas, alias notabiles non videtur excludere, in quibus eadem ratio militat.
68
*Pro quo iuuat id, quod Pasqualigus ob
seruat De Sacrificio Missæ Quæst. 261. n. 2. vbi ita scribit: Est autem aduertendum, quòd sicut ad verificandum quòd conseruetur corpus, sufficit si conseruentur ossa, quamuis carne omninò denudata: ita
P. Pasqualigus.
etiam ad verificandum quòd conseruetur caput, aut alia pars ex numeratis, sufficit si conseruentnr ossa earumdem partium, quamuis carne denudata. Hoc enim est secundùm id, quod regulariter contingit, cum Reliquiæ Sanctorum in solis oßibus regulariter consistant. Sic doctus Pater. Quis autem non videat ossibus prædictarum partium esse alia æqualis aut verò etiam maioris quantitatis, vt spina dorsi, grandiores costæ, & femoralia, coxendices. Cùm ergo talia sint quis credat Decreto dicto ijs negatum, quod alijs constat esse concessum? Vnde etiam rationabili coniectura deducitur nulli notabili parti denegatum voluisse. Et ita tenet citatus scriptor æquipollentes Reliquias concessione prædicta comprehensas
citata Quæst. n. 7. communibus adductis textibus de æquipollentibus. Quibus addi potest, quòd etiamsi iuxta legum dispositionem, & Doctorum receptissimum intellectum, forma præscripta nequeat per æquipollens adimpleri, vt videri potest apud Barbosam Tractatu de Axiomatibus iuris; id fallit quando respicitur effectus, qui æquè potest per æquipollens obtineri. Sic ille Axiomate 100. nu. 5. & 16. In nostro ergo casu cùm finis Decreti in honorem Sanctorum tendat, æquipollentia sufficit, quia pariter consimilium Reliquiarum cultu comparatur. Vbi nec Decretum formam continere admittendum est, nisi quatenus ad notabiles Reliquias, quibusdam demonstratis, ordinatur.

Peculiares quædam difficultates enodatæ.

69
*PRima est an si Reliquia insignis fracta
sit in diuersas partes, quæ aliquo glutine vniantur habenda sit pro insigni ad effectum dictum celebrationis. Ad quam P. Pasqualigus affirmatiuè respondet supra nu. 4. cum Quarto in Rubricas Missal. parte 1. tit. 1. dub. 4. vers. Resp. distinguendum. Quod intelligendum esse ait, dummodò adsint partes necessariæ ad constituendum illud membrum, in quo consistit Reliquia insignis, nam tunc reuera habetur brachium, crus &c. Neque enim officit quod vniantur artificiosè, quia illa vnio artificialis supplet naturalem continuationem. Et ideò quamuis deficeret aliqua exigua pars, & defectus etiam appareret, non obstaret tamen quin esset Reliquia insignis; sicut adhuc est crus aut brachium integrum, licet ei desit aliqua pars exigua. Si tamen partes illæ non essent vnitæ, non constituerent Reliquiam insignem, quia non se haberet per modum vnius, nec constituerent illud prin|cipale membrum, quod pro insignitate Reliquiæ habetur in consideratione. Hinc si frangeretur Reliquia insignis, possent partes glutine aliquo vniri, & remaneret adhuc insignis, vt notat etiam Quartus citatus.
70
*Et ita cùm sentiat P. Pasqualigus, sua ip
sius coarguendus sententia, & doctrina de æquipollentibus, de qua nu. præced. nam Reliquia in partes diuisa æquipollet integræ, cum eadem prorsus sit. Et prætereà, vt habet ipse, si Reliquiæ insigni deficeret aliqua pars exigua, cuius defectus appareret, non obstaret insignitati: ergo neque ex defectu vnionis. Patet illatio, quia minus illi deficit, cùm nulla deficiat pars. Deinde, vt vidimus n. 67. pro exiguis habendi puluis & cineres, nisi cùm & ipsi aceruum faciunt: Atqui plus est extare partes, quàm cinerum aceruum fieri, & ita aptiores pro celebratione. Item. Quis non videat absurdum esse, vt Reliquiæ partes ineptæ pro celebratione sint, & quod glutine accedente iam aptæ & dignæ debeant reputari? ac si gluten cœleste aliquod additamentum fuerit Angelicis manibus præparatum. Tandem Reliquia integra iam exposita, & sacris Officijs celebrata, in possessione erat cultus huiusmodi: ergo per fractionem nequit à iure quæsito deturbari. Illatio ostenditur: Quia ius quæsitum tantæ virtutis est, vt neque à Principe tolli queat, iuxta ea, quæ habet Marius Antoninus lib. 1. variar. Resolut. resolut. 102. n. 7. & lib. 2. resolut. 24. n. 17. & resol. 42. n. 15. Neque enim dici potest amissum ex defectu subiecti, quia subiectum idem ipsum est, cum accidentali tantummodo mutatione, & potens facilè restaurari. Quod & inferiùs roborabitur, nec displicet P. Quintanad Tomo 1. Tract. 7. Sing. 28. nu. 6.
71
*Secunda difficultas est quando dubitatur
an partes Reliquiarum pertineant ad idem membrum. Ad quam respondet Quartus suprà. Vers. Tandem, si dubium quòd si dubium sit negatiuum, ita vt non possit ferri iudicium determinatum, nihil iuuabit si vniantur illæ partes, quia neque sic haberi poterunt pro Reliquia insigni. Secus si de illis probabile argumentum habeatur. Sic cùm præmittat P. Pasqualigus suprà num. 5. addit obseruandum esse an quando partes componuntur, resultet forma illius membri, vel ossis, quo constituitur illud membrum, vel non. Nam si resultat, tollitur omne dubium: sin aliter, quamuis pertineant ad idem membrum, sed essent in se deformatæ, ita vt non possent coalescere ad restituendam formam illius ossis, quamuis vnitæ non possent haberi pro Reliquia insigni, quia non essent illud membrum, defectu formæ, in quo consistit Reliquia insignis.
72
*Sed quidem etsi forma desit, si Reli
Fauorabilis resolutio.
quia notabilis sit, non est celebrationis cultu defraudanda, pro quo faciunt nuper adducta: immeritò siquidem asseritur formam ad Reliquiæ insignis constitutionem pertinere, cùm constet esse notabile, & notabile ac insigne pro eodem possunt vsurpari. Sicut enim insigne dicitur à signo, ita notabile à nota, & nota ac signum ad
Insigne & notabile idem.
idem significandum assumuntur. Et ita Passeratius in Dictionario verb. Insignis ait insigne dici quidquid aliquo signo vel nota inter alia eminet. Habemus in Sanctuario nostro Caput S. Valeriani Martyris ex cineribus compactum ex Cæ
meterio Priscillæ cum authentico testimonio Illustrissimi Episcopi Apostolico Sanctuario Præfecti. Et quis dubitare queat circa excellentiam Insignis? Cùm tamen reuera caput non sit, nisi quatenus aliqui capitis cineres cum alijs sancti Corporis in sic formato delitescunt. Pro quo stat P. Guyetus suprà & etiam Quæstione 5. quæ est de confusis & permixtis Reliquijs, quod duobus modis posse contingere obseruat. Primò si collectus puluis ex multis ossibus alijsve materijs Reliquiarum loco habitis, in vnam massam congerantur. Secundò si plurium Sanctorum ossa, quia vix inter se distingui possunt, promiscuè simul omnia in vnam capsam, seu thecam recondita seruantur. Si primò, negat posse cum Officio coli; si secundò, affirmat quia cùm notabiles sint, & Sancti ipsi, quorum sunt, collectiuo saltem nomine dignoscantur, omnino de ijs fieri Officium conuenit, & ita fert communis vsus Ecclesiarum. Sic ille sentit, priorem permistionem reprobans, quia plurium & incognitorum: admittens posteriorem, nulla habita ratione deformationis, sed sufficiens iudicans esse notabiles, cum necessaria cognitione: quamuis si Sanctorum esse constet, etiamsi ignorentur nomina, possint cum Officio coli, vt videndum inferiùs.
73
*Tertia difficultas, an pro Reliquia insi
gni haberi possit ea, de qua cuiusnam Sancti sit ignoratur, licet Sancti esse alicuius videatur certum, quia in Sanctuario iam pridem asseruata, in quo nullæ admitti solitæ, nisi de quibus tales esse constiterit per legitima testimonia. Circa quod P. Guyetus suprà Quæst. 3. §. vlt. negatiuè
P. GuyetāGuyetam sententia.
respondet, quantumcumque ad venerationem exponantur, cùm quale faciendum sit Officium minimè constet. Quòd si fortè ob similitudinem nominis, controuersia sit, vt in exemplo, quod adducit Cap. 5. Quæst. 9. §. Perinde, in Reliquia cuiusdam oppidi, quam aliqui S. Ioannis Baptistæ esse contendunt, alij S. Ioannis alterius: cùm id vix occurrat, nisi inter Sanctos, quorum vnus est celebris admodum: Esto quidem de Sancto illo celebri, immò & de quocumque alio, fiat officium, si lubet; nihil tamen admiscendum asserit, quo id, quod in dubio est, asseratur, quia id fieri nequit sine periculo falsitatis, & ita cum iniuria religionis.
74
*Iuxta hunc ergo Scriptorem habemus
Vt possit defendi.
fateri tandem de Sancto fieri Officium posse, de cuius Reliquia cuiusnam sit ignoratur, quod negauerat priùs, nec suo respondet argumento, ex eo desumptum, quod quale sit faciendum ignoretur. Non enim resolutionem suam, quando pro Reliquia Sancti, nominis eiusdem contenditur, ad celebriorem adstringit, sed generaliùs loquitur, vt constat ibi: Immò & de quocumque alio. Rogo enim: Quale tunc agendum officium? an de Martyre? an de Confessore: Pontifice? &c. vix enim vitari potest id quod tandem addit, minimè addendum aliquid, quo id, de quo est dubium, asseratur. Videtur ergo magno cum fundamento dicendum de Reliquia huiusmodi posse fieri Officium, quia insignis est, & ita generalibus regulis comprehensa. Et si viri esse aliquomodò constare possit, ex testimo|nio in quo legatur Sanctus, & reliqua sint derasa, aut corrosa; tunc Missa & Officium fieri de vno Confessore possunt, sine nomine Confessoris in hymnis, & orationibus; vbi autem dicitur Iste Confessor, & Confeßione sedulus, conuenienter dici potest, Iste laudator, zelator, Sectator, Dilectus, aut Dilector, vel quid simile, carminis lege seruata. Et loco Confeßione sedulus, reponi, Profeßione sedulus, professione inquam fidei, quæ & Confessionis videtur nomine designari; aut si quid alius accommodatius iudicauerit, carminis etiam lege seruata. In priori autem hymno, vt sepè aliàs: Meruit supremos laudis honores. Neque contra Pontificia decreta, quidquam sic agendo peccatur, cùm receptissimum sit, vt veritas in sacro Officio seruetur, voces alias pro alijs interponi, vt vox Commemoratio pro voce solemnitas in Missa votiua Conceptionis, aut quando ex priuilegio in Sabbatis cum Officio dicitur, sicut & in Oratione post Communionem, & sic cum alijs. Difficilius apparet cùm discerni nequit an Reliquia viri sit an mulieris. Et videtur opportunius, vt Missa & Officium sint vt in Festo omnium Sanctorum, quod sanctos sexus vtriusque, & statuum omnium comprehendit. Neque quidquam in eo est, ex cuius prolatione falsitatis periculum incurratur. Videntur autem pro secundo Nocturno aptiores Lectiones diei 7. aut Octauæ, quia non ita tempus Festi repræsentant, vtpotè quæ multùm institutionem eius præcesserunt.
75
*Quarta difficultas, an de Reliquia illa li
ceat celebratio, quæ insignis cùm esset, & in possessione celebrationis, ad eum deuenit statum, vt secundùm se spectata illum neutiquàm cultum obtineret. Id quod negabit P. Pasqualigas, iuxta dicta suprà n. 69. & 71. & potest eius rationibus comprobari, quod & negat P. Quintanadueñas suprà. Sed nihilominùs fauorabilius pro Sacrarum Reliquiarum honore iudicium proferendum, & licere dicendum. Fauorabilior enim est caussa conseruationis, quàm nouæ acquisitionis. Et faciliùs constitutum ius retinetur, quàm de nouo acquiritur, per textus & Doctores, quos adducit Dom. Barbosa Tract. citato de Axiomat. Iuris. Axiomate 221. §. 12. & quidem sanctis, quorum Reliquiæ sunt, iniuriosum videtur, si cultu iam diu ipsis præstito, quo maior esse nullus potest, dicta ex caussa priuentur; vnde minùs poterit de illorum protectione confidi. Id quod potest etiam ex praxi in Ecclesijs receptissima comprobari, in quibus Reliquiæ insignes capsis pretiosè ornatis includuntur, & obserantur illæ ad custodiam perpetuam, nihil de earum diminutione curando; cùm sit certum, & experientia constet temporis diuturnitate diminui, & in cineres resolui. Hinc est Pontificium illud statutum Innocentij Tertij in Concilio Lateranensi, & habetur in Cap. Cùm eo 2. de Reliq. & vener. Sanctor. Antiquæ Reliquiæ amodò extra capsam nullatenus ostendantur. Quia scilicet vetustate consumptæ, derasæ, aut deformatæ, vnde apud rudiores minori esse in æstimatione poterunt. Quam rationem reddit Abbas, adductus ab Emanuele Rodericio Quæst. regular. Tom. 3. q. 55. arti. 1. in medio, & à Dom. Barbosa in citatum Cap. num. 2.
Quinta difficultas, an si incendio absumptæ,
aut furto, casuve alio deperditæ fuerint Reliquiæ, minus de ijs fieri debeat? Cui sic propositæ ab ipso respondet P. Guyetus citato Cap. 9. Quæst. 7. dicens quòd si post eiusmodi casum minimè destitum sit ab Officio, quod fiebat aliàs, neque etiam ab eo deinceps videri desistendum, cùm & valeat ipsa saltem consuetudo non dum vsu abrogata, nec par sit credere sanctos idcirco desistere à patrocinio, quod susceperant. Sin contra dimissum fuit Officium, non putat instaurandum, nulla superstite caussa id deinceps præstandi. Adducit Ceremoniale Monasticum, in quo sic absolutè habetur lib. 4. Cap. 16. vbi de Festis Patro
Ceremoniale Monasticum.
norum: De Sanctis, quorum habebantur Reliquiæ: sed iniuria temporum, vel malitia hæreticorum, perierunt; fiet Officium sicut solebat aliàs fieri, dum extarent eorum Reliquiæ. Sic ibi. Post quæ sic concludit: Placet nihilominùs addita à nobis restrictio. Sed cum ratio ab eodem adducta pro casu continuati Officij generalis sit, scilicet non esse par credere sanctos idcircò desistere à patrocinio, quod susceperant, videtur iuxta illam dicendum agi de illis posse, etiamsi destitum à celebratione fuerit. Deinde vt destitum fuerit caussa esse potuit ignoratio iuris ad continuationem, quæ facit inuoluntarium, impedimentum eatenus inducens; & sic constans Iuris dogma impedito non currere tempus, vt ex Surdo, Turrecremata, & Antonio Gomez probat Marius Antoninus lib. 1. Resolut. 84. n. 5. Prætereà Ceremoniale Monasticum, non vnius aut alterius sententiam continet, sed communem, & generaliter receptam, & ita valde probabilem; quod & præfatus Auctor videtur agnoscere, dum nihil in contrarium statuit, sed placere tantùm restrictionem à se adhibitam protestatur. Pro quo insu
per arguere possumus excommuni alia & receptissima sententia, pro qua Doctores quamplures adducit P. Castrus Palaus Tomo 1. Tractatu 3. Disput. 4. Puncto 18. num. 3. asserentes priuilegium per non vsum non amitti. Cùm ergo posse de sanctis celebrare, etiam quando eorum Reliquiæ interierunt, rationem priuilegij habeat generali facultati de insignibus Reliquijs annexam, etiamsi eius vsus cessauerit, quacumque ex caussa, non ideò cessasse censuendum est, cùm ex ijs sit, de quibus communis dicta sententia procedit, de ijs scilicet, quæ non sunt in præiudicium tertij, sed purum fauorem important; & fauorem quidem, ex quo magna erga fideles resultat vtilitas, dum sanctos celebrant summo fauore dignissimos, & summis etiam fauoribus ipsos, qui se glorificant, prosequentes. Ineffabile fidelibus
Paschasius Abbas.
præbere patrocinium creditur, quod dictum à Paschasio Abbate Corbeiensi Præfatione in Paßionem SS. Ruffini & Valerij. Et de vestis exigua particula, aut modico resoluti corporis puluere, circa quæ celebratio est nulla, cùm desit insignitas, vt quot ac quanta beneficia ex celebratione nobis valeamus promittere ratione insignium Reliquiarum, licet modò non extent, indubij inde colligamus.
Loading...