Disquisitio circa occurrentes casus de iudicio circa nullitatem Professionis.

Section
MAteria est frequens, & cùm talis sit, multa in illa occurrunt nondum ab Auctoribus penitus explorata: vnde operæ pretium visum circa illam laboris aliquid contulisse.
§. I.

§. I.

Quid circa Judices in allegatione inualidæ Professionis ex Concilij Tridentini Decreto, aut aliunde habeatur.
1147
*SIc illud Seßione 25. De Regularibus
Decretum Concilij.
Cap. 19. Quicumque Regularis prætendat se per vim & metum ingressum esse Religionem, aut etiam dicat ante ætatem debitam professum fuisse, aut quid simile, velitque habitum dimittere quacumque de causa, aut etiam cum habitu discedere sine licentia superiorum, non audiatur nisi intra quinquennium tantùm à die profeßionis; & tunc non aliter, nisi causas, quas prætenderit deduxerit coràm superiore suo & Ordinario. Quòd si anteà habitum sponte dimiserit, nullatenus ad allegandum quamcumque causam admittatur, sed ad Monasterium redire cogatur, & tamquàm apostata puniatur, interim verò nullo priuilegio suæ Religionis iuuetur. Hæc Concilium. Et citantur in margine Cap. Puellæ 20. q. 1. & Cap. Cùm vi
rum de Regularibus; in quibus tantùm habetur post professionem neclicere, nec valere habitus dimissionem cum propositi desertione, vbi propositi nomine votum accipiendum, aliàs non benè Canones prædicti inducerentur, cùm constet solum propositum non posse irreuocabilem constituere voluntatem, & in statu perpetuo collocare. De Iudicibus autem pro allegatione nullitatis verbum nullum, quia circa hoc à Concilio nouum ius inductum; vnde ante illud apud solos Religiosos Prælatos potestas erat caussam prædictam iudicandi, sicut modò est quando Religiosus non allegat nullitatem, sed Religio ipsa volens se eo onere liberare, vt docti scriptores obseruant, ex quibus Lezana Tomo 1. Cap. 2. nu. 7. apud quem Laurentius de Peyrinis. Tomo 1. de subdito. q. 1. de Obedientia. Cap. 25. §. 4. Vide infra §. 12.
§. II.

§. II.

De quo Superiore loquatur Concilium dum ait, Coràm Superiore suo.
1148
*MVltorum sententia est eum intelli
gi, qui domui præest, in qua reclamans emisit professionem. Eorum aliquos adducit, & sequitur D. Barbosa in citatum Cap. Concilij nu. 21. vbi ex Armendariz & Selua Sacræ Concilij eiusdem Congregationis Cardinalium Declarationes allegat, pro quo & de potestate Episcopi Allegat. 104. n. 12. Lezana Tomo 4. Verb. Profeßio Regularis nu. 22. P. Palaus Tomo 3. Tract. 18. Disput. 2. Puncto 7. nu. 6. Marzilla apud Portel Tomo 2. Casu 14. in Responsione ad 2. Quæsitum nu. 2. vbi & illud amplectitur. Peyrinus Tom. 2. de Prælato. q. 3. Cap. 1. num. 156. Eligius Bassæus Tomo 2. Verb. Profeßio nu. 14. Vers. Circa Secundum, vt alios omittam, qui dum superiorem domus futurum asserunt, non videntur excludere illo maiorem, Prouincialem inquam aut Generalem; quod tamen expressit Bonacina q. 2. de Clausura. pun. 10. difficult. 3. nu. 3. & ex eo P. Pellizarius Tomo 1. Tract. 3. Cap. 5. nu. 35. quo pacto & alij intelligendi veniunt, quandoquidem iuxta Declarationes Cardinalium loquuntur, in quibus cùm superior domus exprimatur, alij videntur exclusi.
1149
*Posset autem alicui non inuerosimile
videri superiores localibus maiores posse huiusmodi iudicium ad se auocare; quia non apparet cur debeant exclusi censeri ij, in quibus pro caussa adeò graui maior auctoritas, sapientia, & experientia solent concurrere, quàm in localibus, vnde & minùs de illis confidi potest, & vereri ne Ordinariorum iudicio facilè obsequantur. Et quidem ex Concilio nihil tale colligi potest, cuius iam verba dedimus: dum enim Coràm superiore suo ait, localem non determinat, vnde ex eo potiùs videtur posse colligi maiores Prælatos generali nomine comprehensos. Neque Declarationes Cardinalium videntur vrgere, de quibus non constat per authenticum testimonium: vnde Bonacinæ licuit ab illis recedere circa Ordinarium, vt inferiùs videndum. Similiter, vt videri potest apud Dom. Barbosam in Declaratio
nibus Concilij Gregorius XIII. ex sententia eiusdem Congregationis declarauit eos, qui per vim & metum se Religionem professos prætenderent, nisi intra quinquennium reclamarent, eo clapso non esse audiendos, tametsi allegarent vim & metum semper durasse. Quo tamen non obstante receptissima sententia est audiendos illos, quam tenet P. Suarez Tomo 3. de Religione lib. 7. cap. 4. n. 6. & seqq. P. Pellizarius suprà n. 43. & 44. P. Palaus nu. 12. Lezana suprà nu. 21. & Tomo 1. cap. 2. nu. 7. Bassæus nu. 16. Vers. His tamen, adducens Nauarrum, P. Azorium, Dianam, Mirandam, Villalobos, P. Lessium, P. Sancium, Menochium, Rodericium, & Ascanium Tamburinum.
§. III.

§. III.

Quid speciale circa superiorem in Societate IESV.
1150
*ID quod vt verosimile generaliter est
propositum, in Societate vt certum statuit P. Pellizarius supra nu. 35. vt scilicet coram Prouinciali aut Generali caussas, qui illam prætendit, debeat proponere nullitatis, ita vt localis Superior minimè iudex esse competens possit, & probat, quia potestas incorporandi in Societate, etiam post vota Biennij, est penes Præpositum Generalem, qui eam alijs communicare potest, & de facto ordinariè communicat Prouincialibus, ut dicitur in 5. p. Constitut. Cap. 1. in Declarat. l. B. & ita ad Generalem, aut Prouincialem spectare debet declaratio nullitatis talis incorporationis: cùm per quas caussas res nascitur, per easdem dissoluatur. Quod & sic sentire affirmat viros doctos ab ipso consultos. Addens ex P. Suarez Tomo 4. do Religione Tract. 10. lib. 3. Cap. 7. nu. 3. quòd licet ordinariè extat in Societate potestas in Prouincialibus, tum ferendi iudicium quasi definitiuum an aliquis Nouitius admittendus sit ad vota biennij, nec ne: tum & non exequendi actualiter ipsam admissionem assistendo emissioni dictorum votorum cum potestate admittendi illa: ij tamen regulariter talem potestatem exercent, quoad primum quidem actum per seipsos; per alios autem, id est, per Superiores locales, quoad secundum. Sic dictus Scriptor, cuius fundamentum pro illis etiam Religionibus facit, in quibus potestas recipiendi Nouitios, & eos per professionem incorporandi, minimè localibus Superioribus competit: cùm enim per illos res non nascatur, neque dissolui per eosdem potest.
1151
*Ex quo habetur id, quod ab Auctori
bus dictum, de quibus nu. 1148. iuxta præfatas Declarationes, non posse generaliter stare, & Declarationes tales multis exceptionibus esse subiectas, cùm reuera id, quod in Societate accidit, quoad limitatam localium Superiorum facultatem, multis in Religionibus vigeat, & vigere in
Vide infrninfra n. 1155.
ijs, in quibus filiationes non sunt, voluit Sixtus V. speciali Constitutione, de qua videri potest P. Pellizarius Tractatu 2. Cap. 2. num. 4. & inde roboratur quod ibidem à Nobis dictum circa intelligentiam Superioris ad effectum, de quo agimus, à Concilio designati. Sicut etiam ex eodem confirmari potest id, quod de Societate ab Auctore prædicto demonstratum, sic enim arguere possumus. Superior domus, in qua is reclamat, iudex futurus asseritur; ideò specialiter designatus, quia ille ad professionem admisit, vt qui auctor incorporationis extitit, sit consequenter iudex nullitatis, & per eamdem caussam, per quam res est nata, dissoluatur, adiuncto coniudice ad fauorem reclamantis: Atqui multi sunt domorum Superiores, in quibus professio emissa est, quæ non ab ipsis, sed â Prouincialibus excepta, vel eorum nomine ab alijs: ergo nequeunt Superiorum nomine tales necessariò Superiores ad dictum effectum intelligi: Ergo & pro Societate | idem asserendum, in qua specialiùs ratio adducta reperitur. Pro quo & stat praxis, sic enim videmus sine controuersia aliqua iudicium istud procedere; quia neque Ordinarij repugnant, cùm ex eo nihil eorum potestas minuatur: neque reclamantes, quibus id nullo modo officere potest, cum possint eum, cui vices suas Prouincialis commiserit, si suspectum habuerint, recusare. Id autem quod ex P. Suarez additum, præsentinegotio nihil videtur afferre momenti, vnde circa illud non est cur debeamus immorari.
1152
*Contra rationem autem à præfato Au
ctore adductam de dissolutione per easdem caussas, per quas res nata est, obijci potest à Concilio id minimè attentum, sed vt Religiosi caussa à Religione non esset prorsus aliena, quæ iampridem, vt diximus, ad solam ipsam pertinebat. Cùm sit certissimum sæpè non esse Superiorem eumdem, qui professionem admisit, & apud quem accidit reclamatio, & perinde est ac si apud diuersæ domus Superiorem prætensionis litigium ageretur. Ad quod quidem dici potest regulam prædictam de dissolutione per easdem
Opportuna responsio.
caussas, non ita esse intelligendam, vt de eisdem indiuidualiter verificari debeat, sed per similes prioribus, à quibus res est nata, succedentes, & ita pro eisdem reputantur. Sic ex Dueñas tradit D. Barbosa Axiomate 199. nu. 9. eamdem solem
nitatem requiri ad reuocationem actus, quæ ad ad confectionem eius requiritur: & tamen neque ijdem Notarij, aut testes, sed similes adhibendi. Citat autem præfatus Scriptor Regulam Iuris in 6. vbi tamen illa non extat: & Cap. Omnis 27. q. 2. vbi habetur expressa ex Opere Imperfecto in Matth. homil. 32. vbi & Glossa ait esse primam in Decretalibus, quod tamen constat esse falsum, ex quo & error apud Doctorem præfatum. Quod inutile non debet videri, sic per occasionem obseruatum, vt aliquorum labori, meo simili, consulatur. Deinde dici potest quòd licet
Notanda responsio alia.
reuera ita sit, vt à Concilio non fuerit dictus respectus habitus, in Societate tamen est ratio specialis ad negandam potestatem huiusmodi Superioribus localibus, quia sic est valde expediens eius gubernationi, eo quòd res magni momenti est, & quæ tales sunt nequeunt à Superioribus dictis nisi iuxta Generalis aut Prouincialis directionem & placitum pertractari. Sic in Regula 11. Præpositi, & 10. Rectoris. Et in huius 63. ita habetur: Si bona alicuius ex nostris distribuenda
Regula 63. Rectoris.
essent, si ineundi contractus, si fabrica alicuius momenti & expensæ extraordinariæ faciendæ, aut si bona offerantur Collegio cum aliqua obligatione, rem ad Prouincialem deferat. Sic ibi. Pro quo & in Formula scribendi nu. 3. Iudicat ergo Societas conueniens esse vt à quo fit incorporatio in Societate, fiat de Votorum valore iudicium. Et licet hoc non videatur Concilium, iuxta nuper dicta, attendisse: attendit tamen Concilium venerata Societas, & ab eo laudata, nec vult illud suo Decreto Regularem obseruantiam minui, quod tantoperè fuit pro illa solicitum, vt in citata videri Seßione potest, Et cùm ita se habeat in ordine ad praxim, nec sit qui se opponat, securè hoc pacto procedendum.
1153
*Et cùm adeò verosimile sit, vt effe
ctum habeat, porestpotest Prouincialis Superioribus localibus prohibere, ne, si quidquam tale de nullitatis propositione contingat, petitioni vllus annuat, sed rem dicat esse ad ipsum spectantem, qui poterit illi aut alteri suas vices committere: neque enim quisquam est qui eum possit compellere, sicut neque Superiorem localem, ad ingressum in caussæ cognitionem, de quo inferiùs. Neque reclamare volens iuridicè obtendere potest sibi iniuriam inferri, quòd non auditur in loco, à quo Prouincialis distat; quia Prouincialis iure suo vtitur, & scribere ad ipsum potest vt coniudicem designet. Talibus siquidem euentibus res istæ, sicut plures aliæ, obnoxiæ sunt, vt si Superior domus absit, aut Ordinarius longiùs distet, admissa obligatione circa localem Superiorem: sicut litigium etiam potest varios ob successus nimiùm protelari. Et vtiles quidem sunt Religioni huiusmodi dilationes, ne reclamator sibi persuadeat, & alij ipsorum exemplo; facilem sibi reditum futurum ad sæculum, vnde & difficultas poterit multos saniùs sapientes in suæ vocationis portu retinere.
§. IV.

§. IV.

De Ordinario cum Superiore iudicium assumpturo.
1154
*COràm superiore suo & Ordinario. Ver
Ordinarij nomine qui veniant.
ba Concilij sunt. Et Ordinarij venit nomine Episcopus, & Vicarius generalis, iuxta receptissimam sententiam, de qua Nos Tomo 2. Thesauri Tit. 12. n. 315. & Tit. 14. nu. 1. alibique. Veniunt etiam Abbates, & alij Episcopalem habentes iurisdictionem, aut quasi Episcopalem, Capitulum Sede vacante, & eius Vicarius, vt cum alijs tradit Bonacina statim citandus, ex
quo & P. Pellizarius Tract. 3. Cap. 5. Quæs. 4. Quia verò Concilium circa illum nihil speciale subiunxit, locum reliquit quæstioni, sicut circa superiorem. Et Bonacina quidem Quæst. 2. de Clausura Pun. 10. Difficult. 3. nu. 3. affirmat eum intelligendum, in cuius Diœcesi Religiosus habebat domicilium antequàm ingrederetur Religionem. Cuius sententiam cùm retulisset P. Pellizarius suprà ita subdit: Ita Bonacina, sed meo
P. Pellizar.
iudicio minùs probabiliter. Iudicat ergo esse illam probabilem, licet minori gradu probabilitatis. Sed reuera solido videtur fundamento destituta, ex qua & fieret vt qui ex Hispania adueniens professus in Indijs, non possit nisi in Hispania caussam nullitatis agitare, & è conuerso, quod longissima experientia, doctissimis circa hoc versatis Magistris, improbauit. Quia verò senten
Vtilis admonitio.
tia, quæ viro adeò docto placuit, & alij non minùs tali visa est non parùm probabilis, poterit superioribus quibusdam placere, aut digna saltem, circa cuius possit probabilitatem procedi, illam in praxi amplecti licebit & ita iudicium minimè assumere, dum is abest, ad quem debet iudicium destinari. Et sic forsitan vt diximus, noxiæ libertatis auiditas refrigesset.
1155
*Bordonus de Professione cap. 7. nu. 29.
circa hoc seruandam esse ait locorum consuetudinem, pro quo eum laudat P. Pellizarius cit. Quæst. 4. sicut circa superiorem Religionis. Et | circa hunc de sua Religione loquens Fr. Antonius à Spiritu Sancto in Directorio Regularium Tract. 3. Disput. 3. n. 172. testatur in sua Religione PP. Carmelitarum Discalceatorum huiusmodi iudicium pertinere ad Definitorium generale, quod solùm potest iudicare de nullitate professionis quacumque ex caussa. Ex quo firmatur id. quod à Nobis est dictum §. præced. Videtur etiam vsu receptum vt coram eo Ordinario reclamatio procedat, coràm quo potest illa esse commodior reclamanti, quia ibi superior Religionis adest, apud quem etiam nullitatis caussæ proponendæ. In quo quidem nulla est talis Ordinarij obligatio; potest siquidem reclamantem ad Ordinarium remittere, in cuius Diœcesi existit domus, in qua ille emisit professionem. Sicut & superior potest, iuxta nuper dicta, & id quidem verosimilius, quandoquidem sententia de Ordinario dicto receptior est, & Declarationibus Congregationis Cardinalium conformior, de quibus §. 2. Neque vsus, de quo dictum, ita receptus est, vt pro lege haberi debeat. Id autem quod circa commodum reclamantis est dictum, ita accipiendum vt & commodum Religioni sit; si enim aliquod ipsi superueniat incommodum, vti superiores iure suo poterunt, & iuxta probabiles opiniones iudicium recusare vbi à reclamante petitur, cùm in eo & ille opinione tantùm velit probabili se tueri: commodum siquidem Religionis commodo est reclamantis præferendum, vt ratio manifesta conuincit, ex quo & bonum reclamantis poterit promoueri, cùm id, quod sic agitur, ad meliorem caussæ conclusionem dirigatur.
§. V.

§. V.

Judices præfati an Ordinarij. Quis eorum præcipuus, & quid ex præcipui qualitate.
1156
*QVod ad primum attinet, Bordonus
Tomo 3. Resolut. 69. nu. 40. ait quæstionem hanc non multùm prodesse in praxi. Vnde & Nos circa illam non multùm etiam occupabimur. Tenuerat ille de Profeßione cap. 7. Quæs. 18. esse delegatam. Sed Resolut. citata Quæs. 23. Sententiam reuocauit, sicut & Tomo 5. cap. 22. de Professione Regulari Quæs. 32. Portel Tomo
Bordonus.
2. Casu 14. ad 2. quæs. Vers. Secundò noto. De quo vix alius. Et quidem si de aliquo ex illis delegatio asserenda, de Ordinario id potiùs, quàm de superiore affirmandum, quia ante Tridentinum, vt vidimus n. 1147. Superiores soli erant legitimi iudices nullitatis ratione Officij, & non ratione alicuius commissionis: post illud autem minimè adiuncta commissio, sed limitata potestas, coniudice designato; in quo, quia circa exemptos illa, videri poterat delegata; quia verò adnexa est Officio & dignitati, neque de delegatione quidquam additum, vt fieri à Concilio solitum, esse Ordinariam potest sustineri. Quod verò ad superiorem attinet, tunc accidit quando per se ipsum iudicialem cognitionem exequitur, secus quando per alium, quo euentu is, qui iudicio præest, delegatus est, sed non Pontificis, verùm Superioris. Quamuis & dici possit esse Ordinarium, quia idem constituit cum Superiore tribunal, sicut Vicarius cum Episcopo, vnde & subesse debet Superioris directioni, neque contra eius placitum iudicare.
1157
*Quoad secundum, Superiorem esse
Superiorem esse præcipuum.
præcipuum affirmat P. Pellizarius Tract. 3. cap. 5. uu. 51. cum Bordono Tract. de Profeßione Cap. 7. Quæs. 24. & probant, quia ordo Scripturæ semper attendi debet in dispositionibus, & Concilium priùs nominat Superiorem, quàm Ordinarium, indicans hoc iudicium magis spectare ad illum, vtpotè faciendum de persona adhuc illi subiecta, & ab hoc exempta. Vbi quod ad priorem nomi
Priùs nominatus præfertur.
nationem attinet, quod scilicet arguat maiorem dignitatem, & ita sic nominatus præcedere debeat, receptissimum dogma apud Iurisperitos est, ex Iure ipso petitum, pro quo Marius Antoninus lib. 1. variar. resolut. Resel. 81. n. ex quo D. Barbosa Axiomate 188. nu. 1. Ratio etiam adducta planè conuincit. Pro quo & facit id, quod nuper dicebamus, ante Concilium scilicet iudicium nullitatis apud exemptos in eorum Superioribus penitus resedisse. Cùm autem sic petenti datur adiunctus, præcipua potestas est in illo, vt videre licet in adiunctis affumendis ab Episcopo pro caussis Præbendariorum, de quo Concilium Tridentinum Seßione 25. Cap. 6. de Reformatione. Vbi pro eo quod dictum, nu. præced. occurrit adnotatum à D. Barbosa ex Camillo Borrello, & Stephano Gratiano, ac Ludouico a Serauia, præfatos Adiunctos habere iurisdictionem ordinariam, quia quoties à Principe datur Adiunctus alicui Tribunali, talis nominatus appellatur iudex delegatus; si à lege, Ordinarius iudex vocatur. Pro quo & idem in Tract. de Canonicis Cap. 28. nu. 7. & seqq.
1158
*Circa Tertium ex prædicta maioris dignitatis circa iudicium qualitate videtur sequi vt
minùs dignum trahere ad se queat. Itaque si Ordinarius & Superior diuersis in locis sint, Ordinarius potiùs ad Superiorem, quàm Superior ad Ordinarium debeat se conferre. Cumque id difficile sæpiùs appareat de accessu personali, id per spacialiter deputatum præstari poterit. Sicut enim Superior vices suas alteri debet committere, si per se adesse nolit; ita & Ordinario idem ius competit. Ex qua ratione etiam videtur iudicium non in Tribunali Ordinarij, sed in Religiosa domo peragendum: quod quidem maiorem decentiam haberet, & minùs scandali pateretur. Sed quia hoc ab Ordinarijs non obtinendum de conseruanda sua auctoritate solicitis, in hac parte ceditur, cùm & res non à superiore ipso, sed ab alio ab ipso designato transigenda sit, quandoquidem & ille suæ debet auctoritati consulere, iurisdictione gaudens quasi Episcopali, & suo etiam in foro Ordinarius. Et habet ille ratione qualitatis dictæ, vt in dicenda sententia præcipuum debeat habere locum, vt videtur manifestum: in quo quidem licet vrbanitas habere etiam locum possit, oporteret sanè iuris præscripta seruare, & tribunalium aliorum vsui stare, vt scilicet dignior in dicendo, & subscribendo minùs digno præferatur.
§. VI.

§. VI.

Circa non professos solemniter in Societate JESV an Concilij dispositio procedat.
1159
*CIrca eos inquam, qui post biennium
probationis, vota emiserunt, aut Coadiutores formati sunt, per simplicia tantùm vota: qui dimitti quidem ab illis absolutè possunt, iuxta Pontificias concessiones, vnde videri posset circa ipsos locum non esse quæstioni. Sed reuera esse potest, quia & contingere vt Societas aliquem nolit dimittere ob rationabiles caussas, & ipse votorum emissionem prætendat inualidam. Item quòd Professus solemniter professionem similiter inualidam fuisse contendat eo quòd in votorum simplicium emissione substantialis defectus interuenerit. Cùm etiam pro dimittendis Coadiutoribus formatis non habeant Prouinciales facultatem, sitque illud reseruatum Generali, euenire etiam potest vt eorum aliquis longè ab illo distans de nullitate incorporationis velit agere nolens iudicium ipsius expectare. Et tam hic quàm ille honori suo censeat sic posse consuli, dum non à Religione expulsus sit, sed ipse ob certum impedimentum eam voluerit repudiare.
1160
*In quo quidem P. Suarez Tomo 4. de
Religione Tract. 10. lib. 3. Cap. 8. n. 6. Tamquàm certum affirmat à Concilio Tridentino professionis nomine incorporationem huiusmodi comprehensam, quia nulla est ratio cur sic vouens re
P. Suarez.
pellatur, maximè quia quoad hanc partem Concilium non dat nouum ius, sed solùm non aufert antiquum. Id quod citato Tomo se ostendisse asserit; cùm tamen nulla citati Tomi mentio præcesserit, nec facile sit vbi id ostenderit reperire. Idem etiam tenet P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 2. Puncto 7. num. 2. Vbi quidem licet certitudo asseratur, reuera dubitationi locus esse potuit, quia Concilium nomine professionis intellexisse etiam vota simplicia ex eo negari potuit quòd odiosa dispositio sit, cùm Religioni potestas aliàs competens subtrahatur, & ita professio pro solemni debuit assumi, vt communiter assumitur, præsertim iuxta vsum Societatis, in qua quando aliquis non Professus dimittitur, in litteris patentibus dicitur nullam professionem apud nos emisisse; quod dici cum veritate non posset, si emissio votorum simplicium professionis nomine censeretur. Si ergo dispositio præfata admittenda sit, non quidem vt certò obligans, sed vt verosimilis virorum sapientium iudicio sustinenda, quia sic vsu recepta; quamuis circa eos, qui vota tantùm post biennium emiserunt, nescio an aliquando ad praxim aduocatum; illud profectò rarum. Et quidem, si quis certum defectum in emissione votorum commissum superioribus proponat, minimè ille in Societate retinebitur. Si autem defectus non sit manifestus, sed circa illum minimè audiendus iudicetur, idem erit ipsorum in concursu cum Ordinario iudicium, vnde ineptè se de nullitate acturus iudiciariæ disceptationi committet. Sed qui ad hæc extrema veniunt, vix sentire aliter solent, errores erroribus adijcientes.
1161
*Quod verò ad ius antiquum spectat,
Quid circa ius antiquum.
quod à Concilio non ablatum, ita accipiendum, vt reclamatio semper fuerit licita, & iuri communi conformis, pro quo Bordonus Tomo 5. cap. 22. de Professione Religiosa nu. 2. adducit cap. 4. 20. q. 3. & cap. 2. de Regularibus. Et hoc quidem, cuiùs initium est Consulti, nihil ad rem videtur facere, quia de Nouitijs procedit. Et si quidquam de vouente in illo, pro reclamatione nihil. In Capite autem Præsens Clericus de eo agitur, qui inuitus compellente patre, habitum susceperat, in cuius fauorem contra fratres hereditatem ambientes Nicolaus Pontifex pronuntiauit. Ex quo Doctores colligere potuerunt idem in casibus similibus faciendum. Et ratio quidem à Pontifice adducta id videtur conuincere, dum ex scriptura Sacra probat Deo Sacrificium inuoluntarium displicere. Qui ergo deprehenso quocumque in Professione substantiali defectu præter violentiam, resilire vult, si ad perseuerantiam compellatur, iam illius Sacrificium violentum est, & ita non gratum Deo, pro quo Pontifex graui eruditione, & erudita grauitate decernit. Quo ad hoc ergo dici potest non ablatum ius antiquum; quoad necessitatem verò coniudicis iam dictum num. 1147. quod veritati conforme comprobatur.
1162
*Iuxta quæ molienti per reclamatio
nem, nullitatis sententiam euincere, potest Societas turbas vitatura per dimissionem occurrere, si id sibi conueniens videatur. Neque id, quod de respectu illo consulendi honori dicebatur, alicuius momenti est, quando Societas suo vti iure potest. Et dimissione peracta, locus non relinquetur petitioni, vt ea de caussa iudicium assumatur; quia iam ille Religiosus non est, & ita neque superior, qui dimisit; cùm tamen Concilium statuat caussam nullitatis coràm superiore illam prætendentis transigendam. Vnde quidquid fortè apud Ordinarium institerit, nullius erit momenti. Et vt honori illius consulatur, quod non recusabit Societas, in litteris patenti
bus dici poterit votorum emissionem inualidam fuisse, si reuera ita fuit: sin minùs in forma Ordinaria concedendæ, in quibus regulariter cura boni nominis eius, qui dimittitur, vltra multorum meritum, habetur, dum nihil ad mores spectans, aut aliàs indecorum propalatur. Id quod sanctissimus Fundator sua est prouidentia complexus, dum Parte 2. Constit. cap. 3. nu. 5. ita loquitur: Quod ad dimissum attinet, tria itidem ob
Constitutio Societatis.
seruentur: primum exterius, vt recedat ex Domo, quantùm fieri possit, sine dedecore vel ignominia, ac secum omnia sua ferat. Alterum interius, vt cum dimittere superior curet, conseruata, quantùm fieri potest, charitate ac beneuolentia erga Domum, & quanta cum consolatione in Domino fieri poterit &c. Vbi quod semel & iterùm appositum, Quantùm fieri potest, aut poterit, innuit profectò aliquando sine dedecore fieri dimissionem non posse, quia is, qui dimittitur, non debet impunitus abire, nec semper potest esse secreta punitio. Quod & cùm accidit, etiam Diui Patris Constitutioni seruandæ suum studium adhibetur. Vtinam tales se erga Societatem pariter studiosos exhiberent.
§. VII.

§. VII.

An vnus ex Iudicibus sine altero possit iudicialem aliquem actum exercere.
1163
*CIrca hoc vidimus non semel Ordina
rios, vbi primùm Religiosus coràm ipsis nullitatem se velle probare proponit, eum Religiosæ alicui domui alterius Religionis transmittere, citato superiore ad processum iudicialem. Et videtur id ad conuenientem negotij progressum satis opportunum, quia coràm superiore non est ita facile & securum reclamationem inchoari; siquidem timere sic reclamaturus potest molestias aliquas, & impediendam reclamationem, vnde in tuto debet ad illam collocari. Neque apparet quomodo coràm vtroque iudice caussa inchoanda sit. Quis enim eos ad eum coniunget effectum, cùm id, vt vidimus, nequeat securè reclamaturus efficere, & quod ad securitatem attinet non possit ad superiorem reuocari, vt nuper dicebamus. Vnde & non defuit Vicarius generalis cuiusdam Episcopi, qui superiori eius, qui se non esse legitimè professum prætendebat, & carceris erat pœna propter grauia delicta mulctatus, peculiari decreto mandauit vt carceratum solueret, eumque reponeret in certo quodam loco Religioso extra illius Religionem, vt refert Portel Tomo 2. Casu 14. Eo quòd nisi hoc liceret, & iure peragi posset, nullo modo valeret caussæ huiusmodi cognitio iudicialis inchoari, sicut neque poterit; cùm semper valeat à superiore reclamantis præpediri.
1164
*Nihilominùs dicendum nihil posse
vnum ex præfatis iudicibus sine alio. Sic Portel suprà ad secundum Quæsitum. Bordonus Tomo 5. cap. 22. de Professione Regulari. Quæs. 31. & colligitur ex alijs, qui de hoc agentes necessitatem communis consensus agnoscunt. Adducunt autem citati Cap. Prudentiam de Offic. & potest.
Iudicis delegati, vbi sic Cœlestinus Tertius: In hoc casu taliter respondemus, quòd cùm aliquis delegatorum iudicium per certum nuncium, vel excusatorem litteratoriè destinatum non ostenderit se interesse non posse, vel aliàs de eodem Canonicè constare non poterit, residui procedere ad causæ cognitionem non debent; quòd si processerint, nihil reputabuntur egisse. Sic ille. Cùm tamen præfati scriptores teneant iudices, de quibus agimus, non esse delegatos, sed Ordinarios, vt vidimus num. 1156. Videtur dicta decisio minimè congruere præsenti instituto: Nam in Ordinarijs vno absente alter caussæ cognitionem assumit, ex textibus, quos adducit Glossa citati Capitis, Ioanne Andrea pro huiusmodi distinctione laudato. Citatur etiam Cap. Causam eodem tit. Sed cùm in eodem titulo sit, idem quod de præcedenti poterit responderi. Nihilominùs sententia illa generalis videtur in hoc Capite, & est Alexandri Tertij: Quia
C. Causam eod. tit.
cùm caussa duobus committitur; sententia vnius non tenet. Quod & respectu Ordinariorum iudicum stare potest, vt caussa commissa duobus asseratur, à lege scilicet, vel Principe. Et ita Glossa in Cap. Duobus final. de sent. & re iudicata, vbi de
Glossa.
Ordinarijs etiam iudicibus est sermo, Caput hoc allegat pro assertione illa: Hoc intellige cùm omnes sunt præsentes; aliàs vno absente alius sententiam ferre non posset; immò nulla est, si feratur. Suprà de Offic. delegati. Cap. Caussam matrimonij &c. Sic Verb. Diuersas sententias. Facit etiam pro eodem id, quod ex Glossa videbatur obstare, iuxta quam, & leges ab ea allegatas, Iudice vno Ordinario absente alius procedere in caussa potest: ergo dum præsentes sunt, nullus procedere sine alio potest: hic autem in casu præsentiæ loquimur, iuxta quam speciem illi procedunt, de quibus dictum. Adducit etiam Portel Declarationem Cardinalium, in qua particula Coniunctim habetur, cuius & alij meminerunt, & casum illum pro ingressu in caussam apertè complectitur ibi: Censuit Regularem deducentem intra, quin
Declaratio Cardinalium.
quennium nullitatem professionis teneri eam probare coniunctim coram proprio superiore Religionis &c. Coniunctio enim est fundamentum probationis, & ante illam nihil vlli ex iudicibus conceditur: aliàs etiam poterit superior sic reclamantem in Religiosa alia domo deponere, & Ordinarium vrgere vt cognitionem assumat; idque potiori ratione, quia præcipuus est iudex, vt vidimus num. 1156. Quæ ratio vim habet, quidquid de præfata Declaratione sit, cui potest certæ auctoritatis defectus obiectari.
1165
*Deinde arguere possumus, quia si pro
pter aliquam rationem id possent Ordinarij, maximè propter allatum in principio. §. Atqui illa nullius momenti est, vt constat, nam tota eius vis reducitur ad securitatem reclamantis, quæ quidem constare potest, si Ordinarium quidem adeat ille, & hic sine vllo personali deposito de prætensione subditi superiorem admoneat, & sic illi conueniant, & an depositio sit conueniens deliberent. Quod quidem minimè negabit superior benignam tractationem promittens domi futuram litigij tempore: alia enim grauibus inconuenientibus est obnoxia, & non sine scandalo proroganda, vt experientia habetur compertissimum. Quod si Ordinarius secus iudicet, formabitur discordia, & tertius eligendus iuxta dicenda inferius. Qua durante reclamans sua, in qua professus, tenebitur, domo manere, vnde effugere id non poterit, quod per depositum moliebatur, noxiam scilicet iterati & scandalosi exitus libertatem. Quòd si hac de caussa videat negotium prorogari, poterit iuri suo, vel potiùs irrationabili prætensioni cedere, & non relicta Religiosa habitatione, inde reclamationis effectum accurare. Stet ergo Ordinarium se solo nullum
Concludens ratio.
posse actum iudicialem exercere; quod quidem, vt alia deessent, supposita Concilij dispositione ratio manifesta conuincit, quia nullum est caput vnde illi possit iurisdictio competere: ante reclamationem enim nulla talis erat. Et post ipsam solùm cum superiore conceditur: quandoquidem neque superiori ipsi se solo quidquam agere permittitur; cùm tamen maior pro illo ratio esse videatur, quia in iudiciali potestate præcipuus, & possessione superior reclamantis, vt eum vidimus Concilium compellasse. Coràm superiore suo. Cùm dicere cum superiore domus potuisset.
§. VIII.

§. VIII.

An si Superior in caussa reclamationis renuat procedere, possit à solo Ordinario concludi.
1166
*BOrdonus Tomo 5. cap. 22. de Professione
Regul. quæs. 14. affirmat quòd quando vnus iudex spatio biennij cum alio non vult caussam reclamationis expedire, alter potest solus sententiam diffinitiuam ferre. Et quæs. 31. ait quòd si vnus iudex requirat alterum, & hic nolit concurrere, vel renuntiet iuri suo, valet dimissio: inualida verò est, si alter procedat in caussa, altero non requisito. Et hoc vltimum probat ex dictis nu. 1164. Prius autem, quia in hoc casu videtur suam potestatem delegare coniudici. Neque iustitia patitur vt reclamanti præcludatur via ad obtinendum suum intentum. Quod confirmatur ex citato Cap. Prudentiam, vbi dicitur quòd in caussa commissa duobus, si vnus noluerit procedere, alter exequetur. Sic Vers. Adijcimus. Et prætereà quia quis ex negligentia perdit iurisdictionem. Glossa fin. in Cap. Ex transmissa de foro compet. Id quod procedit tam de Ordinario, quam de Superiore. Sic citato loco, qui in Tractatu speciali de Profeßione Quæs. 27. & Tomo 3. Resolut. 69. num. 8. docuerat quòd si iudicium à Prælato regulari & ab Ordinario simul cœptum esset, & prolata nullitas professionis, valebit sententia vnius, altero irrationabiliter nolente interesse: cùm iudex efficere debeat ne iudicium reddatur nullum, ex Cap. 7. de Iudic. & cœptum iudicium ab aliquo, terminari debeat l. Vbi cœptum est. ff. de iudicijs. Pro quo alios refert, & inter eos Armendariz referentem sic fuisse decisum: quod vt probabile admittit P. Pellizarius Tomo 1.
P. Pellizar.
Tract. 3. cap. 5. nu. 51. vers. 3. Vbi tamen tenet, quòd si vnus procedat altero omnino nolente se ingerere. aut non requisito, iudicium erit nullum: tum quia in pari ac communi caussa potior est conditio prohibentis & resistentis reg. 56. in 6. tum quia hic facit quod habetur Cap. Caussam & Cap. Prudentiam §. Adijcimus de offic. deleg. quòd si caussa est simpliciter delegata duobus, non tenet sententia vnius: hoc autem euenit in casu nostro.
1167
*Sic citati Scriptores, ex quo apparet
rem hanc suo opinionum incerto remanere: quoad praxim verò aliquid omnino verosimile statui potest, in quo videntur conuenire. Dicit enim Bordonus vnum sine alio posse in caussa procedere, quando alter irrationabiliter, aut per negligentiam iudicium detrectat. Atqui hoc vix accidere potest, prætensore nullitatis vrgente: vnde regulariter loquendo caussa rationabilis interueniet. Est autem rationabilis. quoties probabili ducitur opinione iudex, iuxta dicta n. 1154. Quod quidem non solum in assumendo ab initio iudicio potest accidere, sed etiam in eius pro se ratione. in qua animaduerti potuit, quod in exordio non fuerat obseruatum, aut aliquid de nouo occurrere, propter quod prosecutio minimè conueniens videatur. Circa id autem iudex alter iudicariam nequit extendere potestatem, quia non est iudex sui coniudicis. Id autem quod à præfato Auctore dictum, non pati iustitiam vt reclamanti præcludatur via ad suum intentum obti
Notanda doctrina.
nendum, & ita vnum ex iudicibus in caussa posse procedere: Non quidem vrget, quia licet iustitia id exigat, debet tamen in eo modus legalis penitus obseruari, quod generaliter procedit: qui tamen modus per accidens aliquando potest locum non habere, aut ex defectu iudicis, vel ipsius impedimentis. Deinde ad hoc vt reclamans suum obtinere non possit intentum potest præcludi via probabilis opinionis obtentu, quia & frequentissimè reclamantes non certis & euidentibus fundamentis instructi procedunt, immò quandoq;quandoque mendacibus, de quo Superioribus satis fundata notitia. Neque pręclusiopræclusio viæ erit æterna, cùm Superiores mutentut, vnde ad successorem recursus esse poterit. Nec locus erit appellationi, quandoquidem sententia non est, sed vel detrectatio iudicij quoad ingressum, vel prosecutionem. Citatum autem Cap. 7. de Iudicijs vt iudicium non reddatur nul
lum, nihil habet quod fauere videatur intento, cùm in eo tantùm statuatur vt excommunicatus non per se, sed per alium, si cenueniatur, debeat in iudicio respondere. Neque illa redditur ratio, ne iudicium nullum reddatur, sed ne videatur de
l. Vbi cœptum. ff. de iudic.
sua malitia commodum reportare. Sed hoc quid ad rem? lex autem de terminando iudicio vbi illud cœptum, inprimis non procedit quando cœptum non est, sed penitus detrectatum, vt accidere in casu præsenti potest, iuxta dicta. Deinde terminari quidem iudicium debet vbi cœptum, id est, ad aliud non transferendum tribunal regulariter loquendo, quod suas habet exceptiones sine operæ vtilis pretio, hoc loco proponendas, vbi de translatione iudicij non agitur, sed de illius omissione.
1168
*Id autem quod de Ordinarijs iudicibus
dictum n. 1164. vt vno absente alius iudicare possit, non est constans, & contrarium vidimus à Glossa assertum ibidem. Quòd si leges aliquæ ciuiles id videntur innuere, generalis decisio non est, sed pro certis iudicibus, vt Consulibus, & Senatoribus, ac Capitulis, & alijs, de quibus Glossa in cit. Cap. Prudentiam Verb. Teneatur. Et vt demus ita iure ciuili dispositum, Concilij potius determinationi insistendum, quod formam iudicio contulit, cum respectu ad vtrumque iudicem, qui ob specialem rationem necessarius iudicatur: Superioris inquam, quia subditi caussa agitur;
& Ordinarij, quia, cùm aliquis extra Religionem futurus sit, nullus melior, commodior, aut grauior, pro caussa momenti tanti; quæ & cùm forensis sit, & non ex æquo & bono, ac inspecta simpliciter reiveritate, sed iuxta totum Iuris rigorem transigenda, meritò ad supremum fori Ecclesiastici iudicem reseruata. Quia etiam inter Religionem & sæculũsæculum videtur qui reclamat constitutus, dum illam conatur deserere, & hoc amplecti; duplex assignatus iudex, & Religiosus, & qui extra Religionem in sacro est Ordine Superior, & sæcularium eiusdem Ordinis moderator, vt videat an sit futurum conueniens noui subditi curam assumere, ex illorum genere, qui plus soleant negotij Prælatis importare. Sine illis ergo non potest caussa nullitatis expediri, siue absente eorũeorum aliquo, siue nolente erga expeditionem occupari: quòd si aliter fiat, minimè à iugo | Religionis per sententiāsententiam liber, securus esse in conscientia poterit, nec tenebitur illa sententiæ annuere, & dimittere, et si in fauorem eius renuntiauerat, poterit de sententiæ excipere nullitate.
1169
*Præfatis autem non aduersatur quod
iuxta S. Congregationis Declarationem tradit D. Barbosa de potest. Episcopi Allegat. 81. nu. 8. & in Summa Apostolicorum Decisionum Verb. Caussa n. 9. ex quo Lezana Tomo 4. Verb. Caussa iudicialis Regularium num. 9. vbi & alios refert, iuxta quos, si huiusmodi caussęcaussæ intra biennium non determinentur, ad iudices Superiores trahi possunt: iuxta Decretum eiusdem Concilij Seßion. 24. cap. 20. de Reformat. nisi assignentur caussæ legitimæ, propter quas non sunt definitæ. Vbi pro eôdem citatus D. Barbosa n. 17. adducens D. Felicianum à Vega ad Cap. Venerabilis n. 18. cum seqq. de iudicijs. Sed quidem in ordine ad praxim parùm vtile hoc poterit esse refugium, quia multis difficultatibus implicatur. Et in primis si caussa cœpta non est, etiamsi per bienniũbiennium apud iudices prætensor nullitatis institerit, prædicta decisio locum habere non potest, quia lis mota non est; cùm tamen ibi dicatur: Saltem infra biennium à die
Concilium Trident.
motæ litis terminentur. Deinde vt mota lite auocatio fieri virtute appellationis possit, debet probari negligentia culpabilis iudicũiudicum, quod quidem ægrè præstari poterit, cùm ab ipsis multæ possint reddi rationes, nec præsumi possit iudicium appellationis circa hoc cum omni rigore processurum; neque facilè inueniendos testes, qui de iudicum culpabili negligentia valeant attestari, quæ difficilis est profectò probationis.
1170
*Vbi inquiri vlteriùs potest an in casu
dicto transacti biennij caussa non terminata debeat ad solùm appellationis iudicem auocari, ita vt Superior Religiosi iam in ea exclusus videatur. Et verba quidem Concilij hæc sunt: Alioquin post id spatium liberum sit partibus, vel alteri illorum, iudices Superiores, aliàs tamen competentes, adire, qui caussam in eo statu, quo fuerit, assumant, & quam primùm terminari curent. Atqui in caussis nullitatis competentes iudices sunt Ordinarius & Superior Religionis, & ita illis Superiores debent eisdem respondere, vt id, quod Concilium statuit circa coniudices; possit impleri. Quod tamen ex contextu dispositionis præfatæ videtur non posse consistere; siquidem iudices Superiores ij sunt iuxta illam, ad quos fieri appellatio potest. Nec anteà alijs committantur, nec auocentur, neque appellationes ab eisdem interpositæ, per Superiores quoscumque recipiantur &c. At Superiores Religionis non ij sunt, ad quos appellationes deferri possunt; cùm & sæpè accidere possit vt Prouinciales ipsi iudices nullitatis sint, iuxta dicta dicta §. 2. neque ad Generales dirigenda appellatio sit; quod quidem contra mentem Concilij esset, quod, vt vidimus, de abbreuianda est litis conclusione solicitum verbis illis: & quamprimùm terminari curent. In aditione enim Generalium quis non videat moras inexcusabiles successuras? Videtur ergo negotium istud non leuiter impeditum.
1171
*In quo quidem retardatio litis accide
Opportuna resolutio.
dere potest vel ex parte vtriusque iudicis, vel alterius ex ipsis. Si primum, tunc procedit difficultas. Si Secundum, vel Ordinarius, & non Superior: & sic nulla est ratio cur sine Superiore procedere possit ille, ad quem est caussa talis auocata: Si verò ex parte Superioris Religiosi litis est cursus impeditus, & ita nulla in Ordinario culpa: auocari ab illo caussa nequit, & ita curandum vt ille suis cohortationibus Superiorem excitet, & litigij auctor & actor instet opportunè, importunè, exaudiendus saltem propter importunitatem, ut aliàs iudex ille Euangelicus, de quo Lucæ 11. v. 8. Solus ergo relinquitur casus communis negligentiæ, in quo quidem si Superior Religiosi Prælati adiri commodè possit, pro concursu ad iudicium requirendus, quia forma iudicij à Concilio præscripta seruanda est, quando commodè seruari potest. Quòd si requisitus renuat, aut moras affectet, iudex prædictus caussam poterit expedire, quia Concilium dum breuem terminationem indicit, hoc videtur stabilire. In quo quidem euentu, fortè Religio ægrè est latura, si eius non expectetur concursus. Accurrat ergo, & suo iure potiatur. Si autem id facere renuit, videtur suo iuri cedere, cùm de sententia sine concursu ferenda admoneatur. Hic etenim commodiùs illorum admittenda doctrina, qui affirmant, vno ex iudicibus nolente concurrere posse alium caussam terminare, eo quòd iuri suo cedere videatur, de quo dictum nu. 1166. Quæ resolutio mihi apparet verosimilis, amplexuro aliam, si eam tradiderint, qui tacuerunt hucusque, quos viderim, doctiores.
§. IX.

§. IX.

Circa Judicum in lata sententia discordiam.
1172
*QVando ita accidit, videtur standum decisioni Cap. Duobus de sent. & re
iudic. vbi ita Gregorius IX. Duobus iudicibus, vt accepimus, diuersas sententias proferentibus, si ex iurisdictione ordinaria processerunt, tenet pro reo, non pro actore sententia, nisi in caussa fauorabili, puta matrimonio, libertate, dote, seu testamento pro ipso fuerit promulgata. Si verò ex delegata potestate, vtravtraque pendet sententia ex arbitrio delegantis. Quòd si ex compromisso, neutra debet habere vigorem. Sic Pontifex. Cùm ergo iudices, de quibus agimus, Ordinarij sint, pro Religione videtur præferenda sententia, quæ rei personam subit, sicut actoris reclamans, agens contra ipsam, & eam volens spoliare. Rationem autem reddit Ioannes Andreas in Glossa marginali in Hostiensi, quia magis defertur iurisdictioni ordinariæ, quæ naturalis. est & fauorabilis. Sic ille contra Glossam, quæ rationem discriminis reddiderat ex eo quòd in Ordinaria iurisdictione non est Superior, ad quem recurratur (sicut in delegata) nisi lex mortua. Vt enim ille obicijcit, semper est reperire Superiorem, nisi in Papa, ex Cap. Licet de elect. Quod cùm adeò compertum sit, mirum est Glossam sic censuisse, & eam tamdiu conseruatam, nisi quatenus legitimus aliquis sensus in ea possit inueniri, pro quo inuestigando alij, si, libuerit, per otium laborabunt. Iuxta hæc ergo appellare volenti non videtur talis recursus concedendus, quia non tenet pro eo sententia, & solùm ea tenente, locum illa habere potest.
1173
*Nihilominùs vsu receptum vt in diuer
sitate sententiæ tertius eligatur, pro quo & recusationes sæpiùs admittantur, quia non videntur specialiter denegatæ, & vbi id accidit, licet circa caussam, de qua agitur, in speciali prouisum non sit, iuxta communis iuris dispositionem procedendum est. Re tamen profundiùs inspecta, non videtur admittenda, quando qui electus est, ijs
dotibus eminet, vt nulla in illo possit esse suspicio inordinatæ affectionis, licet propter eius integritatem non sibi futurum propitium reclamans vereatur: quo ex titulo omnes integri, & à priuatis affectibus liberi, possent iudices recusari, & quidem iuxta ius Ciuile sola allegata suspicio ad recusationem sufficit, non ita iuxta Canonicum; debent enim caussæ suspicionis allegari, & probari, & sufficientes percenseri. Quando autem qui recusatur, is est, quem diximus, allegari contra ipsum caussæ tantùm ineptæ possunt, quæ à iudicibus repellendæ, iuxta id, quod ex Ancharrano & Alexandro tradit Cardinalis Tuschus Tomo 7. lit. S. conclus. 913. nu. 2. & 3. & ex Baldo num. 35. Id quod in caussis nullitatis videtur specialiùs asserendum, quia iudices à Concilio designati recusari nequeunt; si enim recusatio locum habere posset, & probarentur caussæ, cuilibet ex illis assignari deberet adiunctus, ex quo fieret vt à quatuor iudicibus caussæ tractarentur, quod contra mentem Concilij esset duos tantùm statuentis. Quòd si discordiæ locum relinqueret per adiunctum componendæ, id quidem prouidisset, sicut Seßione eadem cap. 6. de Re
Concilium Trident.
format. factum circa Adiunctos Episcopo in Visitatione, ibi: Quòd si ambo ab Episcopo discordes cum Episcopo tertium eligant &c.
1174
*In electione autem tertij id etiam vsu
inualuit, vt numquàm Religiosus, sed sæcularis Clericus designetur: quod quidem ex conniuentia Religiosorum iudicum accidit, qui circa hoc Ordinarijs nihil id interesse putantes annuerunt. In quo & iuxta reclamantium placitum videtur actum, quibus duplicatio Religiosi iudicis minimè placebit, quia Religionis caussam creduntur acturi, in quo sæpissimè decipiuntur, cùm Religio sæpissimè etiam gratam habeat dimissionem eorum, qui in eadem mansuri, oneri sunt potiùs, quàm vtilitati futuri. Vnde videmus frequenter caussam reclamationis Ordinarijs relinqui, & eo vsque ad sententiam processum perducente, sola illius subscriptione coniudices esse contentos. Quod etsi in rigore videatur sufficere, minùs tamen apparet conueniens, & minimè Concilij menti conforme, parumque rationi consonum, vt grauissima caussa in manu sæcularis iudicis, Vicarij inquam Episcopi, penitus relinquatur; quod quidem non fieret, si de temporali aliquo commodo tractaretur, vt aliquando euenit, si videlicet reclamans in fauorem Religionis renuntiauerat. Et posset quidem tertius ex alia Religione eligi. in quo quidem poterit reclamans fundamentum recusationis habere, ex eo quòd sic electus non erit ita promptus ad assistendum in Ecclesiastico tribunali, & ab alieno Prælato pendet circa licentias. Et ob has fortè caussas, & quia insolitum quid & mirabile apparebit, de huiusmodi numquàm actum electione; neque id mirum, quando neque de eligendo eiusdem Religionis iudice fuerit pertractatum.
1175
*Potest autem discordia accidere non
solùm circa caussam directè processatam, sed circa processum ipsum. Si videlicet lata sententia contra reclamantem, excipiat ille de nullitate sententiæ ob vitia in processu commissa; vel fortè Religio, si pro nullitate professionis fuerit iudicatum. Quo euentu noui aduocandi iudices, qui etiam poterunt circa validitatem processus discordare. Vbi & tertius eligendus, in qua electione idem videtur obseruandum, quod circa directam conclusionem; ad illam enim tota caussæ substantia reuocatur: si enim processus iudicetur legitimus, perinde est ac si sententia directè proferretur. Eligendus ergo tertius; sed quia ad caussæ cognitionem non eligitur, solumque ad quædam iuris requisita examinanda, an scilicet fuerint obseruata, nec ne: videri potest non esse locum recusationi, quia illa tantùm à iure introducta pro directa caussæ cognitione, vt colligitur ex Cap. Suspicionis, de offic. deleg. Et Cap. legitima in 6. cod. tit. alias lites nimiùm prorogarentur contra Sedis Apostolicæ voluntatem. Ne huiusmodi occasione principale negotium plus debito prorogetur: vt loquitur Gregorius IX. in citato Cap. Suspicionis. Nihilominùs recusatio admitti potest ob rationem dictam, sed iuxta doctrinam superiùs comprobatam.
§. X.

§. X.

Circa appellationem.
1176
*LIcere illam probat receptissimus vsus,
& quia Concilium formam iudicij statuens id non addidit, quod alias addi solitum, Appellatione remota. Vbi disquirendum occurrit an solus Ordinarius iudex appellationis sine Superiore Religionis possit caussam huiusmodi iudicare. Et videmus quidem ita fieri; cùm tamen vt fieri non debeat ratio satis vrgens ex dispositione allata Concilij statim occurrat, dum statuit caussam huiusmodi ab Ordinario non solùm iudicandam, sed à Superiore etiam primo loco, vtpote principali, nominato. Ergo neque à solo Ecclesiastico iudice appellationis, qui debet cognitionem caussæ plenariam habere, & ex parte Religionis etiam assistere, qui circa hoc plurimùm conferre potest: & perinde se res habet, ac si tunc caussa à principio agitanda sumeretur. Acta primæ instantiæ omnino producat, &
Concilium Tridentin.
Iudex nisi illis visis, ad eius absolutionem minimè procedat. Verba sunt Concilij eiusdem Seßione 13. Cap. 3. de Reformat. Vbi ex eo argui potest quòd sequeretur in sententia appellationis posse interuenire discordiam, quod tamen videtur absurdum. Sed reuera tale non est, quia id potest euenire quoties appellatio ad plures defertur, qui vnum corpus efficiunt, vt Capitulum S. V. in quo euenire potest vt duo tantum Canonici sint, aut si plures, vota sint parùm discordantia. Tunc enim tertius eligendus, & vt in prima instantia caussa terminanda.
1177
*Illud difficilius, multoties non inue
Quid quando iudex est
niendum Superiorem Religiosi iudicis, ad quem | possit appellari; si videlicet iudex ipse Superior
Prælatus Superior.
Prælatus sit, vt de Societate, & PP. Carmelitis dictum §. 3. & 4. Neque enim iudex in prima instantia potest in appellationis iudicio se ingerere, vt est iuribus omnibus constitutum. Ad quod tamen dici potest tunc à maioribus Prælatis vices suas Religiosis inferioribus conferendas. Quemadmodum quando Vicarius Episcopus recusatus est pro caussa, quæ tangit Episcopum, eo
De Episcopo suspecto.
quòd hic suspectus habeatur, tunc recusationis caussæ non cognoscuntur ab Episcopo, sed earum cognitionem alicui alteri confidenti committit, vt ex Sbrozio & Iacobo Laurentio tradit D. Barbosa de potest. Episcopi Allegat. 54. nu. 150. Vers.
D. Barbosa
Nota tamen. Itaque iudicare non valens, alteri potest iudicandi tribuere facultatem, ne iudicij cursus præpediatur. Et cùm dicimus Prælatum superiorem suas conferre vices, non ideò est quod in rigore nomine eius sit, qui deputatur, acturus, sicut neque ille, cui Episcopus cognitionem suspicionis committit; sed quatenus id agit, quod ille erat acturus, vt non esset impeditus. Sicut species dicitur Vicaria obiecti, etiamsi id præstet, quod minimè præstare potest obiectum: sensibile enim supra sensum oppositum impedit sensationem, vt est dogma philosophicum. Tribuit autem vices modo dicto, non quatenus pars in priori iudicio, sed nomine Religionis, sicut Episcopus non quatenus suspectus, sed nomine dignitatis. Ne enim Religio in necessarijs deficiat, ita suis Prælatis agendum iniungit: eadem enim persona diuersis ex titulis id agere sæpe valet, quod est proprium diuersarum. Sic cùm nemo se possit eligere, quatenus patroni munus gerit, potest tamen si cum alijs concurrat compatronis, electioni ab ipsis factæ consentiens, & numerum suffragiorum augendo, de quo suprà, & pro
nu. 177. & 179.
quo videri insuper potest Marius Antoninus lib. 1. Resolut. 51. nu. 5. iuncto nu. 1. & sic in multis alijs.
1178
*Quæ cùm ita sint, deberent quidem
Ecclesiasticis Prælatis in considerationem venire; quod tamen non video ita se habere, pro quo, sicut & pro alijs ad hoc genus iudicij spectantibus, satis esset conueniens Apostolicæ Sedis, media Sacra Cardinalium Congregatione, declarationes impetrari. Quod dum non fit, ad verosimilia recurrendum, & quæ magis videntur Concilij dispositioni conformia. Id quod in præsenti articulo, qui maximè ad substantiam pertinet, obseruari debuisset. Vt enim cum iudice appellationis Religiosus debeat Superior concurrere adducta videntur: fundamenta conuincere. Neque quia in hoc qui se opponat non extet, secura debet conscientia censeri; est enim Iudex iudicum in Excelsis, qui iustitias iudicabit, apud quem non habentur pro legitimis, quæ iura sacra non probant, licet multoties ob vitandas parùm profuturas controuersias sententiæ inuerosimiles verecundo silentio contegantur. Quo in
genere talis visa, quæ à iudice quodam appellationis pronuntiata Metropolitani sententiam reuocante; & insuper nolente appellationem admittere ad iudicem alium, ad quem iuxta Gregorij XIII. Constitutionem pro Indijs debet, si sententiæ discordent, prouocari. Et ratio denegationis præfatæ ea fuisse dicitur, quòd Episcopus appellationum iudex, erat Religiosus ex eâdem Religione, ex qua & qui de nullitate professionis agebat, & illum vt suspectum recusauit. Atqui titulus dictus nullius momenti est; aliàs neque Religionis Superior in iudicio adhiberi debuisset. Et quidem si reclamans in prima instantia Ordinarium sit nactus suæ Religionis, Episcopum videlicet, quis dicat ea de caussa posse recusari? Quod si posset, tunc iudicium ad superiorem deferendum, qui in casu nostro solus est Pontifex, quandoquidem Metropolitanus esse non potest, pro quo D. Barbosa suprà Vers. Quando Episcopus. Præterquàm quòd recusationis caussæ non coràm Episcopo ad quem appellatum, sed apud arbitros sunt proponendæ, suam circa id operam conferente Episcopo recusato ex Cap. Suspicionis, & Cap. Legitima. de Offic. iud. deleg. & communi Doctorum sensu. Debuit ergo appellationi deferri, & recusationis caussa alteri remitti penitus tribunali. Quod quidem adeò videtur perspicuum, vt non sit opus circa illud probationes aliunde petitas aggerere. In claris enim non est opus coniecturis, ex iuribus & Doctoribus apud Marium Antoninum lib. 1. Reselut. 3. nu. 9. & neque iura, neque Doctores ad veritatem adeò liquidam confirmandam necessarij. Nisi fortè iudices dicti aliquam habeant circa hoc formulam specialem securo ex fonte deductam, quam Nos minoris obellæ mystæ penitus ignoramus.
1179
*Potuit autem & poterit sic ab appel
latione repulsus remedio certo se tueri, si ad Pontificem appellet, hoc enim nullus ei inferior iudex potest prohibere: quia etiam non seruato medio talis appellatio valet, vt constat ex Cap. Si duobus de appellat & alibi. Vnde notabilis illa multorum Doctorum sententia iuxta ius Canonicum, inualidam esse appellationem, si iudex ad quem non explicatur, quia est in personam incertam, cùm possit esse vel ad mediatos superiores, vel ad Pontificem, pro qua P. Thomas Sancius Tomo 1. Respons. moral. lib. 3. Cap. 32. nu. 159.
Cap. De Priore de appellat.
Vnde Cap. de Priore eod. tit. is, qui appellationi huiusmodi non detulit, puniendus decernitur: Eum cum litteris tuis veritatem continentibus de tanto excessu satisfacturum ad Sedem Apostolicam venire compellas. Quæ sunt verba Alexandri Tertij. Vbi manifestum est effectum appellationis non solùm futurum deuolutiuum, sed suspensiuum, cùm minimè sit illa iure prohibita, & tota litigantis intentio ad effectum huiusmodi dirigatur, iuxta id, quod scriptores communiter tradunt, & præ alijs Illustrissimus Couarrubias Practic. qq. cap. 4. & cap. 23.
1180
*Aliud in denegata appellatione potest
esse remedium, si videlicet à non concessa appelletur: dum enim à præfato iudice petitur iuridicè vt appellationi ad iudicem alium deferat. Et ille pro denegatione pronuntiat, locus appellationi relinquitur: quemadmodùm si ob desertam appellationem vt ad executionem sententiæ procedat, iudex circa desertionem pronuntiet, locus est appellationi vt videri potest apud P. Thomam Sancium suprà num. 110. Vnde vtile esse Consilium potest pronuntiationem omitti, vt citiùs caussa expediatur: pro quo Doctores ibidem. Verùm qui priori appellationi non detulit, ne|que deferet subsequenti: & viæ non deerunt, vt friuola, inepta, & minimè iuridica censeatur. Sed quia poterit, si sanè sapiatur, admitti, videndum ad quem possit iudicem pertinere: & generaliter loquendo, ad eum est dicendum spectare, ad quem aliæ, ad superiorem scilicet, vel eum, qui est ab Apostolica Sede designatus. Quòd si impeditus ille, quia iudex à quo fuit Metropolitanus, aut designati caussa agatur, quia scilicet ad illum appellatio reprobatur, ad Pontificem tandem reuocanda, vnde perinde est ac si directa appellatio ad ipsum, vt nuper dictum, dirigatur. Potest autem ad maiorem abundantiam vtrumque fieri, quia nocere non potest, & valeat adiuuare. Et licet n. 1177. dictum sit
Notanda doctrina.
recusationem Vicarij generalis ob caussam, quæ tangit Episcopum vt suspectum, ab Episcopo ipso esse confidenti alicui committendam; non videtur similiter dicendum in casu præfato repulsæ appellationis, quando circa id ab Episcopo denegante pronuntiatur, quia tunc non agitur de recusatione, sed de sententia cadente directè supra denegationem appellationis, pro qua iudex in tertia instantia non habet iurisdictionem, quia ad ipsum non spectat an benè vel malè denegetur appellatio, iudicare, in quo & res sua agitur, cùm etiam respectus ad recusationem habeatur. Itaque Episcopus caussas recusationis admittens iniustè agit: sed de huiusmodi iniusto agendi modo non est iudex ille, qui pro tertia instantia talis est, sicut neque iniustitiæ in denegata appellatione, vt possit denegantem ad deferendum ipsi compellere, cuius partes tantùm sunt adductæ ad ipsius tribunal per appellationem in tertia instantia sententias aut confirmare, aut infirmare: facta autem iniuria, appellatione partis ad Pontificem directa reparabitur, & interim ad patientiæ tribunal appellandum. Vide infra numer. 1238.
§. XI.

§. XI.

An post quinquennium possit petitio reclamantis admitti.
1181
*AVdiri posse eos, qui reclamare intra
quinquennium non potuerunt, aut etiam per viam extraordinariam restitutionis in integrum, tenent quam plurimi, quos adduximus nu. 1149. & ijs addendi Herincx Tomo 3. Tract. 3. Disp. 5. nu. 32. Bonæ-Spei Tomo 5. Trast. 2. de de Religione Disp. 8. nu. 60. Acatius de Velasco Tomo 2. Resol. 368. nu. 5. Machadus Tomo 2. pag. 394. nu. 3. & alij, quos adducit D. Barbosa in cap. 19. Concilij Sess. 25. de Regular. nu. 8. Cùm etiam sint non pauci id negantes apud nuper citatum Scriptorem ibidem nu. 9. & P. Sancium lib. 7. de Matrim. Disp. 37. nu. 21. Bordonus Tomo 5. cap. 22. de Profeßione Quæs. 10. Fr. Antonius â Spiritu Sancto in Directorio Regularium Tract. 3. Disp. 3. num. 167. qui nu. 165. & 166.
pro sententia præcedenti steterat, quem tamen iam non habere locum ingenuè protestatur, id quod & alij pariter potestati ex ijs, qui illam fuerant amplexati. Et Caramuel quidem Tomo 2.
D. Caram.
Theologiæ Regularis nu. 3569. à ratione discurrens eamdem solidè & eruditè confirmat, circa praxim autem secus decernit nu. 3572, sic locutus: Ergo in tanto Theologorum dissensu, ne se Iudex exponat periculo, &, si altera pars ad Apostolicam Sedem appellet, contingat vt Iudices Romani, Bonacinæ, Valero, & Flammentio subscribant, debebit Religioso, qui suam fuisse nullam profeßionem contendit, iubere, vt Rescriptum à Sede Apostolica impetret, vi cuius poßit ad rationes suas allegandum admitti. Sic feci Anno 1652. in caussa cuiusdam Carmelitæ Pragensis; qui postquàm multis annis in Religione quietè vixerat Prior & Magister Nouitiorum fuerat, occœpit iugum fastidire, & se non esse validè professum clamare: quem ad Tribunal nolui admittere, quamdiu Rescriptum Apostolicum non impetrauit. Sic ille.
1182
*Audiendi & alij. D. Barbosa citato nu.
D. Barbosa
9. sic ait: Sed hodie vt quis poßit audiri post quinquennium adit Romæ Sacram Congregationem Concilij Tridentini, seu alteram Regularium negotijs præpositam, quæ priùs cognitis saltim summariè nullitatibus deducendis, & iusto impedimento non reclamandi intra quinquennium restitutionem illius concedere solet, & ita non semel fieri vidi, quod insinuarunt Portel. d. nu. 45. Vers. Circa quod, & Hieronymus Rodericus d. Resol. 101. num. 71. Niger Cyriacus Controuers. forens. Tomo 2. Controuer. 371. nu. 37. Nouarius in Lucerna Regular. Verb. Profeßio nu. 31. pag. 216. Hæc ille, & illi. Lezana Tomo 4. Verb. Profeßio Regularis nu. 21. ita scribit: Vide tamen circa hoc aliquas Declarationes Sacræ Congregationis, quas referunt Barbosa in prædictum locũlocum Concilij, & Sanctarellus supra. Attende etiam ad praxim & Stylum Curiæ, qui talis est, vt quoties elapso quinquennio quis vult dicere de nullitate, adit Pontificem, vel Sacram Eminentißimorum Cardinalium Congregationem, & allegato iusto impedimento & c. Cardinalis Lugo in Responsis
Cardinalis Lugo.
moralibus Dub. 16. nu. 2. de Moniali quadam disserens sic habet: Obtenta priùs à Summo Pontifice licentia reclamandi post quinquennium, reclamauit contra valorem professionis propter metum. Sic ille. Portel Tomo 2. casu 14. in Responsione ad 1. nu. 5.
Portel.
ita scribit: Vltimò aduerto hodie in hoc regno in praxi positum esse, vt nullus Ordinarius audiat aliquem reclamantem post quinquennium, nisi priùs obtento Rescripto Papæ. Et ratio clara id suadet, nam in dubio parendum est legi, neque in dubio licitum est operari contra legem &c. Eum secutus Fr. An
Fr. Anton. à Spiritu S.
tonius à Spiritu Sancto cit. nu. 167. sic loquitur: Credo tamen cum eodem Portel hodie in praxi esse, quòd vt possint audiri post quinquennium elapsum, debent impetrare Rescriptum à Papa, & quòd sine hoc Prælatus Regularis nec Episcopus non possunt audire. Vide Portel suprà. scilicet Tomo 1. Verb. Professio nu. 44. Pro quo & facit Decretum Vrni VIII. adductum à Peyrinis in Formulario Prælatorum Regularium cap. 20. §. 2. aut Vers. & pro quo etiam Diana. Pro quo & Diana Parte 3. Tractat. 2. Resol. 62. cum Hieronymo Rodriguez.
1183
*Ex quibus euidens apparet posse Or
dinarium non audire reclamantem post quinquennium, sicut & Superiorem eius, & quolibet ex illis nolente cessabit iudicium, vel potiùs non erit ingressus ad illud: nullus enim ex iudicibus alium compellere potest. Vt autem locus | appellationi non sit, nihil iudicialiter decernendum: sed habita extra iudiciali notitia, quæ in his caussis obuia est, & de qua Superior potest Ordinarium reddere certiorem; petitio reclamantis repellenda, & admonendus non futurum illi locum, donec Rescriptum à Sede Apostolica fuerit impetratum. Quemadmodùm excommunicati per se agere volentis petitio repellenda est, neque de repulsa testimonium à Notario reddendum, quia nullius roboris est, neque potest legalem aliquem effectum habere. Et hunc agendi modum à se obseruatum non obscurè significauit D. Caramuel verbis illis: Quem ad Tribunal nolui admittere &c. ad nullum inquam actum iudicialem, ex quo sumi posset fundamentum appellationis. Et hoc quidem independenter à Superiore, qui fortè aliter arbitratus, vnde illius mentio nulla.
1184
*Hinc mirari iuuat declaratum à Regio
Indicæ Cancellariæ Prætorio, ad quod per violentiæ viam recursum est, Ordinarium vim fecisse eo quòd reclamantem post quinquennium audire penitus detrectarit. Quo modò enim viri tanti sibi persuadere potuerunt adeò iuridicè & prudenter, ac iuxta receptam praxim procedentem, vim facere potuisse? Neque enim dici potest sententiam oppositam esse probabilem, & eam sic iudicantes amplexos, ac iuxta ipsam iudicasse. Licet enim id demus: cùm tamen Iudices nullitatis eam, quam diximus, sint secuti sententiam, omnibus bonis qualitatibus commendatam, & maximè Canonici textus litteræ consonam, non est probabile posse illam in iudicando prohiberi, & violentiam facere eos, qui iuxta illam procedunt. Sicut violentiam non faciunt ipsi Regij iudices quando iuxta sententias similes suum moderantur arbitrium. Et quidem Doctores, quos vidimus, dum ita locuti euidenter protestati sic esse à Iudicibus nullitatis procedendum, minimè scilicet reclamantibus auditis. Ergo absolutè id possunt, immò & iuxta illos, etiam debent. Non est ergo in laicali quocumque tribunali potestas ad vsum illius prohibendum: alioqui sententia dicta practicè non erit probabilis, cùm à laicali prohiberi possit potestate: licet per modum declarationis sit, quæ quoad effectum impediendi eamdem habet efficaciam, ac si à iudice potestatiuè agente dimanaret. Et vt declarationis vim haberet, veritati deberet esse conformis; cùm tamen minimè verum sit violentiam facere Iudices, de quibus agimus, dum legali omni seruata æquitate procedunt. Agnouit veritatem hanc doctissimus & pijssimus Indiarum Pharus D. Ioannes Solorza
Dom. Solorzanus.
nus Tomo 2. de Indiarum Iure lib. 4. cap. 3. dum iuxta leges & Doctores, quos congerit, modum huiusmodi cognitionis exequitur nu. 35. sic dicens: & constito de iniustitia, vel notoria vexatione quam faciunt (iudices Ecclesiastici) rectè ad oppressorum defensionem partes suas interponere possunt &c. Viderint ij, quibuscum agimus, videant & alij, an præfata doctrina casui præsenti possit applicari. Vbi & audiendus Illustrissimus Couar
Illustriss. Couarrub.
rubias Cap. 33. Practicar. quæstion. nu. 3. Vers. Nec Regij Consiliarij: vbi finem talis recursus esse affirmat, Vt tollatur vis illa, quæ à iudice Ecclesiastico iniustissimè fit. Vbi non quamlibet vexationem sufficere indicat, sed iniustissimam; aliquæ enim, etiamsi non nihil iniustitiæ habere videantur, tolerandæ sunt, & Ecclesiasticorum iudicum conscientijs relinquendæ: sicut multa huiusmodi in laicis tolerari accidit, dum alij ab alijs frequentia incommoda patiuntur. Atqui in casu nostro neque iniustitiæ vmbra, quandoquidem quod à Iudicibus actum, non solum iustum, sed iustissimum à doctissimis Seriptoribus, ipsa manifestè suffragante ratione, reputatur.
1185
*Vbi reclamanti vt iuri possit consu
lere suo, si quod habeat, quod vt plurimùm est nullum; minimè via præcluditur, cùm possit Pontificium impetrare rescriptum: quod si negetur, argumento est nullitatis caussas neutiquam approbatas. Nec dici potest recursum ad Pontificem esse difficilem multis, præsertim in Indijs. Id enim ampliorem potestatem Regijs Prætorijs non tribuit, vt circa Ecclesiastica se specialiùs intromittant: & pro speciali prærogatiua confertur vt id possint, quod Regijs est Cancellarijs in Hispania concessum, vt videre est apud D. Solorzanum citato in loco. Difficultas ergo peraccidens se habet, quæ occurrere vbique potest, neque à Doctoribus propter illam laicalem ampliandam reputant potestatem; sicut neque in multis alijs moderamen Ecclesiæ, & grauissimarum obligationum onera licet variare. Et quidem si difficultatis ratio aliquod potest circa hoc habere momentum, ad Episcopos potiùs, quàm ad laicos iudices ea consideratio spectat: cùm sit multorum sententia, de qua Nos aliàs, posse illos ob rationem dictam dispensare in multis ad Sedem Apostolicam reseruatis, Cumque in casu præsenti nihil tale attentare velint, id quod illis proprium est, nec tamen pro re nata conueniens iudicant, non debet à laica potestate suppleri, neque adhiberi compulsio, vt videtur manifestum. Certè si quis dispensationem voti ab
A simili vrgetur.
Episcopo peteret, quam ratione difficultatis adeundi Pontificem verosimile est posse concedere, quod tamen ille renueret; non posset sic petens Regium Prætorium adire & violentiam se pati proclamare, repellendus proculdubio, sicut & in nostro casu repelli dignissimus, vbi & ratio similis, ni velimus meridiano cespitare in lumine, cum lapsus formidandi periculo, & multorum scandalo, dum vident in negotijs istis eorum solicitudines præualere, à quibus sperari aliquid potest, per quod iudicum solet manualis puritas deturpari. Et vt reuera ita non sit, esse tamen videtur, ex quo & damnum idem, tam enim potest malum offendere, quam eius species: Vnde
1. Thessal. 5. v. 22.
Apostolus 1. Thessal. 5. v. 22. Ab omni specie mala abstinete vos. Vel vt iuxta Græca legunt multi. Ab omni specie mali. Quod quidem Iudicibus præsertim accurandum, cùm magis sint oculis subditorum obnoxij, ad infensa iudicia procliuium, etiam quando species non malæ aut mali, sed huius vmbræ leuissimæ, & quandoque nullæ, ob parum beneuolam ergo ipsos voluntatem. Pro quo hæc satis.
§. XII.

§. XII.

An si professionis substantialis defectus sit notus Prælatis, possint liberum dimittere etiam non reclamantem.
1186
*POtest id accidere, vel quia impedi
Sententiæ fauentes.
mentum deprehensum est, quod iuxta specialia Religionis iura valorem professionis impedit; aut quia iuxta ius commune defectus interuenit, vt qui a Concilio Tridentino suo in Decreto, de quo n. 1147. referuntur, vis scilicet aut metus, non requisita ætas, & similes, vt ibidem dicitur. Et quoad primum receptissima sententia est id esse licitum, quam tenent adducti à Lezana Tomo 1. cap. 2. num. 36. & 37. & prætereà Fr. Antonius à Spiritu Sancto in Directorio Regularium Tract. 3. Disput. 3. nu. 173. & 174. & 175. Quorum ratio est Decretum Concilij in præsumptione fundari ratificatæ professionis, quando de quinquennio agitur: id quod locum habere nequit stante impedimento dirimente. Ante quinquennium autem ea reddi potest, quia Ordinarium adire est superuacaneum; cùm enim certum sit perpetuo impedimento iuxta Religionis statuta laborare, sententia in fauorem Religionis proculdubio ferenda. Ad quid ergo per ambages ambulandum, vbi facilis & breuis via litigaturis occurrit? Hinc ex citatis multi generalius pronuntiant dicentes, qualecumque sit impedimentum, si id Prælati certò sciant, nec sic professus obsistat, posse sine recursu ad Ordinarium dimitti. Sic Illustrissimus Caramuel Tomo 2. Theologiæ Religiosæ nu. 3582. vbi & sin
D. Caram.
gularem satis sententiam tenet, nomine scilicet Ordinarij non Episcopum aut eius Vicarium, sed proprium Prælatum intelligi: Episcopus enim Ordinarius suorum est, Religiosorum autem eorum Abbas; quod quidem dubito an sit multis placiturum. Eamdem in praxi secutus R. P. Mutius Vitellescus, vt refert Cardinalis Lugo lib. 4.
Cardinali Lugo.
Consilior. moral. Dub. 15. in fine ita scribens: Scio aliquem post profeßionem in Societate egisse in iudicio de eius nullitate, eo prætextu quòd anteà ad horam alterius Religionis habitum assumpserat. Sed certè Societas non probauit, nec confessa fuit professionis nullitatem: Sed vt se ab inuito & litigante expediret, P. Mutius Vitelleschus, tunc nouus Generalis litteris publicis eum à Societate expulit: quibus quidem expulsionis litteris ipse contendebat se non indigere, quippe qui numquam valide professus fuisset. Sed Societas sibi satis consuluisse putauit, eum, quamuis professus esset, iustis de caußis expellendo, ipse de reliquo suæ conscientiæ consuleret, & videret an merus sæcularis, an verus Religiosus expulsus esset. Hæc ille; ex quibus constat iudicium de nullitate minimè apud Ordinarium fuisse peractum, sed apud solos Societatis superiores; aliàs etenim non ita fuisset à Societate dimissus. Id quod ex eo etiam conuincitur, quod idem scriptor affirmat, sic statim scribens: Petijt quidem posteà ille à Nuncio Apostolico declarari merus sæcularis, atque adeò capax beneficiorum sæcularium. Non ergo coràm iudice alio caussa fuerat agitata. Et P. Generalis, qui sub dubio de nullitate sic egit, si illa esset certa propter dictum impedimentum, quod in Societate est dirimens, meliùs peregisset: In qua adeò graui & notabili resolutione certum est grauium & sapientium virorum Consilium adhibitum, licet esset etiam & ille doctissimus, non enim aliter Generales Societatis agere consuerunt.
1187
*Sed sunt qui secus sentiant & affirment
semper in dîmissione ob cognitam nullitatem seruandam esse formam à Concilio sine vlla exceptione præscriptam: & in praxi ita seruandum concludit Lezana citato Cap. 2. nu. 53. ob Declarationes S. Congregationis Cardinalium Concilij Tridentini, quas ab eius Secretario acceperat ex die 16. Februarij 1617. & 15. Nouemb. 1653. & hæc vltima in proprijs terminis impedimenti dirimentis loquitur, cùm prior tantùm de inualidè professo: agitur enim in illa de Religioso Carmelita Discalciato, illegitimo tamen, quod impedimentum in illa inter alia recensetur Part. 2. Statutor. cap. 5. §. 2. & videtur quidem dirimens, cùm sic §. seq. dicatur: Statim ac scietur,
expellatur, etiamsi profeßionem emiserit. Congregationis quippe animus est eos, qui prædictos defectus patiuntur & celant, ad professionem non recipere. Sic ibi. Congregationis autem postrema verba sunt: Ideòque sententiam cum processu super dimissione & eiectione fratris Caroli Maria à Iesu ab ipsis
Congregatio Concilij Trident.
Regularibus latam minimè sustineri. Sic ibi. Vnde Lezana sic scribit: Idcircò colla submittenda, & obediendum Sacro Senatui purpuratorum Patrum,
Lezana.
ac dicendum eam sententiam à prædictis Auctoribus, & à me propugnatam in praxi non sequendam, sed iuxta mentem Congregationis censendum & scribendum. Sic ille.
1188
*Sed his non obstantibus probabilitas
contrariæ positionis non videtur abrogata. 1. quia declaratio posterior de solis PP. Teresianis procedit, vnde ad alios non debet extendi, ex communi regula aliàs à Nobis adducta, quod specialiter acta circa aliquos non debent in argumentum adduci, ex qua Lezana ipse Consulto 40. n. 50. & seqq. Probat id, quod est Cardinali Giennensi concessum minimè fauorabile Religionibus, ad alios non debere extendi Prælatos. 2. Quia licet Declaratio prior vniuersalior sit, de impedimentis perpetuis in speciali non procedit, pro quibus est peculiaris ratio; & cùm de illis Doctores diuersimodè loquantur, si de illis decernere voluisset Congregatio, ea dubio procul expressisset. 3. Lezana ipse Tomo 2. Verb. Profeßio
Lezana.
Regularis nu. 23. ita scribit: Consequenter enim, & satis probabiliter supponant (PP. Lessius, Layman, & alij ab eo præcitati) quòd si nolit spontaneè ratificare professionem inualidam, poßit intra quinquennium auctoritate propria dimittere habitum, fugere èex Religione, & ducere vxorem; secluso tamen scandalo, vel alijs circumstantijs extrinsecis: immò verò Prælatum id scientem posse illum occultè dimittere. Et inferius. Idem quoque videtur dicendum etiam post expletum quinquennium &c. Et hæc quidem post Declarationes dictas, vt constabit lustranti dicti Auctoris editiones. 4. Quia multi scriptores ab illo adducti, sicut & alij a Nobis, vt vidimus, censuerunt, post Declarationes præfatas similiter scribentes, & præsertim post priorem illam anni 1617. Tandem Decla|ratio Gregorij XIII. de qua 1149. maioris videtur esse momenti circa non audiendos post quinquennium: & licet eam citent Auctores aliqui, nihil ratione illius à contraria assertione mouentur, quia non videtur sufficienter promulgata, licet Valerus multùm eidem detulerit apud Dianam Parte 3. Tract. 2. Resolut. 62. quem neque illa deterruit. Atqui Declarationes dictæ lucem maiorem non habent: ergo non tollunt sententiæ adeò probabili, eam, qua gaudet, possessionem.
1189
*Poterunt ergo Prælati Regulares eos
dimittere, quos certò cognouerint inualidè professos, præsertim ob impedimentum dirimens iuxta statuta Religionis. Vbi autem litigio locus esse potest, quod & circa impedimenta dirimentia accidere potest, vt videtur accidisse in casu, de quo Declaratio, de qua nuper, stante pro vtraque parte ratione dubitandi, ad dimissionem procedi nequit, præsertim Professo minimè reclamante, quia in dubio melior est conditio possidentis: in casu autem tali & Religio possidet, & pariter dubius Professus. Et idem erit etiamsi ille reclamauerit, ob eamdem rationem. Neque argui potest ex facto, de quo nu. 1186.
quia pro illo ratio aliqua valde vrgens potuit occurrere, propter quam etiam validè professus potuit expelli, vt aliquando etiam euenit, ob vitandum scilicet grauissimum scandalum; neque enim casus iste est, de quo Concilij dispositio procedit: non enim dimittitur liber penitus ab obligatione Religiosæ professionis, si reuera validè illam emisit; sed suæ id conscientiæ relinquitur, vnde ad sæcularia beneficia minimè capax reputabitur. Potest etiam dubium esse probabile,
ratione formidinis, quam probabilis assensus admittit, & tunc Superiorem posse non professum declarare, affirmat Caramuel suprà nu. 3580. sed non teneri, quia vsus opinionis probabilis est voluntarius. Addit tamen non posse inuita communitate, quæ Professi habet possessionem. Sed id profectò erit vbi in receptione habet Communitas iura suffragij, secus in alijs, in quibus est Monarchica gubernatio, vt in Societate.
1190
*In quo euentu, si taliter dimisso oppo
natur professio Beneficium aliquod ambienti, & ille se non professum excipiat authentico testimonio dimissionis: & insuper obijciatur dimissionem fuisse nullam, quia in ea non est statuta à Concilio forma seruata: quid tunc præstandum? non enim videtur coram Ordinario & Superiore iterandum iudicium, quia iam Superior, & in eo Religio suffragium suum manifestauit, ex quo habetur recusatus. Quid ergo tunc faciendum? Videtur equidem iudicium ad Ordinarium spectare, quia Religio quidquid ad se spectare poterat manu misit, & tacitè in illum transferre, iuxta dicta nu. 1171. Sed quid si Ordinarius sententiam pro valore ferat professionis, & à iudice appellationis confirmetur? Tenebitur equidem regulariter loquendo ad ipsam reducem admittere. Si autem præter probabilem assensum nullitatis, aliæ dimissionis interuenere caussæ, suæ poterit tranquillitati consulere non admittens futurum meliorem, donec talem experiatur. Neque in hoc casu Decretum Vrbani VIII. circa dimittendos adstringit, vt annus de
beat carcerationis præcedere &c. Siquidem de validè professis procedit, non de illis, qui ob defectum valoris emissæ professionis eijciuntur, licet cum probabili tantùm talis defectus assensu: qui si redeant, nec admittantur, non dicuntur eijci tunc aut dimitti, sed non admitti, aliud est enim eijci, & aliud non admitti, iuxta Ouidianum illud etiam iuribus honoratum:
Turpius eijcitur, quàm non admittitur hospes.
Ouidius.
Cap. Quemadmodum §. Alioquin de iure iurando. Cap. Ad vestras de donat. inter Vir. & vxor. & cùm lex sit adeò pœnalis, ad benigniorem est intellectum arcessenda. Et rarissimum quidem erit vt sic dimissi sententiam non habeant Religionis sententiæ conformem, vnde parùm poterunt negotij facescere, suæ noxialis libertatis plures habituri fautores.
§. XIII.

§. XIII.

Contra reclamaturos an poßit in Religionibus remedium prouideri, & quale illud.
1191
*SCio in aliquibus grauissimas esse pœ
nas constitutas eis, qui ex caussis friuolis reclamauerint, quas tales fuisse sententia contra eos lata declarabit. Circa quod non desunt qui minùs id conueniens arbitrentur, qui enim sic victi in litigio fuerint, quod facilè ante sententiam subodorari poterunt in desperationis baruthrum non dubitabunt se agere præcipites, fugam, malorum extremum, arrepturi. Qui enim ante sententiam sub obseruantięobseruantiæ iugo, vti importabili ipsis gemiscebant, quid facient grauissimis pœnis additis, quibus illud maiorem est grauitatem, & ideò intolerabiliorem, habiturum. Cùm & accidere possit caussas ab aliquibus propositas esse probabiles, & ijs non obstantibus pro valore professionis sententiam pronuntiari. Vbi exaggerari pœnas neque charitatis, neque iustitiæ, neque Religiosæ moderationis leges patiuntur. In quo & malum aliud, & satis quidem formidabile, licet non adeò infrequens, timeri potest, ex periuriorum accumulatione: ex timore siquidem pœnarum, si vincantur in lite, testes falsissimi conquirentur, qui falsa ducti specie pietatis pro reclamante deponant. Cùm enim pœnis huiusmodi non extantibus tales mendaciorum inueniantur artifices, quid officioso illo respectu fiet pœnas depellendi à misero litigante dolorem super dolorem addituras? Spatio annorum non plurium in Religione quadam triginta quatuor nullitate professionis probata ad sæculum redierant; sic mihi referente grauissimo ex illa, non sine ingenti dolore, Magistro: post quos & alij. Et quis credat in tanta testium multitudine habitam semper reuerentiam veritati, & contra Religionem ipsam religionis iura non temerata periurijs cumulatis? Est ergo res ista consideratione dignissima, quod ipsi viderint, ad quos spectat inspectio, nec me iudice corrigendi.
1192
*Posse tamen fieri statutum in Reli
gione, quo molestis litibus ex reclamationibus | emergentibus occurratur, affirmat & probat Bordonus Tomo 3. Resol. 69. Quæs. 26. nu. 43. & Tomo 5. cap. 22. num. 36. si videlicet statuatur vt professurus sic dicat: Ego N. sciens & volens iuro me non contrauenturum meæ profeßioni, etiamsi de
Illius forma.
inceps venero in cognitionem nullitatis eius ex quacumque caussa, quia nunc pro tunc ratifico illam, & volo valere. Simile quid in Societate nostra dispositum, sic ad Prouincias scribente R. P. Gosvvino Nickel, vt scilicet professus iuret se non exclamasse contra professionem, neque tali exclamatione contra illam vsurum. Et de conuenientia statuti huiusmodi dubitari nequit, vt benè citatus Scriptor ostendit. Sicut enim contractus firmari iuramento possunt, sic contrahentibus pro firmitate solicitis: ita & in contractu fieri potest, quem in professione inter professum & Religionem constat celebrari. Et procedit solùm quando valori id obstare contigerit, quod potest ratificatione sanari; si enim impedimentum substantiale sit, nihil tunc roboris adijcit iuramentum.
1193
*Illud tamen obijci potest, non vi
deri hoc pacto id penitus obtineri posse, quod præfata cautione prætenditur; non obstante siquidem iuramento posse fieri exclamationem, quæ iuramentum elidat, si quis ita protestetur, non esse voluntatis suæ profiteri coràm Deo, licet iuret, vt sibi in Religione iubebitur. Et quidem in iuramenti forma adducta tantùm versatur iuramentum circa nullitatem, quæ post emissam professionem potest in professi venire notitiam: vnde casum exclamationis non complectitur, ratione cuius notissima est nullitas eius in fieri, & in facto esse, vt Philosophi loquuntur. Quòd autem neque iuramentum obstet in eo, qui illam negat, aut eius vsum, ex eo ostenditur, quòd cum illo potest stare non profitendi voluntas, cuius defectus est substantialis, nec potest iuramento suppleri, quidquid de periurio sit; quamuis & hoc excusari possit amphibologica restrictione, licita cùm pro illa adest caussa rationabilis, quam potest sic professus opinari.
1194
*O quàm est artificiosa malitia! quàm
humanæ prouidentiæ limitatum imperium! quàm humanarum legum sæpè imbecilla præuentio! Vbi lata lex, ibi & agnata fraudulenta depulsio obligationis. Nihilominùs in casu nostro veritas triumphabit. In iuramento illo, de quo præfatus scriptor, compelli professus potest ad illius impletionem; licet enim exclamauerit, iuramentum supra exclamationem cadit, vt illa ipsi non prosit, sed ratificare debeat professionem; tendit enim illud ad ipsius firmitatem, quoties in cognitionem venerit nullitatis; cognoscit autem dum eam emittit; & est casus magis vrgens, quia si posteà tenebitur, multò magis statim, cùm supponatur validam emittere professionem, & proptereà vti de re certa, non amplior facta declaratio, sitque de eo ratio omnino eadem, aut potior. Et quidem ante professionem cognoscit se inualidam esse facturum: in ipsa emissione, se inualidam facere: post emissam autem, se emisisse, quæ sunt diuersæ cognitiones, & nisi post emissam, nequit venire in cognitionem iam præcedentis nullitatis, vnde verificatur tunc venire in nullitatis cognitionem: ex quo & fit ad ratificationem obligari, quia ex nunc pro tunc; tunc quidem cùm nullitatem præcessisse cognoscit. Talis siquidem est Religionis mens, quæ aliàs eludi facilè potuisset. Exclamatio ergo facit vt professio nulla sit, sed obligationem ratificationis non tollit, quæ supponitur statim adhibita iuxta iuramenti formam & vim, quam habet, vnde aliter asserenti credendum non est, sicut non creditur asserenti se non habuisse profitendi intentionem etiam iurato, vt communiter docent scriptores, & videri potest apud P. Thomam Sancium lib. 3. de Matrim. Disp. 15. n. 12. quem allegant alij.
1195
*Iam quod ad exclamationem attinet
in Professis Societatis idem videtur clarum; quia sic iurans, licet verè non profiteatur, non potest tamen exclamatione iuuari, quia ad hoc est iuramentum emissum, vt non possit illi iuramentum prodesse. Neque allegari restrictio illa men
talis potest, quia de contractu agitur, in quo formæ verborum standum ex parte iurantis, vt pars alia contrahens non sit deterioris conditionis, in qua fictio nulla interuenire potest circa profitentis admissionem. Et hæc est generalis doctrina circa contractus, vt ficta promissio & confirmatio sic iurantem non releuet, quo minùs in foro externo agi contra illum possit, & perinde se habeat ac si animo sincero iurasset: & idem est de amphibologica restrictione, quia & in ea suus est dolus & fictio, & damnum idem respectu compartis in celebratione contractus. Pro quo videri potest P. Lessius l. 2. de iust. & iur. cap. 42. n. 45. & P. Palaus Tomo 3. Disput. 2. de Iuramento Puncto 2. nu. 4. communem doctrinam proponentes. Nec obstare protestatio potest circa modum iurandi, etiamsi probari possit, quia illa dolum & fictionem in ipsa professione non tollit, vnde qui de hoc agunt, cautionis illius, vti friuolæ, ad effectum, neutiquàm meminerunt: licet aliàs prodesse forsan possit ne ita iurent vt reus periurij puniatur. Prætereà omnes qui tenent licitum esse cum amphibologica restrictione iurare, limitationem illam addunt; Seclusa in
iustitia, aut extrinseca alia caussa, vt videri potest apud Leandrum Tomo 7. Tract. 1. de Iuramento. Disput. 45. Quæst. 11. & 12. Ex quo infertur in nostro casu absurdum talem modum iurandi futurum, cùm in eo iustitiæ læsio manifesta sit ex claudicatione contractus, & aliæ concurrant caussæ, propter quas veniat penitus improbandus. Idem autem erit etiamsi amphibologia nulla in verbis, sed verba sine animo iurandi proferantur, quo euentu communis sententia est nullam contrahi obligationem, vt videri apud citatum scriptorem potest Disput. 44. Sect. 8. quia eadem est prorsus ratio.
1196
*Neque fit satis si dicatur modum præ
dictum iurandi esse licitum, quando pro illo subest ratio aliqua: necessitas inquam, aut vtilitas corporis, honoris, aut rerum familiarium, vt cum P. Sancio lib. 3. in Decalogum cap. 3. nu. 19. plures Doctores affirmant: quod equidem casui videtur præsenti quadrare. Sed verò non quadrat, quia quod ad vtilitatem attinet, maior profectò vtilitas reclamanti accrescet ex perseuerantia in Religione, in qua obseruantia viget. Et licet | quoad corpus commodi aliquid amplioris sperari in sæculo possit, id equidem respectu animæ minùs est vtilovtile, cùm constet Religiosa instituta id sanctè, fructuosè, & laudabiliter profiteri, vt incommoda aliqua, quibus atteratur corpus, ob vegetationem spiritus à sæculo recedentes patiantur. Quod verò ad honorem spectat euidentius est, quandoquidem reclamantes huiusmodi vel sola exitus molitione inhonori redduntur; futuri, si obtineant, mundi fabulæ, & vt castrorum Christi desertores omnium digitis demonstrandi. De rebus familiaribus dubium nullum, in quarum derelictione Christiana magna ex parte, iuxta Christi Domini doctrinam, constituta perfectio: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes
Matth. 19. 21.
& c. Matth. 19. v. 21. & quæ huic possit vtilitas comparari? Iam quod ad necessitatem attinet, nihil certè confingi potest, ex quo possit eius veritas demonstrari, & ad vtilitatem potiùs, si quid obtendi possit, reuocandum, de qua iam dictum. Neque enim periclitatur vita, pro qua si necessarium aliquid, potest in Religione succurri; neque æterna salus, cùm in Ordine potiùs ad illam consequendam fuga valde conferat sæculi, & opportuna præsidia quæ Religiosos intra cancellos abundant. Deinde quia rationes aliquæ occurrere possunt, propter quas possit Professi
Concludens ratio.
animus vacillare, iuramenti remedium adhibetur, qualescumque illæ sint, quibuscum tamen possit ratificatio consistere professionis. Non enim pro irrationabilibus tantùm & apertè absurdis remedium tale prouisum, quod equidem pro illis minimè erat necessarium: quæ enim tales essent, non fore admittendas satis erat manifestum. Vnde & in iuramento illo, de quo num. 1192. ipsa comperta professionis nullitas comprehensa: Etiamsi deinceps venero in cognitionem nullitatis. Vt ex eo etiam firmari possit, quod circa exclamationem in Societate est nostra constitutum, quæ non minùs tranquillitati suæ studuit ordinatione præfata consulere, & molestissimarum litium, turbulentiam præcauere. Qua etiam de caussa prouidit circa votorum post biennium firmitatem id, quod Decreto 22. Octauæ generalis Cougregationis habetur, ne scilicet sub discrimine opinionum, quantumlibet probabilium linqueretur.
§. XIV.

§. XIV.

De Procuratore in caussa nullitatis Professionis.
1197
*DVbitari potest an sufficiat, qui gene
rale habet, vel sit necessarium pro eo mandatum speciale. Et videtur ita absolutè dicendum, quia matrimonium & professio æquiparantur: ad illud autem requiritur speciale mandatum, vt diximus num. 722. Iuxta dccisionemdecisionem Cap. finalis de Procurat. in 6. Idem autem esse de Professione, licet pro eo non extet Canonica decisio, tenent communiter scriptores, vt videri potest apud P. Pellizarium Tomo 1. Tract. 3. cap. 1. nu. 29. Illos referentem, vbi & ex Euerardo argumentum de matrimonio corporali ad spirituale, supponendo talem esse professionem: quod tamen non probatur: & licet in feminis sit illud verissimum, vt patet ex consecratione Virginum, quæ habetur in Romano Pontificali, quod &
de alijs suo etiam modo verum habeat, quæ & sponsæ Christi sunt, vt probauimus in Epithalamio. Tit. n. 403. quibus & in Sacro Officio dicitur: Veni sponsa Christi &c. Quòd autem hoc & viris congruat, non ita apparet. Nihilominùs & id etiam à Nobis citato loco ostensum n. 405. vbi & melliflua illa Bernardi vox: Cum metu & re
D. Bernar.
uerentia dico. Nos sumus. Sermone 5. in Dedicat. Ecclesiæ. Non enim ad spiritualem nexum corporeus sexus attenditur, sed anima æterno vinculo Christo felicissimè maritata. Sic ergo ritè formari argumentum potuit, vt scilicet professio fieri per Procuratorem possit similibus seruatis conditionibus, pro quibus tamen, vt dixi, Canonica Sanctio nulla. Ex eo autem quòd in Ordine ad contrahendum matrimonium speciale mandatum requiratur, sicut & ad professionem, videtur certum idem esse dicendum quoad diuortium in illo, & nullitatem in ista, quia res per eas, ex quibus nascuntur, caussas, pariter dissoluuntur. Cap. Omnis. 27. q. 7. Vnde ex huiusmodi defectu poterit processus in dictis caussis formatus annullari.
1198
*Sed verò adducta ratio non tantum
videtur habere momenti, vt propter illam ita sentire debeamus. De contractione matrimonij ita quidem dispositum à Iure, & de professione per similitudinem pariter vsurpatum. Atqui circa diuortium nihil tale in Iure, neque ita à Doctoribus constanter acceptum: ergo non est eadem ratio, vnde neque transferendum ad professionis nullitatem. Qui discursus videtur concludens. Nec obstat quod de caussis dissolutionis opponitur, quia regula illa sic generaliter prolata nequit sustineri, quia in multis falsa comperitur; matrimonium enim per easdem caussas, per quas nascitur, nequit dissolui: & Religiosa professio verè emissa similiter. Quando etiam plures caussæ ad eumdem concurrunt effectum, vna deficiente deficit, vt obseruatum à Cardinali Tuscho Tomo 1. lit. C. conclus. 202. nu. 43. & in rebus naturalibus quamplura exempla succurrunt caussarum, per quasnequeunt effecta dissolui, cùm in conseruatione minimè ab ipsis dependeant. Regula ergo prædicta multas patitur exceptiones, vt nihil de donationibus dicam, in quibus fallax comperitur. Et de testamento, ad cuius confectionem multi concurrunt, & à solo rumpitur testatore. Tantùm ergo videtur habere verum in ijs, quæ à sola hominum pendent voluntate in fieri & conseruari, & in nonnullis, quæ vt dissoluantur, similem caussarum concursum ex iuris dispositione requirunt. Vbi de illis, quæ accidentariè admouentur, ratio non habetur: &
Notanda doctrina.
tale est Procuratoris mandatum: quandoquidem sine illo fieri actus potest, & sine illius interuentu; etiamsi præcesserit, destrui.
1199
*Prætereà in mandato pro matrimonio
& professione est valde diuersa ratio ac in diuortio & nullitate. In illis siquidem status vitæ assumitur omni consideratione dignissimus, in quo si erretur, insanabilis est error, & totius vitæ lacrymis deplorandus: non ita in diuortio & nullitate: pro quibus instrui sufficienter Procurator | potest, etiamsi tantùm habeat pro negotijs generale mandatum, vbi & appellationi locus esse potest. Et ex eo quod de instructione dictum argui insuper potest, iuxta doctrinam Angeli. Verb. Matrimonium nu. 19. quam amplectitur P. Sancius Lib. 3. de Matrimonio Disput. 11. nu. 2. vbi ait quod licet in mandato pro matrimonio non exprimatur persona, sufficit ore tenus, aut per litteras exprimi: circa quam non inuenio, qui contradicat. Quando etiam in iudicio ipso Procurator ad partem constat habere recursum, manifestum est ad caussam talem mandatum extendi. Vbi & curandum vt id ante ingressum iudicialem sit, ne defectus talis opponatur. Qui si oppositus non fuerit, & sic caussa processerit, opponi à comparte nequit; quandoquidem circa id consenserit, neq;neque per Iuris dispositionem aliud necessariò adhibendum habeatur. Neque mali
tia patrocinari illi potest, si videlicet agnoscens prædictum defectum dissimulet vsque ad caussæ conclusionem, vt si fortè in ea victus fuerit, tunc possit defectum prædictum ad inualidandum processum allegare. In quo quidem malitia manifesta est, ex qua nullus potest commodum reportare, vt ex vtriusque Iuris est dispositione compertum, & videri apud D. Barbosam potest Axiomate 143. n. 3. & quidem ita se gerens, si in lite victor euaserit, defectum illum, quem substantialem iudicat, paratus est deuorare, in quo malitia est manifesta, cùm sit processus nullus, & ita omnia in eo sunt statu, quem ante institutam litem præhabebant, nec licebat illi iugum excutere Religionis. Sine vtilitate etiam aliqua, & cum comperto Religionis grauamine sic dissimulatum ab ipso: quia ex eo quòd speciale mandatum haberetur, non aliter procederet caussæ cognitio, & totus illius cursus similiter procederet, quia expressio illa mandati nihil in cognitionem influit. Ergo si non expresso in lite vincatur, pariter in non expresso vincendus. Est ergo inexcusabilis, quia & iniuriosa dissimulationis huiusce malitia, vnde nequit sic malè agenti, & odio habenti lucem, commodum impartiri.
1200
*Si dicatur malitiosè non actum, sed
post conclusionem caussæ talem fuisse defectum deprehensum: perstant eo non obstante fundamenta de mandato speciali minimè necessario, quod & iudices caussæ censuerunt, qui qualitatem mandati neutiquàm ignorarunt; & nequit ignorantia opponi iudicibus in ijs, quæ sui est muneris scire: & ita id potiùs ad appellationis iudicem deferendum, quàm agitandum titulo nullitatis. Neque instari potest ex eo quòd defectus notitiæ in casu isto ad ius non spectat, sed ad factum, quæ in ipso etiam potest esse Pontifice, vt constat ex Cap. 1. de Constit. in 6. quia neque circa factum potest opponi, cùm circa mandatum procuratorium necessariò ab ipsis fieri debuerit inquisitio, cùm ad fundamenta instituendi iudicij pertineat, nec debet credi, nisi vbi apertè constat, ex inaduertentia aliqua suo muneri defuisse; malitiam enim nefas fuerit in ipsis, nisi vbi apertè se prodiderit, suspicari.
§. XV.

§. XV.

Circa expensas litis à Religione reclamanti tribuendas.
1201
*COmmunis est Doctorum circa hoc
sensus, qui eas excipiunt, quæ sunt post sententiam faciendæ, iam enim qui victor in lite fuit, sui est iuris, & ad Religionem non spectans; vnde intelligendi de finali sententia; si enim post latam in prima instantia voluerit appellare, in Ordine etiam ad hoc illæ tribuendæ; si autem Religio ipsa appellauerit, idem dicendum, sicut & in appellatione ipsius ad postremum iudicem, si à secundo sententia à Metropolitano contra ipsum lata fuerit reuocata. In his enim omnibus eadem ratio militat; si tamen à reclamante fuerint expetitæ: credi enim potest, si non petantur, non deesse illi vnde promouere caussam suam valeat. Neque scrupulosè circa hoc agendum; quia tales cùm se Religiosos non esse sibi habeant persuasum, circa rigorem proprij non hærent, & non paruum solent habere peculium. Vnde neque tribuendum ipsis, sicut miraculosè satiatis à Christo, quantùm volebant. Ioan. 6. v. 11. Sed magna cum moderatione. Si autem extra Religionem militent, nihil pro alimentis conferendum, quæ si velint, suam reuertantur ad domum, & qui in ea non laborant, non manducent. Quamquàm multos ex istis libentiùs Religio extra domum aleret, quàm intra ipsam etiam laborantes pateretur; cùm quibus & ipsa plus laborat, vt dicere cum Domino possit: Laboraui sustinens. Præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Isai. 1. v. 14. & 43. v. 24. & vt moderatio prædicta seruetur, expediet vt ipsis non tradatur pecunia, sed ijs sua soluantur stipendia, qui operam in negotio præstant, cum eis facta conuentione.
1202
*Vbi dubitari potest an si appellatio ex
parte eorum sit futura, & prosequi illam per se ipsos velint, pro quo ad ciuitates valde distantes eundum, in quibus iudices appellationis resident, expensæ sint, quæ futuræ quidem non modicæ, tribuendæ; videtur enim id ad expeditionem caussæ requisitum. Ad quod negatiuè respondendum; quia expensæ tales extraordinariæ sunt: litigantes enim non soliti longum illud iter arripere, licet nonnulli id faciant, cùm sit satis Procuratorem in eisdem ciuitatibus commorantem elegisse. Quando neque præsentia necessaria est in caussa iam plenè discussa, nisi vt importunitas erga iudices, & plenæ mendacijs querelæ, iudices cogant in approbanda sententia forsitan vacillare. Quamuis si prudentes sint, vt sperare futuros iuuat eos, qui in sublimi adeo sunt gradu constituti, ex ipsis eorum verbis validas poterunt de illorum indole sumere coniecturas. Præterquam quòd non expedit vt tales vagentur extra domum, & itinerantes scandalo sint multis ex irreligioso agendi modo, cùm iam spiritum Religionis emiserint. Quod verò illis comes sit Religiosus tribuendus, grauamen nouum Religioni futurum, cùm & necessario priuetur domus alumno, & expensæ sint etiam pro | eius viatico faciendæ. Si autem extra domum litigent, nec possint facilè ad Religiosa castra & claustra reduci, ipsi viderint quid sit commodius futurum; dummodò Religio peregrinaturis non annuat, neque foueat pecunijs præbitis vagationes. Religiosus solus, solutus dæmon. Notissima est Aquinatis diuini sententia. Quando scilicet ab ipso & quæritur, & extorquetur solitudo. Væsoli. Eccles. 1. v. 10. Quod quàm sit in
Eccles. 1. v. 10.
Religiosis formidandum luculenter exposuit Thomas Cantipratensis lib. 2. de Apibus cap. 11. §. 1. ita scribens: Quam vera sit hæc sententia:
Væ soli Religioso.
soli ego noui, qui triginta annis vices Episcopi in diuersis diœcesibus habui: qui in hoc articulo quo
Thomas Cantipratensis.
Religiosi vel soli vadunt in vijs, vel soli manent in Curijs, horrenda mala, horrenda scandala, horrendaque pericula frequenter audiui: quæ numquàm sustinuissent adiuncto socio, vel fecissent. Sic ille. Neque erant ij, de quibus Auctor, ex eorum classe, qui pro nullitate professionis præliantur, à quibus quid non possit Religioni contrarium pertimeri?
1203
*Hinc Caramuel suprà num. 3583. ita
scribit: Iudices qui sincerè procedunt, & neutrius partis amore laborant, cùm fugitiui, qui reclamat se non esse verè professum, caussam examinant, prima illum sententia suo Monasterio restituunt; hoc enim illum pacificè poßidebat, & non debet suo iure priuata auctoritate expoliari. Hæc ille: qui dum fugitiuos asserit ad Monasterium, si reclamauerint, prima sententia reuocandos, satis innuit eos, qui intra Monasterium reclamauerint, non esse peregrinationes obire permittendos, sicut & non posse ab Ordinarijs in loco extra Religionem suam collocari, de quo §. 7. Poterit ergo fugitiuus ad reditum dicta sententia compelli: quòd si renuerit, non erit in caussa procedendum, cùm id facere detrectet, quod ad conuenientem caussæ progressum, renuat adimplere. Bene verum est à Concilio Tridentino id non expressè prohi
Concilium Tridentin.
bitum, licet ita illud: Sed ad Monasterium redire cogatur, & tamquàm apostata puniatur. De illo enim loquitur, qui dimisso habitu allegat nullitatem. Vnde videtur stare posse, vt dum habitum retinet, possit audiri. Quod quidem ita est, si fugitiuus non sit, sed iustis de caussis à Religioso contubernio dimissus. Fugitiuum autem retento habitu reclamantem, si redire nolit, audiendum non esse, satis est Concilij dispositioni conforme; quod licet de fugitiuis habitum dimittentibus expressè loquatur, id etiam ad non dimittentes videtur extendere: quod ex eo ostenditur. Nam dimittentes cogendos statuit ad reditum: ergo etiamsi reassumpserint habitum. Ex quo satis mens Concilij perspecta redditur, vt scilicet nullus fugitiuus, nisi ad Monasterium redierit, audiatur.
1204
*Neque his debet censeri contrarium
Quid reassumpto habitu.
multorum Scriptorum placitum asserentium reclamantem posse audiri reassumpto habitu, qui videri possunt apud D. Barbosam in citatum Concilij caput nu. 25. Intelligendi enim sunt, si post reassumptionem ad Monasterium redierit, in quo poterit reclamatio eius admitti. Vnde P. Sancius, quem alij secuti ipsum allegant; ita scribit Disput. 37. de Matrim. lib. 7. num. 4. Restituta ergo Religione ad suam posseßionem, per resumptionem habitus, & reditum Religiosi, concedenda erit audientia. Et ita sentit Nauarrus Comment. 4. de Regularibus num. vlt. Sic ille post præmissam assertionis huiusmodi probationem. Meritò ergo sententia iudicum prima circa reditum proferenda; neque audiendus, si reluctetur, tum quia Concilium ita significat, tum etiam quia in peruicaciæ pœnam potest ita disponi, cùm in re deficiat valde ad conuenientem caussæ expeditionem necessaria, vt nuper dicebamus. Affirmat etiam cita
tus Scriptor nu. 3. eum qui ex causa vrgenti habitum dimiserit, posse ad reclamationem admitti. Et videtur insinuare id locum habere posse, etiam non reassumpto habitu, quia num. seq. vt vidimus, de reassumente disquirit. Id tamen non apparet quomodò possit stare, quia licet vt dimitteret caussa esse potuerit, non tamen vt obtento fine dimissionis, in eadem perseueret. Vnde in excommunicationem incidet latam ipso facto in Cap. Vt periculosa. Ne Clerici vel Monachi. in 6. Non ergo nisi reassumpto habitu audiendus: Id quod à Concilio non videtur expressè decisum, cuius allata verba de illo procedunt, qui dimisso habitu potest vt apostata puniri: & tamquàm apostata puniatur: quod tamen dici de illo nequit, qui ex licita caussa recessit habitu dimisso. Nihilominùs standum decisioni Concilij, neque audiendus talis, dum in habitus dimissione persistit, quia in foro externo de licita dimissione non constat, & dum reassumere illum detrectat, de excommunicatione non curans, sinistræ de se opinioni non leue fundamentum exhibet, vnde verbis Concilij debet censeri comprehensus, quidquid de excusatione fugæ sit, quæ tamen pro non reassumpto habitu nequit obtendi, & ita neque, si obtendatur, admitti. Ex quibus circa P. Sancium dici conuenienter potest, in priori assertione, de qua nu. 3. Id statuisse, pro quo minor esse poterat dubitatio, supponendo quidem habitum reassumptum: In posteriori autem id, quod difficilius videbatur, littera inspecta Concilij. Quæ quidem licet ad expensas, de quibus instituta disquisitio, directè non spectent, cùm tamen vtilia esse possint, ex qualicumque occasione venerint, non erunt, vt reor, illibenter accipienda.
1205
*Inquiri tandem circa illas potest, quid
si reclamans coràm Iudicibus caussæ ipsas petat à Superiore negatas. Ad quod dicendum petitionem huiusmodi ad Iudices vt vnum constituunt tribunal minimè pertinere, & ita repellendam: nemo enim sui ipsius esse iudex potest, & sibi ipsi iudicialiter imperare: quod tamen accideret, si Superior in præfato iudex esse posset articulo: In quo neque à coniudice potest seruato iure compelli. Vnde cum illo extra iudicium de hoc humiliter & reuerenter agendum, sic enim meliùs quidquid esse in eo commodi potuerit, faciliùs poterit comparari. Si autem
non comparari contigerit, erit fortè qui sentiat posse Ordinarium adiri virtute Decreti Concilij Tridentini Seßione 7. Cap. 14. de Reformat. vbi statuitur contra exemptos adiri posse Ordinarios in caussis mercedum, stipendiorum scilicet laborantibus debitorum, ac miserabilium personarum, sicut apud dictum intelligit Nauarrus in Summa Hispana Cap. 28. Addit. ad nu. 13. cap. 25. | Sunt autem Religiosi miserabiles personæ, quia pauperes: ij enim primo loco inter personas huiusmodi esse recensentur, vt videri potest apud P. Sancium Tomo 2. Consilior. moral. lib. 6. cap. 2. nu. 5. & qui reclamat, dum sententiam contrariam non cogitur sustinere, inter pauperes, sicut & inter Religiosos computatur.
1206
*Ad quod quidem facilè in primis responderi potest negando in præfato Concilij De
creto tale aliquid contineri, vt illius tenorem attentiùs legenti constabit, quidquid Nauarro visum fuerit, qui difficile Caput dictum asseruit, in quo iuxta veritatem locutus P. Sancius num. 3. Sed vt demus ita esse, reclamantes inter miserabiles personas nequeunt percenseri, qui enim reclamat, se non esse verum pauperem apertè protestatur, quia neque Religiosum, vnde eo se priuilegio tueri nequit, iuxta notissimam regulam Iuris 38. in 6. Ex eo non debet
Regula iuris in 6.
quis fructum consequi, quod nisus extitit impugnare. Præterquam quòd pauperes proptereà miserabiles personæ censentur, quia natura mouetur ad miserendum eorum, sicut & aliarum, de quibus præfatus Scriptor, vt scilicet ipsis compassionis affectu subueniatur, de quo dictum à Nobis Tomo 1. Thesauri in Addition. nu. 141. & seqq. Atqui natura affectu dicto ad subueniendum reclamantibus regulariter loquendo non mouetur, sed potiùs ad indignationem, vnde & libertatem consecutos, qui sane sapiunt, solent habere contemptui; quidquid de vulgari aliquando sensu sit erga aliquem, qui iniustè à Religione vexatus temeraria ignorantia iudicatur. Licet negari nequeat Christianis illis misericordiam conferendam, quæ & communis erga omnes miseros, vnde & erga diuites, in quibus maiores illæ, Diuo Iacobo teste sic eos alloquente: Agite nunc diuites, plorate vlulantes in miserijs vestris. Iacob. 5. v. 1. Quod
Iacobi 5. v. 1.
& dicere meritò multis reclamantium possumus, iam affectu diuitibus, dum Religiosam fastidiunt paupertatem, qui aliquando & plorabunt vlulantes, & plorantes vlulabunt.
1207
*Vbi & addendum in citato Capite Concilium de Religiosis non loqui, cùm de actori
bus agit, sed de non exemptis contra exemptos processuris. Id quod ex eo conuincitur, quòd innouet Cap. Volentes de priuileg. in 6. ex Concilio generali Lugdunensi, in quo sic habetur: Vo
lentes libertatem, quam nonnullis Apostolica Sedes priuilegio exemptionis indulsit, sic integram obseruari, vt & illam alij non infringant, & ipsi eius limites non excedant: Declaratione irrefragabili diffinimus, quòd quantumcumque sic exempti gaudeant libertate, nihilominùs tamen ratione delicti, siue contractus, aut rei, de qua contra ipsos agitur, ritè possunt coram locorum Ordinarijs conueniri: & illi quoad hoc suam in illos iurisdictionem, pro vt ius exigit, exercere. Sic Concilium, & in illo Innocentius IV. Vbi exemptis illi contrapositi, qui possunt illorum infringere libertatem. Atqui reclamans, dum victor non euadit in lite, ad gremium exemptorum spectat: ergo de illo Concilij decisio non procedit. Pro quo & facit quod sequitur: Nec coram Ordinarijs ipsis, dummodo sit in loco exempto commissum delictum, vel contractus initus, aut res litigiosa, nec vbi domicilium habent, si alibi delinquant, aut contrahant, aut res ipsa consistat conueniri possunt aliquatenus &c. In nostro autem casu, si delictum est, in loco est exempto commissum, dum domi Superior negat expensas; contractus etiam, qui in professione celebratur, ibidem peractus est, neq;neque res vlla est, quęquæ extra illāillam habeatur; vnde nullum est caput, ex quo Superior sit Ordinarij iudicio subiectus.
1208
*Sed obijcies ex eo quòd reclamans dum
in Religione est priuilegijs gaudet fori & Canonis: ergo & priuilegio paupertatis, si fortè statum Clericalem non habet, quia neque clericaliter tonsuratus: ergo & priuilegio paupertatis. Ad quod respondeo quod ad priuilegium fori attinet ex eo accidere, quia de gremio Religioso est, in quo non affectus contrarius inspicitur, sed realis consistentia, quod in paupertate non ita se habet: licet enim de gremio pauperum sit, in eo tamen affectus valde attenditur, quia sic paupertas à Christo commendata, dum dixit: Beati pauperes
Matth. 5.
spiritu. Vnde qui spiritu pauper esse recusat, & de gremio haberi diuitũdiuitum, indignus est, qui eo se velit tueri titulo, cùm non sit pauper miserabilis. Quod verò ad priuilegium Canonis spectat idem dicendum quoad forum exterius: quoad Deum verò, si reuera Religiosus non sit., sed merè laicus, eum percutiens non videtur spirituali communicatione priuatus: est tamen quoad externum forum, quia illi nequit renuntiare, quod & cederet in dedecus Religionis, & irreuerentiam habitus, quo reclamans eo usque decoratur. Quòd autem vt miserabilis non tractetur persona nihil tale habet, & in Religionis potiùs fauorem vertitur, tum ne in reclamationes facilè veniatur, tum ne Religio eo pacto molestis exactionibus impetatur.
§. XVI.

§. XVI.

Circa nuperum factum in iudicio nullitatis.
1209
*PEndet his diebus nullitatis caussa,
quam grandæuus Professus aggressus, illi profectò non impar, de quo nu. 1181. & grauior, vt reor, ætate. In quo humana recognoscenda fragilitas, & cum Regio Psalte humiliter exorandum: Deus docuisti me à iuuentute mea, & vsque in senectam & senium ne derelinquas me. Psal. 70. v. 18. & 19. & vt non miraremur cùm tale aliquid accidisset, obseruant Scriptores quid sit faciendũfaciendum quando qui reclamauerit, fuerit Superior, de quo Bordonus Tomo 5. cap. 22. n. 42. Ante annos non multos vidit Matritensis Curia Religiosum doctũdoctum, & suis scriptis celebrem, & in Religione sua satis stricta Exprouincialem, de nullitate professionis agentem, nescio quanta cum ædificatione. Eò enim, Deo sic occultas aliquando, & frequentiùs ob manifestas caussas solet deuenire fastidiũfastidium, vt quæ valde placuerant, incipiant vehementiùs displicere. Noui Religiosum ad hæc redactum extrema, vt diceret, si vna ei tantùm hora vitæ
Notanda narratio.
superesset, extra Religionem, in qua erat, si ei recedendi copia fieret, eam transacturum. Cuius tamen misertus Deus, & Superiorum commiseratione retentus; in ea post aliquot mortuus annos, profunda cum pœnitudine leuitatis, & longioris morbi constanti sustinentia, vsu Sacramentorum frequenti, & multarum virtutum exercitatione, purgatus.
1210
*Iam quod ad reclamantem attinet, de
quo agimus, non ita ei feliciter, vt sperabat, euenit, quod ad litis est meditatus ingressum. Ordinarium enim adiuit, depositum sui petijt, impetrauit, inscio Superiore: sed quod illegitimè fecerat, reuocato, sic circa illud nitente Religione, duo addidit penitus improbata. Primum, ne restitueretur reclamans, nisi priùs Superior promitteret se benigne & humanè reuertentem tractaturum. Quod quidem cùm sagaci cautela fuisset elisum, addidit Secundum, scilicet præceptum cum excommunione reclamanti impositum ad præsentaneam reuersionem. Et quod ad Primum spectat, quàm sit meritò improbandum ex ijs constat, quæ §. 7. sunt dicta & nu. 1203. Quod autem ad Secundum ex eo quòd reclamans extra eius iurisdictionem penitus versabatur, cùm iam se non iudicem declarasset, & ita ad quemcumque actum iudicialem necessarium esse concursum Superioris. Dicitur autem ad impositionem adeò qualificati præcepti permotus, quia reclamans eum suum esse iudicem dictitabat. Vnde videtur excusari posse, si non Canonico cum vigore processerit, sed iuxta reclamantis malè fundatam persuasionem. Ac si dicat: Tu fateris meum te esse subditum: si ergo ita est, ego præcipio tibi sub pœna excommunicationis &c. In quo non videtur graue committi peccatum ex parte Ordinarij, quidquid ex parte reclamantis sit, qui suo illegitimo facto nequit Superiorem legitima Superioritatis erga ipsum possessione priuare, dum caussa iudicialiter agitur; quia ita à Concilio Tridentino dispositum: quidquid sit de illo, qui sciens se non esse verè professum, neque in iudicio veritatem euincere posse, fugam arriperet, quod esse licitum communiter Scriptores affirmant. Et confirmari
prædicta excusatio grauis peccati potest (præter bonam fidem, quæ interuenire potuit) ex vulgari illo coeceptu de excommunicationibus ad terrorem, qui fundamentũfundamentum habere potest iuxta id, quod habet Diana Parte 5. Tract. 9. Resol. 21. Ex eo siquidem habetur aliquando prolatam excommunicationem apparenti tantùm forma terrere.
1211
*Quia verò in casu nostro non ita actum videtur, sed iuxta præcipientis mentem
iuridicè & legitimè, nullo est pacto comprobandum. Et hic planè Regula iuris in 6. 26. locum sibi iure vendicat: Ea, quæ fiunt à iudice, si ad eius non spectant officium, viribus non subsistunt.
Regula iuris in 6. 26.
Non enim spe stare ad officium poterat, quod nusquam ipsi concessum. In exemptos enim iurisdictio nulla, nisi in casibus in Iure expressis, de quibus Concilium Tridentinum cum Lugdunensi, iuxta dicta nu. 1207. & nonnullis alijs, de quibus alibi, inter quos, qui ad reclamantes spectat, cum præmissa limitatione concessus: ergo cùm ad eum solum non spectet, quod ab eo est factum, viribus subsistere nequit. Neque voluntaria reclamantis subiectio iurisdictonem potuit eam admittenti conferre, quia priuilegio exemptionis nequit renuntiari, vt est Scriptorum inconcussa sententia: præterquàm quòd subiectio talis in ordine ad effectum dictum à Concilio reprobatur, dum nullam iurisdictionem Ordinario, nisi vt coniudici tribuit. Circa quod errare non semel deprehenduntur quidam parùm circa hæc instructi, & eos habentes Assessores, qui ad ea, quæ Religiones concernunt, notiænotitiæ penitioris defectu caligant.
1212
*Neque omittendum, quod ex Iure
communi circa præsentem casum potest conducere, iuxta quod id habetur, quod dictum à Nobis Tomo 2. Thesauri Tit. 20. n. 61. circa consensionem in iudicem non suum, id enim in criminalibus Iure ciuili prohibitum laicis; Ecclesiasticis autem omnino respectu iudicum laicorum, & respectu Ecclesiasticorum cum ea limitatione permissum, de qua Gregorius IX. in Cap. Significasti de for.
compet. vbi sic ait: Clerici tamen in iudicem non suum (nisi fortè sit persona Ecclesiastica, & Episcopi Diœcesani voluntas accedat) consentire non possunt. Sic Pontifex. Ex quo aliquis colligere posset idem in Religiosis dicendum, qui maiorem respectu suorum Prælatorum habent subiectionem, quàm Clerici, cum velle & nolle non habeant, & in ijs maximè, quæ adeò peculiaria sunt, & in quibus Prælatorum comperiuntur minuere potestatem. Quæ ratio satis vrgens apparet; sed cùm iuxta citati Textus decisionem procedatur, videtur consequenter dicendum accedente Superioris voluntate posse in iudicem Ecclesiasticum consentire. Sed reuera non est ita, quia pro exemptis à Sede Apostolica alia currit dispositio, & ita pro
Quid speciale pro exemptis.
Religiosis: nequeunt enim in iudicem non proprium sine illius beneplacito consentire, quia neque beneficio exemptionis renuntiare, vt tradit D. Barbosa in Collectaneis ad citatum Cap. Significasti n. 11. & 12. allegans Fr. Emmanuelem Rodericum Tomo 2. qq. regul. q. 63. arti. 10. quoad renuntiationem, & priùs quoad generalem doctrina de exemptis, Barbosam seniorem & Panormitanum, & alios circa Cap. Cùm tempore de Arbitris uu. vlt. in quo & aliquod pro dicta positione fundamentum. Iuxta quæ id habetur, quod est superiùs pro casu præsenti demonstratum.
1213
*Circa quod restat adhuc aliqualis diffi
cultas ex doctrina Glossæ circa citatum Cap. Significasti verb. Clerici tamen, vbi sic rogat: Sed numquid Clerici, qui consentiunt in iudicem Ecclesiasticum non suum, cadunt proptereà à iure suo? Et respondet: Non credo quod in casu isto debet perdere caussam, licet sententia lata sit pro ipso, vel contra ipsum, quia non tantùm deliquit, quantum cùm iudicem laicum sibi constituit: nisi velis dicere quòd in odium ipsius Episcopus habeat eam ratam, qui eum dimisit, sine cuius licentia hoc facere non potuit, & hanc ignominiam vel contumeliācontumeliam irrogauit. ff. de Arbitris l. litigatores C. de iureiur. l. Si quis aliàs punietur prout dicitur 3. q. 6. Cap. Non liceat. Sic Glossa, circa cuius sententiam dubitari potest an tale aliquid possint Prælati Regulares in caussis similibus, & pręsertimpræsertim in reclamantibus tolerare. Ad quod, si res accidat vt in casu, de quo est sermo, videtur tole
Doctrinalis resolutio.
rari posse, cùm Prælatorum & Religionis sit intentioni conforme, quatenus ad restitutionem reclamantis, pro quo agitur, ex parte illorum, potest deseruire, sicut etiam ob vitandam nouānouam litem, si fortè qui excommunicationem tulit, suāsuam velit obstinatius defendere potestatem, cum protestatione tamen iurisdictionis illegaliter ampliatæ. Potest etiam restitutus vt excōmunicatusexcommunicatus haberi, quandoquidem consequenter ad existimationem suam debet se ipse excommunicatum iudicare, vnde & | absolutè ad cautelam, ne se impeditũimpeditum ad suęsuæ caussęcaussæ prosecutionem errorem errori adijciens conqueratur. Sic enim cum scrupulosis agi solet, qui se excommunicatos passim dum vigilant somniant, neque sine absolutione quiescent, apparenti forma conferenda.
1214
*Quod & in ordinario absoluendi mo
do obseruant multi, cum clausula illa, In quantùm possum, & indiges, totum illum proferentes verborum apparatum, qui apud P. Sa extat verb. Absolutio nu. 1. cùm in eodem legere potuissent quod tandem addit dicens: In breuibus autem Confeßionibus, vt illorum, qui sæpè confitentur, sa
Rituale Pauli V.
tis est dicere solùm: Ego te absoluo à peccatis tuis, in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, Amen. Quamuis in Rituali Pauli V. præfatæ longiori formæ etiam addatur illud: Indulgentiam, absolutionem, & remißionem peccatorum tuorum, tribuat tibi Omnipotens & misericors Dominus. Amen. Sed simili animaduersione subiuncta, dum sic dicitur: In Confeßionibus autem frequentioribus & breuioribus omitti potest, Misereatur &c. Satis erit dicere: Dominus noster Iesvs Christus &c. vt supra vsque ad illud Passio Domini &c. Vbi quod pertinet ad excommunicationem includitur. Et similiter habetur in Rituali pro Indijs. Et ex illis quidem colligimus id, quod ad excommunicationem pertinet, adhiberi posse, etiam quando nulla incursionis vestigia extant. Quod verò in vsu esse debeat in Confessionibus quotidianis, aut certè in frequentibus, nullo modo vt obligatorium statuitur, & ita docti Confessarij P. Sa præscripta sequuntur, ne, vt doctus & prudens asseruit Magister, longior sit quandoque absolutio, quàm Confessio: pro quo Leander Tomo 1. Tract. 5. Disput. 2. Quæst. 13. 14. & 15. vbi non solùm omitti posse verba, quæ ad excommunicationem diriguntur, cum alijs affirmat, sed debere. Quod tamen ob reuerentiam Ritualis Pauli V. non videtur admittendum, nisi de quotidianis Confessionibus sermo sit, aut frequentissimis, quando certum est nullam Censuram incursam, de quibus Pontifex non locutus.
§. XVII.

§. XVII.

Circa impedimentum suspensionis in reclamantibus.
1215
*P.Bordonus Tomo 5. cap. 22. de Profes
sione Regulari num. 43. Quæs. 28. inquirit an Sacerdos reclamaturus ipso iure sit suspensus ab vsu Ordinum, quos suscepit nulliter professus? & respondet negatiuè, quia si poterat ante exercere actus Ordinis Sacri, ritè etiam post illis vti potest, eo quòd reclamatio actum aliàs licitum non reddit illicitum. Quod confirmat ex dictis ab ipso Tomo 3. Resolut. 67. Quæs. 5. & eodem Tomo 1. cap. 12. à nu. 40. ad 48. vbi probauerat Nouitios posse cum licentia Prælatorum, si patrimonium habeant, ad Sacros Ordines promoueri. Et prætereà quia Pius V. in Bulla apud Rodericium 22. dicti Pontificis, & in Bullario 75. vbi de hoc agit, circa patrimonij necessitatem Religiosos, qui perpetuam professionem emittunt, minimè comprehendit, vt tenorem consulenti constabit. Circa quæ dici potest.
Illius eneruata fundamenta.
Ad Primum ex reclamatione non reddi actum illicitum, qui anteà licitus erat; nam & anteà erat illicitus, cum se, is, qui modò reclamare intendit, inualidè professum agnoscebat. Per accidens autem licitus esse poterat ad vitandam infamiam. Quando autem se prodit, iam ratio illa vsus huiusmodi cessat, cùm se nulliter professum protestetur, & pergat notorium redditurus. Ad Secundum admittitur probabiliter sententia illa; sed cùm fateatur Auctor id sine patrimonio fieri non posse, ex eo potiùs oppositum assertioni eius comprobatur. Ad Tertium, licet ex prædicta Bulla id non veniat inficiandum; constat tamen aliunde patrimonium esse necessarium, & ordinatos sine illo esse suspensos.
1216
*Interim tamen id quod de præfata
Bulla dicitur non est tenori conforme, licet enim de nonnullis egerit, qui stabilem non emittebant professionem, generaliter tamen concludit Pontifex sic dicens: Motu proprio & ex certa nostra scientia, deque Apostolicæ potestatis plenitudine, hac perpetuo valitura sanctione Decretum prædictum (Concilij Tridentini) de Clericis sæcularibus loquens, ad omnes & singulos etiam cuiuscumque Ordinis Clericos Religiosos, siue sæculares more Religiosorum viuentes in communi non professos harum serie extendimus &c. Vbi non solùm de Clericis illis est sermo, qui more Religiosorum viuunt intra claustra, sed de Religiosis, de quibus & præcesserat, ibi: Ac proptereà nonnulli ceterorum Ordinum Religiosi. Et inferiùs. Et ex claustro exire vel dimitti, ad sæculum redire liberè & licitè possunt. Quæ in nulliter professis, ac de nullitate consciis, ad Sacros Ordines promotis verificari satis est compertum. Licet enim stare queat vt aliqui sint verè Religiosi, si tamen liberè & licitè redire ad sæculum possint, & absque sufficienti Beneficio aut patrimonio ordinati sint, eos Sanctissimus Pius ab Ordinum exercitio suspendit. Ergo id potiùs de ijs accipiendum, qui redire ad sæculum liberè & licitè possunt. Et Constitutionem præfatam ad veros Religiosos extendi manifestè conuincitur ex Bulla Gregorij XIII. quæ incipit, Ex Sedis Apostolicæ an. 1573. die vlt. Februarij, in qua declarat Societatis Religiosos, qui nondum emiserint solemnem professionem posse ad Sacros Ordines promoueri, non obstante Constitutione Pij V. prædecessoris, Decretum Concilij Tridentini, quod incipit, Cùm non deceat
(Session, 21. Cap. 2. de Reformat.) ad Clericos Regulares non Professos extendit, quæ sunt illius verba. Et pro quo videri potest P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disp. 31. Sect. 1. nu. 38. & ita eum, de quo agimus, esse suspensum affirmat Diana Parte 3. Tract. 2. Resol. 113. cum Portel, Sayro, & Emmanuele ac Hieronymo Rodericijs, licet præfatæ Bullæ non faciat mentionem.
1217
*Et citatus quidem Scriptor Parte 2.
Tract. 16. Resolut. 5. quæstionem agitans, quam difficilem iudicat an Ordinatus fictè sine patrimonio suspensionem contrahat, pro sententia affirmante plures & grauissimos Doctores adducit, sed oppositam cum alijs non paucis amplectitur, nixus Declarationi Cardinalium, & Stylo sacræ Pœnitentiariæ. Quæ quidem si tanti, quantum | indicat, haberent momenti, minimè posteà citato superiùs loco oppositum respondisset. Cùm autem Parte 5. Tract. 10. Resol. 50. affirmet, quod in Parte 2. citata Resolut. tradiderat, ne ita sibi contrarius videatur, explicari posse asserit Antonius Cotonius in Summa illius Operum verb. Ordo nu. 24. vt cum suspensionem negat, de ordinato cum ficto patrimonio loquatur; vt secus debeat esse de illo, qui sine vllo, vt in fictè professo contingit. Sed quidem distinctio prædicta præsenti non congruit instituto, quia in casu præsenti titulus fictus interuenit, Religiosæ inquam paupertatis, quandoquidem verè Religiosus pauper non est. Posset autem dici præter defectum di
ctum esse alium, ratione cuius etiam suspensio contrahitur, ex eo scilicet quòd talis ordinatus est sine sui Episcopi Litteris dimissorijs, vt tenet P. Reginaldus Temo 2. lib. 32. Tract. 2. cap. 25. Sect. 3. nu. 72. Id tamen citatus Scriptor non admittit P. Reginaldum impugnans adducta Resol. 5. Vers. Ad argumentum, qui id hauserat ex P. Suarez citata Sect. 1. nu. 35. vers. Quæri verò. Nisi dicamus ex vtraque ratione motum, quia singula
Vide etiam infra 1220.
quæ non possunt &c. Certè dum præfatæ B. Pij Constitutionis mentio apud Scriptores negantes non extat, id dicendum, quod est obuium pro alijs, eam scilicet non vidisse, sensuros & locuturos aliter si legere contigisset: & P. Bordonus vidit quidem, sed non ea, quæ à Nobis adducta, præsertim Gregorij XIII. Bullam, & contra illius resolutionem stantes Auctores, vnde eam vti indubitabilem proponit, & ita neque illos videtur consuluisse.
1218
*Iuxta quæ videant Ordinarij quid cum
talibus, quando ad sæculum redeunt, oporteat eos facere: possunt siquidem eos vti suspensos Ordinum vsu priuatos declarare, probabilissimam, & vtilissimè vsurpandam, pro aliorum exemplo sequentes sententiam, nec facilem dispensationem, quæ hinc & illinc quæritari poterit, non facilè admittendo: & Auctores quidem qui suspensionem non contrahi ob caussas prædictas affirmant, docent tamen ab Ordinarijs posse sic Ordinatos puniri, vt videri potest apud Dianam Resol. 5. citata in fine. Neque sine graui peccato omitti punitio poterit, cùm delictum adeò graue & præiudiciale sit, & clament Iura non esse, quæ talia sunt impunita relinquenda. Erit autem satis accommodata punitio vsus opinionis prædictæ, vel saltim, si non perpetua, diuturna suspensio, circa quam cadere dispensatio non poterit, quæ tantùm pro foro interno concedi solet, & numquàm pro turbanda Ordinariæ iurisdictionis, sententijs interuenientibus, potestate, quod sine grauibus nequit inconuenientibus ad praxim aduocari. Vnde & quando sententia est probabilis aliquid tale permittens, iuxta sapientium, & prudentium pariter consilium tempore ab illius vsu expedientissimum est futurum.
1219
*Sed quid si Professus de suæ professio
nis non sit certus nullitate, sed probabili id tantùm sibi habeat persuasum assensu, & in eo statu existens ordinetur, cùm tamen habeat intentum reclamandi? Videtur quidem ordinari posse, quia aliàs infamiæ discrimen incurret, & si in caussa ceciderit, omissio ordinum valde illi erit incommoda, & indecora. In foro autem externo perinde habendus ac si certus de nullitate fuisset, quia interior ille gradus notitiæ non poterit comprobari; si videlicet acciderit in caussa victoriam reportasse. Et hoc quidem quando post professionem notitia superuenit; si enim pręcedatpræcedat videtur non posse reclamare: quia contractus, qui in ea interuenit, de quo nu. 1195. ex vtraque parte requirit perpetuam stabilitatem, aliàs vna earum fraudem patietur, quod est legi naturæ contrarium: vnde professurus debuit dubium circa valorem aperire, ex quo fieret vt ad illam non admittendus meritò iudicaretur. Admissus ergo debet stare contractui: nisi forte Religio suo iuri cederet, quod & aliquando poterit iudicari conueniens, si Professus ea sit parùm Religioni accommodata indole, vt non sit illi molestum aut incommodum futurum, si ad sæculum reuertatur. Aliquoties enim occasiones tales pondere sunt auri, vt vulgò dicitur, æstimandæ, expetendæ, comparandæ. Sic diximus alibi vsum opinionis probabilis aliquoties sub graui & irreuocabili obligatione cadere, id quod in matrimonio specialiter comprobatum, cui professionis consimilis contractus, cùm & spirituale in illa connubium celebretur, de quo dictum num. 1197. & Tomo præced. Parte 5. nu. 110. & seqq.
1220
*Sed quid circa eiectos, qui post eie
ctionem reclamant. Esse illos irregulares generaliter loquendo, quod plus est, quàm esse suspensos, declarauit & statuit Sacra Congregatio Cardinalium auctoritate Vrbani VIII. die 21. Septemb. 1624. & habetur in Bullario Constit. 25. eiusdem Pontificis. §. 10. & Decretum quidem suspensos perpetuò statuit ab exercitio Ordinum, sublata Ordinarijs locorum facultate dictam suspensionem relaxandi aut moderandi, & promouendi ad Ordines non susceptos. Quia verò eiecti in susceptorum Ordinum exercitio semper sunt sua quique in Religione frequentes, ex quo fit vt irregularitatem contrahant, meritò dici potest esse irregulares, & ita tenet Diana Parte 4. Tract. 2. Resolut. 82. vbi ita scribit post propositam quæstionem: Affirmatiuè respondeo, tum quia Ordines Sacros sine titulo suscipit: tum quia acce
Diana.
dit ad Ordines sine litteris dimissorijs legitimi Prælati: & ideò consequenter incidit in suspensionem, & si celebret, irregularitatem incurrit, nisi ignorantia, vel metus infamiæ excuset à culpa suscipientem, vel exercentem Ordines susceptos sine valido professionis titulo: leges enim humanæ cum graui incommodo obligare non solent. Et hæc omnia docet Bonacina Tract. de Clausura. quæst. 2. punct. 10. diffic. 5. nu. 4. Hæc ille, non quidem ex aliorum mente locutus, vt aliàs solitus, quam & aliquando excusationem obtendit, cùm se asserat affirmatiuè respondere: quod tamen componi vt possit cum dictis ab ipso alias non est cur iterùm operosiùs disquiramus. Et idem tenent alij, ex quibus Lezana Tomo 1. cap. 23. nu. 8. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 8. cap. 7. Quæst. 14. n. 25. & Bassæus Tom. 2. Verb. Religio. 7. nu. 11.
1221
*Quibus non obstantibus sunt qui se
Qui secus sentiant.
cus sentiant. Existimantes eiectos nullo modo esse suspensos, & ita non solùm posse susceptos exercere Ordines, sed etiam ad non susceptos promoueri. Sic Nauarrus lib. 1. Consil. cap. 14. de ætate & qualit. Ordinand. Consil. 9. in 2. editione. | lib,. 3. de irregularitate. Consil. 84. & P. Thomas Sancius Tomo 2. Consil. moral. cap. 1. Dub. 24. qui ex eo arguunt quòd non est textus id prohibens. Sed certè cùm ante Decretum præfatum Vrbani scripserint, & ideò textum id prohibentem non potuerint reperire, non sunt censendi sententiæ isti suo suffragio auctoritatem aliquam conciliare. Sunt tamen alij, qui nihil Decreto moueantur, vnde Fr. Antonius à Spiritu Sancto in Directorio Regularium Tract. 3. Disput. 6. num. 1241. Affirmat suspensionem esse tantùm commitatoriam ac ferendam, siquidem facta est per verbum de futuro, Sint perpetuò suspensi. Nam
Fr. Anton. à Spiritu S.
verbum sit est futuri temporis: ita Sanchez lib. 2. moral. (scilicet in Decalogum) Cap. 38. num. 90. (corrige 91.) vnde nostram sententiam (ait ille) tenet Lauretus apud Cespedes de Exemptione. Disput. 3. quæ opinio communi vsu comprobata est, nam videmus quotidie aliquos eijcere Religiosos, qui tamen non suspenduntur ab exercitio suorum Ordinum, & ita vt probabilem tenent Cespedes & Pellizarius. Nisi aliàs velit quis dicere hoc Decretum, nec constare de illo authenticè, nec fuisse legitimè promulgatum, ac per consequens nullam inducere obligationem, sicut de alijs Congregationis Declarationibus dictum a se sæpè sæpius ait in Tractatu de priuilegijs, à quo iudicio addit se minimè discedere, vnde cùm de Iure non detur talis suspensio, vt notant Campanilis, Faustus, & Barbosa apud Nouarium in lucerna Regularium. Verb. Eiecti. num. 1. Sanchez lib. 7. Consil. cap. 1. Disput. 224. (Insignis error, pro Dubio. 24.) ex Nauarro & alijs, non est cur prædictos eiectos tali suspensione oneremus. Sic discurrit prædictus Auctor.
1222
*Vbi quidem, quod de suspensione non
Improbati illi.
lata, sed ferenda dicitur, ægerrime potest tenori Decreti adaptari, quandoquidem in eo dicitur, quod iam vidimus, sublata Ordinarijs locorum facultate dictam suspensionem relaxandi, aut modificandi. Quod quidem nisi in suspensionem latam cadere nequit, alia enim iudicio Ordinarij committitur, vnde relaxatio, aut modificatio, ipsius arbitrio reseruatur. Quòd si dicatur de suspensione inferenda ita iniungi præceptum, vt pro ea sine relaxatione aut modificatione vlla Ordinarij teneantur, id perinde est ac si suspensio sit lata, cùm nequeat euitari. Quod autem ad auctoritatem sententiæ prædictæ spectat, ad vnum reuocatur Lauretum de Franchis à Cespedes allegatum, propter quos P. Pellizarius, qui ita absolutè tenet, vt vidimus, dixit esse probabilem. Lauretus autem non videtur integrè ab Auctore dicto perlectus, sola priori resolutione de tempore præcedenti contento, in quo nulla suspensionis species apparebat: cùm tamen sic concludat: Hodie verò vigore supradictorum Decre
Lauretus de Franchis.
torum Sacræ Congregationis (Concilij Tridentini de Regularibus) eiecti à Religionibus remanent suspensi ab Ordinum exercitio. Sic ille pag. 221. in principio. Id autem quod P. Pellizarius ex eo refert circa sententiæ illius certitudinem, arguit sanè neque lectum ab ipso, sic enim §. illo ad viii. Hæc conclusio erat certa & manifesta, & communi vsu comprobata, & de ea, vt credo, nemo est, qui dubitet, aut dubitare poßit. Sic ille citato Nauarro, & Emmanuele Rodericio. Erat ergo, non est, & distinguenda tempora, vt sic concordentur iura. Ex quo fit sententiam dictam, si ad auctoritatem recurramus, esse illa fore penitus destitutam. Quod autem circa non receptum Decretum Fr. Antonius ob contrarium hallucinatur vsum, hallucinatio quidem est: pro vsu enim impetrari dispensationes potuerunt, quarum ille non est notitiam assecutus. Et Lauretus quidem Vicarius Generalis Auenionensis, satis circa praxim attentus, si Decretum non esse vsu receptum agnouisset, id profectò non celasset, laboremque proponendi illius tenorem cum alijs, prudenter deuitasset, & tot circa illa Quæstiones, de quibus pag. 217. & seqq. Formalia verba Decreti cit. §. 10. hæc sunt: Item vt eiecti
Tenor Decreti.
extra Religionem degentes sint perpetuò suspensi ab exercitio Ordinum, sublata Ordinarijs locorum facultate dictam suspensionem relaxandi, aut moderandi. Ex quo & fit neque posse ad non susceptos promoueri; quia exercitium absolutè est illis prohibitum, ergo & promotio, quæ pro exercitio confertur; & facilius exercitium in promotis, quàm promotio solet indulgeri: multis enim illud permittitur, vt in corpore vitiatis accidit, quibus promotio penitus negaretur. Est ergo sententia pro Decreto stans & fundatissima, & secura, videant ergo Ordinarij quid facto opus sit cum talibus, qui non ob præclara virtutum exempla, & miracula, sed propter illa, quæ ipsi, & alij probè sciunt, ad sæculum propelluntur.
1223
*Si autem contingat ita eiectos recla
mare, non ideò eorum caussa melioris redditur conditionis, quia reuera eiecti fuerunt: & etiamsi euicerint nullitatem, fundamentum perstat suspensionis, iuxta dicta, sicut & irregularitatis. In eo tantùm indulgendum ipsis, quod ad reassumptionem habitus spectat, quia per ipsos non stat quominùs id præstare queant, quandoquidem eiectione ipsa pro eo impediti reperiuntur. Id quod & Religioni ipsi magis est conueniens, sic enim minùs scandali tali in litigio admiscebitur; sicut & ex eo quòd ad litis expensas minimè tenebitur, quia non tenetur ad eiecti alimenta, &
Non deberi litis expensas.
necessitatum occurrentium speciale subsidium, vnde neque ad litem confouendam, cùm ad illas, sicut ad alia possit industriam suam applicare. Et quidem ex reclamatione non debet Religioni grauamen accrescere ab eo, quem à se repulit, & sic in sæculo viuere, ac si non spectaret ad ipsam, vnde instar membri abscissi tractandus, & vti merus sæcularis. Vnde si voluerit, poterit caussam nullitatis Ordinarij iudicio committere, si nullum ex eo incommodum vereatur. Quod & multæ Religiones faciunt, etiam cùm non eiecti reclamant: tales enim iudicant non multùm curandos, à quibus eo erga Religionem affectu insananter imbutis, nihil potest boni aut honesti, aut vtilis, aut delectabilis Religiosis communitatibus expectari. Pro quo citatus Laure
Lauretus à Franchis.
tus satis doctè & iuxta exploratissimam circa prædictos experientiam philosophatur §. Ad IX. & Constitutionem Sixti V. vt non recipiantur infames, affirmat cum Lapo ad illos extendi: qui postquàm soluti sunt ab obedientia suorum Prælatorum, iam reputantur quasi sæculares, quæ sunt illius verba.
1224
*Potest autem circa id, quod diximus
de alimentis, quæ eiectis non debentur, opponi Cap. Ne Religiosi, quod est finale, de Regularibus, in quo post alia erga fugitiuos & eiectos à Prælatis præstanda est illud: Quòd si hoc regularis ordo non patitur (admissionem scilicet) auctoritate nostra prouideant, vt apud eadem Monasteria in locis competentibus, si absque graui scandalo fieri poterit, alioquin in alijs Religiosis domibus eiusdem Ordinis, ad agendam ibi pœnitentiam, talibus vitæ necessaria ministrentur. Sic Gregorius IX. cuius Constitutio seruanda decernitur in citato Decreto Vrbani §. 11. Ad quod quidem responderi po
Fit illi satis.
test, ex huiusmodi Constitutione id, quod est à Nobis dictum potiùs roborari; tunc enim tantummodò vitæ necessaria ministranda præcipiuntur, cùm ad agendam pœnitentiam tales in Monasterijs recluduntur: non ergo aliàs: id quod in ijs, qui pro nullitate professionis litigant, euidentius comprobatur. Additur prætereà illud, si absque graui scandalo fieri poterit. Quod quidem non est solùm ad pœnitentiæ modum intra Monasteria referendum, in quo quidem esse graue scandalum poterit, si reclusus ita se indecenter gerat, vt alij inde graue scandalum patiautur. Sed etiam in compulsione ad ingressum, si videlicet vis armata sit adhibenda; sine quo talis non poterit, regulariter loquendo, ingressus stare, aut certè permanere custodia. Et de admittendis ad pristinum statum ita in Decreto præfato: Dummodò tamen in expulsis huiusmodi subsit spes euidens emendationis ex litteris saltem
Decretum S Congregationis.
testimonialibus Ordinarij, cuius conscientiam in his litteris concedendis Sacra Congregatio seriò onerauit. Sic ibi. Id autem quod de euidenti spe pro admissione dictum, pariter est de prouidenda pœnitentia intra Monasteria dicendum: quæ erit sanè rarissima, vnde absolutè poterit Religio curam alimentorum deponere, sicut spem illi recipiendorum, qui sæculo sunt iusta de caussa transmissi.
1225
*An secum asportare potuerint aliqua
suo labore parta disquirit & discutit D. Caramuel Tomo 2. Theologiæ Religiosæ num. 3589. vbi ait posse propria manuscripta, & proprio penicillo picta, quia circa hæc habent verum dominium, pro quo Tomo 1. n. 831. vbi quod ad manuscripta attinet, nimis erit rigidus Superior qui negauerit; licet negare satis probabiliter possit; non ita si picturas, erga quas verosimillimum est non habere dominium, & certum, aut ferè certum, si illas suo vsui futuras confecerat. Scio quid circa hoc docti habeant Scriptores, sed probabilia, ad quæ in praxi seruanda non adiguntur Superiores. Cùm aliàs etiam admisso dominio, possint qui eijciuntur illo per cōsequentiamconsequentiam pœnali sententia priuari, sicut priuantur alimentis. Vbi multa dici possent, sed alterius loci, cùm in hoc circa iudicium nullitatis præsertim disseramus: ad quam quidem considerationem omnes possent, quæ apud Doctores extant, discuti quæstiones, præsertim apud P. Sancium citata Disp. 37. lib. 7. de Matrimonio, sed temperandum de ijs tantùm agenti, quæ pro occasione occurrente nodari oportuit, & non ita in speciali apud Scriptores elucidata reperiuntur. Circa quinquennium multa, & illud inter alia an sit computandum de momento ad momentum, pro quo multa sententiarum varietate congeruntur: cùm tamen in ordine ad praxim vix vtile esse queat, cùm circa momenta huiusmodi numquàm contingat litigari, neque ratione illorum litis facultas reclamantibus denegata, quibus facile est anticipatione vnius diei cursus expeditionem præuenire. Et si lapsus quinquennij non obstat, tunc de momentis inutilis disquisitio. Sit tamen illa vtilis, vt Scriptoribus placet, hic potiùs quàm alibi, illam cum alijs feliciter discussam doctis & diligentibus disputatoribus relinquamus.
1226
*Circa id autem quod de reassumptio
ne habitus dictum est, occurrere dubium potest circa Religiosos Societatis, an scilicet quod de habitu retinendo à Concilio est Tridentino dispositum, illos comprehendat, proptereà quod nullum specialem ipsis SS. Fundator desiguaueritdesignauerit, sed eum, qua honesti vtuntur Clerici in regionibus, quas eos incolere contigerit, vt habetur Parte 6. Constit. cap. 2. num. 15. Circa quod nihil speciale apud Scriptores nostros occurrit, cùm tamen dignum sit peculiari discussione. Videtur autem ex eo deducendum, quod eorum
aliqui docent circa obligationem non dimittendi habitum sub excommunicationis pœna, de qua nu. 1204. quam non ligare illos affirmat P. Sancius lib. 6. in Decalogum cap. 8. nu. 70. ob rationem iam insinuatam quem secuti P. Pellizarius Tract. 5. cap. 7. nu. 8. & Fr. Antonius à Spiritu Sancto in Directorio citato Tract. 3. n. 952. Sed oppositum tenet P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disp. 4. Puncto 6. nu. 2. quia licet habitus talis futurus sit, qualis in Constitutione præscribitur, in diuersis tamen regionibus honestorũhonestorum Clericorum diuersus habitus est, quem proptereà non debent occultare, & multo minùs dimittere: aliàs liceret laicali amictu prorsus incedere, & sic vagendi plena facultate potiri, quam adeò periculosam Pontifex iudicauit. Iuxta hæc ergo videtur in casu reclamationis decernendum, cùm eadem pro illo videatur ratio militare, probabiliter inquam, iuxta Iudicum nullitatis arbitrium, qui merito poterunt non reassumentem habitum ad caussas proponendas admittere, quem non viderint conuenienti habitu conuestitum, eo dimisso, quo ante egressum vtebatur.
1227
*Et quidem pro sententia P. Palai ratio
videtur non vtcumque verosimilis, sed vero etiam euidens vrgere, tenore Pontificiæ decisionis, & Constitutione Societatis attentis. Sic enim illa: Vt periculosa Religiosis euagandi materia sub
Cap. Vt periculosa in 6.
trahatur, districtiùs inhibemus, ne de cetero aliquis quamcumque Religionem tacitè, vel expreßè professus, in scholis, vel alibi temerè habitum Religionis suæ dimittat &c. Sic Bonifacius VIII. Constitutio autem sic habet. In vestitus itidem ratione tria
Constitutio Societatis.
obseruentur; Primum, vt honestus ille sit: Alterum vt ad vsum loci, in quo viuitur, accommodatus &c. Respondet autem illa Formulæ Instituti, de qua Iulius Tertius in Bulla, quæ incipit, Exposcit debitum die 21. Iulij 1550. ibi: In ijs, quæ ad victum, & vestitum, & cetera exteriora pertinent, honestorum Sacerdotum communem, & approbatum vsum sequentur. Iuxta quæ compertum habetur habitum Religionis Societatis illum esse, qui & honestorum Clericorum, communem & approba|tum pro regionum diuersitate: Ergo eius Religiosi nequeunt temerè dimittere iilum iuxta Pontificiam cautionem. Patet Consequentia, quia dimittunt habitum suæ Religionis, de quo Pontifex. Temerè habitum Religionis suæ dimittat.
1228
*Dici potest habitum debere esse diuer
Euasio- præclusa.
sum à quocumque alio: qua ratione, si quis habitum dimittat suæ Religionis, & induat habitum alterius, contra Pontificiam delinquit sanctionem, vt tenent Caietanus, Emmanuel Rodericius, & Santarellus apud P. Pellizarium suprà nu. 25. & P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disp. 23. Sect. 4. nu. 32. & alij. Sed contra est, quia ex Decretali præfata nihil tale deduci potest, sed potiùs oppositum, dum dicitur Habitum Religionis suæ, vt eam ab alijs distinguat, ex quo bene infertur quod à præfatis Auctoribus traditur, & à P. Suario specialiter ponderatum. Non ergo excludit habitum, qui alijs esse communis Religiosis possit, cùm etiam tali communitate stante possit abusus grauis in eius dimissione committi.
1229
*PrętereàPrætereà notandum pro vlteriori proba
Declaratione conuincitur.
tione est id, quod circa Constitutionem prædictam habetur in Declaratione lit. L. scilicet: Vel saltem quod omninò non recedat. Ab vsu inquam loci, in quo viuitur. Iuxta hæc ergo factum est vt Societatis habitus iam sit peculiaris, ita vt qui aliquem ex illa conspexerit, statim Iesuitam esse deprehendat. Quod quidem à Bonacina sapienter obseruatum, vsu Italiæ adducto, & de regionibus alijs similiter contestatus: vnde incursurum asserit Pontificiam Censuram, qui habitum assumeret sæcularem, Clericalem licet. Sic Tomo 1. Quæst. 2. de Clausura Puncto 2. num. 24. Et quidem Religiones plures Clericales exiguo sanè distinguuntur insigni, & illud est sufficiens vt si habitum dimitterent earum Religiosi, & laicalem inducerent, Decretalis Censuræ subiacerent; cùm tamen Clerici apparerent. Quod quidem est extra dubium: dubitari tamen meritò posset, si pro Religiosis Societatis id posset stare, quod P. Sancio placuit, nemini alteri, vt credo, nisi dux esset talis placiti, placiturum.
1230
*Neque omittenda Concilij Tridentini
decisio citato cap. 19. Sess. 25. vbi de reclamantibus, ibi enim quod ad præsentem spectat articulum non esse prætermittendum iudicauit, dum ita claudit: Nec detur, licentia cuiquam Regulari occultè ferendi habitum suæ Religionis. Vbi manifestè supponitur obligatio dicta. Ideò autem existimant Doctores hoc fieri non posse, quia vnusquisque Religiosus debet à circumstantibus cognosci ex habitu, vnde si cognosci nequeat, reus est Pontificij præcepti violati: qui videri possunt apud D. Barbosam in citatum Caput num. 26. & apud Acatium de Velasco Tomo 2. Verb. Habita Resol. 2. n. 1. Cùm ergo Religiosus Societatis sæcularem habitum assumens cognosci nequeat cuius Religionis sit, immò neque an sit Religiosus, in eâ est prorsus damnatione.
1231
*Ex quo quid sit circa reclamantem di
cendum videtur sufficienter expeditum; non enim audiri reclamans poterit, nisi Societatis proprio habitu reassumpto. Pro quo non solum faciunt adducta, quæ forsitan ex solo probabilitatis titulo, quo opposita sententia gaudet circa pœnam dimissionis poterunt non admitti: Sed etiam ex præfata dispositione Concilij, quam ad Societatem extendi eius Scriptores affirmant, vt vidimus. §. 3. & 6. & in alijs inculcatum. Atqui iuxta illam audiri non potest, qui habitum dimiserit: ergo neque Religiosus Societatis, quem illi circa hoc minimè excipiendum iudicarunt. Tunc vltra. Concilium præcipit vt nullî concedatur licentia occultè habitum ferendi suæ Religionis: Ergo iuxta eamdem neque audiendus reclamare volens, sine habitu suæ Religionis. Cùm ergo de Religiosis Societatis idem sit â Concilio staturum; de primo ad vltimum fatendum est eum, quem Religiosi Societatis ferunt habitum, esse habitum suæ Religionis. Quid
quid velit P. Pellizarius id negans, ex eo quòd non sit habitus totius Religionis: quod equidem probare debuisset, cùm verissimum sit: sic eo fatente, esse habitum Religionis in regione hac vel illa, & verificari in eo, ipso etiam attestante, Concilij Decretum. Sicut habitus PP, Minorum Obseruantiæ, Recollectorum, Claustralium, Tertiariorum, & aliorum non est habitus totius Religionis S. Francisci; in quibus tamen indubitabile est locum habere præfatam Decretalem. Pro interpretatione enim legis aliquid illi addi sine vrgenti necessitate, absurdum à Doctoribus reputatur, & talem interpretationem vocant infelicem. Id autem quod de lege pœnali adducit, quæ ne odiosa sit, debet etiam verborum eius tenor impropriari; parui momenti est præsenti in casu, vbi de legislatoris intentione constat, & id quod statuitur, non odiosum, sed fauorabile Religioni est, ne fugitiui & apostatæ arma habeant, quibuscum possint contra illam decertare. Sic citatus Scriptor Decretum Tridentini citatum ad Religiosos etiam non Professos in Societate extendendum vt certum arbitratur. Et cur ita illud, cùm de Professis illud proloquatur, & pœnale sit? Satius ergo fuerit consequentiam doctrinæ seruare.
§. XVIII.

§. XVIII.

Reclamans an puniri ob delicta aliàs commissa possit.
1232
*QVia & circa hoc difficultas incidit,
non omittendum duxi, quod aliqualem possit vtilitatem importare. Circa quod absolutè & resolutoriè asserendum est delicta talium esse punienda, cùm Iurium omnium constantissima vox sit delicta publica non debere impunita relinqui. Pro quo leges & Doctores accumulant Cardinalis Tuschus Tomo 2. lit. D. Conclus. 157. & Dom. Barbosa Axiomate 68. in Tractatu de illis. Pro quo & specialiter in nostro casu militat Laurentius Portel Tomo 2. Casu 14. in Responsione ad 5. quæst. de quo diximus n. 1163. & quidem doctrinam satis solidam ibidem proponit; quem autem exitum casus ille multipliciter litigiosus habuerit, non edixit, quod equidem oportuisset, sæpiùs enim caussæ istæ violentiùs agitantur, quàm vt iustitiæ locus debitus relinquatur. Dum enim pro fauore contenditur, & | temerè iudicium assumptum, saniùs sapiendo, emendari contemnitur, ne auctoritati iudicis incommodatum cum eius pudore videatur, malè cœptum continuatur peiùs hinc inde leuibus fundamentis quæsitis, pro quibus prompti non desunt Aduocati. Quid autem in his conscientia pro sui maiestate imperij dictet, coniectari est facilè: quomodo autem imperio pareatur ipsi viderint, supremo Iudici rationem minimè excusationibus friuolis obnoxiam reddituri.
1233
*Et delicta quidem aut commissa sunt
ante reclamationem; & tunc etiamsi reclamatio succedat, non ideò ab illorum abstinendum punitione, neque carceratus èex custodia educendus, donec reddat nouissimum quadrantem: quidquid fortè Ordinarius à reclamante requisitus instet, cùm caussam suam agere ministerio Procuratoris possit. Sic enim & à præceptis Ecclesiæ adimplendis carcerati solent etiam prohiberi, auditione inquam Missæ, Confessione, & Communione, indirectè quidem, quia est quid consequens pœnam iustam, quam Ecclesia non intendit suis præceptis inhibere. Sic etiam & iure erga multa priuatur, quæ consequi per se agendo posset, vt si circa hereditatem, legatum, debita ratione contractus aut aliter, posset in iudicio agere. Id quod etiam in pœna contingit exilij, & excommunicationis. Si autem ei non detur locus Ordinarium adeundi, id quidem fieri legitimè poterit ob prædictam rationem, donec pœna sit plenè adimpleta: sic enim agentes habent contra se præsumptionem, sicut qui post commissa
delicta statum Clericalem assumunt, vt forum laicalem declinent, pro quo Couarrubias Practicar. qq. cap. 22. Conclus. 2. vbi plures adducit: quod scilicet non habent suam satis fundatam intentionem. Præterquàm quòd hoc pacto & tumultus & scandala vitantur, si fortè Ordinarij id quod timeri potest, & visum aliàs, aggrediantur. Quòd si reuera fundamentum non leue nullitatis sit extra iudicialiter cognitum, poterit adhæc pœna cum negatione dicta persistere: quia licet Concilium Tridentinum ius conferat coràm legitimis iudicibus reclamandi, à quo nullus directè potest impediri: id non procedit de legitimè impeditis, circa quod præsumptiones multùm possunt habere momenti: vnde negata auditio post quinquennium, quia præsumitur eo in spatio ratificatam fuisse professionem, pro quo multa P. Sancius lib. 7. de Matrim. Disp. 37. quem Recentiores alij vno ferè ore sequuntur. Cùm tamen in casu nostro non ex sola præsumptione agatur, sed ex præfatis valde legitimis fundamentis.
1234
*Ex quibus etiam conuincitur quid sit
dicendum quando delicta non antecedunt, sed tempore reclamationis perpetrantur: ad Superiorem siquidem spectat eorum animaduersio, quando reclamans intra Religionis suæ claustra commoratur, quandoquidem ad illam ipsius possessio spectet, vt superiùs dictum, & ita agere circa illum, sicut erga alios potest. Si verò extra Religionem degat, quia ab ipsa eiectus, ab Ordinario coërcendus, quia vti sæcularis habendus iuxta dicta n. 1223. Si autem extra Religionem per modum depositi in domo alterius Religionis, idem videtur dicendum quod de commorante intra illam, quia ex deposito non est amissa possessio; & quia id non erit ita facile, Ordinarij poterit, coniudicis scilicet, auxilium aduocare: & satis videtur verosimile vtrumque, vt vnum constituunt tribunal, posse discernere Censuras: quia sicut depositaria actio ad vtrumque spectat, ita & quod ad reddendam illam innoxiam pertinet, & depositarijs neutiquam iniuriosam, & cùm extra claustra delinquat, in eo casu currit dispositio Concilij Tridentini circa tales Seßione 25. de Regularibus cap. 14. & quia verosimile est Superiorem circa punitionem se difficilem redditurum, ob circumstantias occurrentes, poterit & debebit Ordinarius ad punitionem procedere, quin Superior proprereà sit à Superiori eius puniendus, iuxta tenorem eiusdem Decreti, cùm rationabilem habeat caussam abstinendi. Quia etiam potest accidere vt reclamans extra Religionem degat suam, neque in alia sit per modum depositi, in eo casu idem est quod in pręcedentipræcedenti dicendum: potest enim à Superiori puniri ob rationem possessionis; & in ordine ad illam Ordinarij implorare subsidium, & executionem vrgere, iuxta Cap. Postulasti, de for. compet. & cùm delicta extra claustra committantur, Concilij dispositionem amplecti. Et erunt fortè qui censeant iudicem vtrumque posse coniunctim contra delinquentem procedere, quando per vtriusque sententiam in sæculo sustinetur, quia & prouidere debent quod est opus ad eius agendi modum vti quid consequens ad sententiam dictam, sicut de tradito in depositum dicebamus: quod quidem suam etiam verosimilitunem præ se fert, neque facilè poterit vti absurdum aut absonum improbari,. Certè quod ad praxim attinet, non erit vnde reclamans possit latam Censuram ab vtroque vti inualidam eludere; quandoquidem saltem respectu vnius indubitata est iurisdictio, & ita est ferentium intentio vt valeat meliori modo, quo possit, & vtile per inutile non vitiatur sicut in electione facta à pluribus, quorum fortè aliquis ius non habeat suffragij, si aliàs suffragia requisita concurrant, pro illius valore standum, vt censent Bordonùs Tomo
2. Resol. 61. nu. 38. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 9. nu. 88. cap. 2. Fr. Antonius à Spiritu Sancto Parte 3. Tract. 5. Disp. 2. nu. 11. & 12. licet sint qui secus sentiant, sed iudices in casu nostro possunt probabilem sententiam amplectentes in caussa procedere, & reclamantem vrgere, quamuis in eo minor sit caussa dubitandi, cùm verosimile sit Ordinarium ad effectum dictum iurisdictione pollere, & id agere quod possit intendere; Superioris pro eo agnita potestate, quam minimè intendit concurrens pariter impedire.
1235
*Potest autem accidere, vt reclamans
in carcere detentus, aut pœnam aliam ob delicta sustinens, sententiam nullitatis obtineat; & tunc quæstionis est an possit in pœnali coërcitione Religio prosequi, siquidem erga non subditum caret iam iurisdictione. Et respondendum affirmatiuè, iuxta ea, quæ habet Portel suprà & quæ à Nobis dicta Tomo 2. Thesauri Tit. 20. nu. 60. iudicium enim ibi finiendum, vbi cœptum est, iuxta Iuris vtriusque dispositionem; pro quo Textus & Auctores congerit D. Barbosa in Collectaneis ad Cap. Proposuisti de foro compet. & | in Cap. finale eodem tit. vbi quòd forum quis contrahit ratione delicti. Ex quo etiam habetur non solùm in pœnępœnæ posse continuatione persisti, etiāsietiamsi illa sit valde prolixa futura, sed etiamsi inchoata non sit, id enim eadem fundamenta conuincunt. Vnde & ad perpetuum carcerem id extendit P. Sancius lib. 6. in Decalogum cæp. 10. num. 13. de Nouitio agens: quem sequitur P. Palaus Tom. 3. Tract. 16. Pun. 10. n. 8. Disp. 1. Quod quidem quia molestum Religioni futurum, fottè à Superioribus omittetur. Sed verò cùm res adeò grauis sit, & præiudicialis consequentiæ, videtur in eo graue conscientiæ grauamen adesse; vnde non præcipitanter agendum, sed magno cum consilio. Vt autem diuturna molestia vitetur, poterit pœ
narum grauitas cumulari, vt dierum multitudinem, non ita multi pœnales exæquent. Neque in eo vlla interuenit patientis iniuria, cui etiam prouenit ex acceleratione commoditas. Cauendum tamen ne genus pœnæ tale sit, vt ex aggrauatione morbus possit periculosus, aut incurabilis timeri. Et quidem circa punitionem non est attendendum quid per fori sæcularis leges sit contra delicta dispositum, quia is, qui punitur, non est quoad hoc de sæculari foro, sed de illo, quod ratione est delicti sortitus, in quo multùm prudenti defertur arbitrio. Quòd si in Religione speciales sint designatæ pœnæ pro singulis delictis, iuxta illas est qui punitioni est obnoxius, iudicandus, cùm sint pœnæ illius fori, etiamsi per ius Canonicum accidat alias esse constitutas. Dum enim Religionum Constitutiones à Sede Apostolica confirmantur, speciale constituitur forum, vnde standum ipsi ex illius concessione. Quòd si carcer perpetuus alicui sit crimini designatus, talis est pœnæ reus, de quo agimus. Videtur tamen circa hoc temperamento prudentiali vtendum, quia pœnæ tales pro Religiosis directè assignatæ, quos vti membra propria Religio cogitur retinere, & commodius ipsi accidit vt tales in custodia seruentur, quàm vt liberi Religionem vitæ improbitate dedecorent. Neque credenda est simile onus sibi voluisse imponere erga eos, qui Religiosi non sunt, & quorum scandala in sæculo ipsius nequeunt splendorem
nominis obscurare. Nisi aliquis forsan talis occurrat, à quo suæ reddito libertati magnum timeat detrimentum: erga hunc enim tota, vt communiter dicitur, lex poterit aggerari. Echarle à cuestas toda la ley.
1236
*Sed quid si quis in aliam Religionem
conuolet, eiusque habitum petat & induat, dicens se velle in ea profiteri, siue Religiosus sit, siue non, promptus nullitatem comprobare. Dicendum equidem posse reuocari: si enim agere iure transitus velit, pro eo est licentia necessaria. Cap. Statuimus 19. q. 3. & Cap. Licet de Regular. Si titulo probandæ nullitatis, contra id faciunt superiùs tradita: Religio enim in possessione illius est, vnde restitutio facienda. Dici potest iuxta probabilem aliquorum sententiam transitum ad aliam Religionem sine licentia non esse quidem licitum, esse tamen validum, pro quo Portel supra ad Quartam quæstionem cum Bonacina & alijs: ergo in nostro casu rransitus poterit sustineri, licet illicitè peractus. Sed contra hoc est, quia sententia prædicta procedit post emissam professionem, vt eius patroni fatentur. Vnde Bonacina Tomo 1. Quæst. 2. de Clausura Puncto 9. §. 3. ait quòd licet dominus possit repetere seruum se inscio & inuito professum, non tamen Religio subditum. Et sibi imputet Prælatus, qui non curauit sibi restitui subditum ante professionem, cum Superiores Religionum teneantur singulis annis fugitiuos reuocare, nec præsumuntur transitum ignorasse. In dimissione autem habitus pœnam excommunicationis, qui dimisit, incurrit, etiam alio assumpto, iuxta dicta. nu. 1204. & 1228. Nec dici potest cessare in eo casu finem Pontificiæ Sanctionis, vt periculosa
scilicet Religiosis euagandi materia subtrahatur, quæ sunt illius verba: qui enim habitum alterius Religionis assumit, materiam euagationis non habet, quæ habitus cuiusque gestatione subtrahitur. Et cessante fine legis, eius obligationem pariter cessare multorum sententia est, etiamsi respectu particularis personæ sit, quod sunt qui & teneant, de quo alibi. Ad quod dico ob prædictam rationem non deesse, qui ita censeant, sed id firmius, & iuxta illud pariter iudicandum, quod à Nobis est locis citatis comprobatum, pro quo & communis prostat auctoritas. Et iuxta illud negandum etiam in particulari persona periculum euagationis cessare; cùm enim Nouitius sit, potest Religionem deserere, & de eo, qui temerè, vt in citato Capite dicitur, habitum suæ Religionis dimisit, insignis enim est temeritas sine licentia transitum cum dimissione huiusmodi procurare, nihil non potest peius etiam euagatione timeri. Et hac ratione dispositio prædicta procedit, vt particulares etiam respectus excludat. Si enim quod est adductum de particulari finis cessatione valeret, etiamsi quis non animo euagationis, sed ex motiuo alio dimitteret, minimè dispositione prædicta teneretur, quod nullus admittet, nec potest admittere, vt ex omnium Scriptorum sensu firmum habetur, qui caussas dimissionis enumerant, propter quas potest incursio excommunicationis euitari. Et quidem in exteriori foro excusatio talis locum habere non poterit, quidquid de interiori sit, in quo vix etiam poterit illa admitti, cùm neque possit probari dimittentis animus, contra quem & stat præsumptio temerariæ leuitatis.
1237
*Facit etiam pro dictis circa transitum
Declaratio Cardinalium, quam adducit Portel suprà tenoris sequentis: Illustrißimi Cardinales definierunt, quòd transitus ad parem vel strictiorem Religionem, non fiat nisi caussa cognita transeuntis, & vitæ, ac morum ratione, idque ex approbatione Capituli generalis. Circa quam ait ille nu. 4. non esse in vsu cùm quotidie transferantur Religiosi sine licentia Capituli generalis, cum sola licentia sui Prælati Ordinarij, vel Prælati Prouincialis. Sed extat illa inter alias ex Bibliotheca Cardinalis Bellarmini vulgatas circa Caput. 19. Concilij Tridentini Seßione 19. de Regularibus, vbi nihil ei opponitur. Cuius & mentio apud D. Barbosam
D. Barbos
ibidem n. 30. vbi ita scribit: Ad Decretum Concilij in præsenti prohibentis Regulari cuiuscumque facultatis vigore transferri ad laxiorem Religionem, respondent infra citandi intelligendum esse sine iusta caussæ, & sine consensu Capituli, aut non præmissa caussæ cognitione &c. Vbi Capituli quidem men|tio cum allusione ad Declarationem, non autem generalis, quia quoad hoc non est vsu comprobata. Vnde scio Prælatos doctos circa hoc valde fuisse solicitos, & de nullitate transitus pertractasse, eo quòd translatum quemdam non purè translatum, sed cum expulsionis nota admissum professionem emisisse. Et quidem si Prælati Religionis, ad quam facienda translatio, de vita & moribus transferendi Superiores eius interrogent, non videntur illi salua conscientia eum probum posse prorsus assercre, quem improbum prænouerunt: non enim in eo Officiosum tantummodò mendacium est, sed perniciosum in re grauissima. Poterunt ergo dicere ad eos informationem non spectare, qui propriam non agunt caussam Religionis: vnde ipsi videant quid èex re sua sit futurum, & prudentes quidem Prælati taciturnitatem istam, vt ipsis bene visum fuerit interpretentur, ne (quod sæpiùs accidit) pro existimato margarito carbonem deprehendant: vt dictum memini à grauissimo Inquisitore, postmodùm Ecclesiæ Hispaniensis Antistite.
1238
*Aliam Declarationem adducit citatus
Portel in Responsione ad 3. Quæstionem nu. 2. ex Marzilla, in qua DD. Cardinales Concilij Tridentini interpretes affirmant iniustè incarceratum posse appellare ab indebita carceratione, & teneri Ordinarium tali (appellationi scilicet) deferre, & processum transmittere ad iudicem appellationis, post quæ ita subdunt: Interim tamen reo manente in carceribus, donec iudex appellationis caussa cognita aliud iusserit. Sic apud illum. Videtur autem error manifestus in voce ordinarium, quia de Superiore Declaratio procedit, qui ad Ordinarium vti ad iudicem appellationis debet processum transmittere, vt ab eodem in sequentibus declaratur. Et de reclamante sermo esse videtur; aliàs enim Ordinarius in carceratione Religiosorum se intromittere nequit, vt est irrefragabile dogma, constante exemptione. Et quidem Declarationem prædictam Ordinarij libenter admittent, licet Auctor ipsi id potuisset opponere, quod præcedenti, scilicet non esse in vsu, aut potiùs esse non debere, dum de illius auctoritate non constat, iuxta formam ab Vrbano VIII. præscriptam. Erit autem difficile, si Or
Notanda obseruatio.
dinarius instet, eius impetum retardare, & ob vitandas turbas non repellenda appellatio, & transmittendus processus, iuridica scilicet delictorum probatio iuxta stylum Religionis. Et licet De
claratio de iniustè carcerato procedat, quo euentu appellatio repelli potest, cùm nihil opponi valeat contra compertam veritatem: volunt tamen DD. Cardinales pro carcerati subsidio, vt appellationi Superior condescendat, transmittatque processum. Vnde responsio docti Patris Portel apparet inefficax, quòd scilicet Declaratio Cardinalium loquitur solùm quando appellans fuit incarceratus iniustè. Siquidem illa de iniustè incarcerato loquitur; de eo videlicet, qui se incarceratum iniustè, vt frequenter accidit, querelatur.
1239
*Ex prædicta autem Declaratione id
habemus, quod superiorem potest doctrinam roborare, reclamantem scilicet posse ob delicta incarcerari, & ab Ordinario non posse absolutè hoc Superioribus prohiberi; immò carcerationem posse ab ipso confirmari, hoc enim indicant verba illa: Donec Iudex appellationis caussa cognita aliud iusserit. Potest ergo & carcerationis continuationem edicere, aut non iniustam declarare. Et cùm Declaratio de iniusta carceratione decernat, euidenter supponitur iustam esse posse etiam in reclamante, qualem scilicet eius delicta mereantur. Et erit ille quidem satis suæ famæ prodigus, qui velit delicta sua extra Religionem propalari; vnde cùm appellat, non ea esse videtur illius mens; sed eo tantùm tendere, vt liber ad prosecutionem caussæ relinquatur, contendens carcerationem iniustè adhiberi in præsenti articulo, quæ cum illius caussa occurrat, de qua aliàs. Vnde admonendus est, & instruendus se nescire quid petat, cùm carcerationis caussæ sint plenissimè deducendæ. Id enim quod appellans intendit, minimè vt existimat, transigendum: quandoquidem si carceratio prorsus obstaret, à Sacra Congregatione ita fuisset dispositum. Et cùm Ordinarius declarare possit iustam esse illam, euidentissimum est cognitionem eius circa delicta futuram, ex eo enim an iusta vel iniusta sit iudicialiter concludendum. Neque contra prædicta militat Decretum 43. Congregationis Generalis 7. vbi pro huiusmodi punitione facultas Pontificia petenda statuitur: id enim, vt ibidem dicitur, dirigitur ad tollendas difficultates omnes, qnæquæ à varijs moueri possunt. Non ergo quia id non possit. Et difficultas specialis versatur circa malitiosam occultationem impedimentorum, de qua tantùm locutus Cardinalis Lugo in Respons. moralib. lib. 4. Dub. 16. n. 9.
Loading...