V.

V.

VISITATOR.

VISITATOR.

Circa procurationem difficultas ratione consuetudinis.

915
*IN Limano Archiepiscopatu consuetu
do obtinuit vt in Ecclesijs, quæ visitantur, ratione visitationis certa pecuniæ quantitas conferatur: in populis quidem Indorum quindecim Octoregales, paulò plus, minùsve: in oppidis autem Hispanorum, nihil pro omnibus fixum, sed iuxta diuersas consuetudines, Et Visitatori quidem ac ministris abundans mensa proponitur ab Indis, aut Hispanis, siue à Clerico visitato. Et dubitatum est an virtute consuetudinis possit à Visitatore prædicta pecuniæ
Resolutio negatiua.
Summa reportari: responsumque negando, etiamsi sponte fuisset oblata: quòd si admittat, teneri ad dupli restitutionem Ecclesiæ facien
Concilium Trident.
dam intra mensem: sic enim expressè à Concilio Tridentino decretum Seßione. 24. cap. 5. de Reformat. cuius verba sunt: Neue ipse, aut quisquam suorum quidquam procurationis caussa, pro Visitatione, etiam testamentorum ad pias caussas, præter id, quod ex relictis pijs iure debetur, aut alio quouis nomine, nec pecuniam, nec munus, quodcumque sit, etiam qualitercumque offeratur, accipiant, non obstante quacumque consuetudine, etiam immemorabili. Sic Concilium. Idem habetur de Iure antiquiori. Cap. Cùm Apostoli, de Censibus. C. Exigit eodem tt. in 6. Concilium Toletanum 7. Cap. 4. Concilium Bracharense 2. Cap. Inter cetera 10. q. 3. & Cap. Cauendum. Et quòd debita procuratio sit ea tantùm, quæ spectat ad victualia, statim à Concilio Tridentino exponitur, Exceptis tantùm victualibus, quæ sibi, ac suis frugaliter, moderatèque pro temporis tantùm neceßitate, & non vltra, erunt ministranda. Sic illud. Nec valet consuetudo in contrarium, cùm dicat, Non obstante quacumque cousuetudine, etiam immemoriali.
916
*Et licet iuxta Ius antiquum Altamira
nus in suo Tractatu de visitatione num. 7. id concedat Episcopis; sed quando illi per se non visitant, nequeunt eorum Visitatores talia iura, aut exigere, aut accipere, etiamsi adsit consuetudo. Et Concilium Coloniense Cap. Vltimo decernit non esse eadem iura præbenda Episcoporum Visitatoribus, quæ Episcopis ipsis, dum visitant per se ipsos. Neque obstat si dicatur Visitatorem habere & sumptus & laborem, & vltra id, quod commune est, indigere equitatu & alijs. Ad hoc enim dicitur visitare proprium esse Episcoporum Officium, & propter hoc & alia spiritualia ministeria Ecclesiasticam ipsis contributionem reddituum decimalium competere, vt ait D. Thomas. 2. 2. q. 100. arti. 3. ad 3. & ita ratione Visitationis nequit quidquam vltra procurationem accipere. Quòd si per se ipsos Visitare nequeant, tunc Visitatoribus competens possunt stipendium assignare pro sumptibus & labore; quod tamen non sit ex pœnis in Visitatione inflictis, vt in vltimo Limensi Concilio statutum est an. 1583. Act. 4. Cap. 2. Si quid ergo præter victualia aut Prælati ipsi, aut eorum Visitatores accipiant, pœnæ iam dictæ subiacebunt dupli intra mensem restitutionis, & alijs, si inferiores sint, ab Ordinarijs inferendis, vt in citato Concilio Prouinciali decernitur. Neque in hoc locus est remissioni ab ijs factæ, qui pecuniam contulerunt, vt expressè habetur in citato Cap. Exigit de Censibus in 6. Ex quibus infertur quàm sint grauatæ multorum Visitatorum conscientiæ, qui id, de quo est quæstio, retulerunt, & de restitutione curam penitus amandarunt. Sic P. Auila. Circa quod a Nobis plura dicta sunt Tomo 2. Thesauri Tit. 15. Cap. 2. vbi docti huius Auctoris sententia temperata in Ordine ad restitutionem: quod verò ad consuetudinem attinet, est sanè verissimum, cùm illa sit, à Concilio expressè reprobata.
917
*Addit tamen aliam esse rationem în vi
sitatione hospitalium, Capellaniarum, & Confraternitatum, inter quas, & Parochiales Ecclesias discrimen voluit Concilium Tridentinum constituere: nam pro his sola victualia permisit, pro locis autem alijs pijs ea, de quibus conuentum fuerit, Illius verba sunt: Saluo item iure conuentionum antiquarum cum Monasterijs, alij sue pijs locis, aut Ecclesijs non Parochialibus inito, quod illæsum permaneat. Sic Concilium. Quam conuentionem, seu compositionem declarat Altamiranus in hunc locum dicens esse illud, quod ex voluntate partium loco procurationis datur vtrimque & accipitur. Et ita videtur quod si in aliquo talium locorum piorum aut Ecclesia, victualis daretur procuratio, non possent iura alia pecuniaria exigi, nec admitti: nec multùm scrupulosè agendum, an plus sit, quod accipitur, quàm esset id, quo victualia constarent; id siquidem ex vsu pendet & conuentione, quòd
scilicet etiamsi minùs sit, debeat Visitator eo esse contentus.
918
*Dubitari autem potest an si conuentionis instrumenta non sint, aut fundatæ memoriæ, nihilominùs locum habere possit dispositio præfata Concilij? Videtur equidem receptam iam ab antiquo consuetudinem sufficere, & ita iudicat citatus Altamiranus, licet clarè non loquatur. Pro visitatione autem hospitalium Indorum, eremitarum, aut si quæ alia sint ipsis loca pia, nihil videtut exigendum, quia tale esse ius non apparet, conuentionem, aut consuetudinem receptam & approbatam: cùm sint aliàs loca paupera; vnde sufficit procuratio, quæ populi Visitatori tribuitur: quandoquidem & ab hac procuratione possent Indorum Ecclesiæ releuari ob earum paupertatem, vt Doctores communiter affirmant, & colligitur ex Constitutione Innocentij Tertij in Concilio Lateranensi in citato Cap. Cùm Apostolus de Censibus. Et ex Decreto Concilij Cabilonensis Cap. Cauendum. 10. q. 3. & alijs iubentibus ne titulo procurationis pauperes Ecclesiæ grauentur, aut etiam personæ.
919
*Et hæc quidem satis sunt iure & ratione
Doctrina præfata temperatur.
firmata: quia vero Visitatores etiam in pauperum locorum visitatione possunt se consuetudine antiqua tueri, id sanè non est admittendum, etiamsi ab Ordinarijs probata videatur. Cuius fundamentum esse potest & hospitalia & alia loca pia cum copiosis redditibus fuisse fundata, quando & maior erat Indorum copia. Quo titulo cessante, debet contributio antiqua cessare: & valde esset pietati conforme, vt penitus illa cessaret. Potest tamen nihilominus aliquid exiigi aut admitti pro laboris aliquali subsidio, quia ex eo non dicuntur pauperum Ecclesiæ aut personæ grauari, quod Conciliorum decretis præcauetur: aliàs circa prædicta negligentiùs agetur, cùm tamen visitatio esse valde necessaria possit pro ipsorum locorum commodo, contributione aliquali plus æstimando: licet sæpiùs id, quod pro commodo institutum est, cùm de Indis agitur, in dispendium contra Iuris regulam conuertatur.

Difficultas alia circa modum procurationis cum doctrina vtili.

920
*ET fuit illa sicut præcedens ab Illustris
simo Prælato proposita, an scilicet iura, quæ solent ab Ecclesijs Parochialibus Visitatores accipere, possint cum ijs, quæ Parochus & populus contribuunt, iungi, & ex omnibus vna massa constitui pro victualibus & procuratione, videtur enim modus expediens. Responsum tamen grauia inconuenientia continere 1. quia dari procurationem in pecunia, aut victualibus, non pendet ex Visitatoris arbitrio, sed Ecclesiæ, & eorum, qui visitantur: & obligare Ecclesiam vt certam quantitatem pecuniæ conferat est expressè contra Concilium Tridentinum citato Cap. nu. 905. 2. quia ex procuratione soluenda solùm tertia pars ad Ecclesiam spectat, aliæ enim duæ à Parocho & populo tribuendæ. Et iura, quæ ex consuetudine reddi solent, ex visitatione fontis baptismalis & Ecclesiæ sunt duodecim, aut quindecim Octiregales; quæ pro Indorum Ecclesijs, aut verò etiam Hispanorum, excessiua sunt, & contra omne ius. 3. Indorum populus sufficientem procurationem impendit, & Ecclesiæ valde pauperes sunt, cùm & necessarijs careant ornamentis. Iuxta quæ id, quod titulo visitationis Fontis dicitur exigendum, id | iure reclamante fit, in ipsarum Ecclesiarum beneficium est potiùs conuertendum, quod & ipsis Indis magis etiam constat expedire. Tandem modus præfatus omnia iura iungendi est palliata quædam adinuentio ad omnia iura exigenda, quæ aliàs non liceret: quandoquidem certum est Clericum visitatum non esse numerando obseruaturum omnes Visitatoris in mensa buccellas; & Visitatorem in pecunia acceptum imbursaturum, neque ideò minùs benè quàm anteà comesturum.
921
*Sit ergo resolutio Visitatorem neque
regalem vnum posse post visitationem titulo illius reportare, & ad restitutionem in foro conscientiæ teneri cum alijs, de quibus n. 905. Qua supposita irrefragabili veritate, vera conuentio est vt Visitatores victuali sint subsidio contenti, & reliqua Prælatus impendat; aliter enim om
Ad Prælatum apostropho.
nes suas grauant conscientias. Sic cùm P. Auila mentem suam aperuisset, ad Prælatum sermonem conuertens, ita ipsum allocutus: & meminerit v. D. in Concilio Prouinciali actum de tollendo isto adeò pernicioso abusu iurium fontium baptismalium, & proptereà decreta confecta, quæ ius commune renouarunt, & præcipuè Concilij Tridentini mandatum. Et nullo modo V. D. patiatur vt in Ecclesijs talia Fontium iura leuentur, nec taxa in pecunia statuatur: sed Parochus & populus cibaria præstent, quod libenter faciunt. Quòd si de Ecclesia aliquid extrahendum sit, neque vnum marapetinum in manus Visitatoris veniat; sed visitatione peracta Clericus & populus cibaria ex pecunia Ecclesiæ recuperent. Et hoc in eo casu, in quo sua etiam pars sit Ecclesiæ designanda. Sed melius est hunc abusum penitus extirpare, Fontium inquam iura, quæ iuribus sunt omnibus contraria Canonicis. Et hoc est quod Nobis videtur sub V. D. censura, & meliùs intelligentis. Sic ille subscribentibus se etiam P. Iosepho de Acosta, & P. Ioanne de Atienza. An. 1585. vbi de mensa nihil. Erat autem Prælatus DD. Turibius Mogrouejo, adeò eximiæ sanctitatis, vt de illius in Sanctorum catalogum adscriptione iampridem agi cœptum, & iamiam præclarum & publicum Ecclesiæ testimonium expectatur.
922
*Et resolutionem doctissimorum illorum
Patrum non fuisse conuenientem, & iuri ac rationi conformem, nefas sit dubitare. Et quod ad procurationem attinet ita fuerat à Concilio Prouinciali dispositum Act. 4. Cap. 2. & 4. pro quo dicti Patres reconuenere Antistitem pręfatũpræfatum, qui circa executionem in eo, quod non ita erat iure expressum, aut fortè consuetudine abrogatum, non ita forsitan vrgebat, quia Concilium ante biennium coactum, & exitu felici peractum, nondum fuerat à Sede Apostolica confirmatum, sed post quinque annos obtentum, videlicet 1588. Sic etiam in Diœcesana Synodo Limana dispositum lib. 1. tit. 7. Cap. 13. vbi ad victualia reducitur, quod pro equitatus alimentis fuerit necessarium, herba, inquam, vt ibi dicitur, & vbi non suppetit illa, quod locis in quibusdam, accidet, videtur id, quod fuerit æquiualens, tri
buendum. Vbi dubitari potest quis sit soluturus Indis equitatus custodibus, dum versantur in pastu, id quod pro custodiæ labore debetur. Et videtur ad eos, qui visitantur pertinere, sicut etiam pertinet ad eos solutio mercedis eorum, qui pro Visitatoris parando cibo laborant, ita & de equitatu videtur sua proportione dicendum. Nisi quid specialis laboris superueniat: in quo quidem Parochis minimè licet esse liberales, quia illa est manifesta largitio ipsis nullo modo permissa. Quod licet delicatum videri cuipiam possit, reuera ad grauem conscientiæ curam spectat, in negotio maximè delicato, vt ex præfatis habetur manifestum.
923
*Et in prædicta quidem Synodo decem
Octiregales pro quotidiano victu Visitatoribus assignantur, si ij, qui visitantur, velint procurationem pecunia compensare, quæ satis copiosa est pro populis præsertim Indorum, in quibus ne medietate quidem expensæ constabunt. Vnde scrupulus subire posset circa residuum. Si enim Visitatori victualia ita copiosa ministrarentur, vt post refectionem multa superfluerent, non posset ea sibi reseruare, quia solùm habet ius ad moderatam pransionem, vt ex Concilio Tridentino vidimus. num. 905. Quæ sibi, ac suis frugaliter, moderatèque &c. Nec dici potest id quod superest, labori Visitatoris respondere, & eius ministrorum: iam enim hoc superiùs impugnatum; quandoquidem laboris compensatio ad Episcopum spectat, neque onus sibi incumbens, potest ille in aliorum humeros, fragiliores hac in parte, reiectare. Quæ quidem non ita videntur leuia, vt non possint sincerùm animum ista tractantis permouere. Nihilominùs hoc dandum auctoritati eorum, qui ita iudicarunt: & ea potest ratione saluari, qua iura locorum piorum, de quibus n. 907. per modum scilicet conuentionis, in eam enim summam consenserunt Parochi, per se, aut alios, eorum gerentes vices, Synodo assistentes, qui & pariter Ecclesiarum. Contra quod licet obijci posset conuentionem in hoc non esse Tridentino Concilio consonam, quandoquidem nihil vltra victualia, aut pecuniam illis correspondentem tribuendum vlla ratione permittit; stari potest nihilominùs prædictæ sanctioni: quia cùm in eo ita res agi debeat, vt victualia in extremum potiùs abundantiæ, quàm inurbanæ tenuitatis inclinent, quod quidem frugalitas & moderatio admittit, non est multùm de aliquali superfluitate curandum, vnde neque de eo, quod ipsi respondet, & prudentium est consideratione taxatum.
924
*Aliam deprehendi praxim nescio quo
iure fundatam, Visitatoris vocantis Parochum alterius populi, ad eum, in quo aderat, minimè eius Parochiam adituri, sed transituri visis Ecclesiæ libris, & procuratione percepta. Quod quidem adeò videtur absurdum, vt circa illud videatur indignum immorari. Libri equidem non sunt Ecclesia, neque Pareciani: si quid expostulaturi benignè, patienter, & sine affectatione occupationum, aut instantis profectionis audiendi. Pro his debita procuratio, & ita sine graui conscientiæ grauamine aliter non accipienda. Immò neque pro labore in videndis libris insumpto quidquam videtur reportandum: quia labor ille voluntariè est assumptus, & contra iuris Ordinem, procurationem veræ, propriæ, & cum affectu obitæ prouidentis. Et quidem non ma|gnus futurus labor ad alia properantis, qui in eo, in quo est, populo, procurationem ab eius accipit Parocho, & parùm pro nihilo reputatur. Quòd si ea de caussa futura detentio, inde grauamen aliud emergit, grauatur siquidem Parochus, cuius, neque eius Ecclesiæ caussa iam agitur, & ita procurationem non debet, eatenusque Visitator ad restitutionem, iuxta dicta, penitus obligatur.
925
*Vbi fortè dicat quispiam Parochum di
cto modo vocatum esse integrum vitæ, scelerisque purum, constante fama, & ita loco beneficij habendum si suo in populo non visitetur. Quæ euasio neutiquàm admittenda; quandoquidem iuxta Prælati mentem ad omnes est Ecclesias visitatio directa, & omnium est ipsi ratio à Visitatore reddenda Et quidem quod de beneficio dicitur, est sanè certissimum, loco scilicet eximij beneficij à Parocho, & populo habendum, si visitatio prætereatur, cuius vel ipsum odiosum nomen generaliter loquendo. Parendum tamen Canonibus Sacris visitationis obligationem vti præcipuam in eorum munere Prælatis iniungentibus, sine discrimine Ecclesiarum & Parochorum. Qui licet probatæ virtutis sint, & solicitudine non pigri, vt Apostolus loquitur, si non in multis, in aliquibus errare continget, & ignorare aliqua, quæ diligentia visitantis explorabit. Apocal. 2. v. 2. sic Christus Ephesi Epi
Apocal. 2. v. 2. & 4.
scopo: Scio opera tua, & laborem, & patientiam tuam: & quia non potes sustinere malos. Vbi & alia, sicut v. 3. pro eius laude. Sed quid statim? Sed habeo aduersum te, quòd charitatem tuam primam reliquisti. v. 4. Ergo visitatione iste talis ac tantus indigebat Episcopus. Et quis nam ille? S. Timotheus, vt receptissima scriptorum senten
tia firmat. Videtur enim nonnihil intepuisse in prædicando verbo Dei, in labore conuertendi Ephesios, eo quòd videret Iudæos & Gentiles Dianæ Ephesiæ cultores sibi pertinaciter obsistere. Monitus ergo hîc à Christo per S. Ioannem, remißionem suam correxit,
P. Cornel.
& primum feruorem prædicationis resumpsit, feruidè reprehendit cultores Dianæ, ideôque ab ijs martyrio est affectus anno Christi. 109. die 24. Februarij (corrige Ianuarij) quo die eius memoria tabulis Sacris adscripta in Ecclesia quotannis recolitur. Verba sunt P. Cornelij in eum locum: ex quibus id, quod de necessitate visitationis diximus luculenter comprobatum. Si & addamus, præter id, quod ad Parochi mores spectat, alia circa Ecclesiam posse incommoda eidem non perspecta, & visitationis beneficio, si vt oportet peragatur, reperiri. Vide Parte 9. Constit. Societ. Cap. 4. num. 4.
926
*Vbi & Prælati cuiusdam notabilis agen
di modus occurrit, qui diœcesim cùm posset per se, aut per alios visitare annis singulis, aliquos eorum, vel certè aliquem, sine visitatione transire sinebat; à Parochis autem id, quod vero similiter erant pecuniæ in visitationis sumptibus consumpturi, certò dandum exigebat. Et erat quidem considerabilis summa, quam non suis vsibus, sed ædificationi matricis Ecclesiæ destinabat. Et laude profectò dignus zelus, cùm dicere meritò posset: Zelus domus tuæ comedit me. Psal.
68. v. 10. & Ioan. 2. v. 18. Sed cauendum fuisse videtur, ne zelus non secundùm scientiam, moralem inquam, & eius firma principia, vt aliàs Apostolus, diceretur. Aut enim necessaria erat
Rom 10. v. 2
visitatio, aut non? Si primum, omitti non potuit, & sine labore, illius stipendium comparare; quid iam exigere? Si Secundum, quomodo sine caussa grauari Parochi potuerunt? Nec finis promouendæ fabricæ releuat exigentem. Vnde enim hoc iustificari potest? Cùm Parochi ad Matricis Ecclesiæ fabricam minimè teneantur. Et vt teneri aliquo modo dici posset, hoc aliàs; modò enim de visitatione agitur, & de illa per fictionem iuris noui facta procuratio exigitur. Atqui visitatio per fictionem iuris noui facta solam procurationem per fictionem iuris soluendam mereri potest. Et in visitatione quidem quidquid præter procurationem accipitur, cum ea obligatione transit, de qua dictum nu. 913. Ergo restituendum, nisi ij, qui contulerunt, Ecclesiæ id spontè donauerint, in cuius est ædificationem impensum. Zelus ergo pro Ecclesia à pecuniarijs sit exactionibus alienus. Vnde obseruatione dignissimum, Diuum Euangelistam
Ioannem citato in Capite dicturum id, quod de Christo, in eius persona iam Rex propheta prædixerat: Zelus domus tuæ comeditme, illustre illius facinus præmisisse, quando cum alijs mercimonijs èex templo extrusis, numulariorum effudit æs, & mensas subuertit. v. 15. Ille ergo laudandus
Ioani 2. v. 15
zelus, qui pecunias non exigit, sed repellit, quæ cum iniuria religionis, charitatis, iustitiæ, aut boni nominis, cumulandæ.
927
*Pulcherrimè circa hoc noster Aloysius
Aloysius IuglxrisIuglaris.
Iuglaris in Elogijs Christi, Elogio 40. vbi hæc habet inter alia:
Qui Sacerdotium iam nollet esse quæsturam
Mensas, in quibus Hirudines pauperum
Æternum agerent in aßiduo lucro conuiuium
Prouidus magis, quàm iratus euertit.
Domui suæ disponens mox abiturus.
Illius probat verè se Dominum.
Certus ibi vt plurimùm magis abundare virtutes
Vbi minùs pecuniæ.
Sic ille, de iterata pecuniæ effusione, & mensarum euersione locutus, à Domino patratis iam proximo Passioni, de qua Matth. 21. Marci 11. Lucæ 19. ideò Mox abiturus dictus cum allusione ad illud Isai. 38. v. 1. Dispone domui tuæ, quia
Isaiæ 38. v. 1.
morieris tu, & non viues. Id quod Regi Ezechiæ indictum, tot verbis mortis certitudinem inculcante Domino, Morieris. Vbi licet satis exploratum habebatur, ad quem dirigebatur sermo, additum tamen pronomen Tu. Et quia neque hoc visum sufficiens, superadditum: & non viues; cùm euidens sit, eum, qui moritur, non viuere, siquidem mors est priuatio vitæ. Et cur ita? Quia videlicet Regibus, Principibus. Proceribus, & pacem habentibus in substantijs suis, multis est opus verbis vt morituros se possint sibi seriò & vtiliter persuadere, ad disponendum, quæ ad domum spectant, & quod maioris est momenti, ad conscientiam. Id quod in Ecclesiasticis non rarò vsu venit, quibus nescio quo modò solet pecunia tenaciùs adhærere. Vt sua sit laus multis, qui cum Apostolo omnia arbitran
tur vt stercora, vt Christum lucrifaciant, & cum Laurentio, dispergunt, & dant pauperibus, vt iustitia eorum maneat in sæculum sæculi. Vt | maneat inquam ætcrna laus, fluxis & temporarijs liberali consideratione dispersis comparata. Æterna & iustitia, id est, bonum opus conseruandum apud Deum, vt suo tempore mercedem plenam
Cardinalis Bellarmin.
accipiat. Sic exponente Cardinali Bellarmino, qui & docuit & fecit. Sed cur misericordiæ opus iustitia dictum? Magno equidem documento: insinuatur enim vt misericordiæ opus mercedem sit æternam habiturum, futurum esse iustitiam, id est iusti, de illo enim ibi sermo, In memoria æterna erit iustus v. 7. Est enim dolendum valde multa eiusmodi opera ęternaæterna remuneratione fraudari, dum præstantur ab ijs, qui Deo sunt propter grauium peccatorum deturpationem inuisi. Nec proptereà omittenda, cùm possint ad conciliandam Dei misericordiam aliqua ratione conferre, de quo aliàs.

De Religioso Visitatore.

928
*AVdiui, & à testibus quidem omni ex
ceptione maioribus, eum apud Prælatos aliquos morem extare, vt visitatione alicuius domus, etiam vnius solùm dici spatio peracta, ingentem pecuniæ Summam accipiant, suo dispensandam arbitrio, vti genuinum visitationis emolumentum, & legitimam laboris impensi mercedem. In quo quidem adeò est manifesta corruptela, vt non sit opus circa illam ad alia tendentem immorari. Fit tamen, idque, vt apparet, sine conscientiæ remorsu: suam ergo habent ita facientes Theologiam, vt hac nostra, minimè profutura, non videantur indigere. Sed
vereor ne Theologia illa similis Theologiæ Iudæ sit, qui pro visitato in horto Christo mercedem accepit indebitam, exitu infelicissimo & festinantissimo, vt non semel vidimus, dimittendam. Pro quo sic D. Valerianus Homilia vltima: Le
D. Valerianus.
gimus damnationem Redemptoris nostri triginta argenteis comparatam. Sed sicut vidistis proditionem ex cupiditate venire: ita debetis agnoscere damnationem ex proditione descendere. Perditus quidem ductus ad supplicium, sed proditor currit ad laqueum. Ecce quid fructus habet cupiditas: pecunia damnationis ad comparationem sepulturæ reposita, hoc est funeribus deputata. Sic ille.
929
*Et est quidem res ista magno cum timo
re & tremore tractanda, quia vt indicaui iam, solet inconsiderata tractatio ita sepulturæ velificare, vt & breuior & improuisa illa, & post mortem iudicium, sic clamante cælesti tuba: Statutum est
Hebr. 9. v. 27.
hominibus semel mori, post hoc autem iudicium. Heb. 9. v. 27. & quale illud? Durißimum iudicium his, qui præsunt fiet. Sap. 6. v. 6. Sed fortè aliter cum
Sap. 6. v. 2. 3. & 6.
Religiosis, ad Reges enim, & potentes alios sermo Scriptoris sacri directus, pro quo v. 2. & 3. Audite ergo reges, & intelligite, discite iudices finium terræ. Præbete aures vos, qui continetis multudines, & placetis vobis in turbis nationum. Vtinam sic illud, sed quod ad eas, de quibus agimus, durissimum etiam iudicium spectet, non tantùm verosimiles coniecturæ, sed lamentanda experimenta, nec antiquiora illa, sed & recentia conuincunt. In Monasterio N. (nomen ne exprimam impediunt lacrymæ)
Horrenda narratio.
mortui Abbatis cadauer, vt moris benè ornatum, ad Capitulum in feretro confertur, vt inde ad Ecclesiam & Chorum. Erant ibi qui Psalterium iuxta pium Ordinis ritum legerent, qui vestes decentiùs componerent, rosis ornarent. Cadauerque in illorum Iuniorum præsentia, qui vota in eius præsentia emiserant horribili vlulans voce. Vt quid hæc omnia, inquit, siquidem ego sum Octauus decimus huius loci Abbas, qui ardeo in inferno. Verba sunt D. Ioannis Caramuelis in
D. Caram.
Scholio in Regulam Benedictinam in Epistola Proœmiali lit. I. qui & examinasse se addit miseri illius vitam, & caussam insertæ narrationis inter scholasticas Disputationes reddit, quæ vt pro me non faciat, non multùm curo, dum pro legentium vtilitate fecerit, quod negotio, in quo sumus, non accidit importunum. Addo & quod Excellentissimo Domino Ludouico Henriquez de Guzman Comiti de Alba de Alista Peruuiano Proregi scriptum à Religioso graui, & eidem nuper familiari, & me præsente perlectum de duobus ipsi notis Prælatis diuersarum Religionum. Dicebat ergo ille: N. iam à pluribus hinc retro diebus est in inferno. N. mortuus est sine luce, & sine Cruce. Sic ibi, & de Indicis agebatur, nescio autẽautem an in Indijs nati. Possem & alia superaddere, nec pauca illa, quęquæ in calamũcalamum inuolant, sed iustis de caussis supprimenda illa, dum sit dixisse satis extare illa, & fundamenta pro eorum certitudine irrefragabilia suffragari.
930
*Neque in casu nostro ad consuetudinem
potest rationabilis haberi recursus, quia minimè rationabilis illa, sed vt dixi, corruptela, vt eam vocat Bonifacius VIII. adducto casu hîc memorando, de quo in Cap. 1. de Consuetudine in 6. vbi sic ait: Consuetudinem, quam in vestra Ecclesia seruatam
Cap. 1. de consuetud. in 6.
asseritis tanto tempore, quòd in contrarium memoria non existit, videlicet quòd ipsius Ecclesiæ Canonici duos personatus, aut duas dignitates, vel præposituras, seu administrationes, aut duo officia, vel eorum alterunalterum cum reliquo in simul & Præbendam poßint in ea licitè absque dispensatione Sedis Apostolicæ obtinere, corruptelam (cùm Sacris sit inimica Canonibus, & de ambitionis radice processerit) meritò reputantes, eam auctoritate Apostolica reprobamus. Sic Pontifex: ex quibus euidens circa consuetudinem dictam potest formari iudicium. Est siquidem illa sacris inimica Canonibus, tum ijs, qui de Religiosorum paupertate &c. in generali disponunt,
Concilium Trident.
in quibus Concilium Tridentinum Seßione 25. Cap. 1. de Regularibus, ibi: Quæ ad suæ profeßionis perfectionem, vt obedientiæ, paupertatis, & castitatis, ac si quæ alia sunt alicuius Regulæ, & Ordinis peculiaria vota & præcepta, ad eorum respectiuè essentiam, nec non ad communem vitam, victum, & vestitum conseruanda pertinentia; fideliter obseruent. OmnisOmnisque cura & diligentia à Superioribus adhibeatur tam in Capitulis generalibus & prouincialibus, quàm in eorum Visitatoribus, quæ suis temporibus facere non prætermittant, vt ab illis non recedatur. Hæc ConciliũConcilium: cuius & illa ex Cap. 8. Teneanturque suæ Congregationis Monasteria frequenter visitare, & illorum reformationi incumbere, & ea obseruare, quæ in Sacris Canonibus, & in hoc Sacro Concilio sunt decreta. Sic ibi. Tum insuper inimica est peculiaribus constitutionibus, in quibus circa visitationes vt purè & sincerè fiant, peculiares habentur cautiones. Quomodo ergo non corruptela sit in visitationibus, in quibus, vt Concilium ait, reformationi incumbendum est, id facere, quod est penitus reformationi contrarium, & quo illa poterit penitus impediri.
931
*Si & addamus quod in citata Decretali
subsequitur: & de ambitionis radice processerit. Nam & ambitio ad pecuniæ intemperatam cupiditatem referenda, quia non semper pro honorum desiderio ponitur, vt apud Quintilianum Cap. 2. lib, 14. Ambitiosi pauperis supellex & Glossa quidem citati Capitis prohibitionem Pontificiam expendens, sic ait de damnata vti irratiobili consuetudine: Quia est inductiua multorum malorum. Quis autem non videat id auaritiæ ita esse proprium, vt dicere potuerit Spiritus sancti organum: Auaro autem nihil est scelestius Eccli. 10.
v. 9. Pro quo & est celebris illa Diuini Magistri sententia: Radix omnium malorum est cupiditas 1. Tim. 6. v. 10. vbi de diuitiarum cupiditate locutus, malis ex hac pullulantibus radice v. antecedenti luculenter memoratis: Nam qui volunt diuites fieri, incidunt in tentationem, & in laqueum diaboli, & desideria multa inutilia & nociua, quæ mergunt homines in interitum & perditionem. Radix enim &c. malorum panegyrim prosecutus: Quam quidam appetentes, errauerunt à fide, & inseruerunt se doloribus multis. Circa quæ D. Ioannis Chrysostomi doctrinalis & profunda eloquentia consulenda Homilia 17. in citatam Epistolam, præsertim in Morali. Quomodo ergo consuetudo illa rationabilis esse queat, quæ malorum omnium radicem fouet? Quomodo non potiùs corruptela? Oportebat huiusmodi veluti cor
D. Ioannes Chrysost.
ruptores ac lupos, communemque perniciem orbe toto pelli. Verba sunt aurei illius oris. Et erit sanè monstro simile, vt corruptores orbe pellendi toto in Religiosis claustris foueantur, & ibi inueniant asylum, vbi inuenire potiùs exterminium debuissent. Et hæc quidem dixerim non carpendi studio, sed periculum amoliendi desiderio, illorum agens caussam, qui, si fortè quidquam ex præfatis accidat, dolent, & remedium vellent opportunè succedere, mecum in consuetudinis damnatione conformes, sicut & ego illis, à Domino postulans pro sacris familijs quotidie, quod & propriè filialis cogit pietas exorare.

De Visitatore Prouinciæ in Societate JESV.

932
*DE Prouinciæ inquam, non de eo, cui
De Visitatorum Regulis.
ex ordinaria id competit facultate, pro quo quæstiones nullæ, quæ peculiari egeant discussione succurrunt. Habentur enim pro illa certæ & stabiles Regulæ inter Regulas Prouincialis; cùm tamen pro Visitatoribus non ita sit vulgatus vsus, nec ita prælo commissæ. Cuius ratio ex eo reddi potest, quòd officium extraordinarium sit, & iuxta occurrentes necessitates Prouinciarum, instructiones exigat peculiares. Impressas tamen. Neopoli constat in Typographia Tarquinij Longi anno 1608. vnde manuscriptum apud me extat, iuxta quod, quæ occurrerunt dicenda procedent. Circa quod dubitatum inuenio Primò.

An Prouinciales possint Ordinationes & mandata Visitatorum abrogare.

§. I.

Section
933
*ET vt non possint facit in primis Canon.
11. Congregationis generalis 7. sic se habens: Facultates autem à Visitatoribus concessas tenebitur quisque Prouincialibus rogantibus aperire. Has tamen illi, nisi Generali admonito reuocare non poterunt. Citatur autem Decretum 47. Scilicet ex Manuscriptis, cùm tamen inter impressa sit 33.
Secundò, saltem Ordinationes toti Prouin
2. Ex Regula 6. Prouincialis.
ciæ communes non videntur posse abrogari, iuxta Regulam 6. Prouincialis, ibi: Nullas Regulas, aut Ordinationes, aut consuetudines toti Prouinciæ communes abroget, aut nouas inducat, inconsulto Generali; sed secundùm eas, quas habet gubernet Prouinciam.
Tertiò, quia præcepta durant donec à succes
3. Ex duratione præceptorum.
soribus, aut Superioribus maioribus abrogentur, vt declarauit R. P. Mutius die 28. Februarij 1639 Prouincialis autem non est Visitatoris successor, neque illius Superior.
Quartò, nam neque in Regulis Prouincialis,
4. Quia nullibi concessum.
Constitutionibus, Decretis, Canonibus, aut Ordinationibus, neque in Bullis aut Priuilegijs, clausula habetur, in qua talis facultas Prouincialibus tribuatur.
Confirmatur ex doctrina P. Suarij Tomo 4. de
Religione Tract. 10. lib. 10. Cap. 5. nu. 5. vbi loquens de iurisdictione Superiorum infra Generalem ait id solùm vnumquemque posse, quod sibi est concessum: non verò quidquid sibi non est prohibitum.
934
*Quintò, quia si dicamus posse abro
5. Ex inferioritate.
gare Ordinationes peculiares singulis Collegijs impositas, & non toti Prouinciæ communes, contra hoc est, quòd cùm Ordinationes eius sint, qui Superior est Prouinciali, neque illas poterit abrogare.
Sextò, Si Prouincialis abrogare Ordinationes
Visitatoris posset, non obstante quòd eius Superior non sit, etiam posset durante Visitatoris officio abrogare illas ex eodem fundamento, scilicet neque in Regula 6. citata, neque in Canone 11. id ipsi prohiberi.
Septimò, si posset singulorum Collegiorum
7. Quia & præcepta.
Ordinationes abrogare, etiam posset præcepta imposita in virtute S. Obedientiæ, cùm pro illis maior ratio non vrgeat, & pro illis etiam eadem potestas Superioris exigatur, aut successoris. Ergo cùm Prouincialis neque successor, neque Superior Visitatoris sit, sicut nequit præcepta, ita neque abrogare Ordinationes poterit pro Collegijs peculiares. Sic cùm in Scripto docti Patris habeatur, sequentes statuuntur Assertiones.
935
*Prima. Visitatorum mandata & præce
pta, quæ non sunt in virtute S. Obedientiæ, expirant finito officio, nisi à P. N. Generali confirmentur. Probatur, quia natura mandati & præcepti, vt ab statuto distinguitur, hoc habet vt expiret morte mandantis, vt probant P. Suarez de legibus lib. 10. Cap. 10. nu. 5. tit. 9. qui nu. 10. id extendit ad præcepta imposita toti alicui | Communitati. P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disp. 1. Puncto 1. n. 3. P. Salas de legibus Quæst. 90. Tract. 14. Disp. 1. Sect. 7. ad 1. obiectionem, & meliùs Sect. 9. cum multis nu. 62. Menochius Fr. Antonius de Corduba, & alij apud citatos. Hoc autem quod de iure communi est, pro Societate declarauit P. Fabius de Fabijs in Expositione Regulæ 7. Prouincialis, respondens Memoriali Congregationis Prouincialis Bethicæ an. 1584. Neque contra hoc militat quod ex R. P. Mucio adductum. loquitur siquidem de præceptis in virtute S. Obedientiæ impositis.
936
*Secunda, Quamuis licentiæ Visitato
2. Negans de licentijs.
rum ante 7. Congregationem, finito officio cessabant, nisi à P. Generali fuissent confirmatæ, vt declarauit dictus P. Fabius, & P. N. Generalis respondit Memoriali Congregationis Bethicæ pręfatopræfato; posteà tamen in citata Congregatione 7. Decreto & Can. citatis statutum est, vt non possint à Prouinciali, nisi Generali admonito reuocari.
937
*Tertia, non posse Prouincialem Visita
torum Ordinationes toti Prouinciæ communes, & in ea abseruatas abrogare. 1. quia de illis videtur loqui Regula 6. adducta vtens generalitate 2. quia ita consuetudo obtinuit, optima legum interpres. Cap. Cùm dilectus de consuetudine. Et l. Si de interpretat. ff. de legibus. 3. ex eo quòd ita accidat in ordinatione Prouincialis, quem nequit Prouincialis successor abrogare, iuxta Regulam 6. allegatum.
938
*Quarta. Minùs multò poterit abrogare
4. de approbatis à Generali.
communes, aut peculiares Ordinationes à P. N. Generali approbatas. Licet enim admittamus doctrinam P. Sa Verb. Lex nu. 32. quam sequun
P. Sa.
tur Patres Suarez & Salas à P. Palao adducti suprà Disp. 5. Puncto 2. §. 2. nu. 8. quòd contra statutum etiam à Principe confirmatum possunt facere statuentes, si est principaliter in eorum fauorem. Confirmatio enim habet vim priuilegij, cui potest renuntiari. Id tamen intelligendum, nisi constet confirmationem fieri, vt nullus inferior illud mutare possit cum clausula, aut consuetudine &c. In Societate autem in ordine ad eum finem Ordinationes à Generali confirmantur, & separatim in libro iubentur scribi iuxta Regulam 9. Visitatoris.
939
*Quinta. Valde est probabile Ordinatio
nes Visitatorum, quæ toti non sunt Prouinciæ communes, sed ad domum aliquam aut Collegium spectant, posse à Prouincialibus abrogari, nisi à P. Generali constet esse illas approbatas.
Primò, quia eamdem potestatem & iurisdictionem, quam habet Visitator in foro externo, habet etiam Prouincialis, vt constat ex illorum Regula 7. licet Patentes litteræ plus aliquid innuere videantur, sic enim ibi: & si in Litteris Patentium amplißima ei conceditur facultas, vt subditi
Regula 7. Visitatoris.
submißiores se exhibeant: nihilominùs hæc potestas contrahenda videtur, vt eius facultates in exteriori foro eædem sint, quæ Prouincialibus conceduntur. &c. Cùm ergo eadem sit, sicut Prouincialis potest prædictas Ordinationes aliorum Prouincialium abrogare, ita & poterit Visitatorum. Id quod passim fieri liquet, & colligitur ex prędictaprædicta Regula 6. in qua Obdinationes tantùm toti Prouinciæ communes excipiuntur.
940
*Prætereà. Nam Ordinationes Visitato
ris, aut magni momenti sunt, aut non. Si hoc vltimum, licet in eius Regula 9. eidem concedatur vt eas possit executioni mandare, sed firmæ non remanent donec à Generali confirmentur, & ideò nequeunt in libro Visitationum reponi ante huiusmodi approbationem: vnde non apparet ratio, propter quam dici debeat eas abrogari non posse à Prouinciali. Si autem dicatur primum, & sit periculum in mora, etiam illi facultas confertur vt ante monitum Generalem exequi illas queat: sed eo non obstante, maiorem quàm priores non habent firmitatem, cùm omnes remittendæ pariter sint. Ad Generalem mittet, & quas ille approbauerit tantùm in libro visitationis scribendæ sunt, v in citata Regula 9. Visitatoris concluditur.
941
*Deinde, In toto Societatis Instituto ni
hil inuenitur, vnde possit facultatis istius Prouincialibus negatio deduci. Et quemadmodùm circa licentias non abrogandas declaratio adhibita, ita circa Ordinationes, de quibus agimus, si verè non extat, id declarari etiam debuisset: & prohibitio circa communes tantùm Prouinciæ, arguit de specialibus aliter iudicandum. Et argumentum ab speciali est validissimum, vt ait Euerardus in Topicis legalibus loco 68. vbi alios congerit. Et roboratur ex eo quod cùm declaratum quoad forum externum sit eamdem esse Visitatoris & Prouincialis potestatem: si in eo foro Visitatoris potestas aliquem sit excessum habitura, necessarium est vt similiter à Societate declaretur; quòd cùm non fecerit ex eo legitimum pro concessa sumitur argumentum, iuxta Axioma illud; Si voluisset, expressisset l. 2. de Translat. Episcop. & Cap. Ad audientiam 12. de decimis.
942
*Item Responsiones P. Fabij, & R. P.
4. Ex responsis Romanis.
Generalis ad Postulata Prouinciæ Bethicæ, de quibus nu. 935. hoc insinuant, quatenus ex ipsis colligitur ante 7. Congregationem potuisse Prouinciales licentias Visitatorum reuocare. Tandem nihil est ponderis alicuius pro contraria positione.
943
*Ad primam rationem desumptam ex
Obiectiones solutæ.
Canone 11. 7. Congreg. respondetur id verum esse in licentijs, ex quibus ad Ordinationes non est legitimum argumentum; siquidem licentiæ sunt gratiæ, quæ non obligant, sicut obligant Ordinationes. Et idem argumentum fieri posset de licentia, quæ non expirat, cùm tamen expiret mandatum Visitatoris ipso facto, ad probandum etiam mandatum duraturum, contra id, quod dictum nu. 935.
944
*Ad Secundam illud esse speciale in mandatis pro tota Prouincia, vt ostensum manet.
Ad Tertiam illud esse pro tota Societate vniuersale, & de præceptis tantùm sub mortali obligantibus procedere, vbi nihil pro Visitatoribus speciale.
Ad Quartam negatur de huiusmodi facultate non constare, cùm, (vt alia deessent) in Visitatoris est Regula 7. declaratum.
945
*Ad confirmationem dicitur, quòd licet
clausis oculis id, quod docet P. Suarez citato loco amplectamur, id scilicet vnumquemque Socie|tatis Superiorem posse, quod sibi est concessum, non verò quidquid sibi non est prohibitum, quod tamen contra illud est, quod ceteri Prælati Regulares habent, & contra ius commune, in quo receptum est Axioma, quod concessum dicitur, quidquid expreßè prohibitum non reperitur l. nec non 28. §. Quod eius ff. ex quibus caußis maiores l. ab ea parte 5. ff. de probationibus. Cap. Nuper 29. §. In Secundo, de sent. excom. vbi Glossa Verb. Non retinuit, cum multis alijs Textibus, & Glossis vtriusque iuris, ac Doctoribus, in quibus Alciatus, Bursatus, Burgos de Paz, Barthazolus, Brunorus à Sole, Bouadilla, Petrus Bardosa., Marius Antoninus, Scaccia, Stephanus Gratianus, Menochius, Aluarez Velascus, & à Nobis probatum in nostro Canonico Tit. 47. num. 59. Et in nostro Instituto maiori egebat expressione, siquidem in Regula 12. Rectoris non dicitur maiorem illum iurisdictionem non habere, quàm ea sit, quæ in Constitutionibus & priuilegijs conceditur, sed quòd ex suis Regulis & priuilegijs intelliget quid possit, & est quod regulariter & ordinariè occurret. Admissa tamen præfata doctrina P. Suarez, iam Prouincialibus est concessa potestas abrogandi Ordinationes peculiares Col
Non obstare illam.
legiorum, & constat ex Regula 7. Visitatoris, vt est in Superioribus ponderatum. Sicut etiam ex Regula 6. Prouincialis cum generalitate loquente, & vbi lex non distinguit, nec nos distinguere debemus. Cap. Solitæ 6. de maiorit. & obedient. l. de pretio 8. ff. de Publica in rem action. & constat clarè de Ordinationibus non approbatis.
946
*Ad Quintam respondetur, quòd licet Visitator sit Prouinciali superior, in Ordine tamen ad forum externum superior non est circa dicta, vt satis expensum suprà.
Ad Sextam negatur sequela, licet enim vtrius
que eadem potestas sit, etiam tempore visitationis: Declaratum tamen est eo tempore potestatem Prouincialis futuram Visitatori subordinatam in eadem Regula 7. ibi: Potestas tamen Prouincialis est ei subordinata durante visitatione: & ita non poterit præcipere contra id, quod fuerit à Visitatore præceptum: quod secus erit visitatione finita.
497
*Ad Septimam idem futurum de præce
ptis & licentijs, nisi fuisset in speciali prohibitum, vt esse poterat ante. 7. Congregationem iuxta dicta. Et ita sententia hæc est secura & practicabilis, licet magis esset prudentiæ conforme, & respectui sanctæ obedientiæ debito, à praxi abstinere, nisi graue esset in mora periculum, dum ex Romano Oraculo expressior non habetur declaratio. Sic habet resolutio duorum
Resolutionis Auctores.
doctissimorum Patrum Ioannis Emmanuelis, & Hieronymi de Escobar, qui se subscripserunt in Collegio S. Fidei Noui Regni Granatensis die 18. Octobris 1641.
Section
Adnotata nonnulla circa præfatam Resolutionem.
948
*SCripserunt dicti & docti Patres ante
Nonam Congregationem, & ita Decreti 12. eiusdem nulla apud eos mentio, in quo duratio præceptorum stabilita est, pro qua non solùm scripserat R. P. Mutius die 28. Februarij, vt est dictum, sed etiam die 11. Iunij eiusdem anni, ut in eodem Decreto asseritur, iubens vt id tamquàm Ordinatio acciperetur, quæ ex se est stabilis, sic enim difficultati de duratione fieri satis videbatur. Quod tamen adhuc aliquibus diffi
cile apparet; videtur enim id, quod de iure communi est, neque Ordinatione circa illud adiecta posse vllatenus infirmari. Neque esset sufficienter prouisum conuenienti gubernationi, si vna tantùm præcluderetur via ne fieri aliquid possit, si alia pro eo obuia remaneret. Et quidem cùm præceptum secum trahat cessationem, in eo, qui imposuit, iurisdictione cessante, illius duratio non secus ipsi videtur esse contraria, quàm si statuto & legi cessatio modo dicto tribueretur, idque per modum Ordinationis ex se perpetuæ. Circa quod fateor quidem difficultatem extare, & dubitandi fundamentum; ijs tamen, qui perfunctoriè ista pertractant; nam si vt debet, & à quibus debet, seriùs & attentiùs dispiciatur, sincerus inuestigator veritatem ordinationis ineluctabilem deprehendet. Pro qua ego eodem, quo præfati Patris, tempore fusiori disputatione accuratam institui defensionem, quæ in hunc locum fortè non intempestiua descenderet; sed longiori semoto discursu, id dicam, quod erit dixisse perutile, vt arbitror, & difficultatis propositæ cnodationienodationi percommodum.
949
*Natura sua mandatum id habere vt man
dantis iurisdictione finita expiret, dictum numer. 935. & in eo à statuto distingui. Sit hoc ita. Ast id tantùm verificari potest respectu mandantis, vt scilicet mandatum vltra terminos suæ iurisdictionis non possit extendere, quod tamen limitationem minimè inficiandam admittit: videlicet nisi superior aliqua accedat auctoritas. In quo quidem iuxta id philosophandum est, quod in mandato accidit, de quo Iuris vtriusque edicta procedunt, & describitur à P. Rebello lib. 17. de obligationibus iustitiæ. 2. p. q.
P. Rebellus
vnica, in hunc modum: Mandatum pro vt in Iure accipitur, nihil aliud est quàm Officium, siue ministerium, quod ab aliquo gratis exhibendum suscipitur in gratiam imperantis, vel vtriusque, vel alicuius tertij, vt elicitur ex l. 2. ff. Mandati. & Instit. eod. tt. ac Gloßis vtrobique. Sic ille. Pro Iure autem Canonico stat Cap. Relatum. Cap. Gratum. & Cap. Licet vndique, de off. & potest. Iud. deleg. Philosophandum vtique iuxta illud, quia per consuetudinem ita introductum, vt quod de expiratione mandati legalis est a Iure dispositum, ad aliud, de quo agimus, extendatur. Atqui in mandato legali (sic illud dici meritò potest, de quo leges tum ciuiles, tum Canonicæ agunt) notissimam illam habet limitationem, Re integra, vnde si integra non sit, dispositione legis protenditur, quam protensionem dare non poterat (vt hoc demus) mandati auctor. Ergo similiter in mandato simplici, id quod præstare non potest mandans, superioris auctoritatis potest virtute constare. Vt ergo ita reuera sit, quod iuxta commune Ius per consuetudinem extensum habetur, nullo modo contra illud agitur quando superiori auctoritate mandatum prorogatur.
950
*Et ita quidem iam pridem vsus Socie
Congregatio 4. Generalis.
tatis nullo contradicente firmauit, sic enim in Congreg. 4. Decreto. 3. perlegimus: Declarauit | Congregatio & constituit prædictas nominationes &c. Similiter mandata & Ordinationes quascumque, exceptis illis, quæ designationes admittendorum ad profeßionem sunt (in his enim ita faciendum erit, vt non admittantur, nisi illa designatio iam scripto missa esset ab ipso Generali Præposito Prouinciali) non expirare per obitum Generalis mandantis, sed robur suum obtinere, & executioni mandanda, si nondum fuissent mandata, donec successor eius aliud statuerit. Hæc ibi. Quæ quidem ex eo firma & inconcussa, quia supra Generalem est Congregatio, & quod ipse suis non poterat obtinere mandatis, vt contenditur, virtute potuit generalis statuti stabiliri. Quamquàm non immeritò videatur dici posse non esse supra Generalis potestatem durationem mandatorum, quandoquidem Congregatio declarasse dicatur: licet autem addatur, & constituit, ad maiorem id factum fir
mitatem, & quia constituendum aliquid circa professiones, vt vidimus. Vnde à Congregatione sola declaratio postulata verbis illis: Propositum fuit an declarandum esset à Congregatione &c. Sunt enim qui censeant id quod ad cessationem aut durationem mandati spectat, à voluntate pendere mandantis. Et ita Felinus in Cap. Relatum cit. nu. 3. affirmat mandatum expirare morte mandantis, nisi de illius secus constet voluntate. Quod & tenet P. Arriaga Tomo 4. Disput. 3. de legibus. Sect. 1. nu. 5. neque in eo præceptum à lege distingui, contendens, quod ex Ordinatione præfata confirmat, alia etiam accumulans vtiliter consulenda.
951
*Pro quo & faciunt casus varij, in qui
bus mandatum non cessat morte mandantis, præter eum, quem diximus, de re non integra. Nam si mandatum sit rei exequendæ post mortem, post illam suam vim obtinet. l. Si verò. §. vlt. ff. Mandati. Si sit in fauorem libertatis. l, Si pater in principio. ff. de manumiss. vindict. Fauore dotis per extensionem legis citatæ. Fauore piæ caussæ. Pro quibus videndi Couarrubias lib. 1. Variar. Cap. 14. n. 16. P. Molina Tomo 2. Disp. 263. Vers. Dixi, Mandatum. P. Thomas Sanchez lib. 1. de Matrim. Disput. 6. num. 9. P. Layman lib. 3. Tractatu 7. Cap. 26. Tiraquelus de priuilegijs piæ caussæ, priuil. 82. & 132. qui & priuil. 80. Scholasticorum ait idem accidere fauore illorum: Felinus supra, qui in sequentibus alios adducit casus; multò autem plures Cardinalis Tuschus lit. M. Conclus. 65. Tomo 5. Vnde aliqui Doctores non statuunt regulam illam generalem, sed cum addito, vt regulariter, aut frequenter, vt videre est apud Patres Molinam & Layman, & habet etiam Olascus apud P. Salas Tomo de legibus Disp. 1. Sect. 9. §. 63. & Couarrubias citato Cap. 14. nu. 15. Aut ergo contra naturam mandati non est perseuerantia post mortem, aut finitam mandantis iurisdictionem; aut limitationem illam, de qua est dictum admittit. Quod equidem in statuto è contrario dici non potest, quia pro eius finitione nullum est in Iure aut Doctoribus fundamentum: vel si quis contendat posse statutum temporale dari, tunc nulla erit in argumẽtoargumento difficultas, sed ex eo potiùs poterit positio nostra firmari. Si & hoc addimus non minorem esse rationem vt mandata in Societate cum moderatione ab ipsa adhibita perseuerent, quam in multis ex præfatis casibus, cùm agatur caussa Religio
Religionis maximus.
nis, qui omnium maximus esse debet. Et in præfato quidem Decreto plurimùm expedire asseritur, quod à R. P. N. Mutio est luculenter demonstratum.
952
*Et modus quidem explicandi proroga
tionem dictam, non vnus esse potest. Erunt enim qui verosimiliter censeant, cùm præceptum imponitur; & imponentis iurisdictio cessat, tunc illud iam ad imponentem minimè pertinere, sed ad Superiorem, qui in nostro casu est Societas, cuius auctoritatem Congregatio Generalis & repræsentat & continet, vnde & dissoluta Congregatione non cessat, sed suis in Decretis perseuerat. Quod equidem suo modo in Ordinatione Generalis dici potuit, antequam in Generali Congregatione Decretum promeretur, si ponamus illum mori Vicario non assignato, in quo dici potest potestatem illam præceptorum conseruatricem remanere, quia in hoc, sicut in alijs succedit, quæ non sunt ipsi prohibita. Nam id quod est à Congregatione 4. declaratum & constitutum de perseuerantia mandatorum, ad hoc se extendit, vnde & circa illud Societatis auctoritas exercetur, quæ numquàm moritur, & mors illi, Iesv est etenim, vltra non dominabitur. Neque ex eo licebit inferre à successore non posse præceptum reuocari, cùm iam sit illud Superioris eo maioris. Ad id etenim dicendum, etsi reuera pro eo tempore præceptum altioris potestatis sit, facultatem tamen illud reuocandi successori tribui ob apertam conuenientiam, quæ in eo apparet, de qua nemini licet dubitare. Qui explicandi modus etsi non videatur placitum P. Arriagæ, est profectò non inuerosimilis, vt dicebam.
953
*Dici tamen verosimiliùs potest præcep
Alius conueuientiorconuenientior.
tum semper considerandum esse cum respectu ad imponentem, neque eius Superiorem illud ad se trahere: vim tamen perseuerandi ex eo habere, quòd Superior imponenti talem facultatem tribuit, si reuera illam ipse non habet, ad maiorem securitatem. Sicut in testamento accidit, nullus siquidem per se loquendo disponere de rebus suis post mortem potest, quia non entis nullæ sunt qualitares, & Ius etiam vtrumque statuit non valere dispositionem in tempus inhabile. Beneficio autem legis factum est vt dispositiones valeant vltimarum voluntatum. Nec tamen proptereà legata post mortem dicuntur esse Principis legis statuentis, sicut neque hereditas: quia testatori ea facultas data est vt post mortem possit bona transmittere in alios, quod sine illa miminè potuisset. Id quod in mandato legali etiam accidit dictis in casibus: quando enim iurisdictione mandantis finita perseuerat, mandatum eius dicitur, & non Pontificis, aut Imperatoris.
954
*Et iuxta hæc quidem dici posset non
Circa præcepta sub veniali.
solùm præcepta S. Obedientiæ à Visitatore imposita finito eius officio perstare, sed & alia non ita obligantia, si ita ille vellet, neque circa illud aliter dispositum in eius Regulis fuisset. Vbi dubium speciale occurrit tum pro illo, tum pro Superioribus alijs præcepta valentibus imponere, supposita sententia illa, de qua diximus Tom. 1. thesauri Tit. 2. n. 96. & 97. iuxta quam etiam in materia graui possunt leges, & consequenter man|data, seu præcepta imponi cum obligatione tantùm sub veniali; an scilicet præcepta talia, sicut alia, de quibus dictum, finita imponentis iurisdictione persistant. Ad quod quidem si de absoluta potentia loquendum, affirmatiua responsio non videtur improbabilis, quòd scilicet esse possit statutum aut Ordinatio circa illud, sicut esse potest circa reseruationem aliquorum venialium, quæ probabile est posse reseruari, vt videri potest apud Leandrum Tomo 1. Disput. 12. Quæst. 6. Quod verò ad factum attinet videtur omnino negandum, quia & Ordinatio & Decretum de præceptis sub reatu culpæ lethalis obligantibus, tenore eorum, & ratione inspectis, sine verosimili dubitandi fundamento procedunt: addita communi & indubitata intelligentia, vt neminem viderim circa illam hæsitasse. Et Ordinationis quidem satis est perspecta decisio, ad quam & se refert Decretum, cuius & illa conclusio: Monendos tamen Superiores, ne facilè, ac sine ma
Decretum Congreg. 9.
gna caussa, talia præcepta imponant. In quibus de præceptis sub leui obligatione non agi manifestum est, circa illa enim difficultas esse non poterat, & ideò quæ circa alia, animaduersione est prædicta aliquomodo temperata. Et quidem plures in ea fuere sententia, vt Ordinationem tollendam iudicarint, quod sequentia verba manifestant. Cùm verò vnus de Patribus Decretò intercessisset, rogatis iterùm suffragijs, longè maiore eorum parte confirmatum est. Si autem dicatur independenter à Decreto posse Superiorem dicto modo obligare, iuxta sententiam, de qua nu. 950. negari nequit quin sit probabile; sed cùm sit etiam & oppositum, ac magis receptum, parum de illo, sic obligatus curabit: licet deseruire aliquo modo possit ad declarandam venialis alicuius peculiaris malitiam, ex cuius neglectu possit lapsus in grauiora pertimeri.
955
*Iam quod ad potestatem illam Prouin
cialis spectat pro reuocandis Visitatoris Ordinationibus non approbatis à Generali, est quidem satis verosimilis Patrum illorum sententia, sicut & laudanda ipsorum Religiosa animaduersio, qua suum illud edoctum scriptum coronarunt. In qua tamen plus exigunt, quàm necessarium videatur. Quòd scilicet pro vsu graue sit periculum in mora. Stante siquidem periculo tali, in ijs etiam, quæ notæ obligationis sunt, agi in contrarium potest, non solum à Prouincialibus, sed etiam à Rectoribus sic enim habetur in horum Regulis n. 10. vbi ita dicitur: Sicut ad Rectorem pertinet dispensare in Regulis, Constitutionibus, &
Decretis Congregationum Generalium cum particularibus, quando necesse erit: Sic & cùm dispensaretur in rebus maioris momenti, quæ videntur vrgere, & in quibus sine graui incommodo Prouincialis responsum expectari non potest, eum primo quoque tempore de huiusmodi dispensatione, ac eius caussa admonere. Sic ibi iuxta Constitutiones. Parte 4. Cap. 10. lit. B. & Par. 6. Cap. 3. §. 8. Minùs ergo requirendum est vt Prouincialis circa Ordinationes Visitatoris, de quibus agimus, & circa quas ipsi potestas competit, possit inducere mutationem, vnde hoc eius est prudentiæ relinquendum.
956
*Et animaduersio quidem dicta non so
lùm erga Ordinationes Visitatorum videtur obseruanda sed etiam circa Prouincialium, vt non facilè, nec sine caussa comperti momenti mutentur, id enim parere meritò poterit offensionem, licet citati Patres asserant id passim fieri, vt vidimus. n. 939. cùm aliàs res non ita arbitraria sit, vt aliqui minùs attenti forsitan æstimabunt. Nam Cap. 9. Ordinationum, vbi de visitandis Prouincialibus agitur, in fine sic dicitur: Si verò fuerit nouus Prouincialis, quoad capita quidem informationum, ijs vtetur, quæ hic ponuntur: quoad
Ordinatio circa illud.
modum verò hic proculdubio ab eo, quo Visitator vteretur, omninò diuersus esse debet. Nam cùm nec ab eo Prouincialis, qui officio defunctus est, corrigi debeat; nec quæ ab eo instituta sunt, immutari poßint: huc tantùm spectabit &c. Quam autem conueniens sit ne huiusmodi fiant mutationes, in eiusdem Ordinationis principio fuerat luculenter expensum, sic enim ibi: Illud in primis cauendum, ne hac occasione via aperiatur innumeris querelis, & subditorum licentiæ, qui quasi suspenso animo existiment, absoluto Prouincialis officio, fore vt rescindantur, aut certè retrectentur, quæ circa eos statuta & Ordinata fuerant. Ex quo fieret vt debilior obedientia in
Illius conuenientia.
dies redderetur, dum existimant futurum, vt Superior, ne hac molestia grauetur, facilè indulgeat, ac neminem contristare velit. Sic Ordinatio, vbi obseruandum illud, Vt Superior, ne hac molestia grauetur: molestia inquam ex rescissione aut retractatione eorum, quæ ab ipso fuerant constituta, quæ grauis meritò dicitur esse futura. Quid de Visitatoribus dicendum statim.
§. II.

§. II.

Visitator an possit Visitatoris alterius, aut Prouincialis Ordinationes aut statuta mutare.
957
*PRo decisione præsentis difficultatis facit
Regula 9. iam citata in qua sic dicitur: Si quam rem nouam seruandam iudicauerit, quæ parui momenti esset, eam executioni poterit demandare: ea verò quæ maioris ponderis sunt, antequàm à Generali approbentur, minimè obseruari iusserit, nisi esset ex mora periculum. Vtraque verò ad Generalem mittet: & quæ ille approbauerit, tantùm in libro visitationis scribenda sunt. Sic Regula; iuxta quam non solùm Visitatoris alterius, sed neque Prouincialis Ordinationes aut statuta, quæ maioris momenti sunt, potest nouarum introductione mutare, nisi periculum in mora sit. Vnde videri
Quid pro Indijs.
alicui poterit pro Indijs ratione distantiæ semper esse periculum in mora. Sed reuera non ita est, si Visitatores velint, vt volituros sperare iuuat, sincerè coram Deo, & consultatione adhibita, Prouinciarum negotia tractare: multa enim sunt, in quibus expectari Romanæ possunt responsiones. Immò pro Indijs potius prædictæ Regulæ dispositio procedit, quia ratione distantiæ diuturnius poterit esse grauamen, quod tamen in illa conatur Societas submouere.
[958]
*Id autem quod de re parui momenti
dicitur, non est ita accipiendum, vt Visitatoris id arbitrio relinquatur, sed pro eo debet lux consultationis inquiri: quandoque enim cuipiam vis parui momenti apparet, quæ ab alijs maioris esse | iudicatur. Quod quidem ex Regulæ ipsius tenore conuincitur: dicitur enim vtraque ad Generalem mittenda. Quod equidem, si de paruitate constaret, minimè necessarium videbatur; vnde ex eo sic videtur dispositum, quòd diuersa circa illud possunt esse iudicia. Vbi dubitari potest an
ista procedant de introductione noui alicuius circa totam Prouinciam, an verò etiam circa domos & Collegia. Iuxta RegulāRegulam enim 6. Prouincialis solæ mutationes circa Regulas, aut ordinationes, aut consuetudines toti Prouinciæ communes videtur extare prohibitio iuxta dicta §. præced. cùm tamen ex dictis num. 956. habeatur generalis illa assertio circa mutationem. Circa quod dicendum videtur id, de quo in Regula Visitatoris ad Collegia etiam, & domos alias extendi, quandoquidem sine limitatione vlla procedat. Et prætereà in locis prædictis possunt esse aliqua magni momenti, cùm tamen respectu Prouinciæ aliqua esse non magni queant, & præsertim in Collegijs præcipuis, in quibus ratione studiorum aliqua solent valde considerabilia constitui, vnde & visitationes Collegiorum ad P. Generalem mittuntur. Et quidem si de ijs non esset sermo, tota Prouincia posset ea ratione mutari, omnibus, quæ ad loca specialia pertinent, transmutatis. Et ita reuera pronuntiandum videtur de mutationibus ad Prouinciales spectantibus, & quod in citata Regula 6. eorum dicitur ad Visitatoris Regulam exigendum, vt scilicet nihil magni momenti mutent, non solùm in ijs, quæ communia toti Prouinciæ sunt sed locis specialibus conuenientia, propter eam'demeamdem rationem, & quia in Regula 7. Visitatoris dicitur quod iam vidimus de æquali cum Prouinciali potestate; sicut ergo hic ad illud, quod vidimus, tenetur, ita etiam ille. Et iuxta hoc etiam accipiendum, quod de Prouinciali est dictum ex Ordinatione, vt scilicet nequeat res momenti maioris immutare. Et hoc quidem reuera verosimilius apparet, licet id, quod dictum. §. præced. iuxta duorum illorum Patrum mentem sua probabilitate non careat, non esse autem ita firmum ex dictis. num. 956. constare potest, quibus est assertum illud à Nobis temperatum.
958
*Nec video quanto cum fundamento di
ci possit, (dictum tamen) ex pluribus Visitatorum Ordinationibus, quæ possunt occurrere, eas esse obseruandas, quæ postremi Visitatoris sint, si videlicet inueniantur esse contrariæ. Si enim nullæ earum approbatæ sint, nullæ etiam obligant. Si autem aliquæ tantùm, de illis dubium esse nequit. Quòd si omnes, videndum an in postremis mentio priorum fiat, & tunc approbatio omnem eximit dubitationem. Si verò mentio nulla sit, tunc credendum approbationem tantùm eas complecti, quæ contrariæ non sunt; quia non est verosimile alias post adhibitam seriam consultationem vti rationabiles, & conuenientes, approbatas, P. Generalem sine earum velle notitia reprobare. Quod est Iuri communi conforme, & notant Doctores circa Caput. 1. de Constitutionibus in 6. ex quo habetur per legem contrariam priori, illam tolli, non tamen consuetudines speciales, & statuta rationabilia, quia præsumitur talia legislatorem ignorare, cùm sint res facti, & non iuris, quod in scrinio pectoris censetur habere. Et quidem Ordinationes approbatæ in peculiari sunt scribendæ libro; vnde euincitur id in Ordine ad futuram obseruationis obligationem constitui. Oporteret autem ad vitandam confusionem, vt etiam præscriberetur deleri priores debere, si posteriores contrariæ sint; quod tamen non ita accidit, quia supponitur in illis contrarietatem regulariter non futuram, quidquid de raro casu sit, in quo priorum mentio neutiquam omittenda. Et id quod de Visitatoribus est dictum, de Prouincialibus etiam procedit propter eamdem rationem. Vbi nihil malitiosè actum supponitur, sed minùs exacta ex inculpabili inaduertentia narratio, etiamsi contingere possit humanum aliquid admisceri. Humanum dico propter infirmitatem. Rom. 6. v. 19.
§. III.

§. III.

De facultate Visitatoris circa forum internum.
959
*CItata Regula 7. Sic clauditur: In foro
Quid pro foro externo.
autem interiori amplißima facultas ei relinquitur. Vbi particula autem, cùm aduersatiua sit, indicat in foro externo limitatam esse illius facultatem, eamdem scilicet, quæ Prouincialis. In Ordine autem ad praxim notantur aliqua Reg. 41. in quibus Prouincialis potestas eidem subordinatur: vnde cùm dicitur esse eadem, intelligendum venit de facultatibus, quæ Prouinciali independenter à Visitatore conceduntur. Quamquàm aliunde etiam cùm visitatur, possit dici eius potestas Visitatoris potestati coæquari. Siquidem Prouinciali est vsus sui Officij relinquendus, etiam Regula 10. & solùm aliqua, quæ alicuius momenti fuerint; ex quibus nonnulla recensentur ibidem, eo non admonito exequi prohibetur. Oportet ergo inquirere quid forus externus dicat, quid interior, idque specialiter in Societate.
960
*Et quod ad externum attinet, forus ex
Quid forum externum.
ternus idem est ac iudicialis, in quo testes & Notarius adhibentur, vt videri potest apud P. Thomam Sancium ib. 8. de Matrim. Disput. 34. uu. 29. Iuxta quæ cùm in Compendio Indico Verb. Dispensatio. §. 6. habeatur Ordinarios posse in vtrôque foro circa Matrimonij impedimenta dispensare, in Adnotatione sic dicitur: Hac in foro conscientiæ vti possunt Prouinciales per se, & per alios, quibus eam communicauerint. Quod verò attinet ad forum iudiciale, vsus sit, vt in priuilegio ipso continetur. Sic ibi, ex quo apparet forum oppositum conscientiæ foro ad iudicium pertinere, modo dicto. Vnde in Cap. Forus, de verb. significat.
Cap. Forus.
Forus definitur exercendarum litium locus, de quo & statim dicitur constare caussa, lege, & iudicio. Agitur enim de iudiciali & externo, qui pro eodem assumuntur, & Forum quidem masculino genere dici etiam apud Ecclesiasticos posse & Iuris Canonici Tractatores, citatum Cap. Forus ostendit: Canonicum enim est, & ex D. Isidoro desumptum: licet in Proœmio Tituli de foro competenti dicatur forum propriè neutri generis | esse territorium iudicis, in quo potest in facino
rosos animaduertere; innuendo territorium à terrendo dici, quod tamen alij negant, existimantes à terra dici, & esse vniuersitatem agrorum intra fines cuiusque ciuitatis, vnde Passeratius inter deriuata à Terra illud apponit, & non à Terreo. Possumus ergo fori nomine indifferenter vti quod ad genus spectat, circa quod non est multum digladiandum.
961
*Iam quod ad forum interius spectat, vi
detur idem esse ac forum conscientiæ, vnde promiscuè vtroque nomine vtuntur Scriptores, vt videri potest apud P. Sancium suprà & P. Suarez lib. 8. de legibus Cap. 6. nu. 11. vbi ita scribit: Hæc autem duo membra ita sunt intelligenda, vt se habeant tamquàm includens & inclusum, non tamquàm mutuò se excludentia. Nam priuilegium pro interno foro exclusiuè sumitur, id est, pro illo, quod in conscientia habet effectum: in foro autem exteriori nihil operatur. Sic ille, quem citat & sequitur Bonacina Tomo 2. Disp. 1. de legibus Quæst. 3. Puncto 1. nu. 16. sic locutus: Octauo, aliud est in foro conscientiæ, aliud in foro externo. Quando priuilegium datur pro foro interno, non videtur operari in foro externo &c. Videndus etiam Tomo 1. Disp. 1. de Censuris Quæst. 3. Punct. vlt. per errorem, cùm sit. 10. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 8. Cap. 1. Quæs. 2. nu. 7. diuisionem priuilegii in concessum pro foro interno, & externo explicans, de foro conscientiæ nihil in speciali attexuit, quia pro explorato habuit idem cum foro interno. Pro quo & alij plures.
[962]
*Obseruat autem P. Suarez citato cap. nu.
15. forum conscientiæ, & consequenter internum per se non supponere culpam, nec ordinari ad remittendum vel vindicandum aliquem defectum, vel aliquod vinculum apud Deum: multa enim conceduntur in foro conscientięconscientiæ per se, pro
P. Suarez.
pter bonum vel fauorem concedendum. Quod etiam Eximio Doctore citato tenet P. Escobar de Mendoza Tomo 1. Moralium Problematum lib. 6. Sect. 2. nu. 107. & 108. quia vtile est conscientiæ non solùm tollere ab illa mala, quæ habet, sed etiam fauores aliquot & bona, quorum capax est, concedere. Quod etiam eodem duce tradit P. Ariaga Tomo 4. Disp. 31. nu. 38. vbi ait priuilegium pro foro conscientięconscientiæ latiùs quàm pro pœnitentiali patere, & extendi ad varias actiones, quæ aliàs licitè non possent exerceri, ex quibus apparet magnam esse illius latitudinem.
963
*Iuxta quæ exponenda venit amplissima
illa facultas Visitatoris pro foro interiori, seu conscientiæ, vnde non est ad pœnitentiale tantùm forum extendenda, sed ad multa alia; ita tamen vt pro foro externo deseruire nequeant, neque Superiores teneantur de illis curare, cùm abuti concessione conuinci non possint, etiamsi Visitatoris sint subscriptione firmatæ. Et in primis quod ad forum pœnitentiale attinet, poterit quidquid per priuilegia licet, etiamsi Prouincialibus concessa non inueniantur, quod est illud in Compendio communi Verb. Familiares §. 3. de
quo in Annotatione dicitur: Electus ex Nostris ea non vtatur, nisi fuerit Superior, aut de Superioris licentia, idque in foro conscientiæ tantùm. Vbi videtur peculiaris licentia requiri pro casu occurrenti in eo, qui non est Superior. Circa quod tamen generalem potest concedere Visitator. Et hoc si Oraculum illud confirmatum aliàs reperiatur. Poterit etiam concedere facultatem ad absoluendum à casibus reseruatis vbique & semper personæ, de cuius integritate, & doctrina, & prudentia omninò confidat. Licet autem Prouinciales tale aliquid possint concedere, quia tamen finito officio solent licentiæ reuocari, id habebit Visitatoris licentia peculiare, vt reuocari non possit à Prouincialibus, iuxta dicta nu. 933. An
autem à Visitatore alio? dici satis verosimiliter potest etiam non posse; cùm enim concedatur amplissima facultas in eo foro, ad amplitudinem talem verificandam opus est vt non valeat reuocatio talis. Neque in hoc Visitatoris succedentis potestati detrahitur; nam & ille similem habet potestatem, & gaudebit suas etiam esse irreuocabiles concessiones. Quia verò Patres Genera
Notanda doctrina.
les quando suum auspicantur officium, licentias à Prædecessoribus datas solent reuocare ad eum modum, quem in Prouincialibus vidimus citato nu. 933. Circa quod tamen declaratum reuocationem huiusmodi versari circa ea tantùm, quæ ad communem obseruantiam spectant, & non ad forum animæ. Posset similiter circa reuocatio
nem Prouincialium dici, in qua ij, qui à Visitatoribus concessas licentias habent, tenentur eas, si rogentur, manifestare: sed non omnes; verùm eas tantùm, quæ ad externam obseruantiam spectant, quæ singularitatem cùm præseferant; possent de licentia inscium offendere Prouincialem. Quæ autem interioris fori sunt, cum ea cesset ratio, non videtur cur debeant manifestæ fieri, ab eo minimè reuocandæ.
964
*Ex fundamento autem præiacto circa
latitudinem concessionis in conscientiæ foro id videtur elicitum, quod habet P. Quintanadueñas Tomo 1. Singular. Tractat. 8. Singular. 15. in fine, vbi agens de priuilegio circa SS. Eucharistiæ Sacramenti Officium, & Conceptionis immaculatæ Virginis Ferijs quintis & Sabbatis respectiuè recitandum, adducit viuæ vocis Oraculum illud Venerabili P. Didaco Granado prolatum à R. P. Mutio Vitelleschi percolendæ memoriæ Generalis, Quantùm in me situm est, & per
Concessio R. P. Mutii.
me licet, id quod petitur libentißimè concedo, in Nomine Domini. Post quæ ita subdit: & forsan quis opinabitur hæc & similia priuilegia spiritualia posse communicari etiam à Visitatore, cùm in eius Instructione nu. 7. dicatur: In foro interiori amplissima
P. Quintanad.
facultas ei relinquitur. Prouinciali autem communicatio alicuius priuilegij conceditur, cùm est periculum in mora, vt constat ex proœmio nostrorum priuilegiorum. Sic ille. Opinabitur inquam quis talia posse priuilegia concedi, quando intra interius forum potest illorum exercitium remanere. Et potest quidem quoad Horarum recitationem, non ita quoad Missam, in quo potest notari defectus vniformitatis, & à Superiori eatenus celebratio prohiberi. Licet enim in Feria 5. possit Missa votiua de SS. Sacramento dici, sed non cum gloria, & sic in Missis alijs diuersorum Sanctorum, aut mysteriorum. Quod tamen in Sabbatis aliter euenit, quandoquidem in Missis de Virgine dici gloria potest: licet ratione diuersitatis in Missa, similis possit notari defectus: & | celebratio Missæ arguit de Conceptione etiam recitatum officium, & ita non manet iam concessio in foro tantùm interno. Et hæc ibi habebunt locum vbi pro recitatione & celebratione dictis non fuerit concessa facultas, quęquæ apud Nos iam diu viguit, & vigebit, vt possit meritò & in hac parte dicere, quod iam pridem: Memoria mea in generationes sæculorum. Eccli. 24. v. 28.
Eccli. 24. v. 28.
Poterunt tamen huiusmodi concessiones tunc effectum habere, cùm notari defectus vniformitatis nequeat, vt dum iter agitur, aut in grangijs, vel Indorum oppidis quis versatur.
965
*Quamuis autem id, quod de præfatis
mysterijs dictum est, iam per communicationem priuilegiorum communiter in vsu habeatur, aliquid tamen peculiare circa illud occurrit, pro quo desiderari vlterior concessio potest: circa Ferias inquam Aduentus & Quadragesimæ, pro quibus exceptio addita a Sacra Rituum Congregatione, vt videri potest apud citatum P. Quintanam, qui Singulari dicto euincere conatur ea non obstante declaratione probabile esse concessionem ad dies præfatos extendi, & ita in vsu esse apud Religiones aliquas. Cùm ergo R. P. Mutius dixerit: Quantùm in me situm est, & per me licet, &c. videtur eius concessio ad dies prædictos extendi, ex quo & fiet à Visitatore posse similem concessionem impendi pro foro interiori. Si & addamùs id, quod præfatus Pater habet n. 10. ex omni exceptione maiori teste, priuatam recitationem non esse diebus illis prohibitam, sed solemnem, Et P. Quintana post adductam con
P. Quintanadueñas.
cessionem ita loquitur, vt id videatur indicare; sic enim ille: Vnde eo modo, quo communicatum est, hoc priuilegio vti possumus. Sic ille. Atqui communicatum est cum omnimoda amplitudine, Quantùm in me &c. Ex quo habemus habere Patres Prouinciæ Bæthicæ vnde licere sibi verosimiliter existimare possint, quod dicta videtur importare concessio. Quamuis id non cereatcareat difficultate; quandoquidem gratia illa cum præfata exceptione & Quadragesimæ postulata est, vt ex narratione constat, vnde concessio limites petitionis non est transgressa: id quod est communi Scriptorum doctrinæ Iuri respondenti conforme §. Prætereà. Instit. de inutil. stipul. l. si defensor. §.
Interrogatus. ff. de interrog. act. Nec aliud velle sibi P. Quintanam eius verba conuincunt: cùm enim asserat priuilegio vtendum eo modo, quo communicatum est, & illud sit communicatum iuxta tenorem petitionis, iuxta eum profectò modum tantùm licere vsum sibi videtur persuasum habuisse. Cùm aliàs ipse Pater Singulari. 14. ex professo probet non licere talem vsum: vnde nec credendus est in R. P. Generali alium deprehendisse contrarium sensum, cui se proculdubio conformasset. Iuxta hæc ergo neque Visitatori id poterit concedere, neque verosimile est concessionem illam ad hæc adeò dubia se extendere, cùm neque Generales ipsi tales sibi conuenientes iudicent actiones, & parùm probabilium vsum facultatum.
§. IV.

§. IV.

Circa licentias.
966
*QVid habeatur speciale circa illas di
ctum num. 933. & 963. vbi licentias posse concedere etiam in foro externo vti certum stabilitum, & ex eo constat, quia & illas possunt concedere Prouinciales. Est autem notandum illud in Decreto memorato, quod potest dubitationem aliquam habere, & enodationem vtilem postulare, dicitur siquidem: Facultates
Decretum 7. CengregCongreg.
autem à Visitatoribus concessas tenebitur quisque Prouincialibus rogantibus aperire. Ex quo videtur fieri, si non rogentur, seu interrogentur (ne quispiam circa verbum Rogantibus hæreat) non teneri facultates prædictas aperire. Et quidem cùm reuocantur facultates à prædecessoribus concessæ, eo nomine venire à Visitatoribus concessæ nequeunt, cùm reuocabiles non sint. Si autem addatur vt quæ à Visitatore concessæ aperiantur, hoc non est interrogare. Et aliunde non videtur vsu receptum vt Prouinciales de facultatibus huiusmodi singulos subditos interrogent. Aliunde autem inconuenientibus est obnoxium, non admonito Prouinciali facultatibus vti, vt citato nu. 963. dicebamus, & res ipsa satis videtur indicare.
967
*Ad quod quidem dicendum videtur,
Illius conueniens enodatio.
iuxta tenorem Decreti non teneri habentem prędictasprædictas facultates eas Prouinciali, nisi rogatur aperire, nec ob singularitatem aliquod inconueniens emergere: nam cùm constet in Communitate singularitatem illam virtute concessionis haberi, quod in illa qui habuerit, prosequatur, nullam apud sacros pariet nouitatem, qui & existimare poterunt id non fieri inscio Prouinciali. Vt autem hic molestiam illam interrogandi singulos vitare possit, sic rem disponat oportet vt quando licentias reuocat, pariter interroget, an sint aliqui facultates habentes à Visitatore concessas? & licet nullus in speciali respondeat, id equidem sufficiat, vt qui illas habuerint, teneantur eidem aperire. Quia verò quando reuocatio fit eo in aliqua domo præsente, non potest omnes, qui sunt in Prouincia habere præsentes, vt interrogandi ipsos modus conueniens esse possit: vel poterit id vsque ad tempus visitationis differri, quia in dilatione non videtur graue futurum inconueniens, quandoquidem eas non est reuocaturus. Vel scribere etiam poterit, vt qui habuerint, manifestent, & se rogatos, pro eo teneant. Poterit insuper locales Superiores in ordine ad hoc substitutos constituere, scribens illis vt ipsius nomine interrogent. Vbi necessarium non est quòd eas eidem Superiori detegant, sed quòd respondeant se circa id Prouinciali responsuros: quod & facere tenebuntur. Et videtur sanè id, quod de dilatione vsque ad visitationem dictum est valde Decreto & Canoni citatis conforme, sic enim Canon: Qui Superioris munus obeunt, maximè ve
Decretum 7 Congregationis.
rò Prouincialium, tenebuntur vt primum illis commodum fuerit, subditos præsentes & coràm monere, vt priuilegia & facultates à prædecessoribus concessas aperiant, vt illas ipsi vel confirment vel abro|gent &c. Quia verò differri quandoque visitatio nimis potest vt in Indijs accidit, videtur reuocatio dicto modo facienda, neque enim apertio dicta ad visitationem spectat, vnde in Canone & Decreto nihil de visitatione sed de præsentia dicitur. Neque videntur Prouinciales ad modum præfatum circa absentes teneri, licet possint, cùm dicatur, Vt primum illis commodum fuerit, & nonnisi post spatium aliquod notabile possit quandoque subire commoditas.
968
*Potest autem vlteriùs inquiri an si non
aperiantur Visitatorum licentiæ, vsus eorum sit validus, licet in non aperiendo defectus aliquis committatur. Et videtur quidem ita dicendum, quia diuerso modo de illis ac de alijs Canonis & Decreti procedit tenor, siquidem post adducta verba sic dicitur: Vsque ad quam denuntiationem facultates omnes in suo robore manebunt: qua per acta, si subditi illos non aperiant, pro abrogatis de facto habendæ erunt. Sic ibi: quod tamen de facultatibus à Visitatoribus concessis non dicitur, fed tantùm id, quod iam vidimus, scilicet quòd teneantur aperire subditi, eas tamen reuocare nequeant Prouinciales. Obligatio autem cùm ex præcepto S. obedientiæ non sit, per se sub reatu culpæ non est, & ad summũsummum esse poterit venialis, ratione alicuius imoderati affectus, qui in eo, vt regulariter accidit in similibus poterit admisceri. In facultatibus autem à Prouincialibus concessis
potest grauiter peccari, si iuxta eas quis operetur, postquàm fuerint abrogatæ, quando scilicet circa materiam paupertatis versantur, & sine licentia iam fiat, cùm verè fuerit abrogata, quod fieri anteà poterat, de illa disponendo quantitate, quæ stare dispositio sine violatione graui voti non posset, nisi licentia suffragante. Vnde circa hoc confugi minimè potest ad dogma illud in Societate certissimum circa obligationem Constitutionum, Decretorum, Ordinationum, vt sub reatu culpæ non sint: id enim tunc accidit, quande de substantia votorum non agitur, quæ obligationem grauem manifestè secum trahit. Qua
ratione docti Scriptores affirmant id, quod de non accipiendo, nec postulando stipendio, vel eleemosyna vlla, ob Missas, Confessiones, Prædicationes &c. in Constitutionibus dicitur, & habetur in Summario num. 27. non habere solùm vim Regulæ, aut Ordinationis sub culpa non obligantis, sed grauiorem, quia sine licentia accipitur, quod esse grauis materia potest, qua votum violetur paupertatis. Qui Prælato prohibente locum aliquem periculosum adire, contra prohibitionem facit, quis dubitet grauiter peccare? Inobedientia expressa, qua quis asserit se nolle parêre, Casus reseruatus est, etiamsi id, quod Ordinatur, sub præcepto, aut in virtute S. Obedientiæ non sit, quia irreuerentiam continet peculiarem. Id quod etiam circa Ministrum, cui dicatur, Nolo facere statuit Congregatio 7. Decreto 45. Cùm tamen ille nequeat in virtute S. Obedientiæ præcipere. Sic ergo & qui prætextu facultatis agit iam abrogatæ, licet vi tantùm Decreti obligatio videatur, & sic non sub lethalis culpæ reatu. Nec de Visitatore plura, pro quo & videnda, quæ diximus. Verb. Delegatus n. 404.
VOTVM.

VOTVM.

De voto Religionis à nobili puella emisso ægrotante periculosè patre, vt vitam impetraret.

969
*ERat illa in Monasterio Monialium,
& quæ iam annos impleuerat pubertatis, & sic ex animo vouit. Cumque conualuisset pater, cui Religiosus pro filia non placebat status, actum est de remouenda obligatione, & obtentum quidem in foro humano, & forsitan etiam in diuino, sequela probabilis & receptissimæ opinionis, iuxta quam Episcopus, & Religiosi per sua priuilegia possunt in votis conditionalibus dispensare, pro qua tunc plures adducti Doctores, nondum editis Lean
Leander à SS. Sacramento.
dri doctis & elaboratis Quæstionibus, qui Tomo 1. Tract. 5. Disput. 14. Quæst. 131. & Tomo 7. Tract. 1. Disput. 17. Quæst. 15. & Disput. 46. Quæst. 4. quamplures alios congerit affirmantes id stare posse, etiam impleta conditione, quorum ratio est, quia licet vota huiusmodi post impletam conditionem iam sint absoluta, tamen quia initium, origo, & radix obligationis fuit imperfecta voluntas à futuro euentu pendens, quæ semper in ipsaobligatione quasi imbibita manet; semper est verum dicere ortam esse eam obligationem ex consensu quodam imperfecto, & hinc est quòd in illis possit Episcopus dispensare, & etiam Confessarij Regulares.
970
*Sunt tamen grauissimi scriptores qui
Quid contra illam faciat.
secus sentiant, quando impleta conditio est, quia iam vota eiusmodi sunt absoluta, vtpotè quæ iam à conditione non pendeant, licet origo & radix fuerit voluntas imperfecta: quod quidem conferre potuit vt dum conditio non impletur, dispensatio ab inferiori Pontifice possit obtineri. Cùm verò id non fiat, sed expectetur vt conditio impleatur, iam voluntas absoluta est, & quod imperfectionis in principio accidit, in absolutam & perfectam transijt voluntatem: neque enim insolitum est vt ex impersectis principijs ad perfectos effectus veniatur, sic enim fit quis de attrito contritus, & conditionalis voluntas circa Sacramenta sufficit ad eorum absolutam receptionem, & plenarios effectus. Licet ergo sit verum dicere votum tale Originem imperfectam habuisse, idque semper, sitque illud imbibitum in ipsa obligatione: sic tamen imbibitum est, vt non sit solum, sed cum absoluta & perfecta voluntate, quando conditio impleta est; voluit enim ita vouens se absolutè obligare conditione posita, id est, quòd conditionalis voluntas transiret in absolutam.
971
*Id quod probari vlteriùs potest ex eo
quod habet citatus scriptor allata DtsputatDisputat. 17. Quæst. 104. vbi quærit an possit Episcopus dispensare cum illo, qui promisit Religionem aut castitatem, si pater suus obierit & respondet vt certum non posse, cum PP. Suario, & Sancio, alijsque; quia huiusmodi votum est reuera absolutum, & solùm apparenter conditionatum. Facit enim hunc sensum: Quando Pater meus obierit, executioni mandabitur ingressus Reli|gionis, quam ex nunc pro tunc absolutè voueo. Tunc sic. Voluntas sic vouentis est imperfecta, quia pendet eius impletio â morte patris, ex quo fieri potest vt numquàm impleatur, si videlicet pater superuiuat filio, vt sæpè contingit: mortuo etiam patre dici potest in obligatione esse imbibitam voluntatem illam imperfectam. Item negari nequit quin votum dictum conditionem aliquam includat, vt sit sensus: Voueo Religionem, si pater obierit: vnde viuente patre non obligat, & mortuo, vtpote iam conditione posita, incipit obligare. Et ita tenet Dominicus Sotus, quem tamen impugnat P. Suarez Tomo 2. de Relig. lib. 6. de Voto Cap. 22. nu. 6. non quidem in eo quod attinet ad dispensationem, sed in eo quod conditionale censeat, cum tamen videatur absolutum. Sed quidem post impugnationem, ac si in ea non conquiescat, ita n. 7. concludit: Aliter
P. Suarez.
dici posset hæc vota esse absoluta quoad substantiam obligationis, licet sint conditionata quoad temporis determinationem, & ratione prioris obligationis esse reseruata. Sic ille, qui eodem Cap. n. 11. & seqq. grauiter, & solidè probat vota conditionalia esse reseruata Pontifici post impletam conditionem, & sic scribit num. 11. post adductos grauissimos sententiæ patronos: Difficile autem est in re tam graui & necessaria à communi sensu recedere, sine
textu, nec cogente ratione. Sic ille. Quod equidem verissimè dictum: sed quia postquàm id scriptum, turba scriptorum prodijt aliter sentientium, maxima ex parte Summistarum, nescio quantum sit prudentissimum illud iudicium valiturum. Apud cordatos autem, & rerum ingenuos æstimatores, valiturum profectò: licet pro Indijs oppositum placitum non sit reijciendum, vbi probabilitas distantiæ iuncta dispensationem reddere possunt securiorem. Pro quo & deseruit quod ex eodem dictum num. 739. quòd scilicet Prælati auctoritas simul cum opinione probabili sufficit ad pacandam conscientiam.
972
*Ex quo videtur colligi securius futurum,
si dispensatio ab Episcopo habeatur, quàm si à Regularibus, quia in his defuit adminiculum illud auctoritatis, & pastoralis prouidentiæ ad consulendum subditorum conscientijs, respectu quorum est quodammodo Papa, vnde & multorum illud pronuntiatum, de quo aliàs, Episcopum sua in Diœcesi omne illud posse, quod in vniuersa Ecclesia Pontifex. Aliunde autem potest id suppleri, ex maiori scilicet Confessarij cognitione & studio, ac notitia conscientiæ dispensatarij; cùm tamen Episcopus Theologus non sit, & in
his, quæ ad forum conscientiæ spectant Theologi sint præferendi, quia hæc est eorum messis, vt ex alijs, & cum alijs tradit Cardinalis Tuschus Tomo 4. lit. F. Conclus. 447. n. 5. Quamuis negari nequeat Confessarios aliquos etiam Theologos minimè esse multis Episcopis etiam non Theologis præponendos.
973
*Circa eos autem, qui præter Episcopos
dispensare possunt, dixi Tomo 2. Thesauri Tit. 12. nu. 461. rem esse manifestam Religiosos posse dispensare in votis, quæ non sunt Episcopis reseruata. Et circa prædicta, in quibus Episcopi ratione distantiæ dispensare valent, non esse improbabile posse virtute Cruciatæ dispensationem impartiri, quod docuerunt Crousers & Pasqualigus, id negante Diana Parte 11. Tract. 8. Resol. 5. & 6. & quod ad Religiosos attinet, etiam vt certum videtur statuere Leander suprà. Verùm enim verò in Compendio communi non extat generalis ista concessio, sed solùm illa, quæ habetur Verb. Dispensatio. §. 10. vbi ita dicitur: Per facultatem Benedictinis concessam à Martino V. pos
sunt nostri Confessores deputati dispensare in votis etiam Episcopis reseruatis. Hæc ibi. Iuxta quæ manifesta quidem res est posse Religiosos dispensare modo dicto, eos scilicet, qui communicationem priuilegiorum habent. De votis autem loquendo Episcopis reseruatis, duobus modis intelligi potest reseruatio. 1. vt per accidens reseruata sint, ratione scilicet difficultatis in Sedis Apostolicæ aditione. Et sic posse Religiosos dispensare res manifesta non est, sed probabilis. 2. vt per se reseruata sint, quia videlicet ab Episcopis facta est reseruatio. In quo quidem videtur certum posse dispensare, quia licet circa casus reseruatos Episcopis extet prohibitio Vrbani
VIII. cuius tenorem adducit P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 3. Singulari 15. pro quo & est Propositio inter damnatas ab Alexandro 7. Ordine 12. Licet inquam ita sit, non tamen loquuntur Pontifices de reseruatione quoad disspensationem, sed in Ordine ad absolutionem; cùm tamen priuilegia Benedictinorum de dispensatione & commutatione votorum procedant, vt ex tenore eorum constat apud P. QnintanadQuintanad. Tract. 9. Singul. 2. n. 7. & 8. ex Emmanuele Roderico. Vnde, vt dixi, meritò potest id certum reputari.

Circa votum non ambiendi Prælaturas præsertim in Societate IESV.

974
*DE hoc voto agit Leander Tom. 7. Tr. 1.
In quibus Religionibus illud.
Disput. 27. per plures Quæstiones, quia & suæ Religioni proprium est, Discalceatorum scilicet Patrum SSS. Trinitatis, sicut & alijs, quas recenset Quæst. 1. Patrum videlicet Carmelitarum Discalceatorum, Clericorum Regularium Minorum, Clericorum Regularium Ministrantium infirmis, Fratrum DiscalceatoS. Augustini, Patrum Barnabitarum, & circa Religionem suam discurrit ille præcipuè, pro qua illud speciale affirmat & probat Quæst. 3.
esse in ipsa solemne, quod probat Primo, quia illud fit vno & eodem contextu cum tribus substantialibus, quod est signum solemnitatis, vt probat latè P. Pellizarius Tomo 1. Tract. 4. Cap. 1. Sect. 1. Quæs. 8. Secundò. Quia in ipsa Constit. Pauli V. §. 4. dicitur: super huiusmodi voto didispensari minimè posse, neque illud commutari: non secus ac cetera substantialia vota Religionis. Atqui alia sunt solemnia: Ergo. Et ita tenet P. Pellizarius supra Cap. 5. Sect. 10. num. 502.
975
*Citca quod quidem cùm ita receptum
Quid possit obstare.
sit, non est cur nouare quidquam opportunum veniat, licet reuera quæ afferuntur non videantur adeò firma, vt pro certo id debeat irrefragabiliter acceptari. Quod enim de contextu in forma professionis dicitur, improbatur à Bordono Tomo 2. Resolut. 92. nu. 4. & ex eo probante votum Clausuræ, quod emittunt Moniales | S. Claræ, non esse solemne, licet post verba illa, Viuendo etiam in obedientia, sine proprio, & in ca
stitate, immediatè sequatur illud, Seruando Clausuram per Ordinis Constitutiones Ordinati. Quod quidem non esse improbabile affirmat præfatus scriptor citato Cap. 5. nu. 16. & probari vlteriùs potest ex Formula professionis Fratrum laicorum Ordinis Minimorum, in qua post substantialia vota sic additur? & vlteriùs promitto fideli
Fratrum laicorum Minimorum.
tatem eidem Ordini seruare, & eiusdem Ordinis Eleemosynas fideliter exponere. Et tamen non solùm voti solemnis rationem non habere, sed neque simplicis, ex eo constat, quod habet idem Pater Capite eodem nu. 116. Item in formula solemnis
Societatis IESV.
professionis in Societate habetur quod spectat ad puerorum conditionem, quod ad solemnitatem voti non spectare, immò nec votum qualecumque esse, declaratum est à Sanctissimo Fundatore, iuxta cuius mentem procedit Declaratio Parte 5. Constitutionum. Cap. 3. lit. B. Iam quod additur circa dispensationem ac commutationem, non secus ac cetera substantialia vota Religionis, ex eo non conuincere ostenditur, quia negari dispensatio & commutatio potest etiam simplicibus votis, vt patet in votis simplicibus in Societate post biennium emissis: & in votis quæ post solemnem professionem emittuntur, de quibus P. Pellizarius citato Cap. 1. num. 13. affirmat habere omnimodam perpetuitatem. Illud autem cetera substantialia, non indicat illud substantiale esse, sed in Ordine ad dictos effectus eodem modo se habere. Regulatur enim verbum & cetera, quod idem est ac Alia, secundùm naturam eius, cui adiungitur, vt videri potest apud Dom. Barbosa in Tractatu de Dictionibus. dict. 52. vnde non est necesse vt similitudinem totalem importet. Quemadmodùm in Bulla Gregorij XIII.
Gregorius XIII.
pro Societate, quæ incipit, Quantò fructuosius. Kalendis Februarij 1582. sic habet Pontifex: & extra Nouitiorum numerum habiti, ac in corpus ipsius Societatis cooptati, illiusque meritorum ac priuilegiorum, non secus atque ipsi Profeßi, ex prædictæ Sedis dispositione participes effecti &c. Vbi in ordine ad effectus dictos non secus se habere præfatos asseritur; cùm tamen diuersa cooptatio in corpus Societatis inter illos sit, & in alijs disparitas. Et hæc quidem per occasionem dicta sint, quæ & dici de alijs poterant, in quibus Auctor idem minori cum fundamento, ex solo scilicet professionis contextu prædictum votum solemne esse contendit.
976
*Iam quod ad Indias attinet, quæstio
CiccaCirca Episcopatus Indicos.
nem proponit Leander, & est Ordine 38. an Religiosus sui Ordinis acceptare possit Dignitates. v., verbi g.gratia, Episcopatus Indicos, vel Iaponienses, absque præcepto Pontificis. Et respondet negatiuè, sicut & pro Societate, ex cuius Auctoribus fun
damenta desumit. Et quidem P. Sancius Lib. 7. in Decalogum Cap. 29. num. 67. affirmat votum prædictum ad dignitates huiusmodi non extendi, quia illis neque honor, neque opes annexæ sunt, sed cum oneribus paupertas adiuncta, vt illis conueniat, quod à D. Paulo dictum. 1. Tim. 3. v. 1. Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus
1. Tim. 3. v. 1.
desiderat. Cuius sententiam adducit P. Layman in Quæstionibus Canonicis num. 192. nec reijcit. Contrariam tamen amplectitur Leander suprà secutus P. Suarium Tomo 4. de Religione, Tract. 10. lib. 6. Cap. 8. n. 25. P. Pellizarium citato Cap. 5. n. 263. & probans Tum quia votum generaliter factum est, ac proinde generaliter est intelligendum. Tum etiam quia in casu proposito nulla est necessitas aliter faciendi; cùm facile sit PontifieiPontifici præceptum ponere, si omnino velit vt acceptetur. Addit P. Pellizarius id non obscurè innui in 10. Parte Constit. lit. A. in Glossa per illa
Declaratio Costitutionum.
verba: Nec tamen in Patriarchatu, & Episcopatibus Æthiopiæ admittendis resisti potuerit. Quod est dicere, etiam in ijs, quantùm est ex parte Societatis, resistendum esse. Sic prædicti. Et hoc vltimum etiam ex P. Suario.
977
*Et mihi P. Suarij sententia non solùm
omninò verosimilis, sed certa est. Et quidem Quæstio proposita de sola acceptatione procedit, vnde quod ad prætensionem attinet, videtur quasi indubitabile supponi à prædictis Scriptoribus, & ex eo argui contra sententiam potest, quæ P. Sancio tribuitur: Nam si acceptare licet, etiam & prætendere. Patet, quia in prætensione nec honor, nec opes ambiuntur, sed labores, & egestas, quas propter Deum desiderare & quærere modis decentibus, non solùm licitum, sed & laudabile ac gloriosum est. Et ita D. Gregorius 1. p. Pastor. Cap. 8. circa horum allatum D. Pauli ita scribit: Tunc laudabile fuit Episcopa
tum quærere, quando per hunc dubium non erat quempiam ad supplicia grauiora peruenire, & cùm qui plebibus præerat, primus ad martyrium ducebatur. Sic S. Doctor. Ex ijs vnus nostris temporibus P. Apollinaris de Almeida Episcopus Nicænus Æthiopiam missus pro sigillo habuit IESV nomen, & Epigraphen: Dedisti eum escam popu
lis Æthiopum inter expiandum Catholicos à Schimaticis deprehensus; canis instar tractatus, in exilium destinatus, ex arbore suspensus, & semi viuus lapidatus, cum duobus socijs P. Hyacintho Francisci, & P. Francisco Rodriquez: quorum cadauera feris obiecta; sed illæ ea innoxia reliquêre. Sic P. Ioannes Nadasi in Anno dierum memorabilium die 14. Iunij 1658. Quibus tamen non obstantibus, procuratio illicita est, cùm sit nemo, qui circa id vel leuiter dubitarit.
978
*Et quidem non sine inconuenientibus magnis id accideret, si portam huiusmodi contingeret aperiri: non enim verus gloriæ Dei, & animarum zelus ad sic agendum permoueret, qui veræ charitatis cùm fructus sit, eius genuinam & nobilem sapit originem, & ita Prælatorum directioni subiectus. Pro quo egregiè Theodidactus scriptor de Imitatione Christi lib. 3. cap. 5.
vbi illud: Magna res est amor. Amor IESV nobilis ad magna operanda impellit. Amans volat, currit, & lætatur, liber est, & non tenetur: pro quo & alia. Et cùm talis sit, audi quid vltra: Est amor subiectus & obediens Prælatis. Sic ille. Cùm er
go verus zelus, nobilis inquam charitatis proles, non esset, ex indiscreto, & Prælatis non subiecto & obediente, quid non possit absurdum & infaustum pertimeri? & verò si gloriæ Dei, si animarum zelus stimulat, petatur Missio, ad illas enim meliùs vinculo Episcopali soluti possunt attendere, quàm illo adstricti, vnde viri sanctitate & sapientia insignes in Societate, & Operarij egregij, eo titulo à se Episcopalem dignita|tem oblatam repulerunt, pro quo non rara in historijs nostris exempla succurrunt. Et prædicta quidem in Forma Instituti luculenter expressa, vt habetur in prima Bulla confirmationis à Paulo Tertio, sic enim ibi; Curetque primò Deum,
deinde huius sui instituti rationem, quæ via quædam est ad illum, semper ante oculos habere, & finem hunc sibi à Deo propositum totis viribus assequi: vnusquisque tamen secundùm gratiam sibi à spiritu sancto subministratam, & vocationis suæ, proprium gradum, ne quis fortè zelo vtatur, sed non secundùm scientiam. Cuius proprij cuiusque gradus iudicium, & officiorum discretio ac distributio tota sit in manu Præpositi, seu Prælati per nos eligendi, vt congruus ordo seruetur in omni benè instituta Communitate necessarius. Sic ibi. Iuxta quæ zelus, vt secundùm scientiam sit, Prælatorum est directione & dispositione prouida temperandus.
979
*Iam quod ad acceptationem attinet,
sententia à Leandro attributa P. Sancio ab illius est prorsus mente peregrina. Et Leander quidem ita scribit: Affirmat Sanchez, (loquendo de voto simili suæ Societatis) lib. 7. &c. dicens votum hoc non ambiendi Prælaturas aut Dignitates extra Ordinem, intelligendum esse de ijs tantùm Dignitatibus, quibus honor & opes annexæ sunt, non item de Episcopatibus Æthiopiæ &c. Audiendus iam P. Sancius sic locutus: In Societate IESV nequit
P. Sancius.
Generalis electioni de se factæ in Episcopatum consentire absque licentia Societatis, quam ipsa minimè præstabit, sicut nec Generalis quando aliquis ex particularibus eligitur, nisi compellat præceptum Pontificis: vt habetur 9. part. Constit. Cap. 4. §. 5. & Cap. 5. §. 6. fin. Quod tamen intelligendum est quantùm ad eos Episcopatus, quibus honor & opes conectuntur: quippe ad acceptandos his destitutos &c. posset Præpositus Generalis Societatis licentiam concedere, vbi acceptare referret multùm ad Dei obsequium &c. Iuxta quæ qualis fuerit huius Scriptoris mens satis dilucidè apparet. Et titulus quidem Quæstionis an id stare posset sine præcepto Pontificis, vt vidimus num. 976. speciatim inquirit, cui respondens P. Leander merito dicere potuit, vt reuera dixit: Affirmat Sanchez, quandoquidem sufficere affirmat licentiam Generalis. Dicere autem, vt dixisse vidimus, votum ambiendi Dignitates extra Ordinem non esse de Episcopatibus prædictis accipiendum; iuxta præfati Patris sententiam, contra illius est mentem ita apertè vt ampliori non sit opus probatione.
980
*Quod verò neque licentiam possit
concedere Generalis, vt P. Sancius existimat, iam ex illius fundamento remanet comprobatum. Nam ex eo fieret neque ad prætensionem votum dictum extendi, quod nullus asseruit, neque asserere, nisi temerariè, possit. Faciunt etiam pro eo, quæ ex P. Suario adducta sunt, ex quo duo alij Scriptores, nihil addentes positionem dictam roborarunt. Circa id autem quod ex Declaratione Constitutionis adductum est, id addendum, quod sequitur; & videtur expositione aliqua indigere: De hoc auxilio ad opus illud Æ
Declaratio Constitut.
thiopiæ, & alia similia, cùm resistendi modus deesset, cogitatum est. Non tamen obligatur Societas ad hoc munus suscipiendum quandocumque alicui ex ea Episcopatus esset admittendus: immò libera manet vt id oneris & relinquere & assumere poßit, vbi multùm referre ad Dei obsequium iudicaret. Sic ibi. Iuxta quæ circa Patriarchatum Æthiopiæ defuit modus resistendi. Et consequenter circa Episcopos suffraganeos: res enim adeò conueniens Pontifici visa est, vt resistentia indecora, & indigna videretur. Cùm alias generaliùs loquendo non sit obligatio positiuè resistendi, sed non præbendi consensum, dum Pontificis præceptum sub reatu culpæ obligans non est intimatum, vt colligitur ex Cap, 4. §. 5. & Cap. 5. §. 6. lib. 9. Constitutionum. Et Societas etiam potuerit circa hoc, sicut & circa plura alia in Constitutionibus habita, quod sibi bene visum ad Dei gloriam, disponere, sua vtens amplissima potestate. Ex eo autem quòd resistendi modus defuit, probari posirio præmissa potest, quia resistentia non solùm esse non potuit respectu aut ex parte Generalis, sed etiam Societatis, quæ si potuisset, restitisset: ergo quod ad hoc spectat, non est Generali concessum, quia cùm negotium istud ad suam spectare prouidentiam declarauerit, & nihil de concessione facta Generali indicatum sit, non est verosimile vllum fundamentum ad illam adstruendam.
981
*Quod autem cogitatum dicitur de hoc
auxilio ad opus illud Æthiopiæ & similia, cùm resistendi modus deesset, pro eodem facit: significatur enim resistendum, cùm modus resistendi non defuerit, idque à tota Societate, vnde, & à Generali, vt est compertum. Auxilium enim, de quo agitur, est cooperatio ad conuersionem, eos exhibendo Ministros, quos Pontificia Sedes Episcopali dignitate decoratos ad illud voluerit destinare. Quod sequitur de munere, ad quod non obligata manet Societas, quando alicui ex ea Episcopatus esset admittendus, non adeò facilem habet intellectum. Quod enim munus illud? & quidem cùm addatur particula tamen & pronomen hoc, significatur non obscurè de aliquo agi munere, de quo sermo immediatè præcessisset: cùm tamen nullum appareat tale. Neque enim dici potest munus cura illa circa auxilium per Ministrorum exhibitionem, cùm & aliàs dicatur versari circa admittendum ad Episcopatum. Si autem munus pro Episcopali sumatur officio, cùm & officium iuxta Latinam proprietatem munus etiam dicatur; non videtur consentaneus, quia de munere agitur, quod Societas onus reputat, quod relinquere aut assumere potest: cùm tamen Societas Episcopatum non accipiat, & si quis ex ea electus à Pontifice fuerit, id non valeat repudiare. Dicendum nihilominùs videtur de Episcopali munere seu officio esse sermonem, nec. iam de Patriarchatu Æthiopiæ & Episcopis pro illa agi, de quibus sermo præcesserat, sed generaliùs de Episcopali dignitate, vt Declaratio respondeat Textui Constitutionis, vnde sic illa: Conside
Declarationis tenor.
rando quàm instanter, quamque multis rationibus curatum sit vt aliqui de nostra Societate varios Episcopatus sumerent: cumque in multis obuiam itum sit &c. Vult ergo Societas vt non quotiescumque aliquis ex ea electus Episcopus admittendus est, ad id ille suscipiendum teneatur, cùm possit se merè negatiuè habere, quia licet ele|cto sit impositum præceptum, non tamen ipsi Societati, & hoc est onus relinquere. Quod non rarò accidere potest, quando scilicet ad instantiam Principum aliquos eligi contingat, in quorum electione nshilnihil, quod ad specialem Dei gloriam conferat, Societas deprehendit. Immò etiamsi præceptum electo impositum sit, poterit illa resistere, & efficaciter, modestè tamen vrgere, vt præceptum reuocetur. Si verò id accidat, quod in Declaratione dicitur, electionem scilicet multùm referre ad Dei obsequium, tunc Societas munus & onus assumere potest beneuola & grata approbatione; in eo beneficium ipsi â Sede Apostolica impensum recognoscens.
982
*Talis fuit electio primi Æthiopiæ Pa
triarchæ P. Ioannis Nunnij Barreti, & duorum Episcoporum P. Andreæ de Ouiedo, qui Patriarchæ successit, & P. Melchioris Cerneri, pro quibus consulenda Historia Societatis, & Tomus 1. Virorum illorum illustrium P. Eusebij Nieremberg in vita dicti Patriarchæ §. 3. Talis
etiam promotio & creatio Eminentissimi Cardinalis Euerardi Nidhardi Archiepiscopi Edessani, priùs Inquisitoris Generalis in Hispania. Sexuiri in Regnorum administratione, èex Consilio Status, ac Serenissimæ Mariæ Annæ Reginæ à Sacro conscientiæ tribunali, modò etiam Ordinarij Oratoris apud Pontificem. Oportuit enim eximia illa ornamenta virtutum, quæ aliqui inauditis & execrandis calumnijs & vexationibus obfuscare tentarunt, ad magna Dei obsequia, Hispaniæ commoda, Societatis decus, & totius Ecclesiæ vtilitatem, sublimi in vertice collocari; diuina disponente prouidentia, vt in sublimiori Orbis Theatro qualis fuerit appareat, qui in eo talis omnium incurrit in oculos, vt ipsius virtutis viuum simulacrum in eo resplendens videatur: & illi quidem maiora sunt qui augurentur plurimi, quibus ego non ausim accedere, ne falsum succedat augurium, illud certum, pro eo suppetere merita, & alia diuinæ prouidentiæ relinquenda, Bonus augur P. Ioannes Baptista Borgisechus lib. 3. Epigrammatum, qui 152. Cardinalis Iulij Rospigliosi prosecutus encomia, sic illud claudit:
Quod superest Romana sagax prænuntiat Aula;
P. Borgisechus.
Tam benè dum sceptrum stectit Ethrusca ma
nus,
Vidimus enim eum ex Iulio Clementem IX.
Ego non ita sagax à prænuntiationibus tempero, cui securiùs promiserim meritorum sublimiorem coronam non iudicio hominum, sed æquissimi eorum æstimatoris post felicem vitæ cursum redhibendam.
983
*Sunt apud citatum Scriptorem Vaticinia alia Cardinalibus consecrata, quæ licet pro voto non successerint, illaudabilia non sunt, in illis enim non tam futura firmantur, quàm desideria meritis consonantia promuntur. Sic illud Cardinali Roccio, cuius Stemma rubens racemus.
Vua rubens fundit roseos calcata liquores.
A te (vaticinor) purpura sacra fluet.
Lib. eodem 18.
Illud item Cardinali Lantes, qui tres aquilas in Stemmate præfert:
Tergeminæ Imperium Romana in Sede Coronæ,
Quis, Marcelle, mihi præmonuisse neget?
Est 24. videndum & 39. & 158. Vt & pro Eminentissimo & Excellentissimo Euerardo tale aliquid otiantis alicuius possit vena fecunda contexere, quæ vt certò vaticinari possum, non deerit;
mihi enim pro alijs oportet solicitum esse carminibus, de quibus Iob. 35. v. 10. Qui dedit carmina in nocte, & Ezech. 2. v. 10. Vbi libro in quo scriptæ erant lamentationes & carmen, & væ. Et pro loco Iob videndus P. Gaspar Sancius, qui luculenter ostendit agi ibi de diuinis beneficijs recolendis, & pro illis eorum Auctori reddendis: pro quo nocturnum est tempus alijs opportunius, vt Scriptura Sacra varijs in locis attestatur. Et verò id senibus præ alijs videtur insinuari, quibus humidi radicalis tenuitas, multùm de somno decerpit, vt sic Deo vacare plus possint, & eius beneficia adiunctis ex imo cordis præconijs, memorari. Ad quod & possunt lamentationes & væ aduocari non incongruè, nam & dolendum de indigno eorum vsu, & præsertim de beneficio Passionis Domini, cui meritò adiunctum Threnor. 5. v. 16.
Cecidit Corona capitis nostri: væ, nobis quia peccauimus. Nam Corona nostra Christus Isai. 268. 25. & erit Dominus corona gloriæ; quæ in Passione cecidit, nam & mori cadere est, nullus enim moriens stat. Vnde & cadere pro mori frequens in Scriptura. Exodi 32. v. 28. Cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum Deut. 2. v. 16. Postquàm autem vniuersi ceciderunt pugnatores & sæpissimè alibi. In huius ergo incomparabilis beneficij consideratione. Væ nobis quia peccauimus, meritò dicendum, cui adeò ingrati sumus deprehensi. Vel iterandum Væ, quia peccatis nostris caussam dedimus Passioni, sic enim & in suis Lamentationibus qui suprà Threnor. 4. v.
Thren. 4. v, 20.
20. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. Quàm hæc profundæ, teneræ, & lacrymabili considerationi conuenientia fomenta pro omnibus digna statibus, sexibus, ætatibus, & momentis! Vt non multùm exigatur
à senibus, si noctis ampliora ipsis spatia, eo se viatico studeant ad itinera æternitatis comparare. Lamentabitur quidem, sed & cantabit vacans coràm latione viator; coram illo inquam, de quo Christus Matth. 24. v. 43. Si sciret pater familias
Matth. 24. v. 43. D. Hilar.
qua hora fur venturus esset, vigilaret vtique. Vbi D. Hilarius furem, ait, esse ostendit zabulum, ad detrahenda spolia peruigilem, &c. Coràm illo vacuus cantabit viator, non meritis, sed terrenis affectibus: sic enim multos scimus in morte cecinisse, de quo aliàs à Nobis dictum. Neque locus iste
In Epithalamio. Tit. au. 159.
homilias admittit, licet nonnihil pro moribus mysticè instruendis aliquando inseruisse in Scriptore iam noto ex dictis non debet lectorum pietas fastidire.
984
*Inter hæc oblatum breue Epigramma pro Eminentissimo Euerardo, quod non videndum scriptionis huius luce, ad quam tendit, esse priuandum, sic enim illud.
Romam Euerardus, regno protrusus Ibero.
Venit, & inuênit maius in Vrbe decus.
Infula Cardineo decorat splendore micantem,
Oratoris honos, vox populi, ipsa Dei.
Sic ad summa volans, cur non & summa te
nebit.
Si cura est summâ de probitate probis? Veris
Seneca.
simum hic illud Senecæ, si vspiam aliàs lib. 14. Epist. 91. Sæpè maiori fortunæ locum fecit iniuria: multa ceciderunt, vt altius surgerent, & in maius. Sic ille inter alia sanè pulcherrima. Vbi
& vaticinium illud Serenissimæ Reginæ nostræ impletum: Abi nunc (sic ipsa ad suæ conscientiæ ab ipsis pænè incunabulis directorem) Spero enim Deum & meæ auctoritati, & tuæ innocentiæ consulturum. Ipsa dixit, & factum est, & fiet, quod ad fortunæ cumulum expectatur. Super omnia Deus, & eo iuuante iam ad alia.
Vsus.

Vsus.

Section
985
*LIcet vsus ad multa extendi possit, de
illo tantùm hoc agendum loco, qui in Canonibus Sacris occurrit, est enim in illis specialis Titulus vsu pallij, scilicet 8. lib. 1. Decretalium. Circa quem occurrit hoc ipso tempore. quo hæc scribo, difficultas, an scilicet Archiepiscopus hospes, qui iam recepit Pallium, possit de licentia Metropolitani, in cuius versatur Diœcesi, Pontificalia exercere. Et visum quibusdam id non licere, pro quo nihil vidi proferri, quod
vrgeat, potest tamen allegari Cap. Ex tuarum vnde suprà, vbi videtur supponi Ordines ab Archiepiscopo non posse conferri, vbicumque illi conferendi sint, sine vsu Pallij. Et quidem quòd extra Prouinciæ Ecclesias non liceat, absolutè, in primo fuerat Capite præmissum, & in citato habetur expressè, sicut & in Pontificali. Et in Cæremoniali Episcoporum lib. 2. Cap. 16. & cùm aliàs in Ordinum collatione Pallium adhibendum sit, de primo ad vltimum videtur euinci illicitam futuram Ordinum collationem, neque posse Metropolitanum licentiam pro illis impartiri. Audiendus iam Innocentius Tertius Archiepiscopo Hispano scribens, improbata consuetudine, quæ in ipsa inualuerat, vt Archiepiscopi
Cap. Ex tuarum de vsu pallij.
Pallio extra Prouinciam vterentur, sic enim ille: Nos tamen de speciali gratia indulgemus tibi, vt si neceßitate aliqua præpeditus ad Ecclesiam tibi subiectam accedere fortè nequiueris pro consecrandis suffraganeis tuis, vel Clericis ordinandis; & ad Ecclesiam alienam propter hoc te contigerit declinare; dummodò is, ad quem Ecclesia pertinet, id permittat, vtendi Pallio in iam dictis casibus liberam habeas facultatem. Sic Pontifex. Iuxta quod videtur negatiua positio firmari: nam vti specialis gratia confertur dicto Archiepiscopo facultas memorata, quæ quidem necessaria non esset, si possent sine Pallio munia præfata exerceri, permittente Diœcesano, à quo erat necessariò petenda licentia, sicut necessarium asseritur, vsu Pallij, vt vidimus, impertito. Et ideò inter celebritates, in quibus vsus talis conceditur, numerantur à Glossa in citatum Cap. 4. Verb. Ad honorem Ordinationes Clericorum, & Consecrationes Episcoporum.
986
*Sed hoc equidem satis est infirmum fundamentum, cùm facilis sit & obuia responsio, Compostellano scilicet Archiepiscopo eam concessam gratiam, non quòd omnino iuxta Sacros Canones necessarium esset quod est ab illo postulatum, stante Metropolitani beneplacito, sed quia ad maiorem decentiam & auctoritatem id conducere iudicauit, cùm aliàs consuetudo illa in Hispania vigeret amplissimi vsus, quæ est à Pontifice vt irrationabilis reprobata. Id quod ex ipsius Capitis tenore habetur manifestum, sic enim ibi: Et tibi pro Ecclesiæ tuæ negotijs frequen
Cap. Ex tuarum.
ter extra tuam prouinciam commoranti verecundum sit absque Pallio ministrare, (cùm consuetudo sit in Hispania generalis, quòd Archiepiscopi extra suas prouincias Pallio indifferenter vtantur) vt extra tuam prouinciam vti Pallio valeas indulgeri tibi à Sede ApustolicaApostolica postulasti. Hæc ibi. Iuxta quæ apparet clarissimè gratiam à Pontifice non ex eo postulatam, quòd sine illa stare vsus Pontificalis non posset, permittente Diœcesano, sed quòd verecundum esset dicto Archiepiscopo sine Pallio ministrare. Vnde ex hoc Textu tantùm abest vt positio queat negatiua firmari, vt opposita potiùs ex illo manifestè deduci videatur: Vnde & hæc prima pro illa potest esse probatio.
987
*Neque dici potest concessionem præ
fatam tantùm extendi ad Clericos propriæ Ecclesiæ, vt ex contextu constat ibi: Suffraganeis tuis, vel Clericis. Quod enim de necessaria permissione Diœcesani dicitur, non refertur tantùm ad vsum Pallij, sed ad Pontificalem administrationem: ex eo etenim quòd Pallio vtatur hospes, offendi ille nequit, bene tamen quòd sine eius permissione munia Pontificalia exerceat: vnde stante concessione pro vsu Pallij ad præfata munia, non maiorem habebit difficultatem in permissione, quàm si illa essent sine Pallio peragenda. Quid enim incommodi Diœcesano accrescit ex eo quòd hospes Archiepiscopus Pallio vtatur, concedente id Pontifice; præsertim si Diœcesanus Archiepiscopus non sit? Sed hoc nullius videtur esse momenti. Licet enim demus ita esse, vt erga solos subditos vsus Pallij possit adhiberi, vt intelligatur illa, quam erga ipsos habet, plenitudo potestatis; hoc non tollit ampliorem concessionem erga alios sine vsu Pallij; quia erga proprios subditos stare poterat vt vidimus, cum Diœcesani permissu; ex quo & concessio pro alijs redditur innegabilis: quos quidem sua in Ecclesia assistens ordinare poterat cum Dimissorijs Diœcesani: ergo & in illius Diœcesi existens, quia licet in propria Pallio vteretur, non ideò esset quòd circa alienos plenitudinem potestatis exerceret, cùm reuera subditi non sint; vnde extra illam idem potest cum simili commissione. Demus enim Archiepisco
Notanda doctrinæ.
pum in propria existentem Ecclesia Ordines conferre tantùm extraneis cum Diœcesanorum Reuerendis. Tunc quidem Pallio vtetur. Sed quo pacto id stare queat, cùm erga illos non habeat potestatis plenitudinem? Dicendum equidem videtur id reuera non vt Archiepiscopum præstare ob rationem dictam, quantùm ad formalem rationem attinet: gaudere tamen priuilegio peculiaris ornamenti, ne in administratione illius Sacramenti diuersitas videatur.
988
*Prætereà Archiepiscopus in aliena Diœ
Amplior probatio.
cesi cum beneplacito Diœcesani sine Pallio potest absolutè celebrare: ergo & Ordines eo stante conferre. Assumptum constat ex Cap. Quia
Cap. Quia nos eodem. tt.
nos eodem tt. vbi ita Honorius Tertius: Inquisitioni tuæ taliter respondemus, quòd tam in tua, quàm in aliena Diœcesi potes sine Pallio & Sandalijs cele|brare. Sic ille. Vbi quod de aliena Diœcesi dicitur, cum ea est limitatione accipiendum, quam Sacri Canones vno ore præscribunt, de consensu scilicet Diœcesani, vt obseruauit Glossa Verb.
Glossa.
In aliena, vbi addit quòd Diœcesanus debet illum inuitare: ad celebrandum inquam, & cum ea generalitate, quæ ipsi competit, quia celebratio absolutè proponitur, & nulla pro eo limitatio adhibita, vnde non est ad solam Missarum celebrationem coarctandum. Vnde & Glossa citato loco sic ait: In aliena, de licentia Diœcesani Episcopi, aliàs non: quia non debet ponere manum in messem alienam vt 6. q. 3. Cap. Scriptum. Sic Glossa. Per simplicem autem Missæ celebrationem non ponitur manus in messem alienam: vnde licentia ad id se potest extendere, & ita ad Ordines, & alia erga Diœcesani subditos peragenda, prædicando scilicet, consecrando Virgines, confirmando, &c.
989
*Pro eodem est Cap. Nullus Primas 9.
q. 2. vbi ex D. Callisto Epistola 2. sic habetur: Nullus Primas, nullus Metropolitanus, nullusque reliquorum Episcoporum, alterius adeat ciuitatem &c.
C. Nullus Primas.
nisi vocatus ab eo, cuius iuris esse dignoscitur, aut quidquam ibi disponat, vel ordinet, aut iudicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Hæc ibi. Iuxta quæ Archiepiscopus inuitatus ordinare potest, & in eo atque alijs suo potiri gradu. De ordinatione enim Sacramentali agi perspicuum est ex sequentibus, sic enim Pontifex: Quia sicut Ordinati,, ita eis & iudicatio, & aliarum rerum dispositio prohibetur, & ita vt certum accepit Glossa reddens rationem cur iudicare maius quidquàm ordinare proferatur, ex eo scilicet quòd solus potest ordinare, sed non solus iudicare ad depositionem. 15. q. 7. Cap. Si autem, vbi dici potest in Metropolitano non esse difficultatem, quia Pallio vti per Prouinciam potest, vt excitatis Capitibus habetur manifestum. Sed contra hoc est hoc loco non agi tantùm de proprio Metropolitano, sed generaliter quicumque ille sit, vt conuincitur ex eo quòd de Episcopis dicitur, vt scilicet nullus alterius adeat ciuitatem, quæ prohibitio supra omnes ibi commemoratos cadit, vnde non est habita ratio superioritatis. Præterquàm quòd si de proprio Metropolitano esset sermo, non erat necessarium addi dictionem Nullus, cùm sine illa sensus decisionis plenè consisteret, vt est compertum. Addita ergo cùm fuerit, plus est proculdubio indicatum, iuxta vim significationis illius, & vniuersalitatem, quam importat: aliàs errandi occasio fuisset exhibita, dum de omnibus accipiendum proponitur, quod tamen est solummodò ad particulares Præsules aduocandum.
990
*Deinde eamdem caussam promouet di
Vlterior iuridica probatio.
spositio Capitis Episcopi vel Presbyteri 7. q. 1. quæ est Concilij Carthaginensis 4. Cap. 33. vbi ita dicitur: Episcopi, vel Presbyteri, si caussa visitandi
Cap. Episcopi. 7. q. 1.
ad Ecclesiam alterius Episcopi venerint, in gradu suo suscipiantur, & tam ad verbum faciendum, quàm ad oblationem consecrandam inuitentur. Hæc ibi. Nec dubitari potest Episcoporum nomine etiam Metropolitanos venire, qui & suscipiendi sunt. & in suo quidem gradu, vt scilicet tamquàm Metropolitani tractentur, & quod est sui muneris proprium exerceri non permittantur modò, sed ad illud inuitentur: in particulari autem prædicatio exprimitur, & Missæ celebratio, quæ scilicet in suo gradu ipsis competit, vnde & illa, in qua Ordines conferuntur. Neque enim Metropolitani deterioris esse conditionis debent, quàm Episcopi, quibus dicta permittuntur, iam enim suo in gradu non susciperentur, contra Canonicam sanctionem.
991
*Idem autem colligi non aliter potest ex
Alia insuper.
Cap. Nullum Episcoporum. 9. q. 2. vbi sic ex Concilio Antiocheno Cap. 13. Nullum Episcoporum
Cap. Nullum Episcoporum.
audere debere ex alia prouincia ad aliam transitum facere, & ordinare aliquos in Ecclesijs, aut proferre ad Sacrum ministerium. Nec ab alijs illuc trahatur Episcopis, nisi fortè per litteras rogatus abierit, non solùm à Metropolitano, sed & ab his, qui cum eo sunt, omnibus eiusdem prouinciæ Episcopis. Hæc ibi. Iuxta quæ solis Episcopis suffraganeis necessitas abeundi cum licentia Metropolitani, & aliorum Episcoporum imponitur: pro ipsis autem Metropolitanis prohibitio nulla, vnde & abire rogati possunt, & Ordines conferre, quod constat sine Pallio faciendum, cùm extra prouinciam sit futurus. Et quidem quod de inuitatione ab omnibes dictis asseritur, ita intelligit Glossa, vt in arduis negotijs sic debeat fieri, nam aliter sufficit voluntas Episcopi. Sic illa Verb. A Metropolitano. Ex quo fit Metropolitanum ipsum potiori iure posse inuitatum accurrere, etiamsi arduum negotium non occurrat, præsertim in mensibus à Iure concessis.
992
*Et hæc quidem satis verosimilia sunt, vt
meritò Archiepiscopis hospitibus possit obsequium istud impendi, verisimilitudo enim pro lege est, vt diximus. nu. 106. & Sacri Canones obsequia dicta erga hospites Epicopos adeò commendent; pro quo & est Cap. 4. lib. 1. Cæremonialis Episcoporum. Et quisquis circa hoc defectus interuenerit, non sine populi scandalo accidet, & diuturnas poterit parere simultates, à quibus ijs, qui lux sunt mundi, populorum specula, & formandorum morum supremi in Ecclesia Magistri,
Cap. Præcipimus.
penitus abstinendum in Cap. Præcipimus 91. dist. ex Innocentio Secundo sic habetur: Præcipimus vt Episcopi ad solum Deum, & salutem populi habentes respectum, omni tepiditate semota, ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium & auxilium præbeant: neque hoc alicuius amore vel odio prætermittant. Quòd si quis in hoc Dei opere tepidus inuentus fuerit, damnum propriæ dignitatis in
currat. Hæc ibi. Et verò non sine mysterio, pacis accuratio opus Dei à Pontifice dictum, est enim per excellentiam tale, de quo accipiendum venit Habacuc illud Cap. 3. num. 1. Domine opus
Habacuc 3. v. 1.
tuum: expositionem capiens ex sequentibus: In medio annorum viuifica illud. Ibidem. Vbi no
Vide P. Sancium ibi.
tissima lectio Septuaginta Interpretum: In medio duorum animalium cognoscêris. Quod ad Natiuitatem Christi spectare sensus confirmat Ecclesiæ, dum illam in Sacris eius vsurpat Officijs. Fuit autem illud opus pacis, quam & proptereà Chorus cælestis militiæ decantauit, cùm dixit: Gloria in Altißimis Deo, & in terra pax hominibus bonæ
Lucæ 2. v 14.
voluntatis. Lucæ 2. v. 14. Id quod hoc adnotasse loco non debet superuacuum iudicari. Neque extra chorum saltare dicendus est, qui cum cælestis militiæ choro pro pace & cantare gestit, & verò etiam militare.
993
*Post quæ iuuat dictis robur ex ijs adij
cere, quæ Dom. Barbosa tradit Parte 1. de Officio & potestate Episcopi Tit. 4. n. 41. vbi ex Prospero de Augustino ait Archiepiscopum, qui renuntiauit loco, & non dignitati, non posse vti Pallio in Prouincia renuntiata etiam ex consensu Archiepiscopi, dum exercet Pontificalia, & multò minùs ex consensu suffraganeorum, ex quorum consensu illa potest exercere. Ex quo videtur fieri etiam ante renuntiationem tale aliquid præstare posse, vt scilicet dum in aliena versatur Diœcesi, Pontificalia possit sine Pallio exercere, quandoquidem quod ad Episcopalem potestatem pertinet, est separabile ab eo, quod Archiepiscopalem importat dignitatem. Neque enim dici potest in renuntiante, id accidere ex dispositione Pontificis admittentis renuntiationem. Siquidem Pontifex renuntiationem admittens nihil addit dignitati, sed eam in eo statu relinquit, quem illa secundùm proprium conceptum habebat, & ideò stat posse verissimè affirmari Archiepiscopum non renuntiare dignitati; quod secus est de Pallio, quia illud, vt vidimus, significat plenitudinem potestatis. Et ita disponitur in Cap. Ad supplicationem de renunt. Licet dici possit non penitus Pallio renuntiasse, quia illud apud se seruare debet, & cum eo sepeliri, pro quo citatus scriptor. Vide n. 999.

An Indicus Archiepiscopus ante acceptum Pallium possit Ordines conferre.

994
*DIctum de hoc Tomo 2. Thesauri Tit. 13.
Praxis pro affirmatione.
nu. 52. vbi & probatum id licere, id quod ad praxim aduocatum in hac Limana Diœcesi, Illustrissimo Prælato, & viris doctis alijs assertionem præfatam amplexis. Et tunc quidem nondum venerat ad manus meas Dom. Barbosæ auctum opus, de quo nuper extracta doctrina, vnde & circa præsentem difficultatem aliquid hauriendum. Citato ergo n. 41. sic ait: Ex quo (ex Cap. scilicet Quòd sicut 28. §. Super eo, de Elect.)
& tex. in Cap. Bonæ 4. in fine, de postulat. Prælat. negatiuè decidenda videtur quæstio, de qua iam diu vidimus dubitari, vtrùm scilicet Episcopus factus Archiepiscopus ante receptum Pallium Ordines conferre poßit: nam in dist. §. Super eo decidit Pontifex quòd non tamquàm simplex Episcopus, sed tamquàm Archiepiscopus Ordines conferre, & alia Pontificalia exercere non potest: ante receptionem Pallij non potest verè dici Archiepiscopus, vt ex tex. in Cap. Nisi specialis, vbi Glossa Verb. Nominis, de auctor. & vsu Pallij, Decianus Consil. 90. num. 11. lib. 1. Genuensis d. c. 1. num. 19. Lotterius d. quæst, 22. num. 24. At vero in d. Cap. Bonæ decidit fortius Archiepiscopum translatum in aliam Ecclesiam antiquo Pallio vti non posse, neque sua vti potestate ante nouum acceptum, quod intra suam prouinciam suos subditos ordinando de plano procedit: quæ iutelligunturintelliguntur vera, cùm intendit exercere actus Ordinis Episcopalis iure suo, & ex propria persona tamquàm Archiepiscopus: secus verò si tamquàm Episcopus vice alterius Episcopi, qui eum inuitaret in sua Diœcesi. Ferretus Consil. 90. sub. n. 3. Genuensis d. c. 71. n. 18. Lotterius d. q. 22. num. 25. & ideo hoc casu videtur mittendum (corrige admittendum) quòd Ordines conferre poßit ante Pallium acceptum velut Episcopus nullius Diœcesis, & ne Archiepiscopus deterioris conditionis sit, quàm huiusmodi Episcopus, vt aduertit Rusæus. d. priuil. 21. Vers. Vnum est, & non dissentit Prosper de Augustino in Additionib. ad Quarantam. d. vers. 32. Hæc ille.
995
*Ex quibus habemus in primis quæstionem præsentem iam diu vti dubiam fuisse controuersam, vnde & manifestum habetur plures fuisse partis affirmatiuæ patronos, & eos quidem generatim loquentes, qui de Indijs id proculdubio indubitanter affirmarent, ijs attentis, quæ à Nobis sunt citato loco perpensa. Nec verò ex adductis Textibus potuit præfato Auctori opposita decisa videri, quandoquidem illi non noui, neque viris doctis inuisi, qui contrariam tenuerunt, & ita inefficaces illos ad intentum iudicarunt. & Cap. quidem Quod sicut de Elect. §. illo super eo, illa habet verba, quibus est exacta data responsio: Cùm id non tamquàm simplex Episcopus, sed tamquàm Archiepiscopus facere videatur. Circa quod addendum id quod §. eôdem ante prædicta extat, sic dicente Pontifice: Multùm profecto præ
sumit, qui antequàm impetret Pallium, Clericos Ordinare festinat; cùm id non tamquàm &c. Præsumptio ergo est, quæ in Ordinum collatione damnatur; vnde stante humili protestatione, & rationabili caussa, aliter iudicandum. Rationabilem autem caussam esse necessitatem, dubitari nequit; pro quo in casu illius §. occurrit oppor
Cap. Quòd sicut.
tuna probatio, sic enim ibi: Super eo autem quòd in die consecrationis suæ ante quàm Missarum solemnia finirentur, Acolytum ordinauit, pro tali ex
Et quia nocessitas vrget.
cessu eum corripias & castiges &c. quia consecrati concelebrant principaliter celebranti, ne diuidatur mysterium vnitatis, non debent tunc, Ordines celebrare. Sic ibi. Circa quod Glossa post adductam Bernardi Parmensis sententiam. ita subdit: Sed finita illa Missa, si aliam posteà celebraret, benè posset Ordines celebrare, si neceßitas esset. Vnde dicit Tunc, quasi dicat: finita illa Missa posset prius
Glossa.
Pallio recepto, quia mysterium diuidi non debet. Sic Glossa. Necessitas ergo circa ista vim habet specialem, sicut & circa plura alia.
996
*Iam quod ad Cap. Bonæ attinet, non
plus momenti habet; in illo etenim, scilicet el. 2. nihil habetur præter clausulam illam finalem circa translationem Archiepiscopi: Vinculo, quo tenebatur, Colocensis Ecclesiæ absoluentes, ad Metropolim Strigonensem transferimus, & ei licentiam tribuimus transeundi: Pallium ei ad nomen & vsum eiusdem Ecclesiæ transmissuri. Sic ibi. Quis autem dubitat pro noua Ecclesia nouum esse Pallium necessarium, quidquid de casu sit aliquo, in quo illius non sit vsus necessarius, & necessitate vrgente sine illo potest celebrari, & vbi ratio in Canone expressa locum præbet exceptioni, tenore verborum attento. Ex quo fundamento Glossa in Cap. Ex tuarum de vsu Pallij, de quo
num. 985. & seqq. aliquid satis notandum expromit. Cùm enim ibi damnetur consuetudo vtendi Pallio extra Prouinciam, quæ in Hispania viguerat, cùm talis consuetudo dicenda sit potiùs cor
Cap. Ex tuarum.
ruptela, vt loquitur Pontifex, sic illa Verb. Pallio subinfert: Rationabili tamen caussa potest vbique. Ex eo scilicet quòd vsus talis non videatur prohibitus, cùm pro illo verba dispositionis non vrgeant, commodum sensum & textui aptissimum | habitura. Citat autem Glossa Cap. Qui Eccle
Cap. Qui Ecclesiastici.
siasticis 26. dist. per errorem, cum sit 36. §. Ecce, qui est additus à Gratiano Canoni S. Zosimi Papæ, & sic habet: Ecce quòd sacrarum litterarum oportet Episcopum habere peritiam: vnde in veteri Testamento inter cetera ordinamenta Pontifex Ra
Gratian.
tionale ferebat in pectore, in quo scribebatur manifestatio & veritas: quia in pectore Pontificis manifesta debet esse cognitio veritatis, Hæc ille. Vbi de Pallio nihil: videtur autem proptereà §. præfatus adductus, quia Pallium Rationali Pontificis aliqua ratione respondet. Et ita conueniens apparet vt vbique eo vti possit ille, cui fuerit iure concessum. Atqui Archiepiscopi Pontifices non sunt, & Gratianus quod de Rationali est dictum ad Episcopos transfert, quibus Pallij vsus denegatur. Non ergo multùm est de citatione, sicut neque de exacta Gratiani applicatione curandum, si ad Pallium referatur, cuius aliam esse significationem iam vidimus, circa quod non est diutiùs immorandum, & constat citationes Iuristarum sæpiùs non multùm esse legales.
997
*Deinde expositio illa Cap. Quod sicut,
vt censeri debeat Archiepiscopus Ordines conferre vt talis, & non tamquàm simplex Episcopus, quia de plano procedit, & iure suo, atque ex propria persona, est quidem quoad verba penitus admittenda: sed negatur in eo consistere Archiepiscopalis actus proprietatem, nisi quando pro illis Pallio vtitur: in ijs enim, quæ ad Ordinem spectant Archiepiscopis sunt Episcopi æquales, vnde etiamsi intra Prouinciam ab illis sine Pallio conferantur, circa eorum valorem nequit dubitari. In casu ergo, de quo est quæstio, Archiepiscopus de plano procedit, vbi non video quod speciale mysterium hæc Dictio in præsenti contineat, nisi grammaticalem sensum: vt enim in iure adhiberi solet, strepitus iudicij, &
Quid de plano procedere.
illius figura remouetur, vt in Cap. finali de hæreticis in 6. vbi statuitur caussam hæresis de plano, & sine figura & strepitu iudicij terminandam: quod constat præsenti non esse consonum instituto: licet, vt dixi, secundùm grammaticalemsensum possit admitti, vt planus sit vsus, id est, in quo nullum esse offendiculum queat, vt reuera non est, nec erit, remistam sincerè & rationabiliter in specturis. Quòd autem iure suo Archiepiscopus procedat, hoc est quod contendimus, ius enim habet ad prædictam functionem vt Episcopus est, sicut ad eamdem vt Archiepiscopus, quia pro eo gaudet iuris priuilegio: hanc enim distinctionem Ius ipsum indicat, dum, vt vidimus, de illo vt de simplici Episcopo, & de Archiepiscopo in modo operandi decernit, quod & necessariò admittendum ab Auctore præfato, dum addit id, quod ad postremam clausulam spectat, scilicet ex propria persona, concedens inuitatum ab alio posse ministrare; tunc enim non vt Archiepiscopum, sed vt simplicem se gerit Episcopum: quod & dixi etiam accidere quando non subditos ordinat, vt num. 987. Nihil ergo est in præfata explicatione, ex quo nostra positio valeat infirmari.
998
*Ex eo autem quod dicebatur de licita Ordinatione alterius nomine potest illa ampliùs roborari: dicebatur enim id stare posse ne Archiepiscopus deterioris sit conditionis, quam huiusmodi Episcopus. Quis enim non videat idem inconueniens sequi si quando ad propriam Diœcesim accedit, Ordines conferre non possit; deterioris enim conditionis similiter remanet, & monstrosum quid in eo apparet, vt in Diœcesi propria non possit, quod potuit in aliena, si præsertim aliena suffraganea sit. Quòd autem vt Episcopus nullius Diœcesis id facere addebatur,
Glossa.
videtur Glossæ assertioni respondens, quæ circa citatum Cap. Quod sicut in casu illo, de quo nu. 995. in Verb. Tamquàm sic ait: Quia nullius
Ecclesiæ erat Episcopus, tamquàm Archiepiscopus non poterat, quia nondum accepit Pallium. Sic ibi. Quod tamen non videtur quomodo dici queat, siquidem Archiepiscopus ante Pallium verè Episcopus est, & non intitularis, sed cum determinata Ecclesia sponsali vinculo colligatus, cuius & regimen accepit, & Confirmationis Sacramentum potest subditis administrare, circa quod difficultas est nulla.
999
*Iuxta hæc nihil in præfato Dom. Barbosa occurrit, propter quod Assertio nostra debeat minùs verosimilis iudicari & ex nuper dictis roborari potest quod de Archiepiscopo post acceptum Pallium in aliena Diœcesi versanti remanet comprobatum. Siquidem ante acceptum Pallium Ordines potest à Diœcesano inuitatus celebrare; vnde & conuinci videtur posse etiam post illius acceptionem: quod statim verosimillimum apparet, & ostenditur, quia vt ante acceptum Pallium Ordinare nequeat stat apertus Canon in citato Cap. Quod sicut, & cùm adeò apertus sit, recipit tamen congruam illam explicationem, vt intelligatur iure suo, & ex propria persona, non verò nomine alterius. Atqui pro eo, qui accepit Pallium, nullus est apertus Canon, vt vidimus, & vt aliquis talis qualis sit, similem admittit intellectum: ergo & conferre Ordines poterit alterius nomine. Illatio est euidens, quia non est maior ratio cur in vno, & non in alio ita possit dispositio Canonica sustineri.
1000
*Id autem quod de inuitante Episcopo
est dictum, non est ad eos casus tantummodo referendum existentiæ Archiepiscopi in aliena Diœcesi; nam & existente illo in propria potest accidere, si videlicet Episcopus aliquis impeditus pro collatione Ordinum ad illum ordinandos transmittat, quod & accidere Sede vacante potest; in eo enim non est specialis difficultas, cùm nomine alterius, & non proprio iure, & ex persona propria id præstet. Ex quo & videtur fieri proprios posse Ordinare subditos, quia, vt nuper dicebamus, monstro quidem videtur simile vt Ordinare in propria Diœcesi subditos alienos possit, & non proprios, & sint isti deterioris conditionis, & ad alienum Pastorem quærendum adigendi, quod equidem à Pontificia pietate videtur alienum, cui & verosimilia non possunt non placere, vbi de contraria dispositione non constat, qua stante in eius est obsequium captiuandus intellectus.

An Pallio non accepto possit Archiepiscopus Missam Pontificali ritu celebrare.

1001
*EEt hoc in quæstionem venit, visum
que mihi satis probabile id licere, licet apud Auctorem de Pallio scribentem oppositũoppositum deprehenderim. Et potest illud in primis probari ex sententia multorum apud Dianam Parte 3. Tract. 6. Resolut. 35. qui affirmant Episcopum extra propriam Diœcesim posse in Pontificalibus celebrare, pro quo & alios adducit Parte 4. Tract. 4. Resolut. 143. Vers. Notandum, vbi se refert ad prius dicta, sed errante citatione Partis 2. pro 3. Licet ille cum nonnullis alijs contrarium teneat. Probari autem potest, quia nullibi prohibitum inuenitur: si enim alicubi, maximè in
Concilium Trident.
Concilio Trident. Seß. 6. Cap. 5. de Reformat. sic enim ibi: Nulli Episcopo liceat cuiuslibet priuilegij prætextu Pontificalia in alterius Diœcesi exercere, nisi de Ordinarij loci expressa licentia. Atqui hoc ad Missarum non est solemnia referendum, quia de exercitio Pontificalium procedit, quæ erga alios exercentur, vt sequentia verba manifestant, sic enim subditur; & in personas eidem Ordinario
Baculi significatio.
subiectas tantùm. Sic enim & graues scriptores intelligunt. Arguitur prætereà ex vsu Baculi, per quem Pastoralis iurisdictio designatur, vt constat ex verborum forma, quibus traditur in Consecratione. Vnde & illius vsus prohibetur extra Diœcesim in Cæremoniali Episcoporum, nisi aliàs auctoritate Apostolica concedatur. Ita lib. 1. Cap. 17. Licet autem in Mitra tale aliquid non appareat, reuera tamen propria est Episcopalis potestatis, & potiùs quàm baculus, vnde in benedictione & collatione præcedit.
Diluuntur obiecta.
1002
*Ad quæ quidem non est operosa responsio: Concedo enim Baculum esse Pastoralis moderationis insigne; nego tamen quando extra Diœcesim adhibetur, illam vt exercitam iure proprio in illa designare; cùm id minimè necessarium sit. Quod euidenter constat in celebrante ex licentia Diœcesani, & idem dicendum est de Mitra, quæ licet ornamentum proprium Episcopale sit, potestatem tamen iurisdictionalem non indicat, sed duo cornua splendida Mosis, quia vrriusque Testamenti doctrina ar
Mitræ significatio.
matus resistere debet aduersarijs veritatis. Hinc est vt Mitra Episcopis peculiare ornamentum alijs quandoque tribuatur, Assistentibus inquam Præbendarijs in Consecratione Episcopi, & Cardinalibus, qui eam manu gestant in Processionibus Corporis Christi, Romæ, qua & Abbates vti, certius est, quàm vt id testibus conuincere debeamus. Et quidem si prædicta quidquam vrgerent, neque annulum liceret Episcopo in aliena Diœcesi gestare, quia ille etiam Episcopalem significat potestatem, qua videlicet sibi commis
Et Pontificalis annuli.
sam Ecclesiam intemerata fide, illibatè custodiat, vt in eius dicitur traditione. Id autem quod ex Cæremoniali adductum, necessariò est ab aduer
Circa Baculum.
santibus cum limitatione accipiendum, cùm Episcopum in aliena Diœcesi ex commissione Diœcesani posse Ordines conferre, adhibito Baculi vsu fateantur. Dici ergo potest prohibitionem dictam procedere iuxta Concilij Trident. mentem prohibentis Pontificalia exerceri, quæ circa alios peraguntur, & ita Baculus in Ordine ad illa non sit extra Diœcesim deferendus, vt quidquam huiusmodi propria auctoritate exerceatur. Et Mitra quidem non prohibetur deferri, cùm tamen insigne iurisdictionis proferatur. Cur ergo
Baculus, & non illa?
1003
*Iam quòd ad Archiepiscopum attinet in casu, de quo est quæstio, ex prædicta potest sententia comprobari. Ex co enim quod Episcopo extra Diœcesim liceat Pontificalis celebratlocelebratio, sequitur & Archiepiscopo licere, Pallio non dum accepto: tam enim est Episcopus ac illi. Quòd si extra Diœcesim, aut prouinciam: ergo & intra illam, quia in eo minor est difficultas, vt est planum, plus enim potest quis in propria domo, quàm in aliena. Et hoc ad conciliandam populi reuerentiam spectat, sicut ad maiorum Festorum celebritatem, & pro occasionibus multis, quæ occurrunt, & illam videntur iure aliquo speciali postulare, quia videlicet ad Reges spectant, aut Gubernatores Principes, vel publica negotia concernunt, in quibus oportet plusquàm
Ordinariam celebritatem adhiberi.
1004
*Prætereà argui potest, Quia id Archiepiscopis nullibi prohibitum inuenitur, vt constat discurrendo circa illa, quæ illis inueniuntur prohibita, præsertim in citato Cap. Quod sicut, de quibus & Nos citato Tit. 13. n. 52. & seqq. Quod fundamentum, quando de potestate Episcoporum agitur, est valde vrgens, cùm ex illorum primitiua constitutione amplissima ipsis videatur concessa potestas, vnde & multorum pronuntiatum illud, de quo alibi non semel, posse illos in sua Diœcesi quidquid Pontifex in tota Ecclesia; cui tamen illa additur moderatio, vt in
ijs procedat tantùm, quæ non sunt prohibita ab Apostoli Sede. Id quod præsenti casui venit adaptandum. Qua ratione & solemnis prædicatio licet, estque dubio procul in vsu, cùm aliàs portio quædam potestatis videatur, ad cuius plenitudinem Pallij concessio dirigitur. Et illam extra Diœcesim Episcopis non licere colligitur ex Cap. Episcopi, vel Presbyteri 7. q. 1. de quo n. 990. ibi: Tam ad verbum faciendum. Et posset aliquis contendere id quod ex Glossa reiecimus num. 998. Archiepiscopum ante receptum Pallium esse Episcopum nullius Diœcesis, atque ita non posse solemniter prædicare, vnde ad præfatum fundamentum vti ad irrefragabile recurrendum. Non prohibitum inter prohibita alia: ergo licet, vbi ex Concilio Tridentino nihil, cuius dispositio de Pontificalium exercitio in aliena Diœcesi procedit, si illud pro antecedenti sententia circa Diœcesim alienam momentum habere aliquod ab ijs, qui contra ipsam militant, contendatur.

Circa Episcopum suffraganeum coràm suo Metropolitano prædicantem ante Pallij receptionem.

1005
*SVpponendum in primis Episcopum
non suffraganeum minimè debere benedictionem petere, quia illi nulla est ratione subiectus, & vt dictum est citato Cap. Presbyteri, & num. 990. explicatum, debet in suo gradu suscipi, vnde seruanda independentia. Neque obstante quòd benedictio huiusmodi aliquando à minori & subdito confertur, vt contingit quando Prælatus Regularis est concionaturus: tunc
enim à subdito celebrante benedictionem petit, qui ratione ministerij Sacri est aliqua ratione superior, sicut quando audit confitentem. Nam primò non sine magno fundamento dici posset Prælatum non debere benedictionem à celebrante subdito postulare, sed more aliorum ad Altare procedentem ibi illam à Deo petere, & reuerentiam celebranti debitam exhibere. Neque quod de Sacramento Pœnitentiæ dicitur his debet obstare: in eo enim Sacerdos est instrumentum Dei, vnde & Pontifex ipse Sacerdoti subijcitur; & de fide habemus id esse ita à Christo Domino constitutum. Deinde dici potest inter Religiosos ita vsu receptum humilitatis gratia: cùm tamen inter Episcopos aliter res habeat: non quidem ex eo quòd humiles esse non debeant, & præ alijs quidem, cùm humilitatem habeant specialiter commendatam in Concilio
Tridentino Seßione 25. Cap. 1. de Reformat vbi sic Patres. Se muneri suo conformes ostendant: in primis verò ita mores suos omnes componant, vt reliqui ab eis frugalitatis, modestiæ, continentiæ, ac, quæ nos tantoperè commendat Deo, sanctæ humilitatis exempla petere poßint. Sic ibi. Non inquam ex eo, sed quia Ecclesia prouidentissimè cauet vt Episcopalis dignitatis conseruandæ summa cura adhibeatur, pro
Concilium Trident.
quo Concilium idem Cap. 17. vnde suprà, Sacros Canones, & Concilia, in quibus idem continetur, allegans; vnde non patitur humilitatis prætextu quidquam de superioritate loci, aut emi
nentiæ alterius publica in luce decerpi: Mandans eisdem, vt tam in Ecclesia, quàm foris suum gradum & ordinem præ oculis habentes, vbique se Patres, & Pastores esse meminerint. Quæ sunt verba Concilij.
1006
*Hoc ergo supposito, potest vlteriùs in
quiri circa suffraganeum coràm suo Metropolitano post acceptum Pallium prædicaturum, an ab eo debeat benedictionem petere, pro quo Metropolitanus quidam in ipso instantis prædicationis articulo institit, nihil tale Prædicatore modestissimo cogitante, qui & instantiæ cessit, renitente licet Regio Senatu, cuius erat Visitator. Et potuit quidem Metropolitanus ea ratione moueri, quæ statim se offert, subordinationis scilicet suffraganei erga Metropolitanum suum; reuera
enim illi dici potest esse subiectus, vt colligitur ex Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 2. de Reformat. ibi: Itidem Episcopi qui nulli Archiepiscopo subijciuntur, aliquem vicinum Metropolitanum semel eligant &c. Stante ergo subiectione non videtur cur non debeat subiectus ab eo, cui subijcitur, benedici. Hinc D. Paulus Heb. 7. v. 7. sic
Hebr. 7. v. 7.
ait: sine vlla autem contradictione, quod minus est, à maiore benedicitur. Vbi de Abraham locutus, cui Melchisedech benedixit Genes. 14. v. 16. in
Genes. 14. v. 16.
de probans summi excellentiam Sacerdotis supra Leuiticos; Leui siquidem in lumbis erat Abrahæ, quod magna est profunditate, & verborum maiestate mysteriorum diuinorum aquilex prosecutus.
1007
*Sed his non obstantibus contrarium
videtur asserendum, quod & multi in casu, de quo est dictum iudicarunt: & fundamentum ex præfato Apostoli testimonio deducendum, quia iuxta illud solus maior debet benedictionem impertiri: sub ea ratione, qua maior est: Atqui Metropolitanus non est maior in eo, quod attinet ad benedictiones: Ergo non potest suffraganeo benedicere. Maior est clara & Minor ostenditur: Nam suffraganeus in quantùm Episcopus tam est Episcopus, quàm Metropolitanus: Atqui vt Metropolitanus non benedicit, vt talis, sed vt Episcopus: Ergo Maior non est. Maior est comperta: nam Consecratio Metropolitani & simplicis Episcopi eadem est omnino, ita vt pro Metropolitano nihil addatur. Minor autem probatur, quia pro benedictione potestas accipitur in consecratione, vnde in fine illius Episcopus populo solemniter benedicit, præmissa manuum consecratione, in qua sic Consecrator post alia: Deus, & Pater Domini nostri IESV Christi, qui te
ad Pontificatus sublimari voluit dignitatem ipse te Chrismate & mysticæ delibutionis liquore perfundat, & spiritualis benedictionis vbertate fecundet: quidquid benedixeris, benedicatur, & quidquid sanctificaueris, sanctificetur, & consecratæ manus istius, vel pollicis im positio cunctis proficiat ad salutem. Sic ibi. Licet autem manus Presbyteri eodem modo consecrentur, vnde & illi benedicere possunt; consecratio autem manuum Episcopalium sublimioris rationis est, quia non oleo Catechumenorum, sed sacro Chrismate peragitur, vt sint ad eos effectus, qui in consecratione exprimuntur, aptiores, vnde ad earum osculum omnes accurrunt, benedictionem, pro qua sunt consecratæ, multiplicem recepturi.
1008
*Deinde arguere efficaciter possumus,
quia cùm ea, circa quæ superioritas Archiepiscopi erga suffraganeos habetur, satis in sacris Canonibus, & Concilijs expressa sint, id quod ad benedictionem spectat, nullibi reperitur, & ita non est vllatenus admittenda. Neque ex ratione Superioritatis vtcumque argui potest, sicut neque in ordine ad punitionem, quæ Superioribus solet esse congenea, & ad conuocationem, quæ & similiter Superioribus competit; circa quæ Concilium Tridentinum citato Cap. 2. & 5. In priori enim sic: Nec Episcopi Conprouinciales respectu cuiuslibet consuetudinis ad Metropolitanam Ecclesiam in posterùm accedere inuiti compellantur. In alio verò ita: Caussæ criminales grauiores contra Episcopos à solo Papa cognoscantur & terminentur. Minores criminales cognoscantur à solo Concilio Prouinciali. Sic Concilium, adeò illos volens à Metropolitanorum iurisdictione utpotè paris quoad substantialia dignitatis, exemptos.
1009
*Prætereà circa modum petendæ bene
dictionis assistente Prælato prouida extat dispositio in Cærimoniali Episcoporum lib. 1. Cap. 22. vbi tamen pro suffraganeo nihil. Et quidem cùm notando discrimine inter prædicaturos dispositio procedit, sic enim ibi: Quicumque sermonem habiturus finito Euangelio ducendus est per Cærimoniarium cum debitis reuerentijs ad osculum manus Episcopi, quam, nisi fuerit Canonicus, genuflexus osculatur: Canonicus autem stans profundè inclinatus osculatur manum, deinde benedictionem petit dicendo. Iube Domine benedicere &c. Vbi in Canonico eius dignitatis consideratio habetur, vt genuflere non debeat, sicut alij, sed stans benedictionem & petat & accipiat. Si ergo Episcopus benedictionem petiturus est, nihil plus eidem quàm Canonico tribuetur; quod est incredibile, quia & absurdum, & indignum adeò sublimi dignitate. Neque dici potest illum non osculaturum manum Archiepiscopi cum profunda inclinatione. Vbi enim dispositio illa Ecclesiæ auctoritate suffulta? Arbitraria quidem prorsus est, & ex ea argumentum validum, vt de benedictione tali nihil sit à supremis potestatibus cogitatum. Deinde, quòd vnus teneatur ad osculum, alter non, exigua profectò differentia est in excessu adeò incomparabilis dignitatis.
1010
*Item ex huiusmodi admissa Metropo
litani sententia sequeretur Metropolitanum ipsum coràm Primatem prædicaturum, & Primatem coràm Patriarcha, petiturum benedictionem: quod equidem inauditum est, sed quod reuera ex fundamento subiectionis concedendum. Et ex adducto nu. 1007. colligitur, neque coràm illis prædicantem Episcopum debere benedictio
nem postulare, nihil enim illi supra Episcopalem dignitatem habent quàm ampliorem iurisdictionem, quod est dignitati illius accidentarium, sicut & Cardinalatus, & Apostolica Legatio nisi quid in speciali circa hos dispositum inueniatur, & potest pro eo congrua esse ratio, ex eo quòd Pontificum personam repræsentant, præsertim si sint à Latere, pro quo vsus consulendus. Et hæc quidem pro casu prædicto, in quo Prædicatoris humilis resignatio videtur humilium Celsitudini placuisse: Suffraganeus enim tunc, breui Metropolitanus factus, insperato & ipsi & alijs ascensu, & suo redditus Metropolitano Superior in Ecclesia & illustriori & opulentiori, maiora, vt augurari est facile, & feliciter promptum, obtenturus.
1011
*Sed decidendum restat, quod in titu
lo quæstionis, an scilicet, admissa obligatione petendæ benedictionis, cesset illa, si Metropolitanus nondum fuerat Palliatus. Et videtur dicendum non cessare, quia ante Pallium per confirmationem quidquid est iurisdictionis erga suffraganeos acquirit præter illam, quæ pro conuocando Concilio cum Pallio venit, vnde iam est fundata subiectio, & recursus appellationum. Sed est vnde & negari possit, cùm suffraganei subiectio sit respectu Archiepiscopi vt talis: qui autem nondum accepit Pallium, vocari Archiepiscopus nequit, vt habetur in Pontificali, & iam pridem in Cap. Nisi specialis de vsu Pallij, ibi:
Non tamen deberet se Archiepiscopum appellare prius quàm à Nobis Pallium suscepisset, in quo Pontificalis Officij plenitudo cum Archiepiscopalis nominis appellatione confertur. Sic Innocentius Tertius. Hoc ergo rotundo (vt vulgo) textu suffraganeus armatus, quomodo non possit electo Metropolitano, si benedictionem affectet, repugnare? In quo vnum illud videtur medium ad discrepantiam istam sensuum componendam, vt scilicet suffraganeus non prædicet, vel Archie
Vtilis admonitio.
piscopus non assistat. Neque difficultatum huiusmodi decisiones in ipsum vllo modo vrgentis actionis differantur articulum, quia & tunc periculosum Consilium, & scandalo non semel obnoxium. Sic vidimus in præcipuo Festo Titulari Metropolitanæ Ecclesiæ concionem à parato Concionatore relictam, viro quidem grauissimo, dum circa honorariam salutationem concionantis pertinaciter altercatur. Pro quibus hæc satis, vt iam ad alia.
VXOR.

VXOR.

Circa bona acquisita constante Matrimonio, quid mortua vxore non finito contractu.

1012
*CAsus est peculiaris, de quo P. Ste
phanus de Auila, quam sic proponit: Petrus vxoratus anno 1589. die 2. Maij in Hispaniam transmisit Octo mille argentea pondera tredecim ferè regalium, vt ex illis emerentur merces in Peruuium, vbi degebat Petrus, perferendæ. Dum autem pecunia suo esset in cursu, Petri vxor mortua est die 29. Iulij anni eiusdem, quando illa Carthaginem Indicam appulisset. Et quia Classis sero portum Hauanæ tenuit, ibi hibernauit. Quo tempore Petrus Secundas celebrauit nuptias, & quia ex prioribus filij relicti, dubitatum est qualiter lucrum implicatæ pecuniæ veniat diuidendum. Et responsum ex illo duas æquales constituendas partes, quarum altera Petro obueniat, filijs altera. Pro quo supponendum est, inito matrimonio, inter virum & vxorem quamdam contrahi Societatem, in qua lucra sunt æqualia; quamuis capitales non sint æquales portiones; cum eo tamen dotis priuilegio, vt debeat salua & integra remanere. Quo supposito probatur data resolutio. Nam si dicta pecunia periret, etiam soluto per mortem matrimonio, aut merces, in quibus implicata, perijssent, manifestum est dicturum Petrum per æquales partes futuram esse iacturam, vt dimidium ipse, & reliquam prioris matrimonij filij sustinerent. Ergo & lucrum per partes est etiam æquales diuidendum; nam iuxta Iuris regulam, qui sentit commodum, sentire debet & damnum, &
è contra. Item in contractibus consideratio est habenda principij. v., verbi g.gratia, si filius familias contractum effecit, quamuis tempore, quo finitur terminus contractus, sit iam emancipatus, nihilo
l,. filius familias.
minus acquiritur patri. l. filius familias. ff. de Verb. obligat. in nouo.
1013
*Neque contra hoc facit si dicatur quòd
licet implicata pecunia periret, Petrus ad reddendam dotem maneret obligatus: nam hoc, vt dictum est, est dotis priuilegium. Item si duo, qui Societatem inierunt pecuniam implicandam | transmittant, & vnus ex illis paulò post moriatur; lucrum coëmptarum mercium inter eos æqualiter diuidendum: ergo & similiter in casu, de quo est quæstio. Animaduertendum tamen est, pecuniam, quam Petrus in Terram firmam misit, in portus inquam, ex quibus merces aduehendæ nauigatione noui maris, & solet esse quarta pars, pro soluendis vecturæ sumptibus, & iuribus Regijs, ad Petrum integrè pertinere, sicut & interesse, quod habere potuisset, si pecunia in portubus Terræ-firmæ emendis fuisset mercibus applicata, iuxta duorum Mercatorum arbitrium: quandoquidem tempore transmissionis iam erat dissolutum matrimonium; & lucrum hoc extrahendum ex corpore lucri, quod est ex pecunia in Hispaniam missa receptum; reliquum autem modo dicto inter Petrum & filios partiendum. Sic doctus Pater.
1014
*Circa cuius resolutionem difficultas
esse potest eo quòd, cùm inter virum & vxorem contractum Societatis interuenire protulerit, iuxta contractus huiusmodi conditionem asserendum est vxoris fuisse morte finitum, sic enim Iure statutum, & communis sensus Doctorum amplectitur, vt videri potest apud P. Onate Tomo vlt. Disput. 100. nu. 6. & seqq. P. Palaum de Iust. Disput. 8. Puncto 11. num. 7. P. Molinam Disput. 414. num. 1. & obuios alios. Ad quod tamen dici potest generalem illam doctrinam tunc non procedere, quando cœpta per socium finita sunt, vt est receptissima doctrina, pro qua citati, prior n. 14. alter num. 8. & vltimus num. 1. & 3. apud quos alij. Quod tamen sic videtur accipiendum, vt tunc continuari debeat, quando sociorum interest continuatio, vnde ad illam teneri dicuntur heredes. In casu autem nostro non ita videtur accidere, quia ex continuatione nullum est speciale lucrum defunctæ maritus habiturus. Nihilominùs dici potest ad continuatianem teneri, quia negotium filiorum agitur, quorum interest negotiationem prædictam continuari, sicut intererat matris, qui Petri etiam cùm filij sint; eorum debet commodis prouidere, Et idem esset etiamsi non essent filij, quia heres alius esset, cuius etiam caussa vtiliter continuatione contractus ageretur, & ita posset pro illa Petrum compellere, aut quemcumque alium similiter obligatum. Et sic accipiendum est quod ab Auctore dictum de vno ex duobus socijs transmissa ad mercimonium pecunia demortuo.
1015
*Hinc est vt circa pecuniam in Terram
firmam missam pro effectibus dictis aliter ac Auctor dicendum videatur, ille siquidem ex soluto matrimonio arguit: Atqui etiam illo soluto Societas durat, & in eodem philosophandum modo ac si in viuis esset vxor, cuius negotium vtiliter agitur, dum pro filijs negotiatur. Itaque pecunia transmissa ad vxorem etiam pertinet, & ad filios, vnde ex corpore lucri non est extrahenda, sed æquales ex illo faciendæ partitiones. Habet autem Petrus illud ex eo commodum, vt si pecunia talis pereat, pro parte tantùm ad ipsum iactura pertineat, ex citata regula communis damni & commodi. Nullum ergo hîc duorum Mercatorum desideratur arbitrium, cùm de corpore lucri constet, & fieri debeant æquales partitiones.

Circa vxorem contrahentem marito absente.

1016
*SIc res accidit, vt vxor quædam pro sustentanda familia mutuam pecuniam
acceperit, qua & illam subleuauit prouida transmissione: qui adueniens quod fuerat factum approbauit; mortuus tamen non impleta solutione, dicente vxore se velle soluere, quod & facere cœpit, & dubitatum an soluere teneatur. Circa quod sequentia statuuntur.
Primò contractum vxoris sine mariti licentia esse ipso iure nullum. Sic Azeuedus lib. 5. Recopilat. Tit. 3. l. 2. n. 29. & 80.
Secundò non teneri in conscientia soluere. Idem nu. 35. & 36. etiam mortuo marito num. 49.
Tertiò peccare contrahendo, & eum qui cum ea contrahit, & iniustè detinere rem virtute talis contractus. Idem nu. 40. & 41.
Quartò contractum non firmari iuramento nu. 87. limit. 5. & nu. 109. & Ioannes Gutierrez de Iuramento confirmatorio. Parte 1. Cap. 1. nu. 34. Quibus non obstantibus fuit.
1017
*Assertio Prima, Vxorem in casu pro
posito ad soluendum teneri in conscientia, quia licet lex 55. Tauri statuat vxorem non posse contrahere, in casus autem propositi specie est licentia tacita, quandoquidem maritus illi regimen domus commisit, vnde & quod est illi annexum videtur concessisse, cùm ipsi non reliquerit quæ erant pro commisso onere necessaria. Sic Paludanus in 4. dist. 15. q. 3. arti. 6. Conclus. 2. Palacius dist. ead. Disp. 15. & Nauarra lib. 3. de restit. Cap. 1. dub. 6. nu. 86. & 87. Pro quo & Rodericus Suarez l. 3. de debitis §. Septimò limita dicens id stare posse dummodò maritus longè absit; secus si modico tempore, & non esset periculum in mora, quæ ibi latè prosequitur. Sicut & Cifuentes in cit. l. 55. Tauri q. 5. & Azeuedus suprà num. 81. & quod ad licentiam tacitam attinet Antonius Gomez cit. l. nu. 5. Castillus ibid. nu. 12. Azeuedus nu. 8. & 9. & colligitur ex eadem lege, in qua licentia expressa non exigitur. Neque necessarium est quòd licentia tacita aut ratificatio præcedat contractum, cùm sufficiat subsequi, quo firmatur contractus & validus manet, vt tradunt Antonius Gomez suprà nu. 6. & Azeuedus nu. 25. cui valde fauet lex 58. Tauri. Et quod dictum est de foro conscientiæ, etiam est de foro externo accipiendum, de quo præcipuè Auctores citati pronuntiant.
1018
*Tandem omnia præfata firmantur ex
eo quod iuxta l. 6. tt. 1. part. 1. si is, qui sub alterius est potestate aliquid mutuum acceperit, & postquam sub potestate esse desierit, partem debiti soluat, videtur debitum recognoscere, & ad integram obligatus remanet solutionem. Id quod in præfata vxore accidit post mariti mortem; partem siquidem mutui soluit. Et quòd mulier ratificare possit marito mortuo tenet Azeuedus num. 58. & meliùs num. 68. Circa quod dubium emergit aliud, an scilicet solutio facienda sit ex bonis multiplicatis, aut ex alijs, pro qua sit.
1019
*Assertio Secunda affirmans de bonis
multiplicatis, quia debita contracta sunt constante matrimonio: quòd si illa non suppetant, ex Capitali mariti, siquidem mutuum in sustentatione est domus insumptum, ad quam maritus tenebatur, vxoris scilicet & familiæ, dote integra conseruata; quandoquidem fructibus eius gaudet. Quòd si nec capitale mariti sit, quia aut illud non attulit, aut est coniugio durante consumptum, vxor ad solutionem obligatur, vt affirmat Palacius Rubius in l. 61. Tauri num. 11. §. An & quando. Et in Repetit. donat, inter vir. & vxor. §. 66. n. 5. Vers. & si fortè. Lara de alimentis. §. Si quis ex his à num. 83. & Resolut. 115. Matienzus l. 3. tt. 9. lib. 5. Recopilat. num. 5. & quod ad Capitale mariti attinet D. Don Leander de la Reynega, in casus præsentis specie. Et Resolutioni præfatæ se subscripsit D. Cyprianus de Medina, qui & addidit creditorem posse actionem intentare contra bona vtriusque: quòd si vxor non soluerit, ad mariti bona recursum habebit. Quod ita intelligit huius Consilij Auctor in casu, in quo intentata contra maritum actio longior & difficilior esset futura ob concursum creditorum, aut alia ex caussa, quod & visum est Doctori Solis. Sic Auctor, qui & suprà.
1020
*Et resolutio quidem satis opportuna
Iudicium circa resolutionem.
est hoc præsentim in Regno, in quo mercimonia exercentes (& pauci sunt qui non exerceant) longas extra domos suas ea de caussa moras trahunt, vnde vxores ad mutuum contrahendum, & venditiones rerum compelluntur, pro quibus satis est verosimilis adducta doctrina, pro qua in speciali Rodericus Suarez. cit. leg. 3. vt vidimus nu. 1017. Licet id, quod de sufficientia licentiæ tacitæ asseritur, sint qui non admittant, expressam esse necessariam arbitrantes, quos adducit Matienzus suprà, & esse communem sententiam pariter asserentes. Sed quidem vt demus id ita esse, pro casu præsenti alia est ratio, in quo circumstantiæ peculiares, cùm vxor non tam suo nomine, quàm mariti agat, cùm id agat, quod maritus facere teneretur, qui ad licentiam tribuendam pro ijs, quæ ad Ordinariam domus administrationem spectant, ita tenetur, vt si illam tribuere detrectet, ad id possit Iudicis Officio compelli iuxta l. 4. Titulo 3. lib. 5. Recopilat. quæ est 57. Tauri. tenoris sequentis: El juez con conocimiento de causa legitima ò necessaria, compella al
marido, que de licencia à su muger para todo aquello, que ella no podria hazer sin licencia de su marido. Y si compellido no se la diere, el juez solo se la pueda dar. Sic Rex Catholicus & inuictissimus Ferdinandus, & Serenissima eius filia Ioanna Hispaniarum Regina. Circa quam videndus Matienzus per tres Glossas admodùm doctrinales. Vbi vna ex caussis legitimæ & necessariæ concessionis est debitorum solutio; ex quo intelligitur legitimè contrahi potuisse.
1021
*Quod autem de solutione ex bonis
multiplicatis, vel, vt loquuntur scriptores, superlucratis, dicitur facienda, non ita accipiendum est, vt ex illis, quatenus ab alijs bonis separatis, fieri tunc debeat quando vrgent creditores; bona siquidem talia cum dotalibus esse permixta possunt, sicut & cum mariti Capitali. Sed quòd cùm deuentum fuerit ad partitionem, illa quæ pro solutione impensa sunt, inter superlucrata debeant computari. Et ratio est clara: Nam si maritus adesset, & quæ ad sustentationem necessaria sunt, in eum effectum contulisset, illa neque ad Capitale ipsius, neque ad dotem pertinerent: ergo similiter est de sumptibus ab vxore factis in effectum eumdem, cùm ijdem computentur. Quod generatim quidem loquendo pro
Notanda limitatio, pro ipsis.
cedit: nam caussæ aliquæ possunt occurrere, propter quas non sit medietas lucrorum à marito obtinenda, & ita neque debita ex dimidia parte vxoris fructibus aggrauanda: si videlicet maritus ex bonis talibus in suo Capitali impenderit, non solùm voluptarijs, sed etiam vtilibus ac necessarijs expensis, vel dolo, vel supina quadam negligentia, vel ludo, vel meretricando consumpsit, vt tradunt graues scriptores, & est euidenti rationi conforme.
1022
*Iam quod ad obligationem vxoris in
defectum aliorum bonorum attinet, ex eo videtur improbari posse, quia deficientibus bonis alijs, sola dos forsitan supererit, quæ quidem, vt dictum suprà, illud habet priuilegium, vt integra reddi debeat, & alijs non æquè priuilegiatis anteferri. Quod quidem generaliter loquendo videtur certum, in casu autem, de quo nu. 1018. de soluente partem debiti, de viduis non agitur, quæ sunt miserabiles personæ, neque ratio pro alijs seruiens, sic disponente lege, ad illas est trahenda, pro quibus specialior militat, & cùm sit odiosa, non est extendenda, iuxta notissimam regulam. Quòd si maritus viuat, & vxor pro solutione vrgeatur, non habente illo vnde reddat, etiam dotis priuilegium perseuerat, vt est planum: neque oberit quòd soluere cœperit, cùm excipere possit, non suo soluisse nomine, sed mariti, ad quem debitum pertinebat. Quæ quidem ad iudiciarium forum deducenda; sed suum etiam habere locum poterit forum conscientiæ. Pro quo videndus P. Palaus de Iustit. Disput. 9. Puncto 19. n. 6. & seqq. §. 6,
1023
*Est autem quorumdam Doctorum
sententia affirmantium doti præferendum esse debitum, quod contractum est ratione pecuniæ acceptæ ad reparationem domus vel nauis, & alimenta eorum, qui in eiusmodi laborarunt, etiamsi prædicta hypothecata fuerint. Ex quo videtur sequi in casu nostro similiter dicendum, quandoquidem quæ accepta sunt, pro alimentis fuere familiæ, & vxoris ipsius: videndus P. Lessius de Iust. lib. 2. Cap. 15. num. 19. Sed quidem quod ad casum nostrum attinet, doctrina prædicta non vrget, quia vt ex citato Auctore eodem loco constat, illa tantùm locum habet quando dos est posterior; si autem prior, penitus præferenda; licet non desint, qui secus sentiant. Et roborari potest ex receptissima sententia de contractis debitis ob expensas factas in eius, qui mortuus est, infirmitate, sicut & in funere. Quod quasi speciale asseritur, cùm tamen pro alimentis viuorum præstitum non eam dicatur obligationem importare. Et quidem si ille titulus alicuius esset momenti, vix vllum esset debitum, quod priuilegio non gauderet, quia quæ mutuo frequentissimè accipiuntur, pro alenda familia sunt, & eo, qui ipsi præest. Omitto Auctorum congeriem in rebus notis, & pro quibus illi ob|uij, quod ostentationi potiùs deseruire, quàm vtilitati potest.

Pro vxoribus Proregum difficultates aliquot expeditæ.

1024
*PRima est, an salarium ipsis impendi
solitum inter bona sit superlucrata computandum. Ad quod generaliter loquendo negandum est, quia ita habetur in l. 5. Tit. 9. l. 5. Recopilat. vbi ita dicitur: Mando y ordeno que todos, è qualesquier bienes Castrenses, y Oficios de Rey, y donadios, de los que fueren ganados, y mejorados, y auidos, durante el matrimonio, ô entre el marido y muger por el vno de ellos, que sean è finquen de aquel que los vbo ganado, sin que el otro aya parte dellos, segun lo quieren las dichas leyes del Fuero. Sic Philippus Secundus, pro quo & l. 2. ita dixe
Lex Recopilat.
rat: Y si fuere donadio de Rey, y lo diere à ambos, ayanlo marido y muger; y si lo diere à vno, ayalo solo aquel à quien lo diere. Hæc ibi. Cùm ergo
Lex 2.
Proregale munus Officium Regium sit, & Regium donum; indubitabile apparet non esse inter communia bona computandum.
1025
*Contra quod tamen id videtur stare,
Arguitur ex l. 5.
quod in citata l. 5. post adducta verba sequitur, sic enim ibi: Pero que los frutos y rentas dellos, è de todos otros qualesquier Oficios, aunque sean de los que el Derecho vbo por casi Castrenses, y los otros bienes, que fueren ganados ô mejorados durante el matrimonio, y los frutos y rentas de los tales bienes Castrenses, y oficios, y donadios, que ambos lo ayan de consumo. Iuxta quæ fructus & redditus officij communes futuros decernitur: ergo & salarium, quia nullus alius fructus aut prouentus officij est. Neque enim honores ad eius generis fructus spectant, de quibus ibi agitur, neque redditus dici possunt, vt constat, quando neque in illis esse medietas possit, quia neque admittunt partitionem. Ad quod quidem dicendum de salario manifestè agi, cùm ad vnum èex coniugibus spectare officium asseritur, aliàs nihil speciale ei, cui est à Rege concessum, tribueretur: officium enim secundùm se non est partibile, quia nec vendi potest, vt æstimatio medietatis ad singulos coniuges deriuetur: ad eorum officiorum distinctionem, quæ vendibilia cùm sint, æstimationem diuisibilem patiuntur, vt in Rectoribus ciuitatum accidit, Tabellionibus, & quibusdam alijs, de quibus Matienzus in citatam l. 5. Gloss. 2. & 4. Couarrubias lib. 3. Resolut. Cap. 19. nu. 4. & seqq. & plures alij. Fructus ergo & redditus aliter intelligendi, vt id denotent quod in officijs à Rege datis præter salarium obuenerit, id siquidem à Rege non datur, sicut datur cum officio salarium, quidquid illud sit, iuxta officij qualitatem, habent enim sua emolumenta specialia, in quibus vxores suas habebunt medietates.
1026
*Contingere autem, & non rarò pote
rit, vt vxores pro obtinendo officio multùm de suo impendant, quòd si defuisset, minimè illud fuisset obtentum. Et tunc stipendium commune futurum, ac si emptum illud fuisset: hac enim ratione probat Couarrubias, quod & laudat Matienzus, officia illa vendibilia ad vxores pro medietate pertinere, quia communibus sunt pecunijs comparata. Pro quo & P. Palaus de Iust. Disp. 9. Puncto 15. §. 4. num. 1. Si verò officium sine concursu illo mulieris reipsa obtineretur, non eadem videtur esse ratio: compensandum autem ipsi, quod ab ca præstitum, vti de impensis pro capitali conseruando, vel augendo, de quo cum alijs P. Oñate Tomo 2. Disp. 42. nu. 14. Ex quo etiam sequitur futurum commune officium, quando intuitu confertur vxoris, vt sæpè accidit: sic enim verificatur quod adductum ex l. 2. nu. 1024. Y si fuere donadio de Rey, y lo diere à ambos, ayanlo marido y muger.
1027
*Quod si Prorex constante officio obse
quium aliquod peculiare Regi, & Reipublicæ valde commodum præstiterit, quod Rex peculiari etiam dono munerarit, non est illud vxori commune futurum, quia pro ipso stant leges superiùs inductæ. Quod quidem P. Palaus suprà nu. 9. verum habere ait, etiamsi obsequia communibus fuerint sumptibus impensa; ijs enim non obstantibus Rex potest vni donare, non attenta sumptuum illorum communione. Vnde diuersa iuxta illum est ratio de ijs, quæ vltra debitum stipendium à Rege donantur, ac de illis, quæ pro obtinendo officio: cùm tamen nu. 1. citato generaliter fuerit locutus de bonis castrensibus & quasi castrensibus, sitque eadem ratio de donatis à Rege, vnde lex 5. citata de omnibus pariter, vt vidimus suprà, pronuntiat. Et quidem Rex cùm officium tribuit, nullo modo in consideratione habet, quod eidem numquàm solet ab ambientibus officia proponi, quòd soilicet in eorum prætensione communes sumptus incurrant; quod satis esset impertinens. Id etenim apud eos est, quorum interest, expendendum, licet officium vni detur, vt communiter Proregnatus impenditur: vnde & idem de dono dicendum, quod supra stipendium pro speciali fuerit collatum obsequio. Quòd si doctrina illa contraria locum sit habitura, vxori iusta facienda compensatio, iuxta dicta nu. 1026. cùm similis sit ratio, immò & maior.
1028
*Secunda difficultas est circa donatio
De priuatorum donationibus.
nes, quæ fieri Proregum vxoribus à priuatis solent. Sic enim in partubus, cùm annos implent, aut sanctorum Festa sunt, quorum nominibus compellantur, & sic aliàs, in vsu esse solet, sicut etiam, vt ita loquamur, in Saturnalibus Christianis. Et videtur quidem, regulariter loquendo, esse communes, pro quo est irrefragabilis coniectura: videmus enim marito mortuo huiusmodi cessare ferè penitus obuentiones, & partum posthumum parcè peragi, qui solebat parientem reddere locupletam. Et hæc quidem bona neque Castrensibus, neque quasi Castrensibus similia sunt, vt constat, possunt tamen in lege illa 2. contenta censeri, in qua de Regijs donationibus: licet enim de illis expressa dispositio procedat, volunt tamen docti Scriptores ad priuatorum donationes extendi, vt videri potest apud P. Palaum nu. 5. vnde ei acquiritur, cui donatum est, nisi aliqua caussa intercedat amicitiæ, vel cansanguinitatisconsanguinitatis, ob quam præsumatur contemplatione alterius à donatario præstari donationem. Vt notat Azeuedus dicta l. 2. nu. 25. vt cum eo loquitur Scriptor. Quod quidem in Proregum vxoribus non frequenter eueniet, vt experimentis manifestissimis exploratum. Vnde circa hoc magna est cum | consideratione procedendum: præsertim in virorum donationibus, quæ esse maioris momenti solent: feminæ enim erga feminas liberaliùs afficiuntur, eorumque plus curiositatis, quàm pretij habere solitæ largitiones, & bene mereri student de sibi humana & beneuola Principissa.
1029
*Tertia est circa ea, quæ ipsis dantur ab
officiorum prætentoribus, vt ea impetrent precum interpositione: quòd rarò à Proregibus ignoratur. Vbi quidem si quod datur magni valoris sit, & rationem pretij pro officio habere videatur, admitti nequit iuxta dicta in Thesauro, id siqui
Titulo 3, Cap. 5.
dem inscio Prorege non stabit, vnde ipsi potiùs debet censeri donatum. Vnde si via inueniatur vt valida esse datio possit, licet pessima, inter communia bona computandum quidquid ita fuerit comparatum. Si autem moderata donatio fuerit, ad vxorem spectabit, quia de Prorege minimè cogitatur. Et erit adinstar bonorũbonorum Castrensium, sicut enim viri gladijs, ita & mulieres lacrymis corda virorum expugnant, & quemadmodùm quædāquædam famulis, & Palatinis dantur puellis, vt officia impetrent; quin proptereà Regi dari censeantur; ita & Proregum vxoribus datum, quin datum Proregi censeri queat, debet verosimiliter reputari.
1030
*Sicut autem pro obtinendo officio præ
fatæ fieri donationes possunt, ita & finito, atque illæ præfectò largiores. Et hæ quidem ad communem cumulũcumulum pertinere ex eo colligitur, quòd ad Proregem primariò tendant, cui se gratos curant exhibere; & honesto vtuntur medio, quia id ipsis immediata exhibitione præstare, ducerent indecorum. Et hoc pacto existimant Christiani Principes vitari scrupulum, qui in nundinatione officiorum esse posset, dum nihil in principio recipitur, sed compensatio felici officij termino reseruatur. Quæ quidem si esset omnino gratuita, vel certè gratitudinis obligationem non supergrederetur, esset equidem tolerabilis. Sed væ non danti, (quod aliquoties accidisse vtinam dicere vox publica non valeret) & vbi væ tale, iam de coactione multùm, iam qui dederit, dabit inuitus, vnde ea emergent absurda, quæsunt hac in materia notissima. Deus meliora pijs.
[1031]
*Et est illud suo etiam plenum scrupu
lo, aut manifesto conscientiæ periculo, si Proregum vxores mutuam pecuniam à Mercatoribus exigant, vt cum ea negotientur vel mutuatione simplici, vel cùm premio ob lucrum cessans, sed exiguo, ac minus eo, quod negotiantium ipsorum industriæ responderet. In quo quidem de violentia non videtur posse dubitari; sic enim ij, qui pecuniam tribuunt, ingenuè protestantur ijs, quibuscum confidenter loqui possunt, & res ipsa adeo est perspicua, vt omnem eximat dubitationem. Licet enim blandè, amanter, & vrbanè ista peragi soleant, in ipsis blanditijs, & vrbanis petitionibus vis summa est, cùm sit periculosa negatio quomodocumque petatur. Et aliquando ex ipso vrbano agendi modo sumi maior occasio indignationis solet, ex eo quod sic agenti sublimi status personæ cum alia vulgaris conditionis, quæ, vt exprobrari solet, nec in famulatum mereretur admitti, repulsam patiatur. Et quidem cùm Mercatores in multis soleant à Proregibus dependere, non videtur leuis metus, qui ex negata eorum vxoribus pecuniæ mutuatione concipitur, quando & leuem etiam metum con
De contractu ex metu.
tractu obstare sint qui asserant non contemnendi Scriptores, elicientes inde obligationem restitutionis, vt videri potest apud P. Sancium lib. 4. de Matrimonio disp. 9. nu. 4. ubi quamplures congerit. P. Molinam disp. 267. P. Lessium lib. 2. de Iust. Cap. 17. nu. 44. P. Oñate Tom. 1. disp. 3. nu. 226. qui alios addit. Cardinalem Lugo Tomo 2. de Iust. disp. 22. nu, 138. & alios. Vnde quando est grauis, res est exploratior.
1032
*Sed quia complurium etiam sententia
est contractus metu initos esse validos, licet iniustos ex parte metum incutientis, non solùm iure naturæ, sed etiāetiam positiuo, pro quo plurimos adducit P. Sancius suprà disp. 8. nu. 4. Cardinalis Lugo nu. 115. & 118. apud quem alij: videndum an inde pręfatispræfatis vxoribus aliquod possit esse refugium. Aiunt ergo Auctores dicti contractus huiusmodi etsi validi sint, rescindendos tamen, si is, qui ex metu contraxit, ita velit: Si ergo nolit, nulla in alio remanet obligatio. Cùm igitur Mercatores passi, nihil de rescissione contractus cogitent, poterunt prædictæ Dominæ esse in conscientia securæ beneficio satis probabilis opinionis. Habet antem hoc aliunde grauem difficultatem, quia eodem metu, quo ij, de quibus loquimur, adacti sunt vt pecuniam darent, ad rescissionem contractus non petendam adiguntur. Vnde iam conscientiæ negotium agitur, & restitutionis obligatio, non secus ac rescissione subsecuta. Præterquam quòd sententia de valore contractus procedit supponendo omnia alia ad valorem requisita concurrere; cùm tamen in casu præsenti aliqua desiderari possint, iuxta dicta; aut enim penitus lucrum cessat, aut magna ex parte. Et quid ad hæc? Vnum equidem videtur solummodò dici posse, Mercatores quando sic agunt, ea, quæ amittunt, pro derelictis habere, & spem omnem recuperationis abijcere, non secus ac si pecunias suas in mare, vrgente procella, proijcerent. Et ita accipientium conscientias oneratas ea de caussa non velle, & sic cessare obligationem restitutionis: cùm & ij qui accipiunt, sibi persuadeant dantes ita cum ipsis se gerere vt nullo modo cum continuando conscientiæ grauamine velint tale obsequium exhibere, ex quo nullam sint vnquam vtilitatem habituri, nec deerunt Theologi, qui circa hæc & alia iucundas offerent laxitates. Pro quibus hæc satis, & vtinam satis.

Vxori vt competat bonorum paraphernalium vsus. Casus peculiaris.

1033
*MVlieri cuidam reliquit maritus cer
ta bona immobilia sine filijs decedens, vt eorum fructus dum viueret cum illorum administratione perciperet, & post mortem Capellaniam institueret vtriusque ammabus profuturam. Et illa quidem post mariti mortem secundas transiuit ad nuptias, neque intra dotem possessiones dictas inclusit, sed eas per se administrauit, Scripturis, & alijs ad eam spectantibus minimè marito consignatis. Et quæsitum an id stare salua posset conscientia; responsumque in primis bona illa esse paraphernalia, quia extra dotem, | cùm neque tacitè fuerint marito tradita, iuxta l. 17. tt. 11. part. 4. Deinde administrationem illorum ad maritum pertinere, vt expressè tenent Antonius Gomez in l. 55. Tauri nu. 1. Azeuedus l. 2. tt. 3. lib. 5. Recopilat. nu. 82. ampliat. 10. & l. 8. tt. 9. eod. lib. nu. 22. in eo fundati quòd lex habet altera Tauri 55. quæ est 2. tt. 3. lib. 9. Recopilat. vbi decernitur quòd vxor nequeat sine mariti licentia contractum aut quasi contractum celebrare. Quod locum habet etiamsi illa scripturas, & instrumenta alia marito non tradat, vt affirmat Azeuedus l. 3. cit. & nu. 22. allegato. Deinde fructus dictorum bonorum esse communes, vt ait Idem dicta l. n. 1. & 3. adducta n. 22. dicens dari ad sustentanda onera matrimonij. Rodericus Suarez lib. 3. de las ganancias in fine. Antonius Gomez leg. 53. Tauri n. 72. qui duo Auctores affirmant rem esse planam, & extra controuersiam fundati in l. 3. tt. 9. l. 1. Recopilat. quæ ait de todos è qualesquiera bienes los ayan marido y muger de consuno.
1034
*Nec obstat priorem maritum disposuisse
vt mulier per omnem vitam fructibus dictorum bonorum ea administrans frueretur: quia licet verum sit quòd si ille diceret vt mulier secundò nubens frueretur fructibus, & non maritus, id ita esset; quod probatur ex relictis filio familias sub ea conditione vt illis fruatur solus, quo euentu nihil ex illis habebit pater vt tradit Nauarrus in Manuali cap. 17. n. 143. Antonius Gomez l. 48. Tauri n. 11. & P. Molina Tomo 1. de Iust. Tract. 2. Disp. 8. & est textus in Authent. Excipitur. C. de bonis, quæ
liberis. Ergo à fortiori idẽidem erit in bonis paraphernalibus: siquidem expressiores textus exrantextant vt pater familias bonis fruatur filio relictis, vtpotè aduentitijs, quàm vt maritus bonis paraphernalibus potiatur. Sed hoc non obstante in casu nostro maritus bonis paraphernalibus frui debet, & illa administrare, quia prior maritus secundum non exclusit, & Authentica citata loquitur incasu, quo is, qui bona donat aut relinquit filio, patrem ab vsu fructu talium bonorum expressè voluit exclusum; & per consequens verba prioris mariti iuxta Iuris dispositionem sunt accipienda. Sic P. Stephanus die 16. Maij 1596.
1035
*Circa cuius resolutionem erunt qui hæ
Resolutio temperatur.
reant, & meritò, quia licet reuera ita sit, vt paraphernalium administratio ad maritum spectet, & consequenter eorũeorum fructus pro medietate, in quo leges Iuris communis pro Hispania abrogatæ: in illa tamen generalis dispositio non currit, vt omnis mulieri circa illam potestas detrahatur. Pro quo ita scribit Gregorius Lopez l. 17. tt. 11. part.
Gregorius Lopez.
4. verb. Todos los bienes: Intellige istam legem in bonis quorum administrationem vxor tacitè vel expreßè conceßit marito: nam si nullam administrationem vir habuit, sed vxor ea administrauit, tunc bona mariti non sunt tacitè hypothecata &c. Vbi manifestè supponitur bonorum talium posse vxorem administrationem retinere, & consequenter ad maritum non pertinere fructuum medietatem. Pro quo & l. 6. tt. 11. part. 6. Glossa magna. Et Iurisperiti alij apud P. Oñate citata Disp. 38. n. 187.
P. Oñate.
quos & ille speciali sequitur n. 194. quatenus supponunt illi pro fructuum communicatione ab vxore esse viro administrationem cōcessamconcessam. Hoc enim indicat modus loquendi ipsius, dum sic ait: Sed meliùs respondetur hæc omnia intelligi de bonis paraphernalibus (aut paraphernis) iam traditis in custodiam & administrationem mariti, vt sæpiùs obseruauit Gregorius Lopez, & alij locis citatis. Sic ille. Sunt autem illi Alij, qui cit. n. 187. adducti ab ipso. Et pauci alij, de quibus n. 109. & 191. ex quibus P. Rebellus id non habet Parte 2. lib. 6. q. 3. Sect. 3. n. 7. & 9. vbi citatus P. Molina Tomo 2. Disp. 430. vers. Quando eiusmodi de quo etiam ille n. 180. solùm ait quod in Castella ad administrationem bona prædicta traduntur. Couarrubias
Couarrub.
cap. 7. Practicarum qq. Tomo 2. §. 1. n. 2. ita scribit: Ex eo etiam quòd diuitiæ vxoris non possunt non cedere in magnam vtilitatem mariti, siquidem maritus fructus rerum, quas parapherna appellamus, vxori aut eius heredibus, non tenetur restituere, qui cùm essent industriales, percepti fuerunt & consumpti à marito ex voluntate vxoris l. final. C. de pact. conu. Immò nec naturales fructus restituere tenetur, quos ex eadẽeadem voluntate vxoris percepit, vbi ex eis non est factus locupletior &c. Vbi cùm ad voluntatem vxoris pręfatapræfata referantur, ita sibividetur magnus hic Scriptor voluisse. Id quod ex l. finali. quam adducit, conuincitur, in illa enim ita statuitur, & vxoris dispositio attenditur: quod & in Hispania seruandum ille significat, quia sine exceptione locutus. Iuxta hæc ergo resolutio præfati Auctoris videtur temperanda, & dicendum mulierem illam, de qua est quæstio, bona illa sibi reseruare potuisse, & administrare salua cōscientiaconscientia: quod est equidem valde probabile, ne plus aliquid dicamus.
1036
*Pro quo & est adminiculum aliud ex dispositione mariti: licet enim dicatur non fuisse
successorem maritum exclusum expressè, satis tamen est illius indicata voluntas, dum administrationem voluit per omne vitæ tempus ad vxorem pertinere: id enim impleri nequit, si administratio alteri necessariò deferatur. Et videbat quidem ille vxorem id fortè facturam, quod re ipse fecit, ad secundas nuptias transeundo: & nihilominùs administrationem voluit apud ipsam extare: non ergo compellenda est vt eam alteri tradat in quo & periculum esse poterat dilapidationis, vt frequenter accidet, vnde & fieret vt quod ad Capellaniam spectat, effectũeffectum non haberet. PręterquamPræterquam quòd huiusmodi interpretatio voluntatis mariti est vxori fauorabilis, sicut & marito, vnde pręferripræferri debet: neque ex eo argui quòd verba iuxta Iuris dispositionem sunt accipienda; nam reuera nulla extat Iuris dispositio, ex qua habeatur id, quod intenditur: licet enim demus ex illo haberi administrationem paraphernorum apud maritum futuram, id tunc euenit, quando sic est eorum voluntas, ad quos illa spectant: aliàs etiamsi maritus expressè vetuisset successori marito administrationem, id locum non haberet. Res ergo hęchæc à voluntate eorum pendet, quorũquorum sunt bona, & quemadmodùm expressa præualet, ita & illi æquiualẽsæquiualens, qualis illa est, quam vidimus, dum administratio per totam est vitāvitam vxori demandata. Pro quo Doctores apud D. Barbosam Tract. de Axiomat. Iuris. axiom. 89 dicentes nihil referre in expressis, quòd aliquid expressis verbis, an æquipollentibus exprimatur, dummodò id verba significent. Sit ergo resolutioni docti Patris sua probabilitas, contraria tamen mulieri fauens sua etiam, & magna quidem non debet vlla ratione fraudari.

De vxore infideli post conuersionem mariti conuersa ad fidem, & nolente Sacramentaliter copulari.

1037
*COnuersus quidem ad fidem maritus
Casus & quæstiones.
fuerat, & baptizatus: & quia sine iniuria Creatoris, iuxta Sacros Canones, cohabitare cum vxore poterat nondum conuersa, in suo est coniugio toleratus. Et vxor quidem conuersa est tandem, & circa coniugium reclamauit dicens nolle se in eo permanere Sacramentali celebratione. Circa quod quæsita sunt tria. Primum an statim ac vxor baptizata est coniugium fuerit sacramentum? Secundum, an si nolit in contractu naturali perseuerare, possit ad id compelli? Tertium, an si perseuerare in contractu naturali velit, sed non Sacramentaliter, possit compelli vt Sacramentaliter copuletur? & responsum.
Ad Primum non esse opus nouo consensu. Sic
Veracruz 2. p. art. 36. & Palacius Disput. vnica Col. 15. Quod tamen post Concilium Tridentinum aliter ac ante illud intelligendum est: siquidem ante Concilium accepto Baptismo statim Sacramentaliter coniugati euadebant, dummodo in priori persisterent voluntate. Postea vero certius videtur ea opus esse solemnitate, quæ ab ipso est ad illius valorem instituta, vt tenent P. Valentia q. 59. S. 3. nu. 8. & P. Martinez q. 42. Dub. 4. in fine. Et ratio ex ipsa Concilij dispositione petenda est, quæ si deficiat, stare Sacramentum nequit, licet coniugium maneat in statu contractus naturalis. Deinde qui baptizantur, vt matrimonium rationem habeat Sacramenti, debent illud ratificare: ergo quemadmodùm si non contraxissent anteà, inhabiles erant ad contrahendum sine disposita à Concilio solemnitate; ita & ad ratificationem, & ita pro illa eadem est adhibenda solemnitas. Et ex opposito grauia inconuenientia pullularent, quæ Concilium tantoperè voluit euitare: possent enim esse matrimonia clandestina, & ita etiam occulta separatio, & ad alias nuptias sacrilegus transitus in facie Ecclesiæ celebratas. Modus ergo circa hoc seruandus ille erit, vt baptizati coràm Parocho & testibus signum aliquod exterius præbeant, quo significant in antiquo velle se coniugio persistere: neque opus est illis vti verbis, quæ adhiberi in celebratione matrimonij solent, neque vt Parochus quidquam proferat, licet conuenientius sit futurum verba consueta ab omnibus adhiberi.
1038
*Ad Secundum compelli posse, iuxta de
cisionem Innocentij Tertij in Cap. Gaudemus de diuortijs, vbi ait quòd si conuersum ad fidem & illa conuersa sequatur, antequàm propter caussas prædictas legitimam ducat vxorem, eam recipere compelletur. Eadem est autem vtriusque coniugis ratio.
Ad Tertium tamquàm certius adstructum te
neri ad Sacramentalem celebrationem, quamuis Nauarrus lib. 1. Consilior. consil. 4. de pactis secus arbitretur, illius tamen non conuincunt rationes: cùm enim iam filij Ecclesiæ sint, eius tenentur leges obseruare, & ita in matrimonio viuere iuxta formam ob ipsa præscriptam. Et licet verum sit quòd si coniugium in infidelitate contractum dissoluendum esset, in eo non deberent Ecclesiæ leges obseruare: & proptereà si cum impedimento ab Ecclesia statuto contraxissent, quod tamen non esset tale apud ipsos, non tenentur ad diuortium, vt statuitur in cit. Cap. Gaudemus. Quando tamen id, quod fuerat in infidelitare factum, non dissoluitur, ad leges tenentur Ecclesiæ, quæ ad eius perfectionem spectant, custodiendas. Sic apud laudatum Auctorem.
1039
*Qui circa Primum est quidem proba
bilem sententiam amplexus; cùm tamen contrariam graues sequantur Theologi, & habeat illa pro se grauia etiam, & satis vrgentia fundamenta. Sic enim tenent Petrus de Ledesma de Matrimonio Quæst. 59. art. 2. ad 3. vt eum citat P. Coninck de Sacramentis Disput. 24. num. 16. cùm tamen eo loco, scilicet Dub. 3. Tantùm proponat duas contrarias sententias, quas affirmat satis esse probabiles, earum fundamenta proponens & pariter dissoluens. Et quidem pro asserente matrimonium infidelium numquàm esse posse verum Sacramentum, stare ait multos Expositores & discipulos Diui Thomæ, quod etiam de opposita contestatur, quam & tenent Syluester Verb. Matrimonium 8. quæs. 10. dicto 2. Card. Bellarminus lib. 1. de Matrim. Cap. 5. in fine. P. Henriquez lib. 11. Cap. 8. n. 1. P. Rebellus 2. p. lib. 2. q. 6. Conclus. 1. apud quos alij. P. Sancius lib. 2. de Matrim. Disput. 9. nu. 5. vbi pro eadem adducit Paludanum, Dezam, & plures alios, qui affirmant sola Baptismi vtriusque coniugis receptione reddi Sacramentum. Cùm tamen citati alij nouum consensum exigant. Sed quòd coniugium tale numquàm ad rationem Sacramenti assurgat tenent Durandus in 4. dist. 26. q. 3. n. 14. P. Vasquez Tomo 2. in 3. p. Disput. 138. Cap. 5. & Tomo 4. in 3. p. Disput. 2. de Matrim. Cap. 10. P. Coninck suprà. Basilius Poncius lib. 1. de Impedim. Matrim. Cap. 9. n. 8. P. Mæratius Disput. 2. de Matrim. Sect. 9. & 10. P. Martinon Tomo 5. Dis. 69. nu. 66. Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 253. vbi iuxta aliquos requirentes nouum consensum, aut signa externa præcedentium, tamquàm probabile proponit non esse necessariam Parochi & testium assistentiam.
1040
*Et fundamenta quidem pro eleuatione
Et infirma fundamenta.
ad rationem Sacramenti firmandam ab Auctoribus adducta, videntur profectò debilia, & auctoritati plus esse, quàm ipsis deferendum. Supposita autem noui consensus necessitate, & per exteriora signa eius, aut præcedentis declarationem, minimè apparet verosimile non esse solemnitatem à Concilio Tridentino statutam necessariam, vt ratio adducta circa Tertium videtur conuincere. Iam enim isti vt Ecclesiæ filij contrahunt, & iuxta ipsius leges debet matrimonij contractus celebrari. Fundamentum autem negantis sententiæ valde robustum est ex eo quòd matrimonium inter infideles validè contractum non potest iterari, quia nequit fieri noua traditio, nisi apparenter & friuolè, cùm iam sit penitus facta, neque verè dici possit nouum contrahi matrimonium: Ratio autem Sacramenti contractui est tali annexa ritè & propriè celebrato: aliàs quoties liberet coniugibus possent renoua|to consensu nouum inire coniugium, si Parochus præsertim & testes adessent, vt frequenter potest euenire; dicere enim possent velle se de nouo mutuam facere corporum traditionem ad maiorem coniugij firmitatem. Neque timeri potest inconueniens aliquod ex ijs, quæ ex clandestino contractu voluit cauere Concilium: nam matrimonium istorum censetur publicum, & quando baptizantur id adnotandum à Parocho, & in libro scribendum, vt non possint posteà reclamare.
1041
*Si dicatur ratione noui consensus aut
ratificationis haberi vt traditio firmior sit, habeatque specialem effectum indissolubilitatis, quod infidelium matrimonium non habet. Contra id est nouum talem effectum non prouenire posse huiusmodi, quæ asseritur, traditione, apparente tantùm & ficta, quia Sacramentalis effectus est, vnde soli veræ & propriæ annexus traditioni. Et quidem si ratione firmitatis Sacramentum esset admittendum, in matrimonij consummatione tale aliquid esset admittendum. Qui enim contrahunt, ita suorum corporum faciunt traditionem, vt liberum sit illis intra bimestre ob Religionis ingressum resilire. Quando ergo matrimonij consummatio accedit, per quam indissolubile de potentia Ordinaria Ecclesiæ redditur, nouum erit matrimonium, & consequenter Sacramentum. Tunc enim perinde est ac si coniugum vterque dicat: Trado tibi corpus meum vinculo indissolubili. Quod & conceptis verbis dicere possunt, & tamen futurum tunc nouum Sacramentum nullus somniauit. Et quidem si ante Concilium Tridentinum tale quid accideret, defectus solemnitatis nihil obesset: Atqui post illud nihil quoad substantiam traditionis est innouatum, neque innouari potest, quia de iure naturæ est contractus matrimonialis mutuam corporum importans traditionem.
1041
*Iam quod ad Secundum attinet de com
Circa compulsionem coniugis.
pellendo coniuge vt in coniugio validè contracto perseueret. Dubitari nequit iuxta allegatam Decretalem. Præterquam quòd non videtur quomodo esse possit ad Baptismum disposita, quæ in praua tali dispositione persistit. Nec solùm ad id compelli vxor potest, sed etiam vir vt repudiatam accipiat vxorem, iuxta prædicti Capitis decisionem. Potest autem dubitari an à potestate
laica fieri talis compulsio queat? & videtur posse, quia non agitur de contractu Sacramentali, sed merè naturali. Quamuis & quòd ab Ecclesiastico fieri iudice possit, probari queat ex eo quod Innocentius Tertius in citato Capite affirmat, scilicet etiam in coniugio infidelium rationem esse Sacramenti, quod de lata quadam significatione intelligendum est. Et quod D. Thomas ait in
D. Thom.
4. dist. 35. q. vnica arti. 2. ad 3. & est q. 35. citata in Additionibus ad 3. p. vbi ita loquitur: & tamen etiam matrimonium tale est aliquomodo Sacramentum habitualiter, quamuis non actualiter, eo quòd actu non contrahunt in fide Ecclesiæ. Sic Doctor sanctus, ex quo aliqui sententiam Auctoris, aut verò etiam illam, quæ nouum consensum non requirit, sed solùm Baptismum, colligi non improbabiliter arbitrantur. Et quidem cùm probabilis illa sit, iuxta ipsam operari Ecclesia potest in Ordine ad dictam compulsionem, vnde & dici poterit esse casum mixti fori.
1042
*Circa Tertium. Sententiam Nauarri
secuti sunt Cardinalis Bellarminus supra, & Cap. 15. & P. Rebellus supra q. 7. num. 2. quos adducit Diana dicentes non esse obligationem sub mortali, supponendo sententiam illam, pro qua ipsi. Sed cùm opposita adeò probabilis sit, omnis illius beneficio scrupulus ablegatur. Pro qua & videndus P. Præpositus in 3. p. Quæst. 2. de Matrimonio Dub. 5. qui omnium optimè, quos viderim illam probat. Guilielmus Herincx Tomo 4. Disp. 2. de Matrimonio num. 19. P. Bonæ-Spei Tomo 6. Disput. 4. de Matrimonio n. 26. & seqq. P. Gaspar Hurtadus Disput. 3. de eodem Difficult. 16. P. Palaus Disput. 2. Puncto 2. nu. 14. Leander Tomo 2. Tract. 9. Disput. 4. Quæst. 6.
1043
*Circa id autem quod de obligatione
non dimirtendidimittendi vxorem in sua infidelitate manentem, si cohabitare velit sine iniuria Creatoris, videnda quæ diximus Tomo 2. Thesauri Tit. 12. Cap. 14. & in Additionibus num. 52. & seqq. Circa quod tamen ita scribit Antonius Fernandez de Moure in Examine Theologiæ moralis Parte 3. Cap. 18. §. 2. num. 4. Dico secundum: Coniux ad fidem conuersus liberè potest discedere à coniuge non conuerso, quamuis velit cum eo habitare sine iniuria Creatoris: Ita citati proximè Auctores, (scilicet DD. Thomas, Bonauentura, & Anto
Antonius Moura.
ninus, Syluester, Armilla, & Couarrubias) & Magister in 4. dist. 39. Couarrubias de Matrimonio 3. p. cap. 6. §. 11. num. 2. Locus verò D. Pauli citatus in Epist. 1. Cor. 7. continet consilium non præceptum. Ita D. Hieronymus ibidem. Et D. Augustinus citatus in Cap. Sic enim 28. q. 1. Richardus q. 1. citata (videlicet nu. 4. dist. 39. arti. 2.) Couarrubias n. 1. ad finem cum Magistro in 4. dist. 37. lit. B. Hunc autem discessum intelligunt Doctores separationem quoad torum solummodò & cohabitationem, non quoad vinculum, vt notat Nauarrus cap. 23. nu. 49. Sic ille, qui consilium in D. Pauli verbis
tantùm agnoscens, debuit citato Capiti Gaudemus respondere. Neque D. Augustini obstare debet auctoritas, circa quam dictum in Additionibus nu. 64. quo etiam modo D. Hieronymi au
D. Hieron.
ctoritati respondendum, cuius illa sunt verba: Consilium do, quod mihi vtile esse videtur. Illis non standum quando Ecclesia aliud deprehenditur docuisse. Id autem quod de discessu per separationem quoad torum tantùm dicitur, manente vinculo, & intelligere Doctores asseritur, non est ad Doctores omnes referendum, cùm sint quamplures, qui affirment eo ipso quòd coniux conuerti nolit, posse consortem ad nuptias alias transire, pro quo P. Sancius lib. 7. de Matrimon. Disp. 74. nu. 9. vbi quamplures congerit. P. Coninck disp. 26. dub. 5. Quod & placet Dianæ Parte 3. Tract. 4. Resol. 252. Deinde id non debet intelligi stantibus pro opposito Pontificijs priuilegijs, de quibus à Nobis dictum citatis locis.
1044
*Quia verò de responsione ad Cap.
Gaudemus non egisse Ferdinandium Moure diximus, illa, quæ in ipso desideratur, in P. Ægidio occurrit suprà nu. 61. vbi sic ait: Nec obstat Cap. Gaudemus citatum: quia Pontifex ibi pro eodem sumit coniugem velle loco habitare manendo in sua infidelitate, & id velle cum contumelia Creatoris: | quia velle in infidelitate permanere Dei contumelia est: præsertim quòd talis vel exemplo filios ad infidelitatem facilè pertrahet: vel saltem erit indignum infidelem & hostem Dei fidelibus liberis dominari. Vnde hos duos casus, scilicet infidelem velle conuertere, & nolle cohabitare fideli sine iniuria Creatoris, aut ab ea discedere ponit tamquàm duo membra adæquatè genus diuidentia. Sic ille, cuius vltima verba difficilia apparent, & vt dicamus in verb. Fideli esse errorem, cùm dici debeat Infideli: non videtur quod illud genus sit quod adæquatè duo illi casus tamquàm membra diuidant: cùm aliàs dicatur vnum & idem esse velle cohabitare infideli, & velle habitare istum cum iniuria Creatoris: quod quidem non sine violentia citati Canonis dici videtur, vbi manifestè supponitur pos
Eius explicatio confutata.
se cohabitare fidelem cum infideli sine iniuria Creatoris, ita vt eum non pertrahat ad peccatum vt habetur expressè in Cap. Quantò eod. tt. explicante quid sit cohabitare cum iniuria Creatoris. Itaque ratio quæ adducitur de præfata iniuria, non solùm probat, si quidquam probat, fidelem coniugem posse discedere, sed & debere; quia dubitari nequit graue esse pcccatum cùm iniuria Creatoris conuiuere, periculo propriæ subuersionis, & etiam filiorum, vt nuper dicebatur. Atqui casus sunt, in quibus supponitur in dictis Capitibus posse cohabitationem stare, ergo & præcepra debet intelligi, cùm id verba præseferant. Maior est comperta, & Minor ostenditur; nam Pontifex id quod statuit, ad D. Pauli doctrinam attexit, cui prorsus innititur dicentis citato Capite: Si quis frater vxorem habeat infi
1. Cor. 7.
delem, & hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Vel ergo hoc præceptum est: & sic casus est possibilis & honestus. Vel consilium: & consequenter idem dicendum, quia consilium de re illicita esse nequit: ergo supponitur & possibilitas & honestas. Præterquam quòd si idem est non conuerti, & velle cum iniuria Creatoris habitare, duo supponuntur contraria, scilicet posse stare habitationem sine iniuria Creatoris, & esse infidelem, quia iniuria in ipsa est infidelitate constituta vt dicitur.
1045
*Prætereà iniuriam Creatoris aliud esse
ab infidelitate ex eo conuincitur, quòd matrimonia eorum, qui conuertuntur, non esse dissoluenda decernitur, etiamsi coniuges non conuertantur, ea addita ratione: Cùm per Sacramentum Baptismi non soluantur matrimonia, sed crimina dimittantur. Vt in cit. Cap. Gaudemus. Quæ ratio
Cap. Gaudemus.
nullius esset ponderis, quandoquidem eo ipso quòd infidelis baptizetur, possit ad alias transire nuptias, qui coniugem idem facere renuentem experitur: potest ergo stare matrimonium, etiamsi renuat, dummodò infidelitati non superueniat specialis alia iniuria Creatoris. Item in Cap. Quanto citato idem Pontifex id magis ex
Cap. Quantò.
pressit dicens: Numquàm ea viuente poterit aliam etiam ad fidem Christi conuersus habere, nisi post conuersionem ipsius illa renuat cohabitare cum ipso; aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia Creatoris, vel vt eum pertrahat ad mortale peccatum. Sic ibi, vbi manifestissimè supponitur posse cohabitationem stare absque contumelia Creatoris, & pertractione ad peccatum mortale: aliàs vt quid illud appositum, cùm stare non posset, & negatione cohabitationis totum erat negotium absolutum. Vbi & illud est etiam apertè concludens, quod ab Apostolo additum v. 14. Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fi
1. Cor. 7. v. 14.
delem: & sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem. Quod D. Hieronymus & alij, ad conuersionem referunt, & qualitercumque explicetur, id equidem stare non posset, si cohabitatio fidelis cum infideli numquàm esset locum habitura. Et de felicibus cohabitationis effectibus argumenta non pauca in Ecclesiasticis historijs oc
currunt, Sanctorum scilicet Chrysanti & Dariæ, Monicæ, Eustachij. Et aliorum, de quibus P. Cornelius, qui prædictorum non meminit. Pro quibus non plura.

De vxoris licentia necessaria ad instituenda opera pia à marito. Casus peculiaris.

1046
*QVidam vxoratus voluit fundare Ca
Casus propositi quæstiones.
pellaniam ex bonis superlucratis, ac redditus constituere pro pauperum feminarum dotibus, Christo aut hominibus desponsandis. Circa quod rogata nonnulla.
Primò an institutio absolutè liceret sine vxoris consensu.
Secundo, an ita faciens contra iustitiam peccabit, cum obligatione restitutionis, vel saltem contra charitatem.
Tertiò an designandæ personæ participes pij operis debeant esse de cognatione vxoris?
Quartò an possit illud instituere in loco, in quo vxoris cognati nulli? Circa quod responsio data iuxta sequentes Assertiones.
1047
*Ad Primum non posse, nisi ex sua me
dietate; quod si ex ea, quæ ad vxorem spectat, integrandam ipsi soluto matrimonio.
Ad Secundum, si secus fiat peccari grauiter
contra iustitiam. Et pro hac Assertione, sicut & pro præcedenti, indiuisim loquendo stant Corduba in Summa Quæst. 125. Puncto 5. Et Ludouicus Lopez 2. p. Cap. 29. q. 2. quatenus asserunt maritum sine consensu vxoris non posse donare ingentem pecuniępecuniæ quantitatem. Nauarrus Cap. 17. nu. 155. Rodericus Suarez lib. 3. tt. de ganancias limitat. 8. §. Vlteriùs quæro. Nauarra lib. 3. de restitut. dub. 9. Cap. 14. qui solùm concedunt marito alienationem bonorum communium, quando est per viam sumptuum & expensarum. Et ratio est, quia administratio bonorum communium, quam Ius concedit marito, non est libera & absoluta, sed in ordine ad matrimonium, vt ait Couarrubias lib. 3. variar. Cap. 19. nu. 2. & præfatum opus pium non est pertinens ad matrimonium, sed eius qui disponit circa rem propriam per viam vltimæ voluntatis. Quod confirmatur ex eo quòd vxor adquirit dominium medietatis bonorum superlucratorum, vt ait Rodericus Suarez tt. citato §. Quæritur vlteriùs. vers. In mulierem. Antonius Gomez l. 53. Tauri n. 76. col. 3 & variar. Cap. 19. nu. 2. & licet tale dominium sit reuocabile quando maritus talia bona expendit in ijs, quæ ad matrimonium spectant: quando tamen aliter expenditur, ius apud vxorem manet circa suam medietatem.
1048
*Neque contra hoc facit maritum non
teneri ad ea, quæ sumptibus superfluis expendit, vt ludendo, aut meretricando, vt ait Nauarrus suprà, & Rodericus Suarez §. Quæritur circa hoc: nam hoc computatur inter sumptus & expensas, & cùm habeat administrationem, sic absque iniustitia potest expendere, licet superfluè. Sine iniustitia quidem: nam aliàs grauiùs peccabit, quo superfluitas fuerit maior, vnde in familięfamiliæ sustentatione defectus, & in ijs, quæ ad statum filijs prouidendum spectant. Et in ludo est specialis ratio, siquidem contractus est, in quo sicut perdere, ita & lucrari potuit & iuxta hoc rectè intelligitur quod Nauarrus ait, in quo primo aspectu aliqua videtur esse contradictio. Nam nu,. 155. citato §. Ad alterum asserit maritum non teneri restituere quidquid bene aut male expenderit. Et §. Ad alia ad 4. affirmat teneri ad restitutionem donationum, quas fecerit sine vxoris consensu. Quod etiam tenet Rodericus Suarez §. Vlteriùs quæro iam citato. Nam priori loco loquitur de expensis domesticis, & in alio de puris donationibus.
1049
*Bene verum est donationes, quas fece
rit, futuras validas, & in hoc est discrimen inter ipsum & vxorem: nam donatio istius valida non est, nisi fuerit in parua quantitate, iuxta doctrinam Cordubæ suprà. Sed quas maritus fecerit, si magna in quantitate fuerint, suo faciet dispendio. Et licet maritus sine vxoris licentia possit largiri eleemosynas: sed non adeò ingenti quantitate, qualis est ad opus, de quo agitur, necessaria: præsertim quia est per modum dispositionis vltimæ voluntatis, & non eleemosynæ, quæ fieri in vita solent constante matrimonio.
1050
*Ex quo infertur quòd quandoquidem
Quid circa Tertium & Quartum.
maritus tale pium opus facere nequit, nisi id pro superlucratorum bonorum medietate sibi competente recipiat, tunc posse id ita præstare vt solos suos cognatos designet, & in loco vbi nulli vxoris cognati resideant. Si autem illud cum vxoris consensu perfecerit, ipsa contribuente ex ijs, quæ ad eam spectant; tunc non poterit eiusdem cognatos excludere, nisi cum ipsius expresso consensu; cùm præsumendum sit plus suos illam amare cognatos, quàm mariti. Sic qui & suprà. Et quod ad præcipuam resolutionem attinet, res videtur explorata, inspecta ratione, quæ statim menti considerantis occurrit: medietas enim bonorum in dominio est proprio & legitimo vxoris: ergo de illa ita disponere, vt dominium sine compensatione æquiualenti penitus amittatur, manifesta iniustitia est, cùm irreparabile præiudicium inferatur. Nec satisfaciet qui dicat æquiualentem compensationem ex fructu boni operis, præsertim si circa Missas versatur, haberi: id enim est friuolum, nam contra voluntatem domini non possunt ea de caussa res quælibet vsurpari, vt in confesso est apud omnes, vnde neque restitutio in ijs fieri, quia res sunt alterius ordinis, & extra contrahentium intentionem.
1051
*Nihilominùs in fauorem mariti argui
potest ex l. 5. tt. 9. lib. 5. Recopilat. in qua sic Henricus Quartus: Y otro si que los bienes, que fueren ganados, y mejorados, y multiplicados durante el matrimonio entre el marido y la muger, que no
l. Recopilat.
fueren Castrenses, ni casi Castrenses, que los pueda enagenar el marido durante el matrimsniomatrimonio, si quisiere, sin licencia ni otorgamiento de su muger, y que el contrato valavalga, saluo si fuere probado que se hizo cautelosamente, por defraudar, ô damnificar à la muger. Sic lex. Iam quod institutio illa operis pij venire possit nomine alienationis, probari potest ex eo quòd habeat rationem donationis: donatio autem venit nomine alienationis, quia de
natura alienationis est vt eo nomine significatur est comprehendere omnem contractum, per quem dominium transfertur, vt in l. 1. C. de fundo dotali. Cap. Nulli, de rebus Eccles. non alienandis l. vltim. C. de rebus alienis non alien. vbi prohibita alienatione, censetur prohibita donatio: quinimmò & prohibita venditione, censetur & donatio prohibita, & omnis actus, per quem dominium transfertur. Glossa singularis & non alibi in l. 2. iuncto textu. C. de vsu capion. pro emp. quam ibi notant scribentes, & putat vnicam Baldus in Rubrica. Extra de pact. col. 2. & in Cap. Litteræ de dilation. Iason in l. filius fam. §. Diui nu. 71. & ibi alij. Idem ergo erit in casu contrario: permissa siquidem alienatione, permissa etiam censebitur donatio, quia contrariorum eadem est disciplina, vt Instit. de his, qui sunt sui vel alieni iur. in principio, vt arguit Matienzus in dictam legem Glossa 6. nu. 6. & ita tenet Antonius Gomez in l. 53. Tauri num. 73. pro se adducens Ancharranum: cuius sententiam esse probabilem, licet non ita communem, satis ostendit Matienzus suprà nu. 9. ubi ita scribit: Et si quis velit hanc tenere opinionem, poterit respondere ad ea, quæ
Ioannes Matienzus.
pro priore opinione adducta fuere. Ad primum &c. qui deinceps contrariam amplectitur, quam veriorem reputat & receptiorem: iuxta quam & Auctor præfatæ resolutionis videtur processisse, licet difficultatis propositæ non meminerit, quæ est sanè non modica, vnde in praxi non est quòd debeat contraria penitus improbari.
1052
*Et probatur illa vlteriùs ex eo quòd
Auctor cum citatis pro eo admittit scriptoribus, scilicet non teneri maritum ad restitutionem eorum, quæ in superfluis & inhonestis expendit. Circa quod tamen non erat cur ita sentiret, qui magis consequenter potuit in fauorem vxoris pronuntiare. Vnde Matienzus citata Glossa n. 12. ita scribit, Minùs oberit aliud fundamentum, quòd malè consumpta in ludo, vel aliàs, non tenetur maritus computare in partem dimidiam, quæ sibi com
petit in bonis constante matrimonio acquisitis propter liberam administrationem sibi à lege concessam bona expendendi & alienandi: quoniam vera non est hæc opinio, si soluto matrimonio ab vxore probetur aliqua notabilis consumptio bonorum, argumento eius, quod de Societate ibi diximus. Vel si concedamus eam opinionem veram esse, eam in ludo quæsitis tantùm admitterem, eo quòd lucrum vel damnum posset esse reciprocum. Sic ille doctissimus Senator, & magnum Peruuij decus.
1053
*Iam quod ad donationes attinet, ma
gis consequenter dici posset eas non esse validas; cùm autem validæ asserantur, difficilè potest defendi non esse validam pij operis dispositionem. Quod enim de maiori quantitate dicitur, non satisfacit, quia donatio etiam magnæ quantitatis valida debet admitti, iuxta eadem principia, si magna est quantitas superlucratorum, ex eo sci|licet quòd maritus absolutam habeat administrationem, vnde & valida est alienatio magnæ quantitatis. Quòd verò additur de dispositione vltimæ voluntatis, cuius speciem opus pium videtur habere, nullius momenti est; quia etiam dum quis viuit, potest Capellaniam, & dotationem pro pauperibus feminis, summa cum laude fundare, quod & scimus aliquos effecisse, volentes in vita frui suæ fructibus pietatis: ne id post mortem eueniat, quod D. Valerianus Homilia 20. nimis verus proclamator exequitur, dum sic ait:
Nec dum funus effertur, & iam testamenti fides iuris interpretatione vacuatur. Alter de subscriptione patris dubitat, alter de fratris persona desperat. Hic adstruit scripturam non stare testibus: ille adsignat testamentum non conuenire temporibus. Ita vacillat
S. Valerian.
prædium in colißione caussarum, & quod acquisiuit auaritia parentum, perdit cupiditas filiorum. Audite scripturam dicentem: Ne concupiscas rem proximi tui: Enumerari non potest quantis modis cupidi
Exod. 20. v. 17.
tas sæuiat. Ecce vbi testamentum profertur, statim de falsitate cogitatur. Quæritur quis mutum audierit loquentem, quis mortuum heredes audierit Ordinantem. Nec difficile est, quod peius est, cuiquam inuenire personas, aut scelere coniunctas, aut pretio comparatas. Imitatur hic infelix subscriptionem manus alienæ. Ita scripturam, quam testator non instituit, cupiditas calamo repetente componit. Ra
1. Tim. 6. v. 10.
dix omnium malorum est cupiditas. Sic ille. Et optandum sanè dicere ne idem cum Doctore sancto possimus, pro quo elegantem Apologiam, & solita eruditione plenissimāplenissimam scripsit noster Theophilus, quod & nescio quis aliàs:
Heu quàm conueniunt sæcula nostra tuis.
Noui aliquos hac consideratione suorum executores testamentorum, cùm & audierim quemdam barbara paræmia clamantem: A quien en uidavida da lo que tiene, denle con vn canto en la frente. Latinè. Ei, qui in vita dat, quod poßidet, lapis im
Eccli. 31. v. 9.
pingatur in fronte. Cùm tamen laudandus veniat, qui fecit mirabilia in vita sua. Eccli. 31. v. 9. In vita inquam sua, accepturus coronam de lapide pretioso. Psal. 20. v. 4. ex vno inquam lapide, sic
Psal 20. v. 4.
enim & interpretari iuuat, omnium pretiosissimo, & à magnitudine commendato, vt vnus pro corona sufficiat, quod visum huc vsque numquàm in mundo. Sed est illud mirabile, vt pulchrè respondeat mirabilia facienti, & irridenti peræmiastes illos, qui de lapide in fronte ineptè, nec Christianè philosophantur.
1054
*Vt autem ad quæstionem propositam
calamum reuocemus, dictum in superioribus dominium bonorum superlucratorum apud vxorem extare; quod tamen non est ita accipiendum, vt certum censeri debeat, est enim circa illud grauis controuersia, de qua post alios P. Palaus de Iustitia Disput. 9. Puncto 16. vbi id quidem tenet cum bonis, quos citat, patronis, sicut & pro opposito placito. Ex eo autem quòd sit illud probabile, vt idem fatetur, & plures, grauesque Doctores pro eo stent, vt etiam ille, sententia adducta de licita & legitima donatione, ac pij operis fundatione, verosimilior euadit; iam enim contra iustitiam apertè non agitur subtractione dominij. Neque ij, etiam, qui dominium agnoscunt, illud absolutè tale esse pronuntiant, neque enim actuale esse dicunt, sed in habitu, cùm non possit de lucratis disponere, & ita tantùm est quasi sub nebula: nam dissoluto matrimonio exit in actum, & in veram & actualem dominij, & possessionis communionem, vt apud citatum Patrem. num. 5. quæ quidem satis declarant illius imperfectionem; si enim dissoluto matrimonio in veram dominij possessionem vxor transit; ergo vera priùs non fuerat.
1055
*Cur autem marito adeò absoluta sit
per leges tradita dispositio; ideò est quia constante matrimonio quæsita huiusmodi bona sunt, & ita mariti industriæ videntur respondere: vxores enim regulariter, aut frequenter de diminuendo potius bonorum cumulo, quàm de illo sunt augendo solicitæ, in sumptus profusæ. Hinc factum vt de iure communi fructus dotis ad maritum pertinerent: pro quo esse videtur
specialis decisio in l. Fructus. ff. Soluto matrimonio. §. 9. vbi sic dicitur: Quare enim si maritus prope partum oues doti acceperit, item proximas tonsuræ: post partum, & tonsas oues protinus diuortio facto, nihil reddat. Hæc ibi, ex quibus constat fructus dotis penitus ad maritum pertinuisse. Et ratio statim additur verbis illis: Nam & hi fructus toto tempore, quo curantur, non quo percipiuntur, rationem accipere debemus. Ita lex: Sed quidem illius quoad redditionem contrarius sensus est: nam id, quod videtur statui, tamquàm absurdum inducitur; cùm constet eamdem rationem dotis illius haberi velle, quæ de dotali fundo, de quo in §. §. præcedentibus. Vnde citatus §. sic incipit: Non solùm autem de fundo &c. Fateor textum clariùs potuisse disponi. Licet autem quod ad integros habendos fructus spectat admittendum non sit, in casu, de quo ibi, deberi tamen si per annum durauit matrimonium, habetur in l. De diuisione, pro quo ibi Glossa Viuiani. Ratio
Glossa Viuianæ.
autem illa pro habenda portione, accuratio inquam, id, quod diximus, non obscurè confirmat. Ea enim, quæ Cæsarei iuris auctores permouit, vt fructuum partem illo in casu, & integros aliàs, marito assignarent, mouit etiam Reges nostros vt marito absolutam pro alienandis illis tribuerent potestatem. Qui & l. 1. Tit. 9. l. 5. Recopilat. Id quod erat iuxta commune ius in vsu, recognoscentes, communionem futuram statuerunt, sit enim ibi: Como quier que el Derecho
l. Castellæ.
diga que todas luslas cosas que han marido y muger, qneque todostodas se presumen ser del marido &c. Pro quo l. Quintus. ff. de donat. inter vir. & vxor. l. Etiam. C. eodem tt. l. 2. tt. 14. part. 3. Iuuat autem citatum Viuianum auscultasse, sic enim ille: Ad euidentiam huius legis ita præmitto. Certum est quòd pro oneribus matrimonij maritus lucrifacit dotis fructus. Vt Cod. de iure dotis. l. pro oneribus. Vnde si esset cœptum matrimonium in Kalendis Ianuarij, & tradita marito dotis pesseßioposseßio, & per totum annum durasset matrimonium: totius illius anni maritus fructus dotis lucrifaceret: Si autem durasset tantùm per partem anni, pro illa parte lucrifaceret fructus: & in isto vltimo loquitur hæc lex. Sic ille. Vt stet id quod dictum est de integra fructuum perceptione: circa quod tamen aliter est legibus Hispaniæ dispositum: quidquid enim de fructibus, aut pecunia ex ipsis redacta, soluto fuerit matrimonio repertum, commune erit, & per medietates diuidendum. Circa quod in casuum contingen|tia lites non deerunt: & quod ad conscientiam attinet, minimè coniuges suo arbitrio iudicabunt, poterunt enim grauiter errare, præsertim mulieres, vnde doctos Confessarios, vel doctos certè, si Confessarij non habeantur tales, consulendos admonemus, vbi non admonitionem tantùm, sed seueriorem legem conscientia ipsa dictabit.

Vxor soluto matrimonio an retinere possit vestes à marito donatas.

1056
*CIrca hoc extat l. 4. Tit. 2. lib. 5. Reco
pilat. in qua disponitur vt vxor soluto post consummationem matrimonio sibi habeat quidquid ab ipso fuerat donatum, si arrhæ non interfuerunt: stantibus enim illis electio datur vt vel arrhas retineat, vel donata intra viginti dierum spatium. Circa quod dubitatum Primò an lex prædicta locum habeat in donatis ante receptas Ecclesiæ benedictiones. Et fundamentum dubij est ex eo quòd lex dicat Qualquier Esposa: quęquæ enim iam à marito cognita est, nomen sponsæ amisit, iam compellanda vxor. Propter quam rationem id negat Azeuedus ibi. nu. 27. & Ioannes Gutierrez lib. 4. practica qq. q. 19. nu. 1. licet eum pro parte affirmante citat Azeuedus in Allegat. 11. nu. 7. & reuera ita est; vt statim videbimus. Affirmant autem Antonius Gomez ibi n. 5. & ante illum Palacius Rubius ab Azeuedo adductus. Ioannes Gutierrez in citata Allegat. & videtur placuisse P. AnilæAuilæ, qui vtraque præmissa
P. Auila.
sententia sic subdit: & pro Antonio Gomez facit quod ipse ait num. 6. scilicet quòd in nostro Regno communi vsu vocatur sponsa ante benedictiones Ecclesiæ, & communem habitationem siue cognita sit, siue non. Sic ille. Et ita videtur reuera dicendum,
Concluditur affirmatiuè.
quòd benè prosequitur Ioannes Gutierrez laudato pro eo Antonio Gomez, & celeberrimo Iurisconsulto D. Petro de Auendaño cap. 15. Prætoris nu. 6. licet circa id dubitauerit Gregorius
Lopez, & in partem contrariam, inclinarit in l. 23. Glossa fin. tit. 11. part. 4. & præter rationem ab Antonio Gomez allatam probat insuper, quia in casu illius legis nulla distinctio fit illius temporis, quo sunt desponsati antequàm velentur, sed tantùm fit distinctio respectu consummationis matrimonij. Vnde datum quodcumque eo tempore, quo sunt desponsati, siue à principio, siue in medio, siue ad finem, dum tamen non sint velati, debet regulari & iudicari secundùm distinctionem dictæ legis RegięRegiæ. Sic Scriptor ille doctissimus, vnde circa hoc non videtur immorandum.
1057
*Iam quod ad vestes attinet post con
Quid de vestibus.
summationem attributas, communis resolutio est, ait P. Auila, quòd quando sumus in dubio, & non constat vtrùm maritus voluerit donare, nec ne, si vestes sint quotidianæ, statim efficiuntur vxoris, secus verò si sint vestes festiuæ, & iocalia pretiosa. Ita Ioannes Gutierrez suprà nu. 2. Antonius Gomez nu. 4. §. Tertiò facit. Limitat Salazar in Magnatibus Regni, & opulentissimis viris; quamuis in his quoque existimet Ioannes Gutierrez attendendam esse qualitatem rerum traditarum.
1058
*Si quæras vtrùm ad hoc quòd constet
Verbum donandi non sufficere
quod vir tradidit animo donandi sufficiat tradere dicendo vxori quòd donabat? Respondetur non sufficere; nam secundùm subiectam materiam vir tantùm videtur ad vsum concedere, nisi aliàs expressè constaret habere se animum donandi. Sic Ioannes Gutierrez nu. 3. Quæ autem vestes dicantur pretiosæ? Respondendum, esse arbitrio iudicis decidendum attenta personarum qualitate, & patriæ consuetudine. Secundò magis in particulari, vestes illas dici quotidianas, sine quibus non potest in publico comparere, & quibus vtitur quotidie in publico, Immò etiam illas, quibus vtitur in diebus festiuis communiter. Sic Io
Discrimen circa vestes.
annes Gutierrez nu. 8. vbi citat Auendanum nu. 9. vbi exemplum ponit in nonnullis, vt in annulis, iocalibus, & vestibus sericis, faciens differentiam inter feminas nobiles, & non nobiles: nobilibus enim vestes sericæ reputantur quotidianæ; non tamen aurum in collario; vel catena, & cannaca, & magniliæ, & gonela de auro, annuli cum gemmis: in alijs autem personis serica vestimenta & margaritæ, erunt pretiosa: quando inter vxores opulentissimorum annuli, & aureæ paruæ torques non reputantur pretiosa. Pertinet autem ad praxim quòd omnes vestes quotidianæ sunt vxoris; illæ autem quibus communiter vtitur diebus festiuis, non omnes sunt vxoris, sed ex illis poterit eligere vestem sibi placentem. Sic Doctor Leon, Limæ autem interulæ omnes illius sunt, quæ lotæ fuerant, & in vsu. Sic doctus Pater.
1059
*Circa quod habet communem Iurisconsultorum sensum ipsi suffragantem, ex qui
bus quamplures congerit Matienzus in dict. l. 4. Glossa 5. vbi & de vtente verbo donandi. Et est quidem id probabile, non tamen certum: quando enim verbo donandi vtitur, validam & firmam esse donationem tenent quamplures Doctores apud P. Thomam Sancium lib. 6. de Matrimonio Disp. 45. nu. 17. qui & id censet probabile, licet oppositum cum alijs ibidem adductis amplectatur. Quod equidem pro foro conscientiæ sufficiet; pro quo & fauet sententia Homoboni in Consultationibus volum. 2. part. 6. Respons. 77. vbi asserit leges prohibentes donationes inter virum & vxorem non ligare in interiori animæ iudicio, in quo non statur præsumptionibus: pro quo adducit Costam & Rodriguez, nec videtur displicere Dianæ Parte 8. Tract. 6. Resol. 19. in fine. Poterit ergo illa occultare, quæ donatione accepit. Pro alijs autem succedent lites, & iudices vt voluerint iudicabunt, multa enim ex his eorum arbitrio reseruantur.
1060
*Rogat tandem P. Auila an si bona
mariti non sufficiant pro debitis, teneatur vxor vestes ab ipso pro quotidiano vsu acceptas ad solutionem offerre? & negat meritò, quia simpliciter donatæ sunt; & illius per traditionem effectæ: pro quo Ioannes Gutierrez Practic. qq. lib. 2. q. 19. nu. 2. & Barbosa in l. Qui dotis ff. soluto matrim. nu. 65. Barthol. l. Ex annuo ff. de donat. inter vir. & vxorem, Adde, etiamsi debita sint contracta ob sustentationem familiæ, pro quo P. Palaus Disp. 9. de Iustitia Puncto 15. §. 6. num. 7. vbi licet de bonis dotalibus loquatur ob dotis priuilegium, ad alia est etiam extendendum, quia | licet non æquale habeant priuilegium, ferè tamen æquale habent: si enim à marito administrentur, hypothecata sunt, vt dictum cum Gregorio Lopez nu. 1035. si autem apud vxorem administratio extitit, non magis ratione illorum, quàm dotalium obligatur; non quia hypothecata, sed quia semel admissa obligationis nullitate respectu dotalium, non est vnde respectu aliorum possit obligatio subsistere, quia à matrimonij oneribus magis aliena, & ideò ab vxore prouidè sequestrata.
1061
*Sed addit citatus Scriptor nu. 8. cum
P. Rebello prædictam doctrinam non procedere in euentu, in quo maritus cùm debita contraxit, non habebat bona, neque sperabat habere, ex quibus illa debita solueret: nam eo casu nulla alendæ uxoris obligatione tenebatur, sed ipsa ex proprijs se alere debebat. Ergo maritus mutuum petens & debitum contrahens pro ipsa, eiusque familia alenda, negotium illius vtiliter gessit, ac proinde actione negotiorum gestorum compelli poterit, argum. l. 3. vers. & regulariter. ff. de in rem verso l. Si me & Titium. ff. si certum petatur. Etenim vxor hac in specie ex bonis alienis locupletior est, si quidem proprijs eorum occasione pepercit. Et sic intelligendus est Matienzus l. 3. Glossa 7. nu. 5. tit. 9. lib. 5. nouæ Collect. & Doctores ibidem communiter. Sic ille cum P. Rebello de obligat. iust. Par. 2. lib. 6. Quæst. 2. num. 10. qui plura pro eo temperamento negatiuæ sententiæ profert citato nu. 2. & sequenti. Et est quidem illud satis probabile, ob Textus legales, & non leues rationes.
1062
*Sed quidem id, quod P. Palaus paucis
absoluit, ac si veritas esset penitus explorata, P. Sancius Lib. 9. de Matrimonio Disp. 4. nu. 28. vocat grauissimam quæstionem, & Doctoribus ac legibus & rationibus pro vtraque parte adductis fusiori calamo, negantem amplectitur num. 29. quam & tenet P. Molina Tomo 2. de Iust. Disput.
P. Molina.
435. §. Tertium est. Vbi eum citat P. Sancius, qui Disp. 330. vers. De vxore similiter fuerat locutus; licet reuera de casu in proprijs terminis non videatur locutus, sed solùm statuens vxorem non teneri pro debitis à marito contractis, pro quorum sit ille impotens solutione, nisi superlucrata extent, quorum medietas ad eam spectat, ex illis enim pro rata ad solutionem remanet obligata.
Cardinaiis Lugo.
Neque plus sibi velle videtur Cardinalis Lugo eum allegans loco postremò adducto, qui & P. Vasquez similiter Opusculo de Restitut. cap. 11. nu. 29. & 80. de quibus ille breuissimè Tomo 1. de Iustit. Disp. 20. nu. 127. vbi sic concludit: Aduerte secundò, si vxor posset recepta sibi dote vel bonis suis, vel alio modo honesto se alere, non posse ex bonis viri accipere cum præiudicio creditorum: non tamen cogi debet vt inseruiat, vel laboret ad viuendum, quando id cum dedocorededecore fieret. Sic ille, qui Sicut & P. Palaus, non videtur in quæstione, quam, vt vidimus, P. Sancius censet, & meritò, esse grauissimam, illum legisse, quia nec citant, nec tangunt ea, quæ apud ipsum occurrant, consideratione dignissima. Et quidem non solùm de contractis
debitis ob congruam & moderatam vxoris sustentationem sententia P. Sancij procedit, sed etiamsi sustentatio debitam moderationem excesserit, prodigè expendendo, pro quo Nauarrum & Emmanuelem laudat. Quod tamen P. Molina minimè videtur probare, sic enim citato
P. Molina.
§. De vxore, post alia: Dummodò consumat solùm de ijs rebus, quarum dominium ad maritum spectat, neque plus insumat, quàm ipsi à marito sit debitum & §. Tertium est: ita scribit post adductam legem Hispaniæ peculiarem: Statuit hæc lex non teneri vxorem quoad suum capitale debitis, quæ licet contracta sint in his, quæ in vtilitatem vxoris conuersa sunt, quo ad ea, quæ vir ille præstare tenebatur &c.
1063
*Nihilominùs circa hoc possunt effata
duorum horum scriptorum ita componi, vt P. Sancius de prodiga alimentatione loquatur, dum maritus erga vxorem tales facit expensas, non verò quando vxor ipsa erga superflua diffunditur inuito, licet multoties ob bonum pacis dissimulante, marito: & P. Molina in hoc vltimo loquatur casu, vt verba ipsius indicant, dum ait; Neque plus insumat, quàm ipsi à marito sit debitum. Iuxta quod & posterioris loci sunt accipienda verba. Hoc siquidem P. Sancius non negauit; pro priori autem illo prodigæ alimentationis ratio esse alia potest, scilicet maritum validè potuisse donare, cùm eorum, quæ expendebat, plenum haberet dominium, & vxor bona accepit fide, neque ex eo facta est locupletior, vt videtur clarum, quia ex eo quod splendidiùs comederit, nihil ampliùs in bonis habet, aut ex eo quòd pretiosioribus fuerit ornata vestibus, iam consumptis; de extantibus autem iam constat quomodo sit philosophandum.
1064
*Et lex quidem Hispaniæ citata id vi
detur non obscurè confirmare, quæ est 9. Titulo 3. lib. 5. recopilat. sic enim ibi Rex Catholicus Ferdinandus & Serenissima filia Ioanna Regina Hispaniæ: Mandamos que quando se obligaren de mancomun marido y muger en vn contrato ô en diuersos, que la muger no sea obligada à cosa alguna, saluo si se probare, que se conuirtio la tal deuda en prouecho della. Ca entonces mandamos que por rata del dicho prouecho sea obligada. Pero si lo que se convirtio en prouecho della, fue en las cosas que el marido le era obligado à dar: Aßi como en vestirla, è darla de comer, y las otras cosas necessarias; mandamos que por esto ella no sea obligada à cosa alguna. Ita lex, quæ in casu procedit, quo vxor se pariter cum marito ad solutionem adstrinxerit; ex quo fit potiùs determinationem currere, quando illa nullo modo se ad quidquam obligauit. Tunc ergo pro expensis in sustentatione nihil ab ipsa debetur, quando ad necessaria pertinebant. Vbi casus impotentiæ mariti ad soluendum, quando debitum contraxit, continetur, quia lex sine limitatione vlla loquitur, & ita sine vlla consideratione impotentiæ dictæ in tribunalibus Regijs iudicabitur, sicut iudicatum in Lusitania affirmat Gama apud P. Molinam §. citato
P. Molina.
Tertium est. Sine consideratione inquam impotentiæ circa tempus initi contractus, id enim est difficilis probationis. Et quòd sufficiat spes cùm contrahitur vt vxor non sit censenda obligata, indicat P. Palaus citato num. 8. ita locutus iuxta mentem P. Rebelli, vt vidimus n. 1061. Maritus, cùm debita contraxit, non habebat bona, neque sperabat habere. Quomodò autem spes probari poterit, & totum negotium ad actum internum | reuocandum? Si autem dicatur ex præfata lege deduci teneri vxorem ad solutionem debitorum, quæ ob exhibita vltra necessitatem contracta sunt, quando lex tantùm circa necessaria procedit. Id quidem non vrgere citati Patres admittunt, sic enim P. Rebellus citato num. 11. Quòd
P. Rebell.
si excessus ille sumptuum non caderet sub terminis debitæ sustentationis secundùm vxoris statum, sed ad superfluam pompam pertineret, iam id ex culpa mariti descenderet: propter culpam autem mariti dos vxoris diminui non debet, nisi ipsa etiam in eamdem culpam consentiat. Sic ille, pro quo & P. Palaus nu. 9. & id quidem à lege præfata indicatum, dum mariti curam in Ordine ad sustentationem prudentem & moderatam supponat, & ita tantùm circa necessaria. Item quia verba illa, si se probare que se conuirtio la tal deuda en prouecho della, id ipsum indicat, quia quod superfluè expensum, non est in vtilitatem vxoris conuersum, sed potiùs in detrimentum, ex ijs enim pulueribus, vt habet vulgaris apud Nostrates peræmia, ista luta veniunt, vt frequentibus experimentis comprobatum peruidemus. Et hæc quidem circa præfatam difficultatem ex occasione attigisse sit satis, sine illius operosiori discussione, in qua forsitan possem non inutiliter immorari; sed pergo ad alia, finem operi, pro quo vrgeor, positurus.
Loading...