SECTIO X.

SECTIO X.

Vtrum quando habentur Reliquiæ insignes Sanctorum eôdem die occurrentium, diuidi queant, & distinctis diebus singulæ eorum celebrari.
112
*DE nostro loquendo Sanctuario, exemplo esse possunt Reliquiæ ex choro vndecim mille Virginum, de quibus dictum. nu. 100. duo inquam Capita
(tertium enim incendio perijt) & oblonga fistula, quæ nequit ad vllam ex ijs spectare, quarum habentur Capita, quia ex diuersis adducta locis, ad quæ fuerant ex Colonia transportata. Præterea SS. Irenæi & Amantij die 10. Februarij. SS. Martyrum Mercurij & Felicissimi die 27. Martij. SS. puerorum fratrum Martyrum Cyriaci & Theoduli corpora die 2. Maij. SS. Zenonis & Sociorum Martyrum Reliquiæ insignes die 11. Iunij. SS. Mauritij & Sociorum die 22. Septemb. SS. Martyrum Treuirensium die 6. Octob. R. I. SS. Euagrij & Prisciani Sacra corpora. 12. eiusdem. S. Victoris Mart. Sacrum Corpus, & SS. Irenæi & Antonij M. M. Reliquiæ insignes. die 15. Decembris. & posse eos diuidi tenet P. Quinta
nadueñas Tract. 7. Singul. 29. n. 4. & Pasqualigus de Sacrificio Missæ Quæst. 263. Quorum ratio est, quia Sanctorum quilibet ratione suæ Reliquiæ ius habet ad celebrationem independenter ab alio, & ita ad integram, nam ex coniunctione minor est illa, vnde diuisio per distinctos est facienda dies, vt vnicuique ius suum integrè & solidè tribuatur. Et licet consuetudo Ecclesiæ | aliud videatur innuere, dum sanctos eodem occurrentes die vnica celebratione coniungit; id equidem non obstat, quia pro eiusmodi dispositione ratio satis congrua sucurrit, ex multitudine sanctorum desumpta: si enim singulis suus esset
tribuendus dies, paucissimi quidem annum absorberent totum, paucissimi inquam eorum comparatione, qui incelebres remanerent, & prætereà Feriale Officium penitus interiret: quod quidem non ita euenit diuisione Reliquiarum. Et quamuis quod ad Officium feriale attinet, vbi multiplices illæ, frequenter contingat omitti, id generale non est, sed nonnullis in Ecclesijs: estque valde diuersum sanctum generaliter coli, aut propter Reliquiam insignem peculiari veneratione, cùm ratione illius plus aliquid debeat indulgeri. Et quemadmodùm Patroni singulari & supremo ritu celebrantur, ita & aliquid huiusmodi sanctis, quorum habentur Reliquiæ, debet impendi, quia loci, in quo sunt, suum etiam exercent patronatum.
113
*P. Guyetus Lib. 2. Cap. 8. Quæst. 4. id
P. Guyeti sententia negans.
statuit, ex quo videtur sequi præfatam diuisionem non licere, quia solum illam admittit quando ex simul concurrentibus vnus eorum est Patronus, iuxta Rubricam, quæ est post Tabellam de occurrentia, & loquitur pariter de Titulari, ibi: Si occurrat vt Patronus, vel Titulus Ecclesiæ descriptus sit eodem die in Kalendario cum alijs sanctis, in ea Ecclesia fit tantùm de Patrono vel Titulari absque commemoratione aliorum &c. Vbi cùm de solo Patrono fiat mentio (sic ille ait) nequaquam videtur hoc ad alios debere extendi: tum, ne pro vno Festo fiant duo, quod graue satis incommodum est: tum quia non necessaria videtur ista disiunctio. Vel enim sanctus ille cum alijs coniunctus eleuatur ad altiorem ritum, vel non. Si non eleuatur, quorsum illum ab alijs disiungas, cùm ex huiusmodi adiunctione nihil ipsi detrahatur &c. Tangit ergo ille præsentem casum, in quo sanctorum nullus, de quibus agimus, ad altiorem ritum eleuatur, & apertè negat licitam futuram disiunctionem. Est etiam notanda alia
distinctio ex eodem ibidem Quæst. 2. vbi ait duplicem esse rationem coniunctionis in sanctis, (de qua etiam ipse Lib. 1. Cap. 5. Quæst. 14.) alteram per se, & quasi ex natura rei, quando videlicet eôdem die ac loco passi, vel fato functi sunt, vt SS. Geruasius & Protasius, Mauritius cum socijs &c. Alteram verò per accidens & ex occasione dumtaxat, quando nimirùm nulla alia inter eos necessitudo aut affinitas interuenit, quàm quòd eorum natalis in eumdem diem incidit, vt SS. Fabiani & Sebastiani, Vincentij & Anastasij, & alij. Et priores quidem affirmat dicta Quæst. 14. iuxta Ecclesiarum vsum minimè disiungendos, nisi quando ratione insignis Reliquiæ aliquis in Patronum eligitur, vt in S. Vrsula, & sociabus potest accidere, & in alijs, de quibus ibi, vnde manifestè sentit in casu, de quo hic disserimus, non esse licitam diuisionem.
114
*Dico Primò. Sententia diuisionem ad
mittens aliquantulùm est probabilis. Probatur ex adductis pro illa à duobus illis Auctoribus, quæ in idem recidunt, & à Nobis sunt nonnullis adiectis roborata. Quibus & modo addimus sententiam huiusmodi fauorabilem esse sanctis, & ita non penitus improbandam, ex regula de fauorum ampliatione, quæ sanctis, quorum habentur Reliquiæ, meritò videtur adaptanda.
115
*Dico Secundò. Si sancti eôdem occur
rentes die sint fratres, minimè ob eorum insignes Reliquias diuidendi sunt. Probatur, quia id videtur spiritui Ecclesiæ dissonum, quæ cùm sanctos fratres celebrat, verbis vtitur, quibus fraternitatem exponit, in Officio & Missa, vti rem commendatione dignissimam; quod quidem fieri non posset, si diuisim contingeret celebrari.
116
*Dico Tertiò. Si sancti vnius fratris ha
beatur tantùm insignis Reliquia, & eorum Officium sit in Kalendario semiduplex, vt in sanctis Ioanne & Paulo, Cosma & Damiano, ac septem filijs S. Felicitatis potest accidere, neque tunc est admittenda diuisio. Sic P. Guyetus citata Quæst. 2. immediatè post adducta verba. num. 113. dicens nullum esse inconueniens in eo quod sic coniunctus ad altiorem ritum eleuetur, vbi generaliter loquitur, cùm de fratribus id pro comperto habeat, iuxta suam illam distinctionem de coniunctis per se, & per accidens. Vnde in his casibus non est necessarium recurrere ad consuetudinem, vt P. Quintanadueñas existimat singul. 28. num. 4. quamuis aliam etiam rationem propositam à præfato Auctore subijciat. Probari potest adducto pro Assertione præcedenti fundamento, debet enim commemorari fraternitas. Nec insolitum est vt ratione coniunctionis eleuetur sanctus quispiam ad altiorem ritum: sic enim S. Fabianus ritu Duplicis gau
det ob S. Sebastianum, qui celeberrimus Martyr cùm sit, si celebraretur seorsim, ritum eumdem obtineret. Est enim Diuo Laurentio in eo suppar, quod vnius ex septem Vrbis Ecclesijs Titulus est. Et quidem si D. Fabianus seorsim celebraretur, ritus Duplicis eius Festo minimè tribueretur, sicut neque alijs summis Pontificibus & Martyribus hucusque tributus inuenitur. Ex coniunctione autem cum Martyre alio, ritus non crescit, vt videre est in SS. Cornelio & Cypriano; neque etiamsi plures sint, vt in SS. Nazario, Celso, & Victore, compertum habetur: immò etiamsi duos Pontifices contingat occurrere: sic enim SS. Soter & Caius, Cletus & Marcellinus semiduplicis tantùm ritu percoluntur. Ex quo videtur euidenter colligi Duplicis ritum Diuis Fabiano & Sebastiano exhibitum ad D. Sebastianum referendum, cuius intuitu S. Fabianus ad ritum eiusdem subleuatur.
117
*Dico Quartò. Idem dicendum, si ex
prædictis vnus sub ritu simplicis cultus ad ritum Duplicis eleuetur, tunc enim & frater, aut fratres eleuandi, vt in Diuis Valeriano & Tiburtio Geruasio & Protasio, Marco & Marcelliano, vito, Modesto & Crescentia, septem S. Symphorosæ filijs, atque alijs huiusmodi potest accidere. Sic P. Guyetus citatis Quæstionibus 14. 2. & 4. Probatur ex eôdem fraternitatis titulo, qui in quibuscumque debet habere locum. Id quod etiam ex S. Fabiano potest comprobari, quia verosimile est futurum eius cultum sub ritu simplicis, sicut & Sanctorum Martyrum & Ponti|ficum Eleutherij, Ioannis, Siluerij, Felicis, vtriusque, Euaristi, Pontiani, Sixti, Pij, Telesphori, Hygini, Melchiadis, Alexandri, Vrbani, Stephani, Zephyrini, ita vt pauciores sint, qui ritu altiori potiantur. Et id quidem cum SS. Fabianus & Sebastianus per accidens tantùm connectantur: ergo in fratribus vrgentior militat ratio.
118
*Dico Quintò. In sanctis peculiari alia
ratione coniunctis idem conuenit obseruari. Sic citatus scriptor locis ijsdem. Sunt autem tales, qui in passione socij, & in Sanctuario nostro occurrunt SS. Irenæus & Amontius 10. Februarij. Mercurius & Felicissimus. 27. Martij. SS. Zeno & socij. 9. Iulij. & alij, de quibus. nu. 112. præter SS. Cyriacum & Theodulum fratres, de quibus dictum. Ratio desumitur ex eorum spirituali
fraternitate, quæ ex simultanea pro Christo passione contrahitur, & Ecclesiæ auctoritate firmatur, quæ in Festo SS. Martyrum Ioannis & Pauli sic habet: Quos eadem fides & paßio verè fecit esse germanos. Hoc etiam indicat communis illa pro SS. Martyribus decantata laudatio in Officijs Sacris: Hæc est vera Fraternitas, quæ vicit mundi crimina &c. Vbi magis elucere Fraternitatem in victoria de vitijs reportata, & sequela Christi, quàm in carnis vinculo prædicatur. Inde & illud S. Cæciliæ ad Tiburtium Valeriani sponsi fratrem: Hodie te fateor meum cognatum, quia amor Dei te fecit esse contemptorem Idolorum. Accedit ad hæc iuxta sensum Ecclesiæ nihil iuri sanctorum detrahi in ordine ad integram celebrationem, quod est vnicum aliter sentientium fundamentum: Nam in sic coniunctis tale ius non extat; omne enim sanctorum ius eorum est subordinatum charitati: Atqui sancti spirituali fraternitati coniuncti magis cupiunt ita coli, vt dicta fraternitas in ipsorum celebratione præluceat, quàm in illa esse singulares; sicut enim in vita dilexerunt se, & in morte non sunt separati, ita neque in festiua memoria volunt separari; & ita Ecclesia numquàm talem separationem amplexa. Id quod ampliùs sequenti Assertione constabit.
119
*Dico Sextò. Etiamsi sancti ea solùm
sint ratione coniuncti, quòd eodem die passi, aut mortui, ratione Reliquiæ vnius eorum, non videntur separandi. Id probo. Nam separatio talis ex eo deberet fieri, quod illi ius adsit ad integram festiuitatem: Atqui hoc non obstat, quod efficacissima ratione demonstro. Quia tale ius regulandum est iuxta sensum Ecclesiæ, vt nuper dicebamus: iuxta illum nihil tali iuri detrahitur simultanea festiuitate: non igitur ex eo argui potest. Minor ostenditur: Nam post Christum & Virginem nulli alij maius ad cultum sui ius habent quàm Apostoli: Atqui ex illis plures simul celebrantur: vt enim Diuos Petrum & Paulum omittamus, licet in illis consideratione dignum sit, quòd etsi D. Paulo dies alius assignetur, inferioris profectò ritus est, scilicet Duplicis maioris, vnde ius illius simultanea celebratione videtur exæquatum. Vt inquam illos omittamus, succurrunt Diui Philippus & Iacobus, Simon & Iudas. Cùm ergo Ecclesia minimè credenda sit eorum velle iuri detrahere; dicendum necessariò nihil detrahi simultanea adhibita celebritate. Prætereà in casu nostro non est attendendum solùm ius sancti, quod ratione Reliquiæ possidet, sed alterius etiam eiusdem gloriæ consortis, & eiusdem diei possessione gaudentis, cui manifestè detrahitur, dum à celebrationis simultaneæ participatione retrahitur. Vnde nequit quod de ampliandis fauoribus dicitur in ordine ad separationem conuenienter applicari, quia cedit in tertij præiudicium, & in eius potiùs fauorem communis illa regula est aduocanda, vt scilicet cum consorte gloriæ possit ritu eôdem celebrari.
120
*Arguo insuper. Nam si sanctis integra
est tribuenda celebritas, & ab ea ij, quorum Reliquia non habetur, arcendi, iuxta mentem Ecclesiæ tunc separandi sancti, quando in ipso Martyrij ipsorum die nequeunt celebrari, sic enim ius illis redditur, cui obstare aliquo modo posset possessio diei, cum ab ea ob rationem congruentissimam arceantur: Atqui non ita euenit, vt apertè conuincitur in Ecclesiæ dispositione circa sanctos Cornelium & Cyprianum, qui extra proprium passionis eorum diem, 16. inquam Septembris celebrantur. Et id quidem ex eo quòd eodem die, licet non eodem anno illustri sint martyrij gloria decorati. Vnde etiamsi in eo celebrari nequeant, quia Festo est exaltationis sanctissimæ Crucis consecratus, non patitur etiam translatos separari, vt possessio illa diei eo modo, quo potest, obseruetur, fiatque notorium ex coniunctione huiusmodi nihil aut eorum iuris, aut gloriæ deperire. Aliquid huius
Et ex S. Domitilla.
modi videre est in sanctissima Virgine & Martyre Flauia Domitilla die 7. Maij martyrio coronata, cuius tamen Festum die 12. eiusdem mensis cum SS. Nereo & Achilleo, ac Pancratio celebratur. Et videbatur quidem præclaræ Martyri singulare Festum assignandum, neque alijs adiungi alijs diebus coronatis. Sed non sic à Clemente VIII. iudicatum, eo quòd ex vnione præfata nihil eius gloriæ detrahi fuerit arbitratus. Vbi & æquus coniunctionis titulus obseruatus, quia duo illi sancti Martyres Virginis fuerant Eunuchi, & eorum adhortationibus fuerat Christianæ, & statum virginitatis amplexa, atque ad martyrij longum & grauissimum certamen roborata. Habitus etiam ad Reliquiarum, seu potiùs Sacrorum Corporum simul asseruatorum antiquam Societatem, & translationem, respectus, vt ex eo & præsens Assertio & præcedens pariter comprobetur.
121
*Iuxta hæc moderandum venit, quod
aliquando est conueniens reputatum circa Reliquias aliquarum Virginum D. Vrsulæ sociarum, diuidendas inquam illas, & singulis suos dies destinandos; & apud Nos primo Festi die nihil de Reliquijs agendum, sed vtendum priuilegio, de quo. n. 100. nullo habito ad Reliquias respectu à Pontifice concesso. Sed verò vt diuidi nequeant, ea, quæ pro Assertione 5. sunt dicta conuincunt. Et quia quod de Festo à Reliquijs præciso dicebatur, solius priuilegij ratione prætenditur, ea conuulsa, manebit positio nostra manifesta. Conuellitur autem ex dictis citato nu. 100. vbi ostendimus, etiamsi Festum simul cum Reliquijs celebretur, posse locum habere priuilegium: siquidem ratione illius eleuatur ad | ritum. 2. Classis, & ita in Vesperis ac Missa id habet, quod ipsi secluso priuilegio minimè conueniret: licet enim priuilegium ea non directè concedit, virtute tamen eiusdem habentur, quia, sicut dogma Philosophicum, qui dat formam, dat consequentia ad illam, ita dans id, ad quod aliud consequitur, illud etiam dare censetur. Dans ergo Pontifex Festo præfato Duplicis maioris dignitatem, pariter vt ratione insignium Reliquiarum ad altiorem possit eleuari concedit, cùm sit illa dispositionis Ecclesiasticæ consequentia.
Loading...