De Ecclesia Matrice, & alijs præter Regulares.

83
*DEcreti tenorem vidimus nu. 77. vbi de
Quæ fundamenta pro illa.
Parochiali, Regulari, & Abbatiali Ecclesia sermo, quæ solet esse Collegiata, de Cathedrali autem mentio nulla, vnde videri potest minimè comprehensa. Et hac fortassè de caussa in Codice impresso Limæ nouorum Festorum sic positum.
27. Februarij Limæ tantùm S. Iuliani Mart. non Pontif. dup.
9. Septembris. Limæ tantùm S. Adriani Mart. non Pontif. dup.
Et id quidem quia in Metropolitana Ecclesia duorum prædictorum Martyrum Reliquiæ insignes asseruantur. Sicque visum dicitur Illustrissimo Archiepiscopo DD. Petro de Villagomez ante triennium ferè vita functo, & cùm sanctis, vt par est credere iam regnanti, vt ex insignibus eius virtutibus ducta notitia compellit. Quomodo autem negatiuæ illi vniuersali, & non alibi fiat satis, nondum accepi: potest tamen ita exponi, vt non alibi, nisi in expressis Ecclesijs Festum celebrari queat, Parochiali, inquam, Regulari, aut Abbatiali. Itaque cùm dicitur; Eo quòd in loco adsit Ecclesia Parochialis, Regularis, vel Abbatialis, aut aliqua Reliquia, sensus sit, vt locus non dicat distinctum aliquid, in quo Reliquia sit, sed Ecclesias ipsas, & sic Reliquia in illis existens indicetur, & tandem concludatur vt vidimus, & non alibi, sic enim congruus apparet sensus, vt non alibi, nisi in Ecclesijs dictis Festum celebrari queat.
84
*Et huic sententiæ non penitus videtur ad
P. Quintanad. vt faueat.
uersari P. Quintanadueñas citato Singulari 28. n. 1. ait enim cùm in Matrice Cathedrali vel Metropolitana est Reliquia insignis magis consonum videri S. Rituum Congregationis Decreto, vt solùm Canonici & alij Clerici Matrici adscripti, vel Capellaniam habentes in Capellis, seu Ecclesijs ipsi Matrici immediatè subiectis celebrent & recitent de Sancto, cuius Reliquia insignis habetur, sic enim celebrant vbi asseruatur insignis Reliquia, & non alibi, vt ait S. Congregatio. Sic S. Ecclesia Toletana de S. Sotero intra Matricem tantùm sub ritu Duplici celebrat ob eius corpus in ea seruatum, & extra eam fit de illo vt in Kalendario. Compostellana etiam & aliæ de alijs Sanctis, quorum Reliquijs gaudent, ita celebrant. Ita cum sentiat, & loquatur, dixi non penitus aduersari; cùm enim tantùm dicat magis consonum videri, non obscurè indicat oppositum etiam videri consonum, sed non ita vt illud, sed minùs, vt respondeat magis. Quod quidem non videtur
Et etiam aduersetur.
consonum eiusdem absolutæ, & penitus negatiuæ resolutioni, quam Singulari antecedenti præmiserat nu. 2. & seqq. vbi pro eo plures Declarationes S. Rituum Congregationis adduxerat, & prædictarum Metropolitanarum vsum, quem & amplexæ aliæ. Neque alio fundamento, quàm auctoritate supra memorati Decreti, eo quòd in illo sic videatur expressum. Vsum tamen contrarium Ecclesiæ MetropolitanęMetropolitanæ Hispalensis vigere | affirmat nu. 4. secus in Collegiatis Rationi autem, quæ ex vsu tali instrui posset, occurrit Singul. 28. nu. 2. dicens id stare ratione receptæ per longissimum tempus consuetudinis, quæ ad totam Diœcesim aliquando extenditur, ex eo quòd Ecclesiæ omnes vnius Diœcesis sunt veluti de gremio Matricis, & ita debent vnum eumdemque in psallendo tenere modum, iuxta Cap. De ijs Dist. 13.
85
*P. Pasqualigus de Sacrificio Missæ Quæst.
261. num. 8. penitus negatiuè resoluit, quia S. Congregationis Decretum taxatiuè disponit, & concedit solùm pro illa Ecclesia, in qua conseruatur Reliquia insignis: vtitur enim dictione Tantùm. Addit tamen posse celebrare omnes, qui sunt addicti celebrationi diuinorum Officiorum in Ecclesia Cathedrali aut Matrice: quod verum esse ait, etiamsi non esset quis addictus Ecclesiæ, nisi tamquàm Capellanus quoad celebrationem Missæ, quod videlicet teneatur in tali Ecclesia celebrare, sine vllo respectu ad Chorum. Vbi dubitari potest an Capellania in talibus debeat esse Beneficium per collationem, aut institutionem Canonicam: an verò sufficiat Capellania communiter dicta, quando scilicet Clericus ad dicendum Missam in tali Ecclesia tenetur, titulo laicali, quia nullum in eo Episcopi intercessit officium pro illius fundatione. Et de hoc non locuti videntur Auctores; nisi titulus alius accedat communis pluribus, qui eo die, quo Festum ratione ReliquięReliquiæ insignis in Cathedrali celebratur, possunt in eadem similiter celebrare, & quia Officium & Missa sibi consonare expedit, illud poterit de Festo huiusmodi recitare iuxta ea quæ habet P. Quintanad. citato Tract. 7. Singul. 7. nu. 9.
86
*P. Guyetus in Heortologia Lib. 1. Cap. 1.
Quæst. 9. & Cap. 2. Quæst. 5. prorsus negat, qui posteriori loco obseruat in Decreto præfato numeratam non fuisse Ecclesiam Cathedralem cum alijs, quia iurisdictionem habet, ratione cuius Festa suæ Dedicationis, sicut & Patroni seu, Titularis, aliaque eiusmodi fieri debent per totam ciuitatem & Diœcesim, prout censuit sæpiùs ipsamet Rituum Congregatio, quam iurisdictionem non habent aliæ Ecclesiæ, saltem ordinariè. Quod verò Festa quęquæ ad Reliquias pertinent non debeant eodem iure censeri, explicat citata Quæst. 9. ex eo quòd circa hoc se habeat vt Ecclesia particularis, quia Reliquia non spectat ad illam vt Cathedralis est, sed vt hæc numero est Ecclesia. Hinc est (ait) quòd in multis Calendarijs proprijs Diœcesum frequenter habetur hæc clausula (in Ecclesia Cathedrali tantum.) Errant ergo qui nullo discrimine adhibito, quæcumque Festa in Calendario Diœcesis, seu Ecclesiæ primariæ proprio descripta legerint, ea sibi protinus celebrare fas putant, compendiorum vtique magis, quàm cultus Sanctorum indagatores ac scrutatores soliciti, Sic ille, cuius doctrina in eo, quod de Cathedrali Ecclesia tradit, quatenus respectu Reliquiarum particularis censenda est, explicari & roborari ex eo potest, quòd Reliquiæ omnibus Ecclesijs possunt esse communes, & in eo Cathedralis à multis excedi, vt in Metropolitana hac nostra videre est, in qua duorum illorum Sanctorum Reliquiæ habentur: de alijs, cùm in Sanctuario D. Pauli illæ asseruentur, quas vidimus Sectione 1. & in Ecclesia D. Augustini plures etiam & valdè notabiles extant, propter quas Festum omnium Sanctorum illis est RR. Patribus celeberrimum, sicut & Nostris, vt alios omittam.
87
*Gauantus, qui circa ea, quæ ad diuinum
Officium spectant, solet esse solertissimus indagator, circa quæstionem præsentem non videtur suam satis mentem aperuisse Parte 1. Thesauri Sect. 3. Cap. 3. dolet multiplicatione Festorum feriale obrui officium mentione inducta Ecclesiarum, de quibus Decretum, & deinde gratulatur de sublato, Deo dante, abusu, per Decretum præfatum, quod ad litteram exhibet. Et posteà de Reliquia insigni agit, referens se ad ea, quæ Parte 1. Tit. 11. circa finem dixerat, nullibi quidquam, quod præsenti seruire possit intento, prolocutus. Sectionem autem 2. Cap. 2. num. 26. eos omnes refutans titulos qui insufficientes sunt vt fieri alicuius Sancti Officium possit, duo hæc profert: Nec eo, quia conformare se debent Ecclesiæ minores Matrici, seu Cathedrali. Neque quia habetur in ciuitate, seu loco, Abbatialis, vel Parochialis, vel Regularis Ecclesia. Et priora quidem verba adducens P. Guyetus citata quæst. 9. suum esse ait, non enim absolutè negat de Sanctis, qui in Ecclesia Cathedrali seu Matrice celebrantur fieri debere Officium in minoribus Ecclesijs: sed non ob eam præcisè rationem, quòd isti se illi conformare debeant: fallit enim hæc regula in aliquibus, vt in Reliquijs, pro quo improbando decertabat. Sed verò, cùm in sequenti clausula, Ecclesijs, de quibus Decretum mentionem habet expressam, memoratis, nullam Reliquiarum attexat mentionem, cùm tamen omnia in illo contineantur, titulum huiusmodi ad celebrationem extra Cathedralem & Matricem non videtur repulisse. Reuera tamen in negatiuam partem videtur inclinare. Cùm enim citato cap. 3. remedium à S. Congregatione adhibitum asserat Decreto prædicto ad verbum relato, in quo de Reliquijs agitur, ratione quarum, si extensio illa liceret, non parùm feriale obruetur Officium, etiam per Decretum huic est occursum incommodo, vnde circa Reliquias nihil habuit quod adijceret contentus rationem, propter quam dicantur, & haberi debeant insignes, reddidisse. In priori etiam clausula idem non leuiter indicatum: quia pro extensione officij in Reliquijs solus ille allegatur titulus conformitatis: Atqui ille est insufficiens iuxta ipsum: non ergo licet, & ea de caussa in subsequenti clausula nullam de Reliquijs intulit mentionem, quia in priori satis suam mentem fecerat manifestam. Et ita etiam tenet P. Henao Tomo 3. de Missæ Sacrificio Disput. 28. n.
P. Henao.
429. Quibus præ iactis.
88
*Dico Primo. Propter Reliquiam insi
Assertio 1. absolutè negans.
gnem asseruatam in Cathedrali aut Matrice non potest per totam ciuitatem Festum Sancti, cuius est illa cum officio celebrari. Sic citati. Et probatur ex Decreto S. Congregationis, in quo apertè, re probè inspecta, prohibetur, sic illud intelligentibus Cathedralibus, & Metropolitanis Ecclesijs, vt vidimus, & Doctoribus quæstionem agitantibus, ita vt nullus sit, qui oppositum affirmarit. Quod vrgetur: Nam Ecclesiæ Cathedralis nomine venire nequeunt Ecclesiæ ipsi subiectæ, | nisi quatenus partes illius dici possunt, eo modo quo de Regulari Ecclesia aut domo diximus: Hoc autem solùm euincit Ecclesias immediatè subiectas tales appellari posse, vt admittimus in Viceparochijs, & similibus: At Parochiam S. Annæ, S. Sebastiani, & S. Marcelli Limæ, esse partes Cathedralis, quæ suos etiam habet Parochos, à quibus alij penitus independent, nullo pacto dici potest: ergo neque stare congrua Decreti interpretatio in ordine ad effectum, de quo agimus. Quod validissimè roboratur. Nam si liceret extensio huiusmodi, etiam per totam Diœcesim liceret celebratio, quod tamen negatur. Patet. Quia omnes Diœcesanæ Ecclesiæ eumdem seruant ad Cathedralem respectum, nec aliæ plus alijs ab ipsa dependent, & vt dicebatur num. 84. omnes sunt veluti de gremio Matricis, iuxta Caput illud, De ijs, vnde expositiones adductæ penitus probantur ineptæ. Si enim Cathedralis in Decreto non inclusa, manifestè sequitur, neque quod de Diœcesi dicitur, ad ipsam pertinere. Cur autem non expressa, dictum iam nu. 86.
89
*Et vt nequeat allegari titulus conformi
tatis cum Cathedrali aut Matrice, eadem ratio conuincit; non obstante dicto Cap. De ijs, quod est Concilij 11. Toletani, vnde in Ecclesia Toletana Hispaniarum primaria, sic agitur, vt est visum n. 84. Quod & cùm adducat P. Guyetus suprà Quæst. 8. respondet Primò Canonem illum non agere de Festis, sed de forma diuini Officij, quam vult vnam esse per totam Prouinciam: vnitas verò illa non exigit vt eadem omnia vbique Festa celebrentur. Secundò quod habet Glossa in sequentem Canonem Placuit, huic Capitulo derogatum per contrariam consuetudinem. Sed priori responsioni insistendo, vt eius appareat veritas, sola præfati Canonis sufficiet lectio. Abbatibus sanè, indultis Officijs, quæ iuxta voluntatem sui Episcopi regulariter illis implenda sunt, cetera Officia publica, id est, Vesperas, Matutinum, siue Missam, aliter quàm in principali Ecclesia celebrare non liceat. Sic ibi. Si & addamus, facultatem dictam concessam Episcopis, si ad Festa contendatur extendi prædicto in Canone, per Decretum S. Congregationis auctoritate Pontificia esse limitatum, vt ex eiusdem tenore constet: Etiam de cuiusque Ordinarij auctoritate.
90
*Dico Secundò. Licet aliqualis probabilitas
subluceat, vt id fieri possit, quod præcedens Assertio negat, minimè tamen videtur conueniens in Ecclesijs Cathedralibus & Matricibus iuxta eam operari. Id probo. 1. quia Cathedralis Ecclesia debet esse magistra totius rectitudinis, & exemplar conuenientis procedendi modi in ijs, præsertim, quæ ad diuinum cultum pertinent, & ita sententias solida probabilitate subnixas amplecti. 2. quia Metropolitanæ Ecclesiæ in Hispania priorem lententiam sequuntur vt vidimus. 3. quia non videtur iste ad opiniones tales recursus ex zelo colendi sanctos oriri, sed pro euitanda molestia Officij ferialis, quod quanti debeat fieri bene Gauantus obseruat citato Cap. 3. Tandem, quia ex præpropera ista opinionum talium sequela, post deprehensum errorem solet indecôra correctio subsequi, vt exemplis recentibus potest ostendi. S. Isidoro Agricolæ concessa Octaua; & relicta post annos aliquot, quia sine fundamento firmo Pontificiæ concessionis assumpta, de quo dixi in Thesauro Tomo 2. Tit. 12.
n. 147. & 148. Item de B. Conrado Placentino recitatum Officium die 19. Februarij, quia nescio quis ex obligatis Choro, in Officio PP. Minoribus concesso sic legit in vltima ad eum spectante lectione: Leo Decimus Pontifex Maximus, in Netina Vrbe primùm; Deinde Paulus eo nomine Tertius alibi etiam festiuam diem vndecimo Kalendas Martij quotannis celebrari permisere. Et quia alibi dictum, ac si idem esset ac vbique, vbicumque, aut vbilibet, recitationem persuasit, commodissimo, vt visum, tempore, quia Quadragesimæ, in quo feriale Officium omnium grauissimum reputatur. Et hoc etiam ex titulo ante aliquot annos ita inualuit deceptio, vt in Codice Sanctorum ad libitum celebrabilium Beatus iste, quolibet, cum Sedi Apostolicæ placuerit, honore dignissimus, legeretur. Sed errori est statim à S. Rituum Congregatione beneficio Declarationis opportunè consultum die 19. Maij 1614. de qua P. Guyetus citato Cap. 2. Quæst. 4. Neque vrget citati Præsulis auctoritas, magis enim genuina pietate, & aliorum quorumdam incircumspecta suasione, quàm accurata inspectione permotus est venerabilissenex, paratus semper, vbi lux veritatis accederet, sequi charismata meliora.
91
*Ex dictis autem circa Cathedrales Eccle
sias, & maximè circa Metropolitanas, apertè colligitur quid circa alios sit dicendum, quod & agendo de illis est sufficienter indicatum; quibus etiam sua conuenit prærogatiua in eo quod Ecclesiæ aliæ sint eisdem annexæ, & velut appendices, & dicuntur Viceparochiæ, aut alijs nominibus compellantur. P. Guyetus citata Quæst. 8.
P. Guyetus.
cùm id neget; quod vidimus, sic subdit: Vt vt sit, non inficior in suffraganeis plerumque Ecclesijs seruari Festa aliqua propria Metropolitanæ, sed id fit potius titulo Cognationis, Affinitatis, aut alio simili, de quibus agetur infra Cap. 10. & seqq. &c. Ex quibus forte quispiam colliget ratione vicinitatis posse in Ecclesijs eiusdem ciuitatis titulo insignis Reliquiæ celebrari: nam Cap. 11. Quæst. 1. tota est de Ecclesiarum vicinitate. Sed quidem id minimè obstare potest: nam Patres S. Congregationis Rituum, & Vrbanus Octauus illorum Decreto robur confirmationis adijciens, satis perspectum habebant Ecclesias cuiusuis ciuitatis esse vicinas, & prohibuerunt tamen per totam ciuitatem Festum ratione insignis Reliquiæ celebrari. Id autem quod citatus scriptor asserit consuetudinem Galliæ concernit, neque est Ecclesijs alijs adaptabile: cùm insuper de vinculo inter illas ratione prædictorum respectuum in ordine ad Reliquiarum celebrationem locutus videatur.
Loading...