M.

M.

MATRIMONIVM.

De Matrimonio inter absentes sine procuratore celebrato.

762
*SIc videlicet. Erat in Monasterio Reli
Casus proponitur.
giosarum nobilis puella auctoritate Episcopi, quam sibi vxorem iuuenis paris nobilitatis non cupiebat solùm, sed lite interposita requirebat. Et Episcopus quidem post controuersias plures Religioso cuidam suas commisit vices, vt in Monasterium contendens præfatos legitimo cōiugioconiugio copularet. Iuit ergo & testibus adhibitis rogauit puellam an vellet D. F. P. in maritum accipere (qui adesse non potuit, eo quòd in Religiosorum domo lateret, sic carceris molestias vitaturus. Et ita illa respondit: Que se daba por esposa y muger del dicho D. F. P. para quando el dicho se diese y entregase por su esposo. Se tradere in sponsam & vxorem dicti D. F. P. tunc futuram, quando ille se in sponsum eius tradidisset. Quibus peractis ad Religiosorum domum cum eisdem testibus se contulit dictus Religiosus, & certiore
Affirmatiua resolutio.
reddito dicto D. F. P. de consensu. D. I. de L. simili verborum contextu (conditione sublata) eam in sponsam & vxorem se recipere per verba de præsenti protestatus est. Et quæsitum an verum matrimonium fuerit, responsumque affirmatiuè, quia nihil defuit ex requisitis ad illud, fuit enim mutua traditio coràm Parocho & testibus. Id autẽautem quod videtur obstare ex conditionali consensu puellæ, reuera non obstat; dici enim potest purificata conditione per consensum ab illa requisitum, conditionalem in absolutum transijsse, iuxta doctrinam Panormitani Cap. De illis, de
condit. appos. Innocentij, & aliorum Canonistarum, quos secutus Paludanus in 4. dist. 29. q. 2. arti. 5. conclus. 8. Sed quia communior inter Theologos opinio contraria est iuxta quāquam matrimonij contractus sub conditione possibili & honesta non subsistit, nisi nouus consensus accedat impleta conditione, quod tenent Sotus, P. Henriquez, & Couarrubias. 1. p. in 4. Decretali cap. 3. nu. 5. & alij, quos ipse adducit, statuitur duo esse conditionum genera: quædam enim natura sua in contractu non includuntur. V.Verbi g.gratia, Ego te
in coniugem accipio, si pater tuus consenserit, aut si tantam aut talem dotem dederis. Et in his post impletam conditionem nouus requiritur consensus. Aliæ verò ex natura sua includuntur in eo, qui priùs matrimonij verba profert. V.Verbi g.gratia, Ego te in maritum accipio, si tu me recipis in vxorem. Certum siquidem est ante consensum alterius matrimonium non extare: quia illud essentialiter includit duorum vinculum; & ita dependet à posterioris consensu. Et ita quod erat præfata puella factura, si præsens esset is, cui fidem præstitit, vbi nouus minimè esset necessarius consensus, id absens fecit, ex tunc enim acceptauit pro tempore, quo secundus verba proferret.
763
*Ad quod firmandum supponitur mate
riam & formam huius Sacramenti esse consensus contrahentium, & inueniri etiam cùm per Procuratorem contrahitur, cuius verba minimè ad substantiam illius spectant; vnde etiamsi interiùs dissentiat, validum est, vt affirmat Sotus iu 4. dist. 1. q. 3. arti. 8. & quemadmodùm verba, quæ quis Limæ profert, à verbis dependent, quæ Hispali v.verbi g.gratia, est prolatura Maria; & vbi primùm ea profert, validum est matrimonium, quia prior ex tunc pro nunc verba Hispali existentis acceptauit, absque eo quòd necessarium sit vt Limæ existens nouum consensum adhibeat, vt obseruant Sotus aist. 27. q. 1. ar. 3. P. Henriquez lib. 11. Cap. 4. Couarrubias supra Cap. 4. nu. 6. & alij Doctores. Et ratio est, quia prior consensus durare præsumitur, dum non reuocatur. Idem ergo erit in nostro casu.
764
*Sed instari potest. Quia non solùm tra
ditio puellæ dictędictæ debuit coràm Parocho & testibus fieri, sed etiam acceptatio consensus dicti. D. F. vt testari de illa possent; quòd tamen non ita accidit; & ex eo vrgetur, nam intermedio illo tempore potuit consensum reuocare, vnde testari potuerunt quidem de consensu habito, non de præsenti, & multò minus de acceptatione consensus alterius contrahentis, Ad quod respondetur, testes & Parochum sufficienter testari posse de acceptatione consensus superuenientis, iuxta datam explicationem: illud enim Ex nunc pro tunc, quando scilicet ille consenserit, acceptationi præsentis æquiualet. Quod autem de possibili reuocatiune dicitur, non officit, quia Ecclesia persistentem præsumit consensum, dum non constat reuocatum, vt in matrimonio per Procuratorem est manifestum. Et simultatem moralem in consensibus sufficere tradunt Syluester Verb. Matrimonium 2. q. 6. Couarrubias suprà citato n. 6. & alij.
765
*Instari insuper potest ex l. 8. tt. 5. part.
Et alia ex li. Partitarum
5. & l. 10. tt. 1. part. 4. in quibus pro contractu venditionis exigitur, vt duo contrahentes sint præsentes, vel duo alij ex eorum mandato. Ad quod respondetur non omnes conditiones, quas pro alijs contractibus leges requirunt, in contractu matrimonij esse necessariò custodiendas, secundùm legem naturalem, & ius gentium: nam contractus matrimonij naturalis & communis est gentibus omnibus, Hispanis, Anglis, Iaponibus &c. Et ideò quod circa contractus alios specialiter statutum inuenitur, non est attendendum. Sic resolutio docti Auctoris.
766
*Et est illa satis verosimilis, licet videatur
non fuisse communi sensu eorum, qui iudicare circa caussam præfatam poterant, comprobata. Sed immeritò, quia doctrina illa de conditionibus in contractu matrimonij inclusis receptissima est, & eam Scriptores, qui posteà opera euulgarunt sua, generaliter amplectuntur. Quòd verò ad personalem concursum contrahentium attinet, illum non esse necessarium, ex matrimonio per Procuratorem celebrato redditur manifestum: quia verò dici potest in eo euentu vnum ex contrahentibus & Procuratorem personaliter concurrere, addendum matrimonium per epistolam posse celebrari, qua consensus legitimè declaretur, Parocho & testibus assistentibus, vt te
stantur P. Thomas Sancius lib. 2. de Matrim. Disp. 12. P. Gaspar Hurtadus Disp. 3. nu. 29. P. Palaus Tract. 28. Disp. 2. Puncto 10. nu. 11. & alij. Quod quidem ante Concilium Tridentinum fuit indubitatum; post illud autem negatum ab aliquibus apud citatos, eo quòd non inuenerint modum, quo stare posset cum assistentia Parochi & testium sufficienti, vt testari possint non solùm de consensu vnius, sed etiam de acceptatione consensus alterius, vt suprà obijciebatur. Sed quidem recta explicatione adhibita, de qua dictum, quam & adhibet P. Sancius, non videtur posse circa illud rationabiliter dubitari. Iuuat etiam quod ex P. Ægidio Disp. 24. dub. 7. conclus. 4. & Basilio
Poncio lib. 2. cap. 16. num. 5. adducit P. Palaus supra Puncto 6. nu. 2. vers. 2. vbi idem esse ait si prior consensus coràm Parocho & testibus habitus sit, & die sequenti idem Parochus & testes alterius consensui assistant, tametsi nesciant, an prior consensus reuocatus sit: id enim necessarium non est, sicuti non est necessarium quòd matrimonio per Procuratorem contracto assistentes sciant mandatum non esse reuocatum. Cùm tamen in casu, de quo agimus, eodem die sit contractus celebratus. Vbi maior est simultas moralis, cùm tamen circa illam magna sit latitudo, pro quo videri potest P. Gaspar Hurtadus suprà Difficult. 8. Id autem, quod de non necessario nouo consensu impleta conditione iuxta aliquorum sententiam dicebatur, plures ex recentioribus admittunt Scriptoribus, in quibus P. Sancius suprà lib. 5. Disp. 8. P. Ægidius Disp. 29. nu. 11. P. Gaspar Hurtadus Disp. 7. Difficult. 3. P. Palaus suprà Puncto 11. §. 2. nu. 5. quod & iam olim tenuerat Paludanus ex Theologis; vnde sententia, vt communis & plausibilis apud illos debet æstimari, ex quibus & alij videri apud citatos possunt, licet negari nequeat antiquiores, præsertim Thomistas, aliter censuisse, ex quibus Tres Ledesmæ, vt videri potest apud P. Sancium nu. 3. de quo & Nos alibi.

De Matrimonio contracto ex commissione Episcopi, ob recusationem inhibiti.

767
*INhibitus quidem à Metropolitano in
Casus propositio.
caussa matrimonij magnis hinc inde contradictionibus celebrati; qui inhibitum se declarauit; sed ex parte viri pro coniugio instantis, inhibitionis declaratorium testimonium reposuit, & vt celebraretur matrimonium circa denuntiationes dispensauit, ac Sacerdoti acidam facultatem attribuit, vt adhibitis testibus contrahere volentes irrequisito Parocho maritaret. Quod & factum, sed non sine aliquorum scrupulo, qui reuera legitimè inhibitum censuerunt, licet à Metropolitani mandato, & Censuris adiectis appellauit. Et iuxta horum satis verosimile iudicium procedit quæstio, tunc dictis sub terminis agitata.
768
*Ad quam tamen Auctor respondit com
missionem fuisse validam, & ita ea ex parte minimè matrimonij contractum claudicasse. Id quod probauit Primò, quia assistentia Parochi in matrimonio non est actus iurisdictionis, vt tradit Salcedus ad Bernardum Diaz Cap. 73. Versu. Vndecimò prætermittendum. Et videtur apertum, nam licet dissentiat & contradicat, quando coràm ipso contrahitur, validum erit matrimonium, vt decreuit sacra Cardinalium Congregatio, quem refert Salcedus Cap. citato. Item quamuis Parochus sit nominatim denuntiatus, matrimonium, cui assistat, est validum, vt affirmant P. Henriquez lib. 11. de Matrimonio Cap. 3. nu. 4. & colligitur ex Nauarro Cons. 9. de sponsalib. Cùm tamen certum sit acta iurisdictionalia iudicis excommunicati non tolerati esse nulla Cap. Ad probandum de re iudic. & Cap. Licet de sent. ex com. in 6. Prætereà P. Henriquez citato Cap. nu. 5. iuncta Glossa lit. Q. cum Paludano in 4. dist. 23. q. 3. affirmat Parochum nominatim denuntiatum posse licentiam alteri Sacerdoti conferre vt assistat matrimonio: ergo idem potuit Episcopus licet inhibitus.
769
*Circa quam resolutionem ea apud Re
centiores Scriptores occurrunt, ex quibus illa possit egregiè confirmari; assistentiam enim Parochi, & idem est de Episcopo, Parochorum supremo, non esse actum iurisdictionis communiter affirmant, vt videri potest apud P. Thomam Sancium lib. 5. de Matrimon. Disp. 21. nu. 4. vbi alios adducit, & neminem contradicentem, Basilius Poncius lib. 5. cap. 17. P. Ægidius disp. 27. dub. 2. P. Gaspar Hurtadus disp. 5. Difficult. 8. P. Palaus disp. 2. Puncto 13. §. 10. nu. 6. Cùm ergo actus iurisdictionis non sit, validè ab excommunicato, suspenso &c. potest exerceri. Quomodo autem cùm Parochi vt Parochi sit. rationem iurisdictionis non habeat, rectè explicatur à P. Sancio, nec difficilè intelligitur posse dari actum aliquem in iudice, quo auctoritatem præstet, nec tamen iurisdictionem exerceat, quia sententiam non profert, neque ea, quæ ad illam ordinantur, potestatiuè disponit. Sicut enim iurisdictio in foro animæ est potestas ad absoluendum, ita in externo sua etiam debet esse sententia, vel ligans, vel absoluens, voluntariæ aut contentiosæ potestatis, ad quam etiam pertinet dispensatio. Sic in Episcopo est potestas approbandi Reliquias, in qua approbatione magis videtur auctoritatem præstare, quàm iurisdictionem exercere, vnde & à non Diœcesano præstari posse aliàs diximus. Neque enim dici potest erga Reliquias propriè iurisdictionem habere.
770
*Id etiam quod ex P. Henriquez & Pa
ludano assertum, posse scilicet Parochum excommunicatum licentiam conferre Sacerdoti alteri | vt assistat matrimonio, tenent etiam P. Sancius suprà num. 8. P. Palaus, apud quem Zeballos & Gutierrez n. etiam 8. P. Gaspar Hurtadus, & Basilius Poncius suprà P. Rebellus lib. 2. de obligat. iustitiæ q. 8. P. Sa Verb. Matrimonium nu. 1. &
quamplures alij, ob præfatum fundamentum. Non tamen est ita certum, vt oppositum non sit probabile, immò & valde probabile, vt affirmat P. Sancius supra nu. 6. & ideò non videtur regulariter loquendo ad praxim aduocandum, cùm in materia Sacramentorum certa sint incertis præferenda. Et quidem licentiam huiusmodi impertiens, licet excommunicatus sit, potest per se assistere, & id quidem sine peccato ratione necessitatis, vt graues Scriptores tradunt, & videri potest apud P. Hurtadum suprà: ergo perperàm facit, dum licentiam confert, quam adeò est probabile non esse profuturam. Pro quo & stat P. Layman Tract. 10. Parte 2. cap. 4. nu. 5. & oppositęoppositæ non leuia fundamenta. Et certat P. Ægidius suprà nu. 25. dicens licentiam talem esse actum iurisdictionis vel dominij, quo excommunicatus nominatim priuatur, eo quòd Sacerdotem non qualificatum reddat aptum ad assistentiam pro matrimonij celebratione, in quo quidem Ecclesiasticam exercet potestatem, vnde non videtur satisfieri ex eo quòd dicitur excommunicatum non priuari suorum bonorum dominio & vsu: nam id quidem verum est de bonis, quæ ipsi non competunt vt Parocho, & Ecclesiasticam important potestatem. Id autem quod alij dicunt, potestatem dictam non conferri à Parocho, sed ab Ecclesia in Concilio Tridentino, posita Parochi designatione, quod etiam in casu licentiæ à non excommunicato concessæ dicendum: quia collatio dicta non est actus potestatis Parochi, vt Parochus est, sed est actus auctoritatis à Tridentino annexæ officio Parochi. Quo pacto discurrit P. Gaspar Hurtadus suprà num. 27. minùs videtur expediens, nec conforme doctrinæ P. Sancij nu. 9. vbi absolutè asserit Parochum, dum licentiam concedit, verè sibi illum substituere, quia verè habet substituendi facultatem; vnde non sunt constantes responsiones. Et ita, vt dixi, à præfatæ sententiæ vsu temperandum, nisi in casu grauis necessitatis.
771
*Quod autem ab Auctore dictum de li
centia alteri Sacerdoti tradenda, vbi supponitur, ei, qui Sacerdos non est, non posse concedi, est quidem multorum sententia, quam citatis Nauarro, P. Henriquez, Petro de Ledesma, Emmanuele & Vega, tenet P. Sancius suprà Disp. 20. nu. 10. P. Palaus nu. 5. P. Hurtadus nu. 25. Basilius Ponci, & alijcitati, dum licentiam ad solùm Sacerdotem videntur limitare, verbis Tridentini inhærentes Sess. 24. Cap. 1. de Reformat. ibi, vel alio Sacerdote. Et quidem P. Henriquez lib. 11. cap. 3. nu. 5. affirmat omnes Theologos & Iurisperitos ita sentire, sicut & P. Hurtadus in eo conuenire Doctores. Omitto quæstiones alias circa assistentiam huiusmodi, quia communes. Tan
tum addendum P. Auilam de Censuris Parte 2. cap. 6. disp. 3. dub. 1. conclus. 1. mutasse sententiam circa id, quod dixerat de valore matrimonij cum assistentia Parochi nominatim excōmunicatiexcommunicati. Contendit etiam Leander Quæst. 25. non benè pro sententia affirmante citari P. Sa à Basilio Poncio, cùm hæc illius sint verba: Sufficit & Parochus toleratus, etiamsi alioquin excommunicatus, aut suspensus, modò non sit per sententiam priuatus officio. Sic ille de tolerato tantùm locutus. Sed vero optimè potuit à Basilio, sicut à Nobis pro dicta sententia citari; conclusio enim illius clausulæ id manifestissimè conuincit: Modò non sit per sententiam priuatus officio. Atqui nominatim denuntiatus non ideò est priuatus officio, vt constat: ergo potest assistere. Incæpit autem à tolerato, & quæ statim ab eo addita doctrinādoctrinam ampliarunt; & ita illud, Etiamsi alioquin excommunicatus &c. id ipsum indicat, alioquin frustrà additum fuisset, cùm nihil nouum importet; & particula Alioquin id ipsum manifestat.

De Matrimonio celebrato cum mandato non subscripto, deprehenso postmodum subscriptionis defectu.

772
*ITa res accidit, cùm Petrus Ioanni man
Casus proponitur.
datum contulisset, vt suo nomine Mariæ in alio degenti oppido manum porrigeret maritalem. Quod & factum coràm Parocho & testibus, sed posteà subscriptionis defectu deprehenso. De quo cùm certior factus fuisset Petrus, rescripsit Mariæ vt curam circa id deponeret, venturum se opportunè affirmans, & omnia penitus perficienda. Aduentum tamen illa non expectauit, sed citra nuptiale vinculum alteri commista ex eo concepit. Circa quod Patres Collegij Limensis ab ipso sunt Ecclesiastico iudice consulti ante Petri aduentum, quem pro certo habebatur pro matrimonio certaturum, neque à prosecutione caussæ destiturum. Et varia quidem circa illam Patrum fuere iudicia, suum tamen Auctor protulit dicens in foro interiori validum
fuisse matrimonium, quod ex eo ostendit, nam conditiones mandati pro marrimonio sunt tres, vt constat ex Cap. finali de Procurat in 6. Prima vt mandatum sit speciale, & circa determinatam personam. Secunda vt non possit substituere. Tertia, vt tempore, quo Procurator contrahit, non sit mandatum reuocatum. Ex quo apparet subscriptionem non esse de substantia mandati, & solùm ad probationem in foro externo deseruire. Iuxta quæ si Petrus fateatur se dedisse mandatum, aut id possit testibus comprobari, validum erit matrimonium etiam in foro exteriori.
773
*Inconueniens autem, quod timeri po
test, si Petrus Mariæ lapsum carnalem agnoscat, ex eo vitari potest, quod vt femina censeatur adultera, debet illa sibi persuadere se habere maritum: vnde si probabiliter existimet eum obijsse, etiamsi nulla ab Ecclesia petita licentia nubat, vt sæpiùs fiebat ante Concilium Tridentinum, & posteà qui mortuus putabatur, adueniat, de adulterio illam non poterit accusare, vt tradit Glossa Cap. In præsentia de sponsalibus. Angelus verb. Matrimonium 3. Impedim. 13. nu. 4. Syluester verb. eod. 3. q. 13. Tabiena Verb. Impedimentum Imped. 10. num. 2. P. Henriquez lib. 11. de Matrim. cap. 17. nu. 4. lit. Y. & communiter Doctores. Probaturque efficaciter ex
Cap. Cùm per bellicam 34. q. 2. ibi: Nec tamen | culpabilis iudicetur, & tamquàm alieni iuris peruasor, qui personam eius mariti, qui iam non esse existimabatur, assumpsit. Ergo idem erit in casu præsenti, quandoquidem Maria nequit in foro exteriori conuinci sciuisse Petrum suum esse maritum. Potuit siquidem, vtpotè iuris ignara, credere defectum subscriptionis fuisse substantialem, nec assentiri Procuratori affirmanti à Petro mandatum accepisse: quia licet possit quis vni
Vni testi vt possit credi.
testi credere, iuxta Glossam in l. Titio fundus ff. de condit. & demonstrat. Felinum in Cap. Cùm contingat. de Rescrip. Panormitanum in Cap. Sicut Nobis: de Secret. & re iudic. Sed non tenetur Cap. Cùm à nobis de testibus. Neque ex epistola Petri conuinci, cùm potiùs ex ea persuaderi posset matrimonium fuisse nullum, quandoquidem ille sua præsententia perfecturum id, quod defuerat, asserebat: præterquam quòd epistolæ simplici, & minimè comprobatæ, credere minimè tenebatur. Non poterit ergo in foro externo tamquàm adultera puniri, cùm probari nequeat iniustitiam contra maritum commisisse; & forte neque in foro conscientiæ illa extitit, quia iuxta dicta potuit defectum subscriptionis substantialem reputare. Sic habet Scriptum illud, in cuius fine ita subditur. Sic sentio sub meliori iudicio 27. Martij 1599. Ex quo apparet Auctorem docti discursus vnum fuisse, quidquid alij senserint, quod & sequentia manifestant, dum ita suametipsius manus scribit P. Stephanus.
774
*Post præfatum responsum adhibitum
difficultatem mouit vir doctus, eo quòd inuenisse legem se diceret, in qua disponitur, vt mandatum sine subscriptione validum non sit. Ad quod dico legem hanc agere non posse de mandato procuratorio, ad contrahendum matrimonium, sed ad ciuilia alia negotia: nam licet iuri naturæ stando Princeps sæcularis possit impedimenta matrimonij statuere, & matrimoniales caussas pertractare: id tamen illis est à Canonico iure prohibitum, vt tenent communiter Doctores, & constat ex Cap. Tuam de ordine cognit. & Cap. 1. de Sponsalibus. Et ex Concilio Trident. Seßion. 24. Can. vlt. & ita nequit stare vt per dispositionem cuiusquam legis ciuilis sit nullum matrimonium, quod iuri naturæ stando esset validum. Secundò, dato casu quòd esset talis lex, solùm quoad forum externum deberet intelligi, sed non quoad forum conscientiæ, quia leges ciuiles ferè semper quoad forum externum loquuntur; forum autem conscientiæ non innititur præsumptioni, sed veritati. Aliud acutim hoc loco occur
rit, quod maiorem potest difficultatem ingerere, ex eo quòd intentio Concilij Tridentini in clandestinorum matrimoniorum annullatione fuit, vt nullum esset matrimonium, de quo non posset Ecclesiæ in foro externo constare. Vnde si mandatum prædictum sine subscriptione fuit & testibus, non poterit in foro externo de illo Ecclesiæ constare: & ita iuxta illius mentem debet inualidum pronuntiari.
775
*Sed hoc non obstante affirmo validum
esse in foro conscientiæ & probo Primò, quia seruata est forma Concilij: ergo fuit validum. Antecedens probo, quia matrimonium per Procuratorem celebratur quando ille contrahit cum altero contrahente: & hic, de quo agimus, coràm Parocho & testibus contraxit. Et confirmatur, quia Concilium non præcipit vt mandatum coràm testibus tribuatur, & per consequens id antiqui iuris dispositioni relinquit: nam à iure antiquo non est recedendum, nisi quatenus continetur in nouo l. præcipimus C. de appellat. Ergo. Et quod Concilium non præcipiat vt mandatum coràm testibus tribuatur, ex eo probo, quòd illud est copulatiuè locutum de Parocho & testibus: Qui aliter quàm præsente Parocho & te
Concilium Trident.
stibus &c. Et praxis ipsa ostendit non esse necessarium, vt mandatum coràm Parocho præbeatur; & ita neque necessarium erit pro conscientiæ foro vt coràm testibus exhibeatur: Secundò probatur, quia Decretum hoc Concilij, cùm sit annullatiuum contractus adeò in Iure fauorabilis, debet strictè intelligi: & ita Declarationes omnes Congregationis Cardinalium, quas circa illum vidi, in fauorem matrimonij fuerunt, decernentes validum fuisse. Nam si vnus Parochus licentiam tribueret simplici Sacerdoti vt matrimonio duorum Paræcianorum assisteret, idque sine testibus, matrimonium esset validum in foro conscientiæ, nec tamen posset in foro conscientiæ probari, & ita nullum pronuntiaretur, si Parochus se licentiam dedisse pernegarit. Et in casu simili huic matrimonium in foro externo est nullum pronuntiatum: & vni ex partibus docti Theologi dixerunt, quòd si reuerà sciret Parochum dedisse licentiam, non posset matrimonium aliud inire, non obstante sententia nullitatis. Sic doctus Pater.

Notantur aliqua circa Resolutionem.

776
*TRes conditiones in mandato procura
torio ad matrimonium requisitæ dicuntur ex Cap. Finali de Procuratoribus in 6. ibi: Si ad hoc mandatum habeat speciale. Non poterit deputare alium. Si à domino non fuerit reuocatus. Alij autem quatuor apponunt, vt scilicet sit ad contra
Cap. final. de Procur. in 6.
hendum cum certa persona, vt videri potest apud P. Thomam Sancium lib. 2. de Matrim. Disp. 11. in principio. Et illam quidem Auctor Resolutionis agnoscit, & in dicto Capite contentam videtur supponere, vt vnam & eamdem constituant verba illa, Si ad hoc mandatum habeat speciale, ad specialitatem enim maximè videtur determinatio personæ spectare, & ita Glossa in citat. Cap. illam exprimit, quæ & expressa in l. generali ff. de ritu nuptiar. Vbi cùm de re constet, circa alia non est opus digladiari.
777
*Iam quod ad valorem illius matrimonij
spectat, licet probabilis videatur Auctoris præfati sententia, potest tamen non immeritò circa illam dubitari. Stat equidem posse procuratorium mandatum sine Scriptura præstari, quod cum alijs tenet P. Sancius citata Disp. 11. nu. 14. Debet tamen illud aliunde constare. Quando autem fides ad Scripturam reuocatur, si subscriptione careat, eius vacillat auctoritas, vnde generaliter pro contractibus requiritur, vt videri potest apud Caldas Pereira Tractatu de Empt. & vendit. lib. 4. Cap. 4. nu. 41. leges Lusitaniæ adducentem, &
Matienzum in lib. 5. Recopilat. Tit. 4. Gloss. 3. nu. 7. & 8. qui leg. 13. lib. 4. Tit. 25. adducit. Et licet credi vni testi queat, id certè graues & con|cludentes habet exceptiones; & in caussis matrimonij, cùm de contrahendo agitur, illæ occurrunt, & videri possunt apud citatum P. Sancium lib. 3. Disp. 37. vbi de Sacerdote assistente matri
monio, qui ad id dicitur à Parocho habere licentiam, Cùm enim res sit grauissima, & ad externam Ecclesiæ gubernationem spectans, plena in eo est fide procedendum fundamentis irrefragabilibus roborata. Quamuis autem citatus Scriptor Conclus. 2. affirmet, quòd si persona esset valde digna, posset ei fides adhiberi, vt in casu, de quo ibi: in nostro autem nihil tale occurrit, & est maior in eo difficultas, vt constat, dum vnus nomine alterius contrahit, quia in eo maius potest esse periculum, vbi de substantia etiam Sacramenti agitur.
778
*Et est quidem vsu Ecclesiæ receptissima
sententia, iuxta quam in procuratorij datione mandati pro matrimonio assistentia Parochi & testium non requiritur, pro quo P. Sancius citata Disp. 11. nu. 23. quod & Leander asserit esse certissimum Disp. 4. Quæst. 17. allegans Dianam, Machadum, & P. Palaum, quia Concilium Tridentinum pro matrimonio ipso, & non pro mandato prædictam assistentiam requisiuit. Sed ex eo matrimonij, de quo agitur, valor nequit firmiter stabiliri; quia licet solemnitas illa necessaria non sit; est tamen necessaria mandati auctoritas, cui possit & debeat fides in facie Ecclesiæ præstari. Et quidem non videtur quomodo in facie Ecclesiæ propriè celebratum matrimonium dici possit, vbi de contrahentis sufficienter non constat voluntate. Et suspicari quidem meritò potuit in Scripto momenti tanti subscriptionem non additam, lapsum non fuisse memoriæ, aut accidisse casu, sed mysterium aliquod eo in defectu latuisse. Licet etiam leges subscriptionem re
quirentes non possint pro matrimonio vt tales allegari, cùm ciuiles sint, & ita impedimentum nequeant pro eodem importare: rectè tamen allegari possunt quatenus id, quod est de iure naturæ, indicant, fundamentum scilicet necessarium in Scriptura, vt possit eidem adhiberi fides, quando de caussis publicis & magni momenti agitur. Ita quod de non necessaria Scriptura in mandato procuratorio iuxta leges ciuiles habetur, mandato pro matrimonio applicatum ab Angelo Consil. 122. vt videri potest apud P. Sancium cit. nu. 14. quibus non potuit conuenienter obijci sinistrè, vbi de matrimonio agitur, leges ciuiles allegari. Et quidem matrimonium dictum in foro externo non admittendum dicitur, nisi mandatum comprobetur, Vbi rogandum, cur non admittatur? & dicendum ita esse, quia subscriptio deficit. Et rogandum vlteriùs, vnde habeatur necessariam esse subscriptionem? Ad quod si dicatur ita per leges haberi: illæ equidem ciuiles sunt. Si autem ad ius naturæ recurratur, quia vbi deest subscriptio, firmitas testimonij vacillat: ergo iudicio Ecclesiæ matrimonium tale est nullum, quia defectus est notabilis in mandato, vt quis pro alio contrahat, & ita non solum in foro externo, sed etiam in foro conscientiæ.
779
*Neque argui potest ex eo quòd possit
esse matrimonium quandoque validum in foro conscientiæ, non verò in foro externo, vt in casu adducto de Sacerdote assistente cum licentia Parochi, eam posteà negantis, & sic aliàs. In casu autem præsenti id negari potest ob adducta fundamenta, ex quibus etiam fit mulierem prædictam de adulterio incusari minimè potuisse. Neque necessarium est ad ignorantiam iuris haberi recursum, quia cùm circa defectum dictum mota fuerit quæstio, circa ius suum potuit probabiliter instrui, cùm diuersa circa illam fuerint iudicia. Et quidem cùm in foro externo matrimonium fuerit reputatum nullum, in eo non potuit vt adultera damnari. Pro foro autem conscientiæ agnoscet ex eius confessione Sacerdos an circumstantia adulterij eius fuerit cumulata turpitudo, si se reputauerat maritatam. Iuxta quæ in Tribunali S. Inquisitionis non solùm
ponitur, qui post legitimas nuptias viuente coniuge alias contrahit, sed etiam qui illegitimè contraxit, putans tamen se legitimè coniugatum, vt videri potest apud Magistrum Sousam in Aphorismis Inquisitorum lib. 1. cap. 35. nu. 5. ex Alberno, Et Farinacio.

Circa promissionem Matrimonij viri Hispani cum Æthiopissa, firmatam Iuramento.

780
*CVm distinctione responsum: scilicet
non obligare, si vir esset nobilis, aut sortis non infimæ: consideratis enim personarum circumstantijs promissio talis fuit excessiua, & prodigalitas quædam. Et quando quod promittitur actus virtutis non est, neque promissio obligat, neque iuramentum, vt ait Caietanus 2. 2. arti. 7. circa responsionem D. Thomæ ad 3. §. Ad euidentiam. Et §. Ad primam harum. S. Thomas ibid. Couarrubias Cap. Quamuis pactum p. 1. §. 3. nu. 4. Vers. Tertiò ad huius. Medina in Summa §. 4. de tertio præcepto. Condit. 3. regula. 1. Et probatur ex Cap. Quanto de iur. iurand. §. Super. Sed ad maiorem securitatem iuramenti relaxationem ab Ordinario postulandam. Et omnia prædicta sunt Mag. Soti doctrinæ conformia lib. 4. de Iust. & Iur. q. 7. art. 1. in solut. ad 2. vbi sic
Domin. Sotus.
ait: An verò si quis illis superfluum aliquid polliceretur, teneatur promissum seruare? Respondetur teneri, nisi excessus ad prodigalitatem pertingeret: nam tunc malè promissum esset, in quo rescindenda esset fides, etsi cum iuramento esset promissum: nam iuramentum de re illicita non obligat. Sic ille, statim addens: Consultius est tamen in huiusmodi euentibus relaxationem procurare. Idem tenet Ludouicus Lopez in Instruct. Conscien. 1. p. Cap. 107. ad finem. Et colligitur ex Nauarro in Manuali cap. 16. nu. 18. & ex Emmanuele Roder. Cap. 40. de Restitut. Conclus. 4. vbi tamen nihil de relaxatione iuramenti.
781
*Et quamuis verum sit Caietanum suprà
§. Ad Secundam autem asserere, quòd quando materia iuramenti est licita, Ecclesia non relaxat iuramentum, nisi in casu, quo illud sit vi magna extortum. Cap. Abbas, de his, quæ vi, metusq;metusque c. fiunt. Ergo casu quo, materia iuramenti, de quo agitur, licita sit, non poterit à Prælato relaxari, quia ius tertij concernit. Quando scilicet licita sit: si enim sit manifestè illicita, nulla est relaxa|tionis necessitas: fuit enim nullum, & non entis nullæ sunt qualitates. Et per consequens nec obligatio. Respondetur doctrinam Caietani tunc locum habere, quando post adimpletum iuramentum, potest damno quod is, qui iurauit, patitur, remedium adhiberi. Vt accidit in eo, qui vsuras se soluturum iurauit, quas soluendas Ius præcipit. Cap. Si debitores de Iureiur. quas potest repetere statim, & redhiberi iubebuntur, ad iniuriam ab vsurario illatam propulsandam. In casu autem, de quo est quæstio, iuramento impleto, non est locus remedio, & ita à Prælato ob maius animarum bonum poterit relaxari. Si enim contrahat inuitus, ob dedecus inde consurgens, timeri potest ne sit in perpetuo coniugis vilissimæ odio futurus, immò & filiorum ex ventre seruili parilis conditionis.
782
*Nec solùm poterit Prælatus iuramen
tum relaxare, quando magnus fuit qualitatum excessus: sed etiam quando promissio pecuniæ fuit, aut rei æquiualentis, sed cum superfluitate, vt aiunt Sotus, & Ludouicus Lopez, superiùs adducti: quia licet promissio non sit euidenter illicita & prodiga, (tunc enim relaxatione opus non est iuxta dicta) & ius tertij concernat, poterit Prælatus relaxare, vt sic excessibus, & imprudentijs remedium adhibeat, quibus esse obnoxij solent homines turpiter inflammati. Pro quibus Couarrubias suprà §. 3. nu. 5. Vers. Sep
Couarrub.
timò principaliter. Et Emmanuel Rodericus in Summa Cap. 100. de Voto Conclus. 3. Couarrubiæ verba sunt. Si iuramentum fuerit priuato præstitum super aliquo contractu, vel conuentione, non poterit Summus Pontifex eius obligationem per dispensationem remittere, nisi subsit caussa. Sic ille, videndus etiam nu. 2. Vers. Tertiò, ad huius. Tenebitur tamen is, de quo agimus, aliquid dare feminæ præfatæ arbitrio boni viri: id scilicet quod ille potuisset illi promittere, nec esset superfluum, considerata seruilis personæ vilitate. Iuxta Nauarri doctrinam citato loco, & communem sensum aliorum. Sic Auctor sua & ipsius manu, & æstimatione dignis characteribus, licet minimè à venustate commendandis.
783
*Et illius resolutionem præter citatos de
notabiliter imparibus loquentes tenent præter citatos, Mercadus Palacius, Salon, & Bañez apud P. Thomam Sancium lib. 1. de Matrim. Disp. 14. nu. 1. Contrarium tenentem nu. seq. cum Veracruz, Corduba, & P. Molina Tomo 2. Disp. 251. ex eodem ponens praxim Ecclesiæ ita habere huiusmodi fidem seruare agentis, & neminem audere affirmare oppositum. Quod est sanè mirum, cùm multi sint Doctores, vt vidimus, aliter sentientes. Sed verò num. seqq. eas adhibet exceptiones, vt vix generalis doctrina sit locum habitura. Inter alias autem illa à re præsenti quam verissime facit, pro qua ita scribit: Idem dicerem quoties est timor probabilis peßimi exitus, vt odij capitalis inter ipsos contrahentes. Sic Menocbius eo nu. 66. (scilicet Consil. 1.) Gutierrez nu. 23. (Canon. qq. q. 20.) Sic ille. Idem tenent P. Gaspar Hurtadus Disp. 2. de Matrim. Diffic. 14. Vers. Secundò vbi ait in eo conuenire Doctores. P. Palaus Disp. 1 Pun. 27. n. 7. P. Ægid. Disp. 23. n. 68. vbi Panormitanum in Cap. Requisiuit de Sponsalibus citat. & Nauarrum loco superiùs allegato. Et alij.
784
*Supponitur autem in præfata resolutio
ne hominem infimæ sortis, etiam Europæum, ad promissionem adimplendam teneri. In quo quidem maxima est adhibenda consideratio, stante seruili feminæ conditione, sic enim præter inæqualitatem in alijs qualitatibus notabilem, illa extat, quæ ex seruitute resultat, & est sanè permagna, ob matrimonij vsum non facilem futurum, & rixarum occasiones cum dominis. Vnde videtur & circa tales relaxationem posse promissionis præstari. In quo & ratio habenda locorum, in quibusdam enim coniugia talia sunt frequentia, secus in alijs. Certe vbicumque, & quotiescumque summè esset difficilis promissionis impletio, & exitus eatenus infelices timerentur, regula est prædicta seruanda, & fauendum maximè libertati promittentis, quia turpius eijcitur, quàm non admittitur hospes, loquitur Pontifex in Cap. Quemadmodùm, de iureiurando, prophani Scriptoris verissima sententia decorata.

Peculiaris Resolutio circa impedimentum Criminis.

785
*ANtonius & Ioanna per tempus ali
quod inter se carnale commercium habuerunt, de futuro coniugio agente illo, & affirmante ista se ob metum Patris id non peragere, facturam tamen, si pater moreretur. Votis tamen interuenit pater eam ferè inuitam, & minis coactam alteri tradens: sed euentu (vt in huiusmodi solet euenire nuptijs) infelici: in Antonij siquidem turpi consortio perseuerans, ex eo filium peperit. Quam ob caussam, & propter amorem, qua illam prosequebatur, aliquoties illi dixit: Si moriatur maritus, me in maritum accipies ad legitimandum filium? Qua annuente, & Patronio id ipsum identidem percontante, illa ipsum à percontatione prohibuit dicens se à Confessario ob id valde reprehensam. Neque illi de impedimento inde resultante quidquam resciebant. Vbi duo quæri possunt Primum circa verba Antonij pro matrimonio futuro. Secundum, an ignorantia impedimenti suffragetur.
786
*Et ad Primum non interuenisse impedi
mentum criminis responsum, si verba alia aut promissiones neutiquàm extiterunt: Quia ad impediendum matrimonium necessarium est vt vtrimque promissiones interueniant, quæ ad sponsalia sufficerent, Et ita si vir promittat feminæ, & illa acceptet, sed non repromittat, impedimentum non consurgat, vt affirmat P. Henriquez lib. 12. de Matrim. cap. 14. nu. 3. vbi & addit hanc resolutionem amplexum Archiepiscopum Granatensem D. Petrum Guerrerum post valde doctarum personarum consultationem. Quod & colligitur ex D. Antonino 3. p. tt. 1. Cap. 5. Syluestro vorb. Matrimonium 8. q. 9. partic. 4. & Tabiena Tit. Impedimentum 7. nu. 5. qui ferè clarè dicunt promissionem requiri ex parte vtriusque. Et in casu præsenti ex parte Antonij promissio non extitit, sed percontatio solùm, & tacita acceptatio voluntatis Ioannæ.
787
*Si autem promissio extitisset, ex eo
quòd illa ob reprehensionem Confessarij ab eo | tractatu cessauit, non cesauit impedimentum. Contra quod tamen est argumentum, quod satis vrgens apparet desumptum ex Panormitano & Soto dist. 37. q. vnica. arti. 4. Syluestro suprà partic. 5. Iuxta quos, si vir vxoratus promittat Bertæ sine adulterio, & iam viduus cum Anna contrahat, eoque durante matrimonio adulterium cum Berta committat, non consurgit impedimentum, & ita mortua Anna potest cum Berta legitimè copulari. Et ratio est quia quando cum Anna contraxit, à promissione recessit, qua se Bertæ obligarat. Cùm ergo in nostro casu Ioanna à promissione, quam Antonio præstiterat, pariter recesserit, videtur cessare impedimentum. Respondetur tamen diuersam esse rationem; nam in casu, de quo præfati Doctores, numquàm promissio & adulterium simul perseuerant: quando enim promissio fuit, non fuit adulterium: & quando adulterium, iam penitus promissio esse desierat. Quod secus accidit in casu, de quo est quæstio, in quo & promissio & adulterium concurrerunt, quod est sufficiens ad impedimentum. Nam semel impedimento contracto, nequeunt sic impediti se ipsos habiles ad matrimonium reddere. Sacri enim Canones in Cap. Veniens. & Cap. Si quis verò rem, de eo, qui duxit &c. & Cap. Relatum. 31. q. 1. Non exigunt vt semper promissio perseueret, sed sufficere promissionem cum adulterio decernunt. Et per hoc videtur ad Secundum de
ignorantia impedimenti collata responsio, illam scilicet non obstare, quandoquidem in Sacris Canonibus sola promissio cum adulterio ad impediendum matrimonium & dirimendum sufficiens iudicatur, vnde ab Auctore Consilij præfati nihil circa id additum speciale.
788
*Et circa Primum probabiliter ille locu
tus, mutuam enim promissionem requiri præter P. Henriquez tenent Vgolinus, Cardinalis Bellarminus, Bassolis, Nissa, & Syluester apud P. Sancium lib. 7. Disp. 79. num. 19. Villalobos, P. Layman, quos adducit & sequitur Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 198. pro quo & P. Baunius Tomo 1. pag. 719. Contrarium tamen vt similius vero tenet P. Sancius suprà n. 4. 20. & 21. vndecim Auctores allegans, quibus Leander Disp. 14. Quæst. 13. nouem alios adijcit, eos secutus, obseruans à P. Sancio pro vtrâque parte citari Syluestrum, & affirmans à Basilio meritò citari pro secunda sententia, quam & ille sequitur Verb. Matrimonium 8. q. 9. Sed verò in P. Sancio nequit incuriosa citatio notari. Siquidem nu. 4. citatur ab ipso pro casualio, de quo ille Verb. Matrimonium 8. q. 9. dicto 6. Sed nu. 19. verbo & q. ijsdem, Dicto tamen 4. quatenus ibi ait sufficere ad hoc impedimentum promissionem simplicem sine iuramento, quæ sit desponsatio de futuro. Vnde pro sententia, quæ mutuam promissionem exigit, videtur stare: neque pro opposita quidquam eo num. occurrit in hoc Scriptore, vnde citari à Basilio potuerit, à Leandro pro fideliori citatione laudato.
789
*Nec tamen in casu, de quo agimus, quidquid aliàs sentiat, aduersabitur P. Sancius Auctori, cùm iuxta illum non sufficiat tacita acceptatio promissionis, quam tamen Auctor, vt vidimus sufficientem iudicauit, si repromissio extaret. Vnde sic ille statuit nu. 25. & est Conclusio 3. Numquàm sufficit taciturnitas eius, cui promittitur. Quia ea promißio etiāetiam liberaliter facta, est nociua acceptanti: cùm per eam incurrat delictum (vt dicam n. 40.) & impedimentum dirimens &c. Et ita etiam tenent Bonacina, Gutierrez, Candidus, & Cornejo, quas citat & sequitur Leander supra Quæst. 14. E contrario stantibus Basilio, & PP. Ægidio ac Rebello, quos allegat & sequitur P. Gaspar Hurtadus Disp. 23. Difficult. 2. nu. 9. ex
contrario fundamento, quia scilicet in his, quæ fauorabilia iudicantur; ab eo, cui offeruntur, & vt talia ei offeruntur, quamuis reipsa non sint fauorabilia, qui tacet, consentire videtur. Quod tamen satis videtur infirmum: cùm enim reipsa fauorabile non sit, quod offertur, & qui audit, tacet, cùm præsertim in eo graue peccatum admisceatur, minimè videtur consentire; si enim id esset gratum, non ita verbis parceretur, quæ amantibus adeò constat esse frequentia, vt meritò sit à Diuo Ambrosio dictum grauiora esse fomenta verborum. Constat insuper non semper ista placere coniugibus, vt ex duobus illis comprobari potest, de quibus P. Sancius nu. 23. Quæ
P. Sancius.
dam enim adultera (verba illius sunt) adultero spondenti futuras nuptias respondit: Faxit Deus vt vir meus incolumis perstet. Altera verò eidem sponsioni hoc responsum præbuit: Dirigat Deus, quod diuino eius obsequio expedientius fuerit. Sic ille, meritò iudicans nullum ex sponsionibus præfatis impedimentum resultasse.
790
*Iam quod de cessatione à tractatu nup
tiarum ob Confessarij reprehensionem dicebatur, vti certum statuitur à P. Sancio citata Disp. 79. nu. 7. vbi tamen affirmat, quòd si ante adulterium fides data soluta sit per vtriusque contrahentis mutuam remissionem, & posteâ casu est copula subsecuta, priori contractu non iterato, non sit impedimentum: quia prior ille contractus omninò extinctus erat, & sic non concurrunt adulterium & fides. Vbi dubitari potest an quod dicitur de vtriusque contrahentis mutua remissione, omnino necessarium sit, an verò sufficiat cuiuslibet remissio. Et videtur quidem probabile, iuxta sententiam, de qua nuper, requirentem mutuam promissionem: vnde si ex parte cuiuslibet illa sit extincta, impedimentum cessat: præfatus autem Scriptor iuxta illam non debuit iudicare, cùm contrariam, vt vidimus, amplectatur: neque enim in promissionibus his mutuis tenetur contrahens fidem datam obseruare, cùm sit iniquè præstita, vnde iuxta Canonicam doctrinam penitus rescindenda: In malis promißis rescinde fidem &c.
791
*Quod ad ignorantiam impedimenti at
tinet, iuxta doctrinam P. Sancij Lib. 3. Disp. 17. nu. 10. videtur dicendum id, quod est iam breuiter indicatum; ait enim quòd licet lex non afficiat ignorantes quoad pœnam, benè tamen afficit quoad intrinsecam annullationem actus, pro quo multos adducit. Nihilominùs ex eodem potest oppositum comprobari. Nam lib. 9. Disp. 32. nu. 49. sic statuit: Vbi lex aut canon punit delictum nullo iure prohibitum, ignarus legis aut Canonis, sicut excusatur à culpa transgreßionis, ita & à pœna, vt ex omnium mente diximus nu. 6. Sic ille, qui de impedimento Criminis ita scribit citata | Disput. 79. num. 42. Postremum obseruandum est hoc impedimentum esse solo iure Ecclesiastico inductum: atque ita non habere locum inter infideles., nisi speciali lege sit apud ipsos indictum, quod nemo negat: cùm constet nullum esse illius fundamentum attento solo naturæ iure. Hæc ille. Quæ cùm ita sint, videtur sanè non improbabile ignorantia non culpabili impedimentum submoueri. Pro quo ita scribit Antonius Fernandez
Antonius Fernandez de Moure.
de Moure in Examine Theologiæ moralis Parte 3. Cap. 16. Sect. 5. in fine. Dubitant quartò (Doctores) an requiratur formale adulterium ex vtraque parte adulterantis, & scientia talis impedimenti ad matrimonium. Affirmat Paludanus in 4. dist. 34. q. 1. num. 17. Maior. q. 2. dist. 37. q. 1. artic. 4. & est communior sententia. Sic ille. Pro quo & Baucius in Miscellaneis casuum conscientiæ Tomo 2. Opuscul. 1. q. 176. plurimum deferens Paludani auctoritati, qui tamen inter Bibliopolas minime reperiatur. Sed Diana Parte 10. Tractatu 13. Resolut. 51. suo recusat sententiam huiusmodi calculo firmare, nec videtur de illa rectè sentire. Sed quidem cùm sint qui secus sentiant, & doctus Moure non semel ab eodem Scriptore laudatus, communiorem asserat, non est cur ipsi probabilitatis prærogatiua debeat denegari: cùm aliàs quod contra illam obijcitur non difficilem habeat solutionem.

De vxorato Religionem ingresso cum vxoris licentia, manentis in sæculo.

792
*ITa res accidit, & erat vxor quadra
genaria, nec sperabilis honestatis, quæ dura experientia maritum ad desertionem compulerat: neque redire voluit rogatus per litteras ab ipsa, sed licentiam ab ea expetijt pro Religionis ingressu, quam & præstitit authenticam, & qua vsus ille, & ingressus, ac solemniter est in ea professus. Vbi quidem licentiam non fuisse licitam vt certum statuitur; siquidem mulier in sæculo manens, & eo ætatis lubrico, eam dare non potuit: vt enim dare in sæculo manens posset, prouectæ esse deberet ætatis, sexagenaria inquam iuxta Sotum, & voto castitatis emisso, iuxta Cap. Cùm sis præditus. Cap. Vxoratos Cap. Ad Apostolicam de conuers. coniugat. & Doctores, ex quibus Sotus dist. 27. q. 1. arti. 4. Et Nauarrus Cap. 22. nu. 12. Sine quibus P. Henriquez lib. 12. de Matrim. cap. 5. nu. 10. affirmat licentiam non esse legitimam: quam & dare debuisset Episcopus iuxta Panormitanum Cap. 1. vnde supra nu. 3. pro quo & est textus expressus in Cap. Si vir. 27. q. 2.
793
*Sed difficultas est an dicta licentia, licet
legitima non fuerit, valida tamen extiterit, ita vt professio fuerit etiam valida, taliter vt mortua muliere matrimonium contrahi non possit à professo, nisi cum certitudine nullitatis. Circa quod licet esse opiniones possint, Auctor fuisse validam arbitratur, secutus Glossam in Cap. Ex parte Abbatis de Conuers. coniug. Durandum in 4. dist. 32. q. 2. Adrianum Quodlib. 1. arti. 3. ad 7. Maiorem & Palacium ead. dist. 32. Disp. 2. Col. 13. Sotum supra Col. vlt. & Nauarrum Consil. 4. de Conuers. coniugat. nu. 4. iuncto argumento nu. 1. proposito. Et clariùs Consil. 5. n. 3. & probatur ex dicto Cap. Ex parte. Vbi quidam vxoratus Religionem ingressus, & in ea professus consentiente vxore, ac post eius mortem egressus, & coniux factus, non est à Pontifice toleratus, coniugio inualido declarato, vt ait Panormitanus, & Rubrica ibidem. & Nauarrus proxime allegatus, nec non P. Henriquez lib. 11. Cap. 15. nu. 9. lit. a. & dicto Cap. 5. nu. 10. lit. I. Armilla Verb. Diuortium nu. 12. D. Antoninus 3. p. tt. 1. Cap. 21. §. 2. qui Gofredum & Palu
danum allegat. Nec obstat Cap. Placet de conuers. coniug. quatenus habet quòd vxor ingressa Monasterium, eo quòd probabiliter credidit maritum mortuum, potest educi à marito: quo mortuo non potest cogi redire ad Monasterium: quia respondetur, quòd illa cùm esset professa viuente viro, & sine eius licentia; non valuit absolutè professio, sed solùm quatùmquantùm ad id, ad quod ipsa se potuit obligare, scilicet ad non petendum, & ideò non effecit illam Religiosam. Pro quo facit Cap. Quidam intrauit eod. tt. & doctrina Nauarri Consil. 4. eod. tt. nu. 3. qui & num. 4. ait votum prædictum valuisse non vt solemne, sed vt simplex. Quod probari etiam potest ratione Durandi, quòd scilicet, qui licentiam præbet, suo iuri renuntiat.
794
*Neque etiam obstat Cap. 1. cit. tt. vbi
Non obstare Cap. 1. eod. tt.
rogatus Pontifex circa maritum, qui coràm Sacerdotibus, ignorante Episcopo, cum licentia vxoris Monasterium est ingressus, & professus in illo: Respondet, quòd nisi vxor Religionem ingrediatur, aut in sæculo manens votum castitatis emittat, maritus potest & debet à Religione educi. Ad id enim respondetur, quòd licet professio talis fuerit valida, fuit tamen à muliere reuocabilis. Quod clarè colligitur ex Soto suprà. Et ex Glossa in Cap. ex parte citato; quæ addit non reuocari professionem ex eo quòd mulier petat, sed interueniente Ordinarij auctoritate. Non ergo sic professus sua potest voluntate exire, sed iubente Ordinario, eo quòd mulier in sæculo inhonestè se gerat, & ita ex officio, vt expressè tradit Nauarrus lib. 3. Consil. cons. 3. cit. tt. & ibidem Panormitanus. Et Textus quidem ait quòd potest & debet reuocari. Aut casu, quo emendata mulier licentiam reuocet; qua mortua ad Religionem redire tenebitur, vt citati Scriptores affirmant, licet id neget Henricus Bo hic in citato Cap. Vxoratus nu. 8. & Vega
Qui secus sentiant.
in Sylua lib. 4. Casu 77. dicens validum futurum matrimonium taliter reuocati mortua vxore, perperàm allegans Armillam, & D. Antoninum, de quibus supra. Estque id valde rationi conforme, vt cùm professio valida fuerit, eius valori consulatur, quando stante valore potest vxoris iuri aut necessitati succurri. Et Doctores aliqui contrarium indicantes, quatenus asserunt matrimonium futurum validum, sed illicitum, loquuntur in euentu inualidæ professionis ob defectum licentiæ, vt ait Nauarrus Consil. 4. citato.
795
*Neque poterit præfatus licitè Ordinari,
iuxta doctrinam Nauarri lib. 5. Consil. 1. de adulterijs, & P. Henriquez cit. lib. 12. cap. 5. nu. 10. Et ratio est, quia sicut prædicta non fuit sufficiens vt profiteretur licitè, eo quòd vxor in sæculo remaneret: ita neque sufficiens erit vt licitè ordinetur. Nec vxoris adulterium, & viri, qui etiam est lapsus, emendatio, perseuerante vxoris turpitudine, sufficere poterunt, siquidem non præcessit sententia diuortij: vnde illa morum emendatione suffragante, poterit ipsum petere: quia ius mariti petendi non amittit, nisi per Ordinarij sententiam, vt ait P. Henriquez ibidem. & Nauarrus Consil. 3 de diuort. num. 3. & 4. Et ratio propter quam Ecclesia non vult ad professionem & Ordines admittere, quando alter coniux professionem non emittit, aut votum continentiæ, est ne liberè possit petere maritum professum aut Ordinatum: Ergo cùm in casu præsenti morum correctione secuta possit illum petere: ex eo fit non esse voluntatem Ecclesiæ vt talis ordinetur. Et iuxta hæc est dictum, Nauarrum & P. Henriquez interpretari Doctores asserentes maritum emendatum posse vxorem dimittere emendatam, & diuortium petere; vt sic debeant intelligi, quòd licet possit petere, tamen irreuocabiliter profiteri ante diuortij sententiam: qua stante, non est necessarium vt mulier in sæculo manens votum casti
tatis emittat, quia Sacri Canones illud præscribentes, minimè in hoc casu procedunt. Et circa prædictum votum censent aliqui emitti ab vxore, eo ipso quòd licentiam præbeat, cùm iuxta Sacros Canones illi sit annexum: quod tamen tunc est tantummodò admittendum, cùm is, qui licentiam præbet, Iuris sic statuentis notitiam habet, quæ in mulieribus non præsumitur, vt ait Syluester Verb. Matrimonium 8. q. 12. §. 4. in fine. Sic P. Stephanus, qui se huic subscripsisse affirmat. die 9. Decembris 1599.
596
*Et est quidem ille satis probabilem,
& quam plurium Scriptorum auctoritate munitam, sententiam amplexus, circa valorem licentiæ, & consequentia ipsum, validam scilicet professionem, & inualidum mortuo coniuge matrimonium. Pro quibus P. Thomas Sancius lib. 7. de Matrimonio Disput. 33. licet in Indice sit 23. qui num. 4. asserit sententiam esse verissimam, agmen Scriptorum adducens. Qui & approbat cum multis, quos profert num. 18. id quod est dictum num. 794. de reuocatione coniugis, non iure actionis, vt tenent quidam num. 17. sed ex officio Ordinarij, cuius est consulere periculo incontinentiæ manentis in sæculo: vt enim non posset iure actionis agere sibi, cùm licentiam præstitit visus est adimere potestatem: fecit enim cedere iure suo. Licet ergo coniux petat, & iudex annuat; non ideò censetur ius eidem dicere, sed eius attentionem vt suo non desit officio, in eo, quod ad ipsum maximè spectat, excitari. Quod discrimen in ordine ad moralem considerationem vix alicuius potest esse momenti.
797
*Iam, quod ad Ordines spectat, vbi
de sacris tantùm sermo est, quibus matrimonium obstat, cùm sint illius, si superueniat, diremptiui, stat etiam Auctoris assertio, vt scilicet licentia pro eo, etsi illicita, si tamen spontanea, valida sit; non quidem pro valore illorum, qui proculdubio stabit, in quo à professione differunt, circa quam sunt opiniones; sed vt possit, aut non possit ad meritale commercium ab vxore reuocari. Sicut enim de professione dictum est, ea non obstante, posse coniugem, qui de alterius consensu illam emisit, reuocari; ita videtur de Ordinato dicendum ob eamdem rationem, si castitatis votum non est licentiam comitatum, & necessarium esset vt Ordinarius periculo incontinentiæ succurreret. Et ita docet P. Sancius suprà Disput. 39. num. 12. vbi iuxta dicta de professione discurrit; idque quando vxor concedens licentiam ius ignorauit, si enim illius conscia fuerit, censenda est votum castitatis emisisse: pro quo adducit Glossam in Cap. Seriatim dict. 32. Henricum in cit. Cap. Vxoratus. Et Angelum Verb. Matrimonium 4. num. 9. Addens sic reuocatum non posse petere debitum, & ita neque vxorem teneri reddere; quod est pariter de reuocato professo dicendum. Non declarat autem quando vxor sit conscia iuris reputanda; quod tamen ex Syluestro dictum à P. Stephano, scilicet regulariter id non præsumi, sicut neque de militibus & agricultoribus, de quibus etiam Syluester.
798
*Id autem quod necessaria diuortij
sententia in coniuge emendato dicebatur, alios præter P. Henriquez, Patronos habet, de quibus P. Sancius lib. 10. Disput. 7. num. 4. Qui tamen Disputat. 11. num. 13. ad quem se remittit, id quidem admittens ob damnum, quod sequi potest Religioni, vel Ordini assumpto, de quo & num. 12. addit in huius num. fine, quod & confirmat, & illustrat
P. Thom. Sancius.
ad finem num. 14. id esse regulariter intelligendum, quia si casus contingeret in partibus remotissimis, vbi id periculum non esset, esset quidem licitum: nec illum teneri fateri se esse coniugatum, immò & rogatum posse negare: quia respondet ad mentem interrogantis: nam reuera non est talis coniugatus, qualis non possit admitti; sed quoad hoc perinde est, ac si coniugatus minimè esset. Et quamuis Monachi non admitterent, si scirent eum coniugatum, id præsumendum est euenire, quando non est statutum in illa Religione eam admissionem prohibens, vt consulatur damno, quod probabiliter potest timeri fore vt Religioni contingat. Et similiter posset is respondere Episcopo ad Ordines promoturo, vel litteras dimissorias concessuro, quamuis sciret fore, vt Episcopus Ordines, aut litteras dimissorias minimè concederet, propter eamdem rationem. Id quod in Indijs non rarò potest accidere, & aliquando vidimus ad praxim aduocatum circa sententiæ defectum.
799
*Vbi circa Societatem Iesv dubium
Quid pro Societate IESV.
esse potest, an scilicet præfata doctrina negati coniugij locum habere possit, propter id, quod circa coniugatos habetur Parte 1. Constit. Cap. 3. | nu. 6. vbi ita dicitur, dum de impedimentis substantialibus agitur: Matrimonij vinculo ligatum esse, Pro quo in Declarationibus Lit. F. sic habe
Constitutio, & Examen.
tur: Quando hoc vinculum solutum esset, quod à coniuge facultas concederetur, obseruatis alijs circumstantijs, quæ iuxta sanam doctrinam, & vsum Sanctæ Ecclesiæ, solent obseruari, impedimentum esse desinet. Sic ibi. De quo etiam in Examine Cap. 2. nu. 4. vbi expressè dicitur matrimonium debere esse consummatum. Et nu. 6. Vers. Nullus, idem de vxoris consensu, & alijs circumstantijs asseritur, pro vt ratio iuris exigit. Cùm ergo is, de quo agimus, consensum vxoris non habeat, non videtur eius ingressus non solùm licitus, sed nec validus. Quod vrgeri potest, quia licet ingressus in Societatem, & vota biennij quoad substantiam valida sint, si de facto admittantur, quia nullum est ius, per quod irritentur, vt affirmat P. Suarez Tomo 4. de Relig. Tract. 10. lib. 2. Cap. 1. nu. 24. vbi de matrimonio rato loquitur; & ibidem ita consensum coniugis necessarium asserit, vt sine eo inualida receptio videatur. Id quod de matrimonio consummato clariùs statuit num. 22. quod & ipso citato tradit P. Palaus Parte 3. Tract. 16. Disp. 1. Puncto 8. nu. 21. Addit autem sic P. Suarez: Aliud notandum est, quamuis con
P. Suarez.
sensu præstito cum debitis circumstantijs, cesset impedimentum essentiale; nihilominùs semper est impedimentum, vt talis persona recipi non debeat sine Generalis facultate: ita vt nec Prouincialis possit in hoc dispensare, vt in illius Regula 36. cautum est. Sic ille, in consensus necessitate persistens.
800
*Nihilominùs iuxta eiusdem Patris do
ctrinam sustineri potest oppositum: siquidem citato num. 22. hoc impedimentum in iure esse commune fundatum asserit, & in alijs Religionibus seruari, vt patet ex Regula Minorum Cap. 2. & in Constitutionibus Prædicatorum 1. p. d. 1. cap. 13. & habetur etiam apud D. Basilium in Regulis fusiùs disputatis Cap. 12. Cùm ergo hoc commune alijs Religionibus sit, & dispositioni Iuris innixum, vt scilicet coniugis consensus requiratur; & nihilominùs sine illo id stare, quod diximus, possit; idem in Societate videtur asserendum, vt scilicet regulariter consensus necessarius sit, cum quo tamen stat vt in raro aliquo casu, & cessante generaliter alicuius damni periculo, non sit dictus consensus necessarius: quando aut Generalis admittit, aut ex illius concessione alij, & se vxoratus cum dictis qualitatibus manifestat, vel si non manifestet, iuxta dicta ingrediatur. Et consensus quidem ex eo requiritur, quòd vxoris cum detrimento esset, vt in citato Examinis loco dicitur: Atqui in casu præsenti detrimentum est nullum, vt constat, & si aliquod dici posset, illa quidem se illo dignissimam reddidit. Deinde requiri etiam consensus dici potest ob damnum, quod probabiliter timeri potest Religioni, quòd vt vitetur, statutum apud illam extat. Et neque ex hac parte argui verosimiliter potest, quandoquidem iuxta dicta periculum prorsus abest, coniugij absorpta notitia. Vnde quod P. Sancius de statuto Religionis asseruit, nihil obest, cùm ipse de statuto agat, pro euitando Religionis damno stabilito, quòd, vt diximus, est sanè nullum, & iuxta præfatam doctrinam debet intelligi, quia Religiones in id videntur intentæ, ne damna ex huiusmodi receptionibus cogantur experiri.
801
*Potest autem argui ex Ordinatione pro
casibus reseruatis, inter quos ille ordine 7. Impedimentum excludens èex Societate reticuisse in examine, vel in eo mentitum esse, vnde graue aliquod incommodum oriri poßit. Sic ibi. Videtur autem is, de quo agimus, à Societate fuisse excludendus, quia non admitteretur, iuxta id, quod ex P. Sancio positum num. 798. Sed verò obiectio nullius momenti est; quia quando dicitur Impedimentum excludens èex Societate, de impedimento est sermo, cum quo stare validus nequit ingressus, neque votorum substantia, & ita qui admissus est, debet necessariò eijci. Quòd autem non sit sensus, qui obijcitur, sustinendus; ex eo constat, quia stare potest, vt non admitteretur quis, & nihilominùs admissus debeat retineri, aut saltim possit, vt constat ex Parte 2. Constitutionum Cap. 2. vbi præsertim consulenda Declaratio lit. B. Vers. Si in ingressu. In cuius fine etiam obseruandum id quod dicitur vt sequitur: Quòd si aliquod
Declaratio Constitut.
ex quinque impedimentis dißimulasset, tunc non est æquum, vt in Societate maneat, iuxta id, quod in prima Parte dictum est, (scilicet in Examine Cap. 2. §. 6. & p. 1. Cap. 3. §. 2. & G.) Vbi cùm de quinque impedimentis ita statuatur, supponitur in alijs stare posse vt non admittendus deprehenso impedimento, iam admissus conseruetur. Deinde ex eo quod additum in propositione casus, positio dicta firmatur: Vel in eo mentitum esse, vnde graue aliquod incommodum oriri poßit. Atqui ex dissimulatione dicta, quæ & sine mendacio stare potest iuxta dicta, nullum incommodum oriri potest, vt manet ostensum: igitur casus reseruatus non est, neque ex eo sequitur quidquam contra propositam assertionem. Pro quibus hæc satis.

De Indo in ebrietate sororem vxoris patruelisque vxorem, carnaliter cognoscente.

802
*AD quod dictum inprimis, quando quis
se inebriat, peccata quæ inde regulariter oriuntur, eidem imputari, vt affirmant Syluester verb. Ebrietas q. 4. & alij citati à Corduba de homicidio parte 3. Castro de lege pœnali lib. 2. Cap. 14. §. Principalis. Et etiam in pœnas incurrere à Iure statutas, scilicet excommunicationem, irregularitatem &c. vt ait Syluester. Deinde vxore mortua, & marito sororis cognitæ non solùm non posse cum illa matrimonium contrahere, sed neque cum alia, sicut neque illam cum alio. Ita decernitur in multis Capitibus iuris Canonici adductis à Nauarro in Manuali Cap. 22. nu. 75. quam sententiam ille sequitur, & Sotus in 4. dist. 37. q. unica art. 1. Corduba lib. 1. q. 12. & omnes ferè Canonistæ, quamuis ex Theologis aliqui contrarium teneant quantùm ad primum, non verò quantum ad illam. Quod intelligitur in rigore Iuris; nam iuxta consuetudinem, Nauarrus & Corduba in Summa de casibus conscientiæ q. 53. affirmant non esse in vsu in casibus huiusmodi dispensationem peti vt cum | alijs contrahant. Et dato casu quòd illa opus sit, posse ab Ordinario concedi, vt ait Couarrubias 4. de Sponsalibus 2. p. cap. 7. num. 6. vbi allegat. Paludanum, & D. Antoninum. Et idem affirmat Nauarrus suprà, nu. 25. & 85.
803
*Prætereà assertum posse illum petere
debitum: Nam Cap,. Transmissæ de eo, qui cognouit consanguineam vxoris, & alia Capita, quæ pœnam inponunt incestuoso circa debiti petitionem, de cognoscente consanguineas vxoris tantummodò procedunt: & cùm sit pœna, non debet extendi ad eum, qui cum proprijs consanguineis commisit incestum, vt ait Sotus suprà arti. 2. Corduba lib. 1. q. 12. Syluester Verb. Matrimonium 7. §. vlt. & Ludouicus Lopez parte 1. Cap. 80. in fine. Et est sententia ferè communis inter Doctores: & ita in hoc casu non est opus dispensatione.
804
*Affirmatum insuper vxorem (sorore co
Vxorem posse debitum petere.
gnita) debitum petere potuisse vt ait Sotus suprà art. 2. quia prædicta pœna non petendi debitum à Iure imponitur ad incestuosum puniendum, qui grauiter eo in accessu deliquit; & ita non debet innocentem coniugem afficere. Estque ita
Sed non Sororem.
decretum in citato Cap. Transmissæ. Tandem sororem dictam non posse debitum petere eo quòd consanguineum sui mariti agnouerit, iuxta Cap. Transmissæ supra. In quo tamen potest Ordinarius dispensare, iuxta Sotum dict. 37. art. 2. P. Antonium 3. p. tt. 1. Cap. 11. Pœnam autem Indi in foro exteriori mitigandam esse, ratione ebrietatis. Couarrubias in Clement. Si furiosus 3. p. in princip. nu. 3.
805
*In qua resolutione quod de imputatio
ne in ebrietate dictum est, negant plures & grauissimi Scriptores, nisi quando damna præuisa sunt, aut culpabiliter ignorata, aut inconsiderata. Pro quo Syluester adducit Panormitanum & Angelum, & vt agmen aliorum missum faciam, sit vnus pro mille P. Suarez 1. 2. Tract. 2. Disp. 4. Sect. 2. num. 23. & qui alios adducit P. Arriaga Tomo 3. Disp. 44. nu. 21. iunctis ijs, quæ habet à nu. 2. & iuxta hæc videtur in caussa Indi iudicandum, tales enim nihil regulariter loquendo sua consideratione anteuertunt, & cùm bibunt, de sola sunt potus delectatione soliciti. Non ergo
à petitione debiti censendus est prohiberi. Et vt imputandus dicatur incestus, id quod de prohibitione ineundi matrimonij ea de caussa Doctores aliqui Canonistæ censuerunt, non est curandum. Perpetuò sine spe coniugij permanebit. Sic in citato Cap. Transmissæ, & in alijs, quæ adducit
Cap. Transmissæ.
Glossa ibidem Verb. Sine spe. Iuxta quam prohibitio dicta impedimentum quidem inducit, vt non debeat matrimonium contrahi, sed contractum non dirimi vti certum ab eadem statuitur. Cùm ergo eius conditionis fuerit, non est mirum si consuetudine fuerit abrogatum: Quamuis P. Thomas Sancius lib. 7. Disp. 15. de illo vt vim etiam modò habente loquatur.
806
*Et ibidem vt probabilius amplectitur id
quod & Auctor Consilij præfati, prohibitionem scilicet circa debiti petitionem non procedere in casu incestus cum proprijs consanguineis, pro quo nu. 16. complures Auctores accumulat, eo fundamento, quòd non inueniatur in iure prohibitum. Et loco quidem citato de petitione debiti expressè non agit, sed de prohibitione circa matrimonij contractionem: ex eo autem videtur colligi quod ad petitionem spectat ob similem rationem, in re fauorabili. Expressiùs autem, quampluribus adductis Scriptoribus id statuit lib. 9. Disp. 27. nu. 7. verosimili adducta ratione, quòd scilicet ex incestu huiusinodi non contrahatur affinitas, sicut ex incestu cum consanguineis coniugis.
807
*Licet autem hæc ita se habeant, difficile
tamen apparet, quomodo doctrina prædicta possit casui præsenti adaptari, vbi de incestu cum sorore vxoris, & non cum consanguinea dubium agitatur. Ex eo enim quòd soror præfata vxoris aliàs esset affinis, quia patruelis vxor, id minimè videtur obstare, cùm non tollat propriam incestus rationem & grauitatem cum vxoris sorore: immò inde illa videtur accrescere. Immò etiamsi stare posset vinculum consanguinitatis cum incestu dicto, neutiquàm pœnis à Iure constitutis obstaret; cùm earum fundamentum consisteret, & ratio ob quam id negari posset, minimè locum haberet, quod scilicet, vt nuper dicebatur, per incestum non contraheretur affinitas, cùm de contractione nequeat dubitari. Neque argui potest ex eo quòd remotior cognationis gradus in dispensationibus tantùm attendatur, iuxta Motum S. Pij V. cuius tenorem adducit P. Sancius lib. 8. Disp. 24. nu. 26. dispositio enim dicta pro dispensatione placuit Pontifici; quæ tamen potest trahi ad dispositiones alias in Iure repertas, pro quibus diuersa est ratio. Præterquàm quòd ipse S. Pontifex gradum primum excepit, vt videri apud eumdem potest nu. 52. Neque circa hoc est opus ampliùs distineri.

Peculiaris Resolutio circa Matrimonium cum dispensatione inter consanguineos in Tertio gradu.

808
*EX tenore supplicationis, ac responsione constabit casus, ac illius decisio, sic enim illæ:
Cùm aliàs anno 1567. Petrus & Maria Ora
Tenor supplicationes.
tores absentes in tertio consanguinitatis gradu matrimonium simul contrahere cupientes dispensationem ad id à Sede Apostolica petiuissent; eaque ipsis eo quòd caussas cur cum ipsis dispensandum esset non afferrent, denegata fuisset; consuluit Petrus duos suos consanguineos viros primarios, peritos, & pios, qui consuluerunt ei vt ad oppidum, in quo Maria habitabat cum parentibus, ipse ad habitandum iret, vt eius oppidi oppidanus & incola fieret, si per decennium ibi permaneret, sicque posset exponi Pontifici, quòd Maria cum eadem dote, quam habebat, non poterat iuxta qualitatem ipsius personæ alicui alij æquè benè nubere in dicto oppido, ac ipsi Petro: quod & factum fuit: nam non solùm Petrus, sed & vterque eius parens ad oppidum illud habitandi caussa, & cum intentione perseuerandi profecti, atque in libro incolarum descripti fuerunt; continuòque pro dispensatione obtinenda Petrus & Maria iterùm supplicarunt, nulla de præmissis mentione facta. Dispensatione igitur obtenta, metrimonium simul Bona fide contra|xerunt & consummarunt, in qua & hactenus fuerunt: donec inter loquendum de modo, quo fuisset obtenta dispensatio, (quemadmodum Maria semper ignorauit,) fuit ei iniectus scrupulus. Sed & paulò post contractum matrimonium Petrus, quia in eo oppido infirma esset valetudine, tum quòd in eo parùm grata esset etiam ipsi Mariæ habitatio, de consilio medicorum in aliud oppidum cum ea profectus est, remanentibus nihilominùs Petri parentibus, vbi quarto post anno obierunt. Quantùm autem Petrus credit, quo tempore ipse propter caussas prædictas intentionem perseuerandi in eodem oppido mutauit, nondum fuerat à Summo Pontifice concessa dispensatio. Cùm autem hæc omnia occulta sint, & Oratores nobiles simul iam per septem annos in facie Ecclesiæ bona fide vt veri coniuges vixerint: essetque graue scandalum, si separatio fieret, nec simul cælibes habitare absque aperto salutis discrimine possint, supplicant humiliter secum dispensari, vt denuò se possint suscipere, & proles, si quas susceperunt, legitimas decerni in foro conscientiæ tantùm.
Casus hic propositus est in signatura Pœniten
tiariæ per Reuerendum Dom. Alexandrum frumenti Regentem, & resolutum ac declaratum est matrimonium fuisse validum, nec Oratores indigere alia dispensatione, ex quo caussa data seu narrata, quæ in Mariæ fauorem erat, quòd scilicet in eo oppido nulli alij æque benè nubere poterat, ex parte ipsius Mariæ vera fuit & sufficiens ratio. In cuius rei fidem, ex ipsius Reuerendiss. Dom. Regentis commissione hæc scripsi die 27. Augusti 1567,
Iacobus Ximenez Societatis Iesv Procurator generalis.
809
*Circa eumdem casum P. Ægidius Gon
zalez Assistens ita scripsit Patri Pradanos Roma die 30. Augusti 1567. Casus, de quo Reu. V. ad me scripsit, difficultatem sua in resolutione habuit, desiderabatur siquidem plus aliquid claritatis, quàm illa esset, quàm narratio continebat. Est tamen maior quæ potuit diligentia adhibita, & in Signatura est Pœnitentiariæ propositus, vbi & quod est dictum, resolutum fuit. In hac Signatura Consultores sunt Doctor Nauarrus, & Pater Doctor Toletus, quorum sufficiebat auctoritas, Sed his additur suæ Sanctitatis auctoritas, qua istud procedit Tribunal.
Et hæc ex ipso Originali transscripsit P. Pradanos, & in Peruuium transmissa.
810
*Et est quidem decisio obseruatione dig
na; ex qua vtiles aliæ deduci poterunt, vtiles quandoque futuræ. Potestque pro ea illustranda casus adduci ille, de quo P. Thomas Sancius lib. 8. Disp. 19. nu. 29. vbi rogat an dispensatio impetrata allegando fore vt femina innupta defectu dotis maneat, valida sit, si verificatur feminam innuptam remansuram; at id aliunde prouenit, vt quòd sit grandæua, deformis &c. & respondet affirmans, ac dotis defectum verificari. Quia dos non dicitur sufficiens absolutè, sed respectiuè, atque illa mulier, quo plura habet vitia, eo ampliori indiget dote, qua illa compensantur, vt sic viro æquali nubat: quamuis ijs vitijs seclusis posset cum ea dote commodè nubere. Vbi & addendum Pontificis mentem eò tendere, ne hęchæc femina innupta maneat: & nil refert vnde id dimanet & verificatur fore vt sit innupta. Sic ille, quem sequitur Leander Disp. 24. Quæst. 52. qui
Perperàm à Leandro citatur.
etiam pro contraria parte eum citat Lib. 4. Summæ Cap. 47. num. 17. vbi de casu isto nihil, sic enim tantùm ibi: Si vnica solùm exprimatur caussa, & illa sit falsa, qualiscumque sit illa corruet dispensatio. Ratio est, quia tunc Prælatus non vult nisi ex ea caussa dispensare: ergo illa existente falsa corruet dispensatio respectu voluntatis concedentis. Sic ille. Ex eo autem quòd vnica caussa sit in casu dicto, & ea falsa, argui nequit: quia ille veram caussam esse affirmat iuxta respectiuam considerationem. Perperàm ergo à præfato est Scriptore citatus. Sicut ergo in casu dicto ex aliquali verificatione caussæ, quia fauorabile id erat feminæ, dispensatio valuit, ita & in eo, de quo agimus, vt in decisione exponitur, licet insinueretur in eodem oppido habitationem Oratores habuisse. Fauet & ratio quæ adducitur de Pontificis mente, quæ est ne femina maneat innupta, pro quo nil refert vnde id dimanet, dummodò verificetur: quæ quidem & in casum nostrum ritè cadit, & in similes. Videtur autem tunc temporis facultatem Commissarij Cruciatæ non eam fuisse, quæ sequentibus temporibus, iuxta illam enim non erat recursus ad Pontificiam Sedem necessarius. Et quidem sub Pontificatu B. Pij res Cruciatæ non ita feliciter decurrerunt.

Benedictionibus Ecclesiæ an stet contrahi aliquando Matrimonium.

811
*VT in casu peculiari eorum, qui coràm
Parocho, sed sine testibus contraxerunt, posteà autem cùm se legitimos reputarent coniuges, benedictiones solemnes susceperunt. Et visum est P. Auilæ tunc verum matrimonium contraxisse, quia tunc sponsus sponsæ dicit: Sponsa has arrhas tibi dono in signum matrimonij &c. Vbi & illa respondet: Ita accipio. Vbi & verba, quæ coràm Parocho dicta sunt, circa mutuam corporum traditionem, & saltem vim promissionis habuerunt, suum possunt habere etiam effectum. Nihil ergo deesse videtur, cùm & mutuus consensus sit, & coràm Parocho & testibus. Nihilominùs dictus Pater sententiam mutauit asserens oppositum sibi certum videri, quia in solemni benedictione eorum intentio non fuit mutuæ corporum traditionis, sed traditionis anteà factæ signa solemniter exhibere iuxta eorum mentem, & iuxta Nauarri doctrinam in Manuali Cap. 22. nu. 76. Syluestri Verb. Matrimonium 4. q. 10. Veracruz 1. p. Speculi a. 29. Item quia ex opposito sequeretur Ecclesiam, dum Benedictiones præcipit, matrimonij iam legitimè contracti iterationem præcipere: quod esset superfluum. Sic dictus Pater, qui licet certum poste
rius arbitretur assertum, non videtur priori probabilitas deneganda, quia illam præfata fundamenta non demoliuntur. Licet enim Benedictiones signa mutuæ corporum traditionis regulariter sint, quia regulariter illa legitimè facta supponitur: ea tamen quæ in illorum solemni ritu interueniunt, talia sunt, vt traditionem etiam de præsenti manifestent, & apta sint omnem præ|teritum supplere defectum. Neque Ecclesia quando illos præcipit, id quod obijcitur præcipere debet vllatenus iudicari: cùm enim matrimonium legitimè contractum supponat, ineptum esset de iterata contractione præceptum: cùm aliàs impossibile sit iterari, dum coniuges viuunt, sicut neque iterùm baptizari ritè baptizatum. Cùm eo tamen stat Benedictionibus posse vitium sanari contractus. Et dictus quidem Pater ante sententiæ retractationem admonuerat futurum conueniens vt matrimonium dictum ad securitatem maiorem iterùm iniretur: id quod & ego libenter amplector; nisi in casu, quo stante bona fide, ex declaratione dubij contractus magna possunt inconuenientia pertimeri. Debet autem in his & similibus casibus, matrimonium sub conditione, sicut alia Sacramenta celebrari, & mente concepta sufficiet, minorique circa hoc, quàm circa Sacramenta alia scrupulosè est agendum, ob rationem ciuilis contractus in eo repertam, & non ita exploratam formam & materiam, ministrosque, iuxta alibi dicta neque hoc loco necessaria; quia licet vtilia, ad finem properandum, pro quo multa vrgent, & vtilia, & specialia, si Deus dignatus fuerit tenuitatem extremam roborare,.

De recusante Matrimonium post violationem futuræ vxoris, ob non integratam dotem.

812
*ITa quidem accidit, cùm fuissent cuidam
duo mille argentea pondera cum Virgine puella promissa. Cui ille ante celebratum matrimonium persuasit vt sibi in carnali opere consentiret, quandoquidem certum erat coniuges quantocyùs futuros. Et eo cùm animo esset, & de dote promissa ageret, fallacem promissionem deprehendit, quandoquidem neque mille pondera sibi tradenda pernouit, & ita matrimonium inire penitus recusauit. Et responsum id licitè potuisse: nam verbis prædictis fidem suam non adstrinxit, vt nouam inde obligationem subiret: sed certitudine de futuro coniugio supposita, iuxta præcedentem tractatum, id petijt, quod erat communi vtriusque persuasione futurum. Et quia pactorum firmitas ex promissæ dotis traditione pendebat, sine quo ipsa ad standum promissis minimè in conscientia tenebatur, vt probat Vega in Sylua lib. 3. casu 225. id ipsa debebat attendere, & posse deficere promissionem, & ita non se adeò facilem in turpi petitione præstare: quod cùm non fecerit, sibi poterit incursum detrimentum imputare, sufficiet ergo vt aliquid pro dotis augmento tribuat, prudentis arbitrio computandum. Sic breuiter & verosimiliter resolutum.
813
*Et quidem circa obligationem ineundi
Nullam deberi compensationem.
matrimonij, vt penitus illa cesset, satis est solidum adductum fundamentum. Ex eo autem videtur colligi neque obligationem quidquam tribuendi pro augmento dotis extare, quandoquidem pro defloratione promissio nulla interuenit, neque dolo, aut fraude res peracta, vnde & asseritur secutum damnum sibi debere illam imputare, quia scilicet liberè consensit, & de incertitudine matrimonij ob non implendam dotis promissionem dubitare potuit. Stupratori autem quando ita res accidit, nullum compensationis onus incumbere communis Scriptorum sententia est pro qua multos congerit Antonius Fernandez de Moura in Examine Theologiæ moralis Parte 1. Cap. 13. §. 2. num. 14. Vbi dici potest id, quod de incertitudine dotis asseritur, etiam à stupratore potuisse & debuisse cogitari, & ita non sine iniuria deflorationem constitisse. Verùm neque id videtur vrgere, quia licet cogitare id & potuerit & debuerit, nullus tamen dolus in petitione fuit, sed rem vt reuera erat puellæ significauit, futurum scilicet matrimonium ea certitudine, quam pacta huiusmodi solent habere, & illa non poterat ignorare.

De coniuge post votum Religionis emissum ingredi renuente, altero iam ingresso post votum simile.

814
*PEtrus & Maria coniuges communi con
Casus propositio.
sensu votum Religionis emiserunt in Regno Chilensi, ille in manibus Episcopi, & hæc coràm ipsius generali Vicario ex eiusdem præscripto. Et sequenti die Petrus Mariam ad Monasterium Religiosarum maritali manu duxit, vbi habitum suscepit. Quia verò Petrus negotia quædam expedienda habebat, ab Episcopo pro suo in Religionem ingressu sex mensium inducias postulauit, qui & octo concessit: quo tempore emissi voti pertæsus de illius cœpit agere dispensatione, circa quod quæsita nonnulla, quæ responsionibus fient manifesta.
Primò ergo dictum, quod si Petrus dispensa
tionem voti non obtineat, potest ab Ordinario ad implementum voti compelli, si præsertim Maria id petat, & iudicis officium imploret. Sic Panormitanus Cap. Quòd super, de voto nu. 1. Syluester Verb. Votum 2. q. 19. Angelus Verb. Votum 3. nu. 26. circa medium. Fauet citatus Textus de Voto ibi: Ad resumptionem ipsius, & executionem Voti compellas. Et Cap. Ex parte de censi
Cap. Ex parte de censib.
bus, ibi: Soluere sunt cogendi. Et Cap. Quod super de censibus, ib., Et eis non obstantibus ad voti executionem &c. Et optimus Textus in Cap. Aga
Cap. Agathosa 27. q. 2.
thosa, ibi: Et hanc sicut promisit mutare compellat. Ratio est quia iudex quilibet potest ex officio suos compellere subditos ne sacrilegia, aut grauia alia crimina perpetrent, præsertim ad petitionem partis, in cuius id vtilitatem resultat.
815
*Secundò, si graues caussæ superueniant
vt Petrus dispensationem voti petat, id licitè præstare potest: nam licet ille & Maria communi sensu illud emiserint; non ideò ita strictè censendi sunt se obligare voluisse, vt licet caussæ sufficientes dispensationis petendæ succurrerent, eam non possent postulare, nec Pontifici adimere potestatem dispensandi valuerunt, sicut neque ille qui voto aliquo emisso aliud de non petenda dispensatione illius emittit, vt ait Sotus lib. 8. de Iust. q. 1. arti. 9. circa finem. Et Alcacer de ludo Cap. 13. in fine, Caussæ autem sufficientes erunt, si notabilis superueniat inualetudo, quæ timetur fore prolixa, aut grauis difficultas in obser|uantia continentiæ, aut aliæ viri prudentis iudicio.
816
*Tertiò, si ex mora futuræ dispensationis
(necessariò futura, cùm Orator in Regno Chilensi sit, & postulanda Romæ) periculum incontinentiæ subsit, circa præfatum votum poterit Episcopus, aut Capitulum Sede vacante dispensare, iuxta doctrinam Angeli Verb. Votum 4. nu. 9. Syluestri num. 4. qui ait posse Episcopum dispensare, quando recursus non potest haberi ad Papam sine periculo incontinentiæ ex mora. Et idem tenet Nauarrus in Manuali Cap. 12. nu. 76. Ledesma Coimbricensis d. p. 4. q. 55. arti. 1. circa medium Palacius in 4. dist. 32. Disput. Col. 8. Et idem supponit P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs Cap. 30. nu. 6. in Glossa lit. B. cum Emmanuele in Bullam §. 9. nu. 118. Et quamuis præ
fati Auctores de voto castitatis loquantur; ratio tamen, quam reddunt, in voto Religionis pariter currit à duobus emisso coniugatis, quando illi maturioris ætatis non sunt, vt in præsenti casu. Et Aragon 2. 2. q. 88. art. 12. Vers. Si quis autem generaliter asserit quòd in votis Papæ reseruatis potest Episcopus dispensare, quando est ingens necessitas, nec est facilis aditus ad Papam, vel Nuncium, quod & ait citatus Emmanuel in Summa Cap. 100. de voto, Conclus. 3. circa finem. Non enim præsumi potest in huiusmodi euentibus velle Pontificem votorum sibi dispensationem reseruare, quandoquidem id non in bonum cederet, sed in laqueum animarum. Vbi & alia peculiaris occurrit ratio ex eo quòd Maria profiteri nequit donec Petrus Religionem ingrediatur, & anno Nouitiatus impleto, si ille ingressus non fuerit, expellenda est, vt statuit Concilium Tridentinum Seßione 23. Cap. 16, de Regular. nisi velint Concilium in hoc casu adeò peculiari non loqui, quod est valde probabile. Quòd si
in dilatione inconueniens non sit, & Petro pro expensis Romæ pro impetranda dispensatione faciendis census sufficiens sit, probabilius est à Pontifice, & non ab Ordinario, Episcopo scilicet, aut Capitulo S. V.
817
*Quartò, certum esse, dum non obtine
tur dispensatio, non posse Petrum licentiam Mariæ præstitam reuocare, vt tradit Glossa in Cap. Quæ vxorem 33. q. 5. Angelus Verb. Matrimonium. 8. n. 9. Syluester Verb. Diuortium. num. 7. & videtur expressa decisio Cap. Agathosa 27. q. 2. & Cap. 1. de conuers. coniugat. & ratio est clara, nam id opponitur directè voto Religionis ab eodem emisso, cum quo non stat vita maritalis. Deinde verum etiam est, quòd si ambo velint, possunt sibi inuicem licentias reuocare, iuxta Nauarri doctrinam citato Cap. 12. num. 59. in casu simili, & ratio est, quia postquàm duo contractum celebrarunt, possunt illum de communi consensu dissoluere; nam omnis res per quascumque caussas nascitur, per easdem dissoluitur, ex Reg. iur. Cap. 1. & fauet P. Henriquez lib. 11. de Matrimonio. Cap. 15. n. 8. lit. C. Maior difficultas est an obtenta voti dispensatione possit Pe
trus licentiam Mariæ præstitam reuocare ipsa contradicente, & volente in Monasterio perseuerare. Et affirmatiuè respondetur. Neque obstat si dicatur dum mutuò consenserunt, contractum extitisse, quo illi suo iuri renuntiarunt, & ita non posse nisi mutuo consensu dissolui. Ad id enim dicitur in primis non obstare, quia certum est quòd si Petrus post Religiosum ingressum se non posse Religionis onera sustinere deprehendat, exire possit: quando enim vouit, illa eius fuit intentio, ingredi ad experienda Religionis onera, fauore iuris annum probationis tribuentis fruiturus. Quòd si exeat, certum est Mariam, non obstante pacto, ad maritalem vitam redituram. Pro quo facit. Cap. Cùm sis præditus. de conuers. coniugat. Deinde quia cùm pactum inierunt, non sunt visi adeò se obligare velle, vt votum protenderent, etiamsi in eius obseruatione difficultatem religiosæ obseruantiæ
magnam persentirent. Prætereà, nam vinculum matrimonij firmum perseuerat: & ita contractus, qui fiunt, vt ab oneribus sit exemptio, quæ illud secum adducit, non debent cum eo rigore intelligi, quo contractus alij emptionis & venditionis &c. Nam in illis amittitur, & transfertur dominium: per vota autem prædicta coniuges dominium non amittunt, quod habent ad inuicem. Et sic tenet Panormitanus Cap. 1. de conuers. coniugat. vbi absolutè ait, quòd si is, qui licentiam tribuit, sit iuuenis, potest lllam reuocare, & exigere vt vxor sibi reddatur.
818
*Et licet verum sit Glossam, Angelum
& Syluestrum citatos contra Panormitanum sentire; id tamen est quando is, qui licentiam contulit, votum emisit, quia tunc contra votum agit. Sublato ergo per dispensationem voto, præfati Doctores censent posse licentiam reuocare. Et Palacius in 4. dist. 32. Disp. 2. col. 8. sic
Palacius.
ait: Si votum continentiæ fiat de consensu amborum, alter non tenetur reddere, quamdiu non reuocat, aut non pœnitet placiti: quia si reuocatur ab altero quod placuit, vouens tenetur reddere. Sic ille. Pro quo & Sotus in 4. dist. 27. q. 1. arti. 4. col. pe
Dominic. Sotus.
nul. vbi sic scribit: Vbi ambo eodem consensu idem votum castitatis emiserunt, iuri ambo renuntiarunt exigendi debitum, atque adeò neuter potest petere aut reddere sine dispensatione voti. Sic ille, clarè sentiens, dispensatione voti obtenta posse licentiam reuocari. Quod & expressè tenet Aragon suprà Arti. 8. dub. vlt. Neque contra hoc facit, quod statim ait Sotus in casu, quo ambo Religionem ingrediantur: loquitur enim de illis, qui solemnem professionem emiserunt, quia tunc certum est nullum eorum posse licentiam reuocare. Nullus autem dubitare potest dispensatio
Quid ex Officio Ordinarius.
ne voti obtenta Ordinarium ex Officio debere vxorem reddere, vt affirmant Glossa, Angelus, & Syluester superiùs allegati. Et ratio est clara, nam impetrata dispensatione, & remanente Petro in sæculo, Maria nequit profiteri: debet ergo ad exitum èex Monasterio compelli, vt cum marito vitam peragat coniugalem. In quo nulla illi infertur iniuria: siquidem ij, qui post consummatum matrimonium Religionem ingrediuntur, cum hoc onere id faciunt, propter obligationem, quam secum importat matrimonium iam consummatum, iuxta id, quod à Sacris est Canonibus constitutum. Et ita non est eadem ratio in coniugibus, qui post consummatum matrimonium se ipsos ad inuicem perfecta, irreuocabili, atque indissolubili traditione tradiderunt, ac in solutis, qui nulla suimet ipsorum facta tra|ditione tenentur. In Collegio Societatis IESV Limæ. die 29. Decembris 1592.

Nonnulla circa Resolutionem præfatam vtilia additamenta.

819
*ESt quidem illa satis verosimilis, & iuri
ac rationi subnixa. Et circa Primum adducitur Cap. Agathosa, & vnde illud veniat non designatur, est autem. 27. q. 2. vt vidimus. n. 817. & est D. Gregorij Magni, ac satis notabile in hac materia. Iubetur ergo mulier illa, si Religiosam mutationem promisit, promissionem implere, & ad id, si renitatur, Prælati auctoritate compelli, quandoquidem vir eius fuerat Religionem ingressus; nisi aliter res habeat, vt ipsa proclamabat. Vbi Glossa Verb. Promisit,
Glossa.
sic addit: Nisi maius periculum timeatur. Pro quo adducit Cap. Veniens, qui Cler. vel vouent. in quo
Pontifex mulieri, quæ post desponsationem, auditis multis de sponsi seueritate, continentiæ votum emisit, eo non obstante, vt matrimonium contrahere possit, indulget, ne in fornicationis Sacrilegæ crimen prolabatur. Circa quod multa dici possent: sed id est speciale pro instituto præsenti, posse tales circumstantias occurrere, vt qui votum Religionis emisit, non teneatur ingredi, etiamsi coniux alter iam fuerit ingressus, eo quòd ex ingressu ipso maius periculum timeatur. Quod
Casus peculiaris.
est sanè mirabile, in Religioso scilicet ingressu maius posse timeri periculum, quàm si in sæculo remaneret. Sed profectò verum, attenta aliquorum indole minimè ad Religiosum conuictum idonea: vnde & Religioni esse perniciosi possunt, & in ea non profectum, sed turbationem conscientiæ importabilem experiri. Quid ergo tunc? Videtur conueniens vt Episcopus de re sufficienter instructus dissimulet, cùm non sit qui officium eius imploret. Si enim Pontifex ob maius vitandum malum dispensationem voti cōtinentięcontinentiæ non rogatus indulsit; & Episcopus etiam poterit quod est officij subducere, & præfatum suæ conscientiæ relinquere, sicut & conniuere circa iam ingressi coniugis professionem, quæ valida erit iuxta dicta nu. 793. Vbi & iuxta probabiles opiniones, licet non ita receptas, ratione necessitatis procedi poterit.
820
*Circa Secundum non videtur negari
posse grauibus occurrentibus caussis licitum esse voti dispensationem procurari. Sed videndum est an sine dispensatione id obtineri possit, quod ipsius obtentu intenditur comparari. Pro quo est doctrina P. Thomæ Sancij lib. 9. de Matrimonio Disp. 40. nu. 22. vbi ita scribit: Si post votum castitatis mutuo consensu emissum coniuges dent sibi iterùm facultatem in corpus (quod quamuis sacrilegè, validè tamen fieri diximus Disp. 37. nu. 15. & deinceps teneri vtrumque ad debiti redditionem) credo posse virum id votum castitatis vxoris reuocare. Quia iam matrimonium restitutum est plenè ad prio
rem statum, & renuntiatio illa iuris irritandi est validè remissa & similiter facta ea mutua remißione, & iterùm tradito iure in corpus, licebit viro ex caussa irritare, ac sine caussa validè irritabit votum Religionis, quod communi consensu cum ipso vxor fecerat. Quia illa remißio iuris fuit valida, & ita res ad priorem statum redijt. Sic ille. Ex quo habetur pro dispensatione circa votum vxoris nullam extare necessitatem, cùm à viro licitè possit irritari. Licet autem vxor nequeat votum simile viri irritare, vt potest multa alia, iuxta id, quod citatus Pater tradit suprà Disp. 42. nu. 15. id non obest quominùs id stare possit sine irritatione, quod virtute illius haberetur. Cùm enim vxor profiteri nequeat viro manente in sæculo; illi reddenda est neque enim iam compelli poterit ad Religiosum ingressum, cùm profiteri nequeat, eo quòd nec vxor possit profiteri, reuocata pro eo licentia. Et ita quod de compulsione dictum est n. præc. cum hac est limitatione, cuius non meminit Consilij Auctor, venit accipiendum. Vt autem irritatio voti vxoris licita sit, licet ex parte eius non occurrat specialis caussa, sufficit ex parte viri occurrere, quemadmodum vt irritentur vota mariti sufficit ex parte vxoris caussam occurrere, vt videri apud eumdem potest citata Disp. 22. nu. 13. & seqq.
821
*Circa Tertium, quod de dispensatione
voti ratione moræ ob distantiam dicitur, est quidem sufficienti ratione & auctoritate fundatum, de quo & Nos alibi. In eo autem quod dicitur, si inconueniens in dilatione non sit, probabilius esse à Pontifice petendam dispensationem, si de casu præsenti sit sermo, id supponitur, quod à ratione videtur alienum: in eo scilicet posse sine inconuenienti procedi: cùm enim vxor in Monasterio sit, & vir in sæculo, non potest non magnum subesse inconueniens in expectatione dispensationis, vt est manifestum. Dum autem dicitur esse probabilius, oppositum esse probabile dubio procul indicatur. Licet ergo inconueniens peculiare non sit, ipsa expectationis molestia, & dubius sufficere videtur euentus; quod est sanè notandum. Id autem quod de expulsione ex Mo
nasterio dicebatur, benè quidem ab Auctore dictum in præsenti casu non procedere; sed addere posset neque in multis alijs, & frequentissimè Nouitias retineri donec competentem dotem habeant experientia ostendit, & obseruatum ex docto Scriptore à D. Barbosa in Collectaneis ad Concilium Tridentinum circa citat. Cap. 25. num. 40,.
822
*Iam quod ad Quartum attinet eam ha
bet difficultatem, quam ea ingerunt, quæ sunt nu. 820. dicta. Citantur quidem Cap. Agathosa. Et Cap. 1. de conuers. coniugat. & in priori quidem id habetur, quod vidimus num. 819. neque quidquam apertè dicitur circa potestatem reuocationis, cùm aliàs de vxore agatur, quæ non potest, vt nuper vidimus, votum mariti Religionis irritare. Caput verò primum de conuers. coniugat. casum proponit eius, qui de licentia vxoris Monasterium ingressus professionem fecit, ipsa in sæculo remanente, de quo dictum à Nobis nu. 494. & nihil profectò videtur habere, quod præsenti seruire possit instituto. Immò aliquid continet, ex quo argui aliquomodo potest, quatenus ingressus Monasterium cum vxoris licentia, ea non obstante potest ab ipsa reuocari. Citatur autem Glossa in Cap. Qui vxorem 33. q. 5.
Cap. Qui vxorem.
Et potuit meliùs Caput ipsum citari, sic enim illud: Qui vxorem velare permiserit, aliam non accipiat, sed similiter conuertatur. Monasterium scilicet intrans, si iuuenis sit, aut si senex, continen|tiam seruans in sæculo. Idque propterea quòd, dum velari permisit, Religionis votum videtur emisisse; quandoquidem aliter professio stare non posset vxoris, si & ipse commodè poterat profiteri, pro quo apud Glossam diuersi sentiendi modi. Cùm ergo qui velari permisit vxorem, ita ad mutationem status adigatur, ex eo videtur euinci non posse licentiam datam reuocare. Ad quod tamen dici inprimis potest non posse licentiam reuocare ex mero suo libitu, benè tamen ex graui caussa. Deinde non dicitur reuocari licentiam non posse, sed quòd stante voluntate vt in Religione vxor perseueret, id debet ille, quod est à Sacris Canonibus constitutum obseruare: citatus Syluester, verb. Diuortium nu. 7. nihil habet ad intentum. Et Auctor quidem cùm circa reuocationem licentiarum Nauarrum eam admittentem adducat, doctrinam præfatam non videtur improbare. Pro quo & faciunt, quæ pro reuocatione licentiæ circa votum continentiæ ab eodem adducuntur, cùm ex illo pro voto Religionis arguat: quamuis reuera diuersa in eo sit ratio, vt explicat P. Sancius, licet non quoad præsentem caussam, iuxta dicta ex eodem.
823
*Ad præfata dici potest, etiamsi id stare
queat, quod de reuocatione licentiæ dictum est, dispensationem viam esse securissimam, & ideò in praxi præferendam, cùm negotium tanti momenti sit: neque enim quod de reuocatione est dictum gradum probabilitatis excedit. Sed verò hoc non videtur vrgere, quia in hoc negotio vix quidquam securum inueniri potest, quod ad probabilitatis gradum non debeat reuocari. Securissima quidem videtur dispensationis via; si tamen ab Ordinario obtineatur, probabile tantummodò est posse illam ipsum impertiri ob locorum distantiam, & moræ periculum, vnde ad præsumptam voluntatem Pontificis fundamentum positionis huiusmodi reuocatur, quod sæpè fallit, vnde pro dispensatione multis in rebus nequit vsurpari. Si autem ab eo dispensatio obtineatur, probabilitas etiam in illa occurrit, quia tantùm est probabile preces veritati subniti, præsertim quando de dispensatione ob periculum incontinentiæ agitur, cùm sit multoties satis verosimile Oratorem posse plus, quàm eius malè subactus persuadere contendat appetitus. Vnde dum petitur, probabiliter agitur, & bona fide; si enim aliter, dispensatio esset nulla, non tantùm probabiliter, sed manifestè. Præterquàm quòd ratione distantiæ, & vrgentis necessitatis, vt vidimus, ad Pontificem nequit haberi recursus. Et in eo etiam probabiliter agitur: casus enim dilationem non patitur, vnde non est certum remedio opportuno neglecto, posse ad aliud èex longinquo petendum prouocari. Vt etiam demus sententiam de licita reuocatione non esse æquè probabilem; illam equidam necessitas, & perspecta conuenientia probabiliorem in praxi potest reddere, iuxta grauium Scriptorum doctrinam, de qua aliàs. Quòd si Episcopus, in cuius manibus votum emissum, illam nolit admittere, & pro illius implemento vrgeat, locus erit legitimæ defensioni, cùm & ratio & auctoritas pro ipsa suffragentur, sicut in alijs. Certè vbi res ita nota non est, pro conscientiæ foro poterunt quæ præmisimus, deseruire. Nec de Matrimonio plura.
Loading...