Circa mortalia peccata non aperta in Confessione, eo, quòd à confitente non fuerint talia iudicata.

1125
*DIfficultas hæc in pueris solet communiter locum habere, & pro Indis
ob similem rationem, quia in multis puerorum sunt more tractandi. Et circa illam dictum alibi non esse obligationem peccata huiusmodi confitendi; quod videtur per se notum, vt mirari iuuet esse aliquos aliter sentientes. Pro quo ita scribit Syluester Verb. Confeßio 1. n. 5. Similiter, qui ex nescientia, puta quia non credit esse peccatum, excu
satur: quia licet aliquando non excuset hoc, quin talis peccet. dum talia agit contra legem Dei, aut naturæ: excusat tamen ne peccet non pœnitendo, vel non confitendo specialiter: sed solùm in genere confitendo, ignorata, id est non cognita & oblita. Vnde pueri & puellæ nouiter cognoscentes esse mortale, quòd aliàs scienter omiserunt confiteri ex nescientia grauitatis eius, non tenentur iterare Confeßionem: quod Summa Angelica verũverum credit, etiamsi tali peccato erat annexa excommunicatio. Sed hoc est magnus error eius, vt patebit infra Confessor. 111. §. viii. quo in loco probat excommunicatum minimè esse capacem absolutionis, vnde & præfatum nescientem aliquod esse mortale peccatum, & ideò non confitentem, capacem absolutionis respectu aliorum non esse censet, si annexa sit peccato huiusmodi excommunicatio, quia reuera excommunicatus est. Videtur autem P. Sa eius amplecti sententiam, dum
P. Sa.
Verb. Confeßio n. 34. sic ait: Qui cum puer esset, ignorabat aliquid esse peccatum mortale, cum posteà aduertit, sufficit illud solum confiteri Syluester Confes. 1. §. 6. &c. Sic in Editione priori, in alia autem Romani exemplaris similiter habetur. Et vtrobique pro eo alij citantur Auctores. Quamquàm in eo, quod ad excommunicationem attinet, Syluestro non adhæsisse omnes alij videantur.
1126
*Pro eôdem ita Leander Tomo 1. Tra. 5.
Leander à SS. Sacram.
Disput. 5. Quæst. 69. Respondeo non teneri, quia Confeßionem fecit validam. Solùm ergo tenebitur ad explicanda in Confeßione peccata in priori omissa. Sic Nauarrus in Cap. Fratres cit. nu. 82. Syluester Veeb. Confeßio (scilicet 1.) quæst. 3. Vasquez q. 92. ar. 3. dub. 1. Reginaldus lib. 6. n. 133. Bonacina loco. cit. n. 6. (scilicet Disp. 5. q. 5. Sect. 2. punct. 3. n. 2.) | & alij, excusantes hac de caussa à repetitione Confeßionis pueros, qui in Confeßione aliquod mortale tacuerunt, ignorantes inuincibiliter mortale esse, sed grandiores facti mortale esse agnoscunt. Sic ille citans statim pro casu peculiari Dianam par. 3. tra. 4. resol. 38. & Par. 10. tract. 14. resol. 19. & Bassæum. Confeßio. 5. & 6. qui reuera ita sentiunt. Et Diana quidem citata Resol. Part. 10. adducens Bordonum in Miscellaneis Decis. 321. (Tomo scilicet 4.) vbi oppositum tenet, negans confitendi obligationem, ita subdit: Sed ego dissentior à viro
Diana.
amicißimo, nam communiter asserunt Doctores, quòd licet non teneatur iterare Confeßionem, qui putat inuincibiliter non esse mortale aliquod mortale, nam illa Confeßio est valida, tamen, hoc non obstante, omnes asserunt quod tenetur, confiteri peccata in priori Confeßione omissa. Sic ille citans statim alios.
1127
*Et ego quidem communem assertio
nem istam apud Doctores legens, vellem equidem apud illos rationem fundamentalem eius conlegisse; quod tamen non mihi sorte datum. Volo enim modò id dare, quod negaui aliàs, eos scilicet, qui pro ea afferuntur, reuera pro ea stare, quod fatetur Fr. Ludouicus à S. Raymundo tract. 1. Resol. 35. Bordoni tamen sententiam amplexus. Dum enim sine ratione loquuntur, eorum videtur auctoritas vacillare. Et Bordonus quidem meritò dixit rationem esse claram, quia solum mortale peccatum confitendi obligatio est, pro vt est in Conscientia, quod satis luculenter expressum à Concilio Tridentino Seßione 14. cap. 5.
Concilium Trident.
ibi: Ex his colligitur, oportere à pœnitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem, conscientiam habent, in Confeßione recenseri &c. Quibus addendum, si obligatio talia confitendi, sit, etiam necessariò dolorem adhibendum: Atqui respectu eorum dolor esse nequit, qualis pro Sacramenti integritate requiritur, & offensam Dei importat: nequit enim talis dicere: Doleo quòd Deum offenderim: cùm reuera non offenderit Deum. Neque enim dici potest sufficere materialem offensionem, ex materiali vrolationeviolatione præcepti: quia materialis offensio reuera peccatum non est, neque Dei offensa, vnde pro ea damnari non potuit, si in eo statu moreretur. Quod vrgetur ex eo quòd dolor de eo esse debet, circa quod & propositum vlteriùs non faciendi: Atqui propositum non est de non committendi materiali offensa, quæ multoties non est in hominis potestate, sed formali? Ergo.
1128
*Neque id quod Syluestrum tradidisse
vidimus, vllo modo satisfacit, qui sicut Confessionem eorum, quorum malitia ignoratur, sub generali ignoratorum sufficientem iudicat, & ideò integram esse confessionem; ita & de dolore ac proposito videtur censuisse, vt de ignotis esse & dolor & propositum ritè possit, sine quibus Confessio nulla erit, & ita dicere quis poterit: Doleo de peccatis per ignorantiam commissis, & ea non commissurum propono, dum contigerit cognouisse. Non inquam satisfacit, quia in primis non est necessarium vt quis se de peccatis per ignorantiam commissis accuset, & ita videmus vsu receptum apud viros doctos. Et confessio quidem generalis, cuius vsus in Missa & sacris officijs, & quæ præmitti à pœnitentibus solet, nihil tale habet. Et cùm in ea dicatur: Quia peccaui nimis cogitatione, verbo, & opere, additur, Mea culpa &c. Ex quo satis intelligitur solùm id, quod habet rationem culpæ, materiam esse Sacramentalis doloris, & consequenter Confessionis. Deinde fiet ex eo confessionem factam de mortalibus cognitis non futuram validam, si quis se non accuset de ignoratis: Nam illa sunt materia necessaria, & ita sine illis integra non poterit esse confessio. Hic enim locum non habet ignorantia, quia de ignoratis extat obligatio. Quòd si dicatur etiam posse ignorantiam existere de obligatione se de ignoratis accusandi: ex eo habetur compertum modum illum Confessionis in genere neque necessarium esse, neque sufficientem, præter inauditas in Ecclesia obligationes, & à Doctoribus pariter ignoratas. Vnde & replicari illæ poterunt, & dici esse obligationem confitendi peccatum non confessæ ignorantiæ, de obligatione ignota confitendi, & insbperinsuper de alijs, quia cuiuslibet obligationis potest esse ignorantia.
1129
*Quia verò Bordonus affirmat posse
cum, qui ignorantia laborauit, ad quietem maiorem cōscientiæconscientiæ suæ ea, quæ fecit, simul cum peccatis certò cognitis confiteri: videtur ex eo colligi posse circa lapsus prædictos SaeramentalemSacramentalem dolorem versari: neq;neque enim sola confessio facienda, quæ mera sit lapsuũlapsuum prædictorum relatio: hęchæc siquidem nullo modo esset sufficiens ad conscientiam tranquillandam, cùm Sacramentalis non sit. Et de dolore quidẽquidem aliquali dubitari nequit; quia de illis etiam, quęquæ peccata non sunt, sed naturęnaturæ incommoda, haberi potest, qualis est materialis pręceptipræcepti violatio, præsertim si diuini aut naturalis sit. Neque conditionalis dolor habere locum potest, vt in Confessione peccatorum, de quibus dubium est an sint commissa; cùm constet in his, de quibus loquimur, dubium inueniri nullum; sic enim procedit quæstio. Non ergo apparet facile quomodo possit talis Confessio vtilis ad conscientiæ tranquillitatem futura constare. Nihilominus dicendum posse in Confessione detegi, & iudicio Confessarij remitti, qui suo circa illa fungetur officio, sicut circa historias non necessarias, quas
Doctrinalis resolutio.
tamen pœnitentes cumulare solent ad exponenda peccata, etsi à Confessarijs non audiantur, non remanent cum optata conscientiæ tranquillitate: vnde illis multoties acquiescendum, licet generalis regula sit à Confessarijs repellendas, & pœnitentes debere ipsis repellentibus obedire. Quæ sicut aliæ, suas admittit exceptiones.
1130
*Pro quo & facit notanda doctrina Car
Quid de imperfectionibus.
dinalis Lugo Disput. 16. de Pœnitentia nu. 102. vbi inquirit an imperfectiones sint materia Confessionis, vel vtiliter earum Confessio possit à Confessarijs admitti, quod negauit Ioannes Sancius in Selectis Disput. 1. 6. & 7. præsertim Disp. 6. num. 4. & sic concludit num. 103. post alia vtilitatem hniusmodi confessionis admittens: Tum etiam, quia non est necesse, quod omnia, quæ
Cardinalis Lugo.
pœnitens in Confeßione dicit, sint determinatè & absolutè materia absolutionis: multa quippe dicuntur, vel ad maiorem abundantiam, vt notitiam sui magis plenam pœnitens Confessario tribuat, vnde & beneficia etiāetiam à Deo accepta narrantur. Vel, vt si quid fortaßè culpæ & peccati in ijs fuit, id totũtotum per Sacramentum & absolutionem deleatur. Sicut ergo infirmus | omnia Medico narrat, vt si quid inuenerit curatione dignum, remedium adhibeat, sic pœnitens Confessario, qui simul Medicus est, potest absque vitio omnia narrare, etiam imperfectiones, quia ad Confessarium magis spectat discernere, quæ sit, & quæ non sit absolutionis materia &c. Confessarius ergo audita Confessione peccatorum, quibus cum & ignorata dicentur, de prioribus absoluet, & pœnitentem circa omnia vt sit securus monebit, cùm & ignorantia mortalem culpam excluserit, & pro omnimoda securitate iam illa Confessario propalarit. Sic etiam sunt aliqui circa nonnulla timidi, quæ ante vsum rationis se perpetrasse memorantur, & donec illa in Confessione aperiunt, nequeunt conquiescere. Dummodò enim plenè instruantur de impossibilitate peccandi in eo statu; si nihilominùs ea pro sua velint consolatione detegere, audiri poterunt, certam cum illis exhibentes materiam Confessionis, Id quod & frequens in scrupulosis.
1131
*Ad pleniorem autem intelligentiam
propositæ veritatis obijci potest id, quod & videtur esse posse oppositæ sententiæ fundamentum, scilicet legem Confessionis circa mortalia peccata ex se etiam ignorantes aliqua esse talia obligare, licet stante ignorantia ab illis confitendis excusentur, iuxta receptam doctrinam, de qua alibi à Nobis dictum, & pro qua P. Suarez lib. 3. de legibus Cap. 18. nu. 11. P. Azor Tomo 1. lib. 2. Cap. 3. quæs. 9. P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disp. 1. Punct. 12. num. 6. & alij apud ipsos. Quando autem ita accidit, cessante ignorantia circa illud ipsum, quod ignorabatur, insurgit obligatio. Sic stante obligatione non retinendi alienum, & ignorante quopiam alienum esse aliquid, quod apud se retinet, vbi ignorantia cessauerit, ad restitutionem tenetur. Et contractus initus cum ignorantia legis irritantis legitimè promulgatæ, & receptæ, ignorantia cessante sine excusatione aliàs inculpabili, nequit sustineri. Licet autem qui non ieiunauit die obligationis ob illius nescientiam, non teneatur alio die ieiunare: ideò est quia ieiunium est onus diei, vnde & qui scienter ieiunium omisit, ad id non est vllatenus obligatus. Ergo cessante ignorantia in casu nostro tenebitur, qui Confessionem omisit eorum, quæ mortalia esse ignorabat, ad illa in Confessione Ecclesiæ clauibus subijcienda; de lege enim dubitatio esse nulla potest, quæ & diuina, & Concilij Generalis est, & in Ecclesia notissima, si quæ alia, & ipsis ignorantibus, de quibus agimus, aliàs manifesta.
1132
*Ad hæc tamen non est operosa respon
Fit multipliciter satis.
sio. In primis enim dici potest, Doctores quamplures censere leges ignorantes non obligare, vt videri apud citatos potest. Deinde ex eo quòd sit lex, obligans ad Confessionem mortalium, benè quidem infertur, cessante ignorantia talis obligationis, debere illa sic ignorantes confiteri, quod est certissimum. Atqui iste non est casus quæstionis, in quo mortale non est commissum: vt esset, si lex extaret confitendi ignorata: tunc enim qui illam ignorasset, ignorantia depulsa, ad illa confitenda teneretur. Vnde exempla adducta nullius momenti sunt: qui enim alienum apud se deprehendit, quod esse alienum ignorabat, ad restitutionem tenetur, quia semper alienum est; & sola ignorantia restitutionem excusabat, minimè rationem alienitatis excludens: At ignorantia talis in ordine ad malitiam retentionis tollit illam penitus, & ita obligationem Confessionis. Contractui etiam cum ignorantia inito contradicit lex, & vt exemplum tale aliquid valeret, debebat statui præcessisse obligationem confitendi facta cum ignorantia, & ita ea cessante oblitionem non cessare. Et in ieiunio est quidem verissimum ob rationem dictam non esse obligationem illud alio die reparandi. Et vt esset, nihil inde aduersus stabilitam positionem, sicut in alijs, quorum obseruantia est diei alligata; quia in illis mens legis est manifesta, quæ directè versatur circa illa, & ignorantia peccatum excusat, vnde ea cessante legis vrget obligatio. Id quod secus accidit in casu quæstionis, vt vidimus, non enim est lex confitendi per ignorantiam admissa, potiùs quàm commissa, sed solùm mortalia cum plena malitiæ cognitione perpetrata, ex directa legis intentione.
1133
*In reformata editione P. Sa Roma
num exemplar, post adducta verba nu. 1125. sic additur: Ita si puer confessus est Sacerdoti iurisdictionem non habenti, vir factus, cognito errore, illas solùm inualidas Confeßiones, si plures fuere, tenetur iterare. Nauarrus Cap. Placuit de pœnit. d. 6. nu. 182. Sic ibi. Et sensus videtur esse inualidas fuisse Confessiones pueri, in quibus ignorata non est confessus, si Sacerdos erga illa non ignorata iurisdictione careret, quia iurisdictio pro absolutione illorum est pariter necessaria. Si enim tantùm vellet Auctor non teneri iterare Confessionem cum obliuione factam obligationis circa iterationem, aut aduertentiæ defectu; id non solùm in pueris, sed generaliter verum est, pro quo etiam ipse nu. 9. vbi ita: Qui tenetur iterare
Additio vltranea.
Confeßionem, si eius rei oblitus confitetur posteà, aliquoties peccata, quæ fecit, validæ sunt illæ Confessiones. Et defectus quidem iurisdictionis non solùm circa Confessiones puerorum, sed circa omnes accidere potest. In prædicto autem sensu minimè est admittendum, quia circa facta cum ignorantia nulla requiritur iurisdictio, cùm reuera peccata non sint, nec materia Confessionis. Et vt de editione illa, & exemplari Romano loquar, mirari iuuat in iteratis impressionibus menda comperta fuisse retenta, vt in Vallisoletana & Lugdunensi. Siquidem in præuio Doctorum Catalogo Magister Bañez Ludouicus
Errores quidam in Editione.
dicitur, cum dici deberet Dominicus. Petrus à Ledesma de Matrimonio asseritur Societatis Iesv, cùm Dominicanus sit. Petrus Nauarrus, cùm sit Nauarra. Christophorus à Veracruce, cùm sit Alfonsus. Thomas Zerola in Praxi pœnitentiæ, cùm sit Praxis Episcopalis. Et fortè alia. Quod licet minutius appareat, adnotasse id libuit, quia suspicio inde suboriri potest circa textum ipsum minùs accuratè zelum quorumdam & industriam laborasse.
1134
*Et quod ad Nauarrum attinet pro as
sertione præfata citatum, ille quidem solùm asserit Confessiones iterandas, quæ bona fide non habentibus iurisdictionem factæ sunt; non intermedias alias iurisdictionem habentibus factas Sacerdotibus. De casu autem ignoratorum, de quo agimus, ne verbum quidem. Quòd si Additio|nator præfatus nihil plus sibi voluit, transeat; videtur autem voluisse, quia id iuxta Syluestri doctrinam videtur asserendum, qui in eo minimè audiendus; & multò minùs in eo quod de excommunicatione protulit; cùm enim illa contumaciæ pœna sit, vbi hæc deest, nequit locum habere, & qui ignorat, contumax esse non potest: præterquam quòd vbi malitia mortalis non extat, neque excommunicationis esse pœna potest: cùm neque venialis in nostro casu reperiatur. Vbi nihil refert quod ignorantia sit eorum, quæ lege naturali, aut diuino iure iubentur, quorum & esse ignorantiam posse receptissima sententia est, licet Syluester id neget, qui ex eo, quod concedit potest validè impugnari. Ait siquidem quòd licet peccans dicto modo excusari non possit, potest tamen excusari non pœnitendo, vel non confitendo specialiter. Vbi licet quod ad confitendum attinet admittatur, quia præceptum Christi est, cuius esse ignorantia potest, quatenus & humanum iuxta modificationem quoad tempus, & plures circumstantias, circa quas, quamuis ex vi institutionis adnexas, peculiares esse declarationes oportuit: At quod ad pœnitendum attinet, diuinum & naturale præceptum est, pro quo Auctores apud Cardinalem Lugo Disp. 7. de illa nu. 249. quibuscum & ipse nu. 250. & seqq. inter quos cùm sit D. Thomas 2. 2. q. 84. arti. 7. negari à Syluestro non potuit, addictissimo discipulo, sicut & alij ex eadem schola, præsertim Cardinalis Caietanus: pro quibus hæc satis.
Loading...