Peculiaris difficultatis enodatio circa SS. Innocentium Reliquias.

102
*SPectat illa ad Assertionem 5. si cum
Gauanto Parte 2. Sect. 6. cap. 6. nu. 4. dicamus eorum Festum esse secundæ Classis: si ergo eorum extet insignis Reliquia, quomodo ordinandum Officium, cùm sit illud luctui potiùs opportunum, & ita sublimioris ritus celebritati inconuenienter adaptandum. Citatus Gauantus ibidem nu. 7. aliquid habet, quod potest ad huius caussæ expeditionem aliquantulùm subseruire. Ait enim, si Titulus Ecclesiæ fuerit Innocentium (non altaris maioris) festum futurum primæ Classis, & tunc posse dici Te Deum in Offi
cio, & rubeum colorem adhibendum in Missa, cum suis consequentijs: quia si hæc conceduntur ratione Dominicæ, in qua non est dolendum, cur doleamus in Festo Titularis Ecclesiæ solemni? eo prorsus modo quo conceditur Credo in Festis D. Ioannis Baptistæ, & S. Laurentij, cùm in Dominicam incidunt, aut Ecclesiæ Titulares sunt, ex quibus habetur Titularis & Dominicæ eamdem esse rationem. Idem tenet P. Guyetus Lib. 3. cap. 29. Quæst. 3. qui & cap. 8. Quæst. 4. Festum secundæ Classis esse arbitratur. Ex quo habemus Festum non futurum luctuosum, cùm Reliquia insignis adest: sed qualiter sit ordinandum Officium nondum expressum; quandoquidem non omnium Sanctorum Infantium Reli|quiæ insignes habentur, sed vnius aut alterius, qui seorsim secundæ Classis non sunt, & si ratione Reliquiæ stet altior ritus, an sit ille per Octauas continuandus, cum prælatione aliarum, & in ipsa Octaua symbolum recitandum.
103
*Dico ergo Ratione Reliquiarum Fe
stum prædictum ad primam classem prouehendum & Officium eo faciendum modo, quem pro SS. decem mille Virginibus tradidimus nu. 100. gradu ritus excepto: pro quo eadem militat ratio, licet singuli Sancti Martyres eius non sint Classis, qua totus eorum potitur exercitus, sicut nec singulæ Virgines sacerrimi illius chori. Non est tamen per totam Octauam cultus huiusmodi retinendus, quia id terminos concessionis excederet, quæ pro vnico tantummodò die est. Neque vllum in eo videtur absurdum, cùm ex Ecclesiæ dispositione procedat, aliquid solitæ pro die Fecti concedere, & pro Octaua negantis, vt in eôdem Festo videre licet, in cuius primo die recitatur symbolum quod tamen pro Octaua negatur, quia concessio illa propter concurrentes eueniebat Octauas, quibus transactis Festo quæ sua tantùm relinquuntur, licet valde etiam in eo singulare sit, quòd diei primo non respondeat Octaua, propter mysteria, de quibus citati, &
alij apud ipsos. Et quod ad symbolum attinet, minimè audiendus P. Guyetus citato Lib. 3. cap. 28. Vers. Quintò, In Festis, vbi adducta Gauanti doctrina de recitando Symbolo in Missis Sanctorum, quorum Reliquia insignis habetur, & ita est Duplex Officium, ita subdit: Addo ego nec Duplex quodlibet, sed celebrioris apparatus, vt habet praxis communis Ecclesiarum. Sic ille: sed contra manifestam Ecclesiæ sanctionem in §. de Symbolo, ibi: vbi habetur Reliquia insignis Sancti, de quo agitur. Neque maior aliqua solemnitas, aut celebris exigitur apparatus. Quòd si in Ecclesijs Galliæ dicta praxis inualuit, nos, vt cum Apostolo loquar, talem consuetudinem non habemus, sed Romanæ Ecclesiæ concessionem vt par est, immò & præceptum, libenter amplectimur, & vnusquisque in suo sensu, secundùm eumdem, abundet.
Loading...