F.

F.

FACTOR.

FACTOR.

Vulgo Fator, seu Commendatarius Mercatorum.
546
*IN vsu Indicorum Mercatorum, vt ma
gnam pecuniæ copiam Factoribus seu Commendatarijs tradant, cum registri tamen instructione circa registrum; quam tamen illi non penitus obseruant, partem pecuniarum registro subtrahentes, & quod erat iuxta leges Regias tribuendum, sibi reseruantes. Pro quo rogatum an liceret, & negatum pariter ea ratione: nam id, quod subtrahitur, & Regia iura vocantur, aut spectat ad Regem, aut ad dominum pecuniæ, vel mercium, quarum etiam contingit partem minimè registrari. Si ad Regem, ipsi contra iustitiam detrahitur. Si ad dominum, contra iustitiam etiam exercetur ablatio. Si dicatur hunc iam suo cessisse iuri, quando registrum intimauit. Contra est, quia cessio talis sub conditione registri processit, ob damna vitanda, quæ ex vitato registro constat imminere. Quemadmodùm si ille Factori quingentos octoregales traderet pro registro conferendos, nullo posset iste non facto registro eos sibi appropriare.
547
*Deinde Factor nullum ius habet ad re
Amplior probatio.
tentionem eius, quod est registro denegatum: Ergo. Dices id posse titulo industriæ. Contra. Nam talis industria est contra domini voluntatem: ergo ius non confert. Confirmatur, quia licet possit ius habere, vt sibi soluatur, quod est | debitum ratione alicuius iniusti actus erga aliquem perpetrati: impossibile tamen est, vt propter actum contra aliquem perpetratum merces ab eodẽeodem debeatur. Atqui actus dictus subtractionis iurium est iniustus contra dominium pecuniæ & mercium, & contra commissionis formam: ergo ius illi non confert, sed ad dominum spectat, si ad Regem non dicatur pertinere. Prætereà Factor ex iustitia tenetur seruare formam mandati liciti, quale est dictum circa pecunias & merces, neque periculo exponere illas, quod ex vitiato imminet registro. Item si aliquo titulo posset retinere, id esset ex eo quod negotium vtiliter gessisset: Atqui hoc constat esse falsum: Ergo. Si ergo stet præfatum dominum licitè posse aliquid registro detrahere, ipsi restituendum est, sic Auctor, & benè.
548
*Sed ampliùs explicandum restat, quo
modò ratione industriæ non possit præfatus Factor; videtur enim id non stare posse cum ijs, quæ circa fructus industriæ diximus nu. 541. & 544. Sed reuera stare potest, nam in præsenti casu pecuniæ dominus illam Factori tradit sub expressa conditione vt industria sua circa hoc minimè sit vsurus, sub qua etiam ipsam accipit. Quando autem tale quid interuenit, certissimum est obligari sic accipientem, & contra iustitiam in contrauentione delinqui. Si dicatur delinqui quidem, sed sine obligatione restitutionis. Id quidem non satisfacit, quia obligatio ex contractu ad iustitiam commutatiuam spectat, cuius violatio obligationem restitutionis inducit si vlteriùs respondeatur in officialibus Regijs stare
obligationem non negotiandi pecunia Regia, sub qua conditione illis committitur, & nihilominùs, si negotientur, ad restitutionem non teneri, quia sunt fructus industriæ lucra per negotiationem obtenta, vt diximus Tit. 5. Thesauri nu. 14. Sed contra est, quia ex eo tantùm fiet posse Factorem negotiari cum pecunia accepta, & lucra facere sua; nulla verò esse industria potest vt Regius Officialis pecuniam Regiam faciat suam, & ita neque Factor, quæ ipsi ad determinatum effectum data est. Prætereà Regij officiales non accipiunt Regiam pecuniam sub conditione non lucrandi cum illa, per modum contractus, sed iubetur illis ne cum illa negotientur, aut extra Regias arcas circumferant, vnde solùm contra leges pro ipsis latas delinquunt: quod secus in Factoribus euenit, qui cum Mercatoribus contrahant sub conditione dicta, quæ est illis valde vtilis, ob pericula dicta.
549
*Et vrgetur id quod dictum de pecunia
Vrgetur ratione & exemplo.
tradita ad determinatum effectum exemplo famuli, cui herus pecuniam traderet in Ordine ad illum, qui sua industria nequit facere, vt apud ipsum maneat, defraudato eo, ad quem missa est, qui eo ipso ius ad illam acquisiuit. Est autem hoc in casu nostro plus vrgens, quia in Rege supponitur ius ad registrum, & iura ipsius; cui quidem Mercator se curat accommodare solutione illorum: ergo pecunia ad eum effectum missa nulli alteri applicari potest inuito Mercatore; & ita Regi tribuenda; quia verò vsque ad traditionem non est dominium apud Regem, si occurreret ratio aliqua probabilis, propter quam non tribuenda videretur, ei, qui tradidit, redhibenda est: quemadmodùm si pauperi fuisset missa ob specialem aliquam necessitatem, quæ reuera non extitit, & vt non extaret forsitan famulus piam operam contulit, non ideò ab illo retinenda est, sed vel danda ex benigna interpretatione, vel reddenda mittenti, qui an sit remittenda secundùm occurrentes circumstantias iudicabit.
550
*Possumus etiam vlteriùs arguere ex eo
quòd pecunias aut merces periculo amissionis exponi, aliquid est pretio æstimabile, vt videtur compertum, quod quidem accidit in casu nostro: ergo tenetur illud Factor resarcire, est siquidem verum damnum in contingenti caussa. Tunc vltra. Damnum hoc ex negata pecunia
in registro incursum est: ergo per illam debet reparari; siue ergo hoc vel illo agamus titulo, aliqua est Mercatori compensatio ad æqualitatem facienda. Vbi fortè dicat quispiam Officiales Regios non teneri ratione dicti periculi ad compensationem aliquam. Quod tamen redargui potest, quia illi tale periculum possunt præcauere, quod tamen in Factoribus non accidit, cùm sit certum semper imminere. Prætereà, prohibitio ne Regia pecunia ex arcis extrahatur, grauibus sub pœnis decurrit, & comperto delicto potest Rex ea, qua pollet, summa auctoritate, si quid deficiat, ab Officiali repetere, aut ab eius fide iussoribus, vt frequenter expertum: vnde mirum non est si ex titulo periculi nihil speciale exigat, aut velit in eo non toto rigore procedere: At verò Mercator, qui suam pecuniam Factori credidit, non ea gaudet potestate, neque præsumi potest velle liberali remissione vti, lucris semper intentus.
551
*Quæ cùm ita sint, erit nihilominùs
fortè quispiam, qui probabilitatis aliquid in opposita assertione reperiat, aut reperisse sibi videatur; si videlicet vt probabile statuatur iura Regia in conscientiæ foro non deberi; tunc enim etiamsi Mercator registrum affectet, non ideò est quòd se debere arbitretur, sed vt periculum redimat, vnde si periculum abesset, neutiquàm de registro cogitaret. Ex ea ergo parte Factor ad registrandum non tenetur, in vim scilicet legis. Ex eo autem quòd periculo exponat, si reipsa damnum amissionis non est incursum, nihil debetur, iuxta eorum sententiam, qui asserunt mutuantem nihil posse leuare ratione periculi recuperandi quod mutuò tradit, de quo Tit. 9. Thesauri. n. 112. Vlteriùs, ex eo quod registro non subijciat, nihil minùs habet qui pecuniam tradidit, quàm esset facta manifestatione apud registri iudices habiturus. Et insuper pecunia tradita in dominium Factoris transit, si cum propria commisceatur, neque peculiaris aliqua portio ad illum effectum destinatur, sed ex cumulo id, quod fuerit necessarium, extrahendum, ex quo aliquod discrimen sublucet circa missionem, de qua n. 549. Iuxta hæc ergo probabilitatem aliquam elici posse erit fortè qui sentiat, receptæ doctrinæ de fructibus industrialibus insistendum. Illud verosimilius pro seruata pecunia ob adhi
Quid verosimilius.
bitam diligentiam aliquid Factori deberi, cùm vtiliter negotium gesserit, & consequenter statuatur in Mercatorem nihil iniustum perpetrasse, vt vis argumenti vitetur, de quo num. 547. Certè cùm casus præfatus in quæstionem venit, | non leuis dubitandi ratio videtur fuisse, nec defuisse assertioni Factoribus fauenti patronos.
FESTVM.

FESTVM.

An Festa introducta in Diœcesi possit Episcopus statuere vt solùm in ciuitate, & non in agris cum obligatione seruentur.
552
*SIc in speciali quæsitum occasione Fe
storum, quæ in Limana Diœcesi ann. 1584. aut 1585. sunt constituta, & aliorum, quæ pro Religionibus quibusdam concessa, & responsum posse vt quæritur in Synodo, quæ instabat, ab Archiepiscopo constitui, sicut & à quolibet alio Episcopo sua in Diœcesi. Et quantùm ad Festa consuetudine introducta probatur.
Primò quia vt consuetudo seruandi Festa in agro obligationem inducat requiritur vt sit legitimè præscripta, pro quo debet esse tempus immemoriale, vt tradit Couarrubias lib. 1. variar. Cap. 17. n. 8. & iuxta alios debet esse quadraginta annorum, quod videtur sequi Nauarrus Cap. 21. n. 15. licet alij teneant sufficere decem. Et eam, de qua agimus, certum est neque esse immemorialem,
nec quadragenariam, Secundò, (& efficaciùs) Nam consuetudo hæc est specialis huius ciuitatis, & per consequens non habet vim legis vniuersalis in vniuersa Ecclesia, sed in hac particulari, vt in proprijs terminis ait Syluester Verb. Dominica n. 3. §. 4. & ita tota eius vis nititur tacito consensu Dom. Archiepiscopi; sicut consuetudo vniuersalis in Ecclesia vim habet ratione taciti consensus Pontificis; & ita poterit dictus Præsul præfata Festa abrogare quantùm ad ob
seruantiam in agro. Quod verò attinet ad Festa in Synodo Diœcesana stabilita probatur, quia statutum ab eo abrogari potest, qui illius fuit auctor, vel ab eius successoribus, vt docet Panormitanus Cap. Cùm acceßisset, de Constit. & Hostiensis in Cap. Ad audientiam, de Clerico non resid. quos citat & sequitur Syluester Verb. Statutum nu. 11. & ratio est clara, nam res per easdem caussas dissoluitur, per quas nascitur; & Synodus hæc præsens tantam habet auctoritatem, quantam transactæ. De Festis autem pro aliqua Religione seruari iussis per Breue aliquod Pontificium, idem ostenditur, quia intentio petentis, & consequenter concedentis eò tetendit, vt sanctus solemniter, & cum populi concursu celebraretur, & hoc, si celebretur in ciuitate sufficienter obtinetur. Resolutio est non solùm verosimilis, sed quæ & irrefragabilis debeat meritò reputari.
553
*Et quod ad consuetudinem attinet, pro
tempore ad legitimam præscriptionem necessario videri potest Diana Parte 6. Tract. 5. Resol. 2. & 3. Vbi tres citatas sententias adducit, quibus addit quartam iuxta quam illud relinquitur arbitrio prudentis: post quæ, & discrimen adnotatum inter consuetudinem contra leges Canonicas & ciuiles, sic ait Resol. 2. Sed quid ego sentiam
dicam breuiter. Prima opinio est reijcienda: (de immemoriali) aliæ tres sunt omnes probabiles (scilicet secunda de decennio, & tertia de quadragintennio; & quarta, de qua dictum) & maximè quarta. Sed ego tertiæ tamquàm probabiliori adhæreo. Sic ille. Vbi mirabile est quomodo cùm quartam maximè probabilem præ alijs asserat, tertiæ tamquàm probabiliori adhæreat. Quod quidem iuxta nonnullorum sententiam stare posset, qui minùs probabilem sententiam vt talem cognitam posse ex imperio voluntatis intellectum amplecti possibile reputant, de quo Nos alibi; quod tamen iuxta mentem præfati scriptoris minimè esse pro certo habeo. Sed quidquid
de hoc sit quod de immemoriali tempore Couarrubiæ attribuitur, immeritò est assertum; ipse enim citato nu. 8. vers. Decimò, his omnibus, pro quadragenario stat, de consuetudine locutus vt à pręscriptionepræscriptione diuersa. Neque ita facilè reijcienda talis sententia videretur, quam tantus Doctor amplexus. Et quidem Auctor noster nullius alterius videtur rationem habuisse; quadragenario contentus, quod constabat elapsum non fuisse, sicut modò est, rebus tamen alium statum habentibus ob recentiores Pontificum Sanctiones, vnde nihil de consuetudine curandum, cùm nulla contra Pontificias leges in Festorum obseruatione, vel abrogatione decurrat. Et potuit
Pro decennio quæ faciant.
quidem ex elapso decennio argui, iuxta probabilem sententiam, quæ plures & graues patronos numerat apud citatum Dianam in Quarta opinione, eos laudantem, & affirmantem rectè docuisse, eo quòd ad abrogandam per consuetudinem legem Canonicam in communi loquendo longum tantummodò tempus à Iure ipso Canonico requiratur, & constet alias tempus decem annorum debere longum reputari ex toto Titulo Cod. de præscriptiònib. Nihilominùs circa hoc nihil dictum, vnde claudicare videtur probatio, circa quod non anxiè laborandum.
554
*Videtur autem in casu præsenti senten
tia prædicta fauere, quia consuetudines, quæ sunt in fauorem Ecclesiæ, & non contra illam, decennio perficiuntur, vt tradidit Rota par. 2. Decis. 375. num. 8. apud Farinacium. Illa autem consuetudo, qua Festa inducuntur, in fauorem Ecclesiæ est, cùm ad Dei gloriam, mysteriorum sacrorum venerationem, aut Sanctorum celebritatem referantur. Sed verò licet id habeat apparentiam quamdam pietatis; reuera sine solido fundamento est: sunt enim leges Canonicæ circa Festorum institutionem, certum modum & formam vt obligare debeant, designantes, vt videri potest specialiter in Cap. Conquestus de Fe
Cap. Conquestus de Ferijs.
rijs: ibi: Quas singuli Episcopi suis Diœcesibus cum Clero & populo duxerint solemniter venerandas. Eodem ergo modo de consuetudine circa hoc loquendum, quo de alijs, licet pro eo minùs videatur necessarium ob rationem indicatam.
555
*Ex eo autem quod in præfato Capite di
citur, videtur resolutio Superior infirmari, in qua supponitur Episcopum posse Festa instituere, & consequenter moderari, aut abrogare. Cùm enim Episcopus ad Festorum obseruationem stabiliendam cum Clero debeat & populo concurrere, pro illis abrogandis, aut ex toto, aut ex parte, Cleri etiam & populi debet concursus adhiberi, vt stet proloquium adductum, rem scilicet per
easdem caussas dissolui, per quas nascitur. Adde Cap. Pronuntiandum de Consecrat. dist. 3. ibi: | Illæ festiuitates, quas Episcopi in suis Episcopatibus cum populo collaudauerint. Vbi licet de Clero non habeatur mentio, est tamen proculdubio intelligendus, quia res fauorabilis est, & quæ omnes tangit; vnde & id supponi credendum etiam est cùm constet Episcopos ad rerum grauium expeditionem Cleri, saltem Capitularis, debere consilium adhibere. Ad quod responderi potest
ad abrogationem Festorum ex toto aut ex parte Episcopi decretum esse sufficiens, quia illius consensus est in illorum institutione præcipuus, vnde eo reuocato, cessat obligatio; sicut vna parte præcipua deficiente, desinit esse, quod ex illa & alijs fuerat constitutum. Neque enim tenetur Episcopus ad consensum prorogandum, cùm nullibi talis obligatio reperiatur. Proloquium autem dictum est quidem verissimum, sed non intelligendum de caussis collectiuè, sed de illis, quæ pro dissolutione sufficiant; cùm sit aliud etiam certissimum axioma, quòd bonum ex integra caussa, malum ex quocumque defectu. Prætereà, sen
Item ex consuetudine.
tentia est Doctorum quamplurium ex consuetudine posse Episcopos sine populo Festa constituere cum Cleri consilio, pro quo P. Suarez Tomo 1. de Religione lib. 2. cap. 11. nu. 9. ita scribit: Intelliguntur etiam hæc stando in Iure commu
P. Suarez.
ni: nam per consuetudinem videtur huic iuri derogatum: solent enim Episcopi cum consilio Cleri, vel aliquorum de Clero, hæc præcepta populo dare, illo non vocato, nec consulto: & similiter solet populus talia præcepta tenere, & acceptare: quæ consuetudo seruanda est vbi introducta fuerit. Sic ille, cuius limitationem, Vbi introducta fuerit, apud alios non extat, quia iudicant esse vbique receptam huiusmodi consuetudinem. Sic P. Azor Tomo 2. lib. 1. cap. 26. quæs. 1. in fine & alij, quos adducit, & sequitur Leander Tomo 3. Tract. 1. Disp. 2. Quæs. 11. & Auctor quidem iuxta sententiam istam locutus, quatenus de Festis agebat in Synodo Diœcesana institutis, de quibus moderandis in Synodo etiam Diœcesana tractabatur. Quod equidem neque necessarium est, cùm extra Synodum id fieri possit, & ex sola Episcopi voluntate, vt dictum est, Festa valeant abrogari, sicut & moderari sic instituta iuxta dictum Cap. Pronuntiandum, quod est Concilij Lugdunensis, vbi post allata verba sic additur: Quæ vicinis tantùm
Cap. Pronuntiandum.
circummorantibus indicendæ sunt, non generaliter omnibus. Vbi circummorantium nomine ciues Episcopalis ciuitatis intelligendi veniunt; si enim alij, ineptus esset sensus dispositionis prædictæ, quòd scilicet illis solis sint Festiuitates indicendæ: alioquin ciues intra degentes viderentur exclusi. Et quidem cùm populi requirendus consensus sit, id ipsum indicat ad populum ipsum Festum pertinere, & non ad alios; si enim ad illos, etiam ipsi essent requirendi.
556
*His addi potest de consuetudine etiam
videri posse Episcopum sine concursu Cleri Festa instituere, sic enim circa illud scribit P. Fagundez lib. 1. circa 1. Ecclesiæ Præceptum cap. 3. nu. 8. Credo tamen absolutè dicendum esse, de consuetudine posse Episcopos absque Cleri & Capituli consensu id facere, saltem si non in perpetuum, sed pro vna aut altera vice dies Festos instituant, vt citiùs negotia expediantur, vt insinuat Syluester verb. Consuetudo. nu. 1. & adduci potest Cap. Non est, de consuetud. in 6. Licet enim rationabile sit quòd Episcopus negotia Ecclesiastica pertractet cum Capituli consensu & consilio. Cap. Nouit, & Cap. Quanto de his, quæ fiunt à Prælatis: quia firmius est iudicium plurimorum. Cap. Prudentia de officio Delegati. Et Cap. De quibus dist. 20. tamen consuetudo potuit introducere contrarium, vt dicitur in prædicto Cap. Non est, de consuetud. & ratio ibi redditur, vt videlicet negotia Ecclesiastica citiùs expediantur. Sic ille, non quidem tantùm de possibili consuetudine locutus, sed quæ reuera sit, vt patet ex verbis illis: Potuit introducere contrarium. Et prætereà ex eo quòd ante prædictam resolutionem P. Azorij, & P. Suarij sententias attulerat, ex qui
P. Azor.
bus ille citato cap. 26. Quæs. 3. sic ait: Tertiò quæritur, An poßit Episcopus dies Festas instituere citra Clericorum consesum? Respondeo iure communi non posse, quod perspicuè traditur in Cap. Conquestus. Cap. Pronuntiandum: nec puto consuetudine contraria hactenus id iuris abrogatum. Sic ille. Hic autem suprà num. 8. cùm idem statuat Ius commune, sic subdit: Quamuis in his multùm valeat
P. Suarez.
consuetudo, vt decernitur in cap. 3. de Consuetud. in 6. Vbi quidem circa consuetudinem, quæ vigeat, neque affirmat, neque inficiatur. Illis ergo præmissis sententiam suam citatus Scriptor apponit, vt vidimus, dicens, Credo tamen absolutè dicendum &c. Ex quibus videtur fieri, etiamsi consuetudo reipsa non sit, esse tamen aut consuetudinem, vel tale aliquid, vt Episcopi possint sine Clero Festa instituere, & consuetudinem inchoare.
557
*Concludendum Doctoris Eximij sen
Vt faueat ille resolutioni.
tentia ex citato nu. 9. vbi hæc habet: Hæc autem locum habent ante latum præceptum: Semel autem præstito consensu, & stabilito præcepto, non erit in potestate populi contradicere, & illud abrogare, nisi Episcopus consentiat: Episcopus autem potest solus illud abrogare, quia quoad hoc non est potestas eius vllo iure restricta (sic corrigendus error typographicus, aut alterius, dum Præscripta reponitur) Sic ille, addens statim, quæ dedimus num. 555. Quem vti egregiè loquentem, eisdem fere verbis sequitur P. Fagundez nu. 13. Licet autem de
P. Fagund.
populi consensu loquantur, eadem est ratio de Clero, quia quoad hoc non est potestas eius vllo iure restricta. Sin minùs dicat qui secus senserit, vbi illud. Sed non equidem dicet, quia nullibi, etiamsi fingendi fiat copia. Locuti autem sumus de potestate Episcoporum, ac si nulla recens prohibitio extet, cum tamen Constitutio Vrbani VIII. possit in contrarium allegari. Sed certè per illam non esse potestatem Episcopis Iure concessam vllatenus abrogatam benè probat P. Quintanadueñas Tomo 2. Singularium Tract. 1. Singul. 8. & ex ipsius Constitutionis tenore non ægrè potest demonstrari. Videatur ille, & nos ad alia faciamus gradum, id adiecisse contenti Episcopos, si ita pietati expedire iudicent vt Festum aliquod occurrente non leui occasione, solemniter ex præcepto celebretur, id sublato posse scrupulo decernere, iuxta id, quod tradit P. Palaus Tomo 2. Tract. 8. Disp. 2. Puncto 2. num. 6. Sine Cleri & populi consensu, aut consultatione, quod & tenet P. Fagundez suprà n. 11. Licet autem Leander neget absolutè, & in speciali contra citatos statuat, & plures pro se adducat quoad genera|lem negationem: speciale tamen illud neque negasse, neque negaturi comperiuntur, videatur ille Quæst. 8. & P. Palaus citato nu. vbi de consuetudine ferè vbique recepta circa non vocatum populum, aut vocandum contestatur.
558
*In fine præfatæ Resolutionis id Auctor
tradit, quod & nonnulli alij circa compulsionem Indorum ad laborandum in Festis pro Europæis, ad quæ illi beneficio peculiaris priuilegij non sunt obligati, scilicet ex eo titulo non peccare mortaliter eos compellentes, nisi talis inferatur violentia, quæ aliàs eorum esset contraria libertati. Quod illius exemplo confirmat, qui ieiunare volentem ad comedendum compelleret eo die, in quo alij ieiunare tenerentur, cùm tamen sic compulsus priuilegij gratia potiretur: talis enim contra ieiunij præceptum non delinqueret, quidquid de violentia sit, in qua grauis esse culpa posset. De quo dictum à Nobis Titulo 12. Thesauri nu. 421. & 422. Sicut & nu. 423. de Æthiopibus. Et posset quidem dici in ieiunio diuersam esse rationem: esset enim compulsio ad rem naturæ commodam, & subtractio laboris: cùm tamen in compulsione ad laborandum, & labore quidem defatigationis non leuis, neque ordinariæ, quanta sit molestia, & naturæ oppressio, vel à nimis lippientibus oculis videatur & vexationem hanc voluit Limense Concilium cautione adhibita propulsare. Videantur dicta citato in loco, vbi & Consilij mandatum.
Loading...