I.

I.

INDI.

INDI.

Section
589
*CIrca illos, qui pro effodiendis mine
ris auctoritate publica designantur, præsertim PolosijPotosij, quinque sunt dubia proposita, vt sequuntur.
Primum, si is, cui traduntur, possit eos directè vendere.
Secundum, an liceat mineras vendere simul cum illis.
Tertium, an mineræ locari queant cum Indis pro ipsis designatis.
Quartum, vtrùm qui habet Ingenium (sic vocatur metallorum expurgandorum officina) possit Indos ad se spectantes vendere, aut locare tempore siccitatis, quando scilicet ex defectu aquæ rotæ molitionis metallicæ conquiescunt.
Quintum, an in præfatis casibus sit obligatio restitutionis.
Et circa hæc quidem à Nobis non pauca sunt dicta, ex quibus pro præfatis dubij sufficiens haberi resolutio queat. Nihilominùs ex docto Magistro confirmanda illa, & noui fortè aliquid adijciendum.

Circa Primum de venditione Indorum.

590
*IN quo quidem res est certissima vendi
Vendi non posse.
non posse. Et probatur, quia illi iuxta distributiuam iustitiam pro minerarum necessitate, & seruata proportione traduntur: ergo is, qui sic habet, nullo gaudet alteri transferendi iure, pretio accepto, more seruorum. Declaratur exemplo. Si quis decem operarios conducat vt in eius laborent vinea, & eos in alterius vineam traducat, contra eorum peccat libertatem, & ita contra iustitiam, vnde si laborare in illa renuant, & in vinea conductoris non sinantur laborare, tenetur ille ad reddendam mercedem. Et hoc quidem etiam si pro eo nullum Regium rescriptum extaret, attento solum iure gentium, & ciuili.

Circa Secundum de venditione minerarum cum Indis. Vbi & de locatione, quod spectat ad Tertium.

591
*ASsertio Prima, si mineræ sint steriles,
& inutiles, locari nequeunt cum Indis, quia tunc manifestum est non locari illas, sed prætextum illum obtendi ad Indorum locationem.
Assertio Secunda, Etiamsi mineræ sint diuites, nequeunt locari Indi, ita vt ex vi contractus ius aliquod transferatur: quia aliàs contra eorum fiet libertatem, non enim mineræ adiudicati sunt, sed Minerario traditi pro labore in eius mineris applicando. Si enim mineris adscriberentur, genus esset realis seruitutis, iuxta Glossam Rubri. de agricolis & consitis lib. 11. quam sequitur Nauarrus lib. 1. Consilior. Consil. 1. ad q. 44. vbi ait: Quidam coloni sunt adscriptitij, qui licet verè sint liberi: sunt tamen ferè serui, quia sunt addicti & adscripti glebæ terræ. Quod confirmatum ex eo quòd Indi ad mineras inuiti tendunt; & dato quòd Regia Maiestas id permittat, in reliquîs, quantùm possibile sit, fauendum est eorum libertati. Et quidquid secus factum, contra illius est manifestam voluntatem, & Proregum D. Martini Henriquez, Comitis del Villar. & Marchionis de Cassete, qui in quodam suo decreto vetuit Indos vendi nisi Prætore conscio, cum mineris ipsis: quod tamen Regium Indiarum Consilium mutauit, statuens mineras posse liberè vendi, sed Indos non transituros cum illis. Contra quod tamen opponitur.
592
*Primò, quia vt ait Glossa Extrauag. vni
cæ de Officio delegati, inter communes. vers. 5. quæro, circa medium quæstionis, frequenter licet accessoriè, quod principaliter non liceret: sicut video de Ecclesia Curata annexa Præbendæ, quam etiam multiplicatam licet alicui citra Sacerdotium & residentiam poßidere accessoriè, quod principaliter non liceret.
Secundò, nam in venditione fundorum fisca
lium, serui adscriptitij cum fundis ipsis transibant culturæ agrorum adscripti. Textus est in l. 11. de agricolis & mancip. & in l. si quis prædium Cod. de agric. & consit. vbi dicitur vendentem prędiumprædium non posse sibi mancipia reseruare, sed cum prædio transmittenda. Et confirmatur quia Indi sic venditi non mutuant ministerium aut laborem ratione venditionis.
Ad Primum respondetur doctrinam Glossæ
illius verificari quando res accessoriè transmittenda non est capax libertatis: si enim sit, illi infertur iniuria; præsertim quia cum Indi non sint adscripti mineris, sed eorum dominis, vt est dictum, non sunt accessorij respectu illarum.
Ad Secundum dicitur colonos illos genus
Ad 2. leges de seruis agere.
quoddam seruitutis habuisse vt ait Glossa Rubricæ citatæ remittens se ad l. ne diutius eod. ff. in qua id expressè habetur. Nec sine caussa l. Quoties extat in. ff. de agricolis & mancipijs. Vnde infert Nauarrus suprà posse liberè vendi à dominis prædiorum. Et de ijs loquitur l. Si quis, vt expressè asserit Glossa verb. Colonos. Quòd autem Indi nequeant adscriptitij dici probatur, quia vt ait Glossa citatæ Rubricæ, quam sequitur Nauarrus, adscriptitij sunt, vel quia eorum maiores fuerunt captiui, bello inquam capti, aut quia ex prædiorum dominis bona multa acceperunt, vt boues, vaccas &c. proptereà se & successores suos ad illa excolenda obligatos voluerunt: ex quibus nihil in Indis potest reperiri.
593
*Sed oportet, inquirere quomodò stare
conuenienter possit minerarum venditio aut locatio; si enim sine Indis fiat, opus erit noua negotiatione circa illos, qui & se ab eo onere liberos agnoscentes, laborare renuent; præterquam quòd in informationibus, quæ circa hoc fient, | multæ admiscebuntur falsitates, sicut hucusque: nec possit venditio aut locatio minerarum sine grauissimo boni publici detrimento prohiberi. Dici ergo potest cùm venduntur aut locantur mineræ, non auctoritate vendentium aut locantium, sed Prætoris, Indos esse eosdem designandos, nisi iudicio Protectoris, aut maioris minerarum Alcaldij pauciores debeant assignari. Neque obstat si dicatur hoc pacto maiori pretio mineras vendi, quibus plures sunt Indi designati, vnde & ipsos videri in venditione conclusos, cùm ratione eorum pretium augeatur. Non inquam obstat, quia non venditur, aut emitur ius ad Indos, sicut neque in locatione & conductione: sed cùm mineræ sint diuites, cum ea spe aut emuntur aut conducuntur, cui illæ præbent fundamentum, assignandorum scilicet Indorum, quæ ad eas sint effodiendas necessarij. Quemadmodùm si sint duo prædia æqualia quantùm attinet ad terras & aquas: & vnum sit prope Indorum populos, aliud procul. Illud valoris erit maioris; non ex eo quòd emantur Indi, sed ob spem melioris culturæ, ad quāquam Indi faciliùs adducentur.

Circa Quartum de tempore, quo Ingenia cessant.

594
*AD QuartũQuartum respondetur id fieri non posse, quia libertati Indorum præiudicium importatur, iuxta dicta. Vnde neque probandum quod minerarum domini eo tempore faciunt; tradunt enim alijs Indos eo pacto, vt in eorum Ingenia tot argentei metalli Quintalia deferant, aucto pretio, vnius pro singulis TomininTomin, ex quo fit, vt perinde ferè res euadat, ac si Indi emerentur.

Ad Quintum de obligatione restitutionis.

595
*PRo ea supponendum est Primò ius ad
Duo vtilia supponuntur.
rem, eius participare naturam, respectu cuius tale est. v.Verbi g.gratia, Ius ad Beneficium spirituale & eius participat conditionem, ac proptereà non est pretio æstimabile, quia Beneficium spirituale est, & non pretio æstimabile. Cùm ergo Indi labor pretio æstimabilis sit, tale etiam erit ius, quod quis ad ipsum habuerit. Secundò, eum qui Indos vendit, non vendere illorum laborem, quandoquidem ipsi laboris sui mercedem recipiunt: sed tantùm vendere ius quod ad Indos habet. Quibus suppositis asseritur.
596
*Primò, si is, qui Indos vendit, mineras
non habeat, teneri pretium, quod accepit, restituere, quia nullum ad Indos habebat, ius, & ita ius vendidit, quo carebat, & per consequens contra iustitiam commutatiuam deliquit pretium recipiens. Et idem est, si mineræ erant inutiles, ob eamdem rationem.
Secundò, mineras habens vtiles, & Indos ac
cessoriè vendens, non tenetur pretium restituere, quod accepit: sed ad satisfactionem Indis exhibendam pro eorum læsa libertate, prudentis arbitrio, aut etiam pro damnis alijs, si fortè aliqua ob huiusmodi læsionem incurrerunt. Prima pars probatur, quia ius, quod Minerarius habet, est pretio æstimabile, quandoquidem ius est ad laborem Indorum, qui & pretio æstimabilis est: ergo cùm vendat ius, quod proprium ipsius est, & pretio æstimabile, illud, quod accepit, non tenetur restituere. Et confirmatur, quia Minerarius à se abdicat commodum illud. Neque obstat si dicatur non posse Indos licitè vendere; nam ex eo solùm infertur peccare illum contra iustitiam in ordine ad Indos, sed non in ordine ad emptorem. Secunda pars ostenditur, quia Minerarius damnum Indis circa libertatem irrogauit: ergo peccauit contra iustitiam, & ita ad satisfaciendum obligatus.
597
*Tertiò, habens mineras vt dictum nu
per, & directè Indos vendens, non tenetur ad restitutionem, sed ad satisfaciendum Indis vt suprà & probationes sunt similes. Contra quod tamen est Indos Minerario à Prorege dari, ne vendantur prohibente: ergo ius, quod habet, tantùm est in ordine ad se, & ita si vendat, ius, quod non habet, vendet. & confirmatur, quia in Ordinationibus statuitur vt qui Indos vendiderit, eo ipso illos amittat. Sic enim in Ordinat. 52. Marchionis de Cañete. Ad quod respondetur quòd licet
Prorex Indos Minerario tribuat pro ipso tantùm: ius tamen reuera simul tribuere pretio æstimabile, & vendibile; neque contractum venditionis annullat vsque ad sententiam, vt statim dicetur. Ad Confirmationem dicitur legem hanc esse pœnalem, & ita ante sententiam non obligare: nam quando quis habet ius circa rem aliquam adquisitam, quamuis illud Respublica contulerit, & lex dicat, quòd si tale aliquid fecerit, illud ipso facto amittat, sententia requiritur, vt affirmat Dominicus Sotus lib. 1. de Iust. q. 6. arti. 5. ad 4. & in 1. solut. ad vltimum & Ioannes Andreas, quem adducit & sequitur Syluester Verb. Assasinus in fine. Et Couarrubias 4. Decretalium par. 2. Cap. 6. num. 10. & quòd lex ista pœnalis sit ex eius tenore constat, sic enim illa. Mando que ninguno venda Indios, por si, ni por in
terposita persona, so pena de que el que fuere hallado en el dicho contrato, aya incurrido en perdimiento de los dichos Indios, que aßi le fueren señalados, y quede inhabil para tener otros, y de docientos pesos. Constat etiam pœnalem esse, quia sic etiam in Ordinatione Marchionis habetur: Procuren saber lo que acerca de esto pasa, y ante todas cosas les quitaràn à los vendedores los Indios con todos los demas que tuuieren, porque desde entonces para agora los inhabilito, para que no pueden tener, ni les repartan algunos Indios. Sic in Ordinatione prædicta, ex cuius verbis apparet inquisitionem circa hoc præmittendam, & sententiam expectandam.
598
*Iam vt constet quibus sit restitutio fa
cienda, statuendum est in casibus primæ & secundæ Assertionis, iniuriam ei inferri, cui Indi venduntur, cùm ius vendatur, quo caret venditor; & etiam Indis venditis, contra quorum est actum libertatem, & quorum labor octo aut nouem regalibus æstimatur, nisi quando sunt à Gubernatore mineris assignati: & obligare eos vt minus illud habeant, sine ipsorum stare iniuria nequit, ad quam pariter venditor & emptor concurrunt. Ex quo fit venditorem teneri ad restituendum emptori quod ab illo accepit pretium, & vtrumque ad soluendum Indis, quod eorum mercedi subtraxerunt, quam scilicet, si sponte operas locaret suas, obtineret. Sic integre Indo|rum damna reparantur. Et pro eo consulendus est Minerarij liber, ex quo agnosci poterit quinam & quot fuerint Indi, & ad quem populum aut tribum pertinebant.
599
*Potest tamen contra præfatam resolu
Obiectio proposita & soluta.
tionem ex eo argui, quòd Indi venditi modo dicto iam erant pro mineris designati, in quibus si iuxta Ordinationem laborarent, multò minorem mercedem accepissent, quàm ea sit, quæ voluntarijs solet exhiberi. Sed id non obstare ex eo conuincitur, quòd Gubernator solùm habet ius ad taxandum stipendium, quando Indos pro mineris vtilibus effodiendis attribuit: tunc enim bono publico consulit, ratione cuius solùm licet stipendium Indis laborantibus minorare. Quando ergo venditor mineras vtiles non habet, in nullo ipsi fauere legalis distributio potest, & ita vt est dictum remanet obligatus. Sic doctus ille Magister, ita in fine Proregem allocutus, qui videtur inclytus ille fuisse D. Ludouicus de Velasco Salinarum postea Marchio, & Regij Indiarum Consilij Præses, vnicus hucusque ex Proregibus Peruuianis ob insignia merita, & constantissimam Christiani pectoris probitatem.
600
*Quia laxioribus conscientijs legum prohi
bitiones non sufficiunt, ad obuiandum damnis, quæ in posterùm timeri possunt, si venditio aut locatio Indorum vti hucusque progrediatur, medium efficax videtur, vt V. Ex. Ordinationem edat, in qua statuat, vt ei, cui sunt Indi tradendi, dicatur eos sic ipsi tradi, vt cum illis in mineris suis laboret, & ad nihil ampliùs ius vllum conferri: ita vt illos sua vniusmet voluntate in alium transferens, ius, quod ad illos habebat, amittat, & illi vacenti & hoc sine declaratione aut sententia vlla; hac enim conditione traduntur, & hoc quidem efficacius videtur futurum: hac enim stante Ordinatione nullus erit, qui propria voluntate Indos sit venditurus aut locaturus: & contractus erit nullus, venditorque aut locator ad restitutionem tenebitur accepti pretij, proptereà quod ius vendiderit, quod non habebat: quia lex ista non erit pœnalis, sed conuentionalis, quæ in conscientia obligat ante iudicis sententiam. Sic ille.

Quædam pro ampliori Resolutionis proximæ confirmatione.

601
*ET est quidem illa satis docta & accura
ta, pro qua & dictum à Nobis Tomo 1. Thesauri Tit. 9. Cap. 6. vbi, & Regiam schedulam Philippi Tertij Regis nostri dedimus, laudato pro alijs Dom. Solorzano, qui quamplurium aliarum meminit, nec tamen ab Auctore commemoratæ illæ, quia scripto præfato posteriores. Et quidem citatus Dom. Solorzanus Tomo 2. lib.
1. Cap. 17. & in Politica lib. 2. Cap. 18. restitutionis obligationem agnoscit: pro quo nu. 4. ita scribit: Eâque propter tam eos, qui Indos sub hoc colore distribuunt, quàm qui recipiunt, contra iustitiam commutatiuam peccare, & ad restitutionem fraudati laboris, & sudoris Indorum, eisdem, quinimmò & Reipublicæ ipsi teneri, omninò affirmare debemus. Sic ille, pro eo adducens Sotum, Caietanum, & Ledesmam. Ex quibus Caietani citatio errat, quia non circa responsionem ad 2. quidquam habet, quod ad intentum conducat, sicut neque S. Thomas ibi. Circa responsionem autem ad 3. ita scribit: & ex his patet decisio ca
sus, scilicet quòd si deberent in aliqua Republica prouentus annui distribui conscriptis ciuibus singulis annis: distributor autem occupasset prouentus annis tribus, & postmodùm pœnitentia ductus restitueret Reipublicæ eosdem; non deberet summa ista distribui ciuibus conscriptis in quarto anno, sed prouentus primi anni deberet distribuere ciuibus conscriptis primi anni, & sic deinceps. & si aliquis eorum esset defunctus, teneretur dare heredibus illius, & hoc quia ipse damnificauit illos indiuidualiter non appropriando, sicut tenebatur. Hæc ille. Iuxta cuius mentem, sicut & aliorum, sequitur quidem defraudantem aliquem eo, quod ipsi debebatur, etiamsi reuera non esset suum, ex iustitia commutatiua ad restitutionem teneri, quod D. Thomas citata responsione ad 3. prædocuerat. Non verò sequitur peculiarem restitutionem faciendam Reipublicæ præter illam, quæ indiuidualiter, vt citatus Cardinalis loquitur, est facienda, & ita neque illius meminit P. Auila.
602
*Posset autem aliquomodo talis obliga
tio fundari. Nam in præfato casu, de quo nuper, ideò Reipublicæ facienda restitutio non est, quia tantùm læsa indiuidualiter in ciuibus conscriptis. In casu autem nostro læsio non solùm respectu Indorum accidit, sed communis boni: quandoquidem ex metalli fodinis non ea est educta ipsorum copia, quæ in commune, & maximum quidem commodum redundaret. Sed hoc non videtur vrgere. Nam in primis Indi supponuntur venditi ad laborandum in mineris, in quibus labor idem est, siue ab hoc, siue ab illo, siue maiori vel minori mercede ad illum pertrahantur: vnde nullum communi bono detrimentum irrogatur. Deinde hoc ipsum videtur prædictus Scriptor satis apertè profiteri, dum ait vrgere obligationem restitutionis fraudati laboris & sudoris Indorum: quod ex eo accidit iam superiùs explicato, scilicet compelli illos ad laborandum minori mercede, quàm labori debebatur. Prætereà, vt aliquomodo cessauerit labor, id peculiarem obligationem restitutionis non parit, quia Minerarij cum Republi
ca non contrahunt, vnde respectu illius obligatio esse nequit: potest tamen respectu Regis verosimiliùs admitti, quia ille sub ea conditione Indos tribuit, & ius habet ad Quintorum pensionem, qua defraudatur, dum in effossione cessatur. Et ita visum Nobis citato Tit. 9. nu. 70. vbi quod ad hoc spectat prudentis relictum arbitrio. Et de communi quidem bene dictum, cui huiusmodi nundinationibus incommodari potest, sed sine peculiari obligatione restitutionis, quia sub eo respectu non apparet, cui sit illa facienda, ac
Vide dicta Tit. 6. n. 22
prædicta damna valde remotè partes amplissimæ Communitatis attingant.
603
*Id autem quod nu. 593. de maiori pre
tio dictum ob spem Indorum mineris venditorum aut locatis tradendorum, probat Dominus Solorzanus nu. 23. & 24. cum auctario eruditionis de spei pretio, Addens nu. 23. in Iure sæpe contingere, vt quædam nominatim expressa noceant, quæ aliàs omissa tacitè intelligi possint, | nec sint obscura, ac proinde dici soleat, expressa nocent, non expressa non nocent l,. nonnumquàm 91. D. (seu ff.) de condit. & demonstrat. & hoc quidem ita est verum, vt neque de spe fieri mentio possit in instrumento venditionis aut locationis, quamuis reuera non videatur obstare, si nihil aliud quàm spes vendita intelligatur. Addit etiam similiter euenire, vt quædam sint, quæ licitè non possint sola alienari, tamen cum vniuersitate bonorum ad alios transire permittantur, pro quo Textus & Auctores adducit. Quod tamen casui præsenti nequit penitus adaptari, quia cum mineris Indi non transeunt, sed tantùm spes ad illos, vnde nequeunt ab emptore aut conductore exigi, in vim iuris pretio comparati, sed titulo conuenientiæ exorari, adhibita supplicatione. Affert etiam Glossam, de qua num. 592. vt
Glossa.
frequenter liceat accessoriè, quod principaliter non liceret, de quo nu. 27. quod tamen, si vt profertur accipiendum est ex eo fit Indos non quidem principaliter, sed accessoriè vendi aut locari posse, quod tamen ostensum est non licere neque spes ad illos Indi ipsi sunt, vt quod de illa dicitur, dici de ipsis queat.
604
*Id quod nu. 598. dictum, scilicet Indis
venditis aut locatis integrè satis fieri soluendo ipsis, quod erant, si sponte laborarent, habituri, videtur cum dictis nu. 591. & alijs, non posse componi: videlicet Indis sic traductis satisfactionem deberi ob violatam libertatem: non ergo fit satis solutione integræ mercedis. Vt si quis adigatur ad vendendum aliquid, non fit ei satis pretio currenti, sed pro violentia est insuper adijciendum, quod iudicio viri prudentis fuerit competens iudicatum. Sicut enim merces vltroneæ vilescunt, ita & violenter extractæ pretiosiores habentur. Quæ quidem ratio videtur irrefragabilis. vnde & dici potest id quod de integra satisfactione est dictum, intelligi de illa respectu defraudatæ mercedis. Quod similiter dicendum de damnis ob læsam libertatem, iuxta dicta nu. 595. Assert. 2. neque enim pro illis fit satis integra mercedis solutione. Vna esse circa hoc euasio poterit, si dicatur Indis ratione traductionis non fieri violentiam, de qua illi multùm curent, cùm similiter sint apud quemlibet Minerarium suas operas impensuri, neque ius illud suæ libertatis, vt vendi, aut locari nequeant, vt par esset, æstimant; vnde integra mercede sunt illi contenti, cùm tamen aliàs non sit ita certum sic laboraturos omnes, vt mercedem integram apud conductores certos mererentur. Erimus reuera contenti, si ita vt dictum est fiat, Deo lucem peculiarem aliquibus simul cum veritate emittente, quam quotidie cum Regio vate petimus, vt saluti suæ consulant, & æternitatis negotium seriò & maturè pertractent, vt à Petosino monte & alijs ad montem illum perueniant, qui vti lucis & veritatis felix terminus Vate ab eôdem exoratur, dum ait: Emitte lucem tuam & veritatem tuam: ipsa me de
Psal. 42. v. 3.
duxerunt, & adduxerunt, in montem sanctum tuum, & in tabernacula tua. Psal. 42. v. 3. & dolendum sanè cupiditate regnante lucem & veritatem exulare, vt dici cum Vate alio satis hac in parte veridico, queat
In quorum subiere locum fraudesque, dolique,
Insidiæque, & vis, & amor sceleratus habendi.
Sed suum etiam in hoc agitet diuina prouidentia negotium, & argenti aurique Indici beneficio res Christiana prouehitur, totque ac talia pia, Sacra, religiosa, exercentur, eriguntur, promouentur, opera, vt meritò gratiarum actionis cumulus ipsi debeatur.

Circa mercedem Jndis debitam rebus in alijs laborantibus.

605
*QVæsitum iam olim circa hoc pro In
dis Truxillanis, & alijs circum vicinarum vallium, quibus pro hebdomadario labore quatuor tantùm regales soluebantur. Et occupabantur illi in conficiendo familiari poculo ex Maycio, aut rebus alijs, ex quibus quatuor aut quinque octiregalium compendium occupantibus importatur: quem quidem laboris fructum sibi possent laborantes reportare. In vsu etiam est vt illis textili ex gossypio Opificium iniungatur, materia operis tradita, & duobus octiregalibus pro singulis telis impartitis duplo maioris pretij, vestibus aut commodis alijs adaptabilibus, quas & Indi facere suo commodo possent, cùm ad omnia ista trahantur inuiti, Commendatarijs, Caciquijs, & gubernatoribus compellentibus, quorum non valent imperio reluctari.
Ad quæ quidem quod ad mercedem diurni
laboris spectat dictum sine dubitatione aliqua esse modicam, cùm esse talis debeat generaliter loquendo vt ad victum & vestitum sufficiat, pro quibus clarissimè apparet quatuor regales non sufficere per hebdomadæ dies dispositos. Neque circa hoc allegari potest consuetudo, quæ ex eo inualuit, quòd Indi mutire non audeant, neque validum pro se habeant defensorem. Et ita Prorex zelo Christiano pro Indis quotannis salarium auxisse fideli testimonio perhibetur. Vbi & con
Notandum aliquid.
siderandum est, quòd si ciui detur Indus, vt per vices dari soliti, qui ei domi in Ordinarijs famuletur obsequijs, nequit illum ad laborem insolitum, nisi salario aucto destinare. Dictum pariter de salario pro textili opere, quia tela quæuis ex prædictis occupationem quindecim dierum exigit, & plus aliquid, vnde vnus tantùm singulorum dierum labori regalis respondet victui suffecturus pertenui, ni velint sic soluentes eos pro suis & alienis peccatis perpetuò ieiunare.
606
*Dictum insuper, quod ad inuitos atti
net, nullum ex præfatis potestatem habere ad compellendos Indos vt in præfatis occupentur, nisi quando eorum labor in Communitatis vtilitatem redundaret. Neque frigidus ille prætextus admittendus iactari solitus, Indos scilicet esse otio deditos, & laboris fugaces, oportereque illos vtiliter occupare. Nam plures ex illis suas habent terrulas, & agriculturam exercent, si qui autem otiosi deprehendantur, compellantur vt liberi, sicque operas locent suas, vt competentem labori mercedem consequantur. Id autem quod de Communitatis vtilitate additum, tunc accidet, quando Prætor Caciqueum cogit vt tributum pro mortuis soluat, de quorum tamen non constat, dum illa sufficienter comprobatur. Tunc enim textile opus potest ab illo iniungi pro quantitate tributorum ad mortuos pertinentium, | ne dum viui pro mortuis coguntur soluere, pauperes illi grauentur, quod grauamen eo pacto deuitatur.
607
*Quod ad restitutionem spectat, animad
uersum eius obligationem non oriri ex radice, quæ in propositione casus indicatur, quòd scilicet res plus valeat, quàm artificis labori sit delatum. Sic enim frequenter euenit, vt qui est præcipuus in aliqua Officina, & ad cuius regimen inferiores Officiales sunt soliti laborare, octo, aut etiam duodecim accipiat pro eo, pro quo quatuor tantùm contulit Officiali: vnde neque ex eo quòd Indorum opera plus valeant, quàm ipsis est impensum, in eo debeant partem habere pretio. Radix ergo allegationis alia est, scilicet defectus competentis mercedis, & violentus labor, contra Indorum libertatem. In eo autem quod innuitur, videlicet Indos id, quod commodo aliorum faciunt, suomet ipsorum facere potuisse; tunc quidem in considerationem veniet, quando illi sic erant ad laborandum dispositi, & à Prætore, aut Caciquio sunt impediti; tunc enim obligatio restitutionis vrgebit: sed non integrè, quandoquidem non est sublatum lucrum in actu, sed in potentia & spe. Et ita solutio pro dicto lucro, arbitrio viri prudentis facienda, sicut & compensatio pro inæquali mercede, & violata libertate, computandum est stipendium, quandoquidem id, quod lucri obuenturum erat, laborando, & non aliter, obuenisset.
608
*Et hæc quidem apud Auctorem, pro
Notanda circa resolutionem.
quibus inducta nullius alterius auctoritas, sunt enim adeò explorata, vt superuacuum circa illa visum fuerit patronos aduocare: ex quo videri forsan posset res esse opinabiles, vt esse illæ solent, pro quibus citantur Auctores. Quod equidem ad eorum erraticas cogitationes profligandas deseruit, qui vt iniustos agendi modos lucris insistentes tueantur, ad consuetudines prouocant; cùm tamen illæ esse rationabiles debeant, vt Iura clamant, & à Nobis est etiam sæpiùs conclamatum. Quàm autem à ratione aliena sit præfata consuetudo, vel nemine probante, patebit oculis Christianis. Et de hoc à Nobis dictum Tit. 1. Thesauri n. 129. de agricolarum tenui stipendio loquentibus, sicut & de pactorum n. 130. vbi & auctum diximus, Regia circa hoc excubante pietate & iustitia pariter, vt paruulis auxilio tali egentibus, quod Regia est Maiestate dignissimum, consulatur. Pro quo sic Cassiodori verbis Theodoricus: Cordi nobis est, cunctos in
Cassiodorus.
commune protegere; sed eos maximè, quos sibi nouimus defuisse, sic enim æquitatis libra seruabitur, si auxilium largiamur imparibus, & metum nostri pro paruulis, insolentibus opponamus. Sic ille.
609
*Sed circa restitutionem pro violata li
bertate, de qua nuper dictum, non videtur esse constans Auctoris mens, in casu etenim proposito ei affini, de quo Resolut. præced. de Indorum venditione, id negat, quod ab ipso fuerat affirmatum. Casus fuit eius, qui octo Indos à Comite del Villar impetrauerat pro excolendo prædio, & eos ante mortem nepoti legauit, & quorum confirmationem legatarius à Marchione de Cañete successore Prorege informatione est præuia consecutus. Cùm autem terras reuera non haberet, quibus excolendis posset illos applicare, alteri eos vendidit sub pensione annua ducentorum octiregalium. Et contractus quidem reprobatus est, sicut huiusmodi alij, de quibus resolutione præcedenti, annuentibus viris alijs doctis, pro quo sic ille claudit propria manu, notis characteribus: Ad hunc casum responderunt posteà alij
P. Auila.
Theologi Limæ, & omnes conuenerunt contractum fuisse iniustum, & quod N. tenebatur ducentos octiregales restituere, quamuis erga eos, quibus erat facienda restitutio non consenserunt. Mag. Lorenzana dixit faciendam Indis, Fr. Rochus emptori, & hoc certius reputo (vt in Consilio dixi) in foro conscientiæ loquendo, quia ille non emit laborem Indorum, quandoquidem ipsis mercedem pro eo soluebat, sed præsumptum ius, quod venditor erga illos haberet: & ita prædicti octiregales sunt emptori restituendi, cum eum ob malam fidem non constet à iudice condemnatum, vt de Simoniaco pretio asseritur. Animaduerterunt etiam. 1. quòd si Indorum aliqua interuenit vexatio, eorum principalis caussa fuit emptor, secundaria venditor: & ego approbo. 2. læsionem libertatis non esse pecunia compensabilem simpliciter acceptam sine damnis alijs. Et approbo: dictis addens videri mihi probabilius in omni euentu deberi Indis eam mercedem, quæ voluntarijs: nam assignatio & impartitio venditori facta, fuit inualida & nulla, in falsa relatione fundata, & ita Indi liberi, & nullo aßignationis ligati vinculo, remanserunt. Sic ille.
610
*Licet autem pro neganda obligatione
Fundamenta pro illo.
ob læsam libertatem, nullum neque ab ipso, neque ab alijs fundamentum adducatur videtur posse probari. Primò, quia libertas est bonum superioris Ordinis, vnde notissimum carmen
Non benè pro toto libertas venditur auro.
Qua ratione neque damna in vita, salute, & fama pecunia compensabilia sunt, iuxta receptam grauium scriptorum sententiam, pro qua videri potest P. Lessius lib. 2. de Iust. & iur. Cap. 9. dub. 23. & Cap. 11. dub. 16. de quo & dictum à Nobis Tit. 6. Cap. 3. n. 21. Vbi plures quoad corporalem læsionem adducti. 2. quia radices obligationis hic videntur locum non habere, quia neque ex re accepta, neque ex iniusta acceptione, quas communiter Doctores assignant de restitutione agentes.
611
*Nihilominùs verosimilius apparet op
positum, quod & dictum à Nobis citato loco Thesauri Tit. scilicet 6. nu. 24. Vbi restitutionem faciendam esse statuimus pro reclusione IndorũIndorum, qua ad laborandum adstringuntur, & probauimus ex eo quòd sit illud genus captiuitatis; sicut autem in seruis illud est pretio æstimabile, ita & in Indis. Præterquàm quòd in eo est manifesta damnificatio, ex qua etiam oritur restitutionis obligatio, vt Doctores de illa agentes obseruant, quia illa intelligitur nomine iniustæ acceptionis, pro quo Cardinalis Lugo Tomo 1. de Iust. Disp. 8. num. 25. quicumque enim alteri damnum infert, aufert aliquid ab eo, & sic dicitur teneri ratione iniustæ acceptionis, vt ait P. Lessius supra Cap. 7. nu.
P. Lessius.
19. Vers. Per iniustam acceptionem. Atqui in casu, de quo agimus aliquid aufertur ab Indis, scilicet libertas, quandoquidem more seruorum venduntur: ergo obligatio ex eo restitutionis | insurgit. Per quod ad secundum est fundamentum aperta responsio. Ad Primum autem dico libertatem non esse ex rebus illis ordinis superioris quæ compensabiles pecunia non sunt, cùm constet libertatem vendi & emi posse, & captiuos pretio redimi. Id autem quod vulgato carmine celebratur sic intelligendum, vt cessante grauissima necessitate nullo se pretio possit quisquam venditare. Dum autem dicimus libertatem non esse ex rebus illis superioris ordinis, quęquæ non sunt pecunia compensabiles, non negamus illius excellentiam supra aliquas ex illis, vt enim ait P. Lessius suprà Cap. 5. nu. 15. vers. verb. patet. quòd cum homo iure naturæ sit liber, vt vendere vel donare suam libertatem possit debeat adesse iusta aliqua caussa; alioquin esset pro
fusio libertatis, quæ bonis fortunæ & famæ est præstantior, quæ sunt illius verba. In quo quidem hominum vsus inualuit, nec id sine ratione: siquidem vita vendibilis non est, cùm eius homo non sit dominus, sicut neque membra, ob eamdem rationem, pro quo citatus Scriptor suprà nu. 51. & alij communiter. Famæ autem licet dominus dici possit, & hoc detur, vendi nequit, quia infamatio emi nequit; cùm inutilis prorsus futura esset emptori; quod secus accidit in libertate, quandoquidem seruitus valde esse vtilis possit, vt est manifestum. Standum ergo priori Auctoris asserto recognoscenti iniuriam in læsione libertatis, & obligationem satisfactionis. In quo etiam poterit quæstio esse de nomine, si quis contendat non esse vocandam restitutionem, sed satisfactionem, ad eum modum, quo P. Lessius Cap. 11. n. 140. de restitutione honoris loquitur; cùm enim sibi obijciat quòd alter nullum accepit damnum ex contumelia, præsertim si nemo alius id aduertit, & ita nihil restituendum, ita subdit: Resp. Esto non acceperit damnum, tamen illata est ei vera iniuria, vnde teneris saltem ad satisfactionem, si nolis hoc vocare restitutionem. Sic ille, quod potest casui præsenti conuenienter adaptari, si ad nomen debeat quæstio reuocari, id quod in multis alijs vsurpari potest, quando scilicet damnum illatum est, nec tamen qui intulit quidquam apud se habet, quod ad eum spectet, cui est exhibenda satisfactio. Videantur tamen dicta n. 604.

Circa Indos Huancauelicenses, & Minerarios, consultatio peculiaris.

612
*COnsultus Auctor circa præfatos à Pro
rege, vt sequitur respondit, quem operæ pretium fuerit suis verbis loquentem excepisse: Sic ergo ille:
Ad casum, pro quo V. Ex. vt respondeam iubet, an scilicet V. Ex. possit circa contractum cum Minerarijs Huancauelicæ initum innouare, subtrahendo aliquem Indorum numerum, ex ijs, qui hucusque illis sunt traditi; præfato viso contractu, & eo pariter, quem Dom. Comes del Villar cum eisdem celebrauit, Dico salua conscientia posse V. E. innouare illum, & Indorum aliquos subtrahere ex hucusque assignatis & traditis. Et fundamentum quod pro hoc habeo non est Regiam Maiestatem minoris priuilegio gaudere vt possit restitui. l. vlt. tt. vlt. partit. 6. quia si minor tempore, quo contraxit, nulla extitit læ
sio aut fraus, sed quilibet vir prudens contraxisset, nec se deceptum reputasset; quamuis posteà temporis decursu ex fortuito casu damnum aliquod minori superueniat, nequit petere restitutionem, vt expressè habetur decisum l. verum C.
de dolo §. Sciendum est autem non paßim minoribus subueniri, sed caussa cognita, si capti esse probentur: ita non restituitur, qui sobriè rem suam administrans, occasione damni non inconsulta facilitas, sed fato velit restitui: nec enim euentus damni restitutionem indulget, sed inconsulta facilitas. Neque obstat. l. vlt. partit. allegata illis verbis, Quando se menoscauan por tiempo; intelliguntur enim quando iactura est per modum præscriptionis. Quòd si quispiam dixerit verba, quæ postmodùm apponit lex, scilicet, Que si el menoscauo fuere tan grande, que montase de mas dela mitad del precio &c. Non posse verificari in præscriptione, sed in contractu; dico verba præfata verificanda esse singula singulis applicando, & ita non cadunt supra illa, sobre el menoscauo por tiempo, sed super iactura per viam contractus, sicut facilè deprehendetur attentè consideratis verbis ipsius legis.
613
*Fundamenta ergo quæ suppetunt, duo
sunt. Primum potestas, quam habet Princeps ad innouandum in contractibus quando iusta est caussa, quæ in hoc occurrit casu. Quòd possit Princeps tenet expressè Felinus Cap. 1. de probationib. n. 6. vbi sic ait. Quintò declara, nisi Princeps ex caussa noua & iusta infringeret contractum à se gestum; quia potest secundùm Baldum. Et idem habet Rodericus Suarez quæst. de Maioratu n. 22. Orozcus in l. nuptiæ, de Senatorib. vbi refert Bal
Ferrariensis.
dum, & Ioannem de Imola. cap. 11. Ferrariensis de Constitutionibus, vbi ait, quando statutum transiuit in contractum, tunc posse reuocari, etiam subdito contradicente, caussa tamen subsistente, quia cum caussa potest quis priuari iure suo. Et idem significat Paulus de Castro. l. digna vox. C. de legibus & Constit. Principum. Corduba lib. 5. de Indulgent. q. 36. propos. 2. Vbi alios citat. Et Nauarrus de Indulg. Notabili 28. nu. 7. Quòd autem in casu pręsentipræsenti iustæ adsint caussæ ad innouandum in contractu, apparet. Primò ex eo quòd sua Maiestas damnum adeò ingens suo in patrimonio patiatur: Secundò, ob Indorum vtilitatem, si pauciores ad mineram adigantur. Quandoquidem præter effossionis laborem in mineris communem, est speciale morborum periculum in mineris argenti viui: & ius quæsitum potest tolli pro publica vtilitate, pro quo facit Cap. In nostra de iniurijs. Secundum fundamen
2. ex tenore contractus.
tum est, quia in contractu à V. Ex. celebrato, neque in alio Dom. Comitis del Villar, nullum extat verbum, quod expressè obligationem indicet ad certum Indorum numerum à V. Ex. Minerarijs exhibendum. Obligatio enim solùm versatur circa certa metalli quintalia à Minerarijs conferenda pro Indorum numero ipsis tradendorum: itaque si V. Ex. Tot non dederit Indos, quot hucusque, obligationi satisfacit quin talium numero minorato, vti ex contractus
clausula compertum habetur, quem Dom. Comes del Villar effecit. n. 19. sic enim ibi: Que si por faltarles à los dichos Mineros algun tiempo los dichos Indios, aut eorum pars, absque ipsorum Minerariorum culpa, ob superuenientis casus nouitatem, de quo minerarum constiterit iudici, qui est, aut fuerit: ad eiusmodi respectum sabab obligatione releuentur, & pœnis eidem adiectis. Et in contractu à V. Ex. confecto num. 28. Sic dicitur: Que pueda V. Ex.
Alia Proregis alterius.
ordenar otra alguna cosa para el bien de los Indios, si el tiempo mostrare que ay necesidad dello.
614
*Neque obstat quod dicitur in contractu Dom. Comitis del Villar. nu. 5. vbi se obligat ad exhibendas necessarias Prouisiones pro Indis Minerarijs singulis assignatis. Respondetur enim ibi se non obligasse ad certum numerum Indorum tribuendum, sed obligationem sic procedere, supposita obligatione, quam Minerarijs imposuit de certa metalli quantitate: hoc autem onere temperato, Indi possunt ad pauciores reuocari. Neque etiam contra hoc facit suam Maiestatem V. Ex. respondisse, ne Indos tolleret: quia dubitari nequit Maiestatem suam præsenti statu rerum inspecto, (si id daretur) & iactura sui Regij patrimonij, dictum contractum nouaturum. Cumque locus consultationi non sit, illum habet Epikeia, iuxta D. Thomæ doctrinam 1. 2. q. 96. ar. 6. & ita sentio sub meliori iudicio. Limæ 25. April. 1595.
615
*Sic doctus Pater Marchionem de Cañete
allocutus Proregem Peruuianum D. Garciam de Mendoza. Et legis quidem, quam pro minorum priuilegio protulit, exactus tenor, scilicet. Verùm ff. de minoribus 25. annis §. Sciendum est, ita habet: Sciendum est autem non paßim minoribus subueniri: sed caussa cognita, si capti esse proponantur. Item non restituetur, qui sobriè rem suam administrans occasione damni non inconsultè accidentis, sed fato, velit restitui. Nec enim euentus, damni restitutionem indulget, sed inconsulta facilitas. Sic ibi Vbi fatum pro casu positum, vt Glossæ obser
Fatum pro casu.
uant, eo relicto nomine, quo Vlpianus vsus Ethnicismo imbutus. Licet autem præfatus Auctor nolit in casu, de quo agitur, Regi priuilegium minorum concedere; satis tamen est verosimile
illi competere, etiam sobriè rem administranti suam, si damnum deprehendatur, decursu temporis, neque leue illud. Neque enim quando supremi Principes priuilegio minorum gaudere dicuntur, ad omnes illas circumstantias adstringuntur, quæ in legibus de illis agentibus cōtinenturcontinentur, citato Titulo, & Cod. de illa. Sic licet minori vltra 29. annum non competat beneficium dictum, vt videri potest apud P. Lessium lib. 2. de iust. & iur. Cap. 17. nu. 64. iuxta l. final. C. de tempor. in integ. restitut. & communem sententiam Doctorum: supremis tamen Principibus sine vlla ætatis limitatione competere indubitatum est: & sic de alijs. Et quidem cùm ex alijs titulis restitutio sit in eorum potestare, quæstio videtur remanere de nomine, & in ordine ad conscientiam res etiam videtur nullius esse momenti. Nec videtur id quod in citata l. verùm, de inconsulta facilitate dicitur regulariter in supremis Principibus locum habere posse, qui ad contractus minimè inconsulta facilitate trahuntur, sed eorum consilio, qui pro rebus ad eorum spectantibus patrimonium assistunt. Si ergo ob inconsultam tantummodò facilitatem beneficium restitutionis indulgendum est, numquàm eo vti supremi poterunt Principes, id quod communis Doctorum sensus abhorrebit. Et ita P. Lessius vti
P. Lessius.
rem penitus exploratam illud statuit supra nu. 67. sic dicens: Quartò, (conceditur) Supremis Principibus, quoad bona principatus alienata, quia hæc ad Rempublicam pertinent. Sic ille. Vbi & addi potest, etiamsi pro Rege priuilegiũpriuilegium dictum non potuerit suffragari, potuisse tamen pro Indis quorum etiam agebatur caussa, & qui aliquomodò videntur suo in capite contraxisse. pro illis enim faciunt, quæ de rudibus, rusticis & alijs huiusmodi tradit citatus Scriptor suprà vers. Sextò, cum P. Molina Disp. 574. vers. Militibus.

De ingressu in terras Infidelium Ciunciorum.

616
*Pro illis quæsitum, barbarie insignibus,
sed quæstiones ad alios etiam constat pertinere. QuęsitumQuæsitum ergo Primò an sit licitum vt ingrediantur milites, qui Prædicatores comitentur, Christianos inquirant, recolligant, & protegant apud præfatos degentes, & vt eos puniant, qui Sacerdotes Euangelij ministros occiderunt, constituenda oppida, quæ ad præfatos fines opportuna videbuntur, incolendas terras, & alia, de quibus Regiæ Ordinationes. Secundò, an si licitum sit, futurum sit etiam conueniens, quandoquidem regulariter dicitur instructiones non obseruari, quæ Ducibus conferuntur. Et quid sit melius hoc in casu futurum.
Ad Primum respondendo in primis dictum est
licitum esse militum ingressum vt Prædicatores comitentur, nam Ecclesia ius habet ad Euangelij prędicationemprædicationem à Christo Domino ipsis cōcessumconcessum verbis illis: Euntes prædicate Euangelium omni creaturæ. Marci vlt. v. 15. & illis: Ite, ecce ego mitto
vos. Lucæ 10. v. 3. Ergo etiam ius habet ad mittendum pariter, qui eos tueantur, sicut etiāetiam Euangelium recepturos, eosque coerceant & puniant, qui prædicationem impedierint. Quod confirmatur. 1. experientia. 2. Iuris regula, quòd cui committitur aliquid faciendum, consequenter committitur omne illud, sine quo commissum fieri nequit. Cap. Prætereà, el. 2. de officio delegati. l. 2. ff. de iurisdict. omni. iud. & quamuis verum sit omnes Christianos Principes ius habere ad mittendos Euangelij Prædicatores: bene tamen potuit Summus Pontifex id quibusdam concedere, & alijs denegare, sicut de facto commisit nostris Regibus pro Indijs Occidentalibus. Si enim ex omnibus venirent nationibus, discordia & dissidia orirentur, quæ magnum impedimentum Euangelicæ prædicationi conflarent, vt rectè Mag. Victoria expendit statim cit. loco.
617
*Ex quo infertur posse etiam milites ingredi
Roboratur assertum.
vt Christianos protegant, qui inter Ciuncios sint, aut vicinis in terris; siquidem Ecclesia ius habet ad eorum defensionem, vti eiusdem filiorum, & ad media illa procuranda, quibus illos possit in accepta fide conseruare. Et ea propter eosdem à subiectione & iurisdictione infidelium principũprincipum, & Caciquiorum eximere, gubernatore Christiano designato, quando probabiliter timetur (vt timeri reuera potest à Caciquijs in sua infidelitate manentibus) curaturos illos nouiter conuersos peruertere, & ab accepta fide dimouere, molestijs & vexationibus in eum finem adhibitis | vt affirmant Victoria Relect. 2. de Indijs §. 2. post 4. conclus. nu. 14. & Bannez 2. 2. q. 10. art. 10. circa finem, & latius P. Acosta lib. 3. de procur. Indor. salute Cap. 2. Et ratio est, quia hoc est medium necessarium vt nouiter conuersi in fide perseuerent. Item quia S. Thomas 2. 2. q. 10. art. 10 & omnes Doctores dicunt sic esse decisum ab Innocentio 3. in Cap. super his, de voto, & voti re
Cap. Super his, de voto &c.
dempt. dum statuit posse Ecclesiam Christianos seruos infidelium ab eorum eximere subiectione. Ergo à fortiori idem poterit cum vasallis fidelibus, quandoquidem horum obligatio erga obedientiam respectu Principum & gubernatorum minor est quàm seruilis respectu domini. Sed si gubernatores & Caciquij conuertantur, nequeunt fideles conuersi eorum subiecti ab earumdem ciuili subtrahi potestate; hoc enim in fidei iniuriam redundaret, & perperàm de illa præfatis sentiendi fundamentum prębereturpræberetur: si tamen gubernatores & Caciquij erga conuersos se benignos & placidos exhiberent prædicta stare nequit exceptio, vt ait P. Acosta supra ad finem c. 3. Poterit tamen & debebit gubernator Christianus attentè obseruare quomodo se Caciquij gerant erga suæ obedientięobedientiæ fideles, ne verentur, & sic fidem deserant, quorũquorum ea est ratio, quòd licet omnes & domini & vasalli conuertantur, semper apud Principem ChristianũChristianum manet imperialis potestas, vt possit gentes huiusmodi in fide protectione adhibita, conseruare.
618
*Ex quo etiam sequitur posse terras desertas occupari, & fundari populos, si illæ intra ter
minos non sint, qui ad aliquorum pertineant possessionẽpossessionem, sed penitus desertæ, quia istæ primò occupantis sunt iure gentium & prętereàpræterea in ordine ad effectum dictum defensionis, etiam poterunt propugnacula erigi intra dictos terminos, vt tenet Victoria suprà concl. 5. n. 5. & latiùs P. Acosta suprà lib. 2. cap. 14. & probatur, quia defensio conuersorum ad fidem non per vnum diem, aut etiāetiam annum est futura, sed diutiùs proroganda, semper enim periculũpericulum imminet, dum infideles extiterint: & ita ædificatio medium est ad defensionem talem necessarium, & per consequens Hispani conquisitores ius habent ad illud adhibendum. Vnde & poterunt agros incultos excolere, & greges pascere; in quo Indi damnum accipiunt nullum, sed potiùs commodum, quandoquidem suas in terras deferunt semina & animantia, quibus carebant, magno ipsis vsui futura.
619
*Et quod attinet ad Indorum supplicium, qui milites peremerunt, non est sufficiens titulus
iudicandus. Licet enim verum sit, si milites comitaturi Prædicatores tendant, & eos, sicut & conuersos ad fidem defensuri, & ab infidelibus occidantur, & ea propter digni supplicio sint, per se loquendo: si tamen per accidens loquamur, considerandum est mortes dictas ex timore non leui cōtingerecontingere potuisse, cùm viderent Indi, gens infirma & inermis Hispanorum comparatione vicinos ipsorum ab illis subactos, & seruitijs laboriosis addictos, id pariter erga eos moliri, & ita nihil de Prædicatoribus, aut Christiana fide cogitantes, suæ consulentes libertati illos peremisse. Vnde pacificus est futurus ingressus, nec belli iuribus vtendum, quandoquidem bellum ab ipsis illatum aggressiuũaggressiuum non fuit, nec in odium fidei. Et inconueniens non est præsupposita ignorantia bellum ex vtraque parte iustum geri. Quæ doctrina est Victoriæ suprà concl. 5. quem sequitur Corduba
Quid de morte Sacerdotum.
lib. 1. Quæstionarij q. 57. dub. vlt. Quod verò spectat ad mortem Sacerdotum, si absq;absque militibus ibant, vt P. Vrrea Societatis Iesv, plus habet difficultatis, an scilicet iustus titulus sit ad bellum Indis inferendum, siquidem Sacerdotes dicti erant legati Summi Pontificis, & vt vulgò dicitur Embaxadores, neque quidquam erat, quod ab ipsis timere possent. Et hæc caussa sufficiens visa est Dauidi, iuxta id quod habetur 2. Reg. 10. & Paralip. 19. neque in eo peccauit, vt affirmat Abulensis Quæst. 14. in cit. cap. 19.
620
*Ad quod respondetur Primò Indos præ
dictos præ barbarie non agnouisse auctoritatem legatorum, quam Sacerdotes Summi Pontificis nomine & Ecclesiæ præferebant. Secundò DauidẽDauidem proptereà intulisse bellum Hanoni, & eius regno, quia ipse rex, & qui erant de illius Consilio, circa iniuriam legatis factam concurrerunt, vt ex Textu colligitur, & testatur Abulensis. Mortem autẽautem Sacerdotum non constat ex imperio Regis terrarum illarum accidisse, aut Reipublicæ, vel Communitatis IndorũIndorum. Et quod ad P. Vrream spectat,
P. Vrreæ mors.
illum iussu Caciquij interfectum, qui nonnullos pro eo Indos misit, communi est fama receptum. Et ita ea de caussa bellũbellum nequit inferri ReipublicęReipublicæ aut gubernatoribus, qui ad prædictas mortes nullum concursum præstiterunt. Ex quo fit solùm esse ius petendi à gubernatore vel Republica vt malefactores puniat, vel Hispanis tradat, quod si renuant, tunc bellum poterit ipsis inferri, iuxta D. Thomæ doctrinam 2. 2. q. 40. ar... & D. Augustini lib. 6. qq. in Iosue cap. 10. & habetur in Cap. Dominus 23. q. 6. Sed neque in hoc casu bellum est cum toto rigore tractandum, quia vt ait P. Acosta cit. lib. 2. Cap. 15. potiùs futurum est ad terrefaciendos, ne iterùm simile quidquāquidquam audeant, quàm ad occidendos, aut in perpetuam seruitutem redigendos; eorum siquidem exiguæ capacitatis habenda ratio, & quòd forsitan Sacerdotum occisores ebrij tunc erant, aut à dæmone inducti, magnum illis incutiente timorem, & amissionem patriæ terræ comminante.
621
*Dictum est in rigore licitum esse propo
sitam assertionem: nam reuera conuenientius erit eo iure non vti, vt Indi Ecclesiæ mansuetudinem & clementiam recognoscant, & sic erga fidei receptionem afficiantur. Et satis compertũcompertum Ecclesia habuit plus ad effectum præfatum MartyrũMartyrum sanguinem pro defensione Ecclesiæ ipsius, quàm pro puniendis tyrannis effusum profuisse. Quò alludunt verba illa Christi Domini: Ecce ego mitto vos sicut oues in medio luporum. Matt. 10. v. 16. & con
Matth. 10. v. 16.
firmatur ex eo, quod ait Dominicus Sotus in 4. dist. 5. q. vnica art. 10. concl. 2. quòd licet infideles prædicationem impediant, nequit illis bellum inferri, si ex eo experimentum sumeretur scandalorum in fidei iniuriam, & quòd circa illam obduratiores & obstinatiores redderentur. Melior ergo dispositio pro illius erit receptione parcere, quàm punire.
622
*Ad Secundum Primò asseritur in rigore
licitum & expediens futurum, si milites cum Sacerdotibus ingrediantur in Prouincias Ethnicorum, quin obstent inconuenientia, de quibus suprà: illa enim gubernatori eos mittenti | non imputantur, quia per accidens, & præter intentionem eueniunt, & quantùm est ex parte sua illa impedire conatos ordinationibus prudentibus, iustis, & Christianis, quarum inobseruantia non ipsi, sed earum transgressoribus debet imputari. Pro quo præsentissimum erit remedium, si dux conquiratur, de cuius Christiano agendi modo, cum militari fortitudine, confidi possit circa Ordinationum obseruantiam futurum peruigilem, curaturumque vt Indi de Prædicatorum aduentu & fine præmoneantur, & quòd si Christianè viuant, nullam sint ab armatis comitibus molestiam accepturi. Quod probatur Pri
mò, nam Ecclesia sancta ius habet ad prædicandum in his Prouincijs: & aliundè expeditiones huiusmodi sunt iustæ, Regijs Instructionibus obseruatis, quæ videntur Summo Pontifici præsentatæ, cùm sit adeò grauis materia, & Sedi Apostolicæ propria, cuius commissione vadunt Prædicatores, qui in illas ingrediuntur; qui aliàs si ingrediantur soli, penitus sunt securitate, & defensione humana destituti, & cum certo periculo vitam sine fructu amittendi: ergo licitè possunt socios milites secum ferre, licet illi contra ipsorum & ducis intentionem aliquot sint excessus commissuri.
623
*Deinde, expedit, & Secundò arguitur
2. Ex necessitate.
pro conuenientia. Nam diuinum præceptum de prædicatione Euangelij in vniuerso mundo, expediens & necessarium est adimpleri, & id potiùs in hoc Nouo mundo, vbi vsque ad mare Oceanum seu Aquilonare, nobis del Norte, quamplura sunt regna & Prouinciæ innumeræ, quæ hucusque Euangelium neutiquâm audierunt: ergo iustum est & expediens vt accommodatũaccommodatum quęraturquæratur medium, quo Christi præceptum impleatur. Atqui duplex tantùm illud est. Vnum vt Prædicatores indefensi mittantur, morti ferè indubitabili obnoxij. Et illud est proculdubiò imprudens, secundùm præsentem rerum statum, & ad ingentem Indorum barbariem: debent ergo cum defensione ingredi, id quod sine militibus stare nequit. Tertiò, quia alienum à ratione est
vt propter quorumdam malitiam & iniustitiam militum ius suum Ecclesia & gubernator amittant, ad Prædicatores cum militibus mittendos: nam aliàs vix esset bellum, inuasio, militaris deprædatio, post loci expugnationem, velitatio iusta, quandoquidem in illis multa ex damnis præfatis, & multoties maiora, ob malitiam & insolentiam militum peruidentur, præsertim si in exercitu infideles sint, quod licitũlicitum esse aliquando Regi Christiano suppono, vt probat Bañez citato q. 40. art. 1. dub. 3. His enim damnis non est remedium adhibendum Euangelij prædicatione submota; id enim cum magna esset eorum iactura, qui ad fidem sunt beneficio prædicationis trahendi. Proprium ergo & genuinum remedium illud est, de quo dictum nu. præced. accurata scilicet ducis electio.
624
*Tandem, quia si cœco impetu, & ge
neraliter omnes expeditiones condemnentur, & ingressus Prædicatorum cum militibus, vti minimè conuenientes, licet alias licitæ simpliciter admittantur: nullius erit profectò fructus talis de licito earum vsu sententia, sicut & Ecclesiæ potestas tributa à Christo Domino, quia frustra est potentia, quæ non reducitur ad actum & modò quidem satis est compertum quàm infructuosa sit, ex quo & de futuris sumi potest coniectura temporibus, cùm sperari nequeat futuros milites meliores, vti inutiles etiam & minimè conuenientes damnandæ venient magna ex parte Regiorum Consiliorum consultationes, & Regiæ schedulæ, instructiones, & prouisiones, quæ de expeditionibus agunt, in quarum sunt inutiliter confectione lassati, quandoquidem numquàm, vtpotè minimè conuenientes, sunt effectum habituræ, quod equidem contra Regiam
Concludens ratio.
& gubernatiuam esset prudentiam: nam ex medijs, quæ in his partibus occurrunt ad promulgandum Euangelium, vnum videtur moraliter impossibile, suppositis circumstantijs gentis adeò barbaræ, ad quos eumdum, sine defensione vlla, & cum morali certitudine mortis, cùm minùs illa imminere videatur, inferendæ, sine fructu vllo, aut eius, qui perceptus fuerit conseruandi potestate, vnde & ferè pro temerario habito. Aliud est adhibita ministrorum Euangelij defensione, cum spe fructus. Et si hoc medium etiam refellatur tamquàm non expediens, nullum restat aliud. Et ita posse modò fieri iudicamus, fundato populo in valle Apollobamba, & inde (cùm locus accommodatus sit,) Moxorum conuersione tentata, & nationum Paytiti, & multarum aliarum Prouinciarum, & regnorum, quorum ibi habetur notitia, & sic asserimus, saluo semper meliori iudicio. In Collegio Societatis Iesv Ciuitatis Regum, die 28. Ianuarij 1599.

Breuis Excursio circa præfatam Resolutionem.

625
*IN primis illa non fuit vnius P. Auilæ, sed Patrum dicti Collegij, inter quos videtur fuisse præcipuus, vnde & inter eius consilia reperitur. Et de illius materia dictum à Nobis Titulo 1. Thesauri Cap. 1. §. 3. & alibi. & Dom. Solorzanus Tomo 1 pag. 441. & seqq. & Tomo 2. Caput. 6. & in Politica lib. 1. Caput. 9. & seqq. & in Caput. 12. aliquas inducit Regias schedulas, quibus præfata resolutio videtur
infirmari. In vna siquidem anni 1607. sic dicitur post alia: Esto se haga por el orden, que conuiene, y està determinado, entrando por medio de la dotrina y securidad del Euangelio, sin ruido y estrepito de armas. Et in alia: an. 1618. sic: Y que si à estos tales quisieren los Religiosos entrar à conuertirlos, no lleuen consigo soldados, aunque las Instrucciones antiguas lo permitan: por auer mostrado la experiencia, que los soldados no se contentan con atender à la defensa de los Predicadores, sino que excediendo los limites de las Instrucciones, hacen siempre grandes violencias, vexaciones, y demasias à los Naturales. In alia item an. 1619. die 7. Martij, ita: Y pues el principal intento es la predicacion del Euangelio, y lo demas secundario, os encargo con particulares veras è instancia, que procureis con buen consejo y medios à proposito conseguilla y fenecella. Sic Regia pietas Tertij ex Philippis, ac Quarti, & nulli in ea Secundi.
625
*Sed quidem licet in prioribus schedulis aperta appareat prohibitio militaris ingressus, quęquæ & videtur in Tertia, in qua de illis nulla habetur | ratio, cùm de prædicatione agitur, & medijs pro illa prosequenda & perficienda: reuera tamen id videtur admitti, quod in prioribus fuerat improbatum, sic enim post adducta: Y porque serà cosa fea entrar en tierra tan populosa sin las fuerzas necessarias, procurareis autorizarlas, de manera que la gente se acredite y no se auenture, y que se vaian siempre asegurando las espaldas con buenos bastimentos, algunos abrigos, ô fuerzas; de manera, que en caso repentino y de impetu de gente, tengan abrigo y reparo. Procurando que pues en aquella tierra no se ha visto gente de à caballo, ni armas de fuego, que de esto aya el mejor recaudo que se pueda. Y sobre todo os encargo afectuosamente el buen tratamiento de los Indios, y el regalo y caricias, con que es Iusto apraerlosatraerlos, conseruando la autoridad, que conuiene entre barbaros, pues sabeis que la conquista de las voluntades, es la vitoria preciosa en el acatamiento de Dios, y la mas accepta al bien publico, y à mi seruicio &c. Hæc qui suprà, & qui supra cælorum supremis verticibus pietatis præmia iam possidet, vt sperare iuuat, Rex in eo regum, & dominantium dominus, mira eius imitatione, qui suo in vestimento elogium istud Dilecto Scriptore teste, meruit supra omnes circumferre conscriptum. Et constat ex rescripti tenore de illius fuisse mente vt cum Prædicatoribus milites expeditiones pro amplificanda fide, & pariter Hispano imperio molirentur. Neque credendum est minùs securos tendere Prædicatores, quàm milites voluisse, à quibus præcipuum negotium conuersionis Indorum, quod ipse agnoscit, erat peragendum. Et notanda dictorum cōsequentiaconsequentia. Cùm enim de prædicatione egisset, addit statim: Y porque sera cosa fea entrar en tierra tan populosa &c. Ergo de ingressu ad prædicationem agit, cùm de re ad illam spectante sermonem attexat, sitque illud & quia, idem quod & sic, quæ Dictio continuatiua est sensus præcedentis, vt videri potest apud D. Barbosam in Tractatu de Dictionibus dist. 114. & vt regulæ istæ Iuris desint, res ipsa adeò est comperta, vt sua se luce etiam lippiensibus oculis manifestet.
626
*Et quod de manifestis mortis periculis
in præcedenti Resolutione dictum; mors quidem P. Michaelis de Vrrea, de qua ibidem id potuit cum alijs in speciali non expressis luculenter ostendere. Inclyti autem viri illius & sanctitatem & genus mortis breui quidem narratione, sed eleganti, & accurata proponit P. Ioannes Nadasi in
P. Nadasi.
Anno dierum memorabilium Societatis Iesv die 28. Augusti. Et quod ad mortem attinet sic apud illum: Ciuncarum fines (Chunchos vulgo, vnde & iuxta latinam proprietatem Ciuncij, minùs aptè Ciuncæ) per asperrima montium, fluminum, siluarumque ingressus, Te Deum laudamus, Deo dixit. Vnicus in illa barbarie, quæ tamen est vrbani vtcumque genij, sed æquo retinentioris veterum superstitionum, quas exuere rarum, ac perdifficile est. Auis, idolum versi coloribus pennis varium illis erat in pretio atque cultu. Illud quia deiecit Michael, displicuit etiam illi Dynastæ (Caciquium dicimus) à quo præcipuè amabatur. Eam ob caussam Caciquij ligneis acinacibus illum, alter profundè in capite, alter in facie vulnerauit, vnde mors breui consecuta: illo intere à pro ijs orante, à quibus fuerat sic concisus. Affirmauere indigenæ motam posteà terram fatiscentem in rimas, euersis nonnullis prædijs, & visa persæpe lumina, quæ nocte intempesta tumulo incubabant, fuso plurimo circumquaque splendore, atque nebula nonnumquàm inde surgente, ac se per eam regionem expendente. Hæc ille, & nonnulla alia in
Vti Martyr honoratur à Deo.
ter mirabilia computanda. Et luminibus quidem eiusmodi solitus Deus Martyrum suarum pretiosam sibi mortem declarare, vt de D. Hermenegildo ex D. Gregorio in sacris habemus officijs. Die 3. Octobris ita in Martyrologio legimus:
De SS. Evvaldis MM.
Apud antiquos Saxones Sanctorum Martyrum duorum Evvaldorum, qui cum essent Presbyteri, & Christum ibi prædicare cœpissent, comprehensi sunt à Paganis & occisi: ad quorum corpora noctu multa lux diu apparens, & vbi essent, & cuius essent meriti, declarauit. Sic ibi. Nec dissimilis caussa Martyrij in multis, qui ob sublata Idola, talem laureolam promeruerunt. Sic S. Eupsychius, qui ob
De S. Eupsichio M.
euersum Fortunæ fanum sub Iuliano Apostata martyrium consummauit, vt in eodem Martyrologio die
De S. Theodoro M.
9. Aprilis S. Theodorus, de quo Ecclesia die 9. Nouembris, quòd Idolorum fanum incendisset. Et sic alij.
627
*Nec solus dictus Pater, nam & eum se
cutus P. Raphael Ferrer, qui ex Aragoniæ Prouincia in Peruuianam translatus, modestiæ & paupertatis præcipuo studio capiebatur, lacrymis vbertim cadentibus plenus, quoties diuinæ aræ sacrificium celebraret, immò si vel litanias recitaret, aut pium libellum quempiam lectitaret Mißiones illas optabat, quæ magis arduæ videbantur. Cafanes, diros populos,
P. Nadasi.
adijt, & ex ijs quadringentos ad sacri fontis Sacramentum pellexit. Oppida tria condidit. Barbarorum nonnulli simulata specie amicitiæ illi per iter obuij, & gratulati, illum, ob fidem peregrinam prædicatam, in aquam mense Martio per pontem dedêre præcipitem. Litteræ de illo submerso datæ 18. Martij. Sic citatus Scriptor in Anno dierum illustrium priùs edito an. 1657. die præfato Martij vbi, & annum mortis assignat; scilicet, 1611. & ætatis. 45. Quod quidem verbis eisdem reponit in Anno dierum memorabilium mense dicto, addens etiam annos ab inita Societate, videlicet 14. Vnde mirari iuuat idem die 27. Iunij repetere, vbi pro morte illud: Exosus erat indigenis morum suorum retinentibus, eoque, ne ritus illos prædicando conuelleret, in profluentem abiectus & mersus est. Sic ille. Vbi memoriæ lapsus, impressione alia, sicut nonnulli, de quibus aliàs dixi recurandus, in quibus & ille circa P. Stephanum Perez 16. Martij & 5. Nouembris consignato. Et 20. Ianuarij, vbi P. Ioannem Perez Menachum facit Paraquarium, cùm tamen Peruuianus sit, Limæ natus, vbi & mortuus.
628
*Sed pergit ille, & in Anno dierum illu
De P. Bernardo Reus,.
strium, atque in Anno dierum memorabilium die 17. Iulij, aliam nobis exhibet Peruuij nostri victimam, de qua & die 11. Iunij postremo in Opere, P. Bernardum Reus, cuius & magister in humanioribus litteris extiti iam Religiosi, & Superior pariter in secessu nouitiorũnouitiorum. De quo sic ille Ciuncorum meliùs indolem assecutus: Pri
P. Nadasi,
mus castimoniæ nitor in illo emicuit, Deiparæ singulari auxilio conseruatus. Ad immanem in America Meridionali Ciuncorum gentem dum tenderet, eo ipso tempore, quo Religioso Sacerdoti (Augustiniano) eius itineris comiti, pro mortis, quam imminentem | expectabant, apparatione, vltimùm confitebatur, in valle Apollo (Apollobamba) sagittis vna cum illo, alijsque confixus est. Tribusiam sagittis saucius, CrucifixũCrucifixum arripuit, & sublatis in cælum oculis expirauit Corda, illius, & aliorum extracta, & vnà cum sagittis combusta sunt. Aiunt illum iam anteà prædixisse futurum vt in fidei odium à Cuiacijs cæderetur. Et verò idcircò Societati nomen dederat, vt Christum Gentibus annuncians mortem cruentam gloriosus oppeteret. Sic ille, & sic ille castissimus Absalom tribus sagittis corde transfixo èex ligno pendens Cruci, dum Crucifixo affixus, morte gloriosa triumphauit. Absalom Pater pacis, sic enim iuxta linguam sanctam; sed quàm immeritò sic dictus, ille belli potiùs filius, quem pius Parens lacrymis irremediabilibus deplorauit! Pater pacis verè Bernardus, qui iam Sacerdos, pacem annuntiaturus Gentibus montium asperitates superans properabat: vt verissimè de illo vatis Euangelici præconium illud decantissimum posset vsurpari: Quàm pulchri super montes pedes annunciantis & prædicantis pacem, annuntiantis bonum, prædicantis salutem ! Isaiæ 52. v. 7. De illo etiam
Isaiæ 52. v. 7.
P. Eusebius Tomo 3. virorum illustrium Societatis pag. 579. De quo & quidam sic.
Si Reus esse aliquis diuini poßit amoris,
Hic cum Bernardo gaudeat esse Reus.
Ad eum modum & Hispanum illud circa S. Franciscum Xauerium in suo illo satis est Domine, satis est, longiori carmine celebrato.
Asi dice el Gran XAVIER,
Y el Cielo se està en sus trece:
Porque està en penas Gloriosas,
Quien es de amor Delinquente.
629
*Est & alius recentior athleta, inter xi
De P. Franciscus de Figueroa.
uaros, & xeuiros, aliosque durissimi à stirpe generis verè Apostolicus operarius P. Franciscus de Figueroa, immani truculentia mactatus, magna Missionis illius iactura ad Prouinciam Noui Regni Granatensis pertinentis, licet ad Pereueum spectet, vti & Quitensis Ciuitas, à cuius Episcopo, & Regia Cancellaria pendet in spiritualibus & ciuilibus gentium illarum moderatio, ab operarijs Euangelicis Societatis Christo & Regi quęsitarumquæsitarum. Et fuit ille Socius P. Lucæ de la Cueua, viri sublimioris spiritus, ardentissimi zeli, Religiosissimæ perfectionis, veterani gentium dictarum Apostoli, heu nuper mortui, & vbi ac quomodò noluisset. Fractis enim laborum pondere viribus in Quitense veniens Collegium, quò eum non redintegrandæ valetudinis desiderium, sed negotia spiritualis regiminis pertraxerunt, suos ad labores impendendos Gentilibus anhelabat, vt suis litteris significauit mihi illo plenas spiritu, quem in magnorum Ecclesiæ propagatorum scriptis ardentibus demiramur. Et sanctitatis quidem communis æstimatio fecit, vt mortui spolia ea cum veneratione exquirerentur, quæ impetus deuotionis in populis solet cultum iuxta Ecclesiæ leges constitutum nullis obstantibus cautionibus, præuenire. Multa & mira dabit diligens vitæ scriptor, quæ vtinam celeri currant gressu, vt nostris temporibus antiquorum illorum Ecclesiæ procerum gloriosa æmulamina repræsentent. Et huius tanti viri ille, à quo exordium sumpsimus, fuit discipulus, in eo supra magistrum, in quo Venerabilis Mastrillus supra Xauerium, Placidus suprà Benedictum, Petrus Veronensis supra Dominicum, Dei sic alta prouidentia disponente, & laureolas fidelibus suæ gloriæ ministris secundùm electionis suæ altissimum consilium dispensante, vt de illis taceam, qui in Paraquaria Prouincia, & in præclarissima Mexicana, clarissimorum Martyrum parentibus, Deum in suis glorificauere corporibus, & sanctam sic inuidiam in sociorum generosis pectoribus excitarunt.
630
*Et vt de nostris ad externa transeam,
De quatuor PP. Franciscanis.
nunc, nunc calenti sanguine in considerationem, & ferè in oculos incurrunt, purpuratæ laureolæ quatuor PP. Franciscanorum, quos barbari, dum eorum conuersioni zelo inhiarent ardenti peremerunt. Vt sanctissima illa Religio, quæ Marrochianis & Tingitanis in Africa, Iaponiensibus in Asia, Anglicanis in Europa, claret triumphis, suis etiam in America palmis coruscaret. Neque
ego de Martyrio definitiuam sententiam, quam nec possum, profero; sed verosimilem ac piam. Quid enim in Religiosis displicere barbaris potuit, quid, quod timere possent in prorlus inermibus occurrere, nisi morum discrimen, & in superstitiones aduersitas, atque in Idola conflictus, instigante eos dæmone ex odio in Christum plusquàm Vatiniano, quia eius proprio, qui in hoc apparuit, verè Filius Dei, vt dissoluat opera diaboli.
1. Ioan. 3. v. 8.
1. Ioan. 3. v. 8. Inde ergo barbarorum furor in eius gloriæ viua instrumenta, in virtute, si loqui ita fas sit, caussæ principalis operantium, cuius & illi instrumenta sunt, diabolica profectò, & odio magis in Christum, quàm sagittis, lanceis, & acinacibus ligneis armata. Et ita videtur potiùs philosophandum, quàm vt insinuatum. nu. 620. vbi & diaboli instigatio pro caussa est reddita, ex quo & argui potest, vt nuper. Neque pro excusatione obtendi potest ebrietas, dum ita accuratè & meditatò exequuntur interitum; certè sagittæ ab ebrijs ad certum nequeunt scopum dirigi, vnde & est nota historia truculenti regis, qui eius filium iaculo transfixit, qui ipsum de ebrietate, indignissimo regi dedecore, fideli admonitione conuenerat.
631
*Licet autem gloria tanta à magnis pos
sit spiritibus expeti, non tamen ex eius operandum est desiderio, vt pro præcipuo illud negotio ab Euangelicis ministris habeatur, quia priuata res non agitur, sed communis, & ita agendum, vt per priuatum commodum, etiamsi adeò gloriosum, communi bono, & à mittentibus intento, obstaculum, aut penitus, aut magna ex parte generetur. Dicat ergo cum mittente Domino fidelis eius minister: Ego non quæro gloriam meam: est
Ioan. 8. v. 50.
qui quærat, & iudicat. Est inquam qui quærat, daturus martyrij voto, suo modo, quod voto Baptismi, vt quod ad gloriæ coronam attinet, voluntas pro effectu reputetur, sicut Diuæ Lutgardi dictum eam Diuæ Agnetis gloriam meruisse. Id præsertim accidet, quando voluntas ita in actum prodit, vt proximam subeundi martyrij prudenter quæsitam subeat occasionem. De quo in Epithalamio num. 503. Si manet voluntas integra, & conscientia gloriosa, vt loquitur D. Cyprianus Epist. 9.
632
*Neque insistendum illi multorum Pa
trum sententiæ de fructu profusi sanguinis Mar|tyrum, vt veluti semen sit, ex quo segetes fidei multiplices in Ecclesiæ horreis sint colligendæ. Id enim visum aliquando, quia sic ad Ecclesiæ propagationem oportuit: cùm tamen simile aliquid in alijs minimè videamus in quibus Deus post fasciculum electorum collectum, infidelitatem desinit quasi postliminio reuocari. in Iaponia illustrissimi profectò Martyres, in qua tamen ferè extinctam Christi fidem deploramus. Adeò enim exquisiti modi adinuenti ab infestissimo Imperatore sunt ad illam profligandam, vt nouellæ plantæ non valuerint horribilis tempestaris impetum sustinere. Multa circa hoc Auctor non Catholicus in Republica Iaponiæ, vbi inauditas refert torquendi artes, à quibus natura abhorret, laudans quidem Iesuitarum zelum, & vtilem protestatus conuersionem pro illorum æterna salute populorum, cum auctario tamen hæreticalium assertionum, ratus circa quædam, quæ superstitiosa reputat, parùm attentos illos, dum præcipua & substantialia admittunt, sic posse æternæ beatitudinis præmium obtinere. Salutem ex inimicis nostris, & de manu omnium, qui oderunt nos. Lucæ 1. v. 71. Venient fortè feliciora tempora, sed dum illa, neque pro istis, neque pro alijs adsunt, prudenter est, & non temerè negotium istud pertractandum.
633
*Neque inficiari iuuat, stante etiam præfatorum Patrum docto & accurato consilio, si via
aperiatur alia ad prædicationem sine strepitu armorum inducendam, non auersandam illam, quando præsertim ad gentes est mitioris ingenij dirigendus ingressus, quæ munusculis affici quandoque solent, & iuuamine præstito in ijs, quæ ad vtilitatem possunt communem cōferreconferre. Sic enim in Paraquaria actum, & alibi, licet non semper cum exoptata felicitate. Non enim semper esse possunt perpetuæ donariorum scaturigines, vnde si cessent, solet etiam erga benefactores affectio frigescere, immò & in odium conuerti, cum periculis ponderatis. Vnde & semper aliquid, quod timeatur, prouidendum, vt sciant barbari, si quidquam inhumanè attentent, non esse inultum remasurum & ita pro ijs est Missionibus dispositum, quæ in Quitensi Prouincia peraguntur, de quibus nu. 629. Parua enim fundata est ciuitas, de Borgia dicta, cum militari præsidio, ad quàm possit esse recursus, & barbaros reddere timoratos: vnde & sanguinolentæ atrocitates non sunt permissæ sine iusta animaduersione transire. Et ea quidem, quæ de los Moxos dicta, de qua Patres
De Missione ad Moxos.
nu. 624. paucis ab hinc annis est, bonis, vt videbatur, auspicijs inchoata, duobus maturis Operarijs cum Coadiutore Fratre in eorum terras ingressis, rogatis ab eisdem, & suis in lintribus deportatis. Sed exire compulsi, quia nulla securitas inter eos, quibus familiarissimæ Sanguisugæ duæ filiæ: Dicentes, Affer, Affer, Prouerb. 3. num. 15.
Prouerb. 30. v. 15.
& cùm non semper quod afferretur, suppeteret, affectus erga fidem qualis esset apparuit. Et in præfato ingressu nonnullorum militum interfuit comitatus, quia & ille iam diu fuerat à ciuibus proximæ ciuitatis S. Laurentij in Montanis S. Crucis expetitus. Nihilominùs de instauranda expeditione agitur, & totidem Operarij cum Fr. Coadiutore non imparis zeli transmissi. Vtinam Deus ostium illud ita aperiat, vt qui sunt pro molimine tanto destinati ingrediantur & egrediantur, & pascua inueniant. Ioan. 10. v. 9.
634
*Et Concilium quidem Limense 3. Actio
Concilium Limense vt fauet.
ne 2. Cap. 7. tamquàm certum supponit quod dictum est, dum ibi ita statuit: Nouas expeditiones suscipere aduersus barbaros aut infideles, sine grauissima & meditatißima caussa minimè oportet, cùm agatur de plurimorum hominum fortunis, libertate, salute, ac sæpè temeritate multorum, irreparabilia bello damna dentur. Quapropter nemo ex Clericis, qui doctrinæ Indorum præsunt vel aliàs vtcumque agunt, ad bellum contra Indos, vt ministerijs spiritualibus milites iuuet, proficiscatur, nisi de expressa licentia sui Episcopi. Qui secus fecerit, excommunicationi latæ sententiæ ipso facto subiaceat, & pro modo culpæ alijs etiam pœnis acerbè plectatur. Hæc Concilium. Nouarum autem expeditionum finis is esse debet, qui præcipuæ ac primariæ, & de quo Rex noster nu. 625. ibi. Y pues el principal intento es la predicacion del Euangelio. Non ergo ab illis Concilium abhorret, sed eo modo Ecclesiasticos vult ire ministros, qui Superioribus opportunus & conueniens esse videatur. Videndus Diana Par. 6. Tract. 4. Resol. 15. & 16.
635
*Magis autem in speciali quæstionem
versans Dom. Quitensis in Itinerario Parochorum Indicorum Tract. 10. lib. 1. Seßione 2. & summatim referens, quæ Dom. Solorzani erudita cura congessit, id quod à Nobis est dictum exemplorum additione, concludit, & in fine sic ait: Et ego possum testificari aliquoties me audijsse à magno operario Societatis IESV, qui vocatur Pater Lucas de la Cueua, & spatio vigintiquinque annorum in conuersione Paganismi occupatur ad ripas Marannionis, duos solos Arcabusiarios, qui pro defensione concurrant, maioris illi fuisse momenti, quam operarij comites quinquaginta. Sic ille ex vulgari Latinus, qui & videndus lib. 2. Tract. 9. in quo fusè de expeditionibus. Quia verò Apostolici viri P. Lucæ
de la Cueua iterata incidit mentio, quod ab eo audiui præstat adiecisse. Affirmauiti ille tot annorum experientia ad notitiam nationum illarum, quæ ad ripas Marannionis & Amazonum fluuij celeberrimi commorantur, de quarum immenso numero vulgatæ narrationes, quadraginta mille capita non excedere: videri tamen plura, quia nulli inter eos populi, sed per familias dispersi. Ex quo & temperandum venit, quod de innumeris regnis & Prouincijs dictum nu. 624. Præstat inquam adiecisse, ne ingentem adeò infidelium numerum damnari credamus, quamuis eorum, qui pereunt, qualiscumque ille sit, sufficere nobis debeat, vt illorum deploremus interitum, & conuersioni vt possumus consulamus. Ego quidem quod minùs opere valeo, studeo precibus & Sacrificijs comparare.

Circa Chilenos Indos, pro eorum seruitute.

636
*CIrca hoc rogati Patres Collegij Lima
Chilensium tria genera,.
ni, sicut & pro superiori quæstione; & responsum supponendo in Chilensi Regno tria esse Indorum genera: Primum est hostilium bellatorum, qui semper fuere tales, alios pacificè inter Hispanos agentes ad rebellionem prouocantes, renuentesque hostiliter ita sunt in eos gras|sati, vt neque feminis, neque paruulis pepercerint, Ecclesia etiam incensa, cùm aliàs multi ex illis pacis fœdera cum Hispanis inijssent. Sunt etiam inter illos aliqui mixtim progeniti Mestizij, Mulati, & qui Baptismum cùm receperint, ad hostes confugerunt. Secundum est illorum, qui initio datis dextris fuere pacifici, & pacem per annos plures conseruarunt, ab hinc tamen viginti retro annis rebellarunt, & combustis Ecclesijs, Hispanorum quamplures peremerunt, qui tamen bello subacti: & isti, qui ex Valdiuia, Osorno, & Villarica sunt, modò dicuntur persuasione priorum rebellasse. Tertium eorum, qui ab exordio semper perseuerauere pacifici, & maiora Christianæ fidei indicia præbuerunt, & sunt ex Imperiali ciuitate: qui & modò etiam rebellarunt à prioribus prouocati: nec tamen sponte id videntur aggressi, sed magna illorum violentia, à quibus grauia damna suis in rebus & personis iam diu perpessi. Rebellarunt tamen, & incensis Ecclesijs Hispanos occiderunt, combusto etiam eremitorio cùm illud incolente Eremita. Et Hispanos quidem fraudulenter aduocatos ex Imperiali vt contra Indos aduersarios ipsis auxilium impenderent, trucidarunt.
637
*Iuxta hæc visum Patribus priores illos
in conflictu ipso belli captos posse in rigore fieri seruos perpetuos. Primò, quia Rex Catholicus, cui Pontifex eos, qui in his regnis conuersi fuerint, commendauit, ius habet ad recuperandos illos, qui Baptismum receperunt, vt eos ijs in locis collocet, in quibus instrui circa fidem possint, quam sunt in Baptismo professi, & alia eamdem concernentia fidem, propria Christianorum. Secundò, quia Hispani ius habent vt se ab Indis defendant: in Ordine ad quod id præstare possunt, quod prudenter necessarium indicauerint, ne inquietenter ab ipsis, sicut neque ij, qui pacificè illis adhærescunt, iuxta doctrinam Victoriæ de iure belli num. 56. & 59. & ad hunc finem videtur valde conueniens ac ferè necessarium eos in seruitutem redigere; sic enim eorum infirmantur vires, & animositas tenuatur. Tertiò quia Rex ius habet ad bellum istis inferendum non solùm defensiuum, sed etiam aggressiuum ad recuperandos baptizatos, qui ab illis detinentur, vt dictum supra. Quartò quia quidquid ex rebus mobilibus in belli conflictu capitur, est capientium, ex iure gentium: quod non est solùm intelligendum de auro, argento, gregibus, vestibus, sed etiam personarum pariter captarum, vt tradit P. Molina Tomo 2. Disput. 117. Conclus. 4. & probatur ex §. Item ea, quæ ab hostibus. Instit.
de rerum diuis. Cuius verba sunt: Quæ ab hostibus capiuntur, iure gentium nostra fiunt: adeò vt liberi homines in seruitutem nostram reducantur. Vbi aliæ rationes omissæ, cum remissione ad relationem ex Chileno Regno transmissam.
638
*Dictum est autem in rigore id fieri pos
se, quia magis expediet aliqua erga illos clementia vti, seruitute pro tempore tantùm limitato disposita, ex quo duo commoda præter alia subsequentur. Primum vt Christianorum Principum clementiam agnoscant. Secundum quòd Indi cum Hispanis eo tempore conuersantes, in rebus fidei meliùs instruentur, & sic postea suas in terras redeuntes, contribulibus suis notitiam Christi anæ fidei ingerent, & morum apud eos vigentium, quibus seruierunt, tantopere à contribulium abominandis moribus diuersorum. Et mulieribus ac paruulis captiuorum huiusmodi oportebit etiam captiuitatis tempus limitare; iuxta quam regulam cum illis agendum Indis, qui pręfatospræfatos adiuuerunt.
639
*Sed est specialis difficultas an possint
Indi, qui iam Baptismum receperunt, in seruitutem redigi. Et ratio dubitandi est ius quoddam consuetudine inter Christianos roboratum, quod vim videtur legis habere, vt scilicet Christiani à Christianis in bello capti, captiui non sint, vt affirmant Bartholus in l. hostes. ff. de Captiuis. Panormitanus Cap. Sicut ei 3. 11. num. 6. de iure iurando, quos Couarrubias sequitur Regula Peccatum. p. 2. §. 11. n. 6. Ad quod videtur dicendum eos, qui apostatarunt, non posse captiuos fieri, iuxta dicta; benè tamen detineri posse donec se redimant auro, argento, aut terræ ipsorum mercibus, gregarijs animantibus, ex quibus milites commodum aliquod reportabunt, iuxta doctrinam P. Molinæ citata Conclus. 4. & Bañez. 2. 2. q. 40. arti. 1. dub. 10. non possunt autem vendi, vt ex dictis constat, quod tenet expressè Victoria suprà nu. 42. & est obligatio admittendi pretium oblatum pro redemptione, quod ipsi, aut alij pro illis obtulerint viri prudentis arbitrio.
640
*Qui autem ex prædictis apostatæ fue
rint benè possunt in captiuitatem redigi iuxta formam dictam de infidelibus. Ratio est quia isti totaliter à Christo recedunt, & ita priuilegio merentur priuari, quo Christiani potiuntur; in quo Apostatæ peioris conditionis quam hæretici sunt: priuilegium siquidem prædictum non tantùm ob Baptismum confertur, sed etiam in honorem confessionis Christi, quam hæretici retinent, nolentes Christianam religionem deserere, quamuis in medijs errent; quod secus in Apostatis accidit nomen deserentibus Christianum. Ex quo infertur generaliter loquendo paruulos baptizatos esse non posse captiuos, cùm Apostatæ dici non possint. Immò & quartodecimo minores anno, etiamsi apostatasse dicantur, à seruitute pariter eximendi: id quod videtur Regiæ voluntati futurum esse conforme, siquidem Rex noster Philippus Secundus statuens Mauros eos qui in regno Granatæ rebellauerant, seruitute mulctandos, eorum filios iam natos excepit decimoquarto anno minores.
641
*Vbi obseruandum diligenter est, si intra
Erga innoxios limitatio.
prædictum primum Indorum genus aliqui fuerint, qui Hispanis infensi non fuerint, non posse licitè captiuari, quia sicut ait Bañez Arti. 1. dub. 11. Conclus. 8. si ciuitas esset Principis alicuius, contra quem bellum iniustum geritur, & hæc ciuitas bello neutiquam annueret, neque illius caussæ assensum aut operam præstitisset: talis ciuitatis incolæ nequeunt licitè spoliari: ergo multò potiùs non poterunt esse captiui illius partialitatis Indi, de quibus loquimur: quandoquidem partialitates istæ sunt ad illarum instar, quæ in Hispania dicebantur Behetrias, quarumdam scilicet familiarum diuersi concursus, quorum vnus alterum minimè superiorem recognoscit, neque sub vno viuunt capite. Quod vt vitetur inconueniens, oportebit ne milites excursiones | faciant absque Ducis & Gubernatoris licentia: illi enim vtpotè maiori intelligentia præditi, & notitia erga partialitates, ab eis abstinendum præcipient, in quibus resident innocentes.
642
*In quantùm ad Secundum & tertium
Indorum genus visum Patribus ante omnia illis esse pacem offerendam, cum promissione benignioris tractationis, & laborum leuaminis. Cùm enim bellum adeò durum & asperum medium sit, totque damna, & grauia adducens incommoda, priùs sunt media pacis adhibenda. Et ita videmus ab Israelis filijs factum priusquàm in Beniamin filios bellum promouissent, de quo Iudic. 20. & præter generalem rationem duæ in præsenti casu occurrunt speciales. Prima quia Regi, & Vasallis eius Chilensibus valde est commodum vt præfati Indi pacem amplectantur, ne scilicet ad minorem redigantur numerum certaminibus minuti. Secunda quia isti non sponte, sed ab alijs compulsi in defectionem consenserunt, iuxta dicta, grauium damnorum & experientia, & comminatione: vnde præfata subleuatio, defensio potiùs quàm rebellio potuit nuncupari. Si tamen nolint dictis cum conditionibus reuocari, poterit illis bellum inferri, & seruitute premi, sicut est de primi generis Indis assertum. Quòd si speretur admonitionem prædictam habituram effectum; opus etiam erit vt cum Indis primi generis eadem adhibeatur, vt illis innotescat ius, quod habetur, & auctoritate Regis Gubernatoribus intimetur, ad pacificationem terræ pro Euangelij prædicatione, Christianorum conseruatione, & recuperatione illorum qui apud ipsos, seruitutis iugo grauati versantur, cum humanioris conuictus promissione, & reliquis vt suprà. Considerandum est enim Indos huiusmodi non videri obligandos ad id, ad quod ipsi non videntur obligati, ad subiectionem inquam, duris cum oneribus, quæ in alijs pacifice agentibus peruiderunt, in mineris videlicet, & personalibus alijs ministerijs. Et hoc nobis videtur Limæ in Collegio Societatis IESV, die 10. Augusti 1599. Saluo semper meliori iudicio. Sic Patres, vbi id ipsum dicendum, quod de præcedenti Resolutione. num. 625. Licet grauium & sapientium Patrum fuerit, in ea tamen P. Auilam præcipuas partes habuisse.
643
*Cuiuscumque autem illa fuerit, soli
Quid circa Resolutionem,.
dam profectò & classicam doctrinam exhibet, iuxta quam possint ij, ad quos dispositio huiusmodi spectat, negotium adeò graue moderari. De quo à Nobis actum Tit. 1. Thesauri. cap. 11. & Tomo præced. Parte 8. nu. 311. & seqq. & quando id scripsi, Resolutionem præfatam non videram, quam interposuisse ex eo specialiter placuit, quòd in ea, id, quod à me & dictum & probatum, docta sapientium Patrum corona confirmet. Qui in eo tantum videri possunt aduersi, quòd conueniens iudicent id, quod in iuris rigore licet, perpetuam scilicet seruitutem, non ita ad praxim aduocari. Sed quidem horrenda illa scelera, & lamentanda sacrilegia, quæ in nupera rebellione contigerant, poterant equidem rigore tali digna iudicari. Cùm aliàs circa filios & filias clemen
Pro seminis laudatus fauor.
tia esse vtendum fuerit affirmatum. Immò & addi possent absolutè feminæ, quæ minimè belligerantur, licet illas in Iure non videamus exceptas, & in Athiopissis indiscriminatim cum viris venditis, oculis vsurpemus: quia pro Indis fauores peculiares militant, qui ad feminas deriuari poterunt, quando viri illis se indignos non desinunt iteratis sceleribus protestari. Neque maritum esse seruum, & vxorem liberam, res adeò est insolens, vt non eam passim videamus. Licet credibile sit Chilenses feminas, suas etiam bello cōferreconferre suppetias, vel addendo animos, & calcaria currentibus, vel poculis ab ijsdem confectis roborando, spoliorum Hispanicorum auidas. Quæ quidẽquidem quamuis aliàs ad seruitutis possint satis esse consortiũconsortium, in illis non debent æqua lance perpendi, sicut neque in impuberibus in quibus multa adiumenta belli esse possunt, & forte maiora, quàm in feminis, quas Scriptores inter innocentes annumerant quando de illis agunt, qui in bello iusto possunt aut non possunt interfici, aut in seruitutem redigi, vt videri potest apud Dianam Parte 6. Tract. 4. Resol. 11.
644
*Et quidem doctus hic Scriptor Resolut. 13. aliqua habet, quæ ad præsentem caussam possunt conuenienter aduocari. Cùm enim quærat an innocentes possint in seruitutem redigi; in bello scilicet iusto, & contra infideles, adducit Magistrum Lorcam, doctissimum equidem, & quem ego Compluti èex Cathedra tonantem audi
Diana
ui, licet non discipulus, miratus non èex codice, sed ex memoriæ thesauro concepta dictantem. Ille ergo 2. 2. Disp. 54. Sect. 3. num. 20. & seqq. negatiuam partem amplectitur; qui tamen nu. 23. ita scribit: Affirmo igitur non aliter posse innocentes in seruitutem capi, quàm interfici: & sicut
non licet eos interficere per se & directè, ita nec seruos facere. Per accidens verò solùm licet occidere ante partam victoriam, quando aliter commodè obtineri non valet. Vix autem contingere potest vt illa occisio in seruitutem commutari queat, nisi in vno casu. Quando scilicet bellum est diuturnum contra aliquam gentem, & expedit quæcumque nocumenta illis inferre, vt extenuentur eorum vires, & diminuatur numerus eorum, qui bellare poßint: quo pacto censeo iustam consuetudinem deprædandi Turcarum & Sarracenorum oppida, & captiuandi, deducendique in seruos feminas & infantes. Nam propter hanc caussam fortaßè possent occidi, vt indicatur Deuterom. 20. illis verbis: Quando obsederis Ci
Deuter. 20.
uitatem multo tempore, non succides arbores, de quibus vesci potest, quoniam lignum est, & non homo: nec potest bellantium contra te augere numerum. Quasi dicat, ex hominibus posse occidi eos, qui efficere possunt vt bellantium numerus augeatur, idque quando bellum est diuturnum: benigniùs autem est vt qui occidi poterant, in seruitutem adducantur. Si tamen in hoc casu occidi non possunt, vt Victoria docet, saltem poterunt in seruitutem capi, vt eo modo hellantiumbellantium vires & numerus diminuantur. Hæc ille. Iuxta quæ stare conuenienter poterit feminarum captiuitas, cùm certum sit in diuturno bello, de quo agimus, posse, illis sua in libertate relictis, numerum bellatorum augeri.
645
*Sed insurgit contra citatum Scriptorem
præclarum aliud belli Scholastici fulmen P. Petrus Hurtadus de Mendoza 2. 2. Tomo 2. Disput. 168. §. 107. vbi licet in negatiua assertione cum illo sentiat, circa exceptionem illam ita scribit: | Dicent Quartò hostes esse interdum tam multos, vt nisi illis captis non poßit deinceps pax conseruari. Lorcà Disp. 54. nu. 23. censet eam ob caussam licitam esse seruitutem, non verò ob aliam, quod contingit in Turcarum & Saracenorum captura contra innocentes, qui nullam dedere caussam seruitutis: futurum autem peccatum non potest anteuerti supplicio: ergo non possunt Turcæ innocentes libertate priuari. Deinde prouideri potest Reipublicæ Christianæ absque seruitute Turcarum: ergo Turcæ non possunt redigi in seruitutem. Consequentia est certa, quia damna aliorum sunt vitanda, quando sine illis possunt damna propria vitari. Antecedens probo: quia Turcæ nunc apud nos seruantur sine periculo: sed eadem ratione seruari possunt retinentes libertatem: ergo libertas non obest securitati Christianorum. Probo Minorem: quia libertas non obest quominùs ferro & seueris legibus cogantur non redire ad suos. Possunt ergo Turcæ apud nos cogi, ne fugiant, aut armentur, aut ne opibus adeò crescant, vt ab illis nobis immineat periculum: at non poterunt vendi, nec priuari iure acquirendi bona, & contractus ineundi: ergo sine seruitute potest Respublica Christiana sibi à Turcis captis cauere. Sic ille, quod pro feminarum libertate plus vrget, quid enim ab infirmo & imbelli sexu timerî possit? & admittitur tamquàm satis probabile à Diana Resol. 13. Vers. Dicent quintò.
646
*P. Arriaga Tomo 5. Disp. 48. nu. 48. in
ter innocentes numerans feminas, nu. 50. sic habet: Tertiò aduertendum quæ diximus de bonis ciuium etiam extendi ad libertatem, ita vt, si necessum sit, licitum sit etiam innocentes reddere captiuos, quia Respublica non solùm habet ius in bona ciuium, sed etiam in eorum libertatem, vt potest parens in casu extremæ neceßitatis vendere suum filium. Hæc ille. Iuxta quæ videtur numquàm futurum licirum feminas captiuas reddere, quia numquàm talis est Reipublicæ necessitas, quæ debeat extrema censeri, & feminarum seruitute leuari. Cùm enim illæ nisi pretio reddito dimitti nequeant, si illud reddatur, iam inde potest leuari necessitas; si autem reddi nequeat, seruire illæ poterunt, & sic, eadem ferè compensatio offertur, ex quo & leuamen necessitatis habetur: potest enim quis ius, quod habet erga captam alteri tradere accepto pretio, nisi id legibus prohibeatur. Et ratio quidem illa à præfato Auctore adducta, aliorum etiam est, qua probant innocentes posse suis spoliari bonis, de qua nu. 49. quam esse claram affirmat: quia licet in bonis vitæ non efficiat ciuis vnum quid cum Republica, ideoque hæc non habeat ius in eam vitam, nisi ob delictum ciuis: non enim potest eum directè occidere aut mutilare ob vllam necessitatem: in bona tamen cuiuslibet ciuis habet illa dominium, vt in casu necessitatis possit illa directè accipere: hoc autem ius transit in victorem, quia hac ratione iustæ victoriæ fit dominus omnium illorum, quæ ad Rempublicam victam, vel Regem victum pertinebant: ergo cùm tunc ad satisfactionem pro expensis necessarium sit ea bona etiam innocenti accipere (forte arripere, aut innocentis reponerandum) dicendum omnino est, id omnino licere. Sic ille loquitur.
647
*Ex quo tantùm inferendum videbatur
Eius ratio à
innocentium bona tunc arripienda, quando extrema instat in victore necessitas, quod in femi
P. Petro Hurtado disiecta.
nis numquàm poterit necessarium comprobari, vt pariter de illis sit ac de libertate loquendum, vt probatum remanet. Cùm ergo non semper talis sit necessitas, quia nocentium bona possunt multoties pro expensis sufficere, non videtur generalis illa regula statuenda. Vnde & P. Hurtadus supra benè rationi prædictæ respondet victorem succedere Reipublicæ victæ in iure, qua ratione erat illius ius, non verò alia: sed ius Reipublicæ erat ad vendendum ciuem in extrema necessitate, non verò extra illam. Ergo Victor poterit captum innocentem vendere in extrema necessitate, non verò extra illam. Maior est certa, quia successor alicuius in re aliqua non habet in illa maius ius eo, cui succedit, quia ius alio modo non erat in eius potestate. Quemadmodum Respublica habet ius exponendi ciuem aperto vitæ discrimini in necessitate extrema Reipublicæ: At non proptereà Victor potest captum exponere ei periculo in necessitate leui. Sic ille philosophatur, cuius ratio ita videtur vrgere, vt multò potiùs dici clara possit, quàm ea, quæ talis visa est P. Arriagæ, quam tamen multi proponunt, vnde ab extrinseco saltem erit illa probabilis. Et ex illis est Dom. Quitensis iuxta ius commune locutus lib. 2. Tract. 9. Seßione 12. qui tandem concludit iuxta municipale Indiarum ius Indos bello iusto captos non posse seruos effici, quia sic est à Catholicis nostris Regibus semel, & iterùm constitutum. Nec de his plura, si solum addiderim Resolutionem superiùs propositam etiam videri P. Ioannis Perez Menachi, alterius Regni huius oraculi, qui eodem anno; & in Collegio eodem alijs Resolutionibus se deprehenditur scripsisse.

Circa Indorum Commendationes Resolutiones aliquot.

648
*ROgatũRogatum Primò ex Tucumanensi Prouincia, an Gubernator habens facultatem
commendandi Indos, si benemeritos omittat, quale conscientiæ grauamen incurrat. Secundò, an possit familiaribus, quibus obsequiorum remunerationem se debere cognoscit. Tertiò, an Commendæ possit imponere pensionem. Et pro responsione adnotatum Commendas tribus de caussis institutas. 1. vt Hispani, qui Regna ista Regiæ Coronæ suis facinoribus addiderunt, eadem defenderent, cùm adeò sint ab alijs in Europa possessis remota. 2. Vt nouiter conuersi in rebus fidei instruerentur, & pro eo, ac reliquis defensores haberent, & veluti patrinos, vtpote veteres Christianos. 3. Vt Conquisitores præmia competentia haberent laborum adeò ingentium, de quibus plenæ historiæ. Et ita.
649
*Ad Primum, si benemeriti ex ijs sint,
quibus non est condignè satisfactum, non solùm ex iustitia distributiua, sed etiam ex commutatiua, deberi Commendas, si tales aliàs sint, quibus possint securè committi, in ordine ad fines institutionis illarum iam declaratos. Quod quidem ex communibus in similis materiæ principijs comprobatum. Quod si illi iam in viuis non sint, eorum legitimis successoribus Commendam esse tribuendam.
650
*Ad Secundum minimè posse conferri
præfatis, stante illorum, de quibus dudum, obligatione, cuius violatio onus restitutionis inducit, etiamsi benemeritis conferatur, quorum sunt tamen merita sufficienter præmiata: quibus & compensatio est facienda damnorum, si quæ fortè ex negato illo sub sidio, germinarunt. Et benemeritis quidem, qui iustam laborum accepere mercedem in defectu aliorum sunt distribuendæ Commendæ, hæc enim est Regia voluntas, habita meritorum consideratione, in quo obligatio restitutionis non oritur ex violata proportione, sicut & in Beneficijs accidit, iuxta receptissimam sententiam quandoquidem ex sola commutatiuæ iustitiæ violatione obligatio restitutionis emergit.
651
*Ad Tertium posse pensionem imponi,
Pensiones an possint imponi.
tribus casibus exceptis. 1. si commenda sit meritorum non remuneratorum præmium. Quòd si duo concurrant, in quibus paria illa, tunc pensione satisfactio transigenda. 2. Si pensione detracta, quod restat non sit æquiualens labori, quod Commendatario imponitur. 3. Si pensio pro rebus esset inutilibus, superfluis, & minimè ad commune bonum spectantibus. Et circa pia opera stare id poterit, licet non desint, qui in eo difficultatem deprehendant: quia cùm nihil Regi detrahatur, & vt supponitur, neque Indis Commendatis, neque alteri, graue inde suboriatur incommodum, locum habere potest benigna interpretatio Regiæ voluntatis. Si vero ita Indorum distributio fiat, vt alij Commendæ nomine vni, alij verò alteri vt adscriptitij coloni tradantur, vulgò Ianaconas, non est illa tolerabilis, nec debet prorogari cùm sit contra Indorum libertatem, & voluntati Regiæ penitus aduersetur. Sic resolutum à præfatis nu. 647. calamo fusiori, antiquiorum Summistarum citatione, sic claudente P. Stephano vulgari Sermone. Estos Casos enuio à preguntar el P. Romero de Tucuman, y firmamoslos el P. Menacho, y el P. Auila en 1. de Nouiembre de 99.
652
*Et illi ipsi anno 1601. die 10. Ianua
rij ab Excellentissimo Prorege D. Ludouico de Velasco circa Commendarum impertitionem sibi à Rege commissam, & Caput 17. Instructionis rogati simili ferè modo responderunt, dicentes debere tribui Conquestatoribus ante alios, & deinde primis fundatorum populorum incolis, qui proptereà Vicini Commendatarij dicuntur; & tandem ijs, qui in Regis & Regni commodum militaria obsequia præstiterunt; si nondum præfati omnes suorum laborum, aut eorum successores condignam sunt remunerationem adepti. Et postremos, si Regijs stipendijs militarunt, aut etiam sine illis, non esse cum alijs computandos in Ordine ad Commendas; siquidem aliter potest merces laborum impendi. Vbi & illud notatione dignum apud prædictos Patres occurrit suorummet ipsorum verbis proponendum, sic enim illi: Y aun à lo que se puede enten
der de lo que ha passado en Indias, y de lo que dicen los Autores arriua referidos, no debe ya de auer muchos de los antiguos, à quien de Iusticia commutatiua se deba remuneracion, por estar ya hecha, ô por que à muchos nunca se les debïodebio, conforme à las reglas, que dan los Dotores arriua citados, que se pueden ver, y juntamente la ley vltima tt. 27. par. 2. Y si esto vna vez se aueriguase, aunque no fuese mas que con vn prudente tanteo, se quitarian de muchos trabajos y escrupulos los Señores Virreyes. Sic illi & citati quidem Auctores sunt Corduba Lib. 1. Quæstionar. q. 39. punct. 2. Nauarra lib. 2. de restit. Cap. 3. n. 273. Syluester Verb. Bellum 1. quæs. 6. Tabiena verb. eod. à n. 36. P. Iosephus de Acosta in particulari agens de ijs, qui in Indijs seruierunt lib. 3. de procur. Indor. salute. Cap. 11. qui sicut & leges totius Tituli part. 2. de remuneratione agunt à Principibus exhibenda militibus, & ijs, qui in bello seruiunt, qui censendi sunt eo animo seruire, etiamsi pactum præcesserit nullum.
653
*Et ex illis audiendus Syluester ita scri
bens: Sextò quæritur, quid dicendum sit de accedentibus ad bellum proprio motu, non vocatis? & respondeo per multas conclusiones. Primo, si id agunt animo donandi: vt caussa pietatis, humanitatis, vel parentelæ, non agent contra eum, in cuius seruitium vadunt, vt in d. Cap. Non inferenda. Si verò agunt animo obligandi illum, cuius negotium gerunt, & ille non contradicit: agent vi negotiorum gestorum, & sufficit vtiliter gestum cœptum &c. Et Syluestrum quidem citat & sequitur Corduba, sicut multi alij. Vterque autem id tradit, quod in conquisitione & expugnatione Indiarum videtur accidisse, dum asserunt ijs, qui propter gloriam, vel proprium interesse ad bellum tendunt, non teneri Principem soluere quidquam, cùm non in eius gratiam, sed priuatis respectibus sint profecti. Tales enim videntur fuisse illi primarum expeditionum socij, ex quo fit erga remunerationem non adeò validum extitisse ius, vt illam esse æternam potuerint contendere, & suo arbitrio metiendam. Vnde saniùs sapientes circa Commendas ea sunt Regia dispositione contenti, de qua P. Acosta citato Cap. 11. ita scribit:
P. Acosta.
Nostrorum autem hominum prima cum Rege pactio fuit, vt Indorum à se expugnatorum administratio
tum sibi, tum primo successori aut heredi firma rataque esset: exinde Regi liceret, cuicumque placuisset adscribere. Itaque pro militiæ stipendio, pro victoriæ præmio, Indi Hispanis dati sunt. Sic ille. Quo fundamento dicere Patres suprà potuerunt paucos ex illis superesse, quibus ex iustitia commutatiua Commendæ, aut præmia alia debeantur. Et hoc quidem ante septuaginta & quatuor annos pronuntiatum, vt pro præsenti tempore quid sit sentiendum facile videatur. De quo ex professo dictum Tit. 1. Thesauri Cap. 5. & 6. & de Commendatariorum obligationibus toto Tit. 7.
654
*In prædictis autem Resolutionibus
vnum illud videtur desiderari, an ei, cui non debuerit dari Commenda, sit illa ex obligatione iustitiæ detrahenda? & quidem quando benemeriti sunt, sed non tales, quibus laborum merces debeatur, suis cùm fuerit soluta maioribus, quorum gratia etiam benemeriti nuncupantur, quomodocumque inter eos collatio fiat, obligatio dicta commutatiuæ iustitiæ non vrget, vt dictum n. 650. Difficultas autem est, si stante Regio mandato vt benemeritis dentur, non ijs, sed alijs conferantur. Et citati quidem Patres solùm erga Couquisitores, & primariòs colonos, si non sint pro laborum dignitate munerati, obligatio|nem præfatam agnoscunt ad successores protensam: in alijs tamen vtcumque benemeriti sint, quidquid iuris allegari potest, ad distributiuam spectat. Dummodo ergo benemeriti sint, licita & valida impertitio erit, siue ab ijs veniant, qui Indias detexerunt, expugnarunt, incoluerunt, siue ob recentiora in RempublicāRempublicam merita, etiamsi in rigore remunerata iam fuerint; sic enim Regiæ sunt instructiones accipiendæ, & pietatis ampliandæ respectu, vt si ciuis nobilis, & minùs de bonis fortunæ nactus, filias habeat dote egentes pro Religione, aut coniugio. Si verò prorsus immeritis conferantur, vt de familiaribus, dictum, de quibus nu. 648. à quibus proculdubio auferendæ Commendæ sunt, quia ad illos spectare nequeunt, & ex iustitia commutatiua facienda est inter designatos à Rege distributio, iuxta dicta nu. 601. Neque solùm auferenda Commenda, sed obligandus ad restitutionem eorum, quæ ratione illius fuerint ab ipso acquisita, nisi laborem aliquem Commendæ annexum subierit; tunc enim iuxta illius proportionem aliquid poterit indulgeri; sicut de Beneficiarijs communis Doctorum sententia asserit, quando Beneficium aut perperàm acquisitum, aut post acquisitionem amissum, de quo Tomo præced. Parte 7. n. 48. vbi de irregularitate.
INDVLGENTIA

INDVLGENTIA

Circa Altare priuilegiatum dubium peculiare.

655
*GRegorius XIII. in quadam concessio
ne pro Ecclesia Cathedrali ciuitatis S. Iacobi Chilensis sic ait: Auctoritate Nobis à Domino tradita concedimus, vt quoties ab aliquo dictæ Ecclesiæ Sacerdote dumtaxat Missa defunctorum ad prædictum Altare celebrabitur, pro anima cuiuscumque fidelis, quæ Deo in charitate coniuncta ab hac luce migrauerit, ipsa de Thesauro Ecclesiæ Indulgentiæ Indulgentiam consequatur. Circa quod dubitatum an Sacerdos, qui in Ecclesia præfata Beneficium non habet, neque speciale aliquod ministerium, licet eam soleat frequentare, Missas in ea dicens, & in solemnibus, atque alijs etiam in Altari ministrans, dici queat præfatæ Ecclesiæ Sacerdos, quod Pontifex ad effectum Indulgentiæ obtinendæ requirit. Et affirmatiuè responsum, si Sacerdos sit dictæ ab Episcopo assignatus Ecclesiæ, iuxta id, quod disponitur à Concilio Tridentino Seßione 23. Cap. 16. de Reform. ratione enim adscriptionis, dici potest Ecclesiæ domesticus, iuxta id, quod de domesticis Doctores tradunt; talis enim dicitur qui cohabitat, & aliquomodo est inferior; vel subiectus capiti illius familiæ, vt libertus, vel mercenarius. Sic Abbas, & Felinus in Cap. Ex litteris de testibus, & referunt Baldus, Archidiaconus, Giminianus & alij. Sic censuit Doctor MuñezMuñoz, posteà in Metropolitana Ecclesia Decanus, qui & se subscripsit. Quod & placuit P. Auilæ, & probauit. 1. quia in Concilio non exigitur vt speciale habeant ministerium. 2. quia in Cap. finali de verb. Significat. in 6. vt declarat Glossa, illi dicuntur alicuius Prælati Clerici, qui in continuo eorum seruitio assistunt, & eius expensis aluntur. Et certum est vt tales dicantur non esse necessarium vt ad determinatũdeterminatum aliquod ministerium destinentur. 3. quia priuilegium hoc non est contra ius commune, & ita latè interpretandum est. Et vt ait Glossa iam adducta, quando priuilegia odiosa non sunt, nomine Clerici alicuius Prælati intelliguntur omnes, qui illi subiecti sunt, nec tantùm qui eius addicti seruitio. In qua quidem
decisione id videtur supponi, quod in dubij propositione non extat. Sacerdotem scilicet illum fuisse Ecclesiæ, de qua agebatur, adscriptum: vnde dubium non videtur expeditum: an scilicet Sacerdos talis ex titulo illo frequentiæ in Ecclesia dicta, & Ordinarij seruitij, possit dici illius Sacerdos ad effectum dictum? Si enim non possit, non remanet quæstio in terminis tantùm speculatiuis, an scilicet anima liberetur, an non; sed vt valde ad praxim pertinens; non enim poterit talis Sacerdos stipendium recipere in Ordine ad liberationem dictam. Quod enim in tertia ratione dicebatur ex auctoritate Glossæ non videtur satisfacere, quia Concilium cùm adscribendos Clericos Ecclesiæ statuit, non de Ecclesia loquitur prout Diœcesim totam complectitur, id enim vt certum supponebatur, quandoquidem Episcopus domiciliarios solummodò potest Ordinare.
656
*Quamuis ergo adscriptus non fuerit is,
de quo est quæstio, verosimiliter affirmari posset ad effectum dictum illius esse Ecclesiæ, propter Ordinariam in illa assistentiam; & ministeria exhibita. Sic domum aliquam frequentans phrasi nostra vulgari dicere solet Yo soy de casa, præsertim si prandere in ea sit solitus, aut Officij aliquid amicabiliter exhibere. Cùm ergo Sacerdos dictam frequentet Ecclesiam, Sacrificium Missæ celebret, cibo cœlesti refectus, & Altari iterato seruiat ministerio, meritò etiam dicere poterit, Yo soy de casa, de domo inquam Dei. Pro quo & argui ex eo potest, quòd ad effectum dictum nihil videatur conducere, quod Sacerdos celebrans hoc aut illo modo ad Ecclesiam spectet. Vnde quod à Pontifice dictum rectè potest intelligi, etiamsi Sacerdos ad Ecclesiam non pertineat, aut ratione Beneficij, aut Ordinariæ assistentiæ, quia iuxta communem agendi modum est locutus, iuxta quem Sacerdotes alicuius Ecclesiæ in ea solent celebrare; quod non tollit quin possit celebrare alius, si ad celebrandum admittatur. Et ita in Ordinaria forma priuilegij limitatio illa non apponitur, vt videre est apud Dianam Parte 9. Tract. 2. Resol. 5. vbi illius tenor sic habet: Quandocumque Sacerdos Missam
Forma priuilegij.
Defunctorum pro anima cuiuscumque fidelis ad præfatum Altare celebrabit, anima ipsa de Thesauro Ecclesiæ Indulgentiam consequitur. Quibus tamen videtur obstare particula. Dumtaxat addita verbis præfatis ab aliquo dictæ Ecclesiæ Sacerdote qua videtur ad illos concessio limitata. Sed quidem non est cur debeat particula dicta verbis præfatis adnecti, cùm possit sequentibus, sic: Dumtaxat Missa Defunctorum ad prædictum Altare celebrabitur. Sic enim solent limitare Pontifices: & futuram semper Missam de Requiem, etiamsi non exprimatur in priuilegio, ex Cardinalium Declaratione habetur, propter quam ita tenet | Diana cum alijs suprà Resol. 8. licet alij oppositum tueantur.

Dubium aliud peculiare circa electionem Altaris.

657
*POntifex concessit N. vt in Ecclesia Ca
thedrali Indiarum, aut Religiosorum, tria Altaria designaret vt in quocumque illorum Missa celebrari posset pro animabus èex Purgatorijs flammis liberandis: qui tamen illa dum vixit minimè designauit, sed morti proximus alteri vt ea designaret commissit facultatem. Circa cuius commissionis valorem subijt dubitatio. Et fuit illa facili responsione sublata. Et ratio reddita ex eo quòd ad prædictam designationem non est industria eius electa, cui est à Pontifice concessa gratia prædicta; (si enim esset, communis est Doctorum sententia Iuri innixa non posse alteri personæ committi.) Non enim generaliter inquit, vt vbicumque voluerit designet Altaria, sed quòd in Ecclesia Cathedrali aut Religiosorum Fratrum: & ita si in qualibet illarum designasset, legitima esset designatio, sicut & erit eius, cui est illa commissa, iuxta doctrinam Glossæ. Cap. finali. §. Is autem de Officio delegati. In quo nullum inconueniens apparet: & Panormitanus
Panormit.
cit. Cap. finali. limitat. 2. ait, quòd quando nudum ministerium competit alicui ex priuilegio, non ex commißione, potest delegare: nec tunc priuilegium dicitur egredi personam, quia faciendo per alium, ipse dicitur facere. Pro quo etiam facit Glossa in Cap. finali, de Officio Ordin. Verb. Casibus. Deinde, quia prædicta concessio est gratia, & minimè contra ius commune aut tertij, & ita latè est interpretanda. Neque obstat Pontificem, qui illam concessit, iam vita functum, quia gratia non expirat morte concedentis. Cap. Si super gratiam de Offic. delegati in 6. Cap. Si cui nulla de Præbendis in 6. Nauarrus Cap. Placuit, de Pœnit. dist. 6. n. 35. Sic P. Auila se subscribens, & affirmans idem sensisse Doctorem Faxardum.
658
*Circa quod citata Glossa in Cap. finali
de Offic. Ordin. Verb. Casibus, potiùs videtur firmare contrarium, sic enim ibi: Item si cui committatur hoc ex priuilegio, vt Archidiacono Bononiensi, qui ex priuilegio absoluit excommunicatos in studio Bononiensi commorantes, vel delinquentes ibidem. Sed contra hoc est manifestum argumentum quod committere non poßit. Supra de Offic. deleg. Cap. vlt. §. vltimo, cùm ei non competat hoc ex Officio, sed ex priuilegio, & sic certum ministerium sibi committitur in hac parte, & huic fortè standum est, quòd potest: quia non dicitur illud certum ministerium, cùm illud sibi competat ratione dignitatis, cui concessum fuit priuilegium perpetuum. Sic Glossa, non admittens commissionis facultatem quando ex priuilegio aliquid est concessum, nisi perpetuum sit, & adhærens dignitati. In prædicto autem Cap. fin. de Offic. deleg. citato §. vlt. Sic post
Cap. fin. de offic. delegati.
commemoratas functiones aliquas generali decisione concluditur: Quia non sibi iurisdictio, sed certum ministerium potiùs committitur in hac parte. Sic ibi. Iuxta quæ Resolutio præfata tantùm videtur probabilis.
659
*Et quidem quòd non sit electa indu
stria non videtur sufficienter probari ex eo quòd sint Ecclesiæ designatæ, quia reuera designatæ non sunt in particulari, sed sua cum generalitate quantùm attinet ad Ecclesias Fratrum, & in prælatione respectu Cathedralis, aut huius respectu illarum, suæ esse possunt difficultates, & maioris aut minoris conuenientiæ rationes. Nihilominùs stare præfata decisio potest, & com
probari ex prædicto §. Is autem, vbi ita dicitur: Is autem, cui iniungitur, vt personaliter negotium exequatur, potest (dummodò partes consentiant) hoc alijs delegare. Præterquàm si inquisitionem fieri, vel Ecclesijs de Prælatis vel alijs ministris prouideri mandaremus: cùm in his omnibus casibus industriam & fidem personæ, cui talia committimus, eligere videamur. Hæc ibi. Ex quibus in primis habemus etiam eum, cui iniungitur vt personaliter negotium exequatur, posse per alium exequi, si partes consentiant, illi inquam, quorum est negotium illud, vt Glossa ibidem. Ergo & ille, cuius est totum negotium, cui scilicet in eius gratiam executio cōmissacommissa est, multò id potiùs poterit, vt videtur manifestum. Deinde vt debeat dici industria & fides electa personæ, illa exprimuntur, quæ vidimus, quorum nihil in casu præsenti concurrit: neque enim inquisitio locum habere potest, quæ ad iudicialem cognitionem spectat, quia Papa considerat in his casibus publicam vtilitatem, ne crimina remaneant impunita, vt ibi ait Bernardus Glossator insignis. De adiectis alijs res est clara. Deinde cùm de electa industria & fide agitur, erga illa adhibendam adstruitur, quæ ex officio commitrit Pontifex, vt plures asserunt, de quibus ibidem mentio, quod quidem à Bernardo negatum, quia & cùm negotium agitur inter partes, industriam esse electam fidemque contendit: ex quo fit casum, de quo agimus, minimè ad decisionem prædictam pertinere, quia neque qui negant, talium meminerunt. Præterquàm quòd Decretalis decisio, de ijs agit, quibus committitur vr personaliter negotium exequantur: cùm tamen nihil tale in casu, de quo agitur, inueniamus, cùm ad nullam ex illis partibus constet pertinere. Stet ergo Resolutionem præfatam esse iuri & esse rationi conformem.

Circa Indulgentias Confratrum SS. Sacramenti, an Sacerdotes vti illis possint, & lacticinia ac oua comedere in diebus, quibus aliàs non licet.

660
*IN Sancta Metropolitana Ecclesia Tabu
la extat, in qua continentur Indulgentiæ omnes, quibus vti possunt Confratres SS. Sacramenti, in quibus certa habetur facultas tenoris sequentis: Asi mesmo les concede que puedan comer en Quaresma, y los otros dias y tiempos, en los quales de derecho y costumbre, ô por otra Causa se prohibe comer queso, leche, ô hueuos, y las otras cosas de leche, y de consejo de los Medicos, espiritual y corporal pueden comer carne en los dichos dias sin escrupulo de conciencia. Circa quod quæritur. Primò an si authenticè constet Confratres SS. Sacramenti hanc Indulgentiam habere, Sacerdotes, qui Confratres talis Confratriæ fuerint, possint, si Bullam S. Cruciatæ habuerint, secura | conscientia edere oua & lacticinia diebus prædictis. Secundo, an si dicta Tabula authentico testimonio careat, neque inueniri possit Bulla, vnde extracta sit prædicta concessio, possit prædicto Summario fides adhiberi, & Sacerdotes indulto illo frui.
661
*Ad Quod responsum Primò certum esse
Sacerdotes dictæ Confratriæ Bullam Cruciatam habentes posse diebus prohibitis oua & lacticinia edere, vt ait P. Henriquez lib. 7. de Indulgen. Cap. 13. n. 10. vbi sic ait: Si Sacerdos, & Regularis habeat aliud priuilegium edendi oua etiam in ieiunijs Quadragesimæ, non tollitur, sed reualidatur accipienti Cruciatam. Sic ille. Bulla ergo non prohibet abstinentiam dictam, sed Ius. Can. Denique dist. 4. circa quòd, si priuilegium extet, ab illa reualidatur, si non extet, temperatur, quoad personas expressas. Secundò in foro contentioso non adhibendam fidem Summario dicto, bene tamen in foro conscientiæ, & ita Sacerdotes dicto Indulto potiri Bullam Cruciatam habentes. Quod proba
Vni testi vt credendum.
tur. 1. quia testimonium Tabulæ potest reputari tanquàm vnius testis; & vni fide digno testi licet non teneamur credere, bene tamen possumus vt ait Glossa. l. Titio fundus. ff. de condit. & demonst. Quod iuxta Panormitanum in Cap. Sicut nobis de sent. excommunicat. num. 5. intelligendum est, dummodò non sit in præiudicium tertij, vt hic euenit. 2. quia cùm in Ecclesijs & Monasterijs aliquod Summarium extat, in quo asseritur tali grano animam èex Purgatorio educi, aut talem, vel talem Indulgentiam obtineri, fideles securi, & cum morali certitudine, licet Bullam non inspiciātinspiciant originalem, neque illa inueniatur, ad lucrandas illas accurrunt: pręsumiturpræsumitur enim non sine fundamento talia proponi. 3. Supponendo Religiosum, qui indiscretas Indulgentias prædicat, peccare mortaliter. Clem. 1. de Religiosis, ibi: Religiosis etiam in virtute Sanctæ obedientiæ, & sub intermi
Clement. 1. de Religiosis.
natione maledictionis æternæ districtiùs inhibemus, ne in sermonibus suis Indulgentias pronuntient indiscretas. Et indiscretæ intelliguntur in primis,
quæ non sunt concessæ. Deinde quando qui illas concessit, pro eo auctoritate carebat. Item cùm comprobari non possunt, vt ait Syluester Verb. Indulgentia in fine. Nauarrus de Indulgentijs Notab. 31. nu. 45. Et Corduba lib. 5. de Indulgentijs q. 41. Quam prohibitionem Nauarrus & Corduba ad Clericos extendunt, quia in illis verificatur Clementinæ ratio. Et addit Nauarrus, quem sequitur Corduba, non peccaturum Religiosum, qui prædicaret Indulgentias, de quibus licet non habet certitudinem, eredit tamen indicijs probabilibus esse concessas. Ex quo arguitur: Nam qui præfatam Indulgentiam prædicaret, non peccaret: ergo neque qui illa frueretur. Antecedens probatur, quia pro illa sunt indicia sufficientia; & satis quidem sufficiens est illam in publico videri propositam, & in Ecclesia huius Regni Metropoli. Nec præsumi potest Prælatum & Capitulares in publicam propositionem consensuros, nisi certioratos de Originalibus, vel authenticis testimonijs. Quod indicium roboratur ex eo quòd Summarium aliud tenoris eiusdem in Ecclesia S. Dominici extat, in quo semper viri graues & docti fuerunt.
662
*Ex eo etiam indicium præfatum augetur; quòd Indulgentia non fuit primariò conces
Validum indicium roboratum.
sa Confratribus SS. Sacramenti, sed imagini Saluatoris Romæ. Et Bulla concessa Confraternitati SS. Sacramenti à Paulo Tertio concessa, quæ incipit: Dominus noster IESVS Christus transiturus de hoc mundo ad Patrem concessit Confratribus SS. Sacramenti vt omnibus fruantur Indulgentijs concessis Confraternitatibus imaginis Saluatoris Romæ, Charitatis, & alijs, quas refert; nec tamen Pontifex ibi Indulgentias horum Confraternitatum inseruit, sed se ad Originales litteras refert, & lectores remittit. Et hæc est diligentia, quam Summarij confector adhibuit, Originales consulens, & per ordinem proponens. Etsi Bulla Pauli Quarti dictarum Confraternitatum Indul
Videtur dicendum Tertij.
gentias aliquas ex dictis retulisset, non tamen illam, de qua est quæstio, res quidem dubia & suspecta mansisset: sed cùm nullam expresserit, quemadmodum æquum non est existimare omnes in Summario relatas esse falsas, ita neque de ista, cùm nulla pro ea ratio specialis habeatur. Et vbi est eadem ratio, eadem est & iuris dispositio. Sic
Vt faueat Resolutio.
habet Resolutio Auctoris, cuius non expressum nomen, & videtur esse qui & præcedentium, deseruireq; potest ad submouendos scrupulos; cùm ex dictis aliàs habeamus ex consuetudine id licere, pro quo est gratia prædicta concessa. Id autem quod de Summario in Ecclesia D. Dominici asseritur, non parùm videtur habere momenti, quia Confraternitas dicta in præfata est Ecclesia fundata, & inde certis cum conditionibus in Metropolitanam translata, vnde indubitandum apparet illius Conuentus Patres originales pro eo litteras habuisse. Quòd autem gratia huiusmodi dicatur
Indulgentia, ex eo venit, quòd inter Indulgentias eius est inserta concessio, & vulgari sermone sic vocari solita, non repugnante nominis proprietate, natiua sua impositione attenta, pro quo latina lexica consulenda; & congruit præ alijs Laurentij Vallæ explicatio, vt peramantem & facilem concessionem contrariam seueritati accipere debeamus. Sed verò cùm de Pontificijs agimus ad eas tantùm arctandum nomen, quod vsus Ecclesiasticus vti proprium vsurpauit, vt remissionem pœnępœnæ significet pro peccato debitæ ex thesauro Ecclesiæ liberaliter à PōtificePontifice condonatam. Circa quod non est operæ pretium ampliùs destineri.

Circa Indulgentiam Bullæ Cruciatæ pro mortis articulo Dubia quædam.

663
*DVbitatum fuit, an si infirmus periculo
sè ægrotans absoluatur virtute Bullæ, & Confessarius beneficiũbeneficium plenariæ absolutionis in verum reseruet articulum, si tunc non moriatur, possit in eadem infirmitate, repetito post meliorem statum periculo, virtute BullęBullæ eiusdẽeiusdem absolui, & iterùm atq;atque iterùm, si in eadem infirmitate periculum superuenerit. Et quod ad absolutionem à peccatis attinet, fuit indubitata responsio, absolutionem scilicet à peccatis Sedi Apostolicæ reseruatis semel tantùm indulgeri posse in mortis articulo, sicut semel in vita: vnde semel in periculoso morbo absolutus, si iam fuerat ante illam absolutionem aliorum adeptus, non poterit superueniente nouo periculo absolui, si nouis fuerit reser|uatis criminibus innodatus, iam enim concessio in prima absolutione suum habuit effectum. Id quod etiam de plenaria Indulgentia contingeret, si eam Confessarius ad verum mortis articulum non reseruaret, vt reseruare tenetur: vnde infirmus quoties in periculum mortis inciderit, petere poterit vt ipsi Indulgentia dicta concedatur.
664
*Illud autem videtur peculiarem difficul
tatem habere, an vt infirmus in vero mortis articulo Indulgentia hulusmodi potiatur, necessarium sit vt tunc illam ipsi Confessarius conferat, an verò sufficiat vt eam in alia infirmitate concesserit? Ad quod tamquàm probabilius assertum, necessariam esse Confessarij concessionem, vt affirmat P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs Cap. 9. n. 6. & colligitur ex Nauarro de Indulgentijs: Notab. 19. nu. 19. Vers. 9. quod per proximum. Et ratio est, quia Indulgentia plenaria est ab omnibus peccatis, & certum est Confessarium non posse modò Indulgentiam concedere nisi respectu pœnæ, quam hic & nunc debet infirmus, & contingere potest vt à præsenti infirmitate liber euadens, quando verus mortis superueniat articulus, plus pœnæ debeat, & ita necessarium est vt Indulgentia respectu illius à Confessario concedatur. Item Confessarius tantùm habet facultatem ad concedendam talem Indulgentiam in vero articulo mortis; & certum est Confessarium debere illam concedere vt suum habeat effectum: Ergo necessarium est ab eo in articulo mortis vero concedi: quia licet eam in præsumpto concedat, suum illa tunc non sortitur effectum. Et quod dictum est tunc debet intelligi, cùm in mortis articulo Confessarius adest, quia si non sit, Indulgentias infirmus cōsequeturconsequetur virtute alterius clausulæ Bullæ, quam exponit Emmanuel Rodericus §. 10. & Corduba lib. 5. de Indulgentijs q. 39. pun. 1. opin. 3. asserit quòd quando Bulla dicit in articulo mortis, & non dicit semel, sed absolutè pro articulo mortis, consequitur Indulgentia toties & quoties datur in articulo mortis, sicut extrema vnctio, & latè hoc ibi tractat. Sic P. Auila die 5. Iulij 1599. propria manu Resolutionem claudens.
665
*Circa quam id quod de articulo mortis
in Bulla disponitur, de periculo intelligendum etiam communis sententia est, de qua P. Mendus Disp. 27. n. 2. vnde periculum mortis in morbo articulus vocatur, licet reuera talis non sit; neque anteuerti Indulgentia debet statim ac periculum instat, sed expectandum vt infirmus ad extrema veniat, non tamen vt penitus sensum amittat. Quod enim Confessarij aliqui faciunt, vt infirmo Indulgentiam concedant, & illius plenarium effectum ad instans vltimum vitæ reseruent, vt ita supra omnium peccatorum pœnas, quęquæ committi eo vsque possint, opportunè cadat, ex non exacta intelligentia concessionis accidit, quatenus asseritur Indulgentiam in verum articulum mortis reseruari: reseruatur namque, vt in eo concedi possit, sed cùm in eo conceditur, ita accipiendum est, vt diximus. Quemadmodùm in plurimis Indulgentiarum concessionibus illa est de dicentibus nomen Iesv ore, aut corde si ore non possint, quæ plenaria quidem est. Sed si post illius dulcissimi Nominis pronuntiationem infirmus in culpam aliquam prolabatur, quam dolore expiet, relicta pœna, neque illam Nominis Iesv inuocationem repetat, pro pœnis dictis anteà vsurpata, non proderit, quia iam suum plenarium habuit effectum. Quòd si Confessarius eam differri voluit, periculo infirmum amittendi Indulgentiæ fructum exponit; quia dilata non proderit, nisi eius mens sit eo modo concedere, quo potest, & ita quando absoluit, si differre non valeat, tunc suum illa sortietur effectum. Et pro hoc facit ratio in Resolutione allata vt Indulgentia in
vero articulo mortis debeat à Confessario concedi, nec sufficiat anterior reseruatio in præsumpto articulo, quia pro vero possunt esse plura peccata, & est diuersus confitentis status. Vnde non licet aut sufficit, si dicatur, Ex nunc pro tunc tibi applico Indulgentiam. Quia post illud Nunc peccare potest, nec satisfacere pro commissis & deletis peccatis, nec debet Indulgentia ante contractum pœnæ reatum applicari. Etiamsi dicatur, si non alia, quàm modò habueris expienda peccata, quia & illud vltra concessionis est terminos, in qua supponitur Confessarium præsentem fu
Quid in Sacerdotis defectu.
turum, vnde pro eo defectu prouisum vt infirmus Indulgentiam obtineat, si verè sit contritus, & confessus fuerit tempore ab Ecclesia statuto, & in gratia Bullæ fretus non fuerit in confitendo negligens, de quo non solùm citatus Emmanuel, sed quamplures alij, qui post præfatum Patrem Commentaria luculentissima in Bullam ediderunt, & præ alijs eruditissimi Patres Mendus & Bardi.
666
*Dictis tamen nonnulli Scriptores vi
dentur obsistere apud Dianam Parte 1. Tract. 11. Resol. 106. vbi praxim huiusmodi proponit ex Commissarij præscripto: Si verè mortem obieris, concedo tibi Indulgentiam Bullæ: alioqui seruet tibi Deus hanc Indulgentiam ad instans mortis, pro qua
Diana.
& nonnullos alios adducit, reddensque rationem. Quia si sub tali conditione Indulgentia detur, si ex illa infirmitate æger conualuerit, & posteà inciderit in alium articulum mortis, non indigeret noua Bulla ad Indulgentiam consequendam. Addit posteà ex Fernandez Rodriguez, quòd si
Fernandez Rodriguez
Confessarius non velit vti forma tradita à Commissario, satis est dicere: Concedo, tibi omnes gratias, quas concedere possum virtute huius Bullæ. Sed quidem præfati & alij sic loquentes non videntur penitus aduersari, dum tantùm contendunt pro absolutione in vero mortis articulo non esse Bullam aliam necessariam, licet quod in forma Commissarij dicitur, Ad instans mortis, id in
nuere videatur. Intelligendum enim pro eo instanti non futuram Bullam aliam necessariam, concurrentibus alijs iuxta Bullam eamdem requisitis, vt scilicet à Confessario concedatur, vel eo deficiente ab alio iuxta sententias probabiles, Vnde idem Diana suprà in fine, ex Ioanne Valero Nauarrum allegante tradit, in articulo mortis, si Clericus desit, posse laicum Indulgentiam concedere. Et verificari etiam potest quod de instante mortis dicitur, etiamsi infirmo ante illud fuerit Indulgentia concessa, si post eam obtentam in nullum peccatum inciderit, quod non rarò continget. Quòd si incidisse contingat, nec de illo habita pœnitentia, quæ pro remissione culpęculpæ necessaria, tunc Indulgentia locum habere non poterit circa illum iuxta recep|tissimam doctrinam de venialium post mortem remissione.
667
*Dixi n. 664. id quod de articulo mortis
pro applicatione Indulgentiæ dicitur, de periculo etiam accipiendum, iuxta communem sententiam: quod tamen Diana Resolut. citata negat, sed commoda adhibita explicatione, vt ibi, videtur irrefragabile, cùm loquamur de periculo in graui infirmitate, in qua prudenter administrantur Sacramenta, & mors videtur imminere, sitque periculum amittendi rationis vsum. Tunc quidem prudenter etiam Indulgentia conceditur: & tamen tunc non verè articulus fuit, vnde nec Indulgentia obtenta. Itaque non loquimur de perieulo & articulo, quantùm ad effectum, sed quantùm ad prudentem applicationem, vnde P. Mendus suprà benè ait, licet periculum & articulus metaphysicè distinguantur, (fortè meliùs diceretur Physicè) moraliter tamen, & in ordine ad effectus dictos pro eodem in Iure reputantur. Vnde qui insaniæ aut alteri rationis vsum amittendi periculo subest, difficillimæ nauigationis, portus ex circumstantijs perdifficilis, Indulgentiæ debet beneficio perfungi, quod &, si mors successerit, consequetur, pro quo & casus alij apud P. Mendum suprà nu. 23. qui num. 25. & seqq. id satis efficacibus argumentis euincit. Videndus etiam circa eum, cui Sacerdos deest, & cum circumstantijs dictis potest Indulgentiam obtinere. Cap. 4. eiusdem Disput. vbi præsertim de fiducia, quæ potest esse impedimento.
668
*Circa quem tamen dubitari potest quando
Indulgentiam cōsequaturconsequatur? an scilicet in articulo mortis, an in mortis instanti, vel priùs. Et quidem si talis per contritionem iustificetur, videri potest tunc Indulgentiam consequi, quia respondet Confessionis tempori: si enim is, qui de peccatis conteritur, tunc copiam Confessarij haberet confiteretur profectò, & tunc ipsi Indulgentia fuisset concessa, iuxta id, quod P. Mendus doctè prosequitur suprà nu. 26. & seqq. probans ante articulum mortis, stante illius periculo, confitenti Indulgentiam concedi, quia ratione periculi confiteri tenetur, & in Confessione Indulgentia concedenda est, cùm id, quod ad præcisum spectat articulum, sit incertum, & infirmus sit obnoxius periculo amittendi sensum, & sic non obtinendi beneficium Indulgentiæ. Si autem conscientiam mortalis peccati non habeat, & ita neque ad Confessionem teneatur; nihilominùs nullus est fidelis qui tunc non velit confiteri, & præcipuè Indulgentiæ comparandæ desiderio: vnde idem, quod de præcedenti dicendum. Quia verò Indulgentia pro articulo mortis est concessa, & Confessarij copia deest, videtur in ipso articulo à Christo Domino concedi, iuxta sui Vicarij mentem: quando scilicet ad eum statum infirmus peruenit, vt mors sit ineuitabilis per media naturalia, pro quo citatus Scritor suprà nu. 23. Vbi & addi potest, etiamsi absolutè loquendo per media naturalia mors euitari posset, illa tamen non suppetunt. Quòd verò in mortis instanti id accidat, seu morti immediato, vnde & mortis instans dici potest, ex eo videtur verosimile, quia sic meliùs cum morituro agitur, vt Indulgentia supra omnia cadat peccata, & sic ille in æternam requiem transeat, nullo pœnæ reatu remorandus. Sic enim videtur de diuina pietate erga sic humanis & diuinis destitutum præsidijs in Sacramentis constitutis, præsumendum. Nec dici potest meliorem esse sic morientis conditionem, ob rationem dictam immunitatis ab omni reatu, quàm sit eorum, qui Pœnitentiæ Sacramentum cum Indulgentia receperunt, cùm peccare posteà potuerint, & sic non penitus à reatu immunes decedere. Non inquāinquam dici potest; nam dicto modo moriens Sacramentalem gratiam non accepit, quæ incomparabilis pretij est, & ita melior absolutè conditio, licet secundùm quid melior dici alia queat; sicut abstrahẽdoabstrahendo ab Indulgentia melior est conditio eius, qui cum attritione confessus moritur, quàm eius, qui contritus sine Confessione, quia Sacramentalis gratia maior est, ceteris paribus, quàm illa, quæ contritioni respondet; licet is, qui illam habet ratione nobilioris actus excedere videatur.
669
*Sunt ergo tres modi dicendi superiùs
allati probabiles, & vnusquisque prout libuerit poterit opinari: quæstio enim est speculatiua, sed quæ non debuit omitti, pro doctrinæ plenitudine, cùm à Doctoribus intacta relinquatur. Vbi & fortè erit qui existimet, quòd licet vltimus dicendi modus fauorabilior sit, & diuina pietate dignissimus ob adductam rationem, stare etiam potest vt in articulo mortis Indulgentia concedatur, & diuinæ pietati nihil detrahatur; si videlicet post talem articulum nullum sit infirmus peccatum commissurus; tunc enim anticipatio Indulgentiæ satis commodè stabit, & maius aliquo modo beneficium videtur, cùm sit illa sine reatu culpæ & pœnæ, nam & iste minùs gratum aliquo modo videtur Deo reddere debitorem, vnde eo persistente ad consortium nequit Regni cœlestis admitti. Et quidem qui ita censuerit, nihil improbabile censendus est opinari, sed neque valde probabile, quia in hoc conuenientius est fixum aliquid & constans statuere, quod ab huiusmodi accidentibus sit independens, sicut in alijs ad Sacramenta spectantibus Theologi communiter arbitrantur. Nec de his plura.

Circa Indulgentias Jubilei Anni sancti.

670
*ERat Annus 1600. & ita Iubilearius, &
Dubia circa Annum Iubilei.
occurrerunt pro eo difficultates sequentes. 1. an reuera Annus dictus esset talis, facta legitima computatione, iuxta abbreuiationem ex Centesimo. 2. An eodem quo RomęRomæ conceditur, possit in vniuerso Orbe Christiano obtineri. 3. An Ordinarij possint illius publicationem indicere suis in districtibus, vel necessariũnecessarium sit Bullam aut mandatum Summi Pontificis expectare. 4. Quæ Indulgentiæ in illo suspendantur, iuxta Extrauag. Quemadmodùm Sixti IV. 5. QuęQuæ diligentiæ sint adhibendæ ad lucrandum dictum Iubileum. Et.
Ad Primam dictum, annum præfatum 1600.
esse iuxta exactam computationem Iubilearium. Nam iuxta Extrau. 1. de pœnit. & remiss. quæ est Bonifacij VIII. Iubileum hoc centesimo quoquo anno fideles lucrabantur. Et postea Clemens VI. ad quinquagesimum reduxit, vt ex illius Extrauag. quæ incipit Vnigenitus eodem tt. habe|tur manifestum. Et Paulus Secundus ad vigesimumquintum, quod Sixtus IV. in citata Extrauaganti approbauit, quam Nauarrus refert de IndulgenrijsIndulgentijs Notab. 24. qui & Notab. 32. & 33. duas alias Gregorij XIII. refert. Ex quo euincitur omnes annos centesimos, quinquagesimos, & vigesimosquintos tales esse, vnde & 1600. Cuius lucrandi tempus ex Constitutione Pij II. incipit à Vigilia Natiuitatis Domini vsque ad Vigiliam anni sequentis: quod confirmauit Sixtus IV. Gregorius XIII. in Extrauag. Quoniam sancti.
671
*Ad Secundam non posse, nisi Pontifex
id concesserit. Et ratio est, quia Pontifices Indulgentias alias suspendunt, vt fideles sic prouocent ad Romanam profectionem, vt ex cit. Extrauag. Quemadmodùm constat verbis illis: Propter quas (Indulgentias) populorum forsan concursus ad Basilicas & Ecclesias antè dictas retardari &c. Et
Extrauag. Quemadmodum.
Nauarrus Notabili 25. nu. 3. ait præcipuam caussam, ob quam Indulgentiæ suspenduntur, esse ne fideles Romam accurrere desinant. Et Notab. 32. nu. 31. sic inquit: Caussa ob quam Indulgentia Iubilea cœpit, & continuata est concedi, fuit, vt
Nauarrus.
Christi fideles ex toto Orbe Christiano venirent ad visendam Vrbem. Et in fine Extrauagantis hortatur Pontifex & exorat Christianos Principes vt vias peregrinis securas reddant. Et clarè apparet, si fideles suis in terris possent Iubileum lucrari, Romam minimè profecturos. Item (vt ad 5. difficultatem dicitur) ad Iubilei Indulgentiam obtinendam exigitur, vt Ecclesiæ SS. Apost. Petri & Pauli visitentur: neque alia forma extat pro illa obtinenda, nisi à Pontifice concedatur: cuius dum non venit concessio, penitus est impossibilis obtentio: quod vti certum & exploratum debet haberi.
672
*Ad Tertiam rectè posse Ordinarios Iu
bileum dictum publicare, absque speciali mandato aut Bulla S. Sanctitatis, quia in nullo ex assignatis annis omittendum. Et Gregorius XIII. in Extrauag. Dominus, iubet Patriarchis, Archiepiscopis &c. vt ouibus suis diligenter exponant quid eis oporteat facere vt sanctum hoc Iubileum consequantur, quod Nauarrus Notab. 32. num. 52. affirmat ab omnibus Prælatis fuisse in Italia exactissimè adimpletum, qui & nu. præced. ad finem asserit prædictum mandatum sub mortali non obligare. Et videtur quidem mandatum huiusmodi solùm pro Iubileo illo an. 1575. vim habuisse.
673
*Ad Quartam. In Extrauag. Sixti V.
quinque suspenduntur. 1. Indulgentia plenaria. 2. potestas commutandi vota. 3. facultas dispensandi in illis. 4. potestas dispensandi aut componendi super malè acceptis, cùm domini ignorantur. 5. potestas designandi Confessarios pro absolutione à casibus reseruatis, etiam Sedi Apostolicæ. Quæ omnia latè Nauarrus exponit Notabili. 28. vnde non est circa illa immorandum, cùm aliàs immutata etiam sint à Gregorio XIII. in citata Extrauag. Quoniam sancti, in qua solùm Indulgentias plenarias suspendit. Neque quatuor alia suspenduntur, nisi quatenus concessa sunt ad Indulgentiam plenariam obtinendam, vt Nauarrus obseruat Notab. 33. n. 2. Ex quo infertur Indulgentias non plenarias posse in Anno sancto publicari, pro quo Nauarrus ibidem num. 6. cum priùs circa illud Datarium consuluisset. Aduertendum tamen quòd licet Sixtus non suspenderit Indulgentias, & quatuor alia personis particularibus concessa, vt declarat Nauarrus Notab. 28. n. 20. Suspensionem tamen Gregorij etiam ad singulares personas extendi, iuxta eumdem Nauarrum cit. nu. 33. nu. 3. Verb. Personis. Ex quo ibidem colligit Bullam Cruciatæ dicto Anno suspendi quantùm ad gratias, quæ in Extrauag.
Quid circa Bullam Cruciatæ.
Gregorij suspenduntur. Sed oppositum probabilius est iudicatum cum Emmanuele Roderico in Explicatione Bullæ. §. 12. n. 13. in fine & P. Henriquez lib. 7. de Indulgent. Cap. 21. nu. 3. in Glossa lit. E. quia non est credibile, cùm Pontifex eo anno Bullam publicari concesserit, in eodem suspendere id, quod est in illa præcipuum. Quod confirmatur, nam in Iubileo, quod Clemens VIII. concessit, ad instantiam Philippi Tertij Regis nostri, quia prope erat Annus Iubilei, iussit vt obtineri posset vsque ad Annum Iubilei, exclusiuè. Cùm ergo nihil tale in Bulla dixerit, signum est eius intentionis non fuisse vt suspenderetur: præsertim, quia vt refert Emmanuel Rodericus, ipsi à Consiliarijs S. Cruciatæ affirmatum, quando cum simili suspensione Iubileum publicatur, ad Pontificem pro noua Cruciatæ concessione recurri.
674
*Ad Quintam. Bonifacium VIII. in Cle
ment. 1. de pœnit. & remis. Solum requisijsse vt Ecclesias SS. Apostol. Petri & Pauli visitarent Romani per dies triginta, & Peregrini per quindecim. Et qui Romanorum & peregrinorum nomine intelligendum veniātveniant declarat Nauarrus Notab. 32. n. 42. & 44. & Gregorium XIII. addere eos, qui dictas Ecclesias visitauerint, debere rogare pro salute eorum, qui eas visitant, & totius populi Christiani vt aduertit Nauarrus prædicto No. ab. 32. n. 47. Verb. Preces fuderint. Et statim in Verb. Consequentur declarat Indulgentiam hanc obtineri ipso facto absque absolutione aut concessione Confessarij.
675
*Ad præfata dubia Sextum addit Au
ctor, quia circa illud deprehendit viros aliquos doctos dubitantes. An scilicet suspensio prædicta ad Indias extendatur? Videtur enim non extendi, quia impossibile est vt Indiarum incolæ Romam tendant lucraturi Iubileum: & ita cessat finis suspensionis, Romana videlicet peregrinatio. Sed tamquàm certum ab Auctore assertum ad Indias extendi, quia Gregorius XIII. in citata Extrauag. Quoniam sancti, affirmat suspendi gratias prædictas concessas omnibus per vniuersum Orbem constitutis, & inferiùs sic ait: Præcipimus, & interdicimus ne aliæ gratiæ vbique locorum & gentium interim publicentur, & ita ait Nauarrus Notab. 23. n. 3. nullibi gentium posse quemquam quærere vllam Indulgentiam plenariam. Item si prædicta ratio quidquam valeret, sequeretur Moniales quascumque Clausuram seruantes posse Indulgentias plenarias consequi, cùm Romam ire non possint; quod tamen dici nequit.
676
*Dubium insuper proponitur ab eodem
circa Indulgentias pro animabus Purgatorij. Et non suspendi decernit, quia in nulla ex citatis Extrauagantibus conceditur vt Indulgentia Iubilei possit animabus præfatis applicari: ergo In|dulgentiæ pro illis concessæ suo in robore perseuerant. Et meritò quia ex eo Romana peregrinatio neutiquam impeditur. Et confirmatur, quia cessante caussa finali legis lex ipsa cessat. l. adigere. §. quamuis. ff. de iur. patron. Cap. Meminimus de appellat. & caussa principalis, propter quam Indulgentiæ plenariæ suspenduntur illa est, ne scilicet quisquam eorum occasione Romam ire detrectet; & hoc in defunctis locum non habeat, euincitur circa illos nihil in Pontificijs Constitutionibus debere suspensum affirmari. Sic Auctor, accuratè quidem, sed breuiter, cùm circa Anni sancti Iubileum libri sint integri publicati.
677
*Et quidem quod ad Indias spectat, si
dubitari aliquando potuit, iam nullus est dubitandi locus, sic Pontificibus attestatis, qui & pro anno aut annis sequentibus Iubilei gratias concesserunt. Et anno quidem 1650. vltimi Iubilei Innocentius X. publicationem indixit, & eo quòd in Peruuio obtineri non potuit, sequenti anno 1652. die 3. Februarij Breue protulit ad instantiam Illustrissimi D. D. Petri de Villagomez Archiepiscopi Limani, in quo Iubilei publicandi largitus est facultatem, spatio quatuor mensium duraturi; quod & sic factum anno sequenti 53. pro quo & Dominus Archiepiscopus Edictum promulgauit, virtute Clausulæ satis fauorabilis ea disponens, quæ consecutioni adeò æstimabili opportuna esse videbantur. Prætereà (inquit) eidem Ordinario &c. Et denique in præmißis omnibus
Innocent. X.
& singulis eius arbitrio facere, ordinare, prouidere, & quæcumque sibi visa remedia opportuna adhibere poßit, pro vt animarum saluti expedire iudicauerit, facultatem tribuimus, & impartimur. Sic ergo anno 53. pro eo lucrando, quæ requiruntur sunt diligenter adimpleta: largiente Domino vt qui tunc ætate prouecti partem cum alijs habere potuimus, iam sequentis, scilicet an. 74. paruo dierum interiectu propinquemus. Faciat vitæ
Vide in fine.
Auctor in ijs, & alijs, quod magis suæ fuerit beneplacitum voluntati. Fecit, & ad illum peruentum.
678
*In prædicto autem Edicto illa est Clau
sula specialis: Y para que los Fieles puedan elegir para si cada qual el Confessor que les pareciere, paraque los absueluan conforme al tenor arriua referido de este Iubileo; les señalamos en esta Ciudad, y en todo el Arzobispado, y en cada Iglesia de las que ay en el, à todos los Sacerdotes asi seculares, como Regulares, que por Nos, ô nuestro Prouisor estan aprobados por Confessores: y esto se entienda sin que los que tienen en sus licencias exceptados algunos generos de personas, cuyas Confeßiones no pueden oir los tales Confessores, no excedan (como no pueden exceder) por esto en estenderse oir de penitencia las tales personas; porque declaramos que en quanto à ellas no los auemos aprobado, ni por esto los aprobamos, ni jamas auemos tenido tal intencon. Quæ quidem iuxta ea sunt accipienda, quæ à Nobis aliàs dicta, & præsertim Tomo 1. Auctarij Parte 2. Sect. 14. & Tomo præced. Parte 8. Sect. 22. vnde constat quoad Religiosos non posse limitationem ætatis, si aliàs idonei comperiantur, apponi. Quia verò vt vidimus, id non est penitus exploratum, præfatus Antistes contrariæ persuasioni insistens etiam vt vidimus est locutus. Et roborari illa potuit ex adducta Clausula Pontificis, vt quæcumque
sibi visa opportuna remedia adhibere poßit. Vnum etenim ex opportunis remedijs videri potuit illa circa Confessarios prouidentia, quia res, quæ ad eorum erant adducenda tribunal, & competentem sapientiam & maturitatem exigebant. Sed quidem non admodùm id videtur vrgere, quia fauor præfatus non est directè pro Antistite, sed pro Diœcesanis, ad quos gratiarum cumulus pertinebat: quòd si & illarum particeps esse ille poterat, id non ratione dignitatis, sed vt vnus ex fidelium numero, & pars Diœcesanæ Communitatis habere potuit, cùm nihil pro Prælatis in speciali concessum inueniatur. Nulla ergo ex parte libertas fidelium Peruuianorum limitata est circa electionem Confessarij; vnde eadem esse potuit, quæ in Europa, immò & in toto Orbe Christiano, vt Pontifices loquuntur. Neque ratio illa de sapientia & maturitate ad id muneris necessaria multùm potest habere momenti, quia id generale est pro Orbe vniuerso, & ita credendum à Prælatis fieri, nulla pro eo speciali admonitione ab Apostolica Sede præmissa, & sic clausulam prædictam non est verosimile ad eum finem fuisse directam: supponi enim potuit, quod de iure videbatur inesse, vt est iuridicum Axioma. In Religioso autem, qui ratione ætatis feminas confiteri ab Episcopo prohibetur, sufficiens eruditio supponitur, aliàs non fuisset approbatus, quia pro feminarum confessionibus excipiendis minor proculdubio requiritur, vnde addecentiam tantùm difficultas reuocatur: pro quo id facit, quod est locis citatis dictum, & ad Superiorum suorum spectat prouidentiam, quæ quidem est in Societate satis perspecta.
679
*Ex eo autem quòd probabile sit appro
batum cum limitatione posse eligi virtute Iubilei, ortum est his diebus dubium an ij, qui approbati fuerant, sed eorũeorum est licentia à nouo PręlatoPrælato suspensa, possint suspensione durante virtute Bullæ Confessiones excipere. Reuera enim tales approbati fuerunt, neque idoneitatis iudicium reuocatum, vnde stet requisita à Pontifice Ordinarij probatio cum extensione fauorabili, sicut fit in eo, qui non est pro feminis, aut pro alijs approbatus. Et in ijs, quorum licentia suspensa, id plus habetur, quòd generaliter approbati sunt, vnde videntur se habere sicut excedens & excessum. Sed quidem dubitandi ratio satis friuo
la est, & vti minimè tolerabilis affirmatiua assertio releganda: quia licentia, quæ fuit, iam non est, & perinde est ac si non fuisset, cùm tamen Pontifex exigat approbationem, quæ cum licentia coincidit: approbatio enim iudicium est practicum de sufficientia ad ministerium dictum, vt possit quis illud exercere electus ab eo, qui supra fideles ordinariam habet iurisdictionem aut delegatam, iuxta genus delegationis, de quibus Doctores. Vnde approbatio & licentia indifferenter solent vsurpari. Vnde S. Congregatio Cardinalium circa Decretum Concilij Tridentini Seßion. 23. Cap. 15. de Reformat. die 30. Martij 1594. sic habet; Congregatio Concilij censuit in Monasterijs, ac etiam Collegiatis Regularium, vbi Regularia instituta seruantur, siue Prælatos Regulares, siue aliorum Religiosorum Confessores, absque licentia Episcopi Confeßiones eorum sæcularium, | qui sunt verè de familia, & continui Commensales, non tamen illorum, qui tantùm in Monasterijs deseruiunt, audire. Item in alia apud D. Barbosam ibi: Absque approbatione vel licentia Episcopi. Item
Alia.
apud eumdem ibidem: Subditi inferiorum & exemptorum licentiam audiendi Confeßiones petere ab Episcopo debent, & àb eo approbationem obtinere. Gregorius XIII. in Bulla die 8. Septemb. 1573.
Greg. XIII.
ibi: Nec tenentur vlteriorem licentiam & approbationem ab alijs Episcopis petere. Paulus V. in Bul
Paulus V.
la sub Data 11. Februarij 1610. Pro ministeriorum huiusmodi exercitio vlterius licentiam & approbationem ab alijs Episcopis petere, seu habere minimè teneantur. Et similiter Pontifices in Bullis loquuntur, qui eidem successerunt. Stet ergo approbationem & licentiam promiscuè accipi, & eum, qui à Confessionibus audiendis suspensus est, non esse approbatum, sienti neque licentiam habet. Suspenditur etenim approbatio & licentia donec compareat, & comparens nouo subijciatur examini, vt iterùm approbetur; vnde præcedens de sufficientia iudicium nullomodo est sufficiens, quia variato tempore status rerum variantur. Cùm ergo neque approbatio, neque licentia extat, ratione præcedentis nullus haberi potest effectus, pro quo illa est requisita, stante Iuris Axiomate irrefragibili, quòd non entis nullæ sunt qualitates, pro quo D. Barbosa in Tract. de Axiomatibus nu. 162. plures Textus & Auctores adducit: qui etsi deessent, veritas illa adeò est per se nota, vt à nullo sanæ mentis possit circa illam dubitari.
680
*Iam, quod de Bulla Cruciatæ non re
uocata per Iubilæi promulgationem ab Auctore dictum, qui post ipsum scripserunt communiter amplectuntur, vt videri potest apud P. Mendum Disp. 2. cap. 7. vbi ex declarationibus Gregorij XIII. Clementis VIII. & Vrbani VIII. in quorum Pontificatibus Iubilearij Anni inciderunt, iuxta grauium Scriptorum attestationes, ostendit. De Anno autem 1650. Innocentij X. tempore nihil dictum ab eo, quia ante illum suam eruditam lucubrationem absoluit, licet anno 1651 fuerit typis consignata. Sed de illo nequit dubium aliquid suboriri, stante cura illa Consiliariorum Sancti illius Tribunalis, de qua testatum vidimus Fr. Emmanuelem nu. 673. cuius & meminit P. Mendus num. 51. & ita anno prædicto circa hoc nullam deprehendimus nouitatem. Quod verò neque suspendi à Pontifice gratiæ Cruciatæ queant, stante concessione cum concurrentibus pro ipsa, vt citatus Scriptor cum alijs, quos congerit, affirmat nu. 50. iunctis ijs, quæ habet nu. 39. pro quo & P. Quintinadueñas Tomo 1. Singul. in Appendice Tract. 8. Dub. 14. n. 2. Sed id alterius considerationis est; neque necessariam aut vtilem huiusmodi reputo, cùm de praxi agitur, decisionem. Cùm enim Pontifices non suspendant, id, quod desiderari posset, habetur. Si autem suspendi contingeret, omnino erit necessarium suspendentis stare iudicio. Et quidem cum Consiliarij Sancti Cruciatæ Tribunalis, annis Iubilei ad Pontificem studeant habere recursum, ne gratiæ Cruciatæ ipsius reuocentur, res est non adeò explorata possibilitatis circa suspensionem negatio. Vbi & quod de contractu oneroso dicitur, non multùm videtur vrgere, quia supponendum est in Iubilei anno Bullam non publicandam, & ita neque eleemosynam accipiendam, si Pontifex renuat concessionem. Quia verò contingere potest, immò & ita ordinariè contingit vt Bulla non initio anni, sed mensibus ab eo distantibus publicetur, quo euentu per menses aliquot non poterit vsus gratiarum locum habere, non erit in eo adeò notabile grauamen vt Pontifex ad recompensationem sit præstiti subsidij adigendus. Iam enim per menses plures præcessit vsus, & quod intuitu subsidij collatum est, adeò est tenue, vt eo anno possit, licet de vsu quidquam detractum fuerit, minimè excedens, sed proportionatum iudicari. Sic enim pro Iubileo duarum hebdomadarum Eleemosyna exigitur, cùm tamen vsus gratiarum adeò limitato temporis spatio claudatur; & esse illa frequentissimè solet non ea minor, quæ pro Cruciatæ Bulla solet impendi.
681
*Iam quod ad Purgatorij animas spectat,
& ab Auctore in earum fauorem assertum, communissima sententia est, pro qua citati Patres Auctores appellant. ille nu. 57. & hic 3. iunctîs ijs, quæ habet Tract. 1. Appendicis Dub. 15. per errorem 14. nu. 7. & 8. & plures apud Dianam Parte 9. Tract. 2. Resolut. 23. Quod quidem
ampliat P. Quintanad. vt verum etiam sit de Indulgentijs plenarijs concessis, ita vt pro defunctis possint applicari, de quo cit. dub. 14. num. 4. & seqq. cuius rationes cùm ad verbum referat Diana, sic concludit: & hæc omnia ingeniosè cogitauit Quintanadueñas vbi suprà: sed an probabiliter, iu
Diana.
dicent alij: Scio enim aliquibus viris doctis non placere. Sic ille. Ratio autem cur non placeant ea esse potest, quia Indulgentiæ tales ex primaria intentione viuis conceduntur, & veluti consequenter & per accidens pro applicatione alia: vnde deficiente præcipuo, id quod est consequens, & quasi per accidens, consequenter deficit. Deinde attentis concessionis verbis id videtur compertum; in illis enim supponitur Indulgentias concessas apud eos, quibus sunt concessæ, extare, & ita pro Defunctis posse illas applicare. Y las dichas Indulgencias se pueden tambien
Verba concessionis.
aplicar por las animas de los fieles Defuntos por modo de suffragio.
Et præfatæ Indulgentiæ possunt etiam applicari pro animabus fidelium Defunctorum per modum suffragij. Præfatæ inquam Indulgentiæ, quæ videlicet pro viuis sunt concessæ, vnde extare illas significatur apertè: quia ad id, quod non est, fieri relatio nequit. Additur, Possunt etiam. Quæ particula, vt sæpè aliàs dictum, est implicatiua, & implicat, seu indicat simul cum alijs expressis, casum difficiliorem, pro quo D. Barbosa, Cardinalis Tuschus, & alij, in quibus & ipse P. Quintanadueñas Tract. 3. Singul. 25. nu. 4. & vt deessent sic affirmantes, eius significatio est adeò perspicua, vt sua se luce manifestet. Quando ergo dicitur. Possunt etiam applicari, &c. clarè ostenditur posse applicari pro alijs, pro quibibusquibus concessæ sunt. Atqui non possunt, quia suspensæ in ordine ad illos: ergo neque pro alijs. Et quidem non est dictum opera pro consequendis Indulgentijs requisita posse pro animabus fidelium defunctorum applicari, sed Indulgentias ipsas: ex quo non obscure deducitur Indulgentias ipsas pro viuis subsistere, sitque mens non | etiam obscura Pontificum, vt quod sibi applicare poterant, animabus sanctis possint applicare. Quòd quidem non impedit quominùs in praxi vtilis esse sententia possit, si Indulgentiæ conditionaliter applicentur, si videlicet valeat applicatio, aut plenariè, aut ex parte, iuxta receptam eorum opinionem, qui tenent Indulgentias non plenarias neutiquàm suspendi, vt videri potest apud P. Quintanam cit. Tract. 8. Dub. 13. Potest siquidem & circa hoc opinio versari, vt scilieet Indulgentia plenaria, si per obstaculum aliquod nequeat plenarium effectum habere, non plenarium habeat; possitque iterata plenariam exæquare. Quod aliàs tradunt multi de plenaria secundùm tenorem concessionis, quæ tamen caussæ propter quam est concessa, proportionata non sit; non enim ideò suo penitus defraudatur effectu, sed proportionatum habet, per repetitionem futurum plenarium. Pro quo videndus P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 54. Sect. 3. num. 9. vnus pro multis, cùm sint eam pro eo multi ipsum secuti.
IRREGVLARITAS.

IRREGVLARITAS.

Diuersorum casuum circa illam decisiones.
PRIMVS.

PRIMVS.

De Sacerdote armorum offensiuorum artifice, & naturalem filium ante Ordines Sacros habitum ad manufacturam instruente.
682
*AD quem dictum, si quando arma
conficiebat & vendebat, de bello in speciali non agebatur, Irregularitatem non incurrisse, quamuis bellum, quod posteà gestum, fuerit iniustum: quia valde remota caussa tunc futurus occisionis aliquorum, & præter eius intentionem: cùm possent arma in bello deseruire iusto, & pro terræ incolatus proprij defensione. Neque contra hoc facit prohibitio circa armorum fabrefactionem pro Sacerdotibus stabilita: pro quo opportunè cadit doctrina Couarrubiæ in Clem. Si furiosus. p. 2. §. 4. nu. 10. Vers. Secundò deducitur. & Cordubæ in Quæstionar. lib. 1. q. 26. col. 1. aliud esse rem aliquam esse prohibitam, quia periculosa est, eo quòd ex illa sequi mortes possint, vt prohibetur Clericis præliari in Cap. Sententiam sanguinis. Ne Clerici vel Monachi, & venatio aprorum: aliud verò propter caussam aliam. Et ita tradunt, vt incurratur irregularitas non sufficere rem esse prohibitam, si ratione illius mors acciderit, nisi ex se periculosa sit. Sic ergo in casu
Iuxta illam resolutio.
præsenti, non est prohibitum Clerico armorum artificium, eo quòd periculosum sit, sed propter indecentiam, quæ etiam reperitur in confectione ligonum & vomerum. Si verò quando arcebusia, lancearum contos, & alia huiusmodi, Gubernatori Portus Fluminis argentei, & militibus vendidit dictus Sacerdos, iam bellum instabat, eratque illud iniustum, quod ipsi erat notum, aut saltem de illo dubitabat, irregularis mansit, necibus aut mutilationibus subsecutis. In qua irre
gularitate poterit Commissarius Cruciatæ dispensare, & etiam Episcopus ex priuilegio Pij V. in quo Indiarum Episcopis concedit vt possint in irregularitate dispensare (vbi & nomine absolutionis vtitur) ob quæcumque delicta contracta: dummodò ex homicidio voluntario extra bellum non sit, aut Simonia, pœnitentijs à Confessario impositis adimpletis, aliàs in foro conscientiæ absolutio erit nulla. Sic cùm à P. Auila fuisset traditum, vt sequitur clausit: Este es mi parecer saluo meliori iudicio. Este caso preguntò vn Clerigo del Paraguay al P. Geronimo de Portillo, y al Dotor Balcazar Prouisor de Lima, y ellos lo comunicaron conmigo, y respondi esto. Sic ille, qui de casibus huiusmodi belli iniusti, dum instat, idem docet de Censuris par. 7. Disput. 6. Sect. 3. dub. 2. Vers. Hinc sequitur. Et est communis sententia, pro qua Doctores accumulat Leander Tomo 5. Tract. 2. Disput. 8. Quæst. 8.
683
*Addit idem Leander Quæst. 9. id etiam
verum habere, etiamsi vendentes arma ad iniustum bellum longo tempore ante illud inductum, (fortè indictum) id faciant. Quod tamen negat P. Henriquez lib. 14. Cap. 13. n. 3. in Glossa lit. B. adducens pro eo Ioannem Andream, Antonium (scilicet Butrium) & Ananiam. Et est satis probabile, quia non censetur moralis caussa cædium: hac enim de caussa remotè concurrentes irregularitatem non contrahunt. Pro quo & est sententia ipsius Leandri Disput. 7. Quæst. 123.
Leander.
vbi quærit, An sit irregularis Clericus, qui in bello iusto præbet arma, quæ apud se habet, militi non habenti, vt se, suaque defendat bona, si posteà miles occidat aliquem? & respondet negatiuè cum alijs, quos citat, & probat sic: Quia talis conceßio armorum, non est propinqua & proxima caussa mortis alicuius; cùm solùm fiat vt miles se suaque defendat. Sic ille. Atqui magis remota caussa est, qui longo tempore ante bellum arma ministrauit, quidquid de intentione sit, quæ non attenditur, quando factum est ipsi contrarium; & qui arma ad bellum iniustum tradidit, dicere etiam potuit, non ob inferendam mortem, sed ad terrefaciendos hostes se illa tradidisse.
684
*Et ex prædicta sententia videtur colligi
id quod Auctor sua in decisione supponit, vendentem scilicet arma instante bello iusto non fieri irregularem, etiamsi mortes subsequantur: non enim caussa illarum proxima est. Vbi quidem de irregularitate agitur ex defectu lenitatis: neque enim ex eo quòd grauissima extet prohibitio, ne Ordine Sacro insigniti res bellicas agitent, si bellum iustum sit, existimandum est Sacros Canones violantes, & sic cædium aut mutilationum caussas, homicidia committere, & esse in illis speciale, quod in bellatoribus laicis tale non est, qui solùm irregularitatem ex defectu contrahunt lenitatis. Quam quidem non contrahunt, qui remotè ad necem concurrunt armorum traditione, aut ministerio alio. Id enim quod de caussis iniustæ mortis dicitur, respectu cuius excusatio remoti concursus admittitur, de morte est iusta dicendum, vt similiter pro excusanda irregularitate ex lenitatis defectu concursus sit | remotus sufficiens iudicandus: sicut etiam quod de dubio dicitur, in quo dictus Pater commu
Circa dubium, quid operetur.
nem est secutus sententiam, de qua etiam supra Disp. 2. Dub. 4. cùm sit etiam contraria probabilis: quia pro priori solùm argui potest ex duobus Capitibus de homicidio, scilicet Cap. Significasti. Et Cap. Ad audientiam, in quibus stante dubio circa homicidium dicitur tutiorem partem eligendam. Circa quod tamen ita scribit P. Suarez
P. Suarez.
Tomo 5. in 3. p. Disput. 40. Sect. 6. nu. 11. post alia quæ nu. 10. præmiserat eidem fauentia positioni. Vbi etiam obiter notare licet, in huiusmodi consultationibus aliqua Pontifices præcipere ad maiorem cautelam, & ad maiorem decentiam & reuerentiam sacrorum Ordinum, quæ per sese, & ex vi solius conscientiæ non essent necessaria, licet posito præcepto Superioris in conscientia oriatur obligatio. Cur ergo non possumus eodem modo intelligere Cap. Significasti, & Cap. Ad audientiam, præsertim cùm interpretatio sit fauorabilis, & materia onerosa? Vnde Marianus Socinus in dict. Cap. Ad audientiam, num. 46. quem refert & approbat Couarrubias in dict. Clement. p. 2. §. 2. nu. 5. solùm dixit in dubio quoad forum cnoscientiæconscientiæ consulendum esse vt quis se abstineat à diuinis, & existimet irregularem esse. Quod potest intelligi esse consulendum vt melius & securius, non autem tamquam necessarium ante iudicis sententiam seu præceptum. Non est profectò facile interpretationem hanc valide impugnare. Sic Doctor Eximius, qui de dubio facti locutus, nam de dubio Iuris, de quo Sect. præced. ex professo probauerat cum communi sententia ratione illius irregularitatem non incurri, & tale est illud, de quo in præsenti, an scilicet ius aliquod sit, propter quod vendens arma irregularitatem contrahere debeat affirmari.
685
*Iam quod ad dispensationem attinet, re
ctè assertum à Commissario dispensari posse, pro quo Auctor ipse suprà Disp. 6. Sect. 3. dub. 1. Conc. 3. vers. sequitur 3. Leander Quæst. 136. Diana
Diana.
Parte 4. Tract. 2. Resol. 69. in fine, vbi adducens verba Commissionis, hæc scilicet: & super quacumque alia irregularitate, quæ non procedat ex homicidio voluntario, sic concludit: Quod est valde notandum. Posse etiam Episcopum secluso priuilegio quocumque tenent plures apud citatos, apud Leandrum scilicet Quæst. 137. & Dianam ibid. vers. Quid ego? licet ipsi contrarium amplectantur. At stante priuilegio SS. Pij, de quo Auctor, id asserendum diximus & probauimus Tomo 2. Thesauri Tit. 19. nu. 75. vbi & nu. sequenti aliqua notatu digna, vt hoc loco alia non sit opus addidisse, præter priuilegium aliud eiusdem SS. Pontificis tenoris sequentis: post alia in eodem: Et quoniam in illis remotißimis partibus quotidie succedunt casus, de quibus dicta Sedes consulenda esset, & propter locorum distantiam, quæ (sicut et
iam accepimus) nouem millium milliarium, & vltra; de facili dicta Sedes consulenda, & in dictis occurrentibus casibus de remedio opportuno prouideri non petest. Quo fit vt multi Christi fideles, etiam in statu peccati existentes & perseuerantes, non sine animarum periculo ab hac luce quandoque migrent, dicto periculo salubriter occurrere cupientes, quòd in diebus præfatis (scilicet S. Dominici, S. Thomæ &c.) Priores Prouinciales dicti Ordinis pro tempore in eisdem partibus existentes, quoscumque irregulares (non tamen illegitimè natos, & voluntarios homicidas) ab omni irregularitate absoluere, secumque desuper dispensare poßint & valeant, plenam & liberam concedimus facultatem &c. Datis Romæ apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die 30. Octobris 1571. Pontificatus nostri anno 6. Ex quo tenore erit forsan qui velit eos, qui defectum lenitatis inculpatum patiuntur, vt iudices, & præliantes in bello iusto, non posse dispensari, quia tota SS. Pontificis intentio in id tendit, vt saluti fidelium, & periculis animarum occurrat, quod circa præfatos non venit exercendum. Sed quidem id mi
nimè videtur obstare, quia vt ad omnes decisio possit & debeat extendi, in primis ostenditur ex verbis illis: Quo fit vt multi Christi fideles, etiam in statu peccati existentes. Vbi particula Etiam. vt sæpiùs dictum, & superiùs nu. 681. implicatiua est, & supponit casum minùs difficilem, addito difficiliori. Deinde, quia etiam illi, qui defectum inculpabilem patiuntur, possunt esse in statu peccati, si indispensati fuerint ad sacros ordines promoti: quòd si promoti non sint, & promoueri desiderant, in periculo incidendi in damnabilem statum existunt, cui etiam debuit occurri. Prætereà duæ tantùm irregularitates excipiuntur: si autem solùm de culpabilibus esset Sermo, non erat cur illegitimè nati exciperentur, quando in ijs defectus non est culpabilis, cùm de personalibus agatur.
SECVNDVS.

SECVNDVS.

De comitante eum, qui alium occidit.
686
*CAsus ita accidit. Petrus occurrens Io
Casus proponitur,.
anni rogauit eum vt veniret secum rixam gladiatoriam cum Antonio habituro, sed nihil de morte inferenda subijciens. Annuit Ioannes, qui dum pergerent, conatus est eum à rixa amicabiliter dimouere. Quod cùm non fuisset consecutus & occurrisset Antonius, & cum Petrus Ioannem præcederet, eductis gladijs rixam inierunt. Quod cùm animaduertisset Ioannes, accurrit stricto gladio, vt pacem verbo & opere inter eos conciliaret. Et finita quidem rixa, sed percusso lethali vulnere Antonio, quod ipsi Petrus inflixerat ante Ioannis pacificatoris accessum, ex quo & mortuus: quæsitum insuper an Ioannes ex functione illa euaserit irregularis? & responsio cum distinctione processit. Aut enim Petrus rixari decreuerat, etiam nullo comitante; & sic Ioannes ab irregularitate
immunis extitit, etiamsi ex illius præsentia animosior redditus. Licet enim verum sit iuxta Couarrubiam in Clementin. Furiosus par. 2. §. 2. nu. 2. irregularem fieri eum, qui occisori auxilium præbet, aliàs occisuro, sed animosiori eatenus reddito, id intelligendum quando auxilium fuit omnino illicitum, ita vt nihil admisceretur, quod esse medium posset ad impediendam mortem. Quod secus accidit in casu nostro: nam Ioannes & à rixa retrahere conatus est Petrum: & vt rixantem vidit, conatus etiam rixantes ad pacem reuocare. Quòd autem Petrus etiam sine comitatu Ioannis rixam fuisset initurus ex narratione colligitur, & ad maiorem securitatem poterit | circa id interrogari, eius conscientia onerata. Et iuxta Nauarrum in Manuali cap. 27. n. 224. quando amici, cognati, aut famuli alicuius rixantis accurrunt pacem allaturi, & in rixa mors aut mutilatio accidit, non remanent irregulares, licet ex eorum præsentia is, qui rixabatur & mortem intulit, aut mutilauit, animos sumpserit ampliores, & in aduersario fuerint remissiores. In foro ergo conscientiæ non erit Ioannes irregularis, quidquid de externo fuerit, in quo de præsentia in rixa constabit, & ea, quæ ad interiora spectant, non poterunt comprobari.
687
*Si verò Petrus non quæsijsset Anto
Posterior pars.
nium, nisi eum fuisset Ioannes comitatus, mansit hic irregularis: sed irregularitas non est ex homicidio voluntario directè aut mixto: quandoquidem ille sibi persuasit Petrum de nece Antonij non habuisse voluntatem, sed rixa contentum futurum, vnde pacificaturus aduolauit. Neque contra hoc facit Petrum irregularitatem ex homicidio directo contraxisse: stare enim ritè potest vt ex duobus ad mortem alicuius concurrentibus vnus irregularitatem homicidij directi contrahat, alius autem mixti. Vnde circa istam,
Quis possit dispensare.
si fortè illam contraxit Ioannes, poterit dispensatio Commissarij Cruciatæ versari, sicut & P. Prouincialis S. Dominici, virtute priuilegij, de quo nu. 685. sicut & P. Prouincialis S. Francisci, & Episcopi virtute alterius, de quo ibidem: non aliàs ex facultate à Concilio Tridentino concessa, cùm mors prædicta occulta non sit, neque illius caussa. Et in dubio concludit Auctor petendam dispensationem, & in ea forma, quæ fidem faciat in foro exteriori.
688
*Et ad maiorem declarationem præsen
tis puncti notandam esse ait doctrinam Felini in Cap. Sicut dignum, de homicidio n. 6. vbi sic ille: Si Clericus qui multùm dissuasit amico ne committeret homicidium, & videt eum pertinacem, & dum vadit ad maleficium, aßistit, eum semper dissuadendo: Sed tamen dubitans ne succumbat, aßistit armatus, & sequitur mors, erit irregularis. Sic ille allegans Speculatorem, & Hostiensem & statim addit; Omnia ista limita, dum dicitur de præsentia adhibita ad maleficium, vt intelligatur, dummodò ista præsentia sit ex proposito, animo se immiscendi, si oporteret; secus si casualiter ex accidenti, secundùm Ancharranum, recurrendo ad coniecturas, sed quòd in dubio præsumitur casualiter affuisse. Hæc Felinus, sic intelligenda, vt si amicus non tenderet secum, qui occidit minimè ad homicidium tetendisset; sic enim irregularis redditus: sicut etiamsi eius præsentia animosior factus, quamuis sine illa facinus aggressurus. Secus si eo tantùm fine perrexit, vt auxiliaretur sine alterius offensione: hoc enim licitè fieri potuit, & irregularitas huiusmodi sine peccato non contrahitur. Sed
Casus alter.
quid quando non ex consilio, sed casu fortuito contingit rixa inter plures, & vnus occidit, vtrùm omnes sint irregulares? Couarrubias suprà n. 3. Vers. Secundus casus. & n. 2. Vers. Quatenus, & Secundùm ea, quæ dicit in prædicto. n. 2. intelligenda quæ dicit. nu. 3. Vers. citato si vera sunt quæ ibidem dicit. Sic Auctor.
689
*Et de præsenti casu agit ille de Censuris
par. 7. Disput. 6. Sect. 3. dub. 3. Conclus. 1. vbi ab irregularitate liberat, si duæ circumstantiæ occurrant. 1. si is, qui occidit, non reddatur animosior ex præsentia alterius, & tunc contingere credendum est, quando viribus & armis multùm aduersarium superabat. 2. Si associans sit valde amicus, & multò magis si pater, aut frater. Et priorem limitationem colligit ex doctrina P. Henriquez lib. 14. Cap. 14. nu. 2. lit. E. quam & admittunt P. Gibalinus Cap. 4. de Irregularitate. q. 1. Consectario. 10. n. 23. & Leander Disput. 10. Quæst. 63. & ante illos P. Suarez Tomo 5. in 3. Disput. 45. Sect. 3. n. 10. Posteriorem autem non admittit Leander Quæst. 64. admittunt tamen P. Henriquez suprà Cap. 16. n. 1. in fine. Nauarrus Consil. 32. (aliàs 24.) de homicidio. Diana part. 4. Tract. 2. Resolut. 17. ex insinuato fundamento, quòd tales dent operam rei licitæ. Et quidem in
casus propositi specie res videtur clara. Quid enim? deberetne Ioannes Petrum deserere, & vt suo pugnaret periculo incomitatum relinquere, quem minimè de morte inferenda agere iudicabat? Inhumanum profectò videtur, & contra amicitiæ leges, nec sine infamiæ nota id stare posset; cum etiam constet de dissuadenda rixa fuisse solicitum. Quòd verò animosiorem non fecerit occisorem ex eo apparet, quia iste rixam antequàm ille posset accedere est auspicatus, & adeò validè, vt aduersarium lethaliter vulnerauerit; ex quo & apparet fuisse aduersario viribus superiorem. Cui tamen opponi potest, à Petro Ioannem inuitatum vt se comitem eunti ad rixam adhiberet. Ad quid enim inuitatio talis, si animo, viribusque præstabat? Ad quod dici potest, inuitatum quidem Ioannem, vt si quid minùs feliciter accideret, iuuare post rixam posset; vel si in eo Superior euaderet, laudatorem haberet, vel adiutorem in quærendo asylo, possetque domesticos de ijs, quæ acciderunt, admonere, Vide Dianam, Parte 4. Tractat. 2. Resolut. 17.
690
*Addit Auctor requirendum Petrum, &
onere conscientiæ proposito compellendum, vt rei patefaciat veritatem. Sed est medium illud penitus inutile: quia nullus erit, qui fateri velit se comite ad rixam indiguisse, viribus animoque destitutum, vt vulgari opprobrio dignus, quod satis est notum, reputetur. Non ergo illum conscientiæ propositum onus vrgebit, quia potiùs suo debere honori consulere dicet, quàm alterius indemnitati, aut securiori statui, qui sibi aliàs consulere poterit. Et quidem quòd associans contrahat, vel non contrahat irregularitatem non debet ad id, quod in animo alterius latet reuocari, quia Ecclesia de occultis non iudicat, sed vt ex Ancharrano dicebat Felinus nu. 687. recurrendum est ad coniecturas. Neque ex eo quòd reuera occîsor se solo homicidium non perpetrasset sine comite, si id taceat, aliquod iuconueniens sequitur; si enim aliquod, illud certè esset, quòd irregularis Ordines susciperet, aut in iam susceptis ministraret. Atqui hoc non sequitur, nam associans nihil cogitauit de morte, neque si tale aliquid sciret, aut præsumeret, se comitem daret, & ita in eo non peccauit, & fortè nec venialiter: ergo quidquid de intentione sit occisoris, ad socium irregularitatis defectus minimè redundauit, vnde neque inconueniens, quod dicebatur, oboritur, quòd scilicet irregularis se inserat sa|cris, quidquid nonnulli circa hoc scrupulosiùs hæsitarint.
690
*Circa casum autem illum rixantium
plurium occidente vno citat quidem Auctor CouarrubiāCouarrubiam eo modo, quem vidimus, ex quo quid ille sentiat nequit coniectari. Et Couarrubias quidem citato Vers. Secundus casus, sic resolutoriè asserit: Cùm vnus fuerit à pluribus in rixa subito cōtingentecontingente vulneratus, & constet quòd ex tot vulneribus sit lethale, & quis id intulerit: in hac equidem specie tenebitut qui vulnus lethale intulit de homicidio, ceteri de percußione. Textus celebris in l. item Mala &c. tandem hæc est omnium ferè communis opinio: ex qua deducitur quid dicendum sit quoad pœnam irregularitatis: etenim qui tenetur de homicidio, erit irregularis: ceteri verò ab ea erunt immunes: quod potest colligi ex dicto Cap. Significasti, & ex his, quæ inibi traduntur. Sic ille, qui adducto Vers. Quatenus ita scribit: Illud sit constitutißimum, auxilium tunc irregularitatem inducere, quando id fuit caussa proxima delicti committendi, sic sanè, quod delictum eo auxilio, vel ope cessante, nec præstita, nequaquàm foret perpetratum: aut quando quis verè cooperatur delinquenti: quemadmodum apud omnes est in confesso. Idem ergo censerem quoties auxilium faciliorem aut tandem audaciorem efficeret ipsum delinquentem ad criminis executionem: quod probatur ex
Vt non sit sibi contrarius.
dicto Cap. Sicut dignum. §. Qui verò, & §. Clericos, de homicidio. Hæc ibi. Iuxta quæ intelligenda videntur quæ citato Vers. Secundus casus posteà dicta ab ipso: quòd scilicet solus ille, qui lethale Vulnus intulit, irregularis censendus sit: si videlicet ab alijs non adiutus, aut animosior factus: ne scilicet vir tantus sibi post breue adeò spatium contrarius videatur. Et quidem P. Auila dum addidit, Si vera sunt quæ ibidem dicit, id innuisse videtur, quod posteà docuit suprà affirmans & probans omnes irregularitatem contrahere, quia omnes facto ipso, mutuò se iuuant, & debilitant aduersarium: licet enim præmisso consilio non concurrant, tamen ex quo omnes simul ex vna parte oppugnant aduersarium, concurrunt tamquàm vna caussa totalis moralis. Qui & pro se adducit P. Henriquez cit. Cap. 14. n. 2. iunctis ijs, quæ habet n. 3. lit. N. & Emmanuelem Rodericum Cap. 178. Conclus. & tenent insuper Nauarrus in Manuali Cap. 27. n. 224. Vers. Decimò infertur. & Consil. 24. aliàs 32. P. Filliucius Tract. 20. num. 111. P. Suarez Disput. 45. Sect. 3. n. 10. & 11.
691
*Et sententiam Couarrubiæ, quæ vide
tur moraliter vix practicabilis ob rationem adductam, quia plures rixantes per modum vnius caussæ moralis inuadunt, vt nequeat reipsa discerni an alij ob aliorum associationem nihil audaciores sint redditi, cùm id videatur naturaliter consequens, vt animosiores reddat corrixantium associatio: Nihilominùs Leander possibilem re
Leander.
putat Disput. 10. Quæst. 62. dum ita scribit: Dicendum Primò, si in casu aßignato omnes concurrerunt ad percutiendum vel occidendum, non per modum vnius, nec sese mutuò iuuantes, sed quodam subitaneo impetu singuli inuolarunt, sine alia maiori morali coniunctione, quàm si seorsùm illum fuissent aggreßi, tunc non erit irregularis nisi ille, qui vulnus lethale intulit. At verò si ita rixa &c. Sed verò distinctio alia videtur adhibenda; aut enim aggredientes impetum in vnum fecerunt, cui est lethale vulnus inflictum. Si hoc ita, non videtur inuerosimilis modus dicendi prædictus. Si autem contra plures rixati, tunc moraliter certum est alios ex associatione animosiores redditos; quia cùm nec Hercules contra duos, nullus in plures impetum fecisse credendus est, nisi socios esset auxiliatores proximos habiturus. Licet autem nonnulli sint, de quibus id possit, duce experientia, præsumi, id quidem infrequens, & qualis quisque sit in casus contingentia patebit: Cùm & accidere possit vt valentior ille vulneris lethalis caussa non fuerit, tunc siquidem vti omnino certum haberi debet omnes irregularitatem contraxisse.
TERTIVS.

TERTIVS.

De occidente caussa defensionis cum specialibus circumstantijs.
692
*IAcobus vt iniuriosa verba in ipsum à
Casus propositus.
Martino prolata adhuc puero, domum, in qua erat ingressus illum capillorum vellicatione & alapis cœpit diuexare: cùm egressus querulis vocibus prouocatus Franciscus Martino nescio quibus titulis beneuolenter adstrictus, stricto gladio conatus est Iacobum grauiter vulnerare, quem ille ibi nesciebat assistere, sicut & quemcumque alium, qui Martini caussam posset aut vellet propriam ducere, & vti talis assumere defensionem. Gladio ergo èex vagina educto, dum se conatur defendere, Franciscum interemit. Et circa irregularitatem mota quæstio, ad quam dictum Primò, si terminos incul
patæ defensionis Martinus non est transgressus, irregularitatem neutiquam incurrisse, non solùm ob vitandam mortem, sed etiam mutilationem. Ex Clement. 1. de homicidio. Vbi Cardinalis, & Couarrubias in eamdem. par. 3. q. 4. Licet enim opinionem Nauarri velimus amplecti in Manuali
Cap. 27. n. 238. & D. Antonini. par. 3. tt. 5. adulterum, quem maritus cum vxore inuenit, vultque illum occidere, si maritum occidat, irregularem manere, eo quòd adulterium ex se huiusmodi satis sit obnoxium periculo: in præsenti casu id locum non habet; quandoquidem quod à Iacobo erga Martinum puerum factum an aliquis intus esset, qui eum defenderet, nesciento, tale non fuit, vt periculum adeò graue posset suspicari.
693
*Secundò dictum quòd si Iacobus fugere
potuit absque periculo, se in aliquo cubiculo abscondere, aut clamoribus aliquos aduocare, qui rixantes tranquillarent, & sic necem vitare, nec tamen fecit, mansit irregularis. Nam licet ad vitandum peccatum non sit necessarium fugere, si præsertim persona nobilis sit; est tamen ad vitandam irregularitatem, vt ait Panormitanus in Cap. Olim, de restit. spoliat. Glossa in Clement. 1. de homicidio. Vers. Non valens. Couarrubias suprà n. 4. Quod etiam dicendum si in defensione excessit. Cum animaduertendo tamen circa hoc discrimine, videlicet, quòd si vitare mortem prędictisprædictis modis potuit, nec fecit, irregularitas fuit ex defectu perfectæ lenitatis: Si tamen in defen|sione commisit excessum, irregularitas extitit ex homicidio voluntario, non directè, nec in se, sed caussa defensionis. Ex Concilio Tridentino Seßion. 14. Cap. 7. de Reformat. quod optimè Nauarrus expendit Cap. 27. n. 239.
694
*Tertiò, quia materia ista valde est deli
cata, & de excessu in defensione facilis potest esse suspicio, & in dubio se debet quis irregularem reputare, ex Cap. Ad audientiam de homicidio, nisi de non possibili euitatione mortis adsit certitudo; debet peti dispensatio, præsertim propter vitandum scandalum, quod oriri poterat, eo quòd casus valde in Regno fuerit publicus, quam Commissarius Cruciatæ impendere poterit, etiam si irregularitas fuerit ex defectu perfectæ lenitatis, vt Caietanus docet. 2. 2. q. 64. arti. 8. in fine. & in Summa tt. Irregularitas. Couarrubias suprà part. 2. §. 3. circa finem. Nauarrus in vltima impreßione Manualis Cap. 27. nu. 240. Sic Auctor.
695
*Et circa priorem assertionem nulla est
Circa priorem Assertionem.
difficultas; sic enim sentiunt Theologi omnes & Iuristæ, quidquid nonnulli ex antiquioribus leui fundamento protulerint, videndi cum prioribus apud Leandrum Disput. 12. Quæst. 1. & Iura quidem ita sunt aperta, vt dogma hoc certissimum debeat æstimari. Vnum illud ex Concilio
Concilium Trident.
Tridentino cit. Cap. 7. videtur obstare, sic enim ibi: Si verò homicidium non ex proposito, sed casu, vel vim vi repellendo vt quis se à morte defenderet, fuisse commissum narretur, quam ob caussam etiam ad Sacrorum Ordinum, & Altaris ministerium, & Beneficia quæcumque ac dignitates, iure quodammodo dispensatio debeatur &c. Sed certè obstare nequit, quia vt ex Declaratione S. Congregationis constat, Concilium de illa est accipiendum defensione, in qua est commissus excessus. Sic die 1. Septemb. 1588. apud D. Barbosam in Collectaneis. Vbi quod Concilium loquatur de eo, qui fuisset in aliqua culpa, & ideò indigeret dispensatione.
696
*Videtur autem iuxta dicta ab Auctore,
circa dispensationem num. præced. aliter Concilium exponendum, vt scilicet procedat regulariter loquendo, quia materia ista valde est delicata, & de excessu facilis oriri suspicio possit, cùm aliàs sine peccato incurri irregularitas possit, iuxta dicta ab eodem vt n. 693. Iuxta hæc ergo statuere Concilium potuit, vt qui se defendens occideret inuasorem, irregularis haberetur, non quidem id definiens, sed iuxta receptam Theologorum doctrinam: vt scilicet qui irregulares ob defensionem reputantur, ad Episcopum dispensationem obtenturi recurrant. Congregatio autem casum quidem possibilem agnoscit, sed rarum, in quo scilicet de non commisso excessu habeatur certitudo.
697
*Non videtur autem quomodò stare illud
queat cum doctrina præfata de incursione irregularitatis absque peccato, pro quo citatur Couarrubias in Clement. 1. par. 3. q. 4. cùm tamen Relectio illa duas tantùm habeat partes, & neque in prima, neque in 2. Tale aliquid habeatur. Et in Secunda quidem §. 4. Vers. Ad eamdem partem Felinum adducit asserentem sine peccato
Couarrub.
posse in priuata persona irregularitatem reperiri, vbi sermo est de magistro discipulum percutiente, quem tamen improbat ita scribens: At si nullam habuerit in excessu culpam, nequaquàm tenebitur de homicidio casuali inde secuto: quod Doctores omnes videntur in dist. Cap. Presbyterum (de homicidio) adnotare, etiam quoad irregularitatem: quidquid Felinus ibi contrarium probare conetur. Sic ille. Qui & nu. 9. Vers. Ex his ita ait: Ex his ipse infero homicidium à persona priuata commissum nusquàm imputari ad irregularitatem, nisi habeat aliquam peccati malitiam & culpam. Nam qui omninò excusatur à peccato homicidij priuati, etiam excusabitur à pœna irregularitatis prouenientis ex homicidio priuato. Hæc magnus ille Magister, quidquid Felinus dixerit ab eo adductus, & quidquid insuper Glossa & Panormitanus ab Auctore citati: in cuius Assertis id non videmus quomodò possit ritè componi, vt homicidium stare sine peccato queat, & alioqui incurratur irregularitas; cùm aliàs defensio, eo quòd sit inculpata, sine incursione irregularitatis possibilis asseratur. Et citata quidem Glossa sic habet ad verba textus: Non valens. Inangulatus
erat, (vulgo Arrinconado) vel sic arctatus, quod fugere non poterat, nec se iuuare clamore, vel aliter. Si de hoc dubitatur, in foro contentioso non crederetur sibi: sed si per circumstantias apparentes oporteret hoc iudicari, in foro pœnitentiali crederetur hoc asserenti. eod. tt. Cap. Significasti. 2. De desponsat. Cap. Tua. Sic Glossa. Vbi quidem id, quod de irregularitate sine peccato dicebatur, non reperitur assertum: si enim cùm posset fugere &c. id non fecit occisor, culpabilis in foro externo reputatur, & ideò non ei creditur, nisi verosimiles suffragentur coniecturæ, vnde illis stantibus venit excusandus non solùm à culpa, sed ab illius pœna, irregularitate scilicet, de qua agebatur. Et ita in foro pœnitentiæ credendum ei dicitur, vbi solùm de peccatis agitur, aut confitendis,
aut excusandis, si à Confessario circa illa quæstio moueatur, sciente occidisse illum, & de occisione se neutiquam accusante. Neque ex citatis Decretalibus quidquam potest contrarium inferri. In Capite enim Significasti, illud tantùm
habetur, quod possit instituto deseruire, scilicet posse & debere credi ei circa illa, de quibus non accusatur, aut denuntiatur ab aliquo: id quod est in Sacramento Pœnitentiæ verissimum. In Cap. Tua, vix est quod commodi esse alicuius
Cap. Tua de desponsat.
queat, nisi quòd creditur dicenti se non habere propositum Matrimonium contrahendi, quando id potest aliquo modo comprobari. Et ex dictis non solùm quod ad priorem Assertionem spectat, à Nobis traditum, sed etiam quod ad sequentes, si in ordine ad Tertiam addamus, non solùm Commissarium Cruciatæ, sed etiam Patres Prouinciales S. Dominici posse illam impartiri. Addidit etiam Auctor P. Prouincialem S. Francisci vt vidimus num. 687. pro quo speciale Indultum non vidi: sed fortè ratione communicationis priuilegiorum assertum: qua ratione idem dici potuit de alijs Prælatis Ordinum Mendicantium illam pariter habentium, sicut & omnes ferè aliæ habent Religiones, & ampliorem nulla, quam Iesv Societas: id circa Festa obseruando, quod dictum à Nobis Tomo 2. Thesauri Tit. 12. nu. 139. & seqq.
QVARTVS.

QVARTVS.

Circa Abortum, sine voluntate concurrendi ad ipsum, licet concursus extiterit aliqualis.
698
*REs sic accidit. Femina quædam vxo
Casus species.
rata absente marito concepit ex alio, & cùm iam bimestris esset fetus, & aduentantem maritum timeret, consulta obstetrice amasij interuentu, & ad illam aliquoties adducta, poculum iterato ebibit, ex quo est abortus subsecutus. Amasius autem minimè cupiebat illam abortire; immò fetum in lucem edi perplacebat. Qui ad Sacros Ordines promoueri cùm vellet, an quod est dictum obstare posset, perquisiuit, admonens rem fuisse & esse tunc temporis secretam. Pro quo dictum.
Primò, supposita doctrina Glossæ dist. 5. in
Assertio 1. affirmatiua.
principio communiter recepta, iuxta quam fetus virilis animatur die quadragesimo à conceptu, femineus autem octuagesimo; si constare potuit, eum, de quo agitur non fuisse virilem, illum, de quo est quæstio, non fuisse irregularem ex Cap. Aliquantò 32. q. 2. Cap. Sicut de homicidio: & constat, quia cùm non esset homo, qui ex corpore & anima constat, homicidium esse non potuit. Si autem certum fuerit fuisse virilem, irregularitatem contraxisse, & etiam si dubium fuerit an virilis, an femineus extiterit. Et dato quòd constet fuisse femineum, dubium autem an imprægnatio ante octuagesimum diem acciderit, etiam fuisse irregularem, iuxta Syluestrum Verb. Homicidium 1. n. 2. Nauarrum Cap. 27. n. 222. Couarrubiam in Clement. 1. de homicidio par. 2. §. 3. n. 1. Vers. Hinc est omnino. Et iuxta communem regulam, quòd in dubio se debet quisque irregularem reputare. Cap. Ad audientiam de homicidio.
699
*Secundò in eo interuenisse homicidium
voluntarium, & non tantùm casuale, quod mixtum compellatur, quia concursus extitit ad rem ex se satis ad abortum ordinatam, quandoquidem femina vterum gerens ad obstetricem est aliquoties adducta pro remedio abortus, ad quem præcesserat postulatio. Et quidem quæ poculum confecit & tradidit, voluntarium homicidium proculdubio commisit: ergo à fortiori adulter: quandoquidem actus magis attribuitur mandanti, quam exequenti. Cap. Litteris de re
NeNeque obstare secretum.
scriptis. Neque obstat quod de secreto dicitur: nam licet Alfonsus de Castro lib. 2. de lege pœnali asserat, quando illegitimitas est occulta, non esse opus dispensatione: Communis tamen sententia est in conscientiæ foro tantam esse dispensationis necessitatem pro occultis irregularitatibus, quàm pro manifestis: vt ait Corduba in Summa q. 41. & probat Couarrubias suprà n. 4. & colligitur apertè ex Consilio Trident. Seßione 24. Cap. 7. de Reformat. Vbi facultatem Episcopis confert ad dispensandum in irregularitatibus, quęquæ occulto â delicto proueniunt.
700
*Ad id autem quod de seruandæ prolis de
siderio dicebatur, occurritur ex eo quòd sufficit media habuisse satis superq;superque efficacia vt mors eius sequeretur iuxta doctrinam Nauarri supra n. 240. & Couarrubiæ suprà nu. 1. in principio qui aiunt eum, qui aliquid exequitur, ex quo per se mors
Aut aliud medium adhibendum.
sequitur, esse homicidam. Quod verò etiam dici potuit, feminam dictam alio vsuram medio ad abortiendum, si illud, pro quo concursus adulteri interuenit, non fuisset adhibitum, sat friuolum est, aliàs neque famulus, qui ex mandato domini aliquem occidit, irregularis esset, quia famulus alius homicidium ex eodem mandato peregisset: & idem est de carnifice, ac alijs concursum ad executionem capitalis supplicij adhibentibus. Et licet in consiliante locum habere possit effugium dictum, quando sine illo id erat futurum, pro quo consilium adhibetur: in casu tamen præsenti, & alijs similibus, illum habere non potest, cùm reuera sit talis mortis executor.
701
*Neque etiam ignorantia pœnæ allega
Neque ignorantiam pœna.
ri potest: licet enim probabile sit quod quando aliquis ob illam a peccato excusatur, etiam excusetur à pœna eidem imposita vt tradunt Couarrubias in Cap. Alma mater par. 1. §. 6. num. 9. Palacius in 4. dist. 8. Disput. 5. Syluester Verb. Irregularitas nu. 15. §. 5. Si tamen excusari peccatum nequeat, ignorantia pœnæ in Iure latæ non releuat delinquentem: vt tradunt Panormitanus & Felinus in Cap. Anobis de sent. excom. Corduba in Quæstionario q. 25. Vers. Item secundo. & 27. in principio. Et alij, quia pœna ex se inuoluntaria est, vnde vt incurratur, non est necessarium eam fuisse præcognitam, vt sic voluntaria redderetur. In excommunicatione autem specialis est ratio, quia fertur contra contumaces: quod secus accidit in pœna irregularitatis, in qua non attenditur contumacia, quia contra homicidas fertur. Ex quo habemus solum Pontificem, aut eius Nuncium posse in illa dispensare. Et in dispensationis postulatione oportebit addi casum ante editum Sixti V. Motum proprium accidisse, vel antequàm illius notitia in Indijs haberetur. Sic Auctor, de quo etiam Parte 7. de Censuris Disputat. 2. Dub. 1. Conclus. 1.
702
*Et quod attinet ad animationem fetus,
res est prorsus ignota, de qua diuersimodè Auctores sentiunt, qui videri possunt apud Leandrum Disput. 11. Quæst. 6. & 7. & P. Cornelium in 12. Cap. Leuitici v. 5. Vbi & Abulensis Quæst. 21. qui citatam Glossæ sententiam amplexus,
Glossa,.
curiosam exhibet dierum huiusmodi distinctionem versibus illis expressam:
Sex in lacte dies, ter sunt in sanguine terni.
Bis seni carnem, ter seni membra figurant.
Et hoc in masculis, nam in feminis tempora duplicantur. Adducit etiam sententiam D. Augustini in Epistola ad Dionysium, in qua asserit formationem masculini corporis sex supra quadraginta diebus absolui. Vt autem appareat quanta sit circa hoc sensuum, & grauium quidem scriptorum diuersitas, Læuinus Lemnius libro de occultis naturæ miraculis, breui quidem volumine, sed eruditissimo, Cap. 11. affirmat feminæ formationem nunc 35. nunc 40. nunc 45. nunc 50. terminari. Iuxta quem huius formatio potest maris formationem exæquare, quæ 30. 35. 40. & aliquando 45. consummatur. Quis ergo hac | in caussa definitiuam poterit sententiam pronuntiare?
703
*Circa quod Leander Quæst. 6. adducta
ex Hyppocrate eâdem, quæ est Leuini sententia, circa maris formationem, excepto 50. cuius diuersitas ex diuersa caloris conditione procedit, qui quo est maior, minori tempore opus suum perficit, quasi anima seminis ac spirituum seminalium Quæst. sequenti, negat corpus femineum duplicatum tempus requirere, quia id est incredibile, & pro femineo ait quòd minimè animantur eodem tempore, quo animantur masculi, sed quædam sexagesimoquinto die, quædam septuagesimo, quædam septuagesimo quinto, & quædam octogesimo, quia non omnes efformantur ex eodem gradu remissi caloris: ideò enim dicitur fetum masculinum non formari, nec animari eôdem tempore in omnibus, quia attenditur ad maiorem vel minorem caliditatem vel frigiditatem matris: atqui feminæ ex semine frigido concipiuntur: ergo formatio fetus, quæ ex calido semine perficitur, celerior multò erit. Sic ille ex D. Didaco de Narbona in Annalibus an. 1. q. 1. nu. 39. Qui tamen discursus elidi facilè potest: nam iuxta ipsum corpus masculinum formari potest diebus 30. ergo & femineum diebus 54. Patet. Nam ob plures aut pauciores gradus caloris, & frigiditatis dicta contingit inæqualitas: ergo quemadmodùm esse differentia potest in fetu masculino per excessum 14. aut 15. interdum dierum, ita vt 45. sit longius formationis spatium: sic & excessus vsque ad 54. aut 55. pro feminei corporis formatione sufficiet. Consequentia ostenditur, quia longius illud spatium vsque ad 45. dies arguit notabilem caloris defectum, & ita oppositæ qualitatis notabilem admixtionem, quæ pro formatione fetus feminei deseruit: ergo si illi addantur decem gradus, immò & pauciores, sufficiens dispositio pro illa, & ita 54. aut 55. poterit formatio eius absolui. Deinde assignatio illa dierum nimis voluntariè ponitur Sexagesimo quarto: & cur non 85. 6. 7. aut 8. Deinde Septuagesimo. Et quare non 72. 2. & 3. Præterea in Septuagesimo quinto similiter argui potest. Quis hanc quinariam proportionem cælestis nuncius edocuit? Quòd si momenti quidquam illa habet, cur sexagesimus quintus dies assignatus non est, sed 64. Deinde quomodo stat illud, quod pro suppositionis probatione dictus Auctor assumit, dum ait non esse credibile tam longè diuersam masculinęmasculinæ materiæ dispositionem à feminea esse, vt istius efformatio duplicatum tempus necessariò requirat? Quandoquidem octoginta dierum spatium etiam pro illo designat.
704
*Iuxta hæc ergo satis apparet dubia res
Formationis tempus incertum.
ista, quam natura intra secreta illa cubicula peragit, in qua & diuinæ prouidentiæ dispositionem oportet agnoscamus, ad quam est diuersitas sexuum adeò ad propagationem necessaria, referenda. Pro quo Cassiodorus libro de Anima cap. 16. quod est de Templo animæ, id est, de
Corpore, ita scribit: Genitalia vero nostra in magnum ministerium quis dubitet attributa? Vnde, præstante Deo, hominis reparatio fecunda procedit, vnde mortales nesciunt habere defectum, quando personis pereuntibus, genus noscitur seruari posse continuum. Sic ille. Præstante ergo Deo, nec vtcumque, sed singulari prouidentiæ suæ dispositione præstante, sexuum diuersitas temperatur; vt maribus feminæ opportuna proportione respondeant, sitque etiam Religiosa castitas in viris & feminis Deo laudabiliter consecrata: vbi si excedere contingat feminas, id ipsi est, eritque gratissimum, vt quemadmodùm millia millium Angelorum laudes eius modulantur in cælis, ita & in terris sui sint Angelici Chori hymnicinos cælestes æmulantes.
705
*Iam quod ad decisionem spectat, cùm
Quod circa decisionem.
circa formationem fetuum nihil esse possit certum, stare nihilominùs id poterit, quod ab Auctore dictum, si fetus iam formatus deprehendatur, hoc enim animationis validum est argumentum, & ita etiam homicidij. Formatio autem tunc esse dicitur, cùm id habetur, quod in allatis carminibus nu. 702. vltimum indicat hemistichium: Ter seni membra figurant membrorum inquam distinctio, & humana figura, non qualis diebus proximis, de quibus illud aliud: Bis seni carnem. Quòd si dubium circa illud, sententiam Auctoris sequuntur multi, quos adducit & sequitur Leander suprà Quæst. 10. Et Diana Tract. 2. Par. 4. Resolut. 16. admonet ab
illa non recedendum tamquàm probabiliori, vnde oppositam reputat probabilem, quam quidem non contemnendi tuentur Auctores, eo ducti fundamento, quod in Iure nullum pro ea stare videatur. Si enim aliquid maximè in Cap. Ad
audientiam, & in Cap. Significasti de homicidio, in quibus, vt aliàs dictum, homicidio dubio pœna irregularitatis, iuxta receptissimum Doctorum sensum, iniuncta reperitur: quòd tamen non videtur obstare, quia ibi est sermo de occisione certa, eius scilicet, de quo non dubitatur vitam habuisse, & solùm de concursu ad mortem dubitatur, vt in casibus præcedentibus: quod secus accidit, cùm de aborsu agitur, de quo an vixerit nulla est certitudo: Cumque ratio diuersa
sit, & dispositio odiosa, quia pœnalis, ad illum non videtur extendenda. Quod discrimen non magni videtur esse momenti, quandoquidem non minùs in vno casu, quàm in alio dubitatur an quis fuerit caussa mortis, pro quo parùm refert quòd occisus fuerit certò viuens, vel quòd an vixerit dubitetur: quando & ratio à Pontificibus adducta, comprehensiua est, ob generalitatem. Cùm in dubijs partem debeamus eligere tutiorem, vnde non est extensio vltra casum legis, cùm illum comprehendere manifestè comprobetur. Videantur nihilominùs dicta nu. 684. si vlteriùs addamus eum qui lethale vulnus inflixit ei, qui an fuisset iam ab alijs occisus dubitabatur, iuxta receptam de dubio doctrinam, non posse quominùs irregularitatem contraxerit, dubitari, quia discrimen illud de certè viuo, aut dubiè mortuo, nullius est in caussa huiusmodi considerationis: Igitur &c. & hæc pro casu dicto, nam circa alia non est, in quo oporteat immorari.
QVINTVS.

QVINTVS.

De concurrente ad aborsum, sed non adeo proximè vt in casu præcedenti.
706
*PEtrus, ex quo femina maritata conce
perat; petente ipsa, rogauit Antonium vt feminam aliam huiusmodi maleficiorum peritam conduceret, qui & ita fecit, illam in domum prægnantis adducens; nihil tamen de maleficio dicens, cùm ab eo abhorreret, sed suadens vt iret, quia circa certum negotium eius industria quærebatur. Iuit ergo, & aborsus est illius diabolica cooperatione peractus. Et Antonius Ordines sacros recipere cupiens de irregularitate solicitus, & circa id inquirens, de incursa est extra dubitationem instructus, propter concursum adhibitum; sed non homicidij directi, sed indirectè voluntarij, aut mixti: quia concursus fuit remotus, & vt ait Nauarrus in Manuali cap. 17. nu.
240. vt homicidium sit directè voluntarium requiritur vt occidens formalem habeat occidendi voluntatem, vt colligitur ex Concilio Trident. Sess. 14. Cap. 7. de Reformat. ibi: Per insidias, qui sua voluntate homicidium perpetrauerit, saltem requiritur vt id velit, quod adeò est morti proximum, vt vix compati possit illius volitio sine mortis volitione: quod tamen in casu præsenti non accidit, quia aborsus potuit multipliciter impediri. Et ita Nauarrus contra Caietanum
Nauarrus.
asserit volentem aliquid sine homicidij voluntate, non esse homicidij directè voluntarij reum, licet ex illo mors maiori ex parte sequatur. Quod iuxta dicta intelligendum, vt scilicet vix compossibile sit velle illud, & non velle mortem. Pro quo & Couarrubias in Clement. Fu
Couarrub.
riosus par. 2. in principio num. 2. Vers. Interim, vbi adnotat circa eum, qui poculum abortionis dedit, quòd licet dolus absit, nec is actus factus fuerit animo occidendi, & ideò per se directè non possit dici homicidium directè voluntarium, indirectè tamen, & per accidens dicatur ea occisio voluntaria. Iuuat etiam quòd is qui sine animo oceidendi occidit, non punitur pœna homicidæ ordinaria: ergo similiter est circa irregularitatis pœnam procedendum. Sic Auctor. Et omnino verosimiliter, licet fortè non
sit defuturus, qui præfatum à prædicta pœna immunem censeat, eo quòd concursus ille remotus fuerit, vt asseritur, & quia mille vijs, vt dicitur, potuit abortus impediri. Femina siquidem vocata potuit reniti flagitanti, vel aliquid præbere, quod nullum habiturum fuisset effectum. Hac de caussa P. Gabalinus de Irregular.
P. Gibalin.
Cap. 4. q. 2. Consect. 8. vers. Tertio. pag. 183. quem sequitur Leander Disput. 11. Quæst. 17. quemdam ab irregularitate liberum censet, quia non consuluit mulieri, vt abortiret, neque vt caussam connexam cum aborsu suscipiat, quamuis aliquod periculum sit, quod tamen vitari potuit, si ipsa cautè & prudenter se gerat: quare sibi imputet, si sua culpa abortiat (immò si se enecet) non tamen Adulter aut Amasius, à quo inuitata, dicatur propriè & verè fetus homicida ad effectum irregularitatis: cùm reuera illud homicidium non consuluerit, aut proximè caussauerit. Sic illi, vnde in casu nostro improbabilis videtur applicatio, licet is, de quo agitur mortaliter peccauerit, quemadmodùm & ille, de quo Scriptores dicti.
SEXTVS.

SEXTVS.

De occisore, & vouente Religionis ingressum.
707
*PEtrus verbis iniuriosis Ioannem ad ri
Casus narratio.
xam prouocauit, qui educto gladio iniuriantem aggressus, gladium etiam post aggressionem stringentem, ab eo est lethaliter vulneratus, vnde post dies aliquos etiam mortuus. Cùm autem Petrus in superueniente fuisset periculo constitutus vouit se D. Francisci Ordinem ingressurum. Et rogatum quid hic opus facto esset, responsumque.
Primò. Si Petrus iam pendentem mortis caus
sam in iudiciario haberet tribunali, aut esset de accusatione suspectus, eaque ratione fieri Religiosus vellet, id fieri non posse, obstante Sixti V. Constitutione §. Ceterùm, ibi: Criminum reos, vel suspectos existere, ita vt damnati sint, vel ne damnentur formident. Tales quidem ad Professionem Religiosam inhabiles in perpetuum declarantur: pro quo & in Declaratione §. Contra criminosos.
708
*Secundo, si de accusatione per publica
Acta non constet, aut quòd caussa sit iam iudicialiter inchoata, benè poterit dictus Petrus Religionem ingredi, immò & debebit, vt primùm commodè poterit, vt constat ex Declaratione & §. citatis.
Tertio, ingressus ordinari non poterit, si priùs
non sit circa irregularitatem dispensatum, etiamsi in rixa moderamen tutelæ fuerit obseruatum: quia verbis valde iniuriosis Ioannem vt gladium stringeret prouocauit post eum abiens, & gladio linguæ atrociùs insectatus, vt tenet Nauarrus Tomo 2. Consil. lib. 6. tt. de homicidio Consil. 32. & in Manuali Cap. 15. num. 7. in noua editione. Verba enim prædicta satis illi esse potuerunt, vt futuram gladiatoriam rixam sibi probabiliter persuaderet, ex qua mors, aut mutilatio contingere poterat. Censet autem Auctor non esse seruatum moderamen, quia post inceptam rixam recedere potuit Petrus, & se in aliquo domus suæ cubiculo claudere, aut aliter se rixæ subducere,
709
*Quartò, quod ad dispensationem atti
net, si animus occidendi interuenit, homicidium fuit directè voluntarium, in quo solus Pontifex, idque difficile, dispensare potest. Si verò ob solam defensionem fuit, tantùm indirectè voluntariũvoluntarium extitit, vt ait Nauarrus in Manuali cap. 27. n. 240. Neque enim occasio iniuriarum talis fuit, vt ex ea mors ineuitabilis redderetur; quod tamen necessarium est ad homicidiũhomicidium directè voluntarium, debet enim illud intẽdiintendi aut formaliter, aut æquipollenter, vt si non velle se occidere quis diceret, & tamen pectus pugione transfigeret, aut caput | grauiter vulneraret. Quòd si homicidium mixtũmixtum fuit, potest dispensare Commissarius Cruciatæ, iuxta doctrinam Caietani 2. 2. q. 64. ar. 8. Couarrubiæ in Clement. Furiosus p. 2. §. 3. & Nauarri Cap. 27. nu. 640. in noua editione.
710
*Postremò, vbi à Tribunali iustitiæ liber
fuerit, tenetur ad votum adimplendum, cùm primùm opportunè potuerit. Ratio est, quia absolutè non est inhabilis ad Religiosam professionem, sed quando adest talis conditio pendentis caussæ in iudiciariò Tribunali, ita vt ingressus sit ob laicam euitandam potestatem: ergo stante libertate, vrget obligatio. Et confirmatur, quia licet cum Soto teneamus in 4. dict. 27. q. 4. art. 1. contra Doctores alios, quòd si duo cognati intra quartum gradum cum hac conditione Matrimonium contrahant, Si Papa dispenset, hic contractus non habet vim sponsalium de futuro, ideò ita euenit, quia Matrimonium inter tales est absolutè prohibitum: quando tamen Matrimonium non est absolutè prohibitum, sed sub modo aliquo particulari, qui potest sine dispensatione submoueri, sponsalia non prohibentur, vt contingit in ijs, qui claudestinè contrahunt per verba de futuro, vt Doctores communiter tenent, qui post Concilium Tridentinum scripserunt. Vnde etsi duo metu cadente in constantem virum contrahant per verba de futuro, valida sunt sponsalia, iuxta Sotum lib. 8. de iustitia q. 1. art. 6. & plures alios Doctores; cùm tamen si per verba de præsenti contraherent, non esset Matrimonium validum: ergo similiter in nostro casu: siquidem valet argumentum à Matrimonio carnali ad spirituale, iuxta Glossam celebrem in Cap. Bonæ memoriæ el. 2. de election. & pro ea est Cap. Licet de translat. Prælat. Sic qui aliàs.
711
*Et circa Assertionem primam, quod ex
Constitutione Sixti adductum, nullius roboris est, quia illa à Clemente VIII. per Constitutionem aliam die 14. Aprilis 1592. ad iuris communis terminos est reducta, vt communiter Scriptores obseruant, & videri potest apud P. Palaum Tomo 3. Tract. 16. Disp. 1. Puncto 9. nu. 14. & alterius eiusdem Pontificis pro moderatione præfatæ mentionem faciunt P. Suarez Toms 3. de Religione lib. 5. Cap. 8. nu. 21. P. Thomas Sancius in Decalogum lib. 4. Cap. 19. nu. 61. & alij. Quod similiter circa secundam dicendum Assertionem.
712
*Circa Tertiam est non leuis difficultas,
quia stante moderamine tutelæ in ipsa rixa, etiamsi pro illa fuerit occasio præstita præcipitatione verborum, id non videtur obstare, quo minùs probabiliter dici possit non incursam à Petro irregularitatem. Pro quo efferri potest casus à Diana adductus Parte 4. Tract. 2. Resolut. 60. de quo & Nos Tomo 2. Thesauri Tit. 19. nu. 76. eius, qui in bello iniusto occidit aliquem ipsum inuadentem ex necessaria vitæ defensione: cùm tamen ille occasionem præstiterit inuasionis, & satis quidem proximam, nec minùs vrgentem, quàm si verbis præstaretur. Et ita tenet Sayrus de Censuris lib. 6. cap. 17. nu. 18. quod non improbat Diana suprà Resol. 2.
713
*Deinde vt affirmat dictus Pater de Cen
suris Part. 7. Disp. 5. Sect. 3. Dub. 3. Conclus. 1. adulter maritum occidens consortis in adulterio ob propriæ vitæ defensionem, non est irregularis, cùm adeò vrgentem præbeat occasionem. Vbi non videtur satisfacere responsio ab eodem exhibita, scilicet à Petro non fuisse moderamen
Neminem teneri fugere.
tutelæ seruatum, quia recedere potuit, quod in adultero secus euenire supponitur: post inceptam enim rixam terga vertere periculosum negotium esset, cùm vulnerari à tergo posset, & in ipso fugæ initio feriri, & ab insequente, fortè celeriori transfigi. Vbi pro Indijs id peculiare,
nomen militis ferè omnibus esse commune, præsertim solutis hominibus, & huc illucque pro quærendis Indicarum facultatum compendijs concursantibus, quorum plurimi alicubi militarunt, & ad militandum debent esse parati. Milites autem si occidant inuasi, non ligari irregularitate, quia neque in eo peccant, tenent plures, quos adducit & sequitur Leander Disp. 12.
Quæst. 35. iuncta Quæst. 34. Prætereà nullum inuasum teneri fugere quamplurium sententia est, quos referunt & sequuntur citatus Leander Quæst. 37. & P. Fagundez lib. 5. in Decalogum Cap. 7. num. 7. vbi ait hanc sententiam esse æquè probabilem ac oppositam, & probabiliorem, ac omnino tenendam cum duabus limitationibus. Prima vt non teneatur inuasus fugere quando est prope inuadentem, ita vt statim terga vertendo possit occidi. Et huic limitationi ait neminem contradicere. Secunda, de qua nu. 8. & si distet, sit tamen inuasor velocior, & minùs impeditus, ita vt ab inuasore possit occidi, aut grauiter vulnerari, pro qua plures adhuc Doctores adijcit, præter adductos, qui generaliter loquuntur. Et quidem sententia ista videtur in praxi omnium esse Doctorum, qui inter se pugnare comperiuntur. Qui enim obligationem fugiendi statuunt, ita illam moderantur, vt si ex fuga periculum immineat, minimè inuasi fugere teneantur. Vnde P. Fagundez, vt vidimus, affirmare potuit huic limitationi neminem contradicere. Id autem meliùs potuit de Secunda dicere, vt apparet indubitabile: vnde & dicere potuit, Ita fere omnes Doctores supra citati. Vbi non solùm de Doctoribus videtur locutus postremam sententiam amplexis, sed etiam priorem; vt quemadmodum primæ limitationi neminem contradicere pronuntiauerat, ita & postremæ voluerit pariter affirmare. Atqui in praxi regulariter loquendo ita accidit, vt aliqua ex prædictis limitationibus adsit, ita vt fugam nequeat inuasus cum securitate captare: ergo quod ad praxim attinet, sententia ista communi videtur sensu comprobata. Neque recurri potest ad doctrinam illam de incursa irregularite sine peccato, de qua nu. 697. illa enim ibidem sufficienter improbata. Est autem illa quamplurium Doctorum apud Dianam Parte 2. Tract. 15 qui est 1. Miscellaneus Resol. 16. & Par. 4. Tract. 2. Resol. 3. & apud Leandrum Quæst. 34. qui oppositam cum alijs amplectuntur.
714
*Et Diana quidem casum, in quo sumus,
videtur specialius, & proprijs in terminis attigisse, ita enim scribit: Dico igitur eum, qui non potuit vitare occisionem inuadentis iniustè, nisi fugiendo cum dedecore notabili, non esse irregularem, quia tunc non tenetur cum tanto detrimento proprio vitare mortem iniustè inuadentis, nisi quando inuasus dedit caussam grauem inuasioni, vt quando adul|terio, aut verbis contumeliæ incitauit iniuriatum ad inuasionem: Verùm si hæc per accidens consecuta essent, occidentem etiam in boc casu non incurrere irregularitatem docet Filliucius vbi infra (scilicet Tomo 2. Tract. 20. nu. 135.) tunc igitur incurritur irregularitas, quando in tali casu homicidium præuisum est, vel præuideri potuit ab inferente iniuriam. Verùm Cornejo vbi suprà (videlicet 3. p. Tract. 5. de Irregularit. Disp. 4. dub. 1. quæs. 4.) absolutè docet, quòd si aliquis aggressori alapam dedit, aut iniuriosum verbum dixit, aut cum eius vxore inuentus est, in tali casu, si aggressus potest fugere, non potest se licitè defendere occidendo, vnde sibi imputet infamiam fugæ, cùm ipse occasionem dederit: & ideò cogita an opinio Filliucij sit probabilis, nam contra illam præter Cornejo adest etiam Portel in dubijs Regularium verb. Homicidium nu. 32. in fine. vbi citat Suarez de Censuris Disp. 46. Sect. 1. num. 12. Sic ille, qui ex eo quod circa adulterum tradiderat Resol. 2. circa iniuriantem refellendus. Tradiderat siquidem pro sententia negante stare Sotum, & alios decem Doctores à Sayro citatos, quibus ille sex alios addit, & sic concludit: Sed absolutè secundam sententiam negatiuam probabilem esse puto cum Portel in dub. Regul. nu. 32. dummodò vt obseruat Turrianus loco cit (scilicet de Censuris lib. 9. Disp. 65. dub. 2.) homicidium fiat sine peccato, & cum moderamine. Sic ille. Cùm ergo sententia dicta tot pro se patronos, adeoque insignes habeat, circa illius probabilitatem nullus potest rationabiliter dubitare. Cùm etiam illam ingenuè profiteatur, immeritò statim circa illam alijs relinquit cogitandum. Et quandoquidem de illo, qui sic occidit, affirmat, & ei verba iniuriosa proferentem associat, in quo ratio eadem, similiter debet de vtroque fateri: & quidquid minùs consequenter ille. Nos tamen ad probabilitatem fundandam validissimum inde instruere possumus argumentum, & P. Filliucij auctoritatem, eximiam profectò contutari. Non ergo iuxta sententiam dictam is, de quo agitur, dispensatione opus habet, nisi fortè ad cautelam: quòd si quærenda, ea suffragantur, quæ dicta num. 709. & sæpè alibi.
715
*Circa postremam Assertionem cessat
difficultas ex dictis nu. 711. de Sixti Constitutione. In casu autem illo valde verosimilis est decisio cum adiecta doctrina, pro qua P. Suarez Tomo 3. citato cap. 7. vbi probat nu. 19. terminata caussa, & conuicto iuridicè reo, & ad pœnam damnato, ratione dictæ Constitutionis nullum ipsi resultare impedimentum quo minùs possit Religionem ingredi: ex quo & sequitur ad obligationem voti possibilitatem huiusmodi pertinere: debebat enim cùm posset: atqui potest modò: ergo & debet. Quemadmodùm qui detinetur in carcere ab auditione Missæ in diebus festis habetur excusatus; sed si soluatur, & Festum ipso die solutionis sit, ad auditionem sine vlla dubitatione tenetur. Neque hic habet locum sententia aliquorum Doctorum de habente priuilegium pro tempore Interdicti, dum non esse obligatum affirmant. Ibi enim durat priuilegium, & illius ratio: in nostro autem casu penitus extinctus est titulus excusationis, non minùs quàm si priuilegium fuisset reuocatum, propter quod aliqua extitit à communibus legibus aut consuetudinibus excusatio. Doctrinæ illæ circa Matri
monium in confirmationem adductæ probabiles sunt, & pro illis videri potest P. Thomas Sancius lib. 1. de Matrimonio Disp. 15. & 20. vbi de clandestino contractu idem tradit. Et lib. 5. Disp. 5. nu. 13. & 14. vbi opinionem illam de nullitate contractus, Si Pontifex dispenset, probabilem quidem censet, pro qua non paucos Doctores præmiserat, sed contrariam præfert, ex qua resolutio adducta ampliùs roboratur, & habet illa pro se plures ac grauissimos Scriptores, de quibus ille circa tertiam sententiam. Pro quibus hæc satis.
SEPTIMVS.

SEPTIMVS.

De habente conditionalem occidendi voluntatem.
716
*NOminibus Petri & Ioannis proponitur
etiam casus præsens, siue propria fuerint, siue supposita, quod nihil interest. Inter illos ergo rixa fuerat, eo quòd Petrus à Ioanne debitum pecuniæ petierat, à quo fuerat vulneratus. Decreuit ergo illum super debito iterùm conuenire, & renuentem reddere, dubio procul occidere, quod & præstitit Ioannis pectore pugione transfixo, cùm hic respondisset nec se habere, quo solueret, nec velle, sicut neque ab eo ampliùs pro eo importunè vexari. Et circa genus hoc homicidij dubitatum, quia Petrus petiturus debiti solutionem pergens, animo occidendi determinato non ibat, sed potiùs exoptans suas sibi pecunias reddi, & sic homicidium deuitare. Responsum tamen fuisse homicidium directè voluntarium à solo Pontifice dispensabile, quia voluntatem occidendi præmeditatam habuit; quod secus accideret, si inopinata rixâ mors accidisset, tunc enim fuisset casuale, vt tenet Didacus Perez lib. 8. Ordinamenti tt. 13. in Rubrica pag. 246. quem sequitur P. Henriquez lib. 14. de irregular. Cap. 14. nu. 1. Et ille Additionatorem Bernardi Diaz. Neque cum vulnere dicto compati poterat voluntas (vt sic loquamur) occidendi, cuius infligendi voluntas, est æquipollenter voluntas occidendi, vt ait Nauarrus in Manuali Cap. 27. n. 240. & ad effectum perinde se habet ac si esset formalis & expressa. Sic Auctor.
717
*Cuius breuis resolutio probari etiam
breuiter potest ex Concilio Tridentino Seßione 14. Cap. 7. de Reformatione, vbi homicidium indispensabile ab Episcopis vocat illud, quod non ex proposito, sed casu commissum narretur. Atqui præfatum ex proposito est commissum. Si dicas propositum illud non fuisse absolutum, sed conditionale. Contra est, quia conditiones, quæ propositum compatiuntur, non obstant. Vt si quis tendat animo occidendi aliquem, si in tali loco inueniat, secus si non inuenire contingat; tunc manifestum est directè volitum & ex proposito esse homicidium, & non casuale, vt contra positum isti in ordine ad proprios cuiusque effectus. Idem est si velis occidere, sed solum inuentum, non verò si cum Socijs. Si secretò, possit, secus si agnoscendus. Fateor exempla non penitus adæquari, quia in illis voluntas in necem prorsus inclinat; cùm tamen in casu nostro Petrus pecu|nias plus optat suas, & quia eas obtinere nequit, occidit, vnde minùs volitum est homicidium. Vnde & existimare quispiam posset, quòd sicut in rixa casuali, etiamsi quis voluntatem habeat occidendi expressam, homicidium non est Pontifici reseruatum, ob defectum voluntatis, quia tunc repentina extitit prouocatio: ita & in casu præsenti dici possit, in quo voluntas præcipuè in pecunias propendebet, & homicidium occasione negatæ solutionis, & verborum asperitate, perpetratum. Et licet Doctores duo tantùm homicidij agnoscant genera, ex proposito scilicet, & casuale, à quibus scilicet, qui ea perpetrant, vocari possunt homicidæ, & præfatum casuale non sit, vnde conuincitur illud ad primum genus pertinere. Dici tamen ad id potest esse casuale æquiualenter, quia illi æquiualet in defectu voluntatis, iuxta dicta. Sed hoc viderunt alij, ego enim à communi Doctorum sensu nolo in hoc, sicut neque in alijs, in quibus graue subesse possit incommodum, deuiare.
OCTAVVS.

OCTAVVS.

De occidente in rixa non prouocata, sed expectata.
718
*MArcus & Alfonsus admoniti de rixa,
quam Sancius & Nicolaus aduersus eos meditabantur, se ad omnem euentum obarmarunt. Dictum factum, nam aduenere duo præfati, & ex illis in rixa Sancius, alio fugiente, peremptus. Et Marcus quidem iam diu erat, ex quo Religionis ingressum moliebatur. Quæsiuit ergo vnde sibi remedium posset, vt id ritè fieret, aduocare, & responsum sicut suprà nu. 707. iuxta Constitutionem Sixti V. Si verò ea ex parte nihil obstet, finita caussa dispensari posse Episcopum virtute priuilegij S. Pij V. iam dicti, & alterius PP. Dominicanorum, de quo nu. 685. quia homicidium dictum fuit casuale, licet rixa non fuerit opinatè suscitata, & duo præfati armis se ad illam compararint: nam reuera non est mors ex proposito quæsita, sed securæ cōsultumconsultum defensioni, vnde homicidium dici casuale potuit, quatenus in eo non videtur moderamen inculpatæ tutulæ seruatum. Et ex præfata resolutione confirmari potest id, quod nu. præced. dicebamus de homicidio æquiualenter casuali; tale enim videtur hoc, de quo agimus; non enim fortuitò & & insperatò accidit. Si dicas illos admonitos potuisse recedere, & pro vitanda rixa prudens medium adhibere, & eo non ita facto mortem aggressorum virtualiter, iuxta id, quod frequenter euenit, voluisse. Id certè non obstat assertioni: Nam ad summum id probat malè egisse, & nihil vltra, velle siquidem rixam sustinere, & velle etiam occidere sub contingentia illa, non est ex proposito vt Concilium Tridentinum inquit, velle homicidium perpetrare, sed sub incerta alea, quæ in rixis iacitur, in quibus frequentius non videmus homines interire.
719
*Et circa priuilegium SS. Pij adnotat Au
ctor, posse Episcopos virtute illius etiam cum non subditis dispensare, vt ex illius videtur tenore constare, cùm dicatur id præstari posse erga omnes in Indijs commorantes. Verba Bullæ sunt: At cum eisdem omnibus, & singulis, nunc & pro tempore in partibus Indiarum existentibus personis &c. de quo Tomo 2. Thesauri Tit. 19. nu. 72. Licet autem in eo homicidium excipiatur, illud equidem debet intelligi, quod aliàs ad Episcopos non spectat, voluntarium inquam, & non casuale, quod est à Concilio Tridentino concessum, vt sæpiùs dictum, & nuper nu. 717. Quod si dicas.
Quid ergo prædictæ virtute concessionis habetur? Respondeo in primis id haberi, quod ab Auctore præfato obseruatum, posse videlicet Episcopos etiam cum non subditis dispensare. Deinde circa concessionem Concilij esse suas difficultates: neque enim absolutè conceditur potestas dispensandi, sed tantùm quando à Sede Apostolica fuerit commissa, cùm circa homicidium ex proposito denegandam statuatur. Vnde si voluntas occidendi extitit in homicidio casuali, multi negant dispensari ab Episcopo posse, vt videri potest apud D. Barbosam in Collectaneis ad dictum Cap. nu. 11. & de potestate Episcopi Allegat. 39. num. 50. Alij autem potestatem generaliter affirmantes, ad occultum restringunt, vt videri apud eumdem potest nu. 10. Cum tamen virtute priuilegij dispensatio ad publicum possit extendi.
NONVS.

NONVS.

De Religioso narrante capitale crimen à quodam commissum ei, qui delinquentem denuntiauit, contra fidem secreti promissam.
720
*NOn incurrisse irregularitatem sine dif
Resolutio negatiua.
ficultate decisum, morte denuntiati subsecuta, quia in primis reuelatio ex parte Religiosi criminosa non fuit, sed animo petendi consilij à Tabellione rebus in istis perito: sine peccato autem irregularitatis pœna non grauat operantem. Deinde ad incursionem huiusmodi caussam præbuisse remotam non sufficit, vt tradit Glossa Cap. de cetero de homicidio, Et Nauarrus cap. 27. nu. 211. in casu autem præsenti sic accidit. Et quidem caussa remota censetur quando ad mortem non tendit intentio, & ea stante, potest illa non sequi, vt in negotio, de quo agimus: siquidem Religiosi intentio omnino à morte delinquentis fuit aliena, cùm vellet potiùs ipsum liberare. Neque culpandus eo quòd de secreti poterat violatione cauere; quia in dubio nemo præsumendus est malus. Sic Auctor, vbi quod de dubio dicitur, difficultatem habere potest, cùm de graui damno tertij agitur, cuius vita non est exponenda discrimini, sicut neque honor, salus, fortunæ &c. Vnde meliùs potest ad moralem certitudinem recurri, quam Religiosus dictus potuit de fide Tabellionis habere, minimè, si quidquam dubij circa illam occurreret, id quod secretissimum esse volebat crediturus. Et hoc quidem in delinquentis commodum, cum prudenti cautione.
721
*Sed quid si imprudenter & sine vlla ne
cessitate ingesta narratio? Videtur equidem similiter dicendum ob rationem dictam remoti | concursus. Sed est non leuis in eo difficultas: Nam iuxta quamplurium Scriptorum sententiam, quam Sacri Canones non obscurè videntur innuere, ille irregularitatem incurrit, ex cuius actione sequitur mors, etiamsi ab ipso non fuerit intenta aut præuisa, si dabat operam rei illicitæ. Quòd si sententiam pręfatampræfatam non amplectamur, quia eidem multi, & grauissimi aduersentur Auctores; ij tamen vt irregularitas non contrahatur, exigunt vt pro vitando homicidio sit adhibita competens diligentia, vt videri potest apud Dianam Parte 4. Tract. 2. Resol. 20. & 21. Atqui is, de quo agimus, dedit operam rei illicitæ, reuelationi inquam occulti criminis, neque diligentiam adhibuit ne illud denuntiaretur, vnde aut est statim, aut potuit certè denuntiari: ergo secuta morte, irregularitas superuenit. Neque obstare potest reuelationem dicti fuisse occasionem remotam, quia non præcisè ex illa mors accidit, sed denuntiatio interuenit, & multi actus iudiciales. Nam licet ita sit, in hoc negotio valde attenditur origo inquisitionis, & primaria caussa in mortem directè tendens, licet multi sint actus interponendi. Sic Prædicator, qui coràm iudice peccatorem occultum publicè reprehendit, & ob id à iudice captus ad mortem aut mutilationem damnatus est, irregularis ex delicto, extitit, & non tantùm ob defectum lenitatis, vt tradit Bonacina Disp. 7. Quæst. 4. de Irregularitate. Puncto 1. num. 31. citans Vgolinum, quibuscum & Leander Disp. 7. Quæst. 37. & idem videtur dicendum etiamsi iudex non adsit, possit tamen facilè ad eum notitia peruenire, Vbi tamen caussa proxima non est dicta reprehensio, sed quia prima mali labes, & origo apertè culpabilis, & plusquàm venialiter, ideò sic agens pœna præfata mulctatur. Est ergo res non vacans scrupulo: pro quo superando deseruire poterit, si prædictus criminis propalator grauiter in eo non peccauerit, sed inconsideratione, quæ mortalem malitiam non attigerit, sine qua irregularitatem non incurri, quæ ex delicto sit, multorum grauiumque Scriptorum sententia est, pro qua vnus esset sufficiens P. Suarez, ita affirmans Disp. 45. Sect. 9. num. 8. & videri alij possunt apud Dianam citato Resol. 21. & P. Gibalinum de Irregularit. pag. 161. P. Pellizarium Tomo 2. Tract. 7. nu. 239. Leandrum Disp. 16. quæs. 5. qui eosdem sequuntur.
DECIMVS.

DECIMVS.

De Parocho expellente reum seditionis, qui statim captus, & infurcatus.
722
*SIc accidit in Cuscensi ciuitate, & vi
sus est difficilis casus, pro quo dictum.
Primò, quando reus frui priuilegio immunitatis potest, si extrahatur, extrahentem contra iustitiam peccare, non solùm erga Ecclesiam, sed etiam erga reum, ex violatione iustitiæ commutatiuæ, vt affirmat Emmanuel Rodericus in Summa Cap. 155. tt. Immunitas Conclus. 2. Medina in Summa fol. 26. & Ludouicus Lopez in Instructorio Conscientiæ par. 1. Cap. 33. Col. 261.
723
*Secundò suadentem reo, vt ab EcelesiaEcclesia
exeat, & in locum securiorem se conferat, quia Magistratus de illo extrahendo agant, & ita exitu disposito vt prudenter id illi esse commodius iudicetur; non manere irregularem, etiamsi post exitum capiatur, & in furca suspendatur: quia consilium neque ex se, neque ex intentione ad mortem, sed potiùs ad eam vitandam ordinatur.
724
*Tertiò committentem crimen læsæ
Maiestatis humanæ, Ecclesiæ immunitate gaudere, quæ videtur esse communis sententia: Nam Couarrubias lib. 2. variar. Cap. 20. Nauarrus Cap. 25. nu. 19. & 20. Syluester verb. Immunitas 3. & Fr. Emmanuel suprà à commumi regula talem non eximunt delinquentem. Et Iulius Clarus lib. 5. §. Practica criminalis quæst. 30. n. 10. vbi allegat Bossium dicentem in Senatu conclusum talem Ecclesiæ immunitate potiri. Addit tamen se credere id non obseruari, & fundatur in eo quòd laica potestas Clericum læsæ Maiestatis reum punire valet. Sicut ipse ait cit. §. Cap. 33. nu. 26. Vers. Quæro numquid. Sed hoc fundamentum est falsum, quia punitio huiusmodi solùm potest esse licita per viam defensionis, quando nullum aliud remedium suppeteret ad Rempublicam liberandum, neque Clerici captura sufficeret, vt suo Prælato traderetur.
725
*Quartò eum, qui reum immunitate
gaudentem ab Ecclesia expellit, capitali posteà supplicio affectum, irregularem esse ex homicidio iniusto, quia contra iustitiam remedium securitatis abstulit, & in periculo constituit manifesto.
Quintò, Quando reo Ecclesiæ non suffraga
tur immunitas: sed ita est absconditus: vt moraliter certum sit à ministris iustitięiustitiæ non extrahendum, Religiosum, qui illum ad exeundum compelleret, futurum irregularem, non ex eo quòd non defenderit, quia ad defensionem ex iustitia non tenebatur; quod tamen necessarium est vt irregularitas contrahatur, vt tradit Nauarrus cap. 27. nu. 231. P. Henriquez lib. 14. de Irregularit. Cap. 12. nu. 7. in Glossa lit. D. & alij Doctores. Sed quia moraliter cooperatus est ad periculum, in quo est constitutus. Quemadmodùm si ego dicam alicui vt certum in locum tendat sciens in in via ipsum inimicos expectare, secuto homicidio irregularitatem incurro, vt ait Nauarrus cap. 25. nu. 236. Sed si absconditus non sit, etiamsi in aliquam se Religionem receperit, & Religiosi expellant, non remanent irregulares: nam expulsio talis non est medium periculosius, quàm retentio sine absconsione. Cùm enim ei Ecclesia non faueat, facile est à iustitiæ ministris inueniendus, vt supponitur, attentis circumstantijs. Et licet hoc damnum posset absconsione vitari, ad id tamen Religio ex iustitia non tenetur, præsertim cùm ei Ecclesia non faueat. Et dato quòd in eo contra charitatem delinqueretur, ex eo irregularitas non contraheretur. Ex quo infertur idem
Corollarium adnotandum.
dicendum de illo, qui domi suæ absconditum delinquentem haberet; si enim securus ibi esset, & expelleretur, irregularis maneret expellens, etiamsi ad retinendum non teneretur, ob damnum, quod posset ex retentione timere, si delictum esset proditionis. Tunc autem irregularitas tantùm | esset ex defectu lenitatis, sicut in teste in caussa sanguinis ex metu cadente in virum constantem, vt ait P. Henriquez Cap. 11. nu. 4. & Cap. 12. nu. 9. Tabiena verb. Irregularitas 2. §. 22. Armilla verb. eod. nu. 37. & Bernardus Diaz cap. 99. nu. 21. Infertur etiam reum gaudentem fauore Ecclesiæ, si se in Religionem recipiat, & ei
dicatur à Religiosis non posse ipsum domi retineri: si autem velit in Ecclesiam se conferre: per illos licere; sin minùs vt in aliam Religionem se conferat, & sic euntem comprehendi: non ideò Religiosos irregularitatis pœna percelli. Sufficit enim vt Religio ipsi medium securum exhibeat, neque pro securiori est obligatio. Quòdsi in Ecclesiam ire noluit, sibi imputet.
726
*Infertur insuper, quando delinquens,
cui Ecclesia fauet, in aliquam fugit Religionem, & antequàm in aliquo recondatur latibulo, ei dicitur, vt in aliam tendat, quòd & facit per aliam egrediens portam, sine periculo captionis, Religiosos non esse irregulares Primò, quia hoc medium in vsu esse solet ad iustitiæ ministros deludendos existimantes ibi esse, quò ingressus, cùm tamen sit alibi. Secundò, quia talis nondum est absconditus, & satis est eum domi retinere. Tertio, quia ita fieri in Religionibus sine vllo scrupulo consueuit. Sed si delinquens in loco esset securo absconditus, velletque ibi remanere, cogaturque exire cum morali capturæ periculo, irregulares erunt expellentes, quia morali illum exponunt periculo comprehensionis & mortis. Et hoc etiamsi Religioni magnum ob absconsionem damnum immineret. Quamuis tunc irregularitas tantùm esset ex defectu perfectæ lenitatis, vt ait Tabiena suprà in casu simili, cuiusdam Prælati, qui Prætori quærenti reum, minantique se Monasterium, nisi traderetur, vastaturum, iussit claues officinæ dari, in qua latebat, vnde eductus, & gutture fracto suspensus. Et ait Tabiena se circa hoc consultum respondisse talem PręlatumPrælatum irregularitatem contraxisse ex defectu lenitatis.
727
*Tandem ex prædictis decisionem pro
positi casus haberi, scilicet Parochum irregularem remansisse, quandoquidem ex eiectione manifestum periculum imminebat. Et ita factum ab illo ex doctorum consilio ad hoc tantùm deseruire potuisse ne ipsius pœna esset irregularitatis ex homicidio iniusto, non verò ex defectu perfectæ lenitatis, quæ in Eeclesiasticis potest inueniri personis, vt ait Tabiena. Et in hac irregularitate Commissarius S. Cruciatæ potest dispensare, iuxta Caietani doctrinam 2. 2. q. 64. arti. 8. & in Summa. tt. irregularitatis. Armillæ tt. eodem nu. 13. P. Henriquez supra Cap. 17. nu. 3. lit. R. & Nauarri in postrema editione Cap. 27. num. 240. ac Couarrubiæ in Clement. si furiosus. part. 2. §. 3. in fine.

Notantur aliqua circa præcedentem decisionem.

728
*COntinet profectò illa non pauca nota
tu digna. Et quod ad Primum attinet de violata lustitia ab extrahentibus eum, qui Ecclesiæ immunitate potitur, Auctor sententiam est, non quidem omnino certam, sed probabiliorem, secutus, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 1. de Religione lib. 3. Cap. 13. nu. 9. & seqq. vbi maiorem tantùm probabilitatem agnoscens, ita tamen illam probat, vt videatur equidem demonstrare. Pro qua etiam stant communiter Recentiores, antiquiores enim, vt ait P. Suarez vix id comperiuntur attigisse, vt videri potest apud P. Thomam Delbene Tomo 2. de Immunit. Ecclesiast. Cap. 16. Dub. 34. Beneuerum est D. Thomam 2. 2. q. 99. art. 2. ad 3. contrarium videri docuisse, vbi nullam in extrahente, quàm sacrilegij ob violatum locum sacrum, malitiam agnoscit. Pro quo variæ apud Scriptores expositiones occurrunt, vt videri apud citatos potest. Sed Bonacina Tomo 3. Disp. 2. Quæst. 3. Punct. 16. §. 13. nu. 3. sic ait; Responderi potest primò S. Thomam contrariæ opinionis fuisse. Sic ille, qui statim aliāaliam responsionem adhibet de principali contra religionem malitia à S. Doctore tantùm considerata, alia enim, quæ contra iustitiam est, consecutiuè se habet, quam non negasset, vt ait P. Suarez nu. 16.
729
*Quod de crimine lęsælæsæ Maiestatis asser
tum plures vlteriùs patronos habet, cum distinctione loquendo, si enim crimen sit in ipsam personam Principis supremi, secundùm varios modos, quibus peccari contra illam potest, Ecclesiæ immunitate non gaudet, quia illud est in Constitutione Gregorij XIV. euidenter exceptum. Si autem contra statum Principis sit per rebellionem, aut modos alios, ipsis Ecclesia fauet, & de talibus videtur locutus Auctor, cum de illo ageret, qui in tumultu seditionali fuerat deprehensus, & criminaliter implicatus. Et ita tenent Diana plures adducens Parte 1. Tract. 1. Resol. 7. Parte 4. Tract. 1. Resolut. 103. & Parte 6. Tract. 1. Resol. 18. & Thomas Delbene suprà dub. 23. Sect. 5. Quæ sententia in ordine ad praxim vix vtilis esse poterit; cùm enim sint Scriptores, qui contrariam teneant, sitque illa, vt creditur vulgò, Principibus fauorabilis, iuxta illam proculdubio magistratus in casuum contingentia procedent; vnde oportebit Ecclesiasticos magna circa hoc moderatione vti, ne notam aliquam minoris ergo Principes fidelitatis incurrant: licet enim diuina sint humanis præponenda; quando tamen in humanis ita proceditur, vt Christiani non penitus videantur posthaberi respectus, neque sit resistentia profutura, prudenter est maiori in actu exercito potestati cedendum, & vitanda scandala casibus in similibus frequentissima, & Ecclesiasticis indecora.
730
*Et id quod ex Iulio Claro positum ibi
dem de punitione Clerici læsæ Maiestatis Rei, benè ab Auctore reiectum, pro quo & stant complures alij, quos adducit & sequitur Diana Parte 3. Tract. 1. Resol. 30. vbi & se refert ad Resolutionem 19. Par. 1. Tract. 1. vbi nihil habet ad intentum, neque mentionem Declarationis Clementis VIII. qua id se probasse protestatur: quod tamen præstiterat Tract. 2. Resol. 20. multorum accumulatione Doctorum, de quo & Nos Tomo 1. Thesauri Tit. 2. Cap. 11. §. 2. Addit tamen Auctor limitationem illam, vt punitio liceat per viam defensionis in illis extremæ necessitatis an|gustijs, pro qua deseruire possunt ea, quæ congerit citatus Thomas Delbene Cap. 9. Dub. 4. lo
quens in casu, quo Ecclesiastici suis criminibus Reipublicæ molestiam & periculum, ingerant: & ex alio capite remedium neque à Superiori Ecclesiastico, neque à Summo Pontifice obtineri possit, vel quia aures dare renuunt, vel quia periculum est in mora, & ad eos recurrere tempus non permittit. Quia tunc id se habet nòn per modum iurisdictionis & imperij, sed per modum iustæ & necessariæ naturalis defensionis suorum: nam iure naturali dictante licet vim vi repellere, etiam præueniendo, siquidem metuenda & anteuertenda sunt damna, quæ probabiliter venire possunt. Sic ille initio Dubitationis. Et quidem rarissimè videntur talia posse contingere, vt nihil ex hac parte incommodi regulariter loquendo timeri possit.
731
*Iam quod de eiecto ab Ecclesia cum cap
tionis periculo (vt in 4. Assert.) dictum, iuxta id accipiendum est, quod n. 728. discussum. Cùm enim sint, qui in eo solam sacrilegij malitiam agnoscant, & minimè aliam iniustitiæ contra iustitiam commutatiuam, erit quidem probabile eijcientes contra illam non peccare, quia de eijcientibus non est rigidiùs quàm de extrahentibus iudicandum. In horum enim manibus certa & propinqua mors, non sic in illis, vt constat. Probabilius tamen oppositum, vnde & obligatio compensandi damna, quæ est consequens iustitiæ commutatiuæ violationem.
731
*In Assertione. 5. adstruitur ad abscon
dendum delinquentem non esse iustitiæ obligationem, & meritò, quia illa, de qua est sermo, versatur inter datum, & acceptum, quod hic non apparet, & obligatio restitutionis ex eo oritur, ratione scilicet rei acceptæ, aut iniustæ acceptionis: & hoc stante probabiliori sententia, de qua nuper. Licet enim qui ad Ecclesiam confugit ius habeat, vt inde non extrahatur, quia nullus pro eo iurisdictionem habet, & ita cùm extrahit, alienam vsurpat; non ideò sequitur Ecclesiasticos eodem iure ad absconsionem teneri, quia negata absconsione, hoc est peculiari, non procurato latibulo, suum illi ius non tollunt, quia ad illud ipse non habet ius, nullibi enim iura de immunitate loquentia latibulorum meminerunt. Et ratio est, quia vel Rei gaudent immunitate, vel non. Si primum, etiamsi non abscondantur. extrahi nequeunt, neque præsumendum est laicæ iustitiæ administros immunitatem violaturos, vel si reipsa extrahant, capitali sententia damnaturos. Si autem non gaudent, neque ius ad absconsionem habent, cùm neque habeant ad Ecclesiam. Cùm quo tamen verum est, quod ibidem dicitur, si absconditi ac securi sint, & compellantur cum periculo egredi, irregularitatem à compellentibus contrahi, ob periculum verosimile, in quod conijciuntur, quod etiam posteà de eijciente ex priuata domo asseritur.
732
*Sed verò est illud difficile, quod de genere
irregularitatis additur, esse scilicet defectu perfectæ lenitatis & posse sine peccato contrahi. Nam iuxta receptissimam sententiāsententiam soli iustitiæ ministri huiusmodi irregularitatem contrahunt; præter illos autem si qui irregulares sint, non nisi ex delicto contingit, quia est pœna, vt superiùs dictum num. 696. Videtur autem aliunde id stare non posse in casu prædicto de eijcientibus cum securitate absconditum, nec tamen gaudentem Ecclesiæ immunitate, in cuius eiectione cum periculo cadendi in manus laicæ potestatis ministrorum, si ita accidat, & pœna mortis inferatur, irregularitas contrahitur. Atqui illa non alia esse potest, nisi ex defectu lenitatis, quia, vt dictum est nuper, non est obligatio iustitiæ pro talium absconsione, sine qua non stat irregularitas ex delicto. Sed certè id obstare nequit stabilitæ positioni, dicendum siquidem in eiectione tali contra iustitiam peccari, quia eo ipso, quod talis delinquens admissus est, & absconditus, qui absconderunt, ad seruandam fidem custodiæ se videntur obligasse, & conseruandam vitæ securitatem: quam quidem auferunt, & ita iniustitiæ peccato se turpant, dum in eis adimpletur vulgatum illud, quòd turpiùs eijcitur, quàm non admittitur hospes. Sic etiam peccari contra iustitiam erga eum potest, qui ad supplicium ducitur, si non minister iustitiæ aliquid faciat, quo mors acceleretur, iuxta receptas opiniones; quia nullus priuatus habet ius circa accelerationem huiusmodi: vnde & irregularitas non ex defectu lenitatis, sed ex delicto superuenit. Iuxta quod etiam in casu, de quo agimus, philosophandum est: licet enim absconditus non gaudeat fauore Ecclesiæ debito, ius habet tamen ne priuatus quisquam eum morti exponat, & ad illam cooperetur ipsa expositione. In quo maior pro irregularitatis incursione videtur ratio: nam qui ad supplicium ducitur, mortem est certè & breui subiturus: atqui absconditus in loco sacro, longè ab illa consistit, & cum spe vitæ, quam ciectus amittit.
733
*Circa testem in caussa sanguinis ob me
tum cadentem in constantem virum, de quo ibidem, suam sententiam proponit etiam & defendit Auctor de Censuris Parte 7. Disp. 5. Sect. 2. Dub. 12. Conclus. 2. vers. Secundum notabile in fine: quem sequitur Diana Parte 4. Tract. 2. Resol. 32. vbi & alios citat. Sed oppositum tenent Bonacina, Cornejo, Mercerus, P. Præpositus, & P. Gibalinus, quos allegat & sequitur Leander Disp. 7. Quæst. 69. P. Palaus Parte 6. Disp. 6. Puncto 14. §. 3. num. 3. incredibile asserens Ecclesiam tale aliquid voluisse. Pro quo & stat P. Suarez, licet
P. Suarez vt sentiat.
nonnulli contendant illum facere oppositæ sententiæ patronum, & quidem non sine fundamento: siquidem: Disp. 47. Sect. 3. num. 8. ita scribit: At verò in caussa criminali digna morte vel mutilatione, nullo modo potest effugere testis periculum irregularitatis, etiamsi maximè compellatur præcepto, vel comminatione iudicis, quia hæc sunt accidentia & extrinseca, quæ non considerantur in iure, & alioqui actio illa semper participat indecentiam moralis concursus directè & per se ordinati ad sanguinis effusionem. Sic ille, qui tamen concludit: Quòd si ex charitate & iustitia necessarium sit reuelare personam, & inde immineat periculum mortis, tunc seruanda est regula posita, vt id non fiat agendo, vel testificando criminaliter, & seruatis alijs circumstantijs superiùs positis. Hæc magnus Magister, vbi discrimen videtur constituere inter testificantem ex charitate & iustitia, ac inter | eum, qui ex metu cadente in virum constantem, & regulæ ac circumstantiæ, de quibus agit, illæ sunt quæ Sect. præced. ab ipso traditæ, vbi de accusatione aut denuntiatione, ad illas enim se paulò ante retulerat. Et eadem quidem est sententia P. Auilæ suprà, cuius verba adducit Leander Quæst. 68. & quidem licet P. Suarez sic videatur sentire, rationes tamen ab eo adductæ pro testificatione ex charitate & præcepto, ita videntur vniuersaliter procedere, vt ex ijs possit assertio de testificante ex graui metu pariformiter & efficacissimè comprobari.
734
*Dicendum iam de peculiari doctrina
illa circa remissionem Rei ad Ecclesiam, quòd si ea non sit contentus, vt aliò tendat, circa quam videtur esse difficultas, nam Eligius Bassæus Tomo 2. Verb. Immunitas num. 17. ita scribit: Ex quibus colligitur quòd Clerici & Regulares nequeant expellere confugas à domibus gaudentibus immunitate aut à Conuentibus reijciendo ipsos ad Ecclesiam: quia cùm etiam Conuentus & dicta domus gaudeant immunitate habent ius non solùm confugiendi ad Ecclesias, sed etiam ad dictas domos & Conuentus, & ideò non possunt priuari suo iure: quia quod concessum est à Superiore, nequit auferri ab inferiore. Si tamen confugæ in Monasterijs immodestè se gerant, aut in alijs locis immunibus, ita vt turbent quietem, & damnosi sint disciplinæ regulari, possunt expelli, absque eo quòd expellentes incurrant aliquas pœnas: quia immunitas est priuilegium loci, & proinde non debet esse cum damno ipsius, & eorum, ad quos locus pertinet: quia quod conceditur in fauorem, non debet in dispendium retorqueri. Sic ille cum Pasqualigo Decisione 469. & 470. Quod quidem prudenter
Comprobatio notanda.
consideratum est, & non leui fundamento, quia grauissimum prætereà onus esset, si Reus ab Ecclesia non posset exire, in qua & periculum etiam pro gaudentibus eius immunitate subesse potest. Id autem quod num. 731. dicebamus de non extante obligatione absconsionis in latibulis, eo quod non sit credendum gaudentes immunitate ab Ecclesijs extrahendos, aut extractos pœnis sanguinis afficiendos, probat quidem peculiarem illam diligentiam non esse obligatoriam, sed non ad Ecclesias tantummodò incolendas coarctandos; sic enim de eorum satis curatur periculo, & satis experientia notum, etiamsi peculiares latebræ in domibus Religiosis non sint, in illis ita seruari, vt rarò extrahantur. Ex
Quid de alimentis.
eo autem quòd sic cōfugientesconfugientes alimento egeant, non debent, vt tale vitetur grauamen, expelli: charitas enim Christi Religiosos debet ad huiusmodi leuamen vrgere, & eleemosynam illam alijs adijcere, quas solent dilargiri, aut etiam subtrahendo alicui alteri, qui liber cùm sit, faciliùs sibi poterit prouidere. Neque Religiosa clausura adeò est sæculi filijs iucunda, vt credendum sit illos diu intra illam perstituros, vnde alimentorum sumptus non inducent considerabile detrimentum.
735
*Quod autem de immodestè se gerenti
bus dictum, ita accipiendum vt securitati illorum consulatur. Quòd si instet periculum, admonendi priùs, & comminatione eiectionis terrendi, aut etiam in cubiculo aliquo concludendi, & abstinentia ad saniorem mentem reuocandi. Quòd si neque ista sufficiant, ad quæ compellit charitas, eijciendi profectò, quia sic illi renuntiare videntur immunitatis priuilegio, vel eo vti non velle, dum ea, quæ ad retentionem ipsis vt necessaria proponuntur, non curant adimplere. Eijciantur ergo, quia volunt eijci, si non formaliter, in caussa tamen; in qua præuisa eiectio. Neque ex eo quòd tota Religiosa domus gaudeat immunitate, obligantur Religiosi, vt delinquentem in omnibus officinis & cubiculis pro suo ingredi libitu permittant, nisi in casus contingentia, dum scilicet quæritur, & congruum sibi atbitratur asylum: libera siquidem circa hoc permissio, nimis esset Religiosis incommoda, testem actionum suarum ineuitabilem habituris. Habet ergo ad Monasterium confugiens ius ad omnia illius loca, ita vt à nullo retrahi possit, si in illo inueniatur, & vt in casus contingentia, vt diximus, & videtur iuri ac rationi consonum, vt illum possit suæ securitati dedicare. Talis etiam esse locus posset, vt illo meritò negari posset iugressusingressus, qui licet sacer in ordine ad effectum immunitatis, per accidens esset impeditus.
736
*Praxis illa eijciendi per aliam portam
paulò post ingressum eum, cui Ecclesia fauet, eo si procedat intuitu vt confugientis securitati consulatur, toleranda est; quamuis non semper sic videatur accidere, sed ex desiderio Religiosorum onus illud molesti hospitis curantium declinare. Si ergo confugiens exire nolit, tolerandus est, vt suprà dictum, quia locum illum pro sua securitate supremus Religiosorum Prælatus, Pontifex inquam, ipsi designauit. Sin minùs periculo irregularitatis manebunt obnoxij, & de facto incurrent, eiecto pœna sanguinis condemnato. Et Præ
latus quidem ille, de quo Tabiena, illam quidem incurrit, sed non, vt putauit ille, ex defectu lenitatis, sed ex delicto, iuxta supra dicta; neque enim potuit claues tradere, quia minæ illæ numquàm ad effectum solent deduci, neque ad inueniendum delinquentem, destructione Monasterij opus erat, & omnes aperiri portæ possent vsque ad illam, intra quam delinquens, dato autem quòd ad illam deueniretur, & in aperienda ostenderetur difficultas, ac proptereà effringeretur, & extraheretur delinquens, ac capitaliter puniretur, peccatum in eo nullum, & ita neque irregularitatis vmbra. Si verò magnum reuera impenderet exitium, tunc metus esset cadens in constantem virum, & iuxta dicta sufficiens vt irregularitas locum non haberet. Vnde quod dicebatur de incursione irregularitatis, etiamsi Religioni magnum ob absconsionem damnum immineret: incredibile profectò est, cùm reuera Religiosi teneantur illud vitare, humanis & diuinis, ac naturalibus legibus attentis. Vnde currit pede pari quod habet P. Sua
P. Suarez.
rez citata. Sect. 2. nu. 11. vbi ita scribit: Lex Ecclesiæ non prohibet illa, quæ sunt de lege naturali: nec est verisimile quòd Clericus fiat inhabilis ad sacrum ministerium proptereà quòd impleat legem charitatis. Et quidem in casu obligationis præcepti mihi videtur res indubitata, propter rationem factam. Sic ille: quod operanti ex metu dicto generaliter applicandum. Nec de his plura.

Circa defectum natalium Asserta quædam.

737
*EXpositos eum pati, & esse propterea ir
De Expositos.
regulares respondit Auctor, id bene probans. Primò, quia in dubio quis non censetur legitimus l. liberorum. ff. de his, qui notantur infamia, vbi Angelus, Iason, & Alciatus à Couarrubia relati in Clement. 1. de homicidio parte 1. n. 9. in principio. Quæ ratio confirmatur ex eo quòd ex verosimilibus firmatur probatio præsumpta. Cap. Quia verisimile de præsumpt & l. non est verisimile. ff. quòd metus caussa. Non est autem verosimile filium legitimum a parentibus exponi. Cùm enim mulier ex marito concipiens in tota vicinia conceptum reddiderit manifestum, partus tempore prolem disparere, sine peculiari esse nota non posset: neque ratio momenti alicuius potest occurrere, propter quam sic pariens, fetum inclementer exponat. Vnde nullus erit prudenter iudicans, qui ex centum expositis nonaginta illegitimos esse non arbitretur. Secundò, quia licet in ordine ad puritatem sanguinis ad multa requisitam possit & debeat expositus ea præditus reputari, & ita in quolibet Collegio Salmanticensi admitti: secus accidit in ordinibus sacris, respectu quorum debet irregularis censeri, quia in dubio sic agendum disponitur in Cap. Ad audientiam de homicidio. Neque dubium hoc versatur circa ius, in quo sunt, qui secus sentiant, sed circa factum, in quo apertè Canonica dispositio procedit, minimè obstante Cap. Is qui de sent. excom. in 6. in quo statuitur nullam incurri irregularitatem nisi in iure expressam, quod latè exornatur à Couarrubia suprà nu. 3. Poterit tamen Episcopus in ea dispensare, vt præfatus
Circa dispensationem.
Scriptor assignat, & P. Henriquez lib. 11. de Matrim. Cap. 20. §. 2. & etiam ad Beneficium simplex ex Cap. 1. & 2. de filijs Presbyt. in 6. & ita ad Canonicatum, qui tale iuxta communem sententiam reputatur, iuxta Cap. Statutum de rescriptis in 6. vbi Dignitas & Canonicatus vt res diuersæ proponuntur, ex quo colligit Philippus Francus Canonicatum neque esse Dignitatem, neque Personatum, & idem affirmat Felinus in Cap. Pastoralis, de offic. deleg. Immò & poterit dispensare ad Beneficium Curatum, & Dignitatem.
738
*Et est quidem resolutio præfata non mi
nùs verosimilis, quàm verosimile est præfatos esse illegitimos. Est tamen opposita sententia probabilis & secura, vt Auctor ingenuè pronuntiat, quam plures & graues tuentur Doctores apud Couarrubiam suprà, ipso cum alijs repugnante. Et multò plures ex recentioribus apud Leandrum Disp. 3. Quæst. 6. cum eisdem sentiente: pro quo & Bulla Gregorij XIV. affertur: quam tamen non multùm habere momenti ex eo colligi potest, quòd graues & diligentes Scriptores Romæ, aut non longè ab illa scribentes, ex quibus P. Filliucius Vaticanæ Pœnitentiariæ Rector, nihil illa, quo minùs contra sentiant & statuant, moueri videamus. Videndi illi cum alijs apud citatum. Neque in hoc multùm immorandum censeo, stante probabilitate & securitate sententiæ negantis, pro qua & P. Suarez Disp. 50. Sect. 4. num. 4. licet securius censeat vti moderatione à Couarrubia proposita, vt scilicet, si tandem de parentum legitimo coniugio constiterit expositionis nullum expositus patiatur obstaculum. Et quòd si iam bona sit ordinatus fide, pergere in vsu valeat. Et prima quidem ratio ex verisimili
tudine deducta negari nequit quin sit valde vrgens, sed dici potest, relictis alijs dicendi modis non adeò verosimilibus, ea non obstante illis Ecclesiam non aduersari, sed aliquali vti dispensatione. tum ne eorum miseria ex negato fauore accrescat; tum etiam ne alicui reuera legitimo commune beneficium denegetur. Quod autem de dubio dicebatur, minùs vrget: nam doctrina illa de tutiori parte eligenda ad summum habet locum in homicidio, de quo aliàs dictum.
739
*Circa dispensationem, quod ad Cano
nicatum attinet, tenet etiam Nauarrus Tit. de filijs Presbyt. Consil. 4. num. 4. quem sequitur P. Suarez supra Sect. 5. nu. 6. dicens esse receptam sententiam, addens tamen intelligendam, dummodò aliud non obstet ratione specialis institutionis, vel obligationis alicuius Præbendæ seu Canonicatus. Quod est sanè verissimum, & tale aliquid videtur in Canonicis Indicis reperiri, licet etiam Cathedralis Ecclesiæ Canonicatus non sint Dignitates, pro quo Cardinalis Tuschus Tomo 1. lit. C. Conclus. 29. vbi etiamsi habeant annexam Dignitatem, & ex consuetudine possint instituere ad certas Capellas, aut etiam excommunicare & interdicere. Quod & cum alijs tradit D. Barbosa de Canonicis & Dignitatibus Cap. 19. vbi nu. 1. ait secundùm latam significationem Canonicatum Cathedralis posse dici Dignitatem, pro quo adducit iustum Scriptorum Catalogum, vt scilicet ita debeant intelligi, cùm videntur sine limitatione locuti. Videndus etiam num. 5. vbi quòd æquiparantur Dignitatibus ob delegationes, & ideò largè sumpto vocabulo veniunt appellatione Dignitatum. Est ergo magna ex parte quæstio de nomine. Quod autem de dispensatione etiam ad Dignitatem dicitur, immò ad Curatum beneficium, quod plus esse asseritur, & ex quo potestas ad Dignitates proculdubio deducitur iuxta eumdem, sine probatione proponitur: potest autem ex P. Suarez desumi citato n. 4. Sect. 4. vbi de Ordinum receptione loquitur; & ita scribit: Nam licet Episcopus non poßit dispensare cum illegitimis, in hoc tamen casu eius dispen
satio sufficiet: vel quia Prælati auctoritas simul cum opinione probabili sufficit ad pacandam conscientiam, vel quia in similibus dubijs potest Episcopus dispensare: vel certè quia hæc non petitur per modum
P. Suarez,.
propriæ dispensationis, sed solùm per modum cuiusdam approbationis vel liberæ facultatis. Nam quia Episcopus daturus est Ordines vel Dimissorias litteras ad eos recipiendos, & talis conditio personæ posset meritò retardare eius voluntatem, oportet eam illi proponere, vt ea non obstante Episcopus voluntariè approbet personam ad facultatem concedendam; quod regulariter (per errorem irregulariter) facere debet, si alia caussa rationabilis non obstat. Sic ille dispensationibus, de quibus agimus, adaptandum. Et quidem duo illa capita opinionis probabilis, & casus dubij, maximè obseruanda sunt pro | omnimoda securitate, & conscientijs tranquillandis in quacumque materia: vt minimè reseruatum Sedi Apostolicæ credi debeat id, quod sub opinione est, aut sub dubio versatur; & ita accedente Episcopi approbatione, quæ etiam vim dispensationis habeat, securissima conscientia sic operantis maneat. Id autem, quod de Dimissorijs dicitur, circa Beneficia habere etiam locum potest, cùm ad ipsum collatio, aut institutio spectet. Et quidem Patronus admoneri poterit de
Quid de Patrono.
dispensatione, ne, vt à P. Suario dictum, conditio personæ possit meritò retardare eius voluntatem. Vbi & addi potest circa Patronum, quod apud eumdem sequitur: Quod regulariter facere debet. Dispensatum enim non poterit ille regulariter repellere ob expositionis defectum, cùm sit ille sufficienti contra positione sublatus, & de re agatur, in qua Ecclesiasticæ potestati sit à qualibet alia sæculari deferendum.

Circa infectum Maurico sanguine ex parte matris.

740
*ROgauit ille an id ipsi pro receptione
Ordinum obstaret? & responsum, minimè: quia vt ait Nauarrus in Manuali Cap. 27. nu. 205. filij Maurorum, Iudæorum, & Paganorum, quorum parentes ad fidem fuerunt conuersi, licitè ordinari possunt, solùm filios hæreticorum excipiens, qui sua in perfidia pertinaces obierunt, impedimento ex parte patris ad secundam generationem porecto, & ex parte matris vsque ad primam. Et idem habet lib. 1. Consil.
Felinus.
Tit. de tempor. ordinat. Consil. 8. sicut & P. Henriquez lib. 14. Cap. 5. nu. 4. & Felinus Cap. Eam te, de rescriptis hanc regulam generalem statuit, quod infidelitas pręcedenspræcedens etiam propria non obstat illi quoad Ordines & Beneficia, nisi sit hæresis, & Nauarrus lib. 3. Conßl. Tit. de Regularibus Consil. 5. ad. 1. quæst. nu. 5. affirmat hanc Felini regulam esse communiter receptam à Doctoribus. Et Couarrubias Clement. Si furiosus 1. de
Couarrub.
homicidio. par. 1. §. 2. à num. 6. eruditè disputat. Vtrùm Neophytus sit admittendus ad sacros Ordines, & ministerium altaris. Et in Conclus. 1. ait Neophytum dici eum, qui ex secta Iudæorum, Maurorum, aut Paganorum ad Christi fidem fuit paulò ante conuersus, quod & tradit P. Henriquez suprà cap. 4. nu. 7. & idem Couarrubias Conclus. 5. affirmat nec à Beneficijs Ecclesiasticis, nec à Dignitatibus, nec à Sacris Ordinibus prohiberi eum; qui à tempore natiuitatis, ab ipsa quidem infantiæ ætate Christianus, tametsi patrem, auum, aut proauum Iudæum, vel Saracenum habuerit: talis enim non dicitur propriè Neophytus. Neque contra hoc facit id, quod Concilium Tridentinum præcipit Seßion. 23. Cap. 7. de Reformat. vt scilicet Episcopus Ordinandorum genus diligenter inuestigat. Siquidem inuestigatio talis eo debet referri vt sciatur an Ordinandus sit seruæ filius, aut hæretici, vt ait P. Henriquez lib. 10. Cap. 17. nu. 2. in Glossa Lit. G.
741
*Sic cùm respondisset Auctor, ita subdit:
Post consilium datum legi apud Nauarrum lib. 5. Consil. Tit. de Iudæis & Saracenis Cons. 1. declarationem cuiusdam Extrauagantis Pauli IV. præcipientis vt nullus ab hæreticis aut IudęisIudæis descendens ad Ordinem sacrum vsque ad quartam generationem promoueri possit. Quam Extrauagantem Gregorius XIII. confirmauit, & ad descendentes ex Mauris extendit. Quas explanat Nauarrus, & ait, quòd licet stando Iuris rigori intelligendæ sint de descendentibus ab hæreticis, & Iudæis, non condemnatis, sed conuersis. Nihilominùs ex ęquitateæquitate iuris posse dici non habere locum in ijs, qui ab illis descendunt, qui sponte sunt fidem Christianam amplexi. Sed vt ego credo, etiam rigore iuris attento, de his sunt intelligendæ; & his Motibus proprijs tantùm voluisse Pontifices prohibitionem dictam ad quartam generationem extendere, quæ ad secundam ex dispositione iuris se tantùm protendebat per lineam paternam, & ad primam per maternam: quod ex Emmanuelis doctrina deduco cap. 5. Tit. Nouicios conclus. 3. circa finem. Credo etiam dictos Motus proprios non esse in vsu; siquidem P. Henriquez vir ita peritus de illorum praxi nullam facit mentionem in locis citatis. Et Doctor Muñez Decanus & Prouisor mihi edixit illos in praxi non curari: solùm enim fit informatio circa patrem & auum, ac circa matrem eius, qui ordinari intendit, an scilicet fuerint publica sententia damnati, tales enim sunt infames. Et ad hoc impedimentum probandum vnus sufficit testis ante Ordinationem iuxta Nauarrum Consilio 1. citato de Iudæis: sicut sufficit ad impediendum matrimonium. Et idem ait nu. 7. de eligendo, vel electo, scilicet quòd sufficiat semiplena probatio ad non eligendum, plena verò ad eijciendum electum. Sic ille, qui de eodem, dictis insistens Lib. 7. Disp. 4. dub. 3.
742
*Circa quod Lauretus de Franchis Parte
5, Controuersiarum pag. 78. ad 14. quæst. ita scribit: Respondeo quòd sic intelligatur Sacrosanctum Concilij Tridentini Decretum Sess. 23. cap. 7. quo Episcopis iniungitur, vt antequàm ad Sacrorum Ordinum Ministerium accedant, summa diligentia inter alia inquirant ea, quæ ad genus Ordinandorum spectant: non tamen Concilium Catholicum nouum Ordinis impedimentum induxit, sed dumtaxat, quæ antiquo iure statuta erant, seruari ad vnguem præcepit: quod non vulgariter notandum censeo, quia multi circa hoc hallucinantur. Sic vir apprimè doctus & diligens S. Theologiæ, & Iuris vtriusque Doctor, Protonotarius Apostolicus, & Vicarius Generalis Auenionensis, nullam de præfatis Extrauagantibus faciens mentionem, quod opus erat, vbi de genere Ordinandorum agebatur. Quod quidem & in D. Barbosa videre est, qui in
D. Barbosa.
Collectaneis ad citatum Caput idem quod citatus Lauretus tradit, quem & profert, sed præcipuè P. Thomam Sancium, sicut & de potestate Episcopi Allegat. 10. nu. 7. 8. & 37. Cùm autem id, quod plenam declarationem prædicti Capitis spectat: ex eodem P. Thoma potuisset haurire
P. Thom. Sancius.
eo loco, ad quem se ille refert, id ab ipso nescio qualiter prætermissum. Illa ergo cap. 28. nu. 15. lib. 2. in Decalogum, vbi à præfato Scriptore citatur, id habet, quod ex Laureto protulimus pro remouendo nouo impedimento, stante iuris antiqua dispositione de filijs & nepotibus hæreticorum, fautorum, defensorum, receptorum, | vsque ad secundam generationem per viam paternam masculinam, & primam per viam maternam. Vbi & circa seruitutem inquisitionem faciendam addit cum P. Auila; sed intelligendum, quando seruitutis aliquod esset indicium. Addidit insuper ex Motu proprio Sixti V. satis noto circa promouendos nihil haberi, per quod iuri antiquo quidquam derogetur. Sic autem concludit: Alius etiam Motus proprius, qui videtur con
Idem.
trarius, declaratus est Cap. præced. nu. 3. Sic ille, cuius citationem erga seipsum parui D. Barbosa videtur fecisse, aut breuem laborem recognitionis vtilis refugisse.
743
*Citato ergo Cap. 27. nu. 3. ita scribit:
Quòd si opponatur Constitutio Pauli IV. confirmata à Gregorio XIII. prohibens descendentes ex Mauris, Iudæis, aut hæreticis, vsque ad quartam generationem admitti. Quam Constitutionem explicant Nauarrus lib. 5. Consil. in 1. editione Tit. de Iudæis toto Consil. 1. & in 2. Tit. de hæreticis toto Consil. 22. Auila de Censuris Pært. 7. Disp. 4. dub. 3. & dicunt, etsi in rigore iuris hæ Extrauagantes sint intelligendæ in descendentibus ex hæreticis, Iudæis, vel Saracenis, etiam non condemnatis; sed conuersis: posse tamen dici ex iuris æquitate eas non habere locum in descendentibus ex illis, qui sponte propria, nulloque metu coacti, sunt conuersi. Additque Auila se recepisse à quibusdam viris doctis, & in praxi peritis, eas non esse vsu receptas. Sed non est cur ad hæc confugiamus, quia de sola admißione ad Ordinem D. Francisci loquitur, quod ex eius tenore constat, quemadmodùm ad verbum refert ita explicans Manuel qq. regular. to. 1. q. 14 art. 1. & 2. & in Summa tom. 2. cap. 15. num. 3. Atque eo arti. 1. in fine ait eam Extrauagantem esse postea restrictam à Sixto V. vsque ad secundam generationem paternam, & primam maternam, iuxta restrictionem textus in dict. Cap. Statutum. Sic dictus & doctus Pater. Quæ cùm ita sint, non video quomodo Nauarrus Extrauagantes dictas vti generales leges admiserit, licet benigna expositione donatas, Et quidem quod ad Mauros spectat, pro quibus Motus Gregorij
citatus, sic ab eo dispositum asserit Scriptor idem, eo quòd rari eorum vsque ad quartam generationem inueniantur firmi Christiani, sic num. 3. qui & 5. vers. Ad secundam ita scribit: Extrauagantem præfati Pauli magna prouidentia extendit ad descendentes Maurorum, quos, vt arbitror, accepit contumaciùs hærere in Hispania suo Saracismo, quàm Iudæi suo Iudaismo: quod verum profectò est de his, qui aliqua vi, vel metu conuertuntur; non autem de his, qui sua omnino sponte Baptismum suscipiunt, quorum tamen numerus paruus, vt audio, est in Hispania. Hæc ille. Quæ cùm ita sint, videtur ad Pontificiam prouidentiam pertinere, vt damno tali remedium competens afferatur: & ita non tantùm ad Patres Franciscanos dispositionem coarctandam. Et quidem Motus dictos vidisse Nauarrum non videtur posse dubitari, quia iuxta eorum tenorem discurrit, & clausulas adducit, Quod si solùm ad dictos Patres pertinere comperisset, id quidem indicasset, & non vti generalem prohitionem continentes declarasset.
744
*Sed nihilominùs dicendum Nauarrum
de solis Patribus Franciscanis locutum, neque in Extrauagantibus dictis generalem prohibitionem agnouisse. Nam ex parte ipsorum illi sunt dubia aliqua proposita, sicut & Reuerendissimo P. Generali, de quibus Fr. Emmanuel citato Art. 4. ab ipso enim P. Generali fuerat dicta constitutio impetrata, cùm esset Commissarius in Romana Curia pro sua Religione. Et Constitutione quidem ad verbum exhibita Arti. 1. vt diximus, statim Art. 2. inquirit Auctor, quinam sint illi, qui præfata in Constitutione comprehenduntur, cuius difficultatis decisionem à sententia Nauarri auspicatur, apertè indicans generalem non esse quæstionem, vnde & Nauarrus ad Dubia illa respondet, quæ Rmo. fuerant proposita Generali. Pro quo & facit eum de electione Guardianorum agere, impedienda scilicet, aut annullanda, iuxta dicta ab Auctore n. 741. Cùm ergo Nauarrum ita Constitutionem intellexisse adeò videatur compertum; potuit P. Thomas Sancius ita eius resolutionem accipere, vt reuera ab eodem emanauit, & non vti generalem, minùs idoneam, & minimè aptam intento reputare. Quod quidem in Auctore nostro nescio quomodo componendum, qui & Constitutionem in Emmanuele perlegit, & in Nauarro illam eamdem esse, de qua agebat, non deprehendit, & ita generaliter est locutus. Sed cum præfati omnes quoad rem ipsam conueniant, & extensionem negent, quod ad alia præfata spectat, officere nequit, quæ tamen non omitti oportuit ad exactum doctrinæ cursum, semper profuturum. Quod verò de remedio pro Maurorum perfidia prouidendum dicebatur, conuenientiam quidem ostendit, sed non pro omnibus, quæ conuenientia occurrunt, semper sunt peculiaria statuta condenda, ne eorum multiplicitas obruat potiùs, quàm leuet, vt docuit experientia & Deo quidem altè prouidente, Maurorum ex Hispania propulsione id est obtentum, quod multorum sacrorum Diplomatum editione neutiquàm posset obtineri.
IVDEX.

IVDEX.

Circa praxim Iudicum Criminalium, vbi & de Ecclesiæ immunitate.
745
*EXtrahitur ex Ecclesia Reus, quem Iu
dex extrahens suo ex capite caussam versans & aliorum, ad quos non spectat cognitio talis, iudicat non gaudere immunitate. De capitali sententia agitur, & Ecclesiastico iudice, quod sui est numeris peragente, res per viam violentiæ ad Regiam defertur Audientiam, ac iudicante illa pro illata vi, supplicium capitale breui executioni mandatur. Venitur ad cessationem à diuinis, quando nihil profuit Interdictum: sed Ecclesiasticus pecuniariæ mulctæ interminatione terretur, & penitus desistens Ecclesiæ cum festiuis cymbalorum clamoribus aperiuntur. Videtur ergo modus vulgò plausibilis inuentus ad Ecclesiæ immunitatem potioribus in caussis deludendam. Et sic agentes viri docti sunt, & seriò Christiani (alij enim serò esse tales soliti) qui in eo vtrique se Maiestati præstare obsequium arbitrantur. Sed certè ego non video quomodo obsequium tale esse possit rationabile, quale in omnibus optabat & exposcebat Apo|stolus, cùm dicebat: Rationæbile obsequium vestrum Rom. 12. v. 2. Nihil ergo praxi inualescen
Rom. 12. v. 2
te ipsa declaratio Iudicis Ecclesiastici prodest pro fauore Ecclesiæ erga Reum, ad quem spectare firma Doctorum sententia est, penitus Iuri conformi & celebri Constitutione roborata Gregorij XIV. quæ incipit; Cùm aliàs nonnulli, 9. Kalen. Iunij 1591. cuius omnes, qui de immunitate agũtagunt post editionem eius meminerunt. Criminales enim Iudices se contrariam, & quam putant similiorem vero, sequi sententiāsententiam affirmant, & ita vim facere Ecclesiasticum, quod reuera ita esse Regiorum Auditorum confirmat auctoritas, atque ita Reo pœna capitalis infertur.
746
*Videtur ergo totum hoc grauissimum,
Maius robur ex declaratione.
& irreparabilibus damnis obnoxium negotium, in arbitrium criminalium Iudicum reuocari, qui cùm in Bernardo Diaz, Bouadilla, Monterrezo, vt Iulium Clarum, Farinacium & alios faciam missos maioris abollæ, qui & missi frequenter à pluribus fiunt, insinuationem aliquam palato suo blandientem inuenerint, illa contra Ecclesiasticas poterunt se obarmare sententias, & sic tanto consilio, prouidentia, & auctoritate pro immunitate stabilitas leges irritas & inanes reddere, quod quàm sit à Republica Christiana, & per excellentiam Catholica, alienum, quiuis sanè sapiens poterit iudicare. Bullæ Cœnæ 16. Canon sic procedit contra eos. Qui post ipsorum Ordina
Canon Bullæ Cœnæ.
riorum, vel etiam ab eis delogatorum sententias, & decreta, aut alias fori Ecclesiastici iudicium eludentes, ad Cancellarias, & alias Curias sæculares recurrunt, & ab illis prohibitiones & mandata etiam pœnalia, Ordinarijs, aut Delegatis prædictis decerni, & contra illos exequi procurant; eos quoque qui hæc decernunt, & exequuntur, seu dant consilium, patrocinium, & fauorem in eisdem. Sic Apostolica Maiestas & auctoritas, cuius apertam mentem, quotquot illustrant Interpretes, nihil profectò exhibent, quod possit cum praxi dicta componi, iuxta quam sententia iudicis Ecclesiastici per recursum ad CācellariasCancellarias & Curias sæculares eluditur & eliditur prohibitionibus & mādatismandatis pœnalibus impetratis. Quid enim sit eludere rectè exponit Bona
cina Tomo 3, Disp. 1. Quæst. 17. Puncto 1. nu. 26. itascribens: Tertiò dubium est quid sit eludere, seu quisnam dicatur eludens iudicium fori Ecclesiastici: Respondeo illum dici eludentem, qui non habita ratione iudicij Ecclesiastici ad Curias sæculares confugit in præiudicium potestatis & iurisdictionis, quam Iudex Ecclesiasticus contra confugientem exercuit, vel exercere debebat. Ex quo sequitur eum, qui post sententiam, seu ordinationem, prouisionem, vel præceptum ab Ecclesiastico Iudice pronuntiatum, ad seculares Iudices recurrit, affici excommunicatione huius Canonis, quia hic dicitur eludere iudicium fori Ecclesiastici ad tribunal laicorum recurrendo. Sic ille, & alij. Adeò autem est perspicua Ecclesiæ mens in Censura prædicta, vt Cardinalis Toletus lib. 1. Cap. 28. cùm illam suo pleno tenore posuisset, sic subdat: In hac nihil occurrit annotandum. Quod & P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disp. 21. Sect. 2. nu. 94. reipsa præstitit, nulla, quæ deberet enodari, difficultate proposita.
747
*Ad quęquæ dicet fortè quispiam in præfato
Canone sic præmitti: Nec non qui Archiepiscopos, Episcopos, aliosque Superiores & inferiores Prælatos & omnes alios quoscumque Iudices Ecclesiasticos Ordinarios quomodolibet hac de caussa directè vel indirectè, carcerando, vel molestando eorum agentes, procuratores, familiares, consanguineos, & affines impediunt, quo minùs sua iurisdictione Ecclesiasticæ contra quoscumque vtantur, secundùm quòd Canones & Sacræ Constitutiones Ecclesiasticæ, Decreta Conciliorum & præsertim Tridentini statuunt. Atqui quando Iudices dicti solùm iuxta opiniones probabiles procedunt, non vtuntur iurisdictione Ecclesiastica, de qua per Sacros Canones, Decreta Conciliorum, ac præsertim Tridentini statuunt, cùm res dubiæ sint, & quæ possunt cum fundamento negari: iuxta id quod est de opinionum conditione satis nota. Sed hoc nullum
considerabile conuincitur habere momentum: Nam licet ita sit, quod assumitur, vt multoties ea, de quibus agitur, sub opinione sint, non est tamen sub opinione posse Iudicem Ecclesiasticum præcipere ne ad executionem sententiæ sanguinis procedatur, donec per sententiam constet ita esse, quod à Iudice laicali contenditur, quandoquidem id est Apostolicæ Sedis auctoritate fundatum, Sic enim Gregorius in citata CōstitutioneConstitutione: Volumus, dictaque auctoritate decernimus, & declaramus, vt Curia sæcularis, eiusque Iudices & officiales, ab Ecclesijs, Monasterijs, locisque sacris prædictis, laicum aliquem, vt præfertur delinquentem, in nullo ex casibus supradictis, sine expressa licentia Episcopi, vel eius officialis, & cum interuentu personæ Ecclesiasticæ ab eo auctoritatem habentes, ad quos solos, & non alios Episcopis inferiores, etiamsi alij Ordinarij sint, aut nullius Diœcesis, aut Conseruatores ab hac Sede specialiter vel generaliter deputati, prædictam licentiam dandi facultas pertineat. Et inferius. QuodQuodque delinquentes laici prædicti, postquàm, vt præfertur, ab Ecclesijs locisve extracti & cepti fuerint, ad carceres Curiæ Ecclesiasticæ reponi, & inibi sub tuto & firmo carcere, ac opportuna custodia data, illis, si opus fuerit, per Curiam sæcularem detineri debeant, nec inde extrahi, Curiæque sæculari prædictæ cōsignariconsignari, nec tradi poßint, nisi cognito priùs per Episcopum, seu ab eo deputatum, an ipsi verè crimina superiùs expressa commiserint: tunctuncque demum de mandato Episcopi per Iudicem Ecclesiasticum Curiæ sæculari, quacumquacumque appellatione postposita consignentur. Sic Pontifex, adeò perspicuè, vt nullum reliquerit dubitandi locum, nec clarior esse lux meridiana queat. Licet ergo pro Iudicibus laicis probabilis esse sententia queat, minimè possunt EcclesiasticāEcclesiasticam cognitionem declinare, quandoquidem etiāetiam stante certa minimè priuilegiati criminis cognitione, sua debet Ecclesiasticis Iudicibus prærogatiua à Sede Apostolica cōcessaconcessa reseruari.
748
*Et quidem non defuerũtdefuerunt, qui oppositum
in vsu esse tradiderint; sic etenim affirmat Iulius Clarus lib. 5. q. 36. §. fin. n. 20. pro quo & esse videtur P. Suarez Tomo 1. de Relig. lib. 3. de locis sacris Cap. 11. n. 4. vbi ita scribit: De criminalibus caußis regula generalis est propter nullũnullum crimen posse Reum ab Ecclesia violenter extrahi, nisi tātùmtantum in casibus in Iure exceptis, vel æquiualenti consuetudine. HęcHæc ille: iuxta quæ, licet locum in speciali non indicet, affirmat Diana Par. 1. Tra. 1. resol. 14. illum affirmatiuāaffirmatiuam
P. Suarez.
sententiam probabiliter docuisse. Et posset etiam citare illum cap. 13. in principio, vbi sic ait: Circa hoc in primis statuendũstatuendum est in casibus à Iure exceptis nul|lum esse peccatum extrahere per vim confugientem ad Ecclesiam absque vlla facultate Pastorum Ecclesiæ Patet, quia tunc non agitur contra immunitatem. Item, Ius ipsum dat talem facultatem. Sic ille. Couarrubiam & alios adducens. Sed verò cùm Constitutionis Gregorij mentionem faciat nullam, eam non videtur perlegisse, & opus dictum ante illam editam elaboratum, licet post editionem fuerit publicam in lucem emissum. Vnde in prædicto Cæp. 11. cùm de criminibus exceptis agat, solùm ea profert, quæ in Iure Communi proponuntur; & prætereà non omnia refert, quæ præfata in Constitutione continentur, vt adeunti constabit. Quod quidem à Diana animaduerti oportuit, ne sententiam adeò absurdam tanto Doctori, tempora non distinguens, imputaret. Neque circa hoc posse allegari consuetudinem ex Constitutione alia habetur Vrbani VIII. die 5. Iunij 1641. in qua omnem abrogat consuetudinem contra Ecclesiæ immunitatem.
749
*Et quamuis in criminibus exceptis id
posset admitti, quod P. Suarez vidimus tradidisse; quando tamen de illis ob circumstantias incidentes dubitatur, talis cognitio ad Iudicem spectat Ecclesiasticum, vt cum alijs ostendunt Diana suprà Resol. 1. vbi de noua forma inducta, & abrogatis consuetudinibus neruosè disputat, & ita præsentem etiam partem dubio procul amplectitur, pro qua & Parte 4. Tractatu 1. Resol. 49. & Parte 6. Resolut. 30. Et Eligius Bassæus Tomo 2. verb. Immunitas Ecclesiarum nu. 19. & citata quidem Resol. 49. admonet Diana de hoc hodie non esse dubitandum. Vnde qui contrarium deprehenduntur tradidisse, ante Constitutionem Gregorij scripserunt, aut Constitutionem vt par erat non attendisse censendum, præsertim legum forensium professores. Cùm ergo in dubio ad Ecclesiasticum Iudicem cognitio dicta pertinet, vbi sub opinione res versatur, idem pariter dicendum, quia & opinio genus dubij est, vnde nullus ea stante se scire potest affirmare. Et tunc quidem Ecclesiasticum Iudicem stare pro Reo debere ex citatis verbis Constitutionis Gregorij deducitur, cùm statuat ad hoc vt Reus sit tradendus Curiæ sæculari criminis debere cognitionem præcedere: Nisi cognito priùs per Episcopum an ipsi
verè crimina superiùs expressa commiserint. Vbi cognitio quidem requiritur, quæ reuera talis sit. Quod iuxta Bonacinam, P. Sancium, Dianam, & Farinacium rectè probat Bassæus suprà n. 20. v. 2.
750
*Vbi audiendus P. Sancius lib. 6. Consilior.
P. Thom. Sancius.
moral. Dub. 11. vbi post Gamæ sententiam adductam sic loquitur: At dicendum est requiri plenam probationem, quia in dubio melior est poßidentis conditio: cùm ergo hic delinquens sit in posseßione immunitatis Ecclesiæ, ea spoliari non debet in dubio. Secundo quia Gama ibi in fine (scilicet 1. p. Decis. 281.) dicit priorem sententiam esse dubiam, quia in alio simili, nempe in fœdere de remißione delinquentium, qui certa delicta fecerint, inter Reges Castellæ & Portugalliæ sæpè vidit iudicatum non faciendam esse, nisi constet de delicto per veras probationes. Et tenet in terminis Auendaño lib. 1. de exquirend. mandat. Regijs Cap. 22. nu. 9. & numeris præced. affert multa similia ad hoc comprobandum &c. & Granatæ anno 1594. sic per sententiam Vicarij pronuntiatum est. Sic ille. Vbi pro maiori positionis nostræ firmitate notandum id non iuxta Constitutionem Gregorij procedere, sed iuxta Ius commune: neque enim apud illum, sicut neque apud citatum ab ipso, Scriptorem inclytum, & ex primarijs Hispaniæ Iuris consultis, ipsius mentio vlla, quia sicut de P. Suario dictum, ante illam editam lucubrarunt. Et ita P. Sancius neque in antecedentibus Capitibus, neque subsequentibus, aliter locutus, quàm P. Suarez, scilicet iuxta Ius commune exceptiones statuens, aliquibus non memoratis, de quibus in Constitutione, & adiectis alijs, quæ in illa prætermissæ. Quid ergo post illam dixissent, qui ita sine illius magistra luce locuti. Et quidem alienum a pietate Ecclesiæ videretur, si Reum per solas coniecturas, & præsumptiones, de quibus apud Bassæum, solùm probabilem assensum elicere volentis Curiæ sæculari consignandum imperaret. Neque laici Iudices si filij Ecclesiæ sunt, vt reuera se tales profitentur, alio debent spiritu duci, zelo properantes immodico, & non secundum scientiam, vt Apostolus loquitur Rom. 10. v. 2.
751
*Et quidem illius verba, quia præsenti
sunt instituto percommoda, non prætermittenda, sic enim ibi: Testimonium perhibeo illis, quòd æmulationem Dei habent, sed non secundùm scientiam: Ignorantes enim iustitiam Dei, & suam quærentes statuere, iustitiæ Dei non sunt subiecti. Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti. Vbi quidem cum Iudæis negotium erat Paulo pro Mosaica lege certantibus; sed sunt, vt dixi, verba instituto præsenti percommoda, iustitia secundùm propriam eius & communem significationem accepta. Habent siquidem multi Christiani Iudices Dei æmulationem, dum enormia scelera non impunita manere contendunt, & cum Dauid in matutino interficere omnes peccatores terræ Psal. 100. v. 10. in matutino inquam, id est, ma
turè, celeriter, antequam mala radicarentur, vt explicat Cardinalis Bellarminus. Sed non secundùm scientiam, dum se scientia legum pollere præsumunt, & eam iustissimis Ecclesiæ legibus præferendam arbitrantur. Quæ quidem mera ignorantia est, dum erratur in fine, qui esse debet Christus, eius inquam per Ecclesiæ indefectibile organum communicata doctrina: ideò enim finis dicitur iuxta D. Augustinum Sententia 106. quia ad eum fidelium tendere debet intentio, & iuxta ipsius cælestia dictamina iustitiæ veritas regulari. Numquàm ergo Christiani iudices magis iusti, quàm cùm Ecclesiæ subiecti, quia nunquam à vera iustitia longius quàm cùm detrectant subiectionem. Subijci enim iustitiæ Dei, est verum iustitiæ consequi characterem. Iustitiæ Dei non sunt subiecti: ergo nec iusti, quantumuis suam velint iustitiam statuere, Ecclesiæ iustitiam facto ipso suæ non æquandam reputantes.
752
*Posthæc autem pœnam pecuniariam im
Circa pœnam pecuniariam.
ponere, est iniustitiæ iniustitiam addidisse. Pœnæ siquidem impositio iurisdictionem arguit, nec quamcumque sed maiorem, quàm sit ea, quæ ad solam spectat directionem, vnde paucioribus illa conceditur alteri adnexa, qui dicuntur habere merum & mixtum imperium. Pro quo Thomas
Thomas Delbene.
Delbene Tomo 2. Cap. 39. Sect. 2. & Diana Parte 1. Tract. 2. Resolut. 26. meritò sic locutus: | & miror equidem quomodo Bouadilla, & alij sint ita faciles ad condemnandos Clericos in bonis & pecunia, quasi dicta bona non habeant priuilegium, quod habet Clerici persona: & tamen Canones statuunt, vt exempta persona Clerici, non poßint in rebus molestari Cap. Vnico de Cleric. coniug. nu. 5. qui reddit rationem, ne per vnam viam concedatur, quod per aliam denegatur. Sic ille alios statim referens, qui ijs in casibus loquuntur, in quibus Clericus constat manifestè deliquisse. Quid ergo dicere in casu præsenti, & similibus, vbi delictum nullum, sed immunitatis Ecclesiasticæ honesta, & coràm Deo & hominibus laudabilis, & digna præmio defensio? Credo equidem, nec varia fides, etiam illos, quos Scriptor citatus vti aduersantes refert, minimè se aduersos præstituros.
753
*Posset autem casus accidere, in quo Ec
clesiastici Iudices aliquid possent de immunitatis ordinario iure remittere. Si videlicet vir primarius, & magnæ æstimationis in Republica, cùm communi dolore fuisset occisus, omnium ciuium animis in vindictam concitatis, quam à Magistratibus nobilis etiam exigit parentela. In quo si longæ trahantur moræ, & occasione Interdicti, & euntium ac redeuntium Notariorum, in dubium videatur reuocari, non leuia possunt turbamenta timeri. Neque enim insolitum est vt hac in parte dissimulationi aliqualis sit locus etiam ab ijs, qui res Ecclesiasticas pro dignitate pertractant. Vnde Diana citata Resol. 49. Par. 4. ita
Diana.
scribit: Hodie Iudices in casibus contingentibus non ad aliam consuetudinem, nisi ad Bullam Gregorij XIV. recurrere debent: alioquin Censuras minimè effugient. Nec facit quod quandoque Episcopi & Pontifices dictis consuetudinibus non contradicunt: nam asserit Pacianus de Probationib. lib. 1. Cap. 29. nu. 87. Laudensis Decision. Picen. 36. nu. 265. p. 1. Farinacius in Append. Cap. 1. nu. 15. illos non consentire, sed simulare ad maiora mala vitanda. Vide Cap. Iam dudum de Præbend. & suprà Resol. 1. Sic ille, videndus equidem citata Resol. 1. vbi plura. Et P. Suarez lib. 4. contra Regem Angliæ cap. 32.
P. Suarez.
nu. 11. vbi sic concludit: & ideò non consentiunt, sed permittunt. Quod quidem non ita accipiendum est, vt in casibus dictis cessare penitus Ecclesia debeat, in quo etiam suum & scandalum posset suboriri, sed vt aliquid sententiæ Iudicum deferatur, non nimis in aggrauandis Censuris & pœnis alijs insistendo.
754
*Cùm autem consensus Prælatorum in
dictis casibus deficiat, iuxta dicta, & sola dissimulatione caussæ transigantur. Videtur equidem sine dubio dicendum Iudices laicos eas pœnas incurrere, quæ in Iure communi, & præfata Gregorij Constitutione contra violatores immunitatis latæ continentur. Et ita de tolerantia consuetudinum loquentes tenent nuper adducti, aut videntur tamquàm certum supponere, cùm Pontificius deficiat manifestè consensus. Quod & in easu & casibus, de quibus sumus locuti, dicendum eadem fundamenta conuincunt. Nihilominùs Gabriel Pereira de manu Regia par. 2. cap. 24. nu. 32. asserit idem operari tolerantiam Pontificis, ac dispensationem. Quod quidem Diana verum esse ait de tolerantia approbatiua, sed non de permissiua. Et bene id quidem. Sed quandonam dispiciemus an tolerantia sit approbatiua, quando verò permissiua? Cùm enim hic de immunitate Ecclesiæ sit sermo, discrimen adhibitum, eidem est materiæ consequenter adaptandum. Cùm tamen alias circa illam solummodò tolerantiam permissiuam admittere videatur, vt constat ex verbis Peregrini, & P. Suarij ab eodem adductis. De quo & egerat Parte 1. Tract. 2. Resol. 5. vbi adductis Doctoribus alijs, & quidem grauissimis, qui idem, quod citatus Pereira tradunt, ijs non penitus contradicit, sed admittit quando tolerantia approbatiua est, & addit cum Maldero huiusmodi approbationem, quæ & consensum Pontificis indicet, colligenda ex rationibus & coniecturis. Sic autem concludit: Sed quia res est multùm dubia & periculosa, videant
Diana.
Principes, & ministri laicalis iurisdictionis, quid faciant. Sic ille, pro quo & Resolut. sequenti. Sed verò stante consuetudine, vix erit locus condemnandi eos, qui iuxta illam processerint, quia semper pro illius defensione coniecturæ & rationes inuenientur. Et quidem permissio eatenus adstruitur, quatenus ratione illius maiora damna curantur euitari. Atqui vnum ex damnis, & satis quidem graue est, incursio in pœnas violantium immunitatem, post grauia peccata, supra quæ cadunt, & ad statum animæ pertinet, cui non erit facile remedium adhibere. Licet enim dici possit absolutionem non esse reseruatam, vt docent plures apud Bassæum suprà in fine. Cùm tamen Iudices verum propositum emendationis non habeant, siquidem ita sunt dispositi, vt quoties similis casus occurrerit, similiter sint & ipsi facturi, verè absolui nequeunt, & ita peccata, & peccatorum consequentia grauamina, pondus sanè grauissimum, continuata oppressione portabunt.
755
*Et Doctores quidem plures de consue
tudine tolerata loquentes pro Pontificio consensu conijciendo nullam prætereà exigunt coniecturam, vt videri potest in P. Lessio lib. 2. de Iust. cap. 33. nu. 39. P. Vasquez Opusculo de Resolutione cap. 6. §. 1. nu. 33. & alijs. Licet autem in consuetudinibus specialem hoc habeat difficultatem, quia quotannis in Bulla Cœnæ abrogantur, & magnam actuum multiplicationem importent; in peculiaribus autem casibus alia videtur esse ratio, quia neque contra illos Canones Bullæ procedunt, neque continuationem habent, & ita posset non inuerosimiliter prorsus dici benignitatem erga illos Sedis Apostolicæ propendere. Quod enim hic & nunc à Prælatis fit, non aliter agitur, nisi quatenus mentem Pontificum aliam non esse interpretantur. Ex quo & fit vt Iudices laicos non compellant ad petendam absolutionem, neque ipsi de illa current. Ergo quia & credunt sic etiam velle Pontifices: nam Epikeia, quæ circa leges generaliter permittitur, circa immunitatem etiam non videtur cur non debeat admitti; nisi in ijs casibus in quibus Pontifices satis suam mentem declararunt, vt in infligenda pœna sanguinis gaudenti Ecclesiæ immunitate, præsertim si sit in sacris constitutus. Et in casibus huiusmodi non est necessarium vt euidentes sint coniecturæ; satis enim est vt sint non leuiter verosimiles, hac enim ratione sunt consuetudines introductæ, si vide|licet casus non sint ex ijs, qui frequenter contingunt, sed illius instar, quem initio huius disquisitionis expressimus. Et praxim quidem dictam, si Regia sit auctoritate munita, & termini in ea constituti seruentur, non est animus penitus condemnare. Scio tamen Philippum Quartum Regem nostrum, si quis alius inter Progenitores, Religiosissimum, circa obseruantiam Ecclesiasticæ immunitatis, pio conscientiæ impellente dictamine rescripsisse. Pro quibus hæc satis, & vtinam satis.
Loading...