P.

P.

PAROCHVS RELIGIOSVS.

Section
871
*DIcta à Nobis Tomis Superioribus
multa de Parochis, & sæcularibus, & Religiosis, vnde hoc loco vnum illud discutiendum occurrit, pro quo grauis controuersia alibi extitit, cuius occasione erudita prodijt & satis prolixa defensio, in cuius fine illius Auctor iuxta id, quod nuper dictum, de vitandis turbulentis contentionibus ita scribit: A auerse podido sospechar el golpe, vbierale el respeto preuenido, queriendo mas vencer con el rendimiento, que con la oposicion. Pero como antes nos fue hecha la guerra, que intimada fue forzoso salir à la defensa, haciendo, manifiesta nuestra Iustificacion. Sic ille, qui & latinè proponatur dignissimus. Si de percußione (ait) potuisset esse suspicio, eam noster reuerentialis respectus præuenisset. Sed quia nobis priùs fuit illatum bellum, quàm indictum, ad defensionem fuit prodire necessum, & iustificationem nostram reddere manifestam. Vbi & opportunè illud ex D. Hieronymo Epist. 18. ad Augustinum ad
D. Hieron.
scitum: Non ego tibi, sed caussa caussæ respondit. Etsi culpa est respondisse, quæso vt patienter feras; multò maior est prouocasse. Sic Doctor sanctus, de prouocatione per verba locutus, quid si non verbis tantùm, sed Censurarum fulmine prouocatio contigisset?
872
*Et in lucubratione præfata id præcipuè
agitur, vt priuilegium Sanctissimi Pij V. ad instantiam Philippi Secundi Regis nostri concessum in suo esse modò vigore mōstreturmonstretur, possintque ratione illius Religiosi iuxta terminos concessionis Sacramenta Indis sine Episcoporum licentia ministrare, de quo dictum à Nobis non vno loco, sed præcipuè Tomo 2. Tit. 17. Cap. 2. & 3. & Tomo 1. Auctarij. Parte 3. num. 240. & 241. Reuocatum enim esse sunt qui affirment, ex quibus Auctor quidam semper rebus Societatis infensus, de quo non multùm curandum; licet aliqui in affectu non dispares, ad instruendas contra ipsam machinas, velut Delphico oraculo, illius qualibuscumque commentationibus, ne dicam commentis, abutantur. Et circa dictum priuilegium notissima responsio est Eminentissim. Cardinalium in caussa Episcopi Ange
lopolitani, cuius processum & decisionem Innocentij X. habet Mag. Lezana Consulto 40. & circumfertur in Bullario an. 1655. fol. 286. de quo & P. Mendo in statera opinionum benignarum Dissert. 13. Quæst. 19. vbi scriptum satis accuratum inseruit, in quo adductis dictæ Congregationis responsionibus, ostenditur manifestè fuisse illas in fauorem Societatis; quarum Tertia sic habet: Tertiò, an Bulla Pij V. 34. in Ordine Tomo 2. Bullarij, concessa, instante & supplicante Serenißimo Rege Catholico, non ad petitionem Regularium, sit reuocata in Bullis Summorum Pontificum, in quibus exemptiones Regularium mitigantur? Respondit agendum cum Sanctißimo an velit declarare Bullam non esse reuocatam; illam tamen non suffragari, nisi in locis vbi est defectus Parochorum.
873
*Quam quidem Responsionem ita di
Illius absurda explicacatio.
ctus scriptor exponit, vt nihil in ea, nisi quod ad declarationem Pontificiam spectat, decernatur. Itaque sensus est agendum cum Pontifice vt declaret non esse reuocatam Bullam quantum ad hoc vt Religiosi esse Parochi possint, vbi est eorum defectus, vt particula Tamen vi careat sua, neque nouum addat quidpiam. Et ita in vim dictæ Bullæ neque in locis vbi est defectus Parochorum, eo possunt munere potiri. Cùm etiam agendum esse dicatur vt non esse reuocatam declaretur, supponitur circa id saltem dubium extare, in claris enim non est opus disquisitione, & stante dubio in fauorem est Episcoporum iudicandum communi in iure fundatum, à quo non receditur, nisi in eo, qui supra Ius est aperta concessione dispenset, in dubio enim melior est conditio possidentis, vt in Iure ipso habetur expressum.
874
*Contra id tamen præter violentiam,
Contra quam arguitur.
quæ verbis Responsionis infertur, stat Resolutio S. Congregationis Ordine 16. vt apud P. Mendum ex scripto citato videri potest, tenoris sequentis: Bulla Pij V. 34. in Ordine Tomo 2. Bullarij suffragatur Regularibus in locis, in quibus est defectus Parochorum. Sic ibi. Et cùm nomine Resolutionis Congregationis dictæ proponatur; re tamen vera non est sub ea verborum forma in Breui aut Motu proprio Innocentij, quatenus | ab eo dictæ Responsiones approbantur; sed allusio tantùm est ad Responsionem Tertiam nuper exhibitam. Adeò siquidem visa est aperta, vt circa intelligentiam non potuerit dubitari. Et ita cum alijs extracta, quæ in fauorem militant Societatis, & ab Auctore illius scripti coadunatæ sunt, & pro eiusdem Societatis innocentia tuenda, Regiæ Philippi Quarti sunt, contradicente nemine, Maiestati confidenter oblatæ. In hoc ergo æquiuocatione aliqua potuit laborari. Sed sine iniuria veritatis, eodem reddito Responsionis sensu, circa quem esse non poterat rationabilis dubitatio.
875
*Vnde neque admittenda explicatio alia,
Alia item inepta conuellitur.
iuxta quam Responsio Congregationis ita est intelligenda, vt alijs ab eadem decretis, intelligentia respondeat. Fuerat autem decretum in eo quod ad animarum curam gerentes spectat, standum esse Constitutioni Gregorij XV. quæ incipit: Inscrutabili. die 5. Febr. 1622. in qua eos subijcit Ordinarijs, ita vt per Censuras possint eos ad ea, quæ Consilium Tridentinum pro examine, approbatione ceterisque dssponit, quauis consuetudine remota compellere. Et ita circa hoc nulla est opus Pontificia declaratione: sed an ijs stantibus, possint Religiosi Parochialem curam assumere, minimè locum habente clausula illa priuilegij, Ordinariorum locorum, vel aliorum quorumuis licentia minimè requisita. Non inquam admittenda, quia cum præcedenti coincidit, & quia concessionis illa sublata parte, circa alia non est declaratione opus Pontificis: examinati enim Religiosi & approbati non solùm vbi est Parochorum defectus, sed etiam vbi non est, ad Parochiale munus possunt adhiberi, si conueniens id Patrono & Episcopis videatur. Non quidem vt in Parochijs iam constitutis, & sæculares habentibus Parochos, Parochialia exerceant ministeria; sed vt in nouiter constitutis, pro quibus Presbyteri sæculares non suppetant, possint adhiberi; immò & in iam antea constitutis, circa quod sine vllo proceditur scrupulo, & sic Societati tradita Doctrina de Chauin, quæ pro aditu ad Gentilium conuersionem iudicata est opportuna, licet posteà, eo sit frustrato fine relicta; & nuper actum vt plures eidem conferantur, in quibus sæculares Clerici, pro quo ad Regium Consilium à Proregibus & Regio Senatu Limensi scriptum, rationibus pro eo magnæ conuenientiæ congestis pro Regni bono, & seruitio vtriusque Maiestatis. Oblata est etiam nuper ab Episcopo Cuscensi S. Iacobi Doctrina ciuitatis eiusdem, & nonnullæ aliæ, sine effectu tamen, ob rationes, de quibus citato Tit 17. n. 8. Sed nullo interueniente obice ratione deficientis potestatis, cùm eam Patronus plenissimam recognoscat.
876
*Iuxta hæc ergo id quod nu. 863. dicebatur pro explicatione ibi proposita fundanda, quàm sit parui momenti apparet; neque enim rationabile esse dubium circa Responsionem potest; constat enim vbi est Parochorum defectus, posse Religiosos priuilegio vti à suis Prælatis designatos. Id quod Pontifex, cum quo agendum pro declaratione dicitur, videtur præstitisse, quandoquidem acta per Congregationem approbauit: sic enim constat ex ipsius Breui, in quo post Responsiones præfatas ita loquitur: Huiusmodi supplicationibus inclinati, præin
serta responsa, seu resolutiones, auctoritate prædicta tenore præsentium confirmamus & approbamus, illisque Apostolicæ firmitatis vim & robur adijcimus, & inuiolabiliter obseruari mandamus, salua tamen semper in præmißis auctoritate dictæ Congregationis. Hæc Pontifex, ex cuius confirmatione & approbatione constat in locis, in quibus est defectus Parochorum, suum robur S. Pij priuilegium obtinere; vnum enim ex præinsertis responsis, & resolutionibus, circa illud, erat iuxta tenorem iam exhibitum: qua declaratione nulla desiderari luculentior potest, nisi velimus nodum in scirpo quærere, aut meridiano in lumine cæcutire.
877
*Iam verò in casus occurrentis specie an
sit defectus Parochorum, necne, disquisitionis est alterius, & vt verum fatear, si Parochi Religiosi adsint, non est multùm priuilegio requirenti defectum innitendum, licet in eo de sæcularium Parochorum agatur defectu, quandoquidem non extante absolutè defectu Parochorum, eadem ratio videatur militare. Si videlicet Religiosi iuxta Regij Patronatus Ordinationes in Parochijs sint; si enim vi tantùm priuilegij dicti, & reuera termini iurisdictionis stabiliti non sint, sicut ingressi illi, & ingredi alij poterunt, si in partem solicitudinis præsertim admittantur: nam si futuræ contentiones, quibus non sit futurus finis, non poterit Dei opus promoueri. Non enim iam speciosi pedes euangelizantium pacem. Isai. 52. v. 7. Rom. 10. v. 15. Si intermina
bilia certamina videantur. Quomodò potest pacem prædicare, cuius animus semper in lite est? Verba sunt D. Maximi Homilia in Natali Sanctorum Taurinorum. Et quod ad defectum attinet, demonstratur vlteriùs ex receptissimo principio in materia priuilegiorum, cessare inquam fine deficiente, quando est totalis illius defectus; quod in casu accidit præsenti: finis enim concessionis fuit necessitati Indorum occurrere, ne scilicet Parochorum defectu in negotio æternæ salutis damnum irreparabile paterentur. Atqui Religiosis eo in munere assistentibus, huic damno est sufficienter occursum, non minùs quàm si sæculares assisterent: cessat igitur penitus finis concessionis. Prætereà dici cum omni veritate potest tunc non esse defectum sæcularium Parochorum, quia defectus, qui esset ijs non assistentibus, iam non est, assistentibus Religiosis, cùm penitus suppleatur. Itaque defectus ille, qui contingeret, si Parochi sæculares non essent, reuera non est, quia in eo non attenditur defectus personæ, quæ omnino materialiter se habet, sed ministerij, respectu cuius defectus non est: vnde si adessent Parochi, nec tamen administrare in Officio, aut nollent, aut non possent, locum haberet priuilegium, quia esset defectus formalis Parochorum, scilicet in quantùm talium. Et essent quidem eo in euentu non Parochi proprietarij, sed locum tenentes cum omnimoda iurisdictione à Pontifice concessa, vt & solemnizare matrimonia possent, & licentiam assistendi alijs Sacerdotibus exhibere.
878
*Videtur autem Dom. Solorzanus præ
fatis aduersari Tomo 2. de Iure Indiarum lib. 3. | Cap. 17. n. 15. & 16. vbi post adducta plura Regia rescripta pro accurata obseruantia Concilij Tridentini in prouisione Indicarum Doctrinarum ita scribit: Vt vel sic appareat quanto studio & zelo, ac Religionis & instructionis Indorum desiderio, articulus iste à Regibus nostris Pijßimis, & supremo Indiarum Senatu, inspectus at trutinatus fuerit. Nihilque esse cur iustè Regulares acquiescere nolint decisis hac in parte à Concilio Tridentino, & eminentißimis Cardinalibus, & tot ac tantis viris doctißimis, qui ad expediendas dictas Schedulas diuersis temporibus adlecti sunt. Maximè cùm Breue Pij V. quo (vt sæpè dixi) potißimùm nituntur, fuerit reuocatum à Gregorio XIII. & licet posteà confirmatum videatur à Gregorio XIV. rursus nouißimè reuocatum sit à Gregorio XV. cuius verba reperies apud Augustinum Barbosa in Collectaneis ad Tridentinum d. Sess. 25. Cap. 11. nu. 5. sub Data Non. Februarij. An. 1622. & in hac parte examinis & approbationis Ordinarij à Clemente VIII. in quadam Bulla ad instantiam ipsorum Religiosorum expedita. his verbis: Qui ab eorum superioribus nominati, ac ab eorum Ordinarijs, seu eorum Officialibus approbati priùs fuerint. Sic ille, sibi consonans in Politica lib. 4. Cap. 17.
879
*Sed quidem tanti Doctoris effata nul
lum possunt Nobis negotium facessere, quia de reuocatione priuilegij agit, quatenus in vim ipsius iam non liceat sine licentia Ordinariorum curam animarum assumere, vbi iam sunt Regij Patronatus auctoritate Doctrinæ Indorum, seu Parochiæ constitutæ, id quod Religiosi licere sibi contendebant; reuocationem pro ea nullam agnoscentes, qua possent legitimè præpediri: vnde & modò forsitan non desunt, qui idem, suo iudicio verosimiliter, arbitrentur. Quoad limitationem verò illam, vbi defectus Parochorum, nihil apud ipsum, qui eam à Congregatione petitam, & à Pontifice approbatam, non viderat quando citatis locis protulit, quæ iam dedimus, nec videre potuit, quandoquidem ante illam scripsit, vt ex temporum collatione, qui voluerit, deprehendet. Et nonnulli alij, qui eodem modo fortè locuti sunt, similiter accipiendi, vt generalem tantum vsum reuocatum velint, non vero peculiarem adeò irrefragabilibus testimonijs comprobatum. In quibus Dom. Vrrutigozti Quæst. 21. Pastoralis Regularium.
880
*Sed quid si circa assumptam curam iux
ta terminos concessionis Patronus, vel qui eius nomine Patronatum exercet, auctoritatem interponat suam, & Episcopus eo non obstante contradicat; poterit ne hic Censuris vti vt illos ad Ordinariam prouisionem compellat, ab administratione Sacramentorum amouere, & non obedientes in Censuras incursos declarare? Minimè quidem, quia in euentu tali nullum est Religiosorum crimen adeò verosimiliter operantium, & in criminalibus probationes debent esse meridiana luce clariores, vt Iura clamant, quando præsertim ad pœnas est adeò seueras veniendum. Pro quo Cardinalis Tuschus Tomo 6. lit. P. Conclus. 789. & de excommunicatione sic habetur in Cap. Corripientur 17. Quæst. 3. Qua pœna in Ecclesia nulla maior est. Ex D. Augustino lib. de Corrept. & gratia Cap. 15. Pro illa ergo infligenda manifestissimum & grauissimum debet crimen præcedere, quod præter rationem dictam de Religiosis & Apostolicis viris non poterit vlla ratione, nisi magna cum ipsorum iniuria præsumi.
881
*Deinde cùm agatur an fundanda, vel
non sit Ecclesia Parochialis, in eo nequit Patroni iudicium excludi, sine cuius auctoritate fundari Ecclesiæ nequeunt ex concessione Alexandri VI. quæ sua generalitate ad hoc videtur extendi, & ex speciali Iulij Tertij, quæ incipit: Vniuersalis Ecclesiæ, die 26. Iulij 1558. & ad cuius etiam prouidentiam illarum fundatio spectat, cùm spectet fidei propagatio, & Indorum conuersio, quæ sine Ecclesiarum nequit fundatione consistere. Illo ergo, aut eius in negotio huiusmodi locum tenente, aliquid consilio habito, disponente, non est Episcopi dispositionem repellere, vnde neque operantem iuxta illam horribilioris pœnæ mucrone ferire. Quando enim ita disponit, caussam facit suam, & videndum Episcopo an agere contra eum queat tuta conscientia, qui de obseruando Patronatus iure suo in Ordinatione præstitit iuramentum. Vnde quidquid sua in sententia proclamet de Constitutione Gregorij XV. iam citata: Concilio Tridentino Seßion. 24. Cap. 1. de Reformat. Clementina 1. de priuilegijs, erit sanè aberrare ab Scopo, cùm nihil in locis prædictis de peculiari casu, in quo sumus, administrantis Sacramenta vbi est defectus Parochorum iuxta Pij Sanctissimi concessionem, cum speciali Patroni adiecta auctoritate, & ijs, de quibus dictum, circumstantijs. Omitto titulum Delegati Pontificij in Patrono, quem attribuunt aliqui, de quo alibi dictum, minimè ad negotium præsens, sicut neque ad alia necessarium; sicut & titulos consuetudinis, & præscriptionis, & qui indubitabilis est, si verè adfuit, legitimæ appellationis, de quo dictum num. 856.
882
*Et dicitur quidem admissa quoad effe
ctum deuolutiuum, non verò quo ad suspensiuum. In quo quidem friuola distinctio est, cùm constet per appellationem etiam quoad effectum suspensiuum iudicis cessare penitus potestatem. Sic enim habetur expressè in Cap. Dilecti el. 2. de Appellat. & in Cap. Per tuas de sent. excommunicat, in quibus post interpositam appellationem declaratur excommunicationem nullius esse momenti. In priori sic habet: Innocentius III.
Cùm autem plus sit ad Sedem Apostolicam facto prouocare, quàm verbo: & ipsis præter dictam caussam ad Romanam Ecclesiam venientibus intelligatur ad Sedem Apostolicam prouocatum. Mandamus, quatenus si est ita dictos. I. & H. denuntietis excommunicationis vinculo non teneri. Sic ille, qui & in po
Cap. Per tuas de sent. excom.
steriori ita loquitur: Nos igitur credimus distinguendum, vtrùm quis proponat se post appellationem legitimam interpositam excommunicatione fuisse notatum, vel in forma excommunicationis intolerabilem errorem fuisse patenter expressum: in quibus casibus ad probationem eorum, etiamsi absolutionem non petat, debet admitti: sed donec de ipsis constiterit, in alijs euitari debet. &c. Estque dogma hoc adeò certum, vt Glossa in hoc Cap. Verb. Into
Glossa.
lerabilem errorem sic dicat: Item, intolerabilis potest dici error, si expressè pronuntiatur contra ius scriptum, vt si dicat: Pronuntio excommunicationem | valere, quia est lata post appellationem legitimam. Sic Glossa. Vnde opus non est Doctores circa illud sine controuersia loquentes aggerare. videri tamen possunt adducti nu. 855. & 856. & alij apud P. Thomam Sancium Tomo 1. Consil. moral. lib. 3. Dub. 32. num. 225. qui num. 226. ita scribit: Hinc fit quod timens iniustè excommunicari à Superiore, habet promptum reme
dium, scilicet appellare extra iudicium, & suspendet iurisdictionem iudicis, Sic Panormitanus, Francus, Tabiena ibi. Sic ille, videndus circa extra iudicialem appellationem in principio citati Dubij 32. præsertim nu. 9.
883
*Potest tamen ex aduerso opponi id,
quod habet dictus Scriptor suprà num. 227. vbi ita scribit: Limita tamen Primò Conclusionem vt appellatio præcedens non suspendat excommunicationem & Censuras, quando iudex procedit extraiudicialiter vt pars ad conseruationem iurium suorum. V.Verbi g.gratia, Episcopus est in posseßione visitandi Monasterium, admonet Abbatem vt paret se ad visitationem, Abbas respondet Monasterium esse exemptum, & offert se in continenti probaturum coràm ipso Episcopo, vel alio iudice competenti: & videns Episcopum paratum ad excommunicandum, appellauit ad Papam iusta caussa expressa. Episcopus non obstante appellatione excommunicauit eum, talis excommunicatio valet, si constat Episcopum esse in posseßione: quia cùm esset in posseßione, non tenebatur in præiudicium sui iuris admittere appellationem, nec etiam probationem recipere, quia Episcopus procedit vt pars pro conseruatione sui iuris, non autem vt iudex, & sic oblatio probationis non habet iustificare appellationem. Vt habetur in Cap. Interposita de Appellat. Et Cap. Cùm inter Canonicos de elect. vnde in htc casu non tenetur Episcopus assumere caussæ cognitionem. Sic, licet subobscurè Innocentius Cap. Venerabili de Censibus n. 2. & 3. Panormitanus clarè ibi num. 3. Syluester Excommunicatio 2. nu. 1. Vers. Septimus, Angelus Excommunicatio 3. num. 9. Armilla Verb. Excommunicatio num. 16. SSic citatus Auctor nonnulla addens, quæ in fauorem cedunt Episcoporum. Iuxta quæ videtur habere Episcopus vnde repellere appellationem possit, dicens in caussa, de qua agitur, sua se iura defendere, in quarum possessione est, examinandi inquam & approbandi Parochos; & vt nequeat eo contradicente Ecclesia Parochialis noua fundari.
884
*Sed quidem contra hoc multa sunt,
quibus eius falsitas conuineatur, In primis enim Prælatus non vt pars sed vt iudex manifestè processit: præcessit enim cognitio caussæ, & formatus processus actore Fiscali, & in vim Constitutionis Gregorij XV. se Delegatum agnoscens, Deinde ipsa admisso appellationis quoad effectum deuolutiuum idipsum ostendit. Quæ profectò sufficerent, etiamsi de possessione constaret; cùm tamen minimè constet, nec constare possit in terminis casus, de quo agitur, prohibendi scilicet id, quod est ab Apostolica Sede concessum, administrare scilicet Sacramenta sine Ordinariorum licentia, vbi est Parochorum defectus. Prætereà illi de nouo conuersi oues eius non fuerant, unde neque in earum spirituali fuerat possessione: post conuersionem autem de possessione huiusmodi si quidquam superuenit, cum dependentia à Patrono habetur, & ita quoad fundationem Parochiæ id est præstandum quod nuper vidimus; vnde ex hac parte pro iurium suorum agere defensione nequit tamquàm pars independentiam affectando.
885
*Circa Textus autem illos à P. Sancio
allegatos obseruandum est, in illis nihil extare, ex quo possit illa confirmari positio: In priori siquidem Cap. Interposita, §. 1. clarè habetur in casu, de quo ibi, locum fuisse appellationi, dicitur tamen quòd non sufficit appellanti probare, quòd ex caussa huiusmodi (probabili) si eam non doceat esse veram: nisi hoc se offerens probaturum, non fuisset admissus. Sed quid hoc ad intentum? In Cap. autem Cùm inter Canonicos, quædam ap
pellationes repelluntur, quia friuolæ: Cùm eas friuolas reputamus, quæ sunt verba Innocentij Tertij omnibus caussis adaptanda. Plus intento suffragatur Cap. Dilecto de sent. excommun. in 6. quod adducit Syluester citato Vers. Septimus,
in eo enim statuitur posse Prælatum Ecclesiasticum fulminatis Censuris se defendere. Vbi quidem de sola defensione agitur, contra potentiam temporalem in casu spoliationis & occupationis bonorum; quod tamen Syluester cum alijs ad iurium quorumlibet defensionem extendunt: sic enim ille: Fallit (quod scilicet de appella
Syluester.
tione dictum fuerat) quando Prælatus procedit iudicialiter vt pars ad conseruationem iurium suorum: quia sicut materiali, ita & spirituali gladio se defendere potest, nec tenetur admittere probationes in contrarium, vel appellationem, vt in Cap. Dilectu &c. Sed quidem, vt stare extensio legitimè possit, termini sunt Decretalis attendendi, vt scilicet de sola agatur defensione, vnde & iniuria spoliationis supponitur, quod equidem casui, in quo sumus, & similibus nequit prorsus aptari: vnde valde cautos his in caussis oportet esse Prælatos, sicut & ego esse me desidero & curo in ijs, quæ ad eos spectant, quibus pro nunc, vt ad alia transeam, reuerentia ingenua valedico.

An Parochus Indorum, qui Beneficium sponte dimisit, sit eligibilis virtute Bullæ Cruciatæ.

886
*QVando ablatio accidit ob imperitiam,
vel defectus alios, quibus illo est iudicatus indignus, perinde est ac si Parochus nunquàm fuisset, vnde non solùm de Indicis, sed de quibuscumque alijs id pariter asserendum, vt cum alijs notauit P. Mendus in Appendice ad dictam Bullam n. 142. ex Dissertat. 14. Stateræ, qui Quæst. 13. cum Ioanne de la Cruz, Emmanuele Roderico, Villalobos, Basilio Legionense, & Leandro Trinitario affirmatiuam partem defendit, quam tenuerat Disp. 22. à nu. 34. & Cap. 7. nu. 91. occasione inconsideratæ censuræ cuiusdam Recentioris, qui eum sine fundamento fuisse locutum non est veritus affirmare: eo ille ductus, quod ex Concilio Tridentino desumi
Concilium Trident.
tur Seßione 23. Cap. 15. de Reformatione, ibi, Nisi aut Parochiale beneficium obtineat. Debet ergo illud de præsenti habere, nec obtinuisse sufficiet. Quod vrgetur ex Bulla La|tina, in qua eligi posse asseritur De Regularibus semel tantùm approbatum. Ergo non Regulares nequeunt eligi, si semel tantùm approbati fuerint, dum actu approbationem non habeant. Ad quæ quidem responsiones doctus Pater satis verosimiles adhibet, ea quæ dicta Quæstione habet, cum ijs, quæ Disput. 22. etiam citata præmiserat, connectendo. Scilicet Tridentinum eatenus Parochum pro audiendis Confessionibus approbare, quia sufficientem iudicat, & suo testimonio firmat. Atqui is, qui Beneficium sponte dimisit, eadem approbatione, iudicio, & testimonio gaudet: ergo & censeri debet approbatus: obtinet siquidem actu, licet non Beneficium, id tamen quod cum Beneficio in ordine ad dictum effectum obtinuit.
887
*Addo id quod rem istam videtur lucu
Luculentior comprobatio.
lentiùs demonstrare. Licet enim dicamus ex vi verborum prædictorum eos, qui officium sponte dimiserunt, non esse admittendos, ex vi tamen aliorum subsequentium id stare conuenienter potest, cùm dicatur, Aut aliàs idoneus iudicetur. Tunc sic, etiamsi is, de quo agimus, Parochiale beneficium non obtineat, aliàs idoneus iudicari potest, & debet: ergo potest eligi: Maior constat, & Minor ostenditur. Nam ratione præcedentis approbationis non minùs debet iudicari idoneus, quandoquidem testimonium idoneitatis perseuerat. Sicut idoneus esset, si ante obtentum Beneficium fuisset approbatus, vnde proculdubio eo dimisso eligi poterat. Verificatur autem illud Aut aliàs, etiamsi non sit distincta approbatio, ratione diuersi status, quia licet Beneficium non habeat, aliàs idoneus est, non ratione illius, sed publici testimonij dicti. Immò magis videtur eligibilis, quàm simpliciter approbatus, quia pro approbatione ad Parochialem curam maius solet adhiberi examen, & experimenta potiora cumulari.
888
*Iam quod de Bulla Latina dicebatur,
nullius videtur esse momenti, negatur enim eum, de quo agimus, approbationem actualem non habere: habet siquidem iuxta dicta, vnde vlteriori non eget: neque ex verbis præfatis diuersum quidpiam potest elici. Est ergo sententia ista satis probabilis, licet oppositam graues Doctores tueantur, quam & P. Mendus asserit tutiorem, significans & tutam esse, quam ipse amplectitur, & ita posse sine scrupulo ad praxim aduocari, iuxta receptam doctrinam de operantibus iuxta opinionem probabilem, in quibus si quis reipsa sit iurisdictionis defectus, eum supplet Ecclesia, vel modis alijs absolutionis securitas obtinetur, de quo dictum non semel. Vide Parte 8. Sect. 22.
889
*Superest circa Indorum Parochos pro
Quid circa Indorum Parochos.
posita difficultas. Et quando Parochiale beneficium per concursum est obtentum, idem quod nuper, videtur dicendum, quia non aliter Parochiæ Indorum, quàm Hispanorum concedi solitæ. Et sic videmus Indorum Parochos præmisso examine ad Parochias Hispanorum passim promoueri. Vnde circa hoc videtur eodem modo philosophandum: secus autem circa illos, qui ob necessitatem Parochijs quibusdam valde remotis, aut incommodis præficiuntur, de quibus dictum citata Parte 8. Sect. 24. & hoc quidem etiamsi admittamus virtute Bullæ potuisse eligi ante Beneficij dimissionem: quia cùm eorum approbatio non fuerit cum plena satisfactine, nec præsumi possit, dum Parochiale exercuere munus, circa peritiam profecisse, sed decreuisse potiùs illam, vt in talibus experientia docet, minimè credendum est velle PręlatosPrælatos post dimissionem Parochialis curæ approbatos remanere.
890
*Dices etiam non semel accidere vt
approbati cum satisfactione, in doctrina decrescant, quia ad Beneficia alia non adspirant, neque de examine sunt iam minimè subeundo soliciti: vnde neque circa illos videtur in Prælatis approbationis præsumenda voluntas. Ad quod dici potest cum P. Mendo simile aliquid sibi obiectum dissoluente; præsumptionem illam minuendæ peritiæ in talibus non obstare, quo minùs dum Parochialem curam exercent, eligi virtute Bullæ queant: & ita neque illa dimissa illum posse obstare defectum. Id quod circa mores pariter dicendum, qui in multis non meliorantur officio, sed fiunt sæpissimè deteriores. Sed quidem quando tale quid accidit, & status quoad Parochialia requisita notabiliter immuta
Quæ non videtur admittenda.
tur, aliter videtur dicendum: dum enim in officio sustinentur, ijs negari nequit, quod de illius est intrinseca ratione, approbatio scilicet, pro qua simul cum Beneficio subtrahenda non suppetunt comperta fundamenta. At pro negatlonenegatione post illius dimissionem validissima vrget coniectura; licet enim testimonium præcedens in foro externo perseueret, eo se tueri nequit in conscientiæ foro, quia deest fundamentum præsumptæ voluntatis Prælati, pro qua etiam fundamentum sufficientiæ deficit.
891
*Sed ex hoc perplexum videtur huiusmo
di reddi negotium: fit enim ex eo, eorum qui Parochialem curam dimittunt quosdam esse eligibiles virtute Bullæ, eos scilicet qui eam retinent sufficientiam, propter quam eligi ad Beneficium meruerunt; alios non item, quia degeneres. Circa quos tamen hærebit pœnitens, quem debeat eligere nescius, cùm & eorum, nesciat qualitates. Ex quo & videtur sententia illa opposita comprobari: quia cùm ex asserta approbatione post dimissionem Officij tale debeat admitti discrimen, sitque illud perplexitatibus dictis obnoxium, non apparet verosimile velle Prælatos sic agere, sed id, quod est conuenientissimum, approbationis omnimoda subtractione. Fateor rationem vrgere, sicut & sententiam præfatam valde esse probabilem, quæ & hac possit peculiari fundamento ampliùs comprobari. Responderi tamen potest eum, qui confiteri vult, si de rebus istis ignarus Sacerdotem expositum inueniat, dum nullum subest dubium posse illi confiteri. Quòd
ExpedetaExpedita illa.
si ille ex ijs sit, de quibus agimus, & sufficiens, sicut in præcedenti examine, valida erit, & minimè iteranda Confessio. Si autem à sufficientia defecerit, dum bona fide proceditur, ex communi errore, poterit idem sustineri, iuxta probabilem quorumdam opinionem; cùm etiam quod ex P. Mendo dictũdictum nuper de persistente approbatione non improbabile videatur: & pro tollendo onere iterandæ Confessionis opportunum, cuius si ali|quis fuerit defectus prima sequenti confessione sanandus. Si autem quis circa præfata sit satis instructus, cuilibet etiam poterit confiteri, quia nullum in particulari debet iudicare degenerem; quòd si reuera talis sit, iuxta nuper dicta salua res erit; & Confessio talibus est subiecta successibus, vnde agendum bona fide, & Deo exitus relinquendi, qui non permittet tanti, nobis sincerè & religiosè agentibus gratiam deficere Sacramenti, & in ruinam verti, quod est in salutem ab Auctore salutis institutum.
Loading...