E.

E.

ECCLESIA.

ECCLESIA.

Vide Verb. Ædificium.
De violatione ratione vsus Matrimonij.
447
*IN Hospitali D. Annæ huius Limanæ
ciuitatis est separata mulierum infirmaria, in qua est Altare pro celebratione Missarum. Contigit autem vt œconomus ibidem per dies aliquot cum vxore dormiret. Vnde & dubium emersit an locus fuisset violatus, & ita reconciliatio necessaria. Et responsum nulla opus fuisse reconciliatione, quia locus talis ex illis non est, qui, licet benedictione aliqua sit præditus, ad eum pertineant, quæ pro reconciliandis Ecclesijs à Iure sunt Canonico præstituta: debet siquidem esse ad diuiua officia primariò deputatus, vel ad fidelium sepulturam, vt tradit P. Henriquez lib. 2. de Pœnitentia cap. 6. nu. 5. in Glossa lit. L. vnde non obstat Missæ celebratio, cùm id ex primaria destinatione non accidat. Sic Auctor, in quo vix occurrit quod addere debeamus, nisi velimus materiam, quæ hîc tangitur, per otium pertractare, cùm tamen otium non suppetat, neque communes materiæ sint ex professo discutiendæ.
448
*Sed argui potest, nam licet locus dictus
non sit primariò pro celebrandis Missis destinatus, per consequentiam tamen etiam destinatus pro ipsis sua cum benedictione, ac celebratione ipsa aliquomodo consecratus: ergo coniugali vsu violatur. Illatio ostenditur: nam hac de caussa censetur Ecclesia violata, ex eo scilicet quòd benedicta sit, & sacrificio Eucharistico sanctificata, cui inferri censetur iniuria commercio carnali: circa quod parùm videtur referre quòd locus sit amplior, cùm etiam breuiorem maiestas Christi condecoret, & sit eius gloriæ, licet occultæ, sacrarium. Ad quod respon
deo reuera ita apparere, vt in argumento dicitur, & dignitatem sacrificij talem esse, vt meritò id, quod videtur concludi, disponere Ecclesia potuisset: conuenientius tamen oppositum visum esse, quando tantùm ex priuilegio celebratio sacrificij contingit in loco ad ministerium aliud deputato, cui benedictio etiam veluti per accidens impenditur, neque sufficiens est, vt violata enormiter censeatur: sic enim & domus noua benedicitur, sicut & nauis, in quibus si ea fiant, quibus violata censetur Ecclesia, minimè reconciliatio est adhibenda, quia non talis sanctificationis gradus illis ex intentione Ecclesiæ confertur, vt violatio eo debeat ritu depelli, qui ab ipsa est pro alijs institutus. Quemadmodum Calix & Patena consecrationem amittunt, quando ita deformantur, vt seruire in Sacrificio nequeant licet respectus ad contactum Christi Corporis & Sanguinis perseueret, quia consecratio ita est ipsis attributa, vt non cùm deformatione consistat. Et idem est de Altari, seu Ara, ac vestimentis sacris, Ecclesia ergo à Spiritu sancto edocta ita ritus Sacrarum benedictionum dispensat, vt conueniens ipsi videtur: vnde ratione Sacrificij Eucharistici non vult ità loca sanctificata censeri, ex quo humanus vsus in multis impediretur, cùm sint ad alios destinata. Et in Infirmaria multa quidem sordida & indecentia miscentur, à quibus Christi familiaris benignitas non abhorret, vt animarum saluti consulat, & corporum etiam felici statui prospiciat, assuetus in sordidis ventriculis recipi, & graueolentibus buccis, diuinitatis prærogatiua, quæ in huiusmodi cùm sit, non minùs quàm in cælorum throno gloriosa consistat. Descendit ad inferos. Non corpore,
sed anima: nam quod ad corpus attinet descensui alteri reseruabat, quando scilicet in hominum erat stomachos descensurus. Tunc meliori sensu dicere illi possunt, quod alias ij, de quibus Prouerb. 1. v. 12. Deglutiamus eum sicut infernus viuentem, & integrum quasi descendentem in lacum.
Prouerb. 1. v. 12. & 13.
Sed & quod sequitur quadrat aptissimè: Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spolijs. v. 13. Quòd si amanter excipiatur ille, ille erit gratissimus ipsi descensus. Fortis
Cant. 8. v. 6.
est vt mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio. Cant. 8. v. 6. Circa quæ non vacat prolixior excursio, licet tetigisse non pudeat alterius generis tractationem molienti, quando Spiritus vbi vult
Ioan. 3. v. 8.
spirat, expeditque vt quod sequitur, sibi dictum Scriptor ingenuus arbitretur: Et vocem eius audis. Sic audiendo, vt non frustrà tanti vox Magistri aures internas excitarit.
ELECTIO.

ELECTIO.

De electione cuiusdam Prælati cum peculiaribus circumstantijs. Vbi de subornatione.

S.Pius sanctissimus Pontifex in quodam Motu
Pij V. Motus proprius.
proprio, qui incipit Pastoralis officij, de electionibus agens sic ait: Qui verò in electionibus omnibus, vel ante eas per sex menses, per se, vel per alios subornauerit, excommunicationis sententiāsententiam ipso facto incurrat, à qua nisi à Summo Pontifice pro tempore existente, præterquàm in mortis articulo, absolui non poßit: ac voce actiua & paßiua perpetuò careat subornatus, vel alius, pro quo subornatio fuit. Et qui subornantem non detulerit, eamdem pœnam incurrere censeatur. Hæc cum ita se habeant, rogatum.
Primò, quid nomine subornationis intelliga
Iuxta illum dubia proposita.
tur.
Secundò, quid sit deliberare, siquidem in Religione quadam sic est statutum: Vocales venient ad Conuentum Capituli in vigilia vigiliæ, vel hora prandij, & deliberent vsque ad sequentem diem.
Tertiò, quid iuris futurum, si Elector quidam peculiari auctoritate pollens alijs Electoribus persuadeat vt ipsius amicum eligant, promittens quibusdam officia, & perterrefaciendo quosdam, qui erga alium erant propensi; & illius iudicio erat minùs dignus, quem & ita ex authorauit, vt sic indignitatem eius ostenderet, quòd annihilationis nomine infamatio ipsius fuerit compellata. Et responsum.
450
*Ad Primum subornationis nomine intel
ligi solicitationem Electorum, vt pro indigno suffragentur, aut minùs digno: siue pro eo, cuius non consideratur dignitas vel indignitas; vel an magis aut minùs dignus sit, solo erga personam affectu dominante. Quod ex eo ostenditur, nam subornare semper sumitur in malam partem, vt ait Cardinalis in Clement. de testibus. Et Syluester verb. Subornatio, apud quem est infor
Syluester.
matio facta de veritate tacenda, & falsitate dicenda. Et dicitur subornare quasi subtus in aures aliquid malum ornare, & sub colore ponere. Prætereà, quia huiusmodi statuta, quæ subornationes in electionibus prohibent, eo præcipuè diriguntur, vt vexationes contra iustitiam impediantur: etsi electiones circa Ecclesiastica officia versentur, etiam intenditur Simoniæ deuitatio in eo, qui pro votis subornatione vtitur, non considerans an dignus vel indignus sit, siue magis aut minus. Colligitur ex Nauarro in Extrauag. Gregorij XIII. de datis & acceptis pro iustitia, in qua prohibetur pactum de dando aut accipiendo aliquo pro iustitia aut gratia. Et in Notabili 9. nu.
Nauarrus.
16. cùm priùs sic dixisset: Petitio facta ob caussam, scilicet vt iudex rectam iustitiam faciat, non est prohibita regulariter iure naturæ vel humano. Et Regulariter ait, vt stet exceptio quando datur pro re spirituali; tunc enim Simonia est, vt ipse exponit. Cùm inquam sic dixisset, statim subdit: Pactio etiam facta ex tertia caussa, & ad persuadendendum iudici, quod cupit, non considerando an sit iustum, nec ne, est prohibita iure uaturalinaturali &c. Quod & colligitur ex ratione ab ipso Nauarro adducta (licet in alia materia) quia non solùm est illicitum procurare vt quis Dignitatem aut Præbendam obtineat, quem ego aut indignum, vel minus dignum esse scio, sed etiam quando nescio an magis, vel minùs dignus sit.
451
*Ex quo infertur Religiosum, qui zelo
communis boni Electoribus persuadet, vt eum eligant, quem id mereri sibi habet persuasum, idque præ alijs, non incurrere in Censuras Motus proprij, de quo suprà, quia actus huiusmodi est bonus, vt ait S. Thomas 2. 2. q. 62. art. 2. ad 4. vbi ait quòd iustè impedit alij Præbendam, qui intendit honorem Dei, vel vtilitatem Ecclesiæ procurat, vt detur alteri personæ digniori: & certum est excommunicationem sine peccato incurri non posse. Et idem intelligendum, si vota procurauerit pro eo, quem scit esse æquè dignum. Quod confirmatur ex Nauarri doctrina Notabili 10. vbi ait non comprehendi in prædicta Extrauaganti dationem rei paruæ, quia hæc non est mortifera: nec sufficit quòd sit mortifera secundùm suam intentionem, nisi etiam secundùm rem, ita vt sit tanta quæ notabiliter moueat, vel probabiliter præsumatur mouere, & flexura à recto recipientem: nam datio minimæ rei, quæ creditur non motura iudicem, vel auctorem gratiæ, non meretur has pœnas, quia in ea cessat ratio finalis huius Extrauagantis. Vbi est animaduersione dignum hic Nauarrum procedere supponendo in huiusmodi Extrauaganti prohiberi actiones aliquas, in quibus Simonia non est, quia sine animo emendi aut vendendi rem spiritualem exercentur, vt ex eodem constat ibidem. Videatur Couarrubias Regula peccatum p. 2. §. 7. nu. 8. Conclus. 1. Et hoc pro foro conscientiæ accipiendum, nam in exteriori aliter iudicabitur, & in excommunicationem incurrisse Religiosum præsumetur.
452
*Ad Secundum, deliberare est Religio
Quid deliberatio.
sos, vt secum recogitantes, vel consulentes alios, qui de eligendis sinceram possint informationem exhibere, videant & considerent quis sit dignior. Et quòd consulere alios liceat, extra dubium est: cùm contingere possit aliquos esse benemeritos præ alijs, quod tamen sit nonnullis ex Electoribus minùs notum, vnde indigent notitia ampliori informationibus obtinenda.
453
*Ad Tertium, si perterrefaciens credebat
eum, in quem Electorum voluntas propendebat, esse digniorem, in Censuras incurrisse. Et quòd attinet ad vexationem, seu annihilationem, quam vocant, competitoris, si falsum aliquid est impositum, manifestum est ad famæ restitutionem, qui sic deliquit, obligari, sicut etiam ob occultorum defectuum propalationem. Sed pro ablata Prælatura obligatio satisfactionis est nulla, si medijs præfatis electus erat dignior: quamuis pro certo habeat eum, quem iniquis informationibus perculit, nisi ipse obstitisset, fore vt eligeretur. Et ratio est, quia licet contra iustitiam deliquerit infamatione prædicta, sed non in ordine ad Prælaturam, quæ infamato minimè iure debebatur sed digniori. Nihilominùs (sic concludit Auctor scribens propria manu) erit obligatus, quandoquidem eam abstulit, annihilatione contra iustitiam, licet alius eam meliùs merebatur. | Electus autem non tenetur renuntiare, nisi se recognoscat indignum, etsi alij suppetant digniores, si nihil aliud, quàm quod est dictum, interuenit. Sic ille.
454
*Vbi quod ad subornationem attinet mi
nùs fideliter ex Siluestro haustam, sic enim ille: Subornatio secundùm Lau. & Zen. vt refert Cal. (Calderinus equidem, non Cardinalis) in Clement. de testibus est de aliquo falso exprimendo, & vero tacendo, in testimonio testis per aliquem facta informatio. Et dicitur subornare, quasi subtus in aures aliquod mali ornare, & sub colore ponere, vt in Authent. de testibus. §. Quia verò. Sic ille, de subornatione vt ad præsentem caussam pertinet, sicut & ad alias, minùs accuratè locutus, cùm constet subornationem non ad solos testes referri, sed ad plures alios, qui modis indebitis possunt ad aliquid contra fas & ius faciendum induci; non quidem minis, sed muneribus, obsequijs, & adulationibus, seu promissis, clam fieri solitis: quod & in testibus potest accidere, vnde & Tullius pro Roscio, & Cæcinna sic locutus. Et latiorem verbi huius vsurpationem Latinæ linguæ magistri tradunt, & primariam eius significationem nihil præ seferre damnabile, cùm subornare idem ac laudare, & honorare sit, & ornare item sine mysterio aliquo ex præpositionis additione. Quia verò illa addita verbis solet suam significationem retinere, ad clanculariam negotiationem potest conuenienter deriuari, reiecta leuiuscula illa interpretatione de subtus in aures &c. Pro qua non video quomodò potuerit Authentica præfata citari, in qua verbum tale non extat, aut nomen subornationis, cùm tantùm dicatur. Neque per aliquem dolum, aut machina
Authent. de testib.
tionem, vel artem, quartam testium productionem petit fieri.
455
*Quidquid autem de generali significa
tione sit, iuxta quam possit verbum dictum, & ex eo formatum nomen ad honesta & licita applicari, in iure tamen & Doctorum vsu in malam partem aduocatur, vt superiùs dictum, & ita resolutio tali fundamento innixa satis verosimilis comprobatur, si reuera zelo boni communis est peracta, & ita dignioris, à quo bonum huiusmodi pendere credebatur, pro quo & stant Emmanuel Rodericus Tomo 2. qq. regular. q. 57. arti. 1. Pasqualigus Decis. 155. qui adducit Naldum, sed hic Auctor verb. Eligere nihil tale ha
Naldus.
bet; cùm tamen n. 25. sic dicat: Electiones superiorum & Officialium quorumcumque faciendæ sunt à Regularibus seclusis quibuscumque subornationibus sub pœna excommunicationis latæ sententiæ cum reseruatione. Pro quo exhibet Constitutionem Pij V. prædictam. Tenent etiam Sotus est Corduba cum alijs adductis à Sanctoro in Examine pœnali Cap. 15. q. 4. Ioannes Franciscus Giragus de Regimine Regularium Parte 1. Dub. 6. n. 42. Portel verb. Subornatio nu. 2. Nauarrus lib. 5. Consil. Tit. de Constitut. Cons. 7. nu. 7. fol. 139. Samuellius de Elect. Contra. 2. controu. 10. dist. 1. Fr. Antonius à Spiritu Sancto in Directorio Regularium Parte 3. Tractat. 5. Disput. 2. nu. 117.
456
*Sed sententia prædicta cum circum
stantijs propositis nescio an sit alijs placitura, quam neque Auctores allati videntur ijs stantibus comprobasse. Et quidem Lezana Tomo 4. in
Lezana.
Additionibus ad Consulta Theologica &c. Consulto. 53. nu. 19. & 20. ita scribit: etsi enim iuxta aliquos Doctores procuratio suffragiorum pro se vel prò alijs licita sit, quando respicit bonum electionis, quod contingit quando pro digniori fit, pro vt tenent Rodriguez &c. Nihilominùs quia vt ipse (Sanctorus) latiùs prosequitur, generaliter à Summis PontificihusPontificibus procuratio votorum pro electionibus interdicitur; & talis procuratio sæpiùs ex ambitione, quàm ex charitate procedit, ideò nullatenus est admittenda: nisi quando quis humaniter & blandè modo quodam ciuili sine importunitate, & sordidis instantijs, vt ipse Sanctorus loquitur, suffragia procuraret. Quia non subornat, qui licitè rogat. Quod in casu præsenti minimè contigit, vt ex dictis, & dicendis liquidum fiet. Sic ille, de casu locutus non absimili.
457
*Giragus suprà ita loquitur: Quando
Ioan. Franciscus Giragus.
Pontifices prohibent subornationes, semper debent intelligi de mala, vt insinuant Rodriguez &c. Addit etiam Portel vbi suprà malam posse fieri voce, donis, minis, precibus, & similibus. Addo ego quòd sub mala adhuc, comprehendi debet bona, quando ex illa sequitur principium factionis &c. & Dub. 25. nu. 135. sic post alia: Nec obstat quòd amici & conciues sint meliores, quia eo ipso quòd incipiunt seditiosè se habere, fiunt omnibus peiores: maximè quia dignioritas secundùm magis & minùs mendicatur ab vtilitate boni communis, quæ per istas vniones seu diuisiones non insurgit, immò destruitur. Sic ille Diui Augustini pro eo auctoritatem attexens.
458
*Franciscus Bordonus Tomo 4. Resol. 131.
Franciscus Bordonus.
hæc habet n. 1. Ambitiosa electio est illa, quæ pretio, aut precibus, vel pacto obtinetur. Nomine pretij venit quodcumque pecunia æstimabile, ex quo electio vocatur Simoniaca &c. Nomine verò precum veniunt fauores, subornationes, persuasiones ad effectum, vt quis obligetur, siue sit dignus, siue indignus; dignus enim aliàs, ex hoc quòd per se, vel per alium, & indirectè quærit dignitatem & Officium, reddit se indignum, quia se ostendit ambitiosum, & ideò qui se ipsum ingerit, repellendus est. Cap. Sicut 3. 1. q. 6. Sicut per alium, fauore & subornatione. Cap. Per inquisitionem. 26. de elect. Hæc dictus Auctor.
459
*Eligius Bassæus Tomo 1. Verb. Electio.
Eligius Bassæus.
n. 14. Sic statuit: Non minùs incommoda nascuntur ex subornatione, quam qui exercet, iudicat bonam, siue verè bona sit, siue apparenter tantùm, quàm ex ea, quæ manifestè mala est: ergo vtraque est prohibita: Deinde lex generaliter loquens generaliter debet intelligi. Et Concilium Tridentinum præcipit electionem fieri per vota secreta: sed qui alium subornat pro aliquo, votum suum ipsi satis euidenter insinuat: ergo vtrumque prohibitum est. Sic doctus Auctor, cuius est consideratione sententia dignissima, dum non minora incommoda ex bona, quam ex mala subornatione oriri ait; cui testi omni maiori exceptione credendum, quidquid dicat Giragus. Dub. 7.
460
*Fr. Antonius à Spiritu Sancto suprà nu.
111. contra Bassæum & Crousers ab ipso citatum affirmat non esse malùm, immò esse sanctissimum suadere Electoribus virtutes veras, quibus eligendi ornantur, vitia ac nota, quibus notantur, vt dignus indignis, & dignior minùs | digno præferatur; ad hoc enim præuij tractatus conceduntur, pro quo Auctores congerit. Et n. seq. eos non esse Pontificijs Constitutionibus prohibitos asserit. Subdit autem sic n. 113. post limitationem priorem de factionarijs: Limita secundò, nisi publicatio fiat (virtutum scilicet & vitiorum) ex consensu seu opera ipsius eligendi, nam tunc talis tractatus vt ambitiosus tenendus est. Cap. Per inquisitionem de Elect. Sic ille, qui immerito Bassæum vt sibi aduersantem, inducit, sicut & Crousers ab ipso adductum; nam id ipsum, quod ille de tractatu statuit cum Diana Parte 2. Tract. 2. Resolut. 35. & Molfesio in Summa Tomo 1. Tract. 6. Cap. 16. n. 147. quos idem P. Antonius ex Giraco allegat. Et vers. Ceterùm eamdem limitationem exhibet ita loquens: Dummodò hoc
Bassæus.
non efficiatur ex consensu, seu opera ipsius eligendi, sed sponte ab Electoribus propter ipsius merita. Nam si talis tractatus efficeretur per ipsum, vel per alios, esset tractatus ambitiosus in Iure prohibitus, vt pactionalis, conuentionalis, conditionalis. Sic Bassæus. Et pro casu, de quo agimus idem Fr. Antonius sic scribit nu. 99. Preces importunæ, maximè per
Fr. Anton.
sonæ grauis, & superioris, quæ non solùm inducant ad eligendum, sed etiam ad non sponte & liberè eligendum, reddunt electionem irritam. Pro quo Dianam, Samuelium, Portel, & Lezanam producit, & posset alios plurimos, qui & videndus pro metu, & coactione. n. 83. & seqq.
461
*P. Pellizarius Tomo 1. Tract. 7. num. 30.
P. Pellizar.
post exhibitum Motus Pij V. tenorem ita subdit: Vbi notandum per subornare non intelligi conferre ad inuicem quis sit dignior vt eligatur, idque allegando rationes ad inuicem pro vtriusque meritis; immò nec simpliciter petere ab alio vt det suffragium pro tali indigno, aut minùs digno, nullis minis, precibus importunis, aut muneribus adiunctis, nullaque adhibita persuasione. Cùm enim subornare sit persuadere aliquid verum, vel falsum, in bonum aut malum finem, vt definit Cardinalis apud Rodriguez to. 2. q. 56. arti. 1. & alioqui simpliciter petere modo dicto non sit persuadere; constat in propositis casibus non interuenire subornationem, adeôque nec incurri pœnas hîc relatas. Sic præfatus Scriptor, vt alios omittam.
462
*Iuxta hæc ergo Resolutio præfata non
videtur posse sustineri, si præsertim Religiosi illi ex Religione aliqua sint, ex ijs de quibus Motus proprius dictus in speciali procedat. Quamquàm & sint qui velint illum ad omnes Religiones extendi, quæ communicationis indulto potiuntur, cùm sit reuera fauorabilis, vtpotè consulens maiori bono, & damnis certis occurrens, quæ omnium maxima esse possunt, si in electionibus iustitiæ & charitatis leges violentur, quod sine magnis scandalis nequit euenire. Et ita iudicat P. Pellizarius suprà nu. 35. Contrarium tamen amplectitur Bassæus cit. nu. 14. vers. Circa quas cum Sigismundo à Bononia; quia cùm sit pœnalis, est consequenter odiosus; & communicationis gratia non pro odiosis est, sed pro fauorabilibus attributa, vt tradit Fr. Emmanuel Tomo 1. qq. regular. qq. 55. ar. 17.
463
*Addit autem idem P. Pellizarius citato
vers. non videri esse in vsu saltem quoad plures Religiones, & ideò videre abrogatum. Contra quod obijci potest Decretum Clementis VIII. inter illa, quæ pro reformatione Religionum edidit die 26. Maij. 1593. & est, numero 35. tenoris sequentis: Vt omnis officiorum ambitus occasio præcludatur, caueant omnes à directa vel indirecta votorum seu suffragiorum procuratione, tam pro seipsis, quàm pro alijs, tum in Capitulis locorum, tum
Clemens Decretum.
in ceteris præsertim Generalibus Capitulis, aut Congregationibus, seu alibi. Quicumque secus fecerint, præter alias pœnas & Censuras hactenus contra huiusmodi ambientes inflictas, quas in suo robore permanere volumus, in pœnam priuationis officiorum, quæ obtinent, eo ipso incidant, & ad futura quæcumque pariter inhabiles habeantur, super quo cum eis dispensari à nemine poßit, nisi à Nobis, vel successoribus nostris, pro qualitate culparum grauiùs etiam plectantur. Porrò supra dictas omnes pœnas ad complices, ac simpliciter scientes, & non reuelantes extendimus. Sic Pontifex. Vbi Censuras hactenus positas suo in robore permanere decernit, Censuras inquam, quæ sint omnibus Religiosis communes; aliàs non videretur sufficienter de necessario prouisum remedio, & fieret distinctio, & acceptio personarum, grauatis quibusdam præ alijs, cùm talis æqualitatis ratio nulla proferatur. Nullæ autem inueniuntur Censuræ præter allatam excommunicationem confirmatam à Gregorio XIII. in Bulla, quæ incipit. Consueuit Romanus Pontifex die 8. Septemb. 1573. sicut Decretum prædictum à Paulo V. & Vrbano VIII. Vnde Lezana in Consilio citato nu. 6. & seqq. vti generalem huiusmodi Censuram agnoscit, scribens Romæ, & pro voto à Congregatione sacra requisitus. Et licet non desit, quod possit huic argumento responderi, reuera tamen fortissimum est, vt à Nobis roboratum: neque abrogationi locus est, vbi tot Pontifices post Diuum Pium in id videntur conspirasse.
464
*Iam quod ad Secundum attinet, de quo
nu. 452. de tractatu inquam pro deliberatione, adeò illum necessarium quidam reputant, vt sine illo electionem non futuram validam arbitrentur. Pro quo Bordonus suprà Quæs. 2. adducens
Bordonus.
Antonium de Butrio dicentem tractatum esse de substantia electionis, sicut est de substantia alienationis. In Cap. Cùm inter. & in Cap. In caußis, de elect. Quomodò enim ait ille legitima electio fieri potest à vocalibus, nisi priùs inter se discurrant & iudicent quinam digni sunt, vt excludantur indigni, & inter dignos assumantur digniores? Sed hoc nimis videtur rigidum, quia stare potest vt plures ex Electoribus sufficientem habeant notitiam eligendorum, & vt sint aliqui minùs circa id instructi, peccabunt equidem grauiter in electione cœco impetu procedentes, sed non ideò erit electio irrita, quia nullum extat ius, vnde hoc possit comprobari. Et quidem cùm electio sit per vota secreta futura, neque regulariter loquendo sciri possit quanta cum notitia eligendorum singuli Electores processerint, & vbi vnus aliquis omnia suffragia non tulerit, cuinam adhæserint, nihil circa electionem nouandum, neque Electi conscientia eo ex capite perturbanda. P. Pellizarius Tract. 9. Cap. 2. n. 20. affirmat tractatum esse regulariter necessarium ob rationem dictam comparandæ notitiæ, ex quo fit ad substantiam non pertinere. Neq;Neque vnquàm ad infirmandam electionem, contra aliquem ex | hoc capite quidquam intentatum, quod ridiculum prorsus haberetur.
465
*Circa Tertium maior est difficultas,
dum valida electio eius, de quo agitur, affirmatur, contra quod militat satis doctum Magistri Lezanæ Consultum, de quo nuper, sicut & alia ex dictis, etiam eo non inducto, quod ad competitoris illius spectat vexationes. Et hoc quidem interim omisso, vt saluari possit electio non obstante subornatione faciunt sequentia. Primum, admissa etiam excommunicatione non irritari electionem, quia quando in Iure irritatio statuitur, sermo est de electione ad Beneficia: Prælaturæ autem Regulares Beneficia non sunt. Sic Bordonus suprà n. 4. iunctis ijs, quæ habet Resol. 26. nu. 33. Quod quidem cùm probabile sit, deseruire præsenti posset instituto. Secundum. Quia stante maiore dignitate ex parte electi, illa ex iustitia electio debebatur: Atqui cooperari in ordine ad hoc vt quis id, quod sic debetur, obtineat, contra iustitiam non est, quia tantùm habetur ex eo vt alij faciant, quod facere ex iustitia debent, in quo licet in modo esse possit excessus, non tamen in substantia, vt cùm quis cogit aliquem vt soluat modis indebitis, solutio enim tunc stabit sine obligatione aliqua restitutionis quoad substantiam debiti, licet circa modum aliqualis esse possit obligatio. Tertium. Quod ad promissiones officiorum spectat, cùm dicitur Elige me in Prouincialem, & ego eligam te in Guardianum, vel Priorem &c. si ita fiat, & mortaliter peccari contingat, non inducit obligationem restitutionis, vt cum Patribus Reginaldo, Lessio, Sancio, & Aragon, ac Petro Nauarra, probant Diana Parte 4. Tract. 4. Missal. Resol. 155. & Giragus suprà n. 56. quod & in permutatione Beneficiorum, & reseruatione pensionis propria auctoritate similiter asserunt, in quo maior esse difficultas poterat. Quartum. Quod ad minas spectat, videtur sustineri posse, quia est vim vi repellere, dum eligi indignus aut minùs dignus, cum sequacibus contendit: qua ratione monopolium contra monopolium obijci potest, vt cum Samuellio tenet Fr. Antonius â Spiritu Sancto supra nu. 119. ex eo quòd monopolium moralem vim infert, quam tamen non infert subornatio, & ideò contra illud defensio licita est; sed vnum ex medijs idoneis ad illius defensionem est alterum monopolium: ergo licet illud adhibere: vna enim vis moralis alia vi morali expellitur. Sic illi.
466
*Quod autem ad infamationem compe
titoris pertinet, qui reuera fuisset electus, nisi infamiæ labes obstitisset, cum aliàs non esset indignus, videtur equidem maioris esse momenti, quia contra iustitiam directè actum, & nemo potest à gratuita etiam donatione repelli falsa impositione defectuum, ex qua oritur obligatio restitutionis, vt est Doctorum communi sensu firmatum dogma: licet P. Sa verb. Restitutio nu. 22. quosdam aliter censere dicat, de illo loquens, qui testamentum curauit mutari etiam dolo. Propter quod aliqui sententiam istam eidem tribuunt, cùm tamen reuera contrariæ & receptissimæ potiùs videatur adhærere, sic subdens: At alij istum teneri dicunt, quia contra iu
P. Sa.
stitiam faciens læsit. Sic ille: Quod adeò verum aliqui reputant, vt etiam sine vi & dolo retrahentem à Beneficij collatione, aut Cathedræ, vt detur digno, prætermisso digniori, ad restitutionem teneri satis verosimiliter arbitrentur ex quibus P. Vasquez Opuscul. de Beneficijs cap. 2. §. 3. dub. 19. n. 140. Alij videri apud Dianam possunt Parte 3. Tract. 6. Miscellaneo Resol. 34.
467
*Sed Auctor idem Resol. præcedenti ita
in fauorem sententiæ negantis statuit: Vndecimò, Si aliquis dignus spem habebat ad obtinendum aliquod officium, vel beneficium: & tu fraude & vi illum impediuisti, vt conferretur digniori, multi putant te teneri ad restitutionem, quanti illa spes illi valebat, sed verius est te non teneri. Sic ille, ex fundamento, de quo ibi, non violatæ iustitiæ, quandoquidem impeditus proprio est iure iustitiæ, stante iure dignioris, destitutus. Neque opponi pro casu præsenti potest, in eo vim non illatam ab Electo, sed à tertio: id enim minimè potest obstare, quandoquidem in hoc non attenditur ea diuersitas, eo quòd quando impeditio violenta accidit, si iniusta sit, eodem modo damnificatur, qui à consecutione boni remouetur, vt notauit P. Gaspar Hurtadus Disput. 5. de Restitutione Difficult. 13. vers. Circa quam. Post P. Lessium lib. 2. de Iust. Cap. 72. nu. 123. licet eum non citet. Ergo quando de iusta agitur, non poterit discrimen illud eidem obstare, quia in nullo distinctionis membro diuersa apparet ratio, cùm vtrumque ad depellendam potiùs iniuriam dirigatur. Quando ergo vis non obstare dicitur, in qua est iniustitia neque infamationem obstaculo futuram indicatur, quia & in illa etiam iniustitia, & genus quoddam vis, quæ Electoribus infertur eo ipso deterritis, & consequenter ei, qui ab obtinendo beneficio submouetur; cui tamen ob grauem famæ læsionem satisfactio est plenissima deferenda.
468
*Ex quibus consequenter habetur ele
ctionem non esse irritam, quandoquidem ratione illius nulla est restitutio facienda secundùm supra dictas probabiles positiones. Quòd cùm ita noster Auctor protulisset, id addidit quod nu. 453. suismet verbis dedimus, & hoc loco vti apud ipsum extant exhibendo, sic enim ille: Però si estarà obligado, si puesto que se la quitò aniquilandole contra Iusticia, y que esoluoesotro la merecia mejor. Vbi non apparet congruus sensus, nisi dicamus pro illo: Y que, reponendum Aunque. Itaque sententiam, quàm priùs fuerat amplexus, videtur reuocasse, vt sit ex illis vnus, de quibus Diana, quamuis in antiquioribus Scriptoribus non inueniatur ea quæstio ita exactè ventilata. Licet autem ita Auctori placuerit; id quod ab ipso priùs statutum, sua probabilitate non caret, quia & ratione fulcitur, & auctoritate decoratur. Sic enim tenent P. Lessius suprà nu. 126. cum Couarrubia ad Regulam Peccatum, par. 1. §. 7. nu. 8. & Michaele Salonio, q. 62. arti. 2. Controuers. 15. P. Azor Parte 2. lib. 6. Cap. 15. Quæs. 16. vers. His positis, in fine. P. Thomas Sancius lib. 2. Consil. moral. Dub. 49. nu. 14. P. Palaus Tractat. 13. de Beneficijs, Disput. 2. Puncto 11. §. 5. nu. 5. Cardinalis Lugo Tomo 1. de Iust. Disput. 18. n. 97. vbi solùm obligationem inter æquè dignos admittit. | Bonacina Tomo 2. Disput. 1. de Restitutione. quæst. 2. Puncto 12. nu. 7. vbi adducit P. Luisium Turrianum Disp. 16. (scilicet de Iustitia) Dub. 2. vt alios omittam.
469
*Potest tamen vlteriùs obijci eum, qui
pro eligendo ea, quæ sunt dicta, præstitit, eo ipso votum suum reddidisse manifestum, ex quo electionem esse nullam habetur in Concilio Tridentino Seßione 25. de Regularibus cap. 6. Ita vt singulorum eligentium nomina numquàm publicentur. Et si aliter fiat, irritam futuram statuit electionem. Ad quod tamen dicendum cum Barbosa, Emmanuele Roderico, Samuellio, & Pasqualigo, quos adducit & sequitur Giracus supra dub. 7. Concilium minimè esse contrarium, quia loquitur quando publicantur vota in ipsa electione, seu scrutinio, pro quo & complures refert Fr. Antonius à Spiritu Sancto suprà Tra. 5. Disp. 3. nu. 50. & quidem si id obstaret, non esset licitus ante electionem tractatus: in eo enim multi eo ipso quòd digniorem ostendant, & pro eo consulant, animum erga eligendum aperiunt: quod possunt sine vllo remorsu præstare: licet aliqui in hoc prudenti cautione procedant, vt informationes non obtrudant, sed rogati eligendorum commendent merita, vt sic fiant electiones
sincerè & candidè, ex ijs, quæ Spiritus Sanctus dignabitur suggerere, & ex informationibus cognita fuerint. Proinde nullus obtrudat informationes non petenti. Quæ sunt verba Formulæ Congregationis Prouincialis Societatis nostræ §. 22. & 25.
470
*Tandem circa Confirmationem sic ele
Circa confirmationem Electi.
cti nihil Auctor in speciali determinat, dicens id esse iuxta Religionum peculiares leges decidendum. Pro quo satis notabilem Conclusionem Giragus profert suprà num. 112. dicens tumultuarias Factiosorum confirmandas esse electiones, eo quòd veritas violatæ iustitiæ sit difficillimæ probationis, pro quo eleganter discurrit nu. 110. ad pœnam siquidem negandæ confirmationis delictum debet esse notorium, quod scilicet iuxta Iura & Doctores nulla possit tergiuersatione celari. Quæ autem difficultas non erit in probando factiosorum vitium esse notorium, eo quòd fortè non est rei permanentis, quia celatur in mente? Heu, heu, mille excusationes ac tergiuersationes inueniri possunt ad illud velandum, maximè quia, vt inquit Ro
Tomo 1. q. 1. arti. 1.
dericus, sub specie zeli committitur, vnde bonum apparens videtur esse illud velum, quod tegit notorietatem vitij: immò vitium ipsum. Fabricent suo nutu Prælati processum, examinent suo beneplacito testes: profectò depositiones erunt laudes eorum, qui fuerint electi, eligentium encomia, oppositiones contra aduersarios tamquam conturbatores pacis ac seditiosos, ac similia, quænam sententia ad eas depositiones erit à iudice proferenda? Nonnisi quòd huiusmodi vitium est verum in sua conscientia, in foro autem contentioso difficilis probationis, & rectè, quia in moralibus quod est difficillimæ probationis, reputatur impossibile vt inquiunt Syluester, & Tabiena. Impoßibile. Hinc est quòd Prælati non formant processus, nec vocant testes, nec proferunt sententiam ab ipsa difficultate instructi, & experientia moniti. In hunc modum Auctor dictus, quem secutus Fr. Antonius à Spiritu Sancto suprà num. 149. qui num. 147. satis grauiter & verè factionum damna perpendit. Quæ dum lego gratias Deo conor referre quàm maximas, qui me ab electionum turbamentis semotum, & remotum esse disposuit, eum inspirans statum, in quo pro eligendis Prælatis (si supremum excipias) nulla sunt Capitulorum dissidia, quia neque Capitula: damnanda minimè, cùm ab Ecclesia probentur, sed à Sanctissimo Fundatore vt minùs conuenientia depulsa: quam cælestem cogitationem vel ipsi, qui minùs comperiuntur affecti erga ipsius Religionem, extollunt, dum lamentabilem statum (sic duo citati loquuntur) occasione contentiosæ agitationis in electionum tempestate, quem experiuntur, accusant, & irremediabili collacrymatione deplorant,
471
*Scio ex præfatis alterum modum gu
Giracus Parte 2. n. 28.
bernationis Societati proprium non ita probare, eo quòd Generalis, à quo vno Prælaturæ omnes disponuntur, deberet esse paris cum D. Francisco puritatis, qui nullo nisi cælesti fera
tur affectu, nil carni & sanguini deferens, aut priuatæ propensioni. Sed reuera vt Francisci non sint, de Ignatiano spiritu, quos hucusque vidimus, tantùm hausisse comperimus, vt gubernatio felici cursu processerit. Quòd si aliqualis error, qui rebus in humanis deesse nequit, non frequens, neque ab inordinatione animi, sed ex inculpabili notitiæ defectu profectus. Vnde neque absurda illa incommoda, & tyrannicidij portenta peruisa, qualia ille in factionibus expertus Capitulorum occasionibus iteratis. Vnde euidenti possumus argumentatione concludere in caussa regiminis melioris. Nam illud est melius, ex quo minora inconuenientia proueniunt: Atqui ex regimine Monarchico Societatis ita accidit: ergo est melius. Maior est euidens, confessione omnium, & naturæ lumine ac ratione. Nam cùm regimen ad commune tendat bonum, quod plus habet boni, eo melius est: plus autem habet boni, quod minùs mali, & ita illud melius, ex quo minora oriuntur incommoda, quæ reuera sunt mala, mitiori vocabulo designata. Minor autem confessione præfati Auctoris ostenditur, & irrefragabili pro Nobis experientiâ, de quo nuper, cuius & testis est mundus pacificum regimen Societatis admirans sine ambitionum procellis, quæ vastos voluunt ad sidera fluctus. Iam pro suis Auctor prædictus audiatur: Nonne statutum, celebrandi electiones à Definitoribus ac Prouincialibus huius miseriæ Prouinciæ communitati plurimùm nocet? sanè quia offendit iustitiam commutatiuam non consulendo bono communi in cōseruationeconseruatione vnitatis & concordiæ, per quas conseruatur & augetur, nec non & distributiuam, quia multi & multi negliguntur & postponuntur. Et inferiùs. Lex de celebrandis electionibus à Definitoribus ac Prouincialibus ex eorum malitia destruit vtramque iustitiam commutatiuam & distributiuam, & respicit amicos & factionarios in proprium commodum, pacemque eijcit, discordiamque nutrit. Et nonnullis interiectis. Huiusmodi electio apud Patres fouet seditionem, rixas con|seruat &c. per quæ humana Societas dissoluitur; vnde satis dignoscitur malitiam superasse bonitatem legis, eiusque finem &c. Ideò pergit ille Conclus. 3. modum ostendens electionis sibi visum aptiorem, fructu nullo, eius enim Religio suo illo in regimine perseuerat. Quòd autem Prouincialium electio similibus sit obnoxia incommodis, ex addictis eiusdem verbis apertè concluditur, dum Prouincialium & Definitorum malitiam in aliorum Prælatorum electione deprehensam expendit: eo enim eligunt modo, quo & ipsi electi; si enim ij essent, qui esse debebant, nihil ab eorum esset malitia timendum. Est ergo ex euidentibus præmissis clarissima consequentia. Et quidem non videtur tutum, neque à bono ortum spiritu, regimini præfato Societatis quasi disconuenienti, & ex eo quòd singulare, improbando, contradicere, quandoquidem post maturam considerationem à tot sit Pontificibus approbatum & collaudatum, nec non ab impugnatoribus defensum, vt ex eorum Bullis compertum habetur, ac præsertim ex celebri Pauli V. alias referentis sub Data diei 4. Septembris 1606. ibi: Nihilominùs quia
nonnulli inquieti spiritus ad suam temeritatem promouendum perpetuitatem Præpositi Generalis dictæ Societatis in illius Constitutionibus statutam, & perpetuo vsu in dicta Societate, quemadmodum & in Religione S. Dominici sancitam & approbatam impugnare atque immutanda satagere veriti non sunt, & prætextu melioris gubernationis vnitatem eiusdem Societatis scindere, nationum collectionem (quæ ingens gloria dictæ Societatis est) dissoluere, atque in partes miserè dissecare &c. Iuxta quæ præfatus Scriptor, ne temeritatis eorum, qui Generalis perpetuitatem non sunt veriti impugnare, particeps haberetur, potuit equidem & debuit ab impugnationedesistere, sicut & ab approbatione P. Fabritius Britius abstinere. Pro quibus hæc satis.

Circa votum in Capitulo ex peculiari concessione Generalis.

472
*REligiosus quidam ex Indijs in Hispa
niam transfretauit, cui redenti Generalis concessit vt in Capitulo Prouinciali posset vocem actiuam habere, cùm pro eo alijs esset titulis destitutus, & dubitatum est an id fieri legitimè posset ob Decretum Concilij Tridentini Seßione 25. de Regular. cap. 6. prohibentis Prouinciales, aut Abbates, Priores, & alios quoscumque Titulares ad effectum faciendæ electionis constituere, cum illius secus factæ irritatione. Et responsum à docto Religioso id prorsus licuisse, cuius iudicio se Auctor noster conformauit. Nam mens legis ex proæmio intelligitur. Cap, Quia propter, de Elect. & l. fin. ff. de hæred. instit. & finis prædictæ legis inconuenientia vitari ex eo emersura, quod Prouinciales, Priores &c. ad effectum dictum crearentur, possent enim titulo amicitiæ, aut alio humano respectu constitui, qui eos eligerent, quos eligi neutiquàm expediret. Quod equidem in casu præsenti cessat, vbi constituens est Generalis ipse: & lex, quæ ad vitanda inconuenientia fertur, ijs cessantibus desinit obligare, vt ait Panormitanus Cap. Quoniam de probationibus. Item Concilium prohibet ne Prælati creentur, aut alij, qui Superioritatem habeant ad effectum electionis, nec videtur prohibere vocem Religioso in Capitulo concedi: nec debet pro vno casu lata ad alium extendi: nam in odiosis: vt lex ex vno ad alium casum extendatur, necessarium est vt in omnibus eadem sit ratio, vel æqualis, aut maior, vt ait Syluester Verb. Lex. quæs. 18. quod in præsenti casu non verificatur, quia maius inconueniens est Prouincialem, aut Superiorem alium constituere, quàm in concessione suffragij respectu vnius Religiosi: Superior enim maiorẽmaiorem habere poterit auctoritatẽauctoritatem erga Electores in ijs, quæ ad electionem spectant, mutatione Religiosorum. Quod autem attinet ad potestatem Generalis, anscilicet vocem conferre potuerit, affirmandum videtur, nisi pro eo in eius Religione extet prohibitio: præsertim in casu dicto, vbi id factum vt Religioso remuneratio aliqua deferretur pro laboribus & periculis in nauigatione obitis pro bono Religionis. Vbi adnotandum quando Concilium Titulares nominauit, eius fuisse mentem illos compreprehendere, qui superiores in Religionibus cùm sint, varijs nominibus compellantur.
473
*In qua resolutione id, quod dicitur de
Quid circa illam.
potestate Prælati ad concessionem pręfatampræfatam, non obstante prohibitione speciali, supponit talem esse prohibitionem posse, iuxta quam in casibus occurrentibus iudicandum. Credo tamen nullam talem esse, quia in ijs, quæ ad electiones spectant, satis Decreto Concilij esse consultum earum Capitula iudicarunt. Pro casu autem rarò superuenienti sapientum est consilio decisio reseruata: neque enim omnes possunt humana prouidentia comprehendi. Inde est vt pleni libri sint huiusmodi resolutionibus, quæ pro intelligentia Constitutionum, Regularum, & Decretorum euulgantur. Et grauiores omnes Religiones suarum Regularum graues & doctos habuerunt interpretes, in quorum eruditis Commentarijs casus plurimi discutiuntur, vnde & hic locum habere potuit an Generalis possit Religioso alicui gratiam in Capitulo actiuæ vocis impartiri? & posse qui
dem sufficienter probatum ad probabiliter procedendum, licet non sit penitus exploratum: quandoquidem si id licere dicatur Decretum Concilij magna ex parte potest elidi. Prohibentur enim in illo quicumque Titulares cùm in illis titulus legitimus non sit, neque vlla polleant auctoritate vt possint Electores suis placitis conciliare. Falsus ergo titulus remoueretur, ne sub fallaci specie suffragij potestas augeatur. Quod ergo prohibetur, suffragium est dispositione Prælatorum introductum. Est autem eiusdem considerationis quod hoc medio illo titulo fiat, an sine illo, cum eumdem effectum eodem modo Superior consequatur. Quoad hanc ergo partem Concilij Decretum eliditur, sicut per Titularium creationem. Et quidem multo id potius nam TitulariũTitularium creatio rarò accidere potest, & suis est difficultatibus implicata: pro concessionibus autem remuneratorijs frequentes occasiones occurrent, vt non vnus, sed plures eo munere decorentur.
474
*Vbi minùs consonum apparet quod de
Titularibus dicitur, eo scilicet nomine à Concilio comprehendi, qui in Religionibus diuersis titulis compellantur: contra id enim & ipse textus militat, & communis intelligentia contra|dicit. Pro quo extat Declaratio S. Congregationis apud Dom. Barbosam tenoris sequentis: Congregatio Concilij censuit omnes Titulares quamuis
principaliter ad effectum electionis constituti non sint prohibitos esse Decreto cap. 6. Seßion. 25. de Regular. ferre suffragium in electione Superiorum, Non tamen eos, qui Titulares perpetui sunt, habentes veros titulos suarum Ecclesiarum, à quarum posseßione vi excluduntur, vt sunt Priores Angliæ, Hungariæ, Ierosolymitani. Sic Congregatio satis aperte declarans quinam sint Titularium nomine comprehensi, ij scilicet qui veri Superiores non sunt. Et ideò iure suffragij destituti. Ex quo habetur etiam rationem illam discriminis superiùs adductam, ob potestatem scilicet Prælatorum, qua caret ille, cui à Generali ius suffragij tribuitur, generaliter loquendo, nullius esse momenti, cùm in Titularibus nihil sit ampliùs, vnde ratio videtur esse eadem. Et iuxta doctrinam, de qua nu. 472. quando ratio talis est, etiam in odiosis lex extenditur ad casum diuersum, sicut quando æqualis, & multò id potiùs quando maior, quod in præsenti accidit; nam vt diximus, creatio Titularis non ita est facilis, ac collatio vocis, quæ si pro vno licet, non est fundamentum vt pluribus denegetur. Est ergo cautè in huiusmodi concessionibus procedendum, quia fortè erunt qui ad Pontificem, vel Sacram Congregationem, rem deferendam iudicent, Capituli exitu non felici.

De Abbatissæ electione, inspicientibus suffragia scripta quatuor, qui assistebant electioni, Religiosis.

475
*ITa accidit vt Titulus continet, assiste
Casus proponitur.
bant enim electioni Abbatissæ in Monasterio Religiosis subiecto quatuor dicti: Prouincialis loco vnus, Secretarius & alij duo, qui omnes suffragantium vota in schedulis scripta, suis etiam proprijs adiectis nominibus, peruiderunt. Et dubitatum meritò an valida fuerit electio ob defectum secreti, quo inualida redditur, iuxta Decretum Concilij Tridentini Seßione 25. de Regular. Cap. 6. de qua dictum. n. 469, & responsum validam fuisse, nam suffragia prædicta pos
Et valida electio asseritur.
sunt dici secreta; secretum enim dici potest, quod adeò pauci sciunt, vt famosum aut notorium dici nequeat, vt tradit Nauarrus in Manuali Cap. 18. nu. 23. id colligens ex D. Thoma. 2. 2. q. 70. arti. 2. ad 2. & ex Caietano q. 11. arti. 3. Vnde notitia quatuor assistentium secreto non obstitit, quia ex illa non est res notoria reddita. Deinde quia quod Sacrum Concilium intendit id tantùm est, vt vota non fiant Communitati manifesta, sicut antea in aliquibus Monialium Monasterijs fieri solebat, aut inter ipsas etiam publicatis. Quod quidem ex præfata quatuor prædictorum inspectione timeri non potuit, quandoquidem ad secretum graui obligationis vinculo constringuntur, & ita inconuenientia vitantur dissidiorum & simultatum, quæ ex publicatione oriri poterant, & vitanda penitus Concilium accurauit.
476
*Prætereà Capite sequenti sic illud sta
Vlterior probatio ex
tuit: Is verò qui electioni præ est Episcopus, siue alius superior, claustra Monasterij non ingrediatur, sed
Concilium Trident.
ante cancellorum fenestellam vota singularum audiat, vel accipiat. Hæc Concilium. Vbi Monialis suffragatura non vetatur se prodere, & ad velum interponendum pro sui occultatione compellitur, & ita eius votum Prælato redditur manifestum, qui & ex voce eam agnoscere poterit. Immò hoc modò sunt necessariò recipienda, quando nescit scribere Monialis. Tandem Abbatissa prædicta in sui muneris possessione versatur, & in dubio non est spolianda. Et licet modus electionis prædictus non sit adeò Concilij intentioni conformis; quandoquidem propter inaduertentiam aut malitiam assistentium vota poterant publicari; nihilominùs ille circumspectionis defectus pro irritatione non sufficit, iuxta dicta. Sic qui suprà.
477
*Et est satis verosimilis resolutio, pro qua
sunt grauium Doctorum sententiæ, in quibus Nauarrus, Emmanuel Rodericus, & Castellinus apud Dom. Barbosam in Collectaneis ad citatum Cap. 6. num. 4. asserentium quando culpa & dolo totius, vel maioris partis Capituli vota publicantur, electionem esse nullam: non igitur quando nihil tale accidit, vt in casu, de quo agimus. Item si maior pars suffragiorum ostenderetur, vnde minor non obstabit, iuxta alios apud eumdem. nu. 5. nisi ratione eorum sequatur electio, ita vt publicatio sit caussa realis, vel præsumptiua electionis, quia videlicet aliqui suffragaturi pro alio in illum, cui publicata fauebant vota, eatenus inclinarint. Nihil equidem in casu nostro tale. Deinde apud eumdem. num. 6. fide digni scriptores affirmant decisum à Sacra Congregatione, si electi fuerunt à Superioribus aliqui, qui vota omnium eligentium recipiant, electionem reputari Secretam & Canonicam. Et hic videtur esse casus præsens. Fr. Emmanuel Tomo 2. qq. regular. q. 52. arti. 9. aduertit intentionem Concilij fuisse in dicto Capite 6. statuere quòd Capitula facerent electiones secretas in hoc sensu, id est quòd non permittant fieri aliquid, ex quo publicari possint nomina eligentium, & si tale quid factum fuerit, electio non valebit. In casu autem nostro nihil tale accidit, vnde electio non venit irritanda.
478
*Prætereà ex Pasqualigo & Samuellio
doctrinam adducit Fr. Antonius à Spiritu Sancto in Directorio Regularium Parte 3. Tract. 5. Disp. 2. nu. 66. & 67. præsenti aptissimam instituto, dicunt enim quòd si Elector det suam cedulam plicatam alteri, vt eam in vrnam deponat, non frangit secretum electionis: quia cùm illam det plicatam, qui accipit eam, nescit pro quo ferat suffragium. Nec obstat quòd recipiens eam possit aperire, nam hoc licitè agere nequit, & ita fidem adstringit suam sic eam mittendam in vrnam. Si vero aperiat, & non publicet, adhuc suffragium retinet suum secretum: quia res eodem pacto se habet quoad secretum, ac si eam non inspexisset: non enim tale suffragium dici potest publicatum, cùm ad publicationem requiratur communicatio, quæ in tali casu non extat; qui enim cedulam tradidit, oppositum potiùs voluit, dum plicatam tribuit; neque qui accepit, eam propalauit, vt supponitur. Licet autem resolutio ista de vno procedat, eadem est | ratio de pluribus, vt est compertum, immò de omnibus, vt in casu accidit, de quo est quæstio. Et ratio quidem adducta est satis vrgens, quia nullo modo verificari potest publicatio: nisi dicatur culpabiliter constitui in statu publicationis, quasi in actu primo; possunt enim publicari, & dum omnes in eam culpam incurrunt, timeri publicatio potest: licet enim quilibet de sua esse reticentia securus possit, non tamen de alijs, & communis persuasio est secretum inter multos esse non posse. Sed cùm Concilium de vera & propria publicatione loquatur, non est illius Decretum ad minùs propriam, neque communiter receptam publicationem pertrahendum. Quamquàm si vrna erat pro schedularum inclusione, & in eam missæ non sint, sed assistentibus traditæ, præsumi possit animus manifestationis, & res est periculosi exitus, si contingat fieri manifestum. Sententia ergo negans irritam electionem in his terminis non est omnino certa, licet satis verosimilis comprobetur. Et præfatus quidem Fr. Antonius nu. 79. rogat an peccauerit, qui dedit
schedulam alteri reponendam in vrna. Et negatiuè cum eisdem Pasqualigo & Samuellio respondet, quia non facit contra secretum electionis, cùm sit certus moraliter eam non aperiendam. Sed quidem cùm in casu nostro constet fuisse apertas, quomodo stabit moralis certitudo, cùm in multis etiam Religiosis soleat esse curiositatis prurigo, vt alicubi loquitur D. Augustinus, sintque non semel de aliquorum aut aliquarum electione soliciti, & non minùs quandôq;quandoque quam illi, aut illæ, vt est experientia compertum? Cauendum ergo ab huiusmodi nimia sæpe confidentia. Et curiositatem prædictam non esse mortale peccatum citati affirmant, quia non cedit in graue præiudicium. Sed quidem cùm omnes in id conspirant, iuxta dicta, non leuis videtur offensa, ob præmissam rationem.
479
*Videtur etiam posse defendi resolutio
Auctoris ex multorum & grauium scriptorum sententia, qui affirmant formam electionis in Cap. Quia propter, de electione præscriptam non esse à Concilio Tridentino reuocatam, & ita posse vota ore conferri, tribus excipientibus, qui pro eo sunt electi, & in scriptis redigentibus; vel qui iuxta diuersa statuta electionibus debent assistere, vt in Monialibus contingit, à quibus excepturi vota neutiquàm eliguntur. Sic enim inter alios tenent citati à Barbosa suprà n. 18. licet Fr. Ludouicus Miranda in Manuali Prælatorum Tomo 2. q. 23. arti. 15. Conclus. 2. circa medium. Bordonus Tomo 2. Resolut. 16. nu. 53. & alij nonnulli reuocatam affirment, & Bordonus specialiter in Decreto Clementis VIII. fundetur ab
Decretum Clem. VIII.
Vrbano VIII. innouato, de quo num. 463. post adducta enim ibidem verba sic nu. 36. In Superiorum & Officialium omnium electionibus forma præscripta à Sacro Concilio Tridentino & Ordinis Constitutionibus, inuiolabiliter seruetur &c. Quod tamen non videtur vrgere, quia cùm formam etiam in Constitutionibus præscriptam, inuiolabiliter etiam seruandam statuat, clarè indicat à Concilio præscriptam non alias reuocare. Et ita P. Suarez non reuocatam censet & probat Tomo 4. de Relig. Tra. 8. lib. 2. cap. 5. nu. 10. vbi communem affirmat esse sententiam. Iuxta hæc ergo Religiosi illi, de quibus in casu nostro videre vota potuerunt, sicut & ore prolata potuissent:
480
*Sed hoc minimè est admittendum.
Nam eo ipso quòd per scrutinium iuxta formam à Tridentino præscriptam illa fiebat electio, manifestè apparet in Religionis illius Constitutionibus diuersam aliam non haberi: ex quo & euidenter sequitur debere illam inuiolabiliter obseruari. Deinde eo ipso quòd per schedulas plicatas fiat electio, manifesta est eligentium voluntas vt minimè publicentur: nec debent formæ diuersæ permisceri. Stet ergo pro resolutionis firmitate quod aliàs dictum, præsertim nu. 478. pro quo P. Suarez suprà nu. 11. egregiè suffragatur pro
P. Suarij opportuna doctrina.
bans secretum sine publicatione à Concilio Tridentino prohibita, in electione iuxta formam Cap. Quia propter, stare posse; refellens post alia eorum interpretationem, qui dicerent illud, Non publicetur non solùm negare actum, sed etiam potestatem non tantum iuris, sed etiam facti: atque adeò tale postulare secretum vt numquàm possint nomina publicari, quod optimè fiet si suffragium non ore proferatur, sed scripto. Est enim nimis rigorosa & coacta expositio contra proprietatem verbi, præsertim in morali vsu. Neque est verisimile antiquum morem, & iure communi probatum, vno verbo tam obscuro fuisse reprobatum. Eo vel maximè quod licet ex parte secreti minùs conueniens sit quàm alius, habere potest aliàs vtilitates, propter quas possit interdum præferri. Non oportet ergo vt per legem ablata sit potestas physica loquendi, sed moralis, obligando dicto modo ad seruandum secretum. Sic Doctor Eximius, qui dum in forma antiquiori seruanda suas esse posse vtilitates affirmat, vnam potuit specialem afferre, quòd scilicet per illam cautum habetur ne quis pro seipso possit suffragari, de quo supra. Nec plura de ijs, quæ materiam istam concernunt, & sunt apud Auctores obuia, vt ad alia gradum faciamus.
EVCHARISTIA.

EVCHARISTIA.

Pronuntiata aliqua circa Indorum Communionem.

481
*PRimum, Parochos, teneri ad instruen
dos illos in speciali circa hoc mysterium, & obligationem circa receptionem Paschalem; neque sufficere generalem illam, quæ simul congregatis solet adhiberi: hoc enim eorum tenuis capacitas exigit, & adimpletio huius præcepti ex maximè necessarijs est filijs Ecclesiæ. Debet ergo & instruere & hortari, sed sine minis, ne imparatus accedat. Quod si non fuerit monitis obsecutus, sibi imputet, Parochus enim suo muneri satisfecit. Ex Nauarro in Manuali cap. 21. nu. 57.
482
*Secundum, maiorem capacitatem ne
cessariam esse ad Communionem Paschalem, quam pro articulo mortis, quia minùs necessaria, & ex solo humano præcepto, cùm tamen in articulo mortis de præcepto diuino sit. Quod vrgetur ex pueris, qui ad communionem in dicto | tenentur articulo post rationis vsum, secus ad annuam Communionem, ex P. Suarez Tomo 3. in 3. p. q. 80. art. 11. Disp. 67. Sect. 1. vers. Quæres tandem. Item quia Concilium Limense Act. 7. cap. 19. minorem dispositionem exigit ad Communionem in articulo mortis, quàm sequenti Cap. ad Paschalem. Ex quo fit, quòd si Parochus deprehendat Indum pro hac esse capacem, nec velit præceptum implere, debet illi negare absolutionem. Si autem pro priori tantùm, poterit eum absoluere: nam Concilium cap. 20. dicit: Quos autem Parochus & satis instructos, & corre
Concilium Limense.
ctione vitæ idoneos iudicauerit, ijs saltem in Paschate Eucharistiam administrare non prætermittat. Deinde, quia pueri vbi primùm rationis vsum adepti sunt, ad Paschalem Communionem præcepto non adstringuntur Ecclesiæ, vt affirmant Caietanus in Summa verb. Communio, Canus de Pœnitentia p. 5. §. Illud tamen fol. 255. Emmanuel Roder. in Summa cap. 64. verb. Communion. conclus. 2. & alij. Et vsu compertum est præceptum Ecclesiæ hoc modo intelligi, vt ait P. Henriquez lib. 4. de Sacram. Pœnit. cap. 5. §. 3. & Indi quod ad capacitatem attinet reputantur vt pueri, & in ordine ad communionem magis est capacitas quàm ætas attendenda.
483
*Tertium. Si Indus quadraginta ebrieta
tibus, aut totidem carnis lapsibus se turpauerit spatio vnius anni, & ea peccata confiteatur vt debet, sitque Communionis capax, absoluendus est, & ad Communionem admittendus, si talia peccata fuerint occulta; sic enim & cum Europæis agitur maiori peccatorum numero & pondere grauatis. Si autem publica, & cum scandalo fuerint, differenda Communio iuxta Cap. Omnis vtriusque sexus, donec populo de emendatione constiterit, quod est D. Thomæ doctrinæ conforme 3. p. q. 8. art. 6. Caietani suprà & doctorum omnium.
484
*Quartum, ei, qui Communionis desi
derium non ostendit conferenda est, dummodò non repugnet: quælibet enim recipiendi voluntas ad illius effectum sufficit, & amentibus administranda est, qui aliquando vsum rationis habuerunt, vt docet D. Thomas supra Arti. 9. Quod verum habet, etiamsi dum rationis vsu pollebant, illam non petierint; cùm tamen de illorum probitate possit verosimilis fundari præsumptio petituros quidem, si possent, vt tradunt Syluester verb. Eucbaristia 3. quæs. 5. §. 9. ex Archidiacono. Nauarrus cap. 26. nu. 27. Cùm ergo Indi petant, licet tepidè, illis deneganda non est, iuxta Iuris regulam tacitum non operari plusquàm expressum. Et hoc præsertim locum habet in articulo mortis; tunc enim, etsi non petant, si capaces sint, ad Communionem vrgendi. Debet autem pro peccatis cum scandalo perpetratis satisfactio præstari, vt sciatur confessos fuisse, & de vitæ emendatione verum habuisse propositum, sintque aliqui quibus id ille significet, & alijs possint enarrare. Nauarrus de Pœnit. dist. 6. Cap. Sacerdos nu. 101. & Ledesma 1. p. 41. q. 21. arti. 6. asserunt, si Sacerdos sit magnæ auctoritatis sufficere vt ipse testimonium perhibeat. Quod tamen de Sacerdote à Confessario diuerso est accipiendum, nisi beneplacitum Pœnitentis accedat, quamuis neque tunc id sit futurum expediens: vnde priori medio potiùs vtendum, quod est P. Suarij doctrinæ consonum suprà Sect. 2. in fine Disp. 67. dicentis sufficere in talibus, vt confiteantur, aut voluntatem Confessionis ostendant. Sed cùm Indi intellectus defectu laborent, plus aliquid quàm cum Eutopæis videtur faciendum, id scilicet quod superiùs dictum.
485
*Quintum, si Indi Communionis præ
ceptum non impleuerunt, elapso impletionis tempore, non tenentur communicare, vt affirmant Sotus in 4. dist. 18. q. 1. arti. 4. in fine, Syluester verb. Eucharistia 3. q. 13. D. Antoninus 2. p. ff. 9. cap. 9. §. 3. Ioannes Medina Codice de Confeßione, quæst. de Confeßione semel in anno facienda. Canus supra §. 3. circa 3. casum, P. Henriquez suprà cap. 4. nu. 6. & lib. 8. de Eucharistia cap. 5. in principio, Vega in Sylua lib. 4. Casu 55. & alij plures. Et probatur Primò. Nam hoc præceptum est merè affirmatiuum, negatiuum aliud non includens. Secundo. Quia habet tempus designatum ob reuerentiam Cœnæ Domini, vt colligitur ex Cap. in Cœna de Consecrat. dist. 2. & fuit S. Soteris Pontificis, qui præcepit vt omnes in die Cœnæ communicarent. Et quemadmodum, qui diem festum non obseruauit, obligationem alterius diei seruandi non subit, ita & in præsenti. Id autem per se loquendo procedit; nam per accidens tenebitur, siue ratione præcepti à Prælato impositi, aut quia de Consilio Confessarij est dilata Confessio, vt ait P. Henriquez lib. 8. cap. 5. cit. lit. E. quem sequitur Fr. Emmanuel Roder. cap. 64. conclus. 3. Et idem tenet Vega suprà. Estque id iuxta dispositionem Cap. Omnis vtriusque sexus. Neque ideò qui communionem omisit, melioris efficitur conditionis, eo, qui de consilio Confessarij distulit, sed est conditioni præcepti stare: vni siquidem tempus elapsum est, & non alteri. Circa tempus autem, in quo obligat præceptum, in diuersis Diœcesibus solet esse diuersitas, vt constat. Et quando per accidens obligatio subest, expediet, vt in diem alicuius præcipui Festi Communio differatur, sic enim suspicio violati præcepti vitabitur.
486
*Sextum. Licet Indus cum dispositione
simpliciter necessaria accedat, poterit Confessarius Communionem differre etiam vsque ad Pascha Spiritus Sancti, si persuasum habeat futurum hoc conueniens vt ille magis instructus, & meliùs dispositus superueniat. Nam citatum
Cap. Omnis vtriusque sexus.
Cap. Omnis vtriusque sexus ait: Si fortè de proprij Sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem caussam ad tempus duxerit abstinendo. Vbi expendi debet non dixisse ob aliquam caussam vrgentem, sed rationabilem, quæ in casu nostro elucet.
487
*Vltimò animaduertendum est ad iudicium ferendum in hac materia circa Indorum capacitatem, considerandum esse an is qui modò
accedit, eam habeat, quæ adiuncta instructione possit augeri; & tunc differenda Communio. Si autem ita sit rudis vt de meliori dispositione spes nulla sit, tunc Paschalis ei est conferenda Communio. Quod documentum insinuauit P. Suarez supra Disput. 70. Sect. 1. Vers. Quæres tandem: licet Conclusio, quam ex eo probat, non sit adeò certa. Et confirmatur ex Limensis Concilij verbis cap. 19. citato vbi de Communione Indis in articulo mortis administranda agens, sic | ait: Dummodò in ijs debitam dispositionem agnos
Concilium Limense.
cant, nempe fidem in Christum, & pœnitentiam in Deum pro suo modo: neque enim in extrema illa neceßitate perfecta omnia exigenda sunt. Sic ibi. Et hæc noster Auctor iuxta quæstiones ipsi propositas, in quibus satis solida est & omni digna acceptione doctrina, iuxta quam & Nos non vno in loco locuti, si nonnihil in præsenti auctarij vtilis adijciamus.

Adiectiones vtiles circa dicta.

488
*CIrca Primum est illud sanè certissimum
communem instructionem parùm esse Indis vtilem, & singulos ea indigere, præsertim in mysterio Eucharistiæ. Estque illud maximè Apostoli exemplo conforme, primario illi Doctori Gentium, qui de se ita testatus cum Maioribus Ephesinæ Ecclesiæ loquens: Vos scitis, à
Act. 20. v. 18. & seqq.
prima die, qua ingressus sum in Asiam &c. quomodò nihil subtraxerim vtilium, quo minus annuntiarem vobis, & docerem vos publicè, & per domos, testificans Iudæis atque Gentilibus in Deum pœnitentiam, & fidem in Dominum nostrum IESVM Christum. Act. 20. v. 18. & seqq. Non ergo contentus ille generali & publica instructione, sed singularem per domos discurrens exhibuit, id tradens, quod iuxta Limense Consilium nuper adductum pro dispositione ad Eucharistiam necessarium reputatur. Et erant Ephesij, sicut & Miletiani Indis profectò capaciores, vt publicam illis sufficientem futuram prædicationem posset verosimiliter iudicari. Aliter tamen visum Apostolo plus videnti, & quàm sit necessaria nouellis plantis irrigatio Apostolici coloni, altiùs iudicanti. Neque vt domos intrent à Parochis Indorum exigimus, contenti vt ad Ecclesiam vocentur, & specialiter instruantur.
489
*Circa Secundum sunt qui existiment
non minorem requiri capacitatem pro Confessionis Sacramento, quàm pro Eucharistia, & non leui profectò fundamento, multæ enim pro illo circumstantiæ requisitæ, & actus supra naturam, quibus eius corrupta conditio contradicit, quod non ita in alio euenit. Pro quo Ioannes Sancius in Selectis Disput. 26. per totam, probans pari pede currere vtramque obligationem. Et Leander Tomo 2. Tract. 7. Disput. 3. Quæst. 5. & 6. qui alios adducunt. Et habent illi pro se Canonem. 9. Seßion. 13. Concilij Tridentini, sicut & antiquum Cap. Omnis vtriusque sexus, quod est etiam celeberrimi Concilij Lateranensis. Vnde Confessarij poterunt se huic accommodare sententiæ, & Indos Confessionis capaces, si nihil prætereà obstet pro recipienda disponere pariter Communione, irreuerentiam omnem præcauentes.
490
*Circa Tertium, & partem Quarti id quod
docet P. Suarez sufficiens debet meritissimò reputari, vt publicis etiam peccatoribus Communio conferatur quæ & est D. Thomæ manifesta sententia arti. 6. citato, vbi illa ipsius verba: Post pœnitentiam & reconciliationem etiam publicis peccatoribus non est Communio deneganda. Pœnitentia autem & reconciliatio per Sacramentum Confessionis habetur; & qui nouerunt aliquem ex prædictis confessum, ex Communionis receptione nequeunt scandalum nisi irrationabili persuasione captare. Quòd autem pro Indis plus aliquid necessarium sit ob discursus tenuitatem, aliqui forsan ad contrariam potiùs assertionem trahendum iudicabunt: quia enim discursus accurati defectu laborant, minùs sunt ad huiusmodi actiones attenti, vnde cùm sciuerint aliquem confessum, minimè scandalo subiacebunt, & scire sufficienter poterunt, si videant ad eum Eucharistiam deferri, quod solùm cum confessis agitur: aut communicantem in Ecclesia videant scientes nullum nisi Confessum inter Indos communicare solitum, neque se ipsum ad Altare aliter accessurum, neque Sacerdotem illum repellere, cui non potest non eius Paræciani status esse manifestus. P. Suarez citata Sect. 2. ita scribit:
P. Suarez.
Si publicè petat, pro ratione peccati, seu status, necesse est vt publicam satisfactionem exhibeat, vel saltem vt eius dispositio ac conuersio publica & manifesta sit, vt colligitur ex Cap. Si peccauerit. 2. q. 1. & Cap. Scænicis, de Consecrat. distinct. 2. & ratio est quia hoc est necessarium, & sufficit ad tollendum scandalum, & vt Sacramentum coràm Deo & hominibus dignè tractetur. Hæc ille. Iuxta quæ cùm dispositionem & conuersionem Sacramentalis Confessio contineat, illa pro satisfactione in publico peccatore sufficiet, aut euidenti notitia cognita, aut probabili coniectura. Audiendus etiam sic concludens: Addo verò si pecca
Idem.
tor publicus sit in articulo mortis, satis esse vt pro temporis opportunitate & neceßitate, vel confiteatur, vel signa contritionis exhibeat; quia tunc temporis, propter periculum & vrgentem neceßitatem, non est maior diligentia exigenda, quàm commodè exhiberi poßit: & alioqui de quolibet fideli præsumendum est in eo articulo facere, quod potest vt se benè disponat. Tantùm ille, iuxta quem pro satisfactione non est præter Confessionem ad Eucharistiam recipiendam diligentia necessaria, nec debemus Indos plusquàm reliquos obligare, vti iam dictum.
491
*Circa Quartum aliquam recipiendi Eu
charistiæ voluntatem, vt Eucharistia est, esse necessariam, dubitari nequit, aliàs manducatio non erit spiritualis, sed merè materialis. Id quod ex Concilio Tridentino potest manifestè conuinci, quod Cap. 8. Seßionis 13. tres sumendi hoc Sacramentum iuxta doctrinam Patrum rationes enumerat: Quosdam enim docuerunt (verba illius sunt)
Concilium Trident.
Sacramentaliter dumtaxat id sumere, vt peccatores: alios tantùm spiritualiter illos nimirum, qui voto propositum illum cælestem panem edentes, fide viua, quæ per dilectionem operatur, fructum eius, & vtilitatem sentiunt: tertios porro Sacramentaliter simul & spiritualiter: hi autem sunt, qui ita se priùs probant & instruunt, vt vestem nuptialem induti ad diuinam hanc mensam accedant. Sic Concilium. Illi autem, de quibus agimus, ad tertios spectant: ergo vt sic accedant probatio & instructio ab ipsis erga se facienda necessaria est, in quo voluntas aliqua circa accessum reperitur. Neque enim dici potest probationem & instructionem tantùm dicere gratiæ statum: nam Apostolus circa statum ipsum probationem requirit, cuius auctoritati Concilium insistit, dicentis: Probet autem se ipsum homo &c. 1. Cor. 11. v. 28. Contra
1. Cor. 11. v. 28.
quod non est id, quod plures Doctores contra Caietanum docent, scilicet ad effectum huius | Sacramenti non esse necessariam actualem deuotionem: vnde P. Suarez suprà Disp. 83. Sect. 3.
P. Suarez.
Dicto. 2. asserit quòd etiamsi homo sit sui compos, & rationis vsum habeat, si tamen in ipsa actuali sumptione Sacramenti, quasi naturalem obliuionem patiatur ex distractione omnino inuoluntaria, & ideò careat actuali dispositione, non proptereà priuari hoc fructu Sacramenti. quia tunc non est magis in potestate talis hominis talis dispositio, quàm si non haberet libertatem: ergo si in alijs (infantibus scilicet, amentibus, & phræneticis) actus ille non est necessarius propter impotentiam, etiam in huiusmodi homine non erit necessarius, nec carentia eius potest dici obex, cùm non sit aliquid voluntarium humanum: quòd si non est obex, Sacràmentum habebit suum effectum, quia infallibile est Sacramentum dare gratiam non ponentibus obicem. Non est inquam contra propositam assertionem: quia doctissimus Scriptor (sicut & alij eum secuti) de actuali dispositione locuti, vt ex eorum loquendi tenore apparet, supponentium voluntatem aliquam circa Sacramentum præcessisse.
491
*Et quidem ita accedens, aut ieiunus sup
ponitur, aut non? Si prius, cùm ieiunij cura eò tendat; vt Sacramentum cum debita ex eo capite reuerentia sumatur, iam in eo voluntas receptionis elucet. Si posterius, non est iam defectus actualis dispositionis, quæ ad deuotionem reuocatur, quam & quidam necessariam dicunt, & alij negant, sed aliquid arguens brutalem modum agendinon discernentis neque in ipsa sumptione, neque ante illam cœlestem illum cibum à communi nullam exigentis, nisi famis, præparationem. Nullo ergo modo dici potest, quòd iste se probet. Neque est eadem ratio de infantibus & amentibus, ac phræneticis. Nam in infantibus, licet ipsi dispositione actuali careant, ex institutione Christi suppletur per fidem Ecclesiæ, cùm illis administrari contigit, licet multi negent in illis gratiæ effectum extitisse, vt videri potest apud P. Suarium Disp. 62. Sect. 4. quorum
Quid de paruulis.
ille sententiam probabilem recognoscit. Vnde si paruulus casu Eucharistiam sumat, non interueniente Ecclesiæ ministro, gratiæ in illo effectum non est verosimile habituram. Id quod ex citato nuper Doctore Eximio apertè colligitur. Cùm enim pro negante sententia locum D. Pauli præfatum adduxisset, Probet autem seipsum homo in
P. Suarez.
Vers. Prima sententia, respondet circa finem vers. Quocirca in hunc modum: Paulus autem in citato loco de adultis loquitur, de infantibus autem satis est quòd Ecclesia illos probet, si post Baptismum velit illis Eucharistiam conferre. Hæc ille. Iuxta quæ cùm Eucharistia auctoritate non administratur Ecclesiæ ab eius ministro, probatio deficit, & consequenter effectus. In amentibus autem & phræneticis, aut præcessit petitio, quam multi necessariam existimant, aut æquiualens aliquid, de quo Scriptores apud Leandrum supra Disp. 7. Quæst. 12. quod tamen in casu nostro non occurrit. Stet ergo desiderium aliquod, licet tepidum, esse necessarium.
492
*Quintum, sententia ibi proposita est
quidem probabilis, sed oppositam tenent præstantes Theologi. D. Thomas. in 4. dist. 13. q. 1. arti. 1. quæstiun. 2. P. Suarez Disp. 70. Sect. 2. (per errorem. 20. apud Leandrum infra.) Cardinali, Lugo de Sacramentis Disp. 16. nu. 66. P. Azor Tomo 1. lib. 7. cap. 30. quæs. 5. P. Layman, P. Fil
P. Reginal.
liucius, P. Fagundez, P. Gaspar Hurtadus, Syluius, Corrolanus, Nuñus, Villalobos, Trullench, Nauarrus, Ochagauia, P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis, Tractat. 4. Disp. 10. Dub. 6. citatus cum præfatis à Leandro Disp. 3. Quæst. 29. cum eisdem sentiente P. Vasquez Tomo 4. q. 90. art. 3. Dub. 2. nu. 3. P. Coninck de Sacramentis q. 80. ar. 11. dub. 4. P. Arriaga Tomo 7. Disp. 47. nu. 18. P. Becanus de Sacramentis in specie cap. 36. quæst. 5. nu. 3. & cap. 36. quast. 8. num. 5. Franciscus Bonæ-Spei Tomo 6. Tract. 4. Disp. 7. nu. 111. vbi contra Herinckium insurgit, qui Tomo 4. Disp. 6. nu. 45. contra Cardinalem Lugo pronuntiat gratis ab eo duplex excogitatum præceptum, nec sensui Ecclesiæ consonum, vnum de annua Communione, de tempore Paschatis alterum. Vult autem citatus Scriptor obligationem non esse statim communicandi, sed intra annum, ita vt Communio ante Ianuarium anni sequentis recipiatur. Sit ergo sententia opposita, quæ placuit Auctori, probabilis, quod fatentur Diana Parte 3. Tract. 4. Resol. 41. & P. Bauny Tomo 1. Tract. 5. Quæst. 16. Videtur autem tamquàm fauorabilis Indis proposita; sed nescio an reuera talis sit, cùm circa rem istam debeant ita instrui, vt effectum Christiana dignum fide concipiant, & ad conuiuium istud, iuxta Euangelicam Parabolam, modis decentibus compellantur, de quo aliàs.
493
*Et quidem rationes ab illo adductæ pa
rùm vrgent. Ad primam enim negatur quod assumitur, præceptum scilicet dictum non esse aliqua ex parte negatiuum. Ad secundam admittitur ob reuerentiam Cœnæ Domini præceptam fuisse à S. Sotere die ipso Communionem, quod crescente fidelium numero ad dies proximos ampliatum. Sed nihilominùs obligationem illis elapsis non finiri, quia præcipuus finis præcepti non fuit sacri reuerentia diei, sed animarum eximia vtilitas, ad quam non multùm confert dierum varietas, vnde iuxta vsum præsentem Ecclesiæ communicare Fideles possunt aut in Dominica Palmarum, in qua triumphalis Christi celebratur in Ciuitatem sanctam ingressus, aut in die Paschatis, omnium lætissimo. Ex quo fit diem Cœnæ non fuisse vt peremptorium à D. Sotere
dispositum, vel si aliter placuit, posteà ab Ecclesia id potuit magis congrua, iuxta exigentiam temporum, dispositione mutari. Iuxta ea, quæ habet D. Thomas citata q. 80. arti. 10. ad 4. Vbi cùm priùs referat Decretum S. Fabiani Papæ, qui ter in anno communicandum statuit, in Pascha scilicet, Pentecoste, & Natali Domini, statim Decretum S. Soteris inducit de Communione in Cœna Domini: vnde, vt obseruat P. Suarez citata Disp. 70. Sect. 2. Dicto 1. videtur S. Doctor Communionem dictam à Paschali distinguere. Quòd si ita sit, argumentum ex eo desumptum satis est infirmum: iam enim tale præceptum est consuetudine abrogatum, & ita iuxta illud non est obligatio Communionis annuæ regulanda. Sed quidem D. Thomas in referendis præceptis SS. Pontificum ordinem temporum non attendit, siquidem D. Soter Sancto fuit Fabiano prior, & ita videtur illius præceptum ad regu|landam obligationem posse conuenienter aduocari. Nihilominùs arguere ex eo possumus. Nam D. Fabianus sic statuens vt vidimus, Communionis in Cœna Domini nullam intulit mentionem: ergo iam illius ratio habenda non est. Si dicas nomine Paschalis comprehensam: id stare nequit, quia Communio illa numquàm est Paschalis dicta, neque D. Thomas illam à Paschali discreuisset, cùm à S. Fabiano Paschalis fuisset nomine comprehensa.
494
*Circa Sextum de conuenientia dilatio
nis, prudentiæ quidem Confessarij relinquendum est. Sed verò cùm is, qui modò dispositus accedit, directioni Confessarij se præstet obsequentem: melius profectò apparet vt modò communicet, & iterùm eo die, ad quem erat Communio differenda. Iuxta quod etiam promouendum id, de quo vltimò dicebatur. Et adductus quidem P. Suarez pro doctrina ibi tradita de capacitate, iuxta quam communionis obligatio regulanda; non video autem ibi quidquam speciale, quo talis possit positio firmari, nisi quatenus asserit extra articulum mortis non teneri puerum iam vsum rationis adeptum præcepto Communionis, nisi post vnum & alterum annum, de quo vers. antecedenti: bene tamen in mortis articulo, idque diuino & humano præcepto, iuxta ea, quæ habet Disp. 69. Sect. 3. Dicto 1. Et hæc est illius loci conclusio, quam cùm Auctor se non probare asserat, cur ita sit non indicat; & cùm nihil prætereà in illo, vnde probari possit illius vltimum pronuntiatum appareat, circa quod non est cur diutiùs immoremur.
EXCOMMVNICATIO.

EXCOMMVNICATIO.

De Excommunicato absoluto ad reincidentiam casus peculiaris.

495
*QVidam Regius officialis informatio
nem processalem contra Clericum confecit, propter quod in excommunicationem Bullæ Cœnæ dubio procul incurrit, à qua tamen adueniente Maiori hebdoma, aliquorum iudex exoratus precibus eum pro spatio quidem dierum illorum absoluit, cum reincidentiæ onere ijs elapsis, circa quod interrogatione subiuncta responsum supponendo & iudicem ad absoldendum, & absolutum vt absolueretur priuilegium habuisse, & ita si tale fuit illud vt tantùm ad reincidentiam posset absolutio stare, talem illam fuisse: si verò in illo nihil de reincidentia, vt habetur in Bulla Cruciata, absolutionem fuisse absolutam, sine reincidentiæ grauamine. Ad absoluendum enim ad reincidentiam, præsertim cùm de casibus Papæ reseruatis agitur, specialis potestas requiritur, quia solùm in duobus expressis Cap. Eos qui, de sent. excommun. in 6. tale aliquid inuenitur, vt tradunt Syluester verb. Excommunicatio 2. nu. 1. Casu 13. Couarrubias in Cap. Alma mater, par. 2. §. 11. n. 6. Nauarrus Cap. 27. nu. 15. & 273. Corduba in
Summa quæst. 20. Licet autem Vicarius non possit sic absoluere in excommunicatione Papali, ita vt reincidatur in ipsam, potuit tamen absoluere ad reincidentiam in excommunicationem ab homine, ab ipso quidem imposita, vt tradit apertè Syluester, Verb. Absolutio 3. nu. 16. & decernitur in citato Cap. Eos qui, in fine. Et quamuis Vicarius expressè non iniunxerit satisfactionem, ita præsumi debet (si contrarium non constet apertè) quandoquidem tenetur non absoluere nisi satisfacta parte, aut præstita cautione, cùm non sit credendum suo muneri defuisse, sed potiùs vsitatum seruasse absolutionis modum, iuxta quem ad reincidentiam absoluitur, si parti non fuerit satisfactum.
496
*An autem in casu præsenti Vicarius ad
reincidentiam absoluerit, ab ipsius pendet intentione. Si enim de reincidentia in Papalem excommunicationem illa fuit, nihil ipsa obstante, sine onere illo absolutus euasit. Et credendum est de suo nihil adiecisse, propria vsum iurisdictione. Quia verò dubitatum est an vt aliquis reincidat noua sit contumacia necessaria, Responsum est affirmatiuè. Vnde si quis absoluatur cum onere satisfaciendi parti, aut soluendi intra certum terminum: si eo adueniente nec satisfaciat, nec soluat, non erit obnoxius excommunicationi, licet fortè in externo foro vti excommunicatus habeatur: si autem possit, nec obligationi respondeat, tunc quidem reincidet, quia iam noua est contumacia.
497
*Quia verò obijci potest Regula 50. Iu
ris in 6. sic habens: Actus legitimi conditionem non recipiunt, neque diem. Vbi Glossa adducit casum ex Cap. In electionibus, de elect. in 6. in quo Canonici aliqui conuenientes cum alijs ad Episcopi Pictauiensis electionem consenserunt in quemdam vsque ad certum tempus, vel casu, quo nauis veniret ex Asia: quorum tamen electio reprobata est, ea reddita ratione, quia actus legitimi non recipiunt diem, neq;neque conditionem. Iuxta quæ neque absolutio dari in diem poterit, neque sub conditione. Respondetur etiam in casu nostro locum habere Regulam dictam, quia absolutus verè & integrè remanet absolutus, quæ absolutio à futuro successu non pendet. Quia verò ad satisfaciendum, soluendum, vel aliquid aliud faciendum obligatus existit, si quod debet facere non faciat, alia excommunicatione ligabitur. In exemplo autem Canonicorum illorum
non ita accidit, quia Episcopalis dignitas non est secundùm se temporalis, neque sub conditione pendenti in futurum eius esse electio potest, quia esset contra Ecclesiæ vidualem necessitatem. Dicuntur autem actus legitimi, qui circa id versantur, quod iuxta leges faciendum præscribitur absolutè, taliter vt si conditio, aut dies addatur, eo ipso vitientur. Non ergo sermo est de actibus omnibus, qui legitimi esse possunt, nam esse multi queunt, qui conditionem & diem importent, vnde & est titulus in iure ciuili de conditionibus & demonstrationibus, & in Canonico de conditionibus appositis: sed de actibus, quibus nequit apponi conditio, aut dici determinatio, qui eo ipso vitiantur. Itaque Regula non eo tendit (vt cum alijs exponit Barbosa Tractatu de Axiomat.
D. Barbosa.
iuris. §. 12. n. 13.) vt ostendat quinam sint actus legitimi, sed vt ostendat actus legitimos, quicumque illi sint, illos nempe, qui vel ex rei natura, vel speciali legis prohibitione prohibentur conditionem recipere, per temporis, aut conditionis appositionem vitiari. Sic ille post P. Suarium Tomo 5. in 3. Disp. 7 | Sect. 8. num. 9. Circa quod suæ esse difficultates, nec leues possunt, de quibus aliàs, neque enim præsentis loci propriæ sunt, cùm ex dictis constet absolutionem neq;neque conditionem in futurum recipere, vt sit in suspenso, sic enim explicatur dicta Regula, vt videri apud citatum potest; neque diem, eo enim adueniente, si culpabiliter, quod est præstandum omittatur, alia excommunicatio subintrabit.
499
*Iam quod ad resolutionem spectat, non
quidem in ea explicatur quinam fuerit ille Vicarius, & videtur fuisse foraneus, à quo is, qui absolutus est, potuit excommunicatus declarari, non tamen absolui, quia vel excommunicatus potest Papam adire, aut habet legitimum adeundi impedimentum, si primum, manifesta est impotentia; si posterius, id pertinet ad Episcopum, si casus sit occultus, & multò id potiùs videtur, quando est notorius, stante impedimento, seclusis priuilegijs. Potuit tamen id stare ex eo quòd neque Episcopus adiri potuerit, pro quo ita scribit P. Tannerus Tomo 4. Disput. 6. Quæst. 1. Dub. 6.
P. Tanner.
nu. 122. Similiter si excommunicatus excommunicatione Papæ reseruata, propter legitimum impedimentum Papam, aut alium ab eo facultatem habentem adire non poßit, potest absoluere Episcopus: quòd si nec Episcopum poßit adire, Parochus: eoque deficiente, quiuis approbatus Confessarius. Sic ille. Quod quidem ad forum externum etiam aduocandum, quia eadem pro illo ratio est; neque enim sic excommunicatus per totum vitæ spatium debet à communicatione cum fidelibus, in sacris & ciuilibus abstractus remanere; ratione enim impedimenti id habetur, vt quod obtineretur Romæ, longè ab illa teneatur. Vide Dianam Parte 5. Tract. 9. Resol. 13. Vbi & alios adducit. Et quod de recursu ad Parochum dicitur, quando adiri nequit Episcopus, congruentiam potiùs indicat, quam strictam obligationem; siquidem pro recursu tali nullum extat solidum fundamentum, sicut pro recursu ad Episcopum habetur. Neque vt recursus ad Episcopum ha
bendus non sit, nimis longa esse debet distantia, quia quælibet non leuis erit sufficiens difficultas; quod ex præfati Scriptoris doctrina colligitur, quandoquidem deficiente Parocho quemuis approbatum Confessarium adeundum esse pronuntiat: atqui defectus Parochi non potest esse cum distantia notabili, vt constat; neque enim de ijs agitur, qui in illis degunt regionibus, vbi religio Christiana non viget, in eis namque neque Episcopi sunt, & gradatio à Papa ad Episcopum, ab Episcopo ad Parochum, & à Parocho ad Confessarium approbatum, eos esse in partibus supponit, in quibus esse locus potest aditioni. Si autem Confessarius adsit priuilegiatus, necessarium non erit per gradus illos incedere, quia neque Episcopus necessariò quærendus, & talis est Confessarius virtute Bullæ Cruciatæ electus, aut Religiosus, præsertim in Indijs, vbi etiam casus Bullæ Cœnæ illis conceduntur, de quo alibi non semel dictum, vt dabunt Indices Verb. Confessarius, & Verb. Casus reseruati.
500
*Quando autem ita accidit, non posse
excommunicatum ad reincidentiam absolui, sine dubio est accipiendum, quia non agitur solùm ratione impedimenti, sed priuilegij, vnde obligatio comparendi penitus remouetur. Si autem ratione impedimenti agatur, idem quod in Superiori resolutione vidimus, tenet P. Auila de Censuris 2. p. Cap. 7. disput. 3. dub. 14. sibi consonans. Contra quem tamen stat P. Gaspar Hurtadus
P. Gaspar Hurtadus.
Disp. 14. de Excommunicat. Difficult. 4. nu. 14. vbi ait in casu Cap. Eos qui quando scilicet absolutio fit ob articulum mortis, aut ob aliud legitimum impedimentum ab eo, à quo aliàs fieri non poterat, si culpabiliter non compareat, absolutus, in eamdem reincidere: quia tunc absolutio fit sub conditione comparendi. Et ita etiamsi absoluens velit absolutè absoluere, non erit absolutio talis, quia non habet facultatem absoluendi nisi conditionaliter: & ideò dicitur non comparentem reincidere in eamdem excommunicationem in citato Capite: eamdem quidem moraliter, vtpotè reincursam ob antiquam culpam, & ex vi antiquæ sententiæ, quamuis culpa non comparendi sit requisita ad reincursum tamquàm defectus conditionis, sub qua facta fuit perseuerantia absolutionis. Vnde qui potest absolutè absoluere, potest etiam ad reincidentiam, vt contra P. Auilam ait aduertere P. Suarium, quamuis excommunicare non possit, quia absoluens ad reincidentiam, non est qui Secundò excommunicat, sed ille, qui primò excommuni cauit. Quod etiam tenet Diana suprà Resol. 15. in fine. Itaque quod in casu Cap. Eos qui speciale esse dixerat P. Auila, ad omnes Papæ reseruatos, immò & ad reseruatos respectu aliorum videtur extendi, & in omnibus nouam excommunicationem non incurri, sed priorem moraliter persistere iuxta excommunicare volentis voluntatem.
501
*Et quod ad P. Suarium attinet, suprà
n. 22. & 23. absolutionem in præfatis ita explicat, vt si non fiat, quod debet post illam fieri, censura redeat, & nu. 27. affirmat, si terminus designatus sit, neque impleta inculpabiliter conditio, excommunicationem redire: quod tamen negant P. Auila, P. Henriquez, & Nauarrus, apud Dianam suprà, Resolut. 15. qui idem videtur amplecti, optima pro eo adducta ratione. Vt enim fatetur P. Suarez, absolutione huiusmodi excommunicatio aufertur simpliciter & absolutè, sic enim ille nu. 22. & ita perinde est quoad omnes suos effectus, ac si numquam fuisset: ergo si de nouo contrahitur, alia erit, & cum noua caussa, & ita ratione contumaciæ. Fauet autem supe
In quo faueat.
riori resolutioni. n. 25. quatenus cum limitatione quadam loquitur dicens quòd in quibusdam casibus, in quibus est difficilis ad superiorem recursus, conceditur alijs inferioribus potestas absoluendi, cum obligatione comparendi, vel petendi absolutionem à superiore, cùm primùm commodè adiri possit: & talis absolutio quoad hanc partem est ad reincidentiam. Nam si facta opportunitate quis contemnat vel negligat superiorem adire, in eamdem Censuram iterùm incidet, vt notauit Couarrubias dicto. §. 11. nu. 6. ex Cap. Eos de sent. excommun. in 6. Sic ille habet. Vbi cum dicat, Talis absolutio quoad hanc partem &c. manifestè indicat absolutè non esse ad reincidentiam: erit ergo tantummodò secundùm quid, quatenus, si non pareatur, alia succedet, quæ non absolutè dici eadem possit sed impropriè, & similitudinariè.
502
*Id autem speciale, quod ex Auctore
positum, præter duos casus in Cap. Eos qui, contentos, numquàm esse obligationem absoluendi ad reincidentiam, difficultatem habet quando absolutio conceditur satisfacta parte; si enim satisfactio desit, excommunicatio redibit in eo, qui est ante satisfactionem absolutus; sic enim declarasse Pium V. Gregorium XIII. & Sixtum V. testatur P. Suarez, suprà num. 24. & probat etiam Diana ex citato Cap. Eos qui. ibi scilicet,
Satisfacturi prout iustitia suadebit. & §. Idem, statuimus sequenti, Satisfactionem exhibeant competentem. Et P. Præpositus Disput. de Censuris nu. 114. & alij. Ad quod in primis dici potest multos esse, qui contrarium sentiant, vt affirmat P. Præpositus cit. num. Vers. Aduerte. Vnde non erit cur miremur si dictus Pater inter eos recenseatur, qui supra Dub. 14. affirmat validam esse absolutionem, etiamsi in priuilegio dicatur, satisfacta parte, quia huiusmodi clausula, quæ videtur iure inesse, non inducit formam. Si ergo ad absolutionis valorem satisfactionis defectus non obstat, neque in caussa esse poterit, vt excommunicatio redeat, siue eadem, siue altera, pro
Explicatæ illius clausula.
qua minor est ratio. Licet P. Suarez suprà Sect. 5. num. 44. Affirmet Clausulam dictam esse penitus restrictiuam, & irritam reddere absolutionem. Id autem quod in citato Cap. Eos qui. habetur, & iam protulimus, explicari potest ex eo quòd ibi de præmittenda satisfactione sit sermo, vt in priori loco, coràm eo, qui excommunicauit, in posteriori coràm illis, ad quos à Pontifice, aut Legato iam absoluti remittuntur. Cùm enim Satisfacturi vt iustitia suadebit dicitur, nihil circa valorem absolutionis decernitur, cùm illa sit arbitrio iudicis, qui censuram imposuit, relinquenda. Quando autem de remissis agitur, licet satisfactio competens exhibenda decernatur, id etiam ei, ad quem facienda est remissio, committetur: & tunc solummodò excommunicatio succedet, quando se renuerit præsentare, non ita si alia neglexerit adimplere.
503
*Quod quidem est iuxta mentem Glos
sæ, quæ satisfactionis non meminit in vtroque casu, sic dicens: & hoc dicit: Absolutus propter mortis periculum, vel aliud impedimentum ab eo, à quo aliàs non poterat: Si cessante impedimento se non præsentat, cùm commodè potest, ei, à quo aliàs absolui debebat, recidit in eamdem sententiam. Idem in absoluto, qui se debet alicuius conspectui præsentare, si hoc non faciat. Sic Glossa. Quamuis Textus aliud videatur indicare, dum dicitur: Si hæc, cùm primùm commodè poterunt, non curauerint adimplere. Illud enim hæc, non vnam tantùm præsentationem indicat, sed ad omnia ibi contenta videtur referendum, dum sic præcesserat: & paßis iniuriam, seu his, quibus propter hoc obligati existunt, satisfactionem exhibeant competentem. Fateor non leuem pro contraria positione hinc posse probationem assumi, sed ad probabilem assertionem, quam prosequimur, explicatio etiam non leuis sufficiet, si dicamus illud hæc ad omnia non referri, quia plurale pronomen sæpè singulare aliquid indicat, sicut è conuerso, nota Grammaticis figura, siue Enallage, siue Antiptosis, pro quo exempla innumera. Exodi. 32. v. 4.
Exodi. 32. v. 4.
Fecit eis vitulum conflatilem, dixeruntque: Hi sunt dij tui Israel. Lucæ 10. v. 28. Hoc fac, & viues.
Lucæ 10. v. 28.
Vbi de duplici præcepto sermo erat. Præterquàm quòd hoc loco de remissis non agimus, de quibus in secunda parte dicti Capitis, sed de absoluentibus virtute sibi concessæ facultatis, in qua dici potest diuersam esse rationem, ne odiosæ dispositiones vltra tenorem proprium extendantur. Neque Declarationes adductæ Pontificum videntur vrgere, vel quia non authenticæ; vel quia satisfactionem quidem præmittendam statuunt; de casu autem non præmissæ, quando id licitè fieri potest, nihil ab ipsis statutum, & iuxta hæc sententia dicta procedit.

De Excommunicatione in Monitorio cum peculïaribus circumstantijs.

504
*PEtrus cum Ioanne litigans chirogropho
indiget vt ius tueatur suũsuum, quod ipsi Ioanni tradidit, & debiti & accepti rationes inter vtrumque continebat, cùm de traditione notitiam habeant certam Ioannis famuli. Et petijt à Prouisore, qui & Vicarius generalis, vt per Censuras compellat tale aliquid scientes declarare. Et rogatum an posset illas discernere, responsumque Monitoria non esse concedenda nisi post alia Iuris remedia, vt affirmant Nauarrus in Manuali cap. 27. nu. 10. P. Henriquez lib. 13. de Excommunicat. cap. 17. nu. 4. & Ioannes Gutierrez Canonicar. qq. cap. 11. nu. 59. vbi ait quòd quando lis agitur contra personam certam, priùs citanda est, quàm Monitoria concedantur. Et idem ait Emmanuel Rodericus in Summa. Cap. 79. de Excommunicat. Conclus. 1. Iuxta quæ dictum quod quandoquidem Petrus scit, præfatum chirographum apud Ioannem extitisse, debet priùs à sæculari iudice petere, vt iubeat Ioannem, & alios rei notitiam habentes, veritatem cum iuramento declarare, iuxta stylum Vallisoletanæ Cancellariæ, & aliorum Tribunalium, vt testatur Burges de Paz in sua Praxi q. 1. nu. 4. Vers. 4. & nu. 17. v. 3. Et si hoc locum non habuerit, & Ioannes ac reliqui non declarauerint veritatem, tunc ritè poterunt Censuræ discerni, quia Iudex Ecclesiasticus sæcularem coadiuuat, vt ait Emmanuel Rodericus suprà conclus. 3. pro quo & videri potest P. Henriquez 18. n. 5. Potestque Petrus dicere verè se non habere probationem plenam, nec semiplenam: id quod doctus quidam Episcopus in his casibus requirebat, vt refert & approbat Ioannes Gutierrez suprà. Et conclusionem præfatam tenet Nauarrus Lib. 1. Consil. de Pactis Consil. 1. nu. 5. & 6. & circa præsentem materiam Notabilia sequentia proponuntur.
505
*Primum, si suam qui sint testes, & re
quisiti à iudice sæculari non declarauerint, posse in particulari Censuras illis notificari. Neque obstat coràm iudice sæculari cum iuramento negasse, quia magis timetur excommunicatio, eo quòd permaneat, nec tollitur sola confessione, vt in periurio accidit. Et ego vtor iure meo, compelliturque ille imperio iudicis ad testificandum, quod fieri erga testem potest, & ita etiam notificari censuræ.
Secundum, si certò non sciam quis chirographa occultauit, & solùm præsumptionem & su|spicionem habeam, neque in particulari testes agnosco, posse Censuras postulari.
Tertium, depositiones testis coràm iudice Ecclesiastico, coràm sæculari iudice pręsentandaspræsentandas, & coram eodem ratificandas. Sic docti Iurisconsulti pro eo consulti.
Quartum, valde interesse cognoscere quando
iubetur quis declarare vt testis, & quando vt denuntiator, vt aduertunt Nauarrus Cap. Inter verba, c. 6. Corollario. 66. num. 286. & alij.
506
*Quintum, Ioannem Gutierrez, vt nuper dictum, approbare praxim cuiusdam Episcopi, qui nolebat concedere Monitorias generales, nisi petens illas priùs iurasset id in iudicio minimè deduxisse, nec habere plenam aut semiplenam probationem eiusdem rei. Et ex hoc fundamento D. Archiepiscopus Limanus noluit illas concedere: quod tamen non obstat. 1. quia illius Episcopi non est decisio Pontificia. 2, quia tanta fides adhiberi potest Emmanueli Roderico Conclus. 3. allegata, quàm huic Prælato. 3. quia Concilium Ttidentinum Sess. 25. Cap. 3. de Reformat. conditionem hanc non exigit, sed tantùm vt res sit grauis. Neque etiam obstat si dicatur, quando res in iudicio deducta est, non esse occultum delinquentem, & Doctores communiter hanc conditionem apponere, quòd scilicet delinquens sit occultus. Ad quod respondetur. 1. dum delictum probari nequit, occultum reputari delinquentem. 2. Rationem, propter quam exigitur vt delinquens sit occultus, illam esse, ne scilicet iudex Ecclesiasticus in laici iudicis iurisdictionem se intromittat: quando autem iudici laico probationes desunt Monitorium concedit, minimè laicalem iurisdictionem vsurpat: quemadmodùm neque Ecclesiasticam laicus quando eidem auxiliatur. 3. Quod de notorietate in iudicio dicitur, intelligendum, quando plena probatio extitit. In casu tamen quodam illius Episcopi praxis meritò debet obseruari: quando scilicet caussa, quæ vertitur inter iudiccm laicum talis conditionis est, vt probato delicto mors aut mutilatio futura crederetur.
507
*Et prædictus quidem Petrus posteà de
Ioanne criminaliter est cōquestusconquestus, eo quòd ex libro rationario plusquàm centum folia sustulisset, in quibus magna pecuniæ quantitas claudebatur. Ad quod negatiua est adhibita responsio, scilicet Dom. Archiepiscopum Monitorium non posse concedere, quia nequit in criminalibus coadiuuare laicam potestatem; secus si Petrus à criminali querela desisteret, & certum esset non fore criminaliter procedendum, pro quo Auctorem securum reddidit DD. Franciscus de Sandoual. Et de materia præfata egit etiam 2. p. cap. 5. Disp. 2.
508
*Circa resolutionem autem prædictam,
in qua multa tanguntur, quæ longiorem disquisitionem exigunt, securè possumus lectorem remittere ad eruditam, & exactissimam tractationem P. Theophyli Raynaudi: sed vt aliquid dicamus, id quod de praxi illius Episcopi dicitur, meritò improbatum: id quod P. Raynaudo vi
detur placere, qui Parte 1. Cap. 1. Quæsito 5. vers. 2. ita scribit: Quare, vt à negotio, de quo agimus, exulent incommoda proposita, non debet Monitorium concedi, nisi in subsidium aliorum iuris remediorum, quia vel deficiunt, vel non suppetunt plena. Ideò consultißimè faciunt Præsules, qui partem Monitorium postulantem non priùs faciunt voti compotem, quàm iuramento confirmet se destitui ordinarijs præsidijs tuendi ius suum. Quem vsum commendant Gutierrez lib. 1. qq. Canon. cap. 11. nu. 59. Rodericus. 1. p. Summæ cap. 79. nu. 1. & Auila 2. p. Cap. 1. Disp. 2. Dub. 1. Sic ille, qui dum sola pleni iuris remedia obstare iustæ Monitorij concessioni asserit, in ea esse mente manifestè conuincitur, vt semiplenam non obstare apertè fateatur. Licet autem Ioannem Gutierrez citet, vbi praxim illius Episcopi commendat, non ideò eum hac in parte videtur sequi, cùm de eo nullam faciat mentionem, sed quatenus regulariter loquendo debet partis iuramentum pręcederepræcedere de remediorum aliorum defectu, de quo & Emmanuel. Fauet etiam P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 20.
Sicut & P. Suarez.
Sect. 1. nu. 14. vbi ita scribit: Tunc ergo solùm licitum est spirituali brachio talem caussam assumere, quando sæculare non vult, vel certè non potest suo munere fungi. Sic ille. Atqui quando tantùm est semiplena probatio, iudex sæcularis nequit suo munere fungi: ergo licebit Ecclesiasticus recursus. Pro eodem D. Barbosa de potest. Episcopi Al
Et D. Barbosa.
legat. 96. n. 38. vbi cum alijs ibi adductis affirmat Monitoria posse concedi tam ante cœptam litem, quàm ea pendente, dum probationum terminus non elabitur. Quo euentu manifestum est semiplenam posse interuenire. Stet ergo positionem hanc esse probabilem, licet eam Auctor in Opere de Censuris non expresserit, quia res post transmissum prælo illud potuit accidere, nec de illa tunc temporis cogitatum.
509
*Et ex præmissis apparet quid sit de
persona occulta dicendum, cùm præfati Scriptores ita vt vidimus sint locuti, asserentes contra certam personam posse Monitoria dirigi, quandoquidem agi contra illos in iudicio potest, & officium iudicis implorari. Vnde quod citatus D. Barbosa asserit nu. 25. cum ijs, quos ibidem congerit, Monitoria scilicet non esse concedenda, quando certæ sunt personæ, quia tunc ordinariè est agendum, ita accipiendum vt possit cum Asserto superiori componi. Sicut & quod ex Curia Neapolitana profert num. 18. scilicet quòd quando heres petit Monitoria contra scientes bona hereditaria, & pars opponit de inuentario, & proptereà dicit non esse concedenda, quia veritas alio modo haberi potest: solet Vicarius concedere Monitoria contra scientes bona hereditaria, & pars opponit de inuentario. Vbi manifestum est contra certam etiam personam agi, eum videlicet, qui inuentarium opponit. Pro quo & P. Raynaudus Quæs. 8. ad finem ita scribit: Adde
P. Raynaudus.
bam tamen hæc valere per se loquendo: quia in raro aliquo euentu posset per accidens licitè ferri Monitorium contra personam laicam determinatam in materia temporali. v.Verbi g.gratia, si sæcularis potestas, ad quam directè spectat caussam illam decidere, vel nolit, vel nequeat fungi officio suo, & parti læsæ suffragari. Hæc ille & alia pro ampliori explicatione. Et quidem non adeò rarus videtur esse casus, in quo iudex sæcularis aut nolit, aut nequeat suo fungi officio pro manifestatione veritatis. Et ita P. Suarez suprà, cuius doctrinæ præfatus Scriptor insistit, licet quoad propositam | cum non laudet exceptionem, laudatum prius pro regulari doctrina, nihil rarum in casibus istis agnoscit, sed sic locutus: Dixi autem regulariter
P. Suarez.
hoc licere, quia interueniente caussa rationabili, erit hoc licitum: erit autem caussa huiusmodi primò, si iudex sæcularis nequeat remedium adhibere &c. vel certè non potest, vt suprâ.
510
*Iam quod ad qualitatem caussæ atti
net, an sit tantùm ciuilis futura, vt Auctor asserit, an possit etiam esse criminalis, sententiarum diuersitate discutitur. Pro quo P. Raynaudus solita eruditione discurrit Cap. 6, & D. Barbosa num. 32. vbi tamquàm certum videtur statuere Monitoria in criminalibus non esse concedenda, vbi & ex stylo Curiæ Romanæ, ac generali Diœcesanorum vsu Clausulam illam adducit: Nolumus autem quòd ex reuelatione huius
Formula Romanæ Curiæ.
modi, si eam fieri comingat, nisi pro ciuili interesse, & ciuiliter tantùm agi poßit: aliàs reuelatio ipsa neque in iudicio, neque extra, fidem faciat. Sed sunt quam plures sentientes, quorum ille non meminit, cùm sit eorum sententia probabilis, & grauibus fundamentis roborata, vnde varius varijs in partibus circa hoc vsus inualuit, & multæ supremæ Curiæ illum pro viribus promouent & fouent, doctis Iurisperitis, & sacrorum Canonum interpretibus pro eo decertantibus, quia ex illis non leuia argumenta petuntur, quod & Conci
Concil. Trident.
lium Tridentinum videtur tradidisse citato cap. 3. Sess. 25. verbis illis: In caußis quoque criminalibus, vbi executio realis vel personalis, vt suprà fieri poterit, erit à Censuris abstinendũabstinendum. Sed si dictæ executioni facilè locus esse non poßit, licebit iudici hoc spirituali gladio in delinquentes vti; si tamen delicti qualitas, præcedente bina saltem monitione, etiam per edictum id postulet. Sic Concilium, propter quod & alia, ita tenent Scriptores plures, quos P. Ray
P. Raynaudus.
naudus adducit de GallięGalliæ testatus vsu, & sic concludens: Et sunt in hoc numero in his oris Antistites quoque, & capita populorum, quorum ego iudicijs debeo reuerentiam, non censuram: tametsi placere potiùs vsum contrarium iam præmisi. Sic ille. Et Auctor quidem qui negauerat absolutè, id quod de morte & mutilatione ab eodem dictum vidimus, posteà propria manu subiunxit, ex quo apparet in caussis minoris damni præfatam sententiam minimè displicere. Certè cùm de vitandis Dei offensis in grauibus agatur materijs, considerationis Episcopalis dignum erit quid in ijs sit agendum præuidere & maturè disponere, cùm opportunis cautionibus, ad hæc enim absolutè loquendo eius potestatem extendi mihi non licet dubitari, de ijs hæc pauca dixisse contento.

De Visitatore Religiosum Parochum excommunicante.

511
*SIc accidit Visitatori cuidam Archiepis
copi Limani Religiosum Franciscanum Indorum Parochum visitanti, aut visitare volenti, à quo tamen non est admissus, & ideò in eum excommunicationis est vsus gladio, cum ordinario declarationis vsu, eius nomine in publica tabella descripto: quod tamen est penitus reprobatum, & excommunicationem fuisse nullānullam ab Auctore ostensum ob defectum iurisdictionis, non quidem ex eo quòd in Concilio Tridentino Sessione 25. cap. 11. de Regularibus, non conceditur Episcopis facultas excommunicandi Religiosos, qui Parochiale munus exercent, vt nonnulli contendunt, quia illud videtur debile fundamentum; siquidem Delegatus excommunicare potest, etiamsi in delegationis litteris id non exprimatur, vt ait expressè Glossa in Cap. Abbatem de rescriptis verb. Facere prouidere, vbi Hostiensis, & Panormitanus, qui addit quòd fortiùs potest Delegatus Papæ excommunicare, licet in Litteris non dicatur vt possit compellere per censuras. Solidius fundamentum desumitur ex priuilegio, quod habent Mendicantes, & refertur à Collectore verb. Excommunicatio §. 3. vbi ait: Idem Clemens conceßit Fratribus Minoribus, ne ab
Priuilegium Clemen. Quarti.
aliquo Legato, nisi de Latere Sedis Apostolicæ misso, vel Delegato, aut subdelegato auctoritate Litterarum Sedis prædictæ poßint excommunicari, suspendi, vel interdici, nisi Litteræ ipsæ plenam & expressam de Ordine præfato & indulto huiusmodi facerent mentionem. Et certum est in allegato Concilij Capite expressam derogationem priuilegiorum Regularium non haberi. Quòd si dicatur virtualem extare derogationem, eo quòd Monasteria aliqua excipiantur: nam hoc intelligendum tantummodo de visitatione, & non in ordine ad Censuras; etiamsi Concilium diceret compellendos; nam compellere Verbum generale est, & non posse excommunicari generalitatem limitat, iuxta tritum Iuris axioma, quòd generi per speciem derogatur.
512
*Et confirmatur ex doctrina Franci in
Cap. Quia cunctis. §. Prætereà, de conceßione Præbendæ, vbi sic ait: Si priuilegiatus vt excommunicari non poßit, citatus ab Ordinario vel Delegato, non comparet, & proptereà excommunicetur, non tenet excommunicatio. Et idem ait Ioannes Andreas ibidem & latiùs in Regula Scienti. Col. 4. & Dominicus §. Ex parte nu. 4. & addit Ioannes Andreas in Regula dicta, quòd alia via potest punire. Vnde nec valida erit sententia suspensionis, aut Interdicti à D. Archiepiscopo fulminata contra Mendicantes: & etiamsi ille dicti priuilegij notitiam non habeat. Cap. Dudum §. Considerantes, de Præbendis in 6. Glossa communiter recepta Cap. 1. verb. Referri. eod. ff. & lib. Couarrubias practicarum qq. cap. 9. nu. 7. conclus. 1. P. Henriquez lib. 7. de Indulgent. cap. 25. num. 7. Id autem operabitur defectus notitiæ, vt in foro animæ excusetur culpa, & in externo Iudex Conseruator eum non condemnet in expensis, vt ait P. Henriquez citato cap. 25. num. 5. in Glossa lit. K. Nec prædictus Religiosus ad petendam absolutionem compelli potuit, Glossa in Cap. Solet de sent. excomm. in 6. Verb. Huiusmodi citans Cap. Per tuas eodem ff. licet eam possit petere ob vitandum populi scandalum: nec proptereà censetur se excommunicatum confiteri, vt ait Glossa in eodem Cap. Solet. in ipso casu litterali. Sic doctus Pater.
513
*Et quod ad priuilegium attinet, est il
De priuilegio Clem. 4.
lud Clementis Quarti, cuius & Bulla habetur authentica, vt testatur Casarrubios verb. Exemptio nu. 9. cum obseruatione litteræ B. quæ id indicat, vt in Præfatione habetur. Habetur etiam in Compilatione Priuilegiorum Emmanuelis Roder. pag. 39. Col. 1. Vbi licet de Legato à latere, De|legato, & Subdelegato pariter videatur exceptio procedere; non tamen ita est, nam de solo Legato à Latere procedit, & alijs ea denegatur potestas, ita vt illud, Nisi de Latere Apostolicæ Sedis misso, parenthesi possit includi. Quod ex verbis illis ostenditur. Nisi Litteræ ipsæ plenam & expressam de Ordine vestro &c. Illa enim verba Litteræ ipsæ eas indicant, de quibus proximè: Delegato vel Subdelegato, auctoritate Litterarum Sedis prædictæ. Nequeunt ergo illi Censuris contra præfatos agere, nisi illa in ipsis expressio adsit, de qua Pontifex. Cuius gratiæ communicatio Mendicantes complectitur generalem illam per omnia & in omnibus habentes: circa quod erit qui hæreat nullus, nisi à rerum istarum notitia peregrinus.
514
*Et Nos quidem Tomo 1. Thesauri Tit.
17. nu. 50. & 51. Religiosos Mendicantes non posse Censuris percelli aliunde probauimus, licet circa habentes animarum curam aliquam esse difficultatem, quæ sunt n. 52. dicta demonstrent, neque improbabiliter, vnde & salubre monitum num. 53. & Parochis ipsis, & Episcopis pariter concinnatum. De prædicto autem priuilegio nil dictum, nec tamen videtur contemnendum, quod saltem ad conscientiæ forum conferre non parùm potest, pro exrerno namque forsitan non multùm proderit; cùm sit obuium eius authenticum testimonium. Nihilominùs omnes sententias irritas & inanes, ac nullius existere firmitatis.
Clementis 4 verba.
quas contra tenorem præsentis Indulti per quemcumque de cetero contigerit promulgari. Sic Pontifex, vt Religiosi videant quantum pro conscientiarum tranquillitate præsidium inde illis suppetant, & Episcopi etiam suæ & conscientiæ & auctoritati consulant, dum ita videant èex Dei throno hæc fulgura & voces procedere, quem in Romana sibi Ecclesia collocauit. Apocal. 4. v. 5.
515
*Potest autem his opponi Constitutio
Gregorij XV. quæ incipit Inscrutabili, & habetur Tomo 4. Bullarij, estque 18. huius Pontificis, in qua Regulares posse ab Episcopis Censuris adstringi decernit. Sed verò in illa contra eos tantùm agitur, qui curam animarum exercent, & in ijs, quæ curam huiusmodi concernunt, vt ex illius tenore, & etiam ex Declaratione S. Congregationis Cardinalium apud Lezanam Tomo 1. Cap. 19. num. 35. qui & ibi, & Tomo 4. Consulto 40. nu. 73. reuocatam esse ostendit ab Vrbano, pro quo ipsius Breue exhibet nu. 116. de quo & Nos alibi. Videndus etiam citatus Auctor num. 72. vbi quod diximus, non ratione vnius aut alterius priuilegij Religiosis competere protestatur, sed esse etiam pro eo innumeras concessiones, de quibus in Mari magno, vnde non dubitat affirmare id esse certissimum. Ex quo fit veritatem hanc non esse ad vnum illud fundamentum arctandam, quo Auctor huius Consilij vsus, præfatum scilicet Patrum Minorum priuilegium, cum sit pro eo magna imposita nubes testium, & quidem omni exceptione maiorum. Vnde & citatus Lezana Episcopi hac in re damnauit excessum dicto nu. 72. vt alij tali peruiso lapsu inoffenso decurrant pede. Vide Dianam Parte 5. Tract. 9. Resol. 26.

Circa Prætorem excommunicatum.

516
*DVbitatum an eius ministri possint cum
eo agere, satellites inquam Tabelliones, & alij, quando ad Reipublicæ bonum conueniens iudicatur, quandoquidem ille gubernationem illius deserere tuta conscientia nequit, neque illa sine ministrorum interuentu stare. Et affirmatiuè responsum, quia cùm id priuato cuilibet concedatur ratione necessitatis aut vtilitatis, iuxta notissimum versum. Vtile, lex &c. à fortiori est ratione necessitatis & vtilitatis pu
Quid illi liceat.
blicæ concedendum. Non ergo poterit proferre sententiam, quia iurisdictio illi est ab Ecclesia suspensa, si denuntiatus sit: ad illa vero quæ gubernationem concernunt non solùm poterit, sed debebit attendere. Si enim qui debet, soluere tenetur, & ea de caussa cum creditore agere, etiamsi excommunicatus non toleratus sit; multo id potiùs est Prætori concedendum, qui communis debitor est, & tot videtur habere creditores, quot ciues ab eius gubernatione pendentes. Si verò ille circa denuntiationem appellet, etiamsi posteà declaretur legitimam excommunicationem extitisse, sicut & denuntiationem, latæ interim sententiæ, & acta quæcumque, valida erunt, vt tradit Panormitanus in Cap. Pastoralis de appellat. n. 15.
517
*Dubitatum prætereà an possint ciues
obuij facti, eum discooperto capite, vt est moris, honorare? & affirmatiuè responsum, non quidem ratione subiectionis, propter quam filij, famuli, & subditi cum dominis, parentibus, & Prælatis communicare ciuiliter possunt: nam & Clerici Episcopi familiares communicare cum illo, si excommunicatus fuerit, valent; non tamen Clerici alij, etiamsi generalem habeant subiectionem. Sed quia discoopertio capitis ex se non est salutatio, & solùm ex vsus accommodatione ad salutandũsalutandum ordinatur. Et cùm lex salutationem prohibens sit pœnalis, restringenda est. Sic Angelus verb. Excom. 8. nu. 4. Armilla verb. eod. n. 5. Palacius 4. dist. 18. Disp. 9. Col. 2. Sotus dist. 22. q. 1. art. 4. Conclus. 3. P. Henriquez cap. 9. n. 3. & cap. 22. in fine.
518
*In qua resolutione non est cur distineri
Quid circa resolutionem.
multùm debeamus, cùm doctrinędoctrinæ in illa contentęcontentæ sint ferè communiter receptæ. Poterit ergo excommunicatus Prætor, non quidem pro tribunali sedere, quia locus ille pro ferendis est sentẽtijssententijs dispositus siue finalibus, siue inter locutorijs, & alijs, in quibus propriè iurisdictio exercetur, cuius illi est vsus impeditus; benè tamẽtamen in domus suęsuæ porta consistere cum virga, quæ non tantùm iudiciariæ potestatis est proprium signum, sed etiam insigne, ratione cuius Regiam personāpersonam repræsentat, cuius repræsentatio ipsi non detrahitur per excōmunicationemexcommunicationem, Vnde & ratione illius visum est aliquibus posse ipsi præfatum honorem exhiberi. Licet enim dici possit conuenientius videri si domi se contineat, id certè non probat contra excommunicationẽexcommunicationem directè agere, si in publico assistat, quia & in eo conuenientia esse potest, vt adiri faciliùs possit ab ijs, qui eius auxilio indigent in ijs, quęquæ ad gubernationem spectant. Non tamen potest cum circumstantibus, vt in more positum, confabulari, quod in contemptum censuræ effici videretur, id quod in assistentia non accidet, cùm videant eum à tribunalis actibus abstinere | & ingressum in Ecclesiam deuitare. Quòd si cum satellitibus agat ac tabellionibus, aut ædilibus ciuitatis, & aliqua non necessaria admisceantur; non ideò excommunicationis legis violatæ censeri debent, quia nimis esset durum, si Ecclesia permittens iudices cum ministris agere, eorum verba ponderaret, sicut & illorum, qui assistere ipsis possunt; id quod in vxore, filijs, & famulis, videtur manifestum, quibuscum conuersationem instituere mariti, & parentes, & domini possunt, ex quo ad præfatos idem potest iudicium deriuari.
519
*Circa id autem quod de apertione ca
pitis est dictum, statuit etiam Auctor assertum suum. 2. p. de Censuris cap. 6. Disp. 8. dubio 9. conclus. 3. id limitans ad casum, quo id fiat sine animo salutandi. Pro quo & P. Sa verb. Excommu
P. Sa.
nicatio nu. 41. ita scribit: Vale, id est, salutare, scilicet verbo, vel scripto: nam assurgere, vel caput aperire, non videtur prohibitum. Sic ille. Idem tenet P. Luysius Turrianus de Censuris Lib. 2. Disp. 13. dub. 1. Diana Parte 5. Tract. 9. Resolut.
Diana.
116. sic habet: Adde quòd multi Doctores asserunt per particulam Vale solùm prohiberi salutationem verbalem, non autem alijs signis factam, vt aperiendo caput, aut assurgendo &c. Ex multis autem illis Doctoribus paucos adducit Leander Tomo 4. Tract. 2. Disput. 23. quæst. 23. per errorem, cum sit 18. licet ille oppositum cum alijs teneat. Id etiam probans quæst. 19. etiamsi prædicta capitis detectio fiat sine animo salutandi contra P. Henriquez, Nauarrum, P. Auilam, Alterium, & Bonacinam, rationem impugnans superiùs allatam ex P. Henriquez, nam alij eius non videntur me
P. Henriq.
minisse, licet citatis omnibus tribuatur; quòd scilicet detectio capitis non est per se signum, sed res de se indifferens, & absque scandalo, quæ potest interna intentione auferri à ratione salutationis, & verba Iuris, quæ vetant salutationem, debent in proprietate, & strictè accipi, tamquàm odium. Impugnat inquam, & benè ex Syluestro
& P. Suario Disp. 15. Sect. 1. nu. 4. quia Ecclesia non prohibet salutationem interiorem, sed exteriorem. Et eo pacto etiam vocalis salutatio posset iustificari. Præterquàm quòd iuxta receptam consuetudinem illa est salutatio, & intentione sublata erit fictio quædam, & ita mendacium. Et ita prohibetur eadem lege, qua prohibetur honoris exhibitio, sicut in prohibitione erga honorationem Idoli.
520
*His addi potest non contemnenda alia,
Specialis alia pro eodem.
ex eo desumpta, quòd Ecclesia salutationem vetans, id certè vetat, quod est, & esse potest fidelium omnium vsu receptum: Atqui dicto modo salutare paucissimorum esse potest, quia vix erit quisquam èex plebe, qui prædictam faciat abstractionem. Ergo siue fiat, siue non fiat, constans erit prohibitio. Sed quidem licet rationes prædictæ non leuis ponderis sint, sua præfatæ sententiæ probabilitas perseuerat, quam & citatus Leander agnoscit. Et cùm de re agamus, in qua solùm veniali lapsu peccatur, quæuis verosi
milis ratio pro illo vitando debet sufficiens iudicari, neque fidelium conscientiæ in pericula cōijciconijci multa eiusmodi committendi. Vbi & addendum præfatam doctrinam plus de rigore habentem generaliter procedere, & non de Magistratibus, respectu quorum peculiaris est ratio; timeri enim potest ne se arbitrentur offensos vrbana significatione frustrati. Et ita in specie casus nostri de Prætore loquens, Iudice, & Magnate, tenet citatus Leander quæst. 20. cum P. Henriquez, Illustriss. Zerola, P. Filliucio, Bonacina, & Alterio, non ex vi iuris, sed consuetudinis introductæ ob vtilitatem fidelium: & ita nullum, qui contradicat, adducit, quo Auctoris ostenditur plausibilior resolutio. Circa quam dicta sufficiant, id quod Auctor de sublata iurisdictione iudici non tolerato asserit, sua in possessione probabilitatis relinquendo, pro quo videri possunt Diana supra Resolut. 108. Leander Disp. 11. quæs. 13. vbi Auctores accumulans, dicensque esse certum, nullam Magistri Victoriæ secus arbitrantis videtur habere rationem, quem videndum admonet Diana, & P. Gaspar Hurtadus Disp. 8. de Excommunicat. Difficult. 2. nu. 2. post citatum illum, nu. 2. cum PP. Vasquez & Suarez pro contraria illi adductis tantùm ait illam esse communem apud Doctores. Et Illustrissimus Malderus Tractat. 6. de Iust. Cap. 1. dub. 11. licet cum præfatis sentiat, commune tamen placitum ex sacris Canonibus non satis probari affirmat, ex quo & aliquale fundamentum probabilitatis elucet. Sed nolo pro eo ampliùs militare, ne exinde iudices suam contra Censuras Ecclesiæ audaciam tueantur.

De Iudice incidenter cognoscente de delicto Clerici.

521
*SÆ cularis quidam manus violentas inie
Propositio casus.
cit in Clericum ob grauem iniuriam illatam ipsi, & Clericum illum coràm sæculari accusauit iudice; & comparens delinquens manus iniectas confitetur, addens tamen se id fecisse iniuria à Clerico illata prouocatum. Vbi quæsitum Primò an si iudex examinando testes in caussa procedat, incidat in casum Bullæ Cœnæ. Secundò an testes possint de Clerici delicto deponere, & Tabellio depositiones excipere, iudexque id permittere, & iuxta merita caussæ sententiam pronuntiare.
Et ad Primum negatione satisfactum, quia in
Bulla Cœnæ solùm excommunicantur laici iudices, qui se intromittunt in caussis criminalibus contra personas Ecclesiasticas, capiendo, processando, condemnando, & sententiam exequendo. In casu autem nostro informatio à iudice facta non fuit processatio contra Clericum in ordine ad pœnam ipsi infligendam; nec contra eumdem procedere ad eius delictum præcisè explorandum: sed ad defensionem Rei, vt deprehendatur qualis eius fuerit culpa, & quid agnosci possit, ex quo illius possit pœna minorari. Deinde, talis defensio est Reo licita, & ius habet ad illam ex vi naturalissimi iuris: ergo nequit intelligi à Sede Apostolica in Bulla Cœnæ illud denegari. Atqui huiusmodi inquisitio coràm iudice laico est peragenda, quia ad eum, ad quem spectat cognitio, spectat etiam delicti cognoscere qualitates. Prætereà, quia ex opposito sequeretur iudicem laicum aliquando capitali pœna quempiam immerentem damnaturum. v.Verbi g.gratia, Si | Petrus Clericus, inuadat Ioannem laicum, & hîc cum moderamine inculpatæ tutelæ occidat illum, cuius fratres criminalem querelam coràm laico iudice prosequantur, damnabit equidem Ioannem, quandoquidem circa moderamen dictum nihil possit contra Clericum processari. Item iudex laicus potest per viam reconuentionis de caussis Clericorum cognoscere, vt communis Canonistarum sententia tenet in Cap.
Cap. Decernimus de iudiciis.
Decernimus de iudicijs: ergo similiter in casu præsenti de iniuria à Clerico illata laico: ex quo constat quid sit ad Secundum dicendum, scilicet & Tabellionem posse depositiones testium excipere, & hos integrè deponere circa omnia quæ contra Reum, & pro illo facere possunt, & ita de iniuria à Clerico illata ipsi.
522
*In qua resolutione nihil est non verosi
mile, & iuxta similem vidi excusatum Prætorem, qui in caussa eius, à quo fuerat Sacerdos occisus, de occasione cognouit, quam suæ infelicitati præstiterat, domum occisoris ingressus carnale commercium cum filia tentaturus. In quo quidem Episcopus Prætori negotium facessere conabatur; sed successu nullo, quia ille doctam pro se habuit defensionem. Et ego quidem tunc pro eadem defensione sequentia congessi.
523
*Primum iuxta tenorem Bullæ casum
præsentem neutiquàm comprehendi; siquidem. n. 15. in quo extat excommunicationis fulmen contra iudices laicos, qui faciunt coràm se personas Ecclesiasticas comparere, additur, Præter Iuris Canonici dispositionem, vel trahi faciunt, vel procurant, directè vel indirectè quouis quæsito colore. Et nu. 19. contra quoquomodo se interponentes in caußis capitalibus, seu criminalibus contra personas Ecclesiasticas, illas banniendo, capiendo, processando, seu sententias contra illas proferendo, vel exequendo. Atqui in casu præsenti nihil ex præfatis interuenit; & solùm illud Processando videtur momenti aliquid habere: sed reuera non habet, quia processus directè & ex primario intento contra Reum laicum est instructus, & solùm incidenter persona Clerici tangebatur: quod non obest, quia id, quod incidenter venit; sequitur principale, iuxta communem doctrinam, quam adducunt Bouadilla in Politica lib. 2. Cap. 18. nu. 34. & Episcopus Thomas Zerola in Praxi Episcopali verb. Iudex Vers. 11. qui alios allegant dicentes posse iudicem laicum de caussis spiritualibus cognoscere incidenter quantùm ad factum, vt in Matrimonio. Ergo & instrui informatio poterit contra Clericum incidenter in caussa principali contra occisorem: siquidem res spirituales non minùs sunt à laicali iurisdictione exemptæ, quàm personæ Ecclesiasticæ, & iuxta iuridicum proloquium, vbi est eadem ratio, eadem est & iuris dispositio.
524
*Secundum, Notabilis circa hoc doctri
na Baldi, Frederici de Senis, Couarrubiæ, Iulij Clari, & Farinacij, quos allegat & sequitur citatus Politicæ auctor lib. 2. cap. 18. nu. 91. aiunt enim quòd si Clericus coràm laico iudice falsò testificaretur in lite ante eum pendente, poterit ille de falsitate cognoscere ad effectum iudicandi in caussa principali, non tamen Clericum castigare. Quod in casu nostro videtur locum habere, cùm similiter procedatur. Et idem esset si Clericus falsum instrumentum præsentaret: de illius enim falsitate posset iudex laicus cognoscere, iuxta citatum Scriptorem, & alias.
325
*Tertium, Ad eumdem iudicem, ad
quem spectat delicti cognitio, circumstantiarum etiam cognitio spectat; aliter enim nulla esset iurisdictio, & decreta friuola, quod Iuri penitus aduersatur. l. si Prætor. ff. de iudic. ibi: Alioquin lusoria erant huiusmodi edicta & decreta Prætorum.
l. Si Prætor. ff. de iudic.
Et alibi sæpè. Cùm ergo in hac caussa sit Prætor iudex absolutus, cùm sit sanguinis, & non spiritualis, & sacrilegium, cùm mors Clerici sit, de quo potest laicus iudex cognoscere, iuxta Zerolam suprà. Vers. 5. in fine, sequitur de circumstantijs etiam posse cognoscere; aliàs illusoria & eneruia illius essent decreta.
526
*Quartum, Quia plures Doctores affir
4. Ex sublatis armis Clerico.
mant ex eo quòd iudex laicus possit arma Clerico auferre, posse etiam contra illum procedere cum caussæ cognitione vsque ad mulctam: quod latè probat Redin de Maiestate Principis. Verb.
Redin.
Non solùm armis. Cuius iudicium in ordine ad praxim magni est profectò faciendum, fuit enim Episcopus, & antea Togatus iudex criminum, & Vallisoletanæ Cancellariæ Senator, nec non in Supremo Castellæ Consilio. Et ratio, quæ pro hoc redditur, illa est, iudicem laicum esse iudicem competentem in ordine ad subtractionem armorum, quam esse communem omnium Doctorum opinionem testatur Bouadilla suprà Cap. 18. nu. 71. vnde & consequenter potest formare processum contra Clericum pro iustificatione exarmationis, cùm nequeat potestas pati diuisionem, & concesso principali, consequens censetur esse concessum. Si enim iudex talis coràm Ecclesiastico deberet subire iudicium, legem esset apertè frustrare, quæ illi huiusmodi confert potestatem, vt benè Castillo superiùs adnotauit: siquidem ob vitandas huiusmodi controuersias iudices laici Clericos sinerent vt vellent incedere, cum frequentibus Reipublicæ scandalis, quibus Ecclesiastici iudices non valerent opportunum remedium adhibere. Ex quo Prætoris, de quo agimus, videtur fundata iustitia: est enim iudex competens quantùm ad capturam & punitionem delicti, & sic etiam consequenter circa plenam caussæ cognitionem, ita vt nequeat potestas diuidi: aliàs enim nullus esset Prætor, qui se in huiusmodi capturas intromitteret, & delictorum adeò atrocium punitionem, Reoque sui delicti faueret atrocitas, si diuidenda esset iurisdictio, minusque efficax diuisione ipsa redderetur, à Tribunali adeò pio pendens, quale est Ecclesiasticum, à quo cùm posset caussa suspendi, daretur locus vt Reus fuga se subduceret, vt frequenter accidit.
527
*Quintum, Omnes prædicti casus sunt
ita ei, de quo agitur, similes, vt resolutionem propositam reddant valde verosimilem, & qui pro se habet verosimile, habet etiam rationem naturalem, cùm similitudo sit cognata naturæ, vt habet Baldus volumine 3. Consil. 180. nu. 3. & pro lege habetur, vt ait Oldradus Consil. 13. & benè notauit Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regular. q. 11. arti. 6. vers. Quinta regula. Et ita negari nequit quin sit sententia ista saltem valde probabilis, & sit vti talem eam tenuit P. Stepha|nus Auila Societ Iesv, Primarius Sacræ Theologiæ Professor in Academia Limana, & Regni huius Oraculum, cuius extat de hoc ipsius manu subscriptum Consilium, concludens in Bulla solùm prohiberi processum contra personas Ecclesiasticas in ordine ad punitionem, aut ferendam sententiam cum præcisa delicti cognitione: quod in casu nostro abest penitus, cùm tantùm agatur de Rei defensione.
528
*Sextum, sententiæ præfatæ se Prætor
accommodans, quamuis reuera non vera sit, in excommunicationem non incurrit, vt asserunt Geminianus, Salcedus, & Nouella, quos adducit Thomas Zerola suprà v. 16. qui Episcopus cùm sit, credi nequit ex affectu minùs ordinato erga laicas potestates sic locutus, sicut & in alijs supradictis. Neque in Tabellione & testibus specialis est difficultas, cùm sit cooperatio ad rem licitam, & actum, qui sine eorum nequit fieri concursu.
529
*Posset autem in eo esse difficultas, quòd
informatio contra ClericũClericum directè facta videatur, & non incidenter & consequenter, quia in illa testes contra illum solummodò deposuerunt. Sed id non debet obstare, quia illud dicitur incidens, quod non est corpus caussæ, & de quo principaliter agitur. Et in nostro casu, quod principaliter intenditur est punitio, aut releuatio occisoris: & quoad primum est criminalis, non quoad aliud. Vt enim aiunt Vgolinus in explicatione dictæ Bullæ §. 1. nu. 1. Grassis ibidem Cap. 16. nu. 148. Nauarrus in Manuali Cap. 27. nu. 71. caussæ criminales sunt illæ, in quibus proceditur ad pœnam & vindictam delicti; quod in nostro casu non contigit, vbi solùm de puniendo occisore actum, sed cum iure defensionis: & ita ad hunc caussa pertinet, in qua incedenter subintrat occisus, quamuis testes solùm deposuerint contra ipsum, sicut in casu supra dicto de falsa Clerici testificatione coràm laico iudice; possunt enim testes directè deponere contra falsitatem, quamuis nullus alius includatur: & nihilominùs incidens dicitur, & minùs principale, quia non est id, quod caussam principalem construit, sed aliquid occasionaliter cum ea connexum. Sic visum in Collegio Cuscensi S. I. die 5. Ianuarij 1626. se subscribentibus doctis Theologiæ in eodem Collegio Professoribus Stephano Brauo, Petro Lopez de Melgar, Francisco de Aguayo.
Circa quod etiam consultus vir doctissimus
LL. Franciscus Calderon de Robles Cuscensis Ecclesiæ Canonicus, & tandem Decanus, qui per plures annos fuit Vicarius generalis, in hunc respondit modum:
Visa hac resolutione, probabilem iudico opinionem in ipsa fundatam, quæ promoueri poterit ex ijs quæ habet P. Fr. Antonius de Sosa in Relectione de Censuris Bullæ Cœnæ. Cap. 20. Disp. 95. Conclus. 1. ibi. Eatenus Iudex sæcularis poterit circa Ecclesiasticos testium dicta recipere, quatenus id ad procedendum contra laicos necessarium fuerit; aliàs ab hac censura illum non excusarem. Et Cap. 16. Disp. 82. nu. 7. ibi: Quartus casus, quando pro defensione innocentis necessarium est Clericum àpprehendere, licitum id erit Iudici sæculari: illum tamen iudicare non poterit, sed Prælato suo: tradere tenetur, quia defensio innocentis est de iure naturæ. Sic ille. Pro quo videatur Salcedus in Practica criminali Cap. 122. vbi citat Innocentium, & alios. Et hoc est meum iudicium, saluo alterius cuiuslibet meliùs sentientis, vbi supra.
LL. Franciscvs Calderon.
530
*Et sic quidem ante annos ferè quin
quaginta, quibus aliqua video modò opponi posse, quæ tamen probabilitatem resolutionis præmissæ nequeunt labefactare, licet infirmare aliquatenus videantur. Et quidem circa id quod nu. 523. dictum de potestate iudicis laici ad cognoscendum incidenter de caussis spiritualibus, impugnatur à Diana Parte 1. Tract. 2. Resolut. 111. cum Anguiano. Sed verò cum multis & grauibus Doctoribus id tenet, & probat Ioannes Gutierrez Canonic. qq. lib. 1. cap. 34. nu. 45. & 46. vbi de cognitione Tituli in Beneficio. Qui & n. 44. de possessione agens idem statuerat absolutè loquendo secundùm veriorem & magis receptam vt ille loquitur, cum multis, quos allegat. & Nauarrus quidem satis in rebus istis temperatus, quod de incidentia à præfato Scriptore asseritur, prædocuerat in Cap. Cùm contingat, de rescriptis Vers. Quartò, ideò non obstat. Vnde ex hac parte nihil est, quod multùm debeat obstare.
531
*Id etiam quod nu. 524. diximus cum
ibi citatis Auctoribus circa falsarium Clericum negat etiam Diana Parte 2. Tractatu 1. Resol. 60. vbi licet tantùm concludat non posse puniri, ratio tamen ab eo adducta etiam de iudiciali cognitione procedit, arguit enim ex negatione iurisdictionis. Idem tenet Bonacina Tomo 3. Disp. 1. Quæst. 16. Sect. 1. Puncto 5. nu. 15. vbi alios adducit, sed pro opposita sententia Baldum, Cynum, & alios apud Farinacium & Carolum de Grassis, minimè contemnendæ auctoritatis. & tenet Glossa in Cap. Nullum Cod. de testibus, licet eam improbent Innocentius & Paulus de Castro, qui cum alijs asserunt legem illam Clericos non adstringere, quæ est sanè notabilis, & grauissima verbis & ratione.
532
*Quod ad circumstantias attinet, de
quibus nu. 525. elidi posse videtur ex ijs, quæ habet Bonacina dudum citato loco Quæst. 20. Puncto 1. nu. 9. vbi sic scribit: Dum iudex sæcularis processum facit circa crimen, ad quod laicus & Ecclesiasticus cooperatus est; tunc iudex sæcularis poterit dicta testium circa Ecclesiasticum recipere, quatenus
Bonacina.
opus fuerit ad processum perficiendum contra laicum, non verò contra Ecclesiasticum: quia caussa Ecclesiastici non agitur per se & propriè coràm laico iudice, sed solùm incidenter, obiter, & secundariò. Hæc ille, quibus & ea, quæ dicta sunt nu. 523. & 530. videntur comprobari; quibus tamen quæ subdit statim, videntur esse contraria, dum sic ait: Secus dicendum est, si iudex laicus incursu inquisitionis comperiat delinquentem esse Ecclesiasticum, & nihilominùs inquisitionem & processum prosequatur, præsertim si hoc faciat animo puniendi etiam Ecclesiasticum: tunc enim verè & propriè dicitur processum contra Ecclesiasticas personas facere. Sic ille. Sed certè vt sibi contrarius non sit, ita explicandus, vt iudex laicus procedere in processu nequeat, quando comperta persona per in|quisitionem, contra illam processus dirigitur. Est enim casus, de quo ille vers. 1. illius. num. vbi sic loquitur: Tertiò sequitur iudicem laicum, qui
Idem.
non ex proposito contra Ecclesiasticos processum instituit in caussa criminali, sed in prosecutione processus comperit delicti auctorem esse Ecclesiasticum, non subijci excommunicationi huius Canonis, quia hic, propriè loquendo, non dicitur Ecclesiasticos processare, sed potiùs ex officio ad instantiam partis procedere ad inquirendum criminis auctorem, quem rationabiliter suspicari poterat esse virum laicum sibi subditum. Hæc dictus Scriptor, iuxta quæ si auctorem criminis, quem esse Ecclesiasticum comperit laicus iudex, processare pergat, tum manifesta est in Canonis pœnam incursio. Sed id est valde alienum à nostri casus specie, vt liquet, in quo de criminis auctore non quæritur, qui vllo modo Ecclesiasticus esse credatur, cùm de auctore constet, neque caussa circa Clericum versatur, qui occisus cum sit, auctor esse non potuit, vnde intrat solùm incidenter, obiter, & secundariò, vt loquitur præfatus Auctor.
533
*Pro eo autem, quod de sacrilegio ibidem
Ex P. Suario comprobatio.
dictum, iuuat P. Suarium excepisse sic scribentem in Defensione contra Regem Angliæ lib. 4. cap. 15. nu. 13. vbi & non contemnendum aliud exhibet pro formanda positione: Nihilominùs tamen in hac materia additur quædam exceptio in
P. Suarez.
Cap. Cùm sit generale, de Foro competente his verbis: In fauorem Ecclesiæ est introductum, vt malefactores suos, qui sacrilegi sunt censendi, venerabilium locorum Rectores possint sub quo maluerint iudice conuenire. Vbi solùm aduerto non excipere omnes malefactores Clericorum; aliàs exceptio destrueret regulam: excipit ergo malefactores Ecclesiarum, quales sunt raptores, & similes, vt ibi Glossa notat. Verum est tamen etiam percussores Clericorum posse ad Ecclesiasticum iudicium deferri, non ratione personæ accusantis, si sit Clericus, quasi ipsa trahat reum ad suum forum, sed ratione sacrilegij, quod est Ecclesiastici, vel saltem mixti fori. Sic ille. Cuius limitatio circa malefactores tantùm Ecclesiarum multis non placet, vnde etiam ad sacrilegos Clericorum vexatores extenditur præfata decisio, vt videri potest apud D. Barbosam in Collectaneis ad Caput illud. 8. lib. 2. Cap. 2. Dianam Resol. 82. 82. & P. Fragosum Tomo 1. lib. 2. Disput. 4. nu. 372, Cùm ergo ad laicum iudicem cognitio criminis spectet, neque vllo pacto limitetur, ex eo apertè colligitur quidquid ad defensionem eius pertinet posse indiuiduo caussæ processu cognosci, licet non in ordine ad punitionem.
534
*Neque his videtur esse contrarium,
quod ipse P. Suarez cum Ioanne Lupo asserit citato lib. 4. cap. 15. nu. 11. scilicet neque directè, neque per modum reconuentionis posse laicum iudicem de Clerici crimine cognoscere; immò fauere non obscurè deprehenditur; Cùm enim de agnitione tantùm directa procedat assertio, indirecta conceditur, iuxta notissimānotissimam regulam, quod exceptio firmat regulam in contrarium, Et quòd cùm vnum negatur, alia intelliguntur esse concessa. Neque obstat quod additur de reconuentione, quo videtur cognitio indirecta repel
Quid de reconuentione.
li, qualis per reconuentionem habetur. Non enim ita est, quia licet in reconuentione quidam modus indirectęindirectæ cognitionis habetur; alij tamen sunt indirectæ cognitionis modi, quandoquidem iuxta eumdem Patrem circa sacrilegos potest, ita versari cognitio, vt Clericos ratione necessariæ defensionis attingat: quæ quidem reconuentio non est, quam in criminalibus negant P. Reginaldus lib. 9. num. 352. vers. Secundò cessat. Bonacina suprà Puncto 6. nu. 8. Diana Parte 4. Tract. 1, Resol. 63. Leander Tomo 4. Tract. 3. Disp. 15. Quæst. 13. apud quos alij.
535
*Clericorum exarmatio, de qua nu. 526.
illicita, & pœnæ Canonis obnoxia reputatur à Diana diuersis in locis, scilicet Tr. 2. cit. 1. p. 1. Res. 10. Tra. 1. p. 3. Res. 28. Tra. 1. Res. 19. p. & Tract. 1 Resol. 4. p. 5. qui dum suam conatur stabilire sententiam, contrariam videtur roborare, dum alios, & alios Doctores pro eo stantes solicitus est glomerare. Et loco quidem priori grauissimos Iurisperitos accumulat, &, vt ille ait, præstantissimos Theologos: qui trigesimum numerum superant, vnde & ille citata Resol. 4. eum fatetur excessum, dum ait magis ratione, quam Doctorum multitudine nitendum esse. Qui & ibidem concedit posse conferri arma, dummodò non auferantur in pœnam. Igitur tantùm debent (verba
Diana vt faueat.
illius sunt) pro illa occasione auferri, vt posteà ei, vel suo Superiori reddantur. Sic ille. In quo magnam difficultatis partem videtur deuorare, dum actum spoliationis admittit. Neque Nos pro firmanda sententiæ supradictæ probabilitate ex potestate ad exarmationem arguimus, quæ sit cum dominij vsurpatione coniuncta; sed ex simplici ablatione, in qua plus aliquid esse videtur, quàm in criminis incidente cognitione, cùm genus violentiæ in illa interueniat, ob culpam in armorum portatione commissam. Neque plus modò euincere contendimus, quàm probabilitatem, quæ probabilitati alteri suffragetur. Omitto alia, id solùm addens P. Auilæ ita verosimilem visam esse sententiam, qua in casus contingentia consuluit, vt nullum pro ea Auctorem dederit, sed omnia inoffenso gressu posse decurrere fuerit arbitratus. Nec vllus tunc Diana, qui se adeò feruenter opponeret, quem tamen ego honoris gratia compello, reliqua Dianmeslygi Cutellio relinquens, vel alteri cui libeat per otium digladiari.

Excommunicatio an possit fulminari contra exercentes officium, pro quo à Republica est aliquis ob pretium exhibitum designatus, cum prohibitione erga alios.

536
*CAsus accidit in Proxeneta, qui per
spatium quatuor annorum Limanæ Ciuitati viginti septem millia argenteorum ponderum se daturum pro præfati officij administratione promisit. Fuerunt tamen qui secretò prædictum exequebantur officium, ex quo fiebat vt præcipui administratoris emolumenta decrescerent, vnde & à Prouisore postulauit & obtinuit Censurales litteras, quibus prohibitio occultis illis Proxenetis publicè perlectis innotuit, sed fructu nullo, vnde pro iterandis litteris semel & | iterùm institit, qui pro primis; ab earum tamen concessione, instantibus alijs, se Prouisor continuit, circa potestatem, re meliùs propensa, addubitans, & pro ea consilium expostulans, se id non posse docto sic Magistro sequentibus rationibus probante cognouit.
537
*Prima, Quia iuxta communem recen
tiorum Theologorum sententiam litteræ prædictæ, quæ ad instantiam partis conceduntur, circa illa tantùm dirigi possunt, in quibus læsio contra commutatiuam iustitiam intercedit, ex qua restitutionis obligatio consurgit. Atqui in casu præsenti non ita accidit, in quo tantùm contra obedientiam & legalem iustitiam delinquitur, dum Reipublicæ præceptum, quod iustum quidem admittitur, tantummodò violatur: lex siquidem in quantùm lex maiorem nequit obligationem imponere. Quòd si in transgressione PragmaticęPragmaticæ pretium imponentis tritico contra commutatiuam iustitiam peccatur, non ideò est, quòd ratione legis id stare queat, sed ratione assignati pretij, quod eo ipso legale redditur, vnde & Ecclesiasticos vrget. Nihil autem tale in casu quæstionis euenit, quia Ciuitas pretium ProxenatusProxenetus non præscribit, sed tantùm prohibet ne vllus vltra designatum tale officium prosequatur.
538
*Deinde, & sit à simili Secunda ratio.
2. ex Regiis monopoliis.
Nam si Rex chartarum pictarum pro ludo frequentium, aut Breuiariorum monopolium concedat, & sint qui occultè illas conficiant, & Breuiaria diuendātdiuendant; contra iustitiam commutatiuam non peccant, & ideò nullus erit qui eos ad restitutionem esse adstringendos affirmet: id enim quod suum erat vendiderunt, quidquid de Regij mandati transgressione fuerit.
Tertia ex consuetudine, optima legum inter
3. ex recepta consuetudine,.
prete: quia nullus hucusque ex ijs, qui priuatim eo sunt officio vsi, se ad restitutionem faciendam ei, qui illud conduxit, obligatum intellexit, neque Confessarij obligationem talem ipsis imponendam censuerunt.
539
*Possunt tamen contra resolutionem
Tres obiectiones prositæpropositæ.
præfatam tres obiectiones proponi. Prima ex venditione montis alicui facta, ex quo si ligna quispiam scindat & auferat, ad restitutionem obligatur. Secunda, quia cùm is, de quo loquimur, officium à ciuitate dato pretio acceperit, prohibente alijs ipsius vsum, vsus talis sine iniuria conductoris stare nequit, cui debet per restitutionem fieri compensatio. Tertia, qui emit officium, illius dominium acquirit, & consequenter emolumentorum, vnde qui ea subtrahit, contra iustitiam operatur, & ita vrget restitutionis obligatio. Ad quas tamen fit satis non difficili responsione.
540
*Ad Primam dicitur montis dominium
esse Reipublicæ, & secundariò ciuis cuiusque. Cùm ergo illa ipsum vendit, dominium in emptorem transfert, & ita arborum est dominus, & consequenter contra commutatiuam iustitiam peccat lignorum præreptor. Cùm autem Respublica Officium aut locat aut vendit, nulli ciuium suam industriam aufert, quæ omnino naturalis est, & ita supra Reipublicæ potestatem.
Ad Secundam respondetur Rempublicam id vendere, quod potest, rem scilicet talibus obnoxiam incommodis, quæ cum suo onere transit, iuxta Cap. Ex litteris de pignorib.
541
*Ad Tertiam, emolumenta Officij præ
dicti, non esse consideranda vt fructus vineæ, aut similes, non enim tales sunt, neque ab Officio immediatè proueniunt, sed ab industria, quæ si desit, erit penitus infructuosum. Cùm ergo industriam & illi adhibere queant, qui Officium neque emerunt, neque conduxerunt, suus etiam illis potest fructus respondere. Pro quo facit id quod tradit Corduba in Summa q. 134. dist. 4. &
Casus peculiaris.
Emmanuel Rodericus etiam in Summa lib. 2. Cap. 76. de vent. Conclus. 9. in fine, scilicet maiorem filium, cui pater Officium Vrbanæ Rectoriæ renuntiatione detulerat, teneri in partitione ad collationem ipsum Officium afferre, non verò quæ ipso fuerat lucratus Officio ad Regiam Curiam Procurator electus; fuerunt enim fructus industriæ. Et testatur Corduba viros alios doctos ab ipso consultos ita censuisse.
542
*Assertum tandem, etiamsi perse liceret
litteras præfatas concedere, minimè tamen futurum conueniens, ex eo quòd omnes monopolia habentes legitima concessione illas etiam postularent, ex quo turbatio magna in Ciuitate sequeretur; cùm tamen Sacris Canonibus cautum sit ne excommunicationes ob huiusmodi inconuenientia passim publicentur. Cap. Ecce autem. Cap. Tam sacerdotes 24. q. 3. Cap. Nullus 11. q. 3.
præsertim quia annis singulis peterentur; cùm res istæ tractum habeant successiuum. Quod etiam est contra mentem Concilij Tridentini Seß. 29. Cap. 3. de Reformat. Vbi Prælatos monet vt hoc spirituali gladio cum magna moderatione & circumspectione vtantur: Cum experientia doceat (verba ipsius sunt) si temerè, aut leuibus ex rebus incutiatur, magis contemni, quàm formidari, & perniciem potiùs parere, quàm salutem. Vbi animaduersione est dignum, alternatiua vsum fuisse, si temerè, aut leuibus ex rebus: Significans quòd licet res grauis sit, non esse vsum gladij præfati adhibendum, nisi cum magna sobrietate & circumspectione. Sic saluo meliori iudicio Auctor die 18. Februarij 1598.
543
*Sed certè nullum futurum melius, cùm
sit valde conforme veritati. Quod enim de obligatione iustitiæ commutatiuæ dicitur, cuius obligationi satisfieri per litteras præfatas intenditur, ex Concilio Tridentino, citato in Capite
Concilium Trident.
habetur, sic enim ibi: Quapropter excommunicationes illæ, quæ monitionibus præmißis, ad finem reuelationis, vt aiunt, aut pro deperditis seu subtractis rebus fieri solent, à nemine prorsus, præterquàm ab Episcopo decernantur. Sic Concilium, planè indicans monitiones pro ijs tantùm fieri solitas, quæ materiam iustitiæ commutatiuæ concernunt, quarum scilicet quis dominium habet, vt in deperditis & subtractis. Et ita P. Raynaudus de Monitorijs Parte 1. Cap. 1. Quæs. 1. Sic ex eodem Concilio Monitorium desinit: Præceptum sub excommunicatione generaliter intentata, præmißis monitionibus, ad compellendos rei alienæ detentores vt restituant: vel conscios rei arcanæ, vt eam detegant. Hæc definitio colligitur ex Concilio Tridentino Seß. 25. Cap. 3. de Reformat. Sic ille. Pro quo & Sanctissimus Pius V. in appendice Bullæ 150. cuius tenorem adducit D. Barbosa de potestate Episcopi | Allegat. 96. n. 3. Concilij Decreto consonans; sic enim ibi: Sanctißimus in Christo Pater, & D. N. Pius diuina prouidentia PP. V. volens super expedi
Decretum SS. Pij V.
tione mandatorum, quæ fiunt in forma significauit pro rerum subtractarum, aut deperditarum restitutione, seu illarum & aliàs subtrahentium reuelatione, modum & formam statuere &c. Cherubinus post finem Tomi 3. & iuxta hæc loquuntur scriptores, vt citatus Barbosa eodem nu. 3. & alij Allegatione præfata citati ab ipso, vt circa hoc non debeat dubitari.
544
*Et quod ad fructus industriæ attinet, de
quibus n. 541. benè obseruat id ipsum, quod à Nobis dictum (virtute scilicet Monitorijnon teneri ad eos restituendos etiam furem ipsum, obrationem ibidem dictam) P. Raynaudus Cap. 2. Quæs. 17. Vers. Si tamen. Si ergo de fructibus in Monitorio sit sermo, illi intelligendi sunt, qui citato loco explicati, quos quidem rei dominus, si res mansisset apud ipsum, percepisset. Quòd si de ijs mentio in Monitorio nulla, tenebitur equidem iniquus detentor ad eorum restitutionem, sed si non restituat, non ideò excommunicationem incurret. Immò videtur mentio de fructibus inducta nullius momenti futura, quia iuxta præfatum SS. Pij Decretum ad Monitorij formam spectat, quòd supplicationes rem ipsam, de qua agitur, reique valorem nominatim in specie exprimant, nisi fortè sint pro Ecclesijs, locis pijs, Communitatibus, Vniuersitatibus, Collegijs, aut Vniuersalibus successoribus, quos verisimile est certam rerum notitiam non habere. Atqui fructuum valor exprimi nequit, sicut neque fructus ipsi, cùm res certa non sint: ea ergo Clausula, quæ ad ipsos pertinet, pro non adiecta est habenda: quandoque enim Ecclesiastici iudices aliquid importunitati supplicantium deferunt; immò & accidere potest, quod superius relato Prouisori. Vnde & Concilium, vt vidimus, Monitoriales litteras ab Episcopis expediendas decreuit. Quo non obstante grauis controuersia extat, an Vicarius generalis virtute generalis designationis possit eas decernere, quod quidem complures affirmant apud citatum Barbosam suprà 7. negante ipso etiam cum multis, licet numeri imparis, de quibus nu. 6. id quod non esse curandum ait, ob multorum doctrinam circa delectum opinionum, de quo num. 8. vbi non contemnenda proponit. Quod autem ad Vicarium Sede vacante attinet, minùs difficultatis habet, vt videri apud citatum Scriptorem potest nu. 10. vbi Declarationem S. Congregationis apponit die 26. Octobris 1590. Verùm vtcumque id accidat, semper periculi aliquid est deuorandum, licet enim sint Episcopi suis sapientiores Vicarijs; sunt etiam Vicarij suis multò Episcopis doctiores, ex quibus plures vidi, vt alios suis lucubrationibus insignes prætermittam, in quibus Paulus de Castro, Lauretus de Franchis, Marius Antoninus, Felicianus de Vega, inclytus Peruuianus, & Limanæ huius Vrbis Ornamentum singulare. Ioannes Gutierrez, vt illa de seipso lib. 1. Canon. qq. Cap. 11. num. 59.
545
*Iam quod ad fundamentum restitutio
nis pertinet, vt ex solius iustitiæ commutatiuæ violatione eius proueniat obligatio, receptissima Theologorum sententia est, & pro qua videri possunt P. Lessius lib. 2. de Iust. & Iure Cap. 1. nu. vlt. & cap. 32. dub. 3. P. Rebellus lib. 1. Quæst. 3. nu. 18. Eligius Bassæus Tomo 2. Verb. Institutio 6. nu. 1. Cardinalis Lugo Tomo 1. Disp. 1. nu. 51. de Iustitia qui optimam pro eo reddit rationem, sicut & P. Palaus Disp. 1. de Iust. commutatiua Puncto 18. §. 1. nu. 4. P. Molina Disp. 714. nu. 2. vbi de restitutione pressè sumpta. Et omnium Magister D. Thomas 2. 2. q. 62. arti. 1. iuncta responsione ad 3. Licet autem nonnulli ex distributiuæ iustitiæ violatione restitutionis obligationem oriri aliquando posse existiment, semper tamen commutatiuæ officium intercedere affirmant & explicant, vt videri potest apud P. Molinam nu. 1. Vers. De restitutione, P. Palaum, & alios. Et quidquid de eo sit, præsenti casu, vt constat, nequit applicari. Quod autem dictum de violatione legis, quæ sine violatione iustitiæ accidit, intelligendum est, nisi lex ipsa iustitiæ debitum velit constituere, vt in lege de Successione ab intestato, & iusta tributa statuente, vt obseruauit P. Molina Disp. 717. nu. 2. Vers. 1. Pro quibus hæc satis, neque enim id, quod modò diximus, ad casum potest præsentem trahi, quandoquidem ciuitas officium vendens aut locans, eum voluit iustitiæ rigorem statuere, quem nec potuit, cùm neque leges sic statuant, nisi rarò, iuxta receptam intelligentiam in bonorum applicatione, quæ vim sententiæ habet, & certum sit illam ius propriæ iustitiæ conferre illi, in cuius est fanoremfauorem pronuntiata, de quo citatus Scriptor.
Loading...