Adnotantur quædam circa præfatam narrationem.

1263
*PRimum sit nihil in illa extare, quod reuera esse non possit, id quod de om
nibus in illa contentis demonstrandum. Puellam à Dæmonibus vexatam nouum non est, cum talia in historijs fide dignissimis reperiamus. D. Cyprianus in Sermone de lapsis testis fidelissimus puellam, quęquæ per ætatem carnes non poterat comedere à dæmone possessam narrat, cum singulari Eucharistiæ miraculo liberatāliberatam. Alterius mentio extat apud Surium Tomo 1. fol. 283. à D. Remigio liberatæ. Item & curatæ à D. Bernardo eiusdem nominis Scriptor in eius vita. Pro quinquenni Cæsarius lib. 5. cap. 26. Quod verò ad numerum infestantium attinet omni prorsus difficultate vacat, cùm sint illi innumeri. Numquid est numerus militum eius? Iob. 25. v. 3. Circa
quod ita scribit P. Gaspar Sancius: Milites Dei dicuntur illi, quibus Dominus vtitur ad illorum supplicium, quos suæ voluntati nouit esse rebelles. In quorum numero sunt Angeli, siue boni, siue Apostatæ, nam per vtrosque Deus suas, suorum vlciscitur iniurias. Sic ille. Pro eodem Cassianus Collat. 8. cap.
Cassianus.
16. vbi narratio satis formidanda de Monacho, qui dum Psalmos ex more decantat, tempus mediæ noctis exceßit. Cumque finita solemnitate refecturus lassum corpus paululùm resedisset, repentè cœpit cateruas dæmonum vndique confluentium innumerabiles intueri, quæ infinita constipatione atque ordine longißimo procedentes, aliæ præibant principem suum, aliæ suo agmine sequebantur &c. Pro eodem sic præmiserat Cap. 12. Tanta verò spirituum den
Ephos. 4. v. 12.
sitate constipatus est aër iste, qui inter cælum terramque diffunditur, in qua non quieti otiosique pervolitant, vt satis vtiliter humanis aspectibus eos prouidentia diuina subtraxerit. Sic ille. Quod quidem ex D. Pauli doctrina deducunt multi Ephes. 6. v. 12. Quoniam non est nobis colluctatio aduersus carnem & sanguinem, sed aduersus Principes & Potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cælestibus. Id est iuxta D. Hieronymum & alios, In aëris huius locis versantes.
1264
*Ex quo & multi ex sacris Doctori
bus, Intorpretibus, & Scholasticis colligunt ex omnibus nouem Angelorum Ordinibus, aliquos cecidisse, cùm omnium caput Lucifer ceciderit, vt ibi P. Cornelius D. Thomas 1. p. q. 63. arti. 9. ad 3. Magister in Dist. 6. & 9. quibuscum & agmen Theologorum, ex quibus, qui & pro multis satis P. Suarez lib. 8. de Angelis cap. 21. nu. 1. & seqq. qui citato nu. 1. supponit à se dicta in fine libri præcedentis; cùm tamen in eo nihil ad intentum, sed cap. 17. cùm sint Libri Capita 21. Quod adnotasse iuuit, ne cum aliqua temporis, iactura, quod & mihi accidit, non inuenta requirat. Ex eo ergo quòd in adducta narratione dæmones ex Superioribus Ordinibus inducantur, non est cur quispiam hærere debeat. Licet autem in Scriptura nomina Seraphim, Throni, Dominationis, Archangeli, non inueniantur Apostatis Angelis attributa, vt obseruat P. Suarez citato cap. 21. nu. 2. vsurpari ab ipsis vel per insolentiam, vel ad significandum gradum sui Ordinis potuerunt. Circa Seraphim autem, cùm supremus Ordo sit, dubitari potest, quomodo ita inferioribus admisceatur, & quid ille speciale agere possit, quod non à quolibet alio dæmone ex infima turba, cui est admixtus, ageretur? Non enim id eius videtur consonare superbiæ, sicut neque subiectioni attribui, quam nullus habere queat, in supremo Ordine constitutus. Id quod etiam de alijs in narratione expressis suo modo dici potest. Sed habet illud non difficilem solutionem ex certa apud Doctores sacros sententia
Suus in illis principatus.
de principatu Luciferi, aut Principis dæmoniorum, pro quo in Euangelio irrefragabile fundamentum, vt videri potest apud P. Suarez citato cap. 31. nu. 4. & seqq. Eo enim stante, etiam Seraphini suam profitentur subiectionem: & potest aliquid occurrere, pro quo illius exercitium expediens videatur. Quemadmodùm inter An
gelos bonos, licet ij, qui ex infimo Ordine sunt, tantùm mitti à Superioribus soleant iuxta diuinam ordinationem, aliquando tamen & supremi inter illos mittuntur, iuxta illud Hebr. 1. v. 14. Nonne omnes sunt administratorij spiritus in ministerium mißi &c. pro quo videndus ibi P. Cornelius, qui in fine P. Molinam adducit 1. p. q. 112. & adducere potuit alios plures, quos cum P. Molina, & eo antiquiores adducit P. Suarez lib. 6. cap. 9. nu. 3. quod & ipse Pater tandem admittit
Quid de Sanctis Angelis.
cap. 10. nu. 45. adhibita quadam limitatione, sine qua P. Mariana affirmat omnes esse ministros P. Tirinus adductis Basilio, Cyrillo, Procopio, Ambrosio, & Chrysostomo, Herincx Tomo 1. Tract. 3. Disp. 4. nu. 42.
1265
*Quod ad nomina attinet minùs diffi
De nominibus dæmonum.
cultatis importat, quęquæ sibi possunt illi ex ministerio indere, aut eorum princeps. Sic Albertus Magnus Lucæ Cap. 9. & Magister sent. nu. 2. dist. 6. Septem distincta dæmonum, censent nomina, quæ septem vitijs correspondent, quorum sunt tentationibus destinati, quæ imitati isti, de quibus in narratione. Pro quo & Abbas Serenus in citata Collat. cap. 17. & 32. licet nomina non exprimat. Quamuis verosimile aliàs sit vnum eumdemque dæmonem ad diuersa vitia prouocare, sicut & idem Angelus Custos ad diuersas virtutes. Pro quo P. Suarez lib. 8. cap. 21. nu. 28. P. Arriaga Tomo 2. Disput. 27. n. 17. & alij. Quod licet ita esse possit, vnde non videtur cur à peculiari vitio appellationem sibi arrogare possint; quando verò multi ad tentandum præmeditata conspiratione concurrunt, possunt singuli ad singula tantùm vitia prouocationem assumere, & inde sibi nomen imponere, quod non tam nominis proprij rationem habeat, quam exercitij noxij significationem. Sic Christus Dominus ab Isaia dictus Emmanuel. Et vocabitur nomen eius Emmanuel. Isai. 7. v. 14. & c. 8. v. 3. Voca nomen eius. Accelera. &c. Cùm tamen constet non fuisse illa ipsius propria nomina, sed id designasse, quod à D. Matthæo dictum c. 1. v. 23. Quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Et ab Interpretibus circa locũlocum alium.
1266
*Iam quòd sub multiplici specie ani
malium apparuerint, nihil inducit insolitum, cum de eo plenæ sint historiæ. De Empusa Dæmonio meridiano ex ijs, quos profert, Auctoribus, P. Martinus Del Rio Disquisitionum magicarum lib. 2. Quæst. 27. Sect. 2. num. 8. pag. 135. Affirmat quòd se in omnes formas mutabat; fiebat enim planta, bos, vipera, lapis, musca, femina, mula, & ingens bellua, crure æneo, & asinino. De forma formicæ, & muscæ apud Beyerlinck Tom. 2. lit. D. lib. 4. pag. 11. lit. F. & speculum exemplorum Verb. Dæmon. n. 18. Quod quidem in nomine Behemoth, de quo Iob. 40. Dominus v. 10.
Iob 40. v. 10.
graphicè adumbratum, quod dæmoni graues Scriptores conuenire testantur. Ecce Behemoth, quem feci tecum. Idem autem valet dictum nomen ac Multæ bestiæ: pro qua allegorica explicatione elegantem iuuabit vidisse discursum P. Gasparis Sancij à nu. 42. iunctis ijs, quæ habet nu. 15. & seqq. Vbi probat Behemoth esse taurum: id quod narrationi præfatæ concinit, in qua tauri species vt præcipua proponitur, cum quatuordecim Capitibus, & totidem legionibus. Sub specie Simiæ multoties visus, & satis horrendum illud Lusitanam feminam ex Simio duos filios peperisse, de quo P. Del Rio suprà lib. 2. Quæst. 14. quamuis circa veram Simij speciem esse possit dubitatio. Placet illis ea species, quia in ipsis adorati ab Afris, sicut & canes ab Ægyptijs, de quibus Diodorus Siculus lib. 20. Placet & Galli auium superbissimi, & ad bella nati: pro quo Valerianus lib. 24. cap. 22. solita eruditione succurret. Neque quod de prætextis mendacijs dicitur à vero abludit, grauiora enim prælia ex mendaciorum noxiali profusione con
surgunt, Audiendus Siracides: Lingua tertia multos commouit, & dispersit illos de gente in gentem, ciuitates muratas diuitum destruxit, & domos magnatorum effodit. Virtutes populorum concidit, & gentes fortes dissoluit. Lingua tertia mulieres viratas eiecit, & priuauit illas laboribus suis, qui respi
Eccli. 28. v. 16. & seqq.
cit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat. Eccli. 28. v. 16. & seqq. Non ergo ineptè in Gallo cum mendaciorum proseminatione pugnacitas designata.
1267
*Quid de felibus? Quòd in diabolicis conuicijs eorum cerebri comestio in delitijs habeatur: de quo apud P. Del Rio pag. 450. col. 2. A. Placet ergo dæmoni insidiosum animal armatum vnguibus, & ad capiendos musculos attentissimus speculator, quod & illi de more ad capiendas animas. Videndus Plinius lib. 10. cap. 73. Ab Ægyptijs ille ea sub specie superstitiosissimè adoratus, vt ex Cicerone & alijs notum. De quo & Valerianus lib. 13. cap. 37. Bufonis tandem species herois tanti imitatione dignissima. Tædum animal, spercum, noxiale, & abominandum, quod nec visus ipse possit sine molestia sustinere. Hoc se ductor cælestis exercitus induit, Spiritualia nequitiæ in cælestibus. Scio Religio
Fr. Petrus Nauarrus.
sum èex nostris laicum, cùm in comitatu esset viri cuiusdam Apostolici Ethnicorum conuersioni per campestria vacantis, & nocturno se somno pro vt potuit, solo tenus adaptasset, à dæmone specie ingentis bufonis inuasum, & pectori incubantem suffocare adortum, cùm nec permitteret respirare. Deo tamen inuocato discessit; & cùm Patri suum & periculum & grauamen retulisset, respondisse illum, id quod erga se non poterat, erga socium attentasse. Sic aliàs visus, & in maleficarum vsu frequens aciculis & spinis
P. Alfonsus do Barama.
transfixus, cui quodammodo alligatus ille, vnde & quandoque, quod per contemptum erga ipsum actum, non sine crudeli vindicta, Deo sic permittente, relictum. Pro quo extat stupenda narratio apud P. Ioannem Nadasi in Anno dierum
P. Nadasi.
memorabilium die 12. Iunij vbi ita scribit: Magni omnino contra dæmones pro animarum lucro zeli vir
Stupenda narratio.
fuit Rodericus (Gonzalez.) Saga quapiam in acula damna grandia patrabat: hanc Rodericus ad Confeßionem tandem perpulit, & negandæ artis instrumenta in fœdißimum totius domus locum deiecit, dæmone dirè fremente. Nec parùm eodem loco passus est Rodericus, vt eius Collegij (Matritensis) gesta narrant. Vnde & ibidem confractus totus gloriosam posteà mortem oppetijt. Mirum fuit id dæmonem potuisse, at adoranda est prouidentia magni Dei &c. Ex quibus videtur magno cum fundamento deduci dæmonem instrumentis dictis alligatum, quibuscum pariter in latrinas deiectum se infremuit, & dirè adeò vindicauit. Vnde illa S. Hilarionis exprobratio: Grandis, inquit, fortitudo tua, qui licio & lamina strictus teneris. Sic in eius vita D. Hieronymus. Pater Del Rio l. 6. cap. 2. Sect. 1. Quæst. 3. vers. Ad 13. Apud quem cap. 2. Sect. 3. Quæst. 2. in 4. remedio extat casus præfato similis, ex quo alij. Ergo & alligatus bufonibus. O terque quater que tanto dignum principe habitaculum!
1268
*Iam quod ad Sanctos aduersarios spe
ctat, nihil in narratione occurrit sine veteribus exemplis: Deus enim Sanctos aliquos præ alijs dæmonomastyges instituit, quos ipsi ea de caussa plus timeant. Apud P. Antonium Balinghem in
Miranda obsessæ historia.
kalendario Virginis die 2. Februarij extat impuri dæmonis expulsi à puellæ hæreticæ corpore plena admiratione narratio, fructu optimo conuersionis. In decursu curationis, vrgebatur (à Sacerdote Societatis, exorcismis instante) quis tandem esset, quem post Deum maximè timeret in cælo? Respondet Polonicè Reccham, idest Beatißim am Virginem, secundò vestrum Ignatium. tertiò dixit, illos duos vestros Franc. Adactus à Sacerdote ne verba mutilaret, correxit & dixit, Duos vestros Franciscos Xauerium & Borgiam. Sic ibi, & sic alibi de di
Circa verba sacra.
uersis Sanctis. Quod autem ad verba Sacra attinet vti certissimum proponitur in Rituali Pauli
Rituale Pauli V.
V. vbi de Exorcismis, sic enim in Præmonitione doctrinali Vers. Hæc autem post alia: Interroget obsessum quid senserit in animo, vel in corpore, vt sciat etiam ad quæ nam verba magis diaboli conturbentur, vt ea deinceps magis inculcet ac repetat. Sic ibi: pro quo & Vers. Obseruet etiam.
1269
*Sic cùm de possibilitate constet, de rei
ipsius veritate restat exploratio. Et quidem in præfata Pauli V. præmonitione prudentissima est cautio Vers. In primis, qua Sacerdoti iniungitur ne facilè credat, aliquem à dæmonio obsessum esse, sed nota habeat ea signa, quibus obsessus digno
Rituale idem.
scitur ab ijs, qui vel atra bile, vel morbo aliquo laborant. De signis autem statim additur: Signa autem obsidentis dæmonis sunt ignota lingua loqui pluribus verbis, vel loquentem intelligere; distantia & occulta patefacere; vires supra ætatis seu conditio|nis naturam ostendere: & id genus alia quæ cùm plurima concurrunt, maiora sunt indicia. Sic ibi. Et quidem legiones dæmonum supra triginta in
39. legiones.
puellari corpusculo non videntur sine magnis posse argumentis consistere, quando pro obsessione vnius ea solent concurrere, quæ non admirationi, sed stupori etiam sint, neque sine experientiæ adminiculis crederentur. D. Hieronymus in vita S. Hilarionis adductum ad ipsum Marsi
Vt se prodant dæmones.
tam memorat, qui afflictus peßimo dæmone, non catenas, non compedes, non claustra ostiorum integra patiebantur: multorum nasum & aures morsibus amputauerat: horum pedes, illorum gulam fregerat, tantumque terrorem omnibus incusserat, vt oneratus catenis & funibus in diuersa nitentium, quasi ferocißimus taurus ad Monasterium pertraheretur. Sic vnius dæmonis ferocia se prodit; liberatus tamen ille, & Sancto Hilarionis dæmon egressus imperio. Quid alius à legione possessus, de quo ibidem? Post truculentam ferociam enarratam, & non
D. Hieron.
nulla alia sic Doctor Sanctus: Rem loquor inauditam. Ex vno hominis ore diuersæ voces, & quasi confusus populi clamor audiebatur. Sic ille. Quid ni? Clamor erat legionis, ex qua non vnus.
1270
*Sed Euangelium audiamus. Obsessum ab immundo spiritu interrogat Dominus: Quod tibi nomen est? & dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Marci. 5. v. 9. De illo igitur, qui
Marci, 5. v. 3. & seqq.
tale de se testimonium perhibuit, multiplici vexatione, sic præmissum: Neque catenis iam quisquam
poterat eum ligare: quoniam sæpe compedibus & catenis vinctus, dirupisset catenas, & compedes comminuisset: & nemo poterat eum domare: & semper die ac nocte in monumentis & in montibus erat, clamans, & concidens se lapidibus. v. 3. & seqq. Ecce quibus se legio prodat argumentis. Vbi quidem vnus est qui respondet, vt non immeritò existimare possimus esse illius legionis ducem. Sic P. Cornelius in eum locum ita scribens: Nota, dæ
P. Cornel.
mon est Simia Dei. Hinc imitatur Deum, qui est Dominus exercituum, scilicet Angelicorum. Simili enim modo dæmon se vocat legionem, quia plurimos èex grege suo socios in aciem educit, vt Deus. Sic ille, qui sic locutum fuisse Luciferum non est credendus censuisse. Deinde quod ad numerum attinet, licet dæmon legionem dixerit, non ex eo infertur integram fuisse legionem, quam alij ex 6666. alij ex 12500. asserunt militibus constitisse, vnde additum ab ipso, Quia multi sumus. Licet verosimile sit aliquot millia fuisse, vt censuit D. Hi
P. hilarion.
larion ex eo colligens, quod grex porcorum, in quos abire permissi dæmones, erat ad duo millia, vnde aiebat ille eos, qui viderant, non potuisse aliter credere exisse de homine tantam dæmonum multitudinem, nisi grandis porcorum numerus, & quasi à multis actus, pariter corruisset. Sic de illo qui suprà, vbi & de puella etiam opportuna narratio. Quòd si effectus ipse multitudinem tartareorum
Non credendum dæmoni.
hospitum non probasset, ex respondentis attestatione argumentum non poterat efficax efformari, quia testis omni exceptione minor, & solùm in mentiendo verissimus. Vnde S. Hilarion de expellendo èex puella dicta immundo spiritu agens noluit signa incantationis adduci, ne sermoni eius
Idem.
accommodasse fidem videretur, asserens fallaces esse dæmones, & ad simulandum esse callidos. Vnde & Monachus, de quo Cassianus suprà num. 1263. Narranti dæmoni lapsum lamentabilem Monachi alterius credere noluit, donec experimento
Cassianus.
comprobauit. Dubitans frater de immundi spiritus assertione, magisque id ratus quòd inolita consuetudinis suæ fallæcia sibi voluisset illudere &c. Vt stet ergo, & à dæmone præfatam puellam obsessam fateamur, in Ordine ad prodigiosum illum legionum numerum potuit ille egregiè mentiri: ficut mentitus est, cùm rogatus à D. Hilarione in hunc modum: Dic quare ausus es ingredi puellam Dei? Respondit ille: Vt seruarem eam virginem. Quod mendacium statim ipse redarguit, paucis multa complexus subdens: Tu seruares proditor castitatis?
1271
*Præcipuum ergo fundamentum pro
immundo spiritu in puella, de qua agimus ad intelligentiam Latinæ linguæ reducitur, & enumerationem illam Sanctorum & Verborum Sacrorum, quæ supra capacitatem esse videntur nouennalis ætatis. Licet enim rogata latinè non latinè respondeat, sed materno idiomate, id videtur esse sufficiens, ignotam scilicet linguam intelligere, vt ex Rituali Pauli V. vidimus n. 1269. verùm quia puella inter Moniales educata verba aliqua latina potuit audire, & eorum significationem aliquatenus penetrare, ad latinam interrogationem vtcumque perceptam potuit vt vidimus respondere: præsertim si semel tantùm interrogata totam illam verborum siluam effudit. Quæ quidem supra capacitatem illius ætatis apparet: sed ab alio, quam à dæmone potuit ille confingi, & instillari puellæ: vnde non conuincitur dæmoniaca obsessio; cùm etiam talis fortè sit puellæ indoles vt & ipsa possit talia figmenta moliri. Quod enim ad sanctos attinet, eos potuit
Vide Herincx suprèà nu. 66.
non ægrè dignoscere, cùm sæpiùs audierit nominari. Et quidem quod ad B. Rosam Viterbiensem pertinet, ex eo potuit accidere, quòd illa ex tertio Ordine D. Francisci fuerit, vnde & apud sorores Franciscanas eius potuit non infrequens esse memoria. Neque odiosæ suspicioni locus permittendus, vt ita factum sit ex æmulatione quadam cum S. Rosa Peruuiana Ordinis de Pœ
Circa Beatam Rosam.
nitentia D. Dominici; ne minùs aliquid de Rosis Franciscana habere Religio videatur.
1272
*Et hæc quidem prodigiosam illam ob
Vt esse locus dubio queat.
sessionis puellaris pompam non adeò certam videntur ostendere, vt aliquale non possit dubium subintrare; præsertim si vexatio extraordinaria cesset, sine qua stare obsessio dæmoniaca nequit: duo enim requiruntur vt quis sit energumenus, & ingressus dæmonis in corpus, & vocandi potestas, vt ex bonis Scriptoribus tradit P. DelRio suprà lib. 3. quæst. 4. Sect. 3. in principio. Id quod futurum certius in tanta dæmonum multitudine nusquàm aliàs historijs antiquiorum aut recentiorum temporum consignata. Pro quo Leander suprà cum alijs quæst. 36. vt sit certum plures plus vexare. Si quis autem proximioribus experimentis, doctus aliàs vir, plenius instructus, sibi obsessionem persuaserit in suo abundet sensu; qui vt probabilis saltem sit, in caussa esse poterit, vt ad remedium, pro quo charitas vrget, veniatur. Neque vllum mihi efficacius vnquam iudicabitur, quàm quod est ab Eccesia in Exor
cismis Sanctis institutum; si præsertim Pauli V. seruetur instructio. Et illud in primis quod & | primum in illa, dum de Ecclesiæ ministro ea pro functione præmittitur: Hunc prætereà maturæ ætatis esse decet, & non solùm officio, sed etiam morum grauitate reuerendum. Illud deinde quod circa orationem & ieiunium habetur in Vers. Quare
Rituale Pauli V.
memor. Vbi & prudenter additum Quoad eius fieri poterit. Et ieiunium quidem non ad cibum &
potum tantùm referendum, sed ad abstinentiam à Tabacharia sumptione: credo enim Tabacharium nullum expellendo aptum fore dæmoni, cùm nesciat à vitioso aut fumo aut puluere ieiunare. Sicut autem dæmones sunt pro vitijs alijs constituti, ita proculdubio de Tabachismo credendum, ex quo non pauca illis lucra, si scirent vera nuntiare. Mihi certè pro veritate standum, & si odium pariat, nihil curandum, dummodò is amet, qui & veritas, & via, & vita. Pro qua dum milito & suspiro, hic finio die 5. Maij 1675. mensis quidem Octaui currentis anni primi supra octogesimum ætatis: mea manu, nulla vt extet alienæ littera hoc in Volumine, sicut neque in duobus quæ præcesserunt: nec titubante hucusque dextera, vt ex corde gratissimo cum Regio clamem Vate Dextera Domini Fecit Virtvtem. Quod non semel dixisse contentus, debitæ gratitudinis affectum iteratione testatus eodem in Carmine Psal. 117. vers. 16. Testor & ipse, testaborque. Vtinam dignè. Si oblitus fuero tui, obliuioni detur dextera mea. Psal. 136. vers. 5. Illa inquam dextera, quæ memoriæ æternæ potuit, Te moderante, velificari. Detur inquam obliuioni: nolo enim memoriam, quæ cum obliuione veniat indulgentissimi Deductoris. Etenim manus tua deducet me, & tenebit me Dextera tua. Psal. 138. v. 10. O si ita tenear, vt teneam, nec dimittam, dimissurus iam cetera, à ceteris dimittendus. Ergo.
Vixi, quemque dedit cursum sors alta,
peregi.
Ecquid agam? Promptum est, iam prope
agens animam.
Si quid fortè aliud, pro eo etiam nunc faciunt quęquæ sunt præfata lectori, & super omnia adiutorium nostrum in Nomine Domini IESV, & MARIÆ. Vbi enim illud, & tuum O BEATA TRINITAS.
Loading...