SECTIO XIX.

SECTIO XIX.

Notanda quædam circa Festa Sacrarum Reliquiarum iuxta dierum seriem, qui sunt ipsis per menses assignati.
Section
180
*DIcta de illis aliqua in decursu huiusce tractationis, sed sunt alia, circa quæ vtilis erit excursus, cùm & oporteat circa dispositionem quorumdam vlteriùs inquirere, & illius non obuiam omnibus reddere rationem.
FESTA IANVARII.

FESTA IANVARII.

HOc in mense nullum Reliquiarum Festum
occurrit, in quo tamen ante annos aliquot duo erant, scilicet die 29. S. Germanici Martyris ob sacrum Corpus, & 31. ob Reliquiam insignem S. Lelij Martyris. Sed Festa ista in alios sunt traducta dies ob superuenientia alia Sanctorum Francisci Salesij & Petri Nolasci, cùm prædicti dies non sint Sanctorum illorum natales, & circa S. Germanicum aliqua forsan deceptio obtigit vt hoc mense poneretur, eo quòd die 19. S. Germanici Martyris in Romano Martyrolo
S. Germanicus.
gio memoria illustris habeatur, sic enim ibi: Smyrnæ natalis beati Germanici Martyris, qui cùm primæuæ ætatis venustate floreret, sub Marco Antonino, & Lucio Aurelio, per gratiam virtutis Dei metum corporeæ fragilitatis excludens, sponte præparatam sibi bestiam damnatus à iudice prouocauit, cuius dentibus comminutus, vero pani Domino IESV Christo, pro ipso moriens meruit incorporari. Sic ibi. Quòd autem non eo die, sed 29. eius sit constituta memoria, ex eo accidere potuit, quod dies talis Festo S. Hilarij ex die 14. translato ob Festum nominis Iesv, iam esset pridem occupatus. Sed quidem cùm prædictus Martyr Smyrnæ in Asia, & non Romæ, vnde exportatum Sacrum Corpus, quo fruimur, martyrio fuerit coronatus, nullo ex prędictisprædictis diebus eo respectu gaudere debuit, benè tamen ex voluntaria designatione, sicut in alijs accidit, quorũquorum dies passionis ignorantur, sicut & ignoratur dies S. Lelij cùm sit nullus in Martyrologio qui vocetur hoc nomine. Potest
An legitima reiectio.
autẽautem non immeritò quęriquæri, an iustè fuerint duo isti Sancti Martyres suis amoti sedibus, cùm iam dierum illorũillorum haberent legitimam possessionem? & videtur quidem ita verosimiliter dicendum; hac enim de caussa in omnibus alijs ad officium sacrum spectantibus perinde se habent, ac si designati voluntariè dies, eorum essent natales. Nihilominus id, quod factum, potest etiam verosimiliter sustineri; nam concessio Gregorij XIII. pro exclusione Festi alterius, tunc procedit, quando simul occurrunt eodem die: & de alio Sancto eodem die occurrenti, si fuerit &c. quæ sunt verba Pontificis: non dicuntur autem occurrere Sancti eôdem die, quando vnius ex illis est penitus ignotus natalis dies. Debet ergo alter suo in die celebrari. Esse etiam & in hoc non contemnendæ congruentiæ potuerunt: ex quibus obvia offensio Religiosorum, si cernerent in Festo S. Fundatoris sui nullam in nostra Ecclesia ipsius memoriam haberi.
181
*Die 14. Festum est Sanctissimi Nomi
nis Iesv Duplex secundæ Classis, sicut apud PP. Minores, in quorum adnotatur Rubricis esse primæ Classis in quibus est Titulare. Vnde existimare quis posset tale esse apud Nos, quia non Titulare peculiaris alicuius est Societatis Ecclesiæ, sed totius Religionis. Quemadmodum Festum SS. Trinitatis Duplex est primæ Classis in Religione hoc titulo decorata. Quod quidem non videtur penitus improbandum. Nihilominùs Societas non consueuit hoc Festum vt proprium celebrare, sed illud, quod est cum Circumcisione connexum, vnde speciale aliud non est toti | Religioni commune, immò in hac, vbi de illo agitur prædicta die, nihil de illo per annos plures. Pro quo animaduertisse iuuat Societatem nostram non dici Societatem Nominis Iesv, vt aliqui imperiti scribunt in superscriptionibus litterarum ad Nostros transmissarum, sed Societatem ipsius Iesv, relata compellatione directè ad personam, & consequenter ad Nomen. Ex eo
autem quòd Circumcisionis Festum, in qua est Nomen impositum, vt proprium celebret, id tantùm quod diximus, elici potest: celebrare inquam Iesvm ipsum eo die, quo impositum illi Nomen est; quia nullum alium commodiorem diem potuit ad Titularem suum celebrandum inuenire, & ita conueniens fuit vt in speciali alio die Nominis celebrationem assumeret, quæ esse primæ Classis non potuit, quia de Titulari directo non est, vt esse quidem potest, sicut SS. Trinitas eius nominis Ordinis Titularis est, ex quo soluitur obiectio, quæ ex dicto Ordine sumebatur. Si dicas sequi ex hoc Festum Circumcisio
An sit 1. Classis.
nis esse primæ Classis in Societate: quid inde? Nihil certè de hoc curatum, quia ex eo quòd tale sit, nihil plus habebit, vt constat. Si dicas habiturum Octauam; id negandum, quia Octauæ esse nequit Octaua, & in die Circumcisionis Octaua Natiuitatis celebratur. Et deinde esset inutilis, quandoquidem nullus est dies, in quo agi de illa posset; immò nec dies ipse Octauæ intra Epiphaniæ Octauam incursurus.
182
*A Festo autem Nominis Iesv praxis il
la circa translationem in stabilem & proprium diem inchoatur, de qua Sect. 12. & ita circa illam sic habetur in Rubricis pro Festis PP. Minorum: Eadem sacra Rituum Congregatio Festis ob occurrentiam stabilem aliorum Festorum in Ordi
ne transferendis aßignauit diem proximiorem tamquàm propriam, v. g. Festo S. Hilarij decimumnonum Ianuarij, & sic de alijs, pro vt cernere licet in Kalendario præmisso. Sic ibi, Quam quidem assignationem iam pridem & Nobis in vsu variari oportuit ob Festum S. Canuti Regis & Martyris, cui est talis dies auctoritate S. Congregationis assignatus, licet ad libitum; cui tamen Pontifex tantùm detulit, vt cùm prædictus Martyr, & S. Raymundus de Peniafort, ex eôdem fuerint translati die, & huius Festum de præcepto fecerit, illius tamen priori in Sede reliquerit, quod breui forsan ex pręceptopræcepto pariter veniet celebrandum, vt videmus passim; nec expediet sic promotum semper extra proprium vagari domicilium à Pontificia Sede cum graui adeò conscientiæ grauamine designatum.
183
*Et in præfata quidem designatione ob
seruandum in primis, cum traductio sit in diem stabilem, non mutationis nomine, sed translationis vsam fuisse S. Congregationem, & præfatos Patres: vt ex eo ampliùs roboretur quod à Nobis dictum est contra Scriptorem citatum Sect. 12. discrimen inter nomina illa in negotio, de quo agimus, conantem stabilire. Deinde, vt non possit fieri translatio modo dicto videtur argui posse ex prædicta Annotatione, cùm in ea dicatur S. Congregationem dies illos vt proprios & stabiles designasse. Nam ad hoc dici potest primò assignationem illam fuisse per modum declarationis, cùm in nulla Breuiarij Rubrica dicatur dispensatum. Prætereà vt demus speciale aliquid per modum dispensationis indultum, eo Nobis vti etiam licet, quia & alijs videtur ob omnimodam similitudinem, aut potiùs rationem eamdem concessum, vtpotè sine quo nequit commodè in officij diuini applicatione procedi, & imperturbabilis Festorum series obtineri, iuxta dicta Sect. illa. 12. & ita hæc responsio ad præcedentem videtur quodammodo reuocari. Item, si priuilegij admiscetur aliquid, frui illo possumus, sicut in simili diximus n. 172.
184
*Peruenit ad Nos nuper pro S. Iuliano
Conchensi Episcopo satis miranda concessio SS. Dom. Clementis X. vt scilicet eius Festum celebretur die 28. huius mensis cum Octaua in Hispania, vnde & in Indijs pariter celebrandum ob nouiorem Pontificiam concessionem vt quæ pro Hispania concessa à Sede Apostolica sunt, Indijs etiam concessa censeantur. Ex quo & factum vt Festum S. Hilarij in eum translatum diem tanquàm stabilem, inde debuerit remoueri, & in Februarij 9. amandari. In quo quidem minor esse potest difficultas, si tamen vlla, stante Festi huiusmodi dignitate. Si enim designato non celebretur die, qui est Natalis ipse, neque in quinque subsequentibus habebit locum, & Octauæ prærogatiua ferè redditur nullius momenti. Vnde etiam accidit, vt S. Andreas Corsinus, cuius Festo dies est quartus Februarij designatus tamquàm stabilis, licet eo non mortuus fuerit die, sed Ianuarij 6. Epiphaniæ sacro; quia dies Octauæ S. Iuliani est. Non ergo assignatio prædicta dierum stabilium ita obseruari potest, vt non possint, aut debeant Festa huiusmodi alijs cedere, & mutare domicilium, alibi illud habitura, & stabile quidem, vt in domicilijs accidit, quæ licet stabilem habitationem dicant, tamen mutari sæpè contingit, si necessitas aut vtilitas
Additio vtilis doctrinæ.
videantur vrgere. Vbi & addendum designationem illam dierum stabilium apud PP. Minores, ijsdem supplicantibus fuisse factam, & ita dici potest rationem habuisse priuilegij, cuius nota est conditio, vt eo vtamur, cùm volumus, vnde & diximus Sect. 12. citata aliquas Ecclesias in Gallia translationes perpetuas in dies stabiles non facere; quod & in Ecclesijs Hispaniæ, videtur
accidere circa Festum S. Petri ad vincula cum Octaua D. Iacobi die 1. Augusti occurrens: in quibusdam enim dies sequens stabilis non est, vnde si in Dominica, transfertur in septimum, & ita habetur in Kalendario Hieronymiano: in alijs secus, quod & obseruat Metropolitana hæc nostra, quam sequimur.

FESTA FEBRVARII.

185
*DIe 3. Festum S. Fortunati Martyris,
De S. Fortunato Martyre.
ob sacrum Corpus cum vase sanguinis. Et sunt quidem huius nominis plures in Martyrologio, tres autem tantùm Romæ coronati referuntur, circa quos esse dubium potest. Prior
est, de quo dictum, à die 2. in sequentem translatus ob Festum Purificationis Virginis. De illo sic Martyrologium: Item Romæ Sanctorum Martyrum Fortunati, Feliciani, Firmi, & Candidi. De alio 27. eiusdem mensis sic & illud: Romæ natalis Sanctorum Martyrum Alexandri, Abundij, Antigoni, | & Fortunati. Et ij quidem cum socijs, solus alter, de quo die 15. Octobris, ita: Romæ via salaria Aurelia S. Fortunati martyris. Et non esse postremum hunc sepulturæ locum, qui & martyrij videtur idem, non obscurè indicat, quandoquidem quod apud Nos extat, ex Cœmeterio Cyriacæ extractum authentico est testimonio comprobatum. Quòd autem neque illius sit, de quo die 27. ex eo colligi potest, quòd non sit ita certum an Romæ passus ille, iuxta id quod asserit P. Bollandus Tomo 3. Februarij pag. 676. n. 3. vbi
P. Bolland.
illa ipsius verba: Potuit etiam S. Fortunatus ex 26. Februarij, quo die de eo egimus, huc translatus esse. Sanctus autem Fortunatus, de quo dicto die 26. non dicitur Romæ glorioso fuisse agone peremptus, & prædictus Pater Antiochiæ passum arbitratur pag. 631. nu. 4. contra Historiographum nostrum Thomam Tamaium, qui præfatum Martyrem Hispanum esse contendit, & martyrij locum Vxamæ Barcæ in Autrigonibus designat; & quisnam ille sit, non satis hucusque exploratum, an Ortunnia, an Laredum, an alius, circa quod egregiè hallucinari potest. Cùm autem circa Fortunatum, de quo 2. Februarij non sit dubitationi locus quominùs Romæ exitu fuerit felicissimo consummatus, illum alijs præferendum iudicamus.
186
*Potest autem ex eo obiectio instrui,
quod citatus P. Bollandus habet Tomo 1. huius mensis pag. 296. nu. 6. vbi ita scribit: Tres ex hac Martyrum turma, aut certè similibus insigniti nominibus, Roma aliò asportati, Fortunatus Antuerpiam, Candidus Volaterras, Felicianus in Hispaniam. Sic ille. Sed quidem inter Reliquias Antuerpiæ asseruatas, de quibus Beyerlinck Tomo 6. Lit. R. pag. 289. Sacrum prædicti Martyris Cor
Diluta obiectio.
pus minime recensetur, sed Reliquia, quæ nec insignis asseritur in Ecclesia Domus Professæ Societatis Iesv. Quod quidem cum traductione sacri corporis aliàs dictum stare posse, vt de S. Amantij in speciali n. 143. Ipse etiam loquendi modus P. Bollandi, quàm sit illud vulgare iudicium infirmum ostendit, dum addit, Aut certè similibus insigniti nominibus. Et quidem ante an
nos aliquot Sacrum Corpus alterius Fortunati ex Cœmeterio Callisti extractum iussu Vrbani VIII. Limam asportatum, & Lima Quitum à P. Roderico Barnouo, qui illud magno suo bono futurum exportauerat Prouinciæ Peruuianæ Procurator, & Quitensis Rector designatus; quod munus post gubernatam Prouinciam iteratò gerebat, & pro suo erga sacrum pignus affectu, in suo illud reseruabat cubiculo, cùm voce inde emissa excitatus à somno est & admonitus, vt se morti quantocyùs futuræ præpararet: quod ita accidit, nam intra tres aut quatuor dies diem obijt extremum, à quo distare longiùs dispositio, qua valebat corporis, poterat minùs de sua æterna salute alteri cuiquam solicito persuadere. O Fortunatum nimiùm sua qui bona nouit, Ad superos FORTVNATO monitore vocatus!
187
*Accidit autem quandôq;quandoque vt Festum Puri
rificationis Virginis in Dominicam Septuagesimæ, aut alterāalteram ex duobus sequentibus cadens, sit necessariò transferendum iuxta Rubricam in sequentem diem, qui tamen Festo S. Fortunati est, vt vidimus, occupatus, sicut & plures ex sequentibus, vel Festis, vel Reliquijs vsque ad 14. Quid ergo, Festi adeò insignis, & superioris in Ecclesia gradus, & Christi & Virginis, tantoperè est protrahenda translatio, & celebritas agitanda tempore incommodo, & in ipsa iam Quadragesima non semel, Officiorum harmonia perturbata? Respondeo in rigore ita faciendum, & maiorem dilationem in Festo Annuntiationis accidere, quando in Dominicam Palmarum incidit: & cùm illius celebratio in Quadragesima ab Ecclesia nihil absurdum aut indecens habere iudicetur; neque id debere in Festo Purificationis horreri, si aliquando in ea celebrari necessitas vlla compellat. Dici etiam potest Festum S. Fortunati aut omittendum eo anno, cùm de præcepto non sit, aut transferendum in primam diem non impeditam, iuxta dicta num. 172. & 183.
188
*Die 8. Festum S. Lucij Martyris Ro
mæ coronati, ob Sacrum Corpus. Et sunt huius nominis quinque Romæ triumphalis gloriæ lauream consecuti. Prior hoc die. Secundus. 4. Martij qui & Pontifex. Tertius 19. Octobris. Quartus 25. eiusdem. Quintus 1. Decembris. Qua autem de caussa ille, cuius est præsenti die in Martyrologio memoria, alijs prælatus sit, non inuenio satis exploratum. Sed quidem vt non sit secundus, qui & Pontifex, in promptu est ratio, quia scilicet Pontifex, cuius præcellentissimæ dignitatis mentio fuisset luculenta subiuncta, quod & in Minoribus videmus obseruatum. Neque ita facilè Pontificis tanti Corpus traderetur. De Tertio nullum simile argumentum. Pro Quarto ex eo non esse colligi potest, quòd non hoc die passus, sed illatus sepulchro proferatur, sic enim ibi. Item Romæ natalis Sanctorum quinquaginta sex Militum, qui simul baptizati à Dio
Martyrologium Romanum.
nysio Papa, mox iubente Claudio Imperatore decollati sunt, ac via Salaria sepulti: vbi & alij Martyres centum viginti & vnus positi sunt, inter quos fuerunt quatuor milites Christi, Theodosius, Lucius, Marcus, & Petrus. Atqui S. Lucius, de quo agimus, non eo sepultus die dicitur, neque in via Salaria, sed Appia conditus, in Cœmeterio Callisti, ex quo eductum instrumenta authentica manifestant. De Quinto plus nihil quàm de Tertio, vnde cuius ex illis sit Sacrum Corpus habemus incertum. Si & addamus id quod occurrit apud P. Bollandum Tomo 2. Sanctorum Februarij ad diem hunc, in veteribus nonnullis Martyrologijs S. Lucium non Romæ, sed alibi passum affirmari, quod ab ipso Patre neutiquàm improbatur, & ex eo quòd eorum acta interciderint, nihil circa ipsum & socios dici posse in adiuncta pro illis disquisitione præmittit. pag. 156. Neque enim insolitum est, vt quorum intercidit natalis dies, certo aliquo ad memoriæ celebritatem reponantur, vt nuper dicebamus. Est ergo non penitus compertum, quod ad Corpus S. Martyris spectat, & quia in ordine prior, ad prioritatem respectus habitus, & cùm iam diu eo fuerit potitus loco, in eo conseruatus. Aut ergo Sacrum Corpus Sanctuarium condecorans, illius est, vel si alterius, ad illum celebratio impensa dirigitur, vbi error esse perniciosus nequit, vt aliàs dictum.
189
*Diebus 10. 11. & 12. ante annos aliquot | celebrati S. Cyriacus, Theodulus, & Rogatus ob
tria eorum puerilia Corpora, ijs assignatis præ alijs, quia eorum ignoti Natales, cùm de ipsis nulla in Martyrologio mentio facta videretur. Sed cùm de duobus videatur expressa, vt die 10. Maij dicetur, in eum diem trasumpti illi, & S. Rogato dies. 17. assignatus. Sicut & S. Cyriaco alteri dies 13. de quo n. 138. Neque iuxta nuper dicta procedendum semper, & pia ac solida abutendum doctrina, quæ tunc tantùm in subsidium aduocanda est, quando post accuratam diligentiam nullum potest veritatis vestigium deprehendi, vt n. 140. dicebamus; quod non grauabor iteratò etiam in posterùm monuisse.
190
*Die 14. ob S. Vitalis Sacrum Corpus
De S. Vitali Mart.
fuerat iam ante festiuum, sic enim eo die Martyrologium. Item Romæ Sanctorum Martyrum Vitalis, Feliculæ, & Zenonis. Sed remoueri ab eo visum conueniens ob incertitudinem, iuxta ea quæ congerit P. Bollandus Tomo 1. pag. 768. & Tomo 2. pag. 744. & sequenti, qui & priori loco nu. 3. existimat non leuibus coniecturis Corpus S. Vitalis, de quo Martyrologium præfato die, Abulæ in Hispania asseruari, vbi Illustrissimus Dom. Sancius Dauila inde oriundus ipsum collocauit, cui missum à Clemente VIII. fuerat; Ecclesiam illam præferens ob rationem dictam alijs, quas generis claritudine, integritate vitæ, doctrina, & prædicatione, ipsarum Præsul illustrauit. Vt verò eius non sit argumento esse potest in Ordine recitandi diuinum Officium pro Ecclesia Abulensi excuso Matriti anno 1636. Festum prædicti sancti celebrandum ritu Duplici proponi die 6. huius mensis: Si autem ille esset, de quo die 14. eo profectò die celebrandus videbatur, qui & proprius. Neque enim S. Valentini Festum esse posset obstaculo, cuius ritus simplex, quando neque die 6. eiusdem mensis obstitit S. Dorotheæ memoria, eiusdem ritus, sitque notissimum Gregorij XIII. priuilegium, de quo dictum sæpius, vt Festum sancti, cuius Reliquia habetur insignis etiam Duplici præponatur. Quòd si impedimentum aliquod pro die præfato 14. fortè occurrit, translationis genuinus ordo non antepositionem, sed postpositionem potiùs exigebat. Quidquid de hoc sit, mutatio à Nobis facta expediens visa est, & Historicis quibusdam nostris circa S. Vitalem hallucinationes non paucas relinquamus. Mihi amica quidem patria, sed magis amica veritas.
191
*Die 17. sanctus erat Faustinus Martyr,
De S. Faustino Martyre.
ob Sacrum Corpus, quia in Martyrologio sic: Romæ paßio S. Faustini, quem alij quadraginta quatuor secuti sunt ad coronam. De illius tamen Reliquijs ita scribit P. Bollandus Tomo 3. pag. 10.
P. Bolland.
n. 2. Aliquas S. Faustini Martyris Reliquias Bononiæ depositas in Ecclesia S. Francisci aduersari scribit Masinus ad 17. Februarij, quasi huius Sancti Faustini forent. At corpus S. Faustini in Monte Phiscone requiescere testatur ante memoratus Ferrarius. Est autem Mons-Phiscon, alijs Mons-Flasconus, vrbs Etruriæ, seu potiùs arx munita, cui Sedem Episcopalem anno 1369. indulsit Vrbanus V. &c. Propter quæ, & alia ab eodem scriptore circa S. Faustinum congesta, satis apparet, non posse Nos de sacro, quo perfruimur, corpore quidquam penitus verosimile coniectare. Sunt prætereà duo alij Faustini Romani Martyres, vnus die 22. Maij, alter 29. Iulij frater SS. Simplicij & Beatricis. Et quod ad hunc attinet, videtur certum id, quo gaudemus, pignus, ad ipsum non spectare, cùm in via Portuensi illum constituat MartyrologiũMartyrologium, ex qua Reliquiæ ad Nos delatæ non inueniantur extractæ. De alio non ita; vnde die 21. Maij eius est festiua memoria consignata.
Die 20. S. Secundinus ob Reliquiam insig
De S. Secundino Mart.
nem iam olim constitutus. Nullus huius nominis Romanus Martyr, & ita ignotus dies, vnde in præfato potuit conuenienter collocari.
Die 28. S. Iustus Martyr celebrari solitus ob SacrũSacrum
De S. Iusto Mart.
Corpus: sed auocatus inde, licet in Martyrologio sic die illo habeatur: Romæ natalis SanctorũSanctorum Martyrum, Macarij, Rufini, Iusti, & Theophili. Quia de huius S. Martyris Corpore ita scribit P.
P. Bolland.
Bollandus Tomo 3. circa diem istum. pag. 724. n. 7. Inter plurima Sanctorum corpora, quæ Romæ ex antiquis Cœmeterijs refossa, eductaque fuere, aliqua multa olim impetrauit Claudius Aquauiua Societatis IESV quintus Præpositus Generalis, & varijs per Orbem Ecclesijs eiusdem Societatis donauit. Eo illius beneficio fruiti Patres Collegij Bariensis in Apulia obtinuerunt anno 1613. quatuor Sacra Corpora ex celeberrimo S. Priscillæ via Salaria Cœmeterio extracta. Vnius nomen appositum fuit scilicet S. Rufini: alij eius socij habiti. Quia verò S. Rufinus hoc die inscriptus est varijs Martyrologijs cum SS. Macario, Iusto, & Theophilo, horum arbitrati sunt Reliquias esse. Hæc ille. Pro quo & facit Sacrum Corpus Sanctuarij nostri non à R. P. Claudio traditum, vt constat, sed ab Eminentissimo Cardinali Ioanne Baptista Altiery, vt ex fideli testimonio compertum habetur. Vt omittam controuersias circa locum, in quo passus, pro quo tantùm Cardinalis Baronij auctoritatem, & de suo addidisse illud Romæ sunt qui dicant, & præfatum Martyrem Hispali passum fuisse contendant: pro quo videri potest citatus scriptor vbi supra, & Tomo 2. circa diem 12. pag. 582. Vt & addam die 14. Iulij in Martyrologio luculentam Iusti alterius Martyris memoriam extare, dignissimam sanè quæ & hoc loco perlegatur. Sic
Alterius præclarum encomium.
ergo ibi: Romæ S. Iusti militis sub Claudio Tribuno, qui, apparente sibi diuinitus Cruce, credidit in Christum, & mox baptizatus omnia sua pauperibus erogauit: tentus deinde à Magnetio Præfecto, ver
Romanum Martyrologium.
berari neruis, galea ignita contegi, & in rogum immitti iussus, noc in capillo quidem læsus, in confessione Domini reddidit spiritum. Et cur non huius Reliquia sacri corporis esse possit, cùm pro alio nihil plus aliquid videatur militare? Ideò cuiuscumque illa sit, ei, quem Deus nouit dies 19. dedicatus.
192
*Non erant hoc mense aliorum sancto
rum Festa, addita tamen nonnulla, scilicet die 21. S. Celerinæ Martyris Sacrum Caput ex Cœmeterio Cyriacæ. S. Antonini Martyris die 26. ob sacrum Corpus. Fuerat priùs die 20. Aprilis. Sed ab eo amotus, quia licet in Martyrologio quidam eius nominis Martyr inueniatur, de loco tamen passionis nil dicitur; licet non desint qui censeant, quando tacetur locus, eum intelligi debere, qui immediatè præcessit, & in nostro casu præcessisse Romam; id tamen firmo minimè nititur fundamento; & in Martyrologio | quando Romæ sunt aliqui Martyrio gloriosi, si sequantur alij id exprimi solitum nota illa, Item Romæ, vel ibidem. Vt videre licet die 1. 4. 18. 20. Ianuarij & alijs. Et quidem cùm exprimi id facilè posset, vt quid reticentia illa pariens confusionem? Denique S. Vitalis die 28. de quo dictum num. 190. S. Mathias non additus, sed ei adaucta solemnitas ratione insignis Reliquiæ, ex probatis Sect. 8. vbi & nu. 101. de S. Mathia specifica mentio.
FESTA MARTIJ.

FESTA MARTIJ.

193
*DIe 1. erat FestũFestum S. Leonis Martyris,
De S. Leone Mart.
ob sacrum corpus. Sed aboleri inde oportuit, quia licet dicto die quidāquidam in Martyrologio S. Leo Martyr sit, vbi tamen sit passus non indicatur, & Scriptores rerum istarum pro certo affirmant in Hispania, aut in Africa mortem obijsse felicem, licet non desit qui Romæ interijsse contendat eo argumento, de quo nuper, scilicet eos, de quibus immediata narratio præcesserat, Romæ coronatos. Quod quidem meliùs potest in arguentem retorqueri, quandoquidem ex præsenti habetur loco assertionem illam solido esse fundamento destitutam. Consulendus Tomus 1. Sanctorum Martij pag. 28. & 29. Ideò Festum prædicti Martyris ad diem est tertium translocatum, & die 1. Festum S. Christinæ Virginis & Martyris collocatum, ob sacrum ipsius Corpus iuxta dicta nu. 139.
194
*Die 3. Felicis Martyris erat memoria
De S. Felice Mart.
festiua, ita Sacro Corpore ipsius exigente. Mutatum tamen inde ob rationes easdem, quæ ad mutationem Festi S. Leonis, de quo nuper, compulerunt, quia scilicet is, de quo Martyrologium hoc die, interemptus Romæ neutiquam asseratur, & pro eo Africa & Hispania concertent; pro quo eruditissimi Scriptores Tomo 1. citato pag. 225. & sequenti. P. Godefridus Henschenius, & P. Daniel Papebrochius, vbi P. Quintanadueñas in suo de Toletana Ecclesia Opere nimiam credulitatem non immeritò videntur illaudabilem indicare. Et ille quidem S. Felicem Talaberanum facit, quia Eburæ, aut Eboræ in Carpentanis alicubi legit, in quo multos sibi aduersantes habuit, alios inposterum habiturus. Laudatus à Cardinali Baronio P. Ioannes de Mariana sua in historia Hispana, patriæ affectu carens,
inordinato scilicet, & nimis credulo, aut infirmis instructus coniecturis, vt quæ neque vera, neque similia vero sunt, non vereatur vt authentica venditare. Aliàs namque de insigni in patriam affectu scriptoris dicti dubitari nequit, ex quo ad tanti moliminis opus accinctus, ab ipso & constanter assumpto, & feliciter consummato, sapientibus & insipientibus se debitorem agnoscens, vt & latino, eoque pereleganti stylo, & vulgari historiam nationibus omnibus gratissimam concinnaret. Tertius ergo dies S. Leoni attributus, qui iuxta nominis excellentiam ad immanes non expauit occursus frementium bestiarum, & S. Felici dies Maij 13. vt proprius destinatus. De die autem 16. in quo S. Cyriacus, dictum n. 138. & 189. Sicut de S. Gabriele die 18. licet ad Reliquias non videatur spectare, de quo dictum n. 172. & 173.
195
*Quamuis autem neque spectet, quod
ad sanctissimum Genitricis Christi sponsum attinet, cuius Festiua solemnitas eam, de qua nuper, subsequitur die huius mensis. 19. nonnnihil circa illam immorabor, quia expositione dignum existimo, quod in Hymno pro illa, & satis quidem eleganti, suprema auctoritate disposito, reperitur. In Vesperis ita:
Post mortem reliquos mors pia con
Hymnus Festi.
secrat,
Palmámque emeritos gloria suscipit:
Tu viuens, superis par, frueris Deo,
Mira sorte beatior.
Ex quibus videtur fieri Diuum Sponsum glori
Quid in eo difficile.
ficatum in terris ea gloria, qua beati fruuntur, in qua etiam eos dicitur superare. Obtinuit enim, quod beatis consummato agone conceditur, & plus aliquid. Vbi nequit dici id per exaggerationem prolatum, vt illius declaretur felicitas, qui Christo frui familiariter potuit, & quod alias Euangelista Ioannes, sibi verissimè vsurpare. Quod fuit ab initio, quod audiuimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, & manus nostræ contrectauerunt de Verbo vitæ. 1. Ioan. 1. Neque enim Ecclesia ita exaggerationibus vti solita, vt veritati possint eius nomine & auctoritate prolata incommodare, & sensum minimè legitimum parturire. Et licet aliquando in Sanctorum Festis aliqua Patrum proponat elogia, in quibus necessarium quandoque est hyperbolicum aliquid recognosci; id secus accidit quando proprijs illa verbis loquitur, in ijs enim moderatione semper eximia procedit: vnde si verbis præfatis is, quem præseferunt, adhibendus est intellectus, ex mente Ecclesiæ dicendum Diuum Iosephum diuinam in se ipsa fuisse contemplatum essentiam, nec semel aut iterum, sed continuatione ad finem vsque vitæ protensa; quod tamen sine egregia non videtur posse temeritate proferri. Et quid ad hæc?
196
*Fateor non ita facilè posse laudem præ
dictam ad sensum verosimilem, & Theologis probandum reuocari. Sed cùm id necessarium sit, dicendum non de essentiali gloria procedere, nec paritatem cum superis in ea adstrui, sed aliqualem in accidentali, ad eum modum, quo dictum à Domino Apostolis: Vestri autem beati
Matth. 13. v. 16. & 17.
oculi, quia vident, & aures vestræ quia audiunt. Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ & iusti cupierunt videre, quæ videtis, & non viderunt; & audire quæ auditis, & non audierunt. Matth. 13. v. 16. & 17. Quod quidem in Diuo Iosepho pleniùs & feliciùs videtur impletum, qui per tot annos & videre & audire Dominum potuit, & cum eo familiarissimè conuersari. Vbi non ex solo corporeo visu & auditu deducenda felicitas, quæ & inimicis erat Christi communis, sed ex admixtis luminibus, quibus animus mirabiliter illustrabatur, idque continuata fruitione. Certè
D. Hieron.
fulgor ipse, & maiestas Diuinitatis occultæ, quæ etiam in humana facie relucebat, ex primo ad se videntes trahere poterat aspectu, vt D. Hieronymus scribit Commentar. in Matth. 9. Si ergo fulgor ille, & maiestas Diuinitatis occultæ in humana Christi facie resplendens, ex primo trahere aspectu ad se videntes poterat: quid de Sanctissimo eius nutritio, & quadam non improbanda ratione | parente, est æquum sentiamus, qui in eius erat aspectu continuus, & cui ille fulgorem Diuinitatis suæ præ alijs, vna excepta Virgine, gratitudine se digna dilectionis Filius ostendebat? Affulget quidem Beatis fulgor & maiestas Diuinitatis, non iam occultæ, sed omnimodis manifestæ; in quo quidem manifestus etiam est felicitatis excessus, cùm in eo consistat beatitudo: sed in eo ipsis par cælestis sponsus adhuc viuens, quòd illius aspectus ad beatificum propius accedebat, & quod in eo claritatis deerat, humilis Christi subiectio supplebat, & paternæ maiestas potestatis, quæ in illo peculiarem splendorem Angelis venerabilem ostentabat. Aspiciebat itaque Christum vt filium super cælesti lumine, in quo Mira sorte beatior, vt sic possit præconium illud ab Ecclesia ipsi decantatum non contemnenda ratione defendi. Non arbitror ab illa in
dicatum Diuinitatis in se ipsa conspectum, quem tamen erunt, qui piè concedant. Et Moysi quidem obtigisse illum graues scriptores existimant, quem videtur fidelissimus ille Dei amicus familiaritatis titulo consecutus. Loquebatur autẽautem Domi
Exodi. 33. v. 11. 13. & 17.
nus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Exodi. 33. v. 11. Hinc illi grandis illa ad petitionem fiducia, de qua statim: Si ergo inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, vt sciam te, & inueniam gratiam ante oculos suos. v. 13. & iterum: Ostende mihi gloriam tuam. v. 18. Atqui inter Christum & fideliorem Moyse parentem; familiaritas maior, cui ille facie ad faciem, non solùm vt loqui solet homo ad amicum suum, sed vt ad parentem dilectissimum loquebatur. Quid ergo si cum Moyse fiducialiter postulauit? Ostende mihi faciem tuam, vt sciam te. Ostende mihi gloriam tuam. Vbi si defuerunt verba humilitatis obtentu, validus tamen exorabat affectus, cui verosimile apparet Filium charissimum annuisse.
In hymno laudum sic:
Iste, quem læti colimus fideles,
Cuius excelsos canimus triumphos,
Hac die Ioseph meruit perennis
Gaudia vitæ.
Sed verò non videtur quod hîc asseritur, cum sequentibus coherere, dum dicitur Christum eidem ad extremam horam astitisse. Non ergo tunc perennis vitæ gloriam pro meritis assecutus. Neque enim modo illo loquendi significatur perennis vitæ gaudia meruisse illa die, sed posteà conferenda. Hac enim ratione stante non erat cur in hymno Confessorum, qui non ea mortui die, qua eorum agitur festiua memoria, tollerentur illa verba Meruit beatas scandere sedes, cùm dici posset non de gloria tali die obtenta, sed de illius merito esse sermonem. Præterquàm quod diuinus sponsus non ea die tantùm gloriam promeruit, in qua eius celebratur Festum, sed toto felicis vitæ decursu, ex quo potuit iuxta rationis ductum operari. Dici ergo potest hac die
In sinu Abrahæ illa.
perennis meruisse gaudia vitæ, quia portatus ab Angelis in sinum Abrahæ, quàm Lazarus gloriosius gaudia cœpit perennis vitæ degustare. Ibi enim gaudere præ alijs multipliciter potuit ab Angelis recreatus, & de eductione breui futura certissimus. Ad infelicem diuitem, qui induebatur purpura & bysso, & epulabatur quotidie splendidè, siti iam rabida in inferno inter flammas horribiles æstuantem, & refrigerij paululùm ministerio Lazari deposcentem, in cuius illum sinu peruidebat, sic locutus Abraham: Fili recordare, quia recepisti bona in vita tua, & Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu verò cruciaris. Lucæ 16. v. 25. Erat ergo in Abrahæ si
Lucæ 16. v. 25.
nu consolatio, & magna quidem ac singularis pro ijs, qui eam meritis eximijs meruerunt; inter quos Ioseph sanctißimus, quo eum elogio Ecclesia concelebrat, dum Sanctißimæ sponsum vocat; dici potest adeptus principatum. Diuum Petrum
D. Petrus Chrysolog.
Chrysologum pro consolatione huiusmodi præstat audiamus, sic enim Serm. 66. post adducta verba: At pauper diues vulnere, censu nudus, exutus corpore, vestitùs pœnis, animam, quam solam non tenebant vulnera, Deo in hostiam iugiter offerebat. Hinc est quod recipit pro doloribus requiem, pro opprobrio gloriam, pro contumelijs honorem, pro despectu gratiam, pro pœnis immortalitatem, pro vulneribus præmia, pro siti refrigerij fontem, pro fame cœlestis mensæ delicias sempiternas, & quem diuitis angulus non recepit, sinus diuinæ consolationis includit. Sic ille non immemor loci, in quo & Abraham & Lazarus tunc temporis existebant, de quo sic post verba illa: Inter nos & vos chaos magnum firmatum est &c. Dicendo sic, tam iustos quàm iniustos ante aduentum Domini apud inferos fuisse declarat, & discretos locis tantùm, non regionibus aperit fuisse diuisos. Hæc ille ex quibus luculenter apparet, in Abrahæ sinu meritis magnis cœlestis mensæ delicias sempiternas retributas, vt & Diuo Iosepho omnium maximas contigisse credamus, qui animam Deo in hostiam iugiter offerebat: iugiter inquam Deo præsenti, & gestato in vlnis, dum puer, & collaboratori, dum maior, affectum eius ad se in funiculis Adam trahenti, & in vinculis charitatis; vt meritò dici possit mortis beatæ die perennis vitæ gaudia meruisse. Sed iam quod eodem restat in hymno videamus.
198
*O nimis felix, nimis ô beatus,
Cuius extremam vigiles ad horam
Christus & Virgo simul astiterunt
Ore sereno.
Ergone hinc deducere possimus sententiam il
Astitisse Christum morienti.
lam, quæ D. Iosephum superuixisse Christo asserit, penitus reprobatam? Non equidem, cùm illa grauium scriptorum sit: sed pro certo habendum Christum morienti Iosepho, parenti optimo, penitus adstitisse. Nefas enim videtur rem adeò verosimilem in dubium reuocare. Scimus multis inferioris proculdubio meriti morientibus se exhibuisse præsentem, & præsentiæ suæ fructus cumulatissimos contulisse. Et negaret se parenti maiora commerito, Matris sponso, cui debitorem se magnorum debitorum cumulo, semper ad regratiandum promptissimus agnoscebat? Vt alia omittam, illud sanè præsenti est caussæ sat commodum, quod apud M. Marulum extat Lib. 5. Cap. 10. de Diua Martha Hospita Christi locutum, quòd scilicet reuelato
sibi vitæ fine, per annum febre æstuauit. Morti proxima lampades accendi iussit, & adstantibus vt vigilarent iniunxit. Nocte prope media ventus irruens luminaria extinxit, dæmones apparuerunt. Sed cùm illa orasset, soror èex cælo de|lapsa affuit, malignos spiritus in fugam vertit: ipsam consolata est, lucernas accendit. Tunc & Christus ei præsto fuit, & vt secum veniret hortatus est &c. Sic de hospitio benemeritam remuneratur Christus, de hospitio inquam aliquoties deuotissima præstito voluntate, dum esset illa solicita circa frequens ministerium. Lucæ 10. v. 40. Ex quo redditur satis superque compertum erga Diuum Iosephum non minora Christum exhibuisse suæ pietatis Officia, cuius est tot per annos gauisus hospitio, cuius nutritus sudoribus, cuius seruatus industria, delinitus obsequijs, & continua amabilium Officiorum impensa recreatus. Affuit ergo, & cum eo Sanctorum millia, neque enim vbi Rex & Regina adstabat curialis deficere poterat apparatus. Illud iam in Sacro hymno postremum
199
*
Hinc stygis victor, laqueo solutus
Carnis, ad sedes placido sopore
Migrat æternas, rutilisque cingit
Tempora sertis.
Vbi difficile prorsus apparet, statim à morte ad æternas migrasse sedes, si, vt receptissima sententia firmat, ante Christi mortem, stygis quidem Victor obiuit: stygis enim nomine non Abrahæ sinus, qui & ipse ob loci profunditatem inferni nomine designatus, cùm Christus ad inferos descendisse Apostolicum proclamat symbolum; sed damnatorum profundus lacus, vbi vmbra mortis, & sempiternus horror inhabitat, ac potestas tenebrarum. Est ergo pro huiusmodi tuenda laude expositio commoda perquirenda. Et in primis occurrit dici conuenienter posse
Prior expositio.
nihil aliud hoc loco indicatum præter id, quod ad gaudia perennis vitæ spectans fuerat priùs pronuntiatum. Gaudia enim talia sedibus possunt æternis designari. Et apud nos quidem cùm aliquid non properè, sed per otium agendum assumitur, dici solet Tomarlo muy de asiento. Et quemadmodum quod de rutilis sertis dicitur metaphoricè est accipiendum; quandoquidem S. Iosephi anima tempora non habuit, quæ rutilis sertis cingere possit, sicut & quod de sopore & laqueo carnis dictum, ita etiam & quod de sedibus; & veriùs quidem quàm quod de sedibus intra terræ profundum ambitum ab Ænea peruisis ab eius Encomiaste dictum Lib. 6. Æneid.
Deuenere locos lætos, & amæna vireta
Virgilius.
Fortunatorum nemorum, sedesque beatas.
Deinde dici potest laqueo solutum carnis æter
Alia etiam percommoda.
nas migrasse in sedes, quia ad illas non serò obtinendas iter arripuit, licet non ipso solutæ carnis vinculi die sit necessarium accidisse. Sic de illis qui moriuntur in Domino, & ideò beati à beatissimo Euangelista prædicantur, dum ait: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Apocal. 14.
Apocal. 14. v. 13.
v. 13. dici potest ad Dominum statim à morte migrasse, etiamsi Purgatorio aliquam fuerint passi detentionem. Vnde Ecclesia in Missæ Sacrificio pro talibus sententiam illam cælitus demissam piè & constanter vsurpat, beatos prædicans illos, quibus etiam per lustralem ignem ad beatas sedes contigerit peruenire. Pro quo etiam illa facit Oratio Ecclesiæ, qua Deum orat, vt eos, qui ex hoc sæculo migrare iussit, in pacis ac lucis regione constituat, & Sanctorum suorum iubeat esse consortes: supponens sic vocatos esse in Purgatorio posse; iussos inquam migrare, non aliò, quàm ad se ipsum, cùm ex illis sint, qui in Domino moriuntur; ad quem non statim, sed post temporarij inferni cruciamina peruenturi. Tandem S. Ecclesia diuino Spiritu ducta suis in
Notanda conclusio.
dispositionibus, & ita etiam in Sanctorum cultu, aliquid suborata fortè est pro Diuo Iosepho peculiare, quæ est illius præ sanctis alijs prærogatiua singularis, quod verbis est præfatis indicatum: quod tamen dum nobis non est exploratum, prædictis debemus esse contenti, neque contra communes leges quidquàm inuerosimiliter attendendum, sed dicendum Diuum Patriarcham ex illo esse senatu vnum, de quo alter Paschalis hymnus sic:
Rex ille dum fortißimus
De mortis inferno specu
Patrum senatum liberum
Educit ad vitæ iubar.
Et isthæc pro illo in eiusdem translato Festo iuxta dicta. n. 173. suo iure Annuntiationis Festo reseruato.
200
*Die 24. S. Timotheus iam pridem cele
De S. Timotheo Mart.
bris ob Reliquiam insignem Martyris gloriosi, de quo sic Martyrologium: Romæ Sanctorum Martyrum Marci & Timothæi, qui sub Antonino Imperatore martyrio coronati sunt. Non esse eum,
Martyrologium Rom.
de quo die 22. Augusti, ex diuersis locis sepulturæ constat; nam ille via Hostiensi, vt eo die Martyrologium, & Acta S. Siluestri èex Græco latio reddita à P. Francisco Combefis, hoc in Cœmeterio Callisti. Potest autem dubitatio emergere ob Timotheum alterum, de quo die 22. Maij, sic enim ibi: Romæ Sanctorum Martyrum Faustini, Timothei, & Venusti. Neque enim videtur cur potiùs ille sit, quàm iste. Quod quidem ita esse videtur, neque pro eo, de quo hoc die alia succurrit ratio, quàm illa, quæ pro S. Lucio reddita est die 8. Februarij, prioritatis scilicet in Martyrologio occurrentis; ne dicamus eum potiùs electum, quia in Quadragesima frequentiùs venit, & eius Officium potest esse leuamini Feriali illius temporis deuitato. Toleranda dispositio, cum ad monitione circa S. Lucium adhibita n. 188. & alios, vt scilicet intentio ad eum, cuius est Reliquia, dirigatur, in quo esse error nequit, quantùm fas fuerit euitandus.
201
*Die 27. SS. Mercurius & Felicissimus
Martyres ob Sacra Corpora. Romæ Mercurij nomine nullus, qui in Martyrologio extet. Felicissimus autem, de quo die 6. Augusti alius ab eo est, qui Mercurij socius, vt ex sepulchri habetur diuersitate compertum.
Die 29. S. Cassianus Martyr ob Reliquiam in
De S. Cassino Mart.
signem. Duo eius nominis Martyres Romæ, alter. 26. mensis huius, alter die. 1. Decembris. Cuiusnam ex illis, an fortè, vel ab ipsis diuersi, sit Reliquia incertum, ideò hac locatus die parum à priore disiuncta, fi fortè illius sit, quod in eo, qui Decembris 1. occurrit, non est ita conueniens iudicatum. Erat antea S. Victor Martyr S. Po
De S. Victor.
luruici Martyris socius, ob Sacrum Corpus. Non quidem ille, de quo 28. Iulij, qui & Pontifex, neque qui 15. Decembris, quia duo sunt distincta Corporis, & ex distinctis extracta Cœmeterijs. Die autem præsenti nullius alterius in Martyrologio mentio, & ita vti vacuus ipsi fuerat assig|natus. Amotus tamen inde, & die 6. Aprilis repositus, ob rationem, circa quam non est operæ pretium distineri.
202
*Die 31. S. Callistus & Martinus Mar
tyres, ob Reliquias insignes, de quibus dictum. n. 126. Callisti Martyres Romæ duo. Ex quibus vnus satis celebris qui & Pontifex. 14. Octobris, cuius Sacrum Corpus illatum est in Cœmeterium Calepodij, & illius non esse Reliquiam concludenter exploratum. Alter die 29. Decembris. Et vt illius non sit, argumentum obstat nullum. Quia tamen non certum, & præfatus dies Festo est inclyti Martyris Thomæ Cantuariensis iam pridem illustris, in præsenti collocatus. Martinus Martyr vnicus ille illustris Pontifex, qui in Chersoneso, quo relegatus, ob Catholicam fidem ærumnis confectus vitam finiuit, vt 12.
Martyrologium Rom.
Nouembris dicitur: vbi & quòd eius corpus postea Romam translatum, in Ecclesia Sanctorum Siluestri & Martini conditum fuit. Non ergo Reliquia dicta eius esse potest, ex Cyriacæ extracta Cœmeterio.
FESTA APRILIS.

FESTA APRILIS.

203
*PRima die erat S. Theodoræ Virginis &
De S. Theodora Virg. & Mart.
Martyris Festum ob Reliquiam insignem, quia illa existimata, de qua præclara commendatio in Martyrologio habetur, dum sic dicitur: Romæ paßio S. Theodoræ sororis illustrißimi
Martyr. Romanum.
Martyris Hermetis, quæ sub Hadriano Imperatore ab Aureliano iudice affecta martyrio, sepulta est iuxta fratrem suum via Salaria. Sic illud. Sed eius non esse illam, quæ Sanctuarium nostrum illustrat, ex eo conuincitur, quia ex Cœmeterio Callisti extracta, via Appia, cùm tamen S. Theodora hac die culta, iuxta fratrem suum, in Cœmeterio scilicet S. Hermetis, via salaria sepulta, vt vidimus asseratur. De qua in Roma subterranea Parte 2. pag. 104. Ideò huius mensis die 20. collocata. Sunt insuper duæ aliæ Reliquiæ insignes, vti S. Theodoræ Virginis & Martyris adnotatæ: & videtur incertum an sint vni & eidem adrogandæ, quia diuersis allatæ temporibus. Et quamuis de priori illa constet ex Callisti fuisse Cœmeterio eductam, de alijs non ita; quæ tamen approbatæ ab Illustrissimo Dom. D. TuribioToribio Mogrobejo, breui nobiliori alio titulo ob sanctitatis præstantiam, decorando. Quibus non obstantibus vnius tantùm nomine indicta solemnitas, cum intentione tamen quotquot illæ fortè fuerint, celebrandi. Sicut iuxta non paucos plures Magdalenæ vnius nomine ab Ecclesia celebrantur. S. Theodoræ loco alia & Virgo & Mar
De S. Septimia, Virg. & Mart.
tyr subrogata, S. Septimia scilicet ob Sacrum Corpus, de qua die 9. priùs agebatur, singularis nomine; vt circa celebrationis diem non sit opus memoriam fatigare.
204
*Die 4. celebrari solitus S. Benignus Martyr, ob sacrum corpus, vnde D. Isidorus, cuius erat proprius dies, alium quærere cogebatur; sed immeritò, quia eo die nulla Benigni cuiusquam in Martyrologio mentio, sicut neque alio, qui Romæ coronatus. Ideò suus est D. Isidoro locus restitutus, & S. Benigno septimus dedicatus. Sicut S. Victori sextus, de quo dictum n. 201.
205
*Die 15. S. Marcellini Martyris, ob sa
De S. Marcellino Mart.
crum corpus. Eius nominis duo alij Romæ passi comperiuntur. Prior, de quo 26. Aprilis, memorabilis Pontifex ob lapsum, & reparatam confessionem. Et huius non esse sacrum corpus dubio est procul. Alter die 2. Iunij Presbyter, de cuius sepultura ibidem Martyrologium, valde ab ea diuersa, in qua noster tumulatus. Non habet ergo certum diem, ideò pro illius Festo 15. electus currentis mensis, mihi sanè felicissimus,
quia in eo Societatem iniui anno 1612. cùm sit ille, in quo hæc scribo, 1674. nona eiusdem mensis die. Melior est misericordia Domini super vitas. Sic Vates Rex Psal. 62. v. 4. Melior quidem mihi misericordia vocationis ad statum feli
Psal. 62. v. 4. & seqq.
cissimum cum perseuerantia huc vsque in illo, super vitas, vitam scilicet, quam & vitas compellasse liceat, tot annorum numero cumulatam. Meritò ergo & quod sequitur vsurpandum: Labia mea laudabunt te. Sic benedicam te in vita mea, & in nomine tuo leuabo manus meas. Sicut adipe & pinguedine repleatur anima mea: & labijs exultationis laudabit os meum. Vt scilicet sit laus plena, sit sonora, sit iucunda, sit decora mentis iubilatio. Vellem equidem talem, quæ beneficio consona, & sic iucunda liberalissimo collatori. Vbi sistendum ad alia pergenti, si enim habenæ laxandæ grato affectui, multæ in negotio hoc paginæ replerentur. In S. Marcellino versor, futuro mihi hoc die in Officio Sacro, & Eucharistico Sacrificio, gratiarum ex animæ intimis adiutore, dum spiritus hos reget artus, & misericordia cum vitis, eum, qui datori allubuerit, processum retentârit.
206
*Die 16. S. Lelius Martyr, ob Reliquiam
De S. Lelio Mart.
insignem. Nullus eo nomine sanctus in Martyrologio, vnde & ignotus Martyrij dies, & ita vacuo cuilibet adaptabilis, vt erat præsens, qui & venerabilis mihi, & misericordiæ auctarium memorandum, quandoquidem in eo Religiosa vota nuncupaui, Deo insolubili vinculo copulatus. Diruptis vinculis vincula gloriosa succedunt: vinculis inquam sæculi votorum vincula, vt & canere gratus cum Vate eôdem possim: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Vota mea Domino reddam &c. Psal. 115. v. 17. & 18. & hunc etiam agendarum gratiarum nobilem coadiutorem aduocabo.
207
*Die 20. S. Theodora Virgo & Martyr, ob sacri corporis thesaurum, de qua dictum. nu. 203. Fuerat hoc die S. Antoninus Martyr ob
De S. Antonino Mart.
sacrum corpus, quia in Martyrologio eius nominis Martyr occurrit. Sed cum locus passionis desideretur, nequit illius corpus, hoc, quo fruimur, affirmari. Præcesserat duorum Martyrum Sulpicij & Seruiliani Romæ Martyrium. Hinc fortè suspicio actu ipso comprobata; sed quàm illa fallax, visum n. 192. & 193. Est & Antoninus Martyr Romæ die 26. mensis huius. & alius 29. Iulij. Item & 22. Augusti via Aurelia sepultus, vnde & à nostro sepulto alibi, eo valido indicio diuersus, eductum enim sacrum corpus ex Cœmeterio Callisti, via Appia. Pro alijs argumentum nullum, vnde die 29. Februarij, vt vidimus, celebratur. Segouiæ templum extat vulgo de San Antolin, Antonini arbitror, sed quisnam ille non adhuc innotuit, forsitam is qui in Mar|tyrologio die 2. Septembris, pro quo decertant acriter Palentini. Decertant etiam & pro Capite S. Cordulæ, de qua 22. Octobris, & pro qua Responsum extat Cardinalis Lugo Lib. 5. eorum. Dub. 17. nu. 5. & 6.
FESTA MAII.

FESTA MAII.

208
*DIe 4. Festum Coronæ Domini, &
Sacræ spinæ ante alia collocatum, nulla de Reliquia Sacratissimi Ligni Crucis facta mentione; licet vt 1. Classis sint, ea faciant, quæ à Nobis dicta. n. 105. & seqq. quibus nihil occurrit addendum, nisi id, de quo die sequenti. Sit ergo
Die 5. S. Siluanus Martyr, ob insignem Reli
De S. Siluano Martyre.
quiam, de quo sic Martyrologium: Ibidem S. Siluani Martyris, Romæ scilicet. Est & alius die 10. Iulij filius S. Felicitatis, ibi: Siluanus præcipitio interemptus. Sed eius non esse Reliquiam videtur perspicuum, neque enim talis qualitas taceretur: cùm aliàs ex Cœmeterio Cyriacæ, in quo septem sancti filij non memorantur conse
pulti. Sed quid hoc anno & similibus faciendum, in quo Festum S. Crucis & Ascensionis occurrunt, & necessariò transferendum illud; cùm tamen dies omnes vsque ad Sabbatum Vigiliæ Pentecostes, & deinde Octauæ alij, occupati succedentibus Festis habeantur? Dicendum equidem, in rigore Festum prædictum vsque ad Feriam secundam post Dominicam SSS. Trinitatis differendum: sic enim Rubricæ de Translatione agentes ad vnguem obseruantur. Sed quia dilatio talis non videtur expediens, & sine nota esse nequit, poterit Festum S. Siluani omitti, cùm de præcepto non sit, aut transferri ad eum modum, quem in Translatione Festi Purificationis diximus obseruandum, cùm de S. Fortunati Festo ageremus. num. 187. Sub hac enim conditione dies est ipsi talis assignatus, vt cedere debeat Festo maioris abollæ, in cuius protractione aliquod posset inconueniens deprehendi.
209
*Die 10. Sancti Cyriacus & Theodulus
fratres pueri ob sacra corpora. Fuerunt die 2. in quo de illis sic Martyrologium: Item Sanctorum Martyrum Exuperij, & Zoës vxoris eius, Cyriaci & Theoduli Filiorum, qui sub Hadriani Imperio paßi sunt. Vbi licet Romæ passi expressè non asserantur: particula tamen Item cum adiunctis circumstantijs propriorum nominum & fratrum, id satis videtur indicare. Sed cur non proprius ipsis attributus dies, & priuilegium Gregorij de amotione occurrentis etiam Duplicis applicatum? Ideò equidem, quia Diuus Athanasius eo iam pridem potitus die, adeò est in Christi Ecclesia memorabilis ob præclara pro Christi diuinitatis defensione certamina, vt ipsius memoria eo die exulans, iniuriam pati à confluentibus ad Sacra Officia posset iudicari. Nec possit omnibus fieri satis, quia Reliquiæ non semper cum apparatu speciali adorandæ proponuntur. Est insuper quod ad remotionem occurrentis Festi spectat, vt nuper, & alibi non semel obseruauimus, indultum, non præceptum, & ita pro remotione tali nulla subest obligatio; nec propterea Reliquiæ insignes suo sunt penitus iure priuandæ, vt nequeant diebus alijs celebrari. Quod enim respectu eorum sanctorum licet, quorum mortis est ignotus dies, non debet alijs, quorum est notum, & ideò melioris quodammodo conditionis denegari.
210
*Die 13. S. Felix Martyr, ob sacrum
De S. Felici Mart.
corpus, de quo dictum. num. 194. vt scilicet non sit ille, de quo die 3. Martij. Sunt autem eius nominis alij Romæ Martyrij lauream consecuti, in quibus quatuor Pontifices, & die 10. huius mensis alius cum vxore sua Blanda. Item. 10. Iulij ex septem filijs S. Felicitatis. Prætereà 30. Augusti S. Adaucti socius. Tandem 29. Decembris. Et nullum ex his esse bonis coniecturis habetur, sicut neque alium, de quo 16. Octobris, ob insignem Reliquiam, nobilem senatorem, circa quem alia ibi. Vt meritò ipsis non impediti dies fuerint contributi.
211
*Die 17. S. Cyriaca Virgo & Martyr,
De S. Cyriaca V. & M.
ob sacrum corpus. Fuerat die 18. ex quo mutata in præcedentem, quod fieri ex caussa non adeò vrgenti potuit, sicut & ab eo, quem modò possidet, quia neque in illis, neque in alijs vlla Cyriaca Romana est Virginitatis & Martyrij gloria singularis.
Die 21. fuerat S. Lelius Martyr, ob sacrum
corpus, vnde & ab illo diuersus, de quo. nu. 206. ob Reliquiam insignem. Et mirum equidem, quòd cùm nullus huius nominis Martyr, immò nec Confessor in Martyrologij continua recitatione pro Sacris Officijs, audiatur; hic duo Sanctuarium nostrum illustraturi concurrant, diuina disponente prouidentia ne sacra illa nomina, alias honorifica, & in suis venerabilia sanctis, incognita remanerent. Amotus tamen ab hoc die, qui eo potiebatur, & honoris prærogatiua seruata in 4. Septembris transmutatus, & D. Faustino præstitus, de quo. n. 191.
212
*Die 23. S. Eutychianus Martyr ob Re
De S. Eutychiano Martyre.
liquiam insignem, cuius nominis, & Romæ coronati, vnius tantùm memoriam exhibet Martyrologium, qui & summus Pontifex. Nec illius videtur esse Reliquia, siquidem conditio dignitatis tantæ non fuisset omissa. Præterquàm quòd, vt de illo asseritur die 8. Decembris, in Cœmeterio est Callisti sepultus; cum tamen Reliquia eius, de qua agimus, ex Cyriacæ sit Cœmeterio extracta.
[213]
*Die 24. S. Victorini Martyris Reliquia
De S. Victorino Mart.
insignis. Huius nominis tres occurrunt Romani Martyres. Primus die 15. Aprilis, qui tamen Romæ dicitur obijsse. Et licet Beyerlinck in Theatro Tomo 6. Verb. Reliquiæ pag. 285. lit. F. affirmet cum Cardinali Baronio Sigebertum citante, Reliquias S. Victorini & Sociorum eius, Maronis, & Eutychetis, & Cœmeterio Cyriacæ fuisse iam pridem eductas ante annos 969. ex quo elicitur S. Victorinum, Romanum martyrem fuisse, & consequenter Reliquiam nostram ad ipsum spectare, quia ex Cœmeterio Cyriacæ etiam educta. Id certè non vrget, quia ex eadem narratione potiùs contrarium videtur asserendum,
Beyerlinck.
cùm sic dicatur: Amiternis (Aquilæ in Italia) Eutychetem Martyrem cum Reliquijs Maronis & Victorini Sociorum eius, deportatum inquam à Theodorico Episcopo in ciuitatem Metensem. Cùm ergo Corpus S. Eutychetis eductum fuerit, | & de Sociorum eius Reliquijs mentio luculenta succurrat, verosimile omnino est eorum etiam educta corpora, & Reliquias dispertitas, & ita nihil restasse ex illis, quod ex præfato Cœmeterio posset ante annos paucos educi. Secundus die 7. Iulij, de quo dictum nu. 139. Tertius die 8. Nouembris vnus ex quatuor Coronatis, qui alio à Nostro Cœmeterio sepulti, via scilicet Lauicana, cùm sit inter illud & Campum Veranum in quo Cœmeterium Cyriacæ diuersitas manifesta. His igitur de caussis dies præsens Reliquiæ, de qua est sermo, deputatus; sicut dies 8. Iulij alteri, de quo ibi.
214
*Die 29. S. Gordiani Martyris, ob Sacrum
De S. Gordiano Mart.
Corpus, in quo dispositio præsens est antiquiori conformis. Alius eiusdem nominis est die 10. huius mensis, quem eo die Ecclesia simul cum S. Epimacho celebrat. Sed sepultus ille in Latinæ viæ crypta, vt in Martyrologio videre est, & in sacris eorum Officijs, cùm tamen Corpus Sanctuarij nostri in Cœmeterio Callisti, ex quo eductum, gloriosam habuerit sepulturam. De concursu cum Festo S. Regis Ferdinandi, de quo sequenti die dictum num. 174. Cùm enim Duplex maius sit, quid debeat in concursu seruari ex Rubricis compertum habetur.
FESTA IVNIJ.

FESTA IVNIJ.

215
*DIe 1. S. Gratianus Martyr, ob sacrum
De S. Gratiano Mart.
Corpus. Sic ex antiquo etiam Ordine. Hac die positus, quia sine obstaculo, neque enim huius nominis Martyr in Romano Martyrologio Romæ, aut alibi passus inuenitur: & est quidem satis honorificum illud, atque Gratiani Imperatoris memoria venerabile, cuius egregia gesta à D. Ambrosio aureis eloquentiæ riuulis exornata, cui nescio an impar recentior ex Nostris scriptor P. Nicolaus Caussinus.
216
*Die 3. SS. Victoria & Arethusa Marty
res, ob Reliquias insignes, de quibus dictum nu. 126. sicut etiam num. 144. de Sanctis feminis plurimis Victoriæ nomine decoratis, de quibus dici potest, quod aliàs D. Ambrosius, quorum ne
nomen quidem vacuum laudis est. Non ita Arethusæ nomen, sed sanctificatum illud in Martyre, sicut nomen Floræ in duabus Virginibus & Martyribus, Romana alia, de qua 29. Iulij, & Cordubensi 24. Nouembris. Et Arethusæ non ita inde
D. Arethusæ virgineum nomen.
corum, cùm in ipsis fabulis oleat castitatem. Virgo enim dicitur venatrix, Dianæ comes, miseratione illius in fontem sui conuersa nominis, dum adamantem fugere nequit Alpheum; & ne amatoris aquis pollueretur, per subterraneos anfractus in Siciliam aufugit. Est ergo nomen istud neque ipsum vacuum luce laudis, vt in Diuo legi solebat Ambrosio, vt & Arethusam, quam & Virginem suspicor, & ita ad VirginũVirginum Primipilæ imitationem, trepidantem, & ad omnes viri ingressus pauentẽpauentem, omnes viri affatus verentem, iuxta sancti eiusdem Doctoris notissima documenta Lib. 2. in Lucam; magni Poëtæ verbis, sed diuerso toto cælo spiritu, in postremi huius operis cura liceat mihi animitus exorare. dicendo. Extremum hunc Arethusa mihi concede laborem.
217
*Die 4. Fuerat S. Marcellinus Martyr ob sacrum corpus, de quo dictum. nu. 205. successit in loco S. Gaudentius & ipse etiam ob sacrum corpus, cuius nominis Martyr nullus in Martyrologio, cùm tamen sit Gaudentia Virgo & Martyr die 30. Augusti. Sic Dominus per feminas quandoque implet, quod videtur viris de fuisse, vt in sexu fragili gloriosius possit eius potentia triumphare.
218
*Die 2. Fuerat S. Sergius Martyr ob insignem Reliquiam, & est etiam modo, adiuncto ipsi S. Mauritio Martyre propter illam, de quibus dictum num. 126. Nullus equidem Sergius Martyr Romæ; neque Confessor: præter S. Pontificem, de quo die 9. Septembris, cuius si esset Reliquia, tantæ considerationis qualitas non fuisset omissa. Nullus etiam Mauritius, & ita vacua in sede potuit vterque collocari.
De S. Seuerino Mart.
219
*Die 10. S. Seuerinus Martyr, ob sacrum corpus cum Capite clauo desuper transfixo, quod sine peculiari nequit pietatis affectu prospectari. Conuenit in die cum antiquiori recentior dispositio, quia nullus eius nominis Martyr Romæ apud Martyrologium, vnde ad diem vacuum ingressus facilis. Simile aliquid & in S. Philomeno videre est, de quo sic Martyrologium die 29. Nouembris: Ancyræ S. Philomeni martyris, qui in persecutione Aureliani Imperatoris sub Felice Præside igne probatus, manibus pedibusque, ac demum capite clauis confixo, martyrium consummauit. Alia pro eôdem exempla profert P. Ferrandus Lib. 1. Cap. 4. qui clauorum pro ijs habitorum, quibus crucifixus Christus, varijs in locis, multitudinem, ex hac tyrannorum crudelitate habuisse censet originem, dum claui, quibus Sanctorum Martyrum transfixa corpora, pio errore cœperunt pro illis, quibus Christi est corpus transfixum, adorari.
220
*Die 16. Fuerat S. Gaudentius Martyr
De S. Crescentio Martyre.
ob sacrum corpus, de quo dictum nu. 217. Non fuit opus caussa momenti magni, vt auulsus inde præfato die 4. poneretur, succedente ipsi S. Crescentio ob sacrum Corpus, qui die 24. Septembris colebatur; vtpote is esse crederetur, de quo in
Martyrologium Romanum.
Martyrologio die 14. sic legitur: Romæ Sancti Crescentij pueri, filij S. Euthymij, qui in persecutione Diocletiani sub Furpilio iudice via salario gladio percussus occubuit. Et quia subsequentes dies Festis erant vel de præcepto, vel ad libitum, impediti, præfatus illi tributus dies. Sed ad illum non spectare corpus, de quo agimus, adducta dudum narratio manifestat, expresso loco viæ Salariæ: cùm tamen corpus sacrum Sanctuarij nostri ex Cœmeterio Callisti via Appia sit eductum. Vnde cùm de obitus die notitia nulla, is illi datus, qui conueniens est visus, & talis præsens 24. dicto Festo alteri, & quidem nobilissimo, reseruato, de quo ibi.
FESTA IVLIJ.

FESTA IVLIJ.

221
*DIe 7. Festum fuerat S. Victorini Mar
De S. Victorino Mart.
tyris ob sacrum Corpus, quod tamen in diem 8. translatum, propter dicta nu. 139. & est vterque infra octauam Visitationis Virginis in hac Metropoli celebris, & pro tali mutatione deseruiunt dicta. Sect. 15. cùm aliàs Octaua huius
modi apud Religiosos obligatoria non sit, sicut neque Consecrationis Ecclesiæ Cathedralis, ex Pontificis declaratione, & S. Rituum Congrega|tionis Decretis apud Gauantum Parte 2. Sect. 3. Cap. 12. nu. 5. & Sect. 8. Cap. 5. n. 5. & quidem ex mutatione vix vllum Festo tali præiudicium generatur; Vesperas enim Octauæ non futuras integras ex Rubrica de Octauis constat, & Tabula
concurrentium. Neque in ijs, quæ circa Octauas aliquas post Tabulam adijciuntur, Octauæ Virginis inueniuntur exceptæ; pro quo & Gauantus Sect. 3. citata Cap. 8. nu. 23. & Cap. 9. nu. 2. & id, quod videtur Octauæ Virginis detrahi, quæ voluntaria est, B. Petri & Pauli confertur Octauæ, pro vniuersa Ecclesia præceptæ, sic enim habet illa primas & secundas Vesperas integras: vult autem Virgo rationabile esse obsequium nostrum, & in ipso quidem Visitationis Festo locutus Gauantus suprà Cap. 8. nu. 16. vbi
Gauantus.
ita scribit: Dies eadem Octaua si concurrat cum sequenti Duplici minori etiam translato à Capitulo fit de sequenti cum Commemoratione Octauæ: si cum maiori, fit totum de sequenti, Commemoratio de præcedenti vt in die Octaua S. Ioannis Baptistæ. Sic ille, de Octaua D. Ioannis locutus, quia cum Visitationis Festo concurrit, cui integras esse tribuendas Vesperas asserit, quia Duplex maius est, non tribuendas supponens, si minus esset, iuxta id, quod immediatè pronuntiarat. In generali, citato Cap. 8. de Virginis locutus Octauis.
222
*Vbi ex occasione notandus illorum lap
sus, cui Rubrica de Concurrentia Officij §. 11. n. 2. eam videtur tribuisse, sic enim ibi: Inter Festa æqualis solemnitatis seruetur hic ordo, vt Festa Domini præferantur omnibus alijs, & habeant vtrasque Vesperas integras, sicuti Festa B. MARIÆ Festis Sanctorum: item Festa Angelorum, & Apostolorum, ceteris alijs. Sic ibi. Vnde inferunt in Festis Semiduplicibus idem seruandum, & ita cùm Ferijs quintis de SS. Sacramento, & Sabbatis de purissima Conceptione ex priuilegio celebratur, integras futuras vtrasque Vesperas, etiam in Semidu
Quorumdam lapsus improbatus.
plicium concursu. Quod quidem contra expressam Rubricam est §. eodem n. 4. & receptissimam praxim, quia in Rubrica exceptio apparet nulla & quidem si ex dignitate eorum, quorum Festum agitur, ita esset iudicandum, Semiduplex cum Dominica concurrens nihil deberet præter
Dominica Festum Dominici.
Commemorationem habere, quia Dominica Festum Domini est, vt ipso nomine, & Officij dispositione redditur manifestum, clamante ore ministrorum Ecclesia:
Primo die, quo Trinitas
Beata mundum condidit,
Vel quo resurgens Conditor
Nos morte victa liberat.
Quamuis in prędictoprædicto concursu secundas Vesperas habeat integras, quod est sanè notabile, cùm primæ Vesperæ sint nobiliores, vt ex Amalario profert Gauantus citato n. 2. Cap. 9. & ratio inuenienda apud eiusdem n. 7. Deinde error prędictusprædictuss ex Rubricæ sinistro intellectu procedit: eo enim loco de Duplicibus agitur inter se concurrentibus, vt ex toto contextu perspicuum habetur, vnde & sic concluditur: & Festa illorum Sanctorum, quæ in proprijs locis vel Eccesijs solemniter celebrantur. Vnde §. 3. est de Duplice concurrente cum Semiduplici, & 4. de Semiduplici. Ex quibus apparet deuotionem illam inconsultam nullo firmo subnixam fundamento.
223
*Et huc quidem perueneram nondum
lecto P. Guyeto, in quo quidem quod ad Octauas Virginis attinet comprobatum deprehendi lib. 4. cap. 13. Quæst. 4. citato Gauanto. Item Quæst. 6. subtilem & satis congruam rationem reddit, cur secundæ Dominicæ Vesperæ integræ esse debeant. Quæstione autem 4. id habet, quod resolutioni dudum propositæ incommodare non parùm videatur, sic enim scribit: Tertiò, valere item inter semiduplicia; si videlicet alicubi concurrant aliqua Christi Domini, aut B. MARIÆ &c. cum alijs æquè semiduplicibus. At cùm nulla sint, eiusmodi in Kalendario Romano, nec verò alibi esse conueniat ex dictis citato Cap. Quæst. 6. hoc non asseritur, nisi ex hypothesi quòd fuerint. Sic ille qui citato à se loco, scilicet Lib. 2. Cap. 9. Quæst. 6. aliqua adducit semiduplicium exempla Christi Domini, Virginis, Angelorum, & Apostolorum in quibusdam Galliæ Ecclesijs, & sic etiam arguit; Nam Rubrica illa: Inter Festa æqualis solemnitatis (quæ tota maioritatis illius ac præferentiæ ratio est) æquè valet pro semiduplicibus atque pro Duplicibus. Imò clarè id innuit Rubrica 10. de Translatione Festorum, vbi dicitur æquè de semiduplici ac Duplici, vt cum duo simul occurrunt, fiat de digniori seu solemniori, translato maius solemni. Sic Auctor.
224
*Et quid ad illa? Certè quod scripsi,
scripsi, nec video quidquam in adductis ab illo, quod mouere possit ad resolutionis variationem. Concedo siquidem in Rubrica præferentiæ rationem esse maioritatem, sed non æquè valere in Semiduplicibus, quia in Rubrica ipsa ijs non inuenitur applicata in ordine ad effectum, de quo ibi agitur, scilicet concurrentiæ, quia solùm de Duplicibus dispositio procedit, vt ostendimus num. 222. & ratio est quia in semiduplicibus maioritas illa ad inferiorem gradum reducitur, cùm aliàs in suis proprijs diebus habuerit superiorem. Quemadmodum Festum habens Octauam, licet ex maioribus sit, quibusdam exceptis, in diebus infra illam ad inferiorem ordinem descendit, & semiduplicia in ea occurrentia in Vesperis perinde se habent ac si cum semiduplicibus Ordinarijs concurrerent, vt est clarum. Quod autem de translatione dicitur, vix aliqualiscumque momenti est: Nam ex translatione argui nequit ad concursum: vnde si Duplex occurrens in die Octaua transferatur in sequentem diem, Octaua integras Vesperas non habebit, nisi ex priuilegiatis sit, sicut neque Dominica Duplex non admittens: Id quod etiam in Festis Sanctorum, quorum insignes habentur Reliquiæ est perspicuum, neque enim integras habent Vesperas, si in die sequenti agendum de translato sit. Cùm ergo ea, quæ à præfato adducuntur Auctore talia sint, qualia vidimus, non debent ab asserto præmisso dimouere. Neque illarum Ecclesiarum exemplis quidquam suum promouet intentum, quia ex illis tantùm habetur eum in ijs vsum vigere celebrandi Festa illa ritu Semiduplici; quòd autem illud genus præferentiæ habeant, de quo agimus, non asseritur, & cùm de illo taceatur argumento | esse potiùs debet, vt credamus eum, quem defendimus, ritum ab ipsis obseruari. Non est tamen animus per ea, quæ diximus, quidquam auctoritati Scriptoris docti, nec in suis sensis præcipitis derogare. Ad nostra iam.
225
*Die 11. S. Leo ex die 28. Iunij transla
tus propter Octauam B. Aloysij Gonzagæ, cuius defensioni alibi est impensus labor. Quomodo autem talis Festo prędictoprædicto sit assignata dies, quæ ante fuerat S. Zenoni & socijs assignata propter eorum insignes Reliquias, eo quòd proximior illa diei natali scilicet 9. Octaua Visitationis impeditæ, dictum nu. 135. Habent autem locum die 20. infra Octauam Dedicationis Ecclesiæ D. Pauli, circa quam, quia solemni ritu consecrata non est, communis difficultas occurrit, an scilicet habere possit Octauam, & tota, quæ pro Dedi
catione solemnitas est in Romano Breuiario disposita, ei debeat adaptari. Pro quo à Visitatore quodam consultus R. P. Generalis prudentem adhibuit responsionem rescribens vt circa id Doctores consulerentur. Et quidem sunt qui negent non pauci. Gauantus Parte 2. Sect. 8. Cap. 5. n. 2. P. Guyetus Lib. 1. Cap. 3. Quæst. 4. & alij sed affirmat & probat P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 7. Singul. 8. num. 6. & seqq. nullum pro se Auctorem adducens; licet nu. 10. Gauantum citat suprà nu. 5. vbi nihil ad rem, cùm solùm asscrat præter propriæ Ecclesiæ Dedicationem celebrari quoque debere Anniuersalem Dedicationem Ecclesiæ Cathedralis. Hoc autem iuxta Dedicationis propriam rationem accipiendum, vt ipse illam exponit citato loco. Sic enim stabit quod idem Pater ibidem tradit, scilicet quemlibet tam Regularem, quàm sæcularem posse absque noua licentia, vel alia Prælatorum auctoritate Missam celebrare, & Horas, quotannis celebrare de Dedicatione Ecclesiæ suæ Parochiæ aut Monasterij, pro quo Gauantum allegat, cuius is sensus, quem vidimus. Nec difficultate vacat, si Religiosus celebrandi Dedicationem Ecclesiæ non con
secratæ potestatem vsurpet, quæ in eius Conuentu, eo quòd non licere putetur, minimè celebratur; si prætereà Octauam adijciat, quod videtur consequenter asserendum. In re enim momenti tanti consuetudini debet Religiosi corporis stare, neque opinione vti, pro cuius vsu licentia necessaria est, cùm sit consuetudini dictæ contraria praxis, & Prælatus opinionum vsum prohibere potest, quæ sint obseruantiæ Religiosæ contrariæ, vt quòd dispensatus ad comedendas carnes, piscibus non vescatur, vel quòd non cœnet, quando comestio talis non ad reparandas vires, sed ne Quadragesimales cibi noceant, indulgetur. Et circa Officium diuinum alia, quibus nonnulli, probabilitatis obtentu se præstant, non sine nota, aut scandalo etiam singulares, vt circa recitationem de SS. Sacramento, ac Conceptione Virginis in Aduentu & Quadragesima. Neque licentiam pro celebratione dicta potest Prælatus impendere, cùm huiusmodi recitationes ad superiorem spectent potestatem: sintque licentiæ tales communi obseruantiæ præiudiciales, & in re, quam ipse & alij iudicant non licere.
226
*Quidquid de hoc sit, circa difficultatem propositam, videtur quidem in rigore loquendo, Octauam pro sola consecrata Ecclesia posse celebrari, immò & Anniuersariam celebrationem pro vno etiam die; si enim hæc liceat, octaua est, vt dicebamus nuper, consequenter concedenda. Et quidem ex Decreto S. Congregationis Rituum, assignatio diei, in quo est Dedicatio celebranda, ad Episcopum Consecratorem spectat, in ipso Consecrationis actu, si Consecrationis dies opportunus non videatur. Vbi supponitur totum id, quod ad celebrationem spectat, ad Consecratorem Episcopum pertinere; alioquin cur non & Prælatus regularis, qui sine consecratione Officium Dedicationis exequitur, non possit etiam celebrationis diem anniuersarium designare. Et verò res hæc tanti iudicatur momenti, vt neque Episcopo ipsi consecrato liceat assignare Diem si in ipso Consecrationis actu non curauit assignare, sed id S. Congregationi Rituum reseruatur. Non enim assignasse Episcopum videtur incuriæ tribuendum, aut ipsius, aut eorum, ad quos Ecclesia pertinebat, vnde Congregationis recursus tamquàm mulcta indicitur, & ad eos assignatio spectat, qui rem hanc possunt accuratè prospectare. Octo enim dies currenti officij sacri ordini eximere, cum translationibus, & alijs, quæ in Octauis accidere possunt, sedulam considerationem importat, & dignam doctis & circumspectis Patribus dictæ Congregationis.
227
*Nihilominùs vt tutum in praxi admitti
potest, quod & vsu videtur roboratum: quandoquidem plures Religiones vno Festo Dedicationes omnes suarum Prouinciarum comprehendunt; cùm tamen certùm sit multas ex illis non esse consecratas, immò frequenter neque vllam. Sic Carmelitani 31. Augusti. Trinitarij 15. Octobris. Minimi Dominica 1. Iulij. Omnes cum Octaua, Sicut & Præmonstratenses, & S. Iacobi 26. Februarij, quamuis de Octaua nihil; ideò forsitan, quia dies illi frequentiùs in Quadragesima veniunt. Circa quod tamen P. Guyetus Quæst. citata id non videtur probare, affirmat enim in
P. Guyeti sententia repulsa.
Ecclesijs non dedicatis, scilicet Dedicatione consecratiua, iuxta ipsius sententiam, nihil de illa agendum, nisi forte ea ipsa die agatur Dedicatio Ecclesiæ Cathedralis, de qua agendum, iuxta Decretum S. Congregationis Rituum die 2. Maij 1619. & ideo ait in Breuiario Carnutensi cautè
Breuiariun Carnutense.
expressum Dominica 1. Septembris sic habetur: Dedicatio omnium Ecclesiarum, quæ dedicatæ fuerunt. Vt inde inferre liceat, Non verò aliarum. Sed quidem cùm Breuiaria prædictarum Religionum auctoritate Pontificia approbata sint, non potest eorum vsus quoad prædictam celebrationem improbari, cùm tamen accidere possit, vt dictum nuper, nullam in Prouincia esse Ecclesiam consecratam: immò proptereà videtur tale Festum institutum, consecratæ enim suo gaudent iure vt possint cum Octaua Dedicationem celebrare. Et Pasqualigus de Sacrificio MissęMissæ Quæst. 532. affirmat solemnitatem annuam
Consecrationis Ecclesiæ esse de obligatione sub peccato mortali: quod probat ex Cap. solemnitas, de Consecrat. dist. 1. & ex eo quòd Pius V. in Constitutionibus Missali & Breuiario præfixis præcipit omnes & singulos celebrare Officium & Missam iuxta ritum & normam in ipsis præscriptum. Vnde cum Missale & Breuiarium | præscribant celebrationem Dedicationis Ecclesiæ, ex eo certa resultat obligatio. Vnde & addit id, quod de mutatione Officij pro Officio secundum aliquos est licitum, circa Dedicationem non habere locum, cùm eius celebratio sit speciali ratione præcepta ob honorem Ecclesiæ debitum, quo non sine iniuria fraudaretur. Et de his satis.
228
*Die 16. Triumphus S. Crucis, de quo
De Triumpho S. Crucis.
dictum n. 108. vbi quòd expediret Sacræ Reliquiæ Festum eo constitui die.
Die 20. S. Zeno & socij Martyres ob Reli
De SS. Zenone & Socijs MM.
quias insignes, de quibus dictum. num. 131. & 225.
Die 29. Fuerat S. Eugenius Martyr ob Reli
De S. Eugenio Mart.
quiam insignem, quia hoc die eius memoria in Martyrologio celebris, neque alter eius nominis passus Romæ, licet vnus ex filijs S. Symphorosæ Tibure, vbi martyrium subierat, fuerit eò cum matre & fratribus translatus, & in Diaconia S. Angeli in Piscina reperta omnium corpora, ex quo fit Reliquiam præfatam ad eum non spectare, aliunde eductam. Nihilominùs cùm eiusdem nominis plures esse possint, licet aliàs prædictis soleat stari coniecturis, hic visum de illo, ad quem Reliquia pertinet, die alio agi, & S. Agabito die 24. Octobris adnecti. Sic enim & Octauæ S. Iacobi consulitur, cuius plures impediti dies, & translatio S. Marthæ, quæ si in Sabbato occurrat, nequit nisi post dies plurimos, Octauis intercurrentibus, cum Festis alijs, aliquem sibi commodum reperire.
229
*Die 31. Festum est S. IGNATII So
De S. Ignatio de Loyola.
cietatis IESV & nostræ inclyti Fundatoris, cuius & habentur Reliquiæ, licet molis non insignis, quæ tamen in Reliquiario arte & materia spectabili, illius Festo aliàs splendido gratum splendorem accumulat. Sunt & duæ eiusdem Epistolæ, ex quibus vna pretioso etiam Reliquiario inclusa, illius nomen propria subscriptum manu speculari vitro interiecto demonstrat. Alia por
tatili adaptata thecæ, quæ frequentissimè ad mulieres partui proximas cum mirandis effectibus ab eisdem expetita defertur. Et quidem si modò de illius canonizatione ageretur, ea quæ in hoc genere & visa sunt vrbe in ista, & non raro videntur, sufficere profectò possent vt miraculis clarus probaretur. Et frequentia ipsa in caussa est vt parùm de ijs curetur; in id cura intenta ne prætiosa Reliquia dispereat, tot manibus tenta, vt sæpiùs apud quem sit ignoretur, & opus sit peculiaribus vti coniecturis. Felicior tamen hic nascenti conspectus, quàm fabulosus ille, de quo Venusinus vates, dum sic cecinit:
Quem tu Melpomene semel
Horatius lib. 4. Od. 3.
Nascentem placido lumine videris
Illum non labor &c.
Cuius & illa elegans, sed sibi mentita conclusio:
Quòd spiro, & placeo, si placeo, tuum est.
Vbi Diui Parentis nomen,
ibi & oculorum clarum lumen, vt quod de Christo diuinus Euangelista protulit: & vita erat lux hominum Ioan. 1. v. 3. hic transpositione com
Ioan. 1. v. 3.
moda suum possit habere locum, si dicamus: & lux erat vita hominum. Lux inquam illa, ex nomine illo diffusa, quod ignem spirat, vnde & lucem, cui ex nascentibus plures vitam debeant, quam sunt appositione nominis eius subscripti manu, & appositi pariter luminis, feliciter consecuti.
FESTA AVGVSTI.

FESTA AVGVSTI.

230
*DIe 9. S. Iulianus Martyr ob Reliquiam
De S. Iuliano Mart.
insignem. Fuit die 7. S. Ignatii Octaua præpedito, & ita proximiori donatus. Martyrologium sic eo die: Romæ Sanctorum Martyrum
Martyrol. Roman.
Petri & Iuliani, cum alijs decem & octo. Nullus alius eius nominis Romæ sepultus præter vnum S. Symphorosæ filium, & quod de illo dictum nu. 228. hic pariter pronuntiandum. Vnde non est cur ipsi debeat, dies, in quo sumus, denegari, cùm neque possit Vigiliæ S. Laurentij Officium obtendi, quod translationi obstare non potest suo in rigore conceptæ; vnde neque mutationi in diem fixum, cùm sit vtrouis modo Officium eius impediendum. In quo quidem iudicio Ecclesiæ non solet multùm interesse momenti, cum videamus Vigiliam SS. Apostolorum Petri & Pauli Festo S. Leonis impeditam, & S. Matthæi Festo S. Eustachij & Sociorum, quorum solum Commemorationem iam pridem extitisse scimus, qui & inchoati Sanctorum Festi ante aliquot annos, Sacerdotes tunc temporis, recordamur.
[231]
*Die 23. Flauius Petrus Martyr, ex te
stimonio sepulchri annorum 15. & dierum 36. vt dictum nu. 2. ob Sacrum Corpus. Nec circa diem dubitatio esse potuit dicto Sepulchri testimonio dubium omne præuertente. Eius nominis Martyr solus alter, sed Nicomediæ die 7. Maij. Videtur autem adolescentis Sancti illustre fuisse Martyrium singulari adeò obseruantia annis ætatis prænotatis. Ipsa profectò teneræ habitudinis conditio vel sola sufficeret, vt non solùm illustre, & prælarumpræclarum, sed illustrissimum & præclarissimum crederemus, dignumque qui cum Sanctis Agapito, Venantio quindennibus & ipsis Pancratio, Vito, & Celso, posset celebrari.
Die 25. S. Eusebij Martyris Reliquia insignis.
De S. Eusebio Mart.
Debuit ergo S. Ludouicus loco cedere, in quo eius est etiam celebrationi consultum: si enim sua in sede persistens in Dominicam incideret, longa translationis suæ spatia sustineret. Sunt & alij eius nominis Martyres Romæ, scilicet Eusebius Presbyter die huius mensis 14. cuius excellentiæ in testimonio mentio nulla. Alter die 2. Decembris, sed via Aurelia, valde ab ea diuersa, ex qua insignis nostra extracta Reliquia, sicut est etiam Via Appia, in qua Cœmeterium Callisti, in quo is, de quo die 14. sepultus asseritur in Martyrologio.
232
*Die 27. S. Titus Martyr ob sacrum cor
De S. Tito Mart.
pus, sic anteà & modò. Videtur translatus ex die 16. in qua sic de illo Martyrologium: Romæ S. Titi Diaconi, qui Vrbe à Gothis occupata, pecu
Martyrol. Roman.
nias pauperibus distribuens, à tribuno barbaro iussus est occidi. Beatissimi Martyris Laurentij, illustris imitator, Diaconi Diaconus, dum vterque pecunias distribuens pauperibus gloriosam martyrij lauream meruit obtinere. Sed verò cum Diaconalis Ordinis ornamentum in testimonio taceatur, suspicioni est locus, vt alterius sit Sacrum, | quo fruimur, corpus. In quo nihil est circa quod hærere debeamus, cùm in assignato die nullus alius eius nominis sit Romæ, immò neque alibi passus.
233
*Die 30. Rosa Virgo Peruuiana, de qua
De S. Rosa Peruuiana.
multa præcedenti Tomo, & nonnulla in Primo, & vt aliquid etiam hîc dicam, iuuat sanè Dauidicum ipsi præconium adaptare, ex Psal. 44. v. 14.
Psal. 44. v. 14. & seqq.
15. & 16. circa quod multa à me dicta in Epithalamio, sic enim ille: Omnis gloria eius filiæ regis ab intus; in fimbrijs aureis circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam, proximæ eius afferentur tibi. Afferentur in lætitia & exultatione, adducentur in templum regis. Filia qui
Filia vt sit Regum.
dem regis B. Rosa, immò & regum, quia in Regum ciuitate nata, sic enim appellatur Lima, in die Epiphaniæ armis Hispanis obtenta, tribus sanctis Regibus, & fulgentioris sole stellæ radijs illustratæ: vnde tres coronæ cum stella pro stemmate illi, quo nescio an illustrius aliud alteri ex Christianis obuenerit ciuitati. Et omnis quidem eius gloria ab intus. Circa quod dici possent multa, pro quibus Epithalamium adeundum. Illud speciale, quod ex originalis vocis penitiore significatione ducendum, iuxta quam Ab intus He
braicè Penimah intimum templi locum denotare affirmat P. Villalpandus Tomo 2. in Ezechielem Parte 2. Lib. 4. Cap. 7. Quomodo autem & templi partem præcipuam respondentem Altari, in quo est Sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum, ostensum nu. 915. Vbi cùm & Arca, Virginis decantatissum symbolum: ex ijs pro S. Rosa luculentum emergit encomium: siquidem iuxta altare illa frequens, in quo & Eucharistiæ Sacramentum pro administratione repositum, & Beatissimæ Virginis & pulcherrimum & veneratione ciuium celeberrimum simulacrum, quam & illius maiestas, & beneficiorum experimenta, iam pridem prouocarunt. Hic vocem illa ad vitæ statum dirigentis, quem præelegit, audita, Virginis inquam, vt inter sorores Pœnitentiæ à Diuo institutas Dominico, cuius instituti fuit Diua Senensis Catharina, illius æmula, Domino deseruiret.
234
*Et quid fimbriæ aureæ, & illæ, quibus
circumdata, varietates? Interpretatio est facilis, si ad virtutum varietatem Dauidicum elogium referamus, circa quas latissimus offertur excursioni campus: quarum tamen excellentia aureis fimbrijs commendatur, quia extremitates vestis illæ, quæ in Rosa nostra tenorem illum pœnitentiæ, & laborum supra naturæ vires, præsertim femineas, indefessam instantiam videntur indicare. Ideò aureæ, quia pretiosæ, & summæ æstimationis apud Deum & homines. Sunt enim statuæ illius instar, de qua Daniel. 2. v. 32. & 33.
Daniel. 2. v. 32. & 33.
cuius caput ax auro optimo erat, pectus autem & brachia de argento, porrò venter & femora ex ære: tibiæ autem ferreæ, pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis. Incipiunt, quidem ab auro, dum perfectioni incumbunt, & id, quod est Deo charius, & pretiosius inquirunt: sed paulatim ad imperfecta declinant, vt tandem ad luteas vilitates prolabantur. Non sic Rosa Sancta, non sic: viua statua ordine inuerso procedens, ab ipsa pueritia ad perfectiora conscendens; natiua ex conditione fictilis, sed ferri admixta fortitudine, processu roborata, & ad æris illius similitudinem, de quo Ezech. 1. v. 7. Et scintillæ quasi aspectus
Ezech. 1. v. 7.
æris candentis: dum igne amoris, qui fortis vt mors. Cant. 8. v. 6. & lampades eius lampades ignis atque flammarum. Hinc ascensus ad argenteum
Cant. 8. v. 6.
decus, excellentissimæ scilicet puritatis, ex qua in aurum summæ perfectionis, in Diuinitatis culmen, quæ Christi caput, de Sponsa Cant. 5.
Cant. 5. v. 11
v. 11. Caput eius aurum optimum. Hoc crescendum intuitu clamat Euangelij tuba ad Ephesios 4. v. 15. Veritatem autem facientes in charitate, cres
Ephes. 4. v. 15.
camus in illo per omnia, qui est caput Christus.
235
*Post aureas fimbrias, post finem felicis
simum, post Pontificiam Apotheosim, quàm belle sequitur: Adducentur Regi Virgines post eam. Sic videmus. Virginum examen post ipsam aduolat, illius vicinæ domui, eôdem vestitæ habitu, imitationis studiosæ ad perfectionis suprema contendunt. Proximæ eius. Proximæ inquam domicilio quondam pauperi, nunc aulæ cælesti. Proximæ eius, quia virginitatis obseruatione cognatæ. Afferentur in lætitia & exultatione. Ad quæ
D. Basilius.
sic D. Basilius: Non quæ virginitatis voto se substrauerunt vt addactæ, non item quæ ex tristitia aut neceßitate vitæ virginalis sanctimoniam susceperunt, sed quæ in lætitia & exultatione gaudent, & se exhilarant tali officio perficiendæ virtutis addictæ. Sic ille, & sic istæ adducentur in templum Regis. De
vero & non mystico tantùm agi templo, dixi n. 934. quod & hic est cernere, sub nomine enim S. Rosæ templum fabricæ pulcherrimæ assurgit, in quo & industria & munificentia R. P. Magistri Fr. Bernardi de Carrasco dispicitur, nuper Prouincialis, & modò tanti indefesso moliminis promotoris. Cui & Diua virgo debitricem non solùm hoc titulo debet agnoscere, sed quia ingentes sumptus in eius Beatificationem & Canonizationem impensi, ac celebratione consumpti, illius sunt diligentia ex communi Prouinciæ pietate collecti, non ijs parcens compendijs, quæ ad proprium poterat vsum deriuare. Dignissimus sanè, quem sua Religio, ætate florentem, iteratis honoribus, quod magno ipsius est futurum commodo, studeat promouere. Nec de hoc plura, cum liceat in Epithalamio ad prædicta loca, plura legere volenti indicatos per transenam discursus exornare. Licet autem in Sanctuario nostro DiuęDiuæ Rosæ non habeamus insignes Reliquias, quas tamen exoptamus, illius sacrũsacrum corpus in Ecclesia D. Dominici asseruatum communis omnibus Reliquia est, vnde hoc loco meritò debuit de ipsius Festo mentio non perfunctoria lectoribus exhiberi. Et mortua quidem illa die huius mensis 24. vnde & data illi. 26. à qua tamen in 30. transmutata, vt scilicet S. Ludouici ratio competens haberetur, cuius Festum eo die Romæ agitur, cuius esse poterat in diem Festo D. Augustini contiguam minùs opportuna translatio, celebraturis S. Virginis Festum Religiosis familijs, & futurum, vt speratur, in Ecclesia vniuersale.

FESTA SEPTEMBRIS.

236
*DIe 2. S. Primus Martyr ob sacrum ca
De S. Primo Mart.
put. Non ille, de quo Ecclesia die 9. Iunij, frater S. Feliciani, in monte Cœlio, vt est | compertum, educta namque est pretiosa Reliquia ex Cœmeterio S. Helenæ extra muros via Lauicana, quod aliàs dicitur Mausolæum Constantinianum, seu Cœmeterium SS. Petri & Marcellini. Iam diu est, ex quo die præsenti gloriosus hic Martyr fruebatur, quo & nunc fruitur, in mensis mystici ob septenarium capite sacri Capitis gloria coronati.
237
*Die 3. S. Hippolytus Martyr ob sacrum
De S. Hippolyto Mart.
corpus, non planè illius, de quo Ecclesia die 13. Augusti cum Cassiano etiam Martyre, quia illius corpus in Campo verano sepultum, vt eo die Martyrologium attestatur, cùm tamen hoc, de quo agimus, ex Callisti sit Cœmeterio, vt ex authenticis constat instrumentis, eductum. Neque ille, de quo die 22. mensis eiusdem, quia vti ex Martyrologij etiam testimonio compertum habetur, in Portu est Romano sepultum. De alio Hippolytho Romano Martyre memoria extat die 2. Septembris, & an illius sit sacrum corpus penitus ignoratur, quamuis pro illo facere possit exclusio aliorum. Sed certè dies illa S. Bibiana occupata, minùs erat Festo Reliquiæ conformis, cùm respectu ad præfatæ Virginis possessionem habito, ab eo fuerit S. Francisci Xauerij Festum, cùm dies esset etiam Natalis proprius, auocatum. Ideò præsens illi assignatus dies, cùm fuisset anteà die 31. Augusti, iam S.
De S. Raymundo Nonnato.
Raimundo Nonnato Cardinali & Confessori, Ordinis B. MARIÆ de Mercede redemptionis Captiuorum, vitæ sanctitate, & miraculis claro, iure optimo attributus, de quo in Martyrologio præfato die, cum iam exhibito eiusdem verbis elogio. Fuerat hoc die S. Secundus, & duobus sequentibus S. Tertius, & S. Quartus adscititijs nominibus ob ignorantiam propriorum, sed visum est conuenientius vno illos Festo percolere sine nominum adiectione iuxta dicta. num. 128. & 148. quorum loco alij repositi, scilicet
238
*Die 4. S. Lelius Martyr, ob sacrum
De S. Lelio Mart.
corpus, alius ab eo, de quo 16. Aprilis. Et videri alicui potuit posse vno Festo concludi, nomine duorum Leliorum, ad eum modum, quo in Martyrologio extat memoria Sanctorum Martyrum duorum Ewaldorum. Sed certè exemplum non
SS. duo Evvaldi.
consonat, quia duo illi Evvaldi simul à paganis comprehensi sunt & occisi, vnde si eorum Festum ab Ecclesia fuisset institutum, disiungi minimè debuissent. Nihil autem in duobus Lelijs tale concurrit, neque ex testimonijs Reliquiarum potest coniectari. Et quidem cùm vnius ex illis, de quo agimus, habeamus corpus ex Cœmeterio Callisti extractum, integrum illi debuit Festum dedicari.
239
*Die 5. S. Vrsus Martyr, ob sacrum
De S. Vrso Martyre.
corpus, eductum èex Cœmeterio Priscillæ Via Salaria à R. P. Claudio Aquauiua Præposito Generali Societatis IESV, & nostræ, cum speciali pro illo & alijs facultate Pauli V. de quo dictum nu. 191. circa diem 28. Februarij; pro quo authenticum extat Patris eiusdem instrumentum, qui ex paterna erga Prouinciam istam beneuolentia thesaurum corporis dicti Procuratori eiusdem attribuit. Et nomen quidem S. Martyris fere in eorum choro singulare est, cùm solus alter reperiatur ex gloriosa legione Thebæorum, vt legitur in Martyrologio die 30. Octobris. & incertus cùm dies passionis sit, ritè potuit, qui visus est conueniens, assignari. Fuerat autem priùs die 23. Octobris, vbi iam alij.
240
*Die 7. S. Honorati Martyris sacrum
De S. Honorato Mart.
corpus. Vnus tantùm in Martyrologio occurrit huius nominis Martyr, sed apud Ostia Tiberina. Et quidem ex prædicta Martyrologij fide eo fuerat die constitutus, cùm tamen ex eiusdem testimonio aliter debuerit iudicari. Apud Ostia enim Tiberina sepultus ille, nec de translatione mentio vlla: non ergo debuit vt certus coli, & illis præsertim diebus, pro quibus Octauæ prohibentur, & solùm eorum admittuntur Festa, quibus nequeunt dies alij conuenienter assignari, vt ibidem videndum.
241
*Die 22. Sanctorum Mauritij, & so
De S. Mauritio & sociis M. M.
ciorum eius ex Thebeorum legione Reliquiæ insignes. Iudicatum aliquando diuidi posse, & pro illis plures designari dies. Sed magis conueniens posteà est reputata connexio, pro qua dictum. n. 112. & 118. & licet in Martyrologio diebus quibusdam alijs nonnulli ex eadem legione, vt nuper. n. 239. vidimus, non ideò est, quod ipsis Festum distinctum debeatur: sed cùm posteà eorum innotuerint nomina, & diuersi passionis dies, in ipsis vult eorum memoriam renouari.
242
*Die 23. S. Pancharij Martyris sacrum
De S. Panchario Martyre.
corpus, eductum cum alijs ex Cœmeterio Callisti, in quo martyrij inuenta simul insignia, palmæ inquam, lampades, & vasa vitrea plena sanguine. In loculo S. Pancharij sic erat scriptum: Puer Pancharius, qui natus est 11. Idus Ianuarij, & vixit annos xx. & menses Octo, dies xii. Ex quibus intelligere possumus quanta cum accuratione beatis illis temporibus ea, quæ ad Martyres spectabant, à fidelibus, & Ecclesiæ ministris tractabantur, quandoquidem & martyrij insignia, & Martyrum nomina, vitæ annos, menses, ac dies, quando eos nosse in promptu erat, vt vidimus, adnotabant. Quòd autem dicatur puer, qui vigesimum iam expleuerat annum, de scripturæ sacræ venit consuetudine, & teneritudo affectus solet tali loquendi forma designari. Sic enim Virgo suo in Cantico Lucæ 1. v. 54. Suscepit
Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ. Ioan. 21. v. 5. Dixit ergo eis IESVS: Pueri numquid pulmentarium habetis? Act. 4. v. 27. Conuenerunt enim verè in ciuitate ista aduersum sanctum puerum tuum IESVM. Et dispositio quidem corporis talis esse in sancto adolescente potuit, vt dici puer potuerit, præsertim si cum alijs, vt apparet, grandioris fuerit ætatis interemptus. Nomen autem Pancharij non sine omine videri potest impositum, est siquidem idem ac omni gratia præditus, aut omnibus gratiosus, quod de Esthere dictum: Omnium oculis gratiosa & amabilis videbatur. Esth. 2. v. 15.
243
*Die 26. S. Callistratus Martyr, ob sa
De S. Callistrato Martyre.
crum corpus. Vnicus huius nominis Martyr in Martyrologio legitur, & præclara quidem commendatione hoc die, sic enim ibi: Romæ sancti Callistrati Martyris, & aliorum quadraginta nouem
Martyrol. Roman.
militum, qui in persecutione Diocletiani, cùm Callistratus inclusus culeo, & in mare demersus, Dei ope euasisset incolumis, conuersi ad Christum, cum eo pariter martyrium subierunt. Hæc illud. Videtur | autem hic idem ipse esse, cuius Sacro pignore Sanctuarium nostrum exultat, singularitas enim nominis omnem dubitationem excludit, quandoquidem neque Martyr, vt diximus, neque Confessor, sic dictus reperiatur.
244
*Die 28. S. Stacteus Martyr, ob sacrum
De S. Stacteo Mart.
corpus. Paucis hoc die Martyrologium, sic videlicet: Ibidem (Romæ inquam) sancti Stactei Martyris. Est & alius eiusdem nominis filius S. Symphorosæ: ad quem tamen nequit corpus, de quo agimus pertinere: de sepulchro siquidem S. Symphorosæ & filiorum, vt aliàs diximus, testimonium perhibet Martyrologium die 18. Iulij: Cùm tamen illud ex Cœmeterio sit Callisti eductum, vt luculento testimonio comprobatum habetur Illustrissimi Dom. Ioannis Baptistæ Altiery Episcopi, & Vicegenti Romæ, posteà Cardinalis, cognati proculdubio SS. Dom. Clementis X. ex eadem nobilissima Romæ familia,
De SS. Clemente X.
cui vtinam ex nostris vitæ Arbiter augeat annos, sint licet illi plures; serò enim, vt aliàs Suetonius, ad Magistratum emersit, cum matutinus esse, vt locutus quispiam, debuisset.
FESTA OCTOBRIS.

FESTA OCTOBRIS.

245
*DIe 3. S. Franciscus Borgia, de cuius
De S. Francisco Borgia.
Reliquijs dictum. nu. 175. & Costa quidem cum speciali R. P. Mucij Vitelleschi ex arca argentea educta, in qua sacrum eius corpus inclusum, à P. Præposito Domus Professæ Matritensis, vt in hanc Peruuianam deferretur Prouinciam, quam sanctissimus ille fundauerat Generalis. Potestque illa non immeritò insignis reputari, & ratione illius, cultus eiusdem augeri. Est namque ex peculiari concessione Sedis Apostolicæ Duplex secundæ Classis cum octaua, & ita ad gradum Primæ subleuari, iuxta dicta Sect. 6. circa magnitudinem, & circa ritum. n. 101. Non videtur autem in primis vesperis omittenda Commemoratio SS. Angelorum Custodum, quia
licet in sacra Congregatione Rituum illorum Festum fuerit Duplex minus declaratum, vt videri potest apud Gauantum Parte 2. Sect. 7. Cap. 12. vers. Quæres adhuc. Et apud P. Guyetum Lib. 4. Cap. 13. Quæst. 4. Videtur tamen iam ad Maioris gradum sublimatum, mutato die 1. & designato. 2. vt stabili, & ex præcepto. Et Gauantus quidem satis solidis argumentis ante Declarationem Duplex esse maius conatus fuerat euincere; addens deinde rationes propter quas S. Congregatio contrarium declarârit: scilicet in gratiam D. Hieronymi, ne amitteret vtrasque Vesperas; & quia concessum fuit fieri ex deuotione, non ex præcepto. Cùm ergo iam quod ad D. Hieronymum spectat, diei alterius assignatione cessauerit, sitque iam ex præcepto, Duplicis maioris est ritus deferendus, quem habet in Ecclesijs Pampilonensi, Turiasonensi, & Pacensi iuxta Codicem Matritensem. Et ita in concursu cum Festo primæ Classis eorum Commemoratio neutiquam omittenda, iuxta præscriptum Rubricarum.
246
*Die 6. SS. Martyres Treuirenses, ob
De SS. Treuiriensibus M. M.
insignes Reliquias. De illis sic Martyrologium: Treuiris Commemoratio innumerabilium pænè Martyrum, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiouaro Præside, ob Christi fidem vario mortis genere
Martyrol. Roman.
necati sunt. Sic ibi. Quomodo Reliquiæ dictæ Mediolanum & Romam fuerint asportatæ authenticis constat instrumentis, in quibus & S. Caroli Borromæi reperitur auctoritas, qui & per Generalem suum Vicarium, & posteà per se ipsum, quasdam ex ipsis approbauit. Dicuntur autem prædicti sancti etiam Thebæi, & eorum Dux S. Thyrsus, quamuis in Martyrologio, in quo aliquorum eius nominis Martyrum habetur memoria, de prædicto inclyto Duce penitus taceatur. Cuius nec meminit Cardinalis Baronius, Nec Henricus Spondanus, neque Franciscus Maria, qui in suo Martyrologio dictam innumerabilium penè Martyrum commemorationem omisit, cùm sit illa Dei & hominum memoria æterna dignissima.
247
*Die 12. SS. Euagrius & Priscianus ob
sacra corpora. Sic de illis hoc die Martyrologium: Romæ Sanctorum Martyrum Euagrij, Prisciani, & sociorum. Cùm ergo duo sacra corpora eorum esse dicantur, qui his nominibus proferuntur, sintque illa adeò specialia, videtur profectò certissimum eorum esse, quos Ecclesia die præsenti proponit. Suntque illa ex Cœmeterio Callisti educta, pro quo illud ipsum extat testimonium, quod pro S. Stacteo vidimus ab Illustrissimo Antistite, & Cardinali demum exhibitum, cum facultate plena vt possint in Ecclesijs ad publicam fidelium venerationem collocari.
248
*Die 16. S. Felix Senator, ob Reliquiam
De S. Felice Mart.
insignem. Ex testimonio illius Senatoria dignitas innotescit. Et quia die 29. Decembris S. Felicis Romani Martyris memoriam exhibet Martyrologium, eo die fuerat anteà collocatum, vt dictum. nu. 210. Amotus quidem, quia præfato die nulla senatorij Ordinis adiecta nota, quod tamen videmus aliàs semper vsurpatum. Sic videre est in S. Phileto 27. Februarij: S. Asterio Martij 3. S. Apollonio 18. Aprilis. S. Simplicio 10. Maij. S. Lucio 4. Augusti. S. Eleutherio 19. S. Iulio 20. S. Dorimedonte 19. Septembris. S. Marino 26. Decembris satis quidem illi proximo, de quo agitur, vt in obliuionem venire non potuerit dignitatis tantæ commendatio, nec si memoriæ occurrit, sine iniuria præteriri. Hac de caussa in remotione à tali die nulla fuit difficultas, cùm alias dies illi in quantùm fieri potest debeant intacti conseruari, vt dictum, de Beato Honorato n. 240. in quo minor adhuc ratio suberat, vt constat ex translatione S. Thomæ Cantuariensis. Die 17. S. Basilla Virgo & Martyr ob caput & corpus ferè integrum, de qua dictum. nu. 139. & 145.
249
*Die 21. S. Vrsula & sociæ, ob insignes
De S. Vrsula & sociabus.
Reliquias, de quibus dictum. n. 100. & inferius redibit sermo. Sint ergo 2. Classis, vnde in rigore neque S. Petri de Alcantara, neque S. Hilarionis in primis Vesperis Commemoratio facienda, quia S. Petri Festum transfertur in diem 20. stabilem, eo quòd die 19. sit Festum Dedicationis & Consecratio Ecclesiæ Metropolitanæ huius Regum Ciuitatis. Nihilominùs, quia id futurum perpetuum, videri alicui posse prædictas Commemorationes sustineri, sicut in simili dictum de Festo S. Crucis. Sed verò prædicta ratio non videtur vrgere; quia aliud est aboleri | penitus memoriam alicuius Festi, aliud ipsi aliquid detrahi, vt solemnis ratio habeatur, & Rubricæ quoad possunt obseruentur. In casu autem nostro S. Petrus suum Festum habuit, & S. Hilarion suas est partes in Matutino & laudibus, sicut in Missa etiam, habiturus. Ideò quod Rubricis est consonum expedit obseruari.
250
*Die 22. S. Candida Virgo & Martyr,
De S. Candida Virg. & M.
ob sacrum & purissimum Corpus, de qua dictum nu. 139. & 145.
Die 23. SS. Nicomedes & Felicianus Marty
De SS. Nicomede & Feliciano.
res, quorum Reliquiæ insignes. Cur in Festo iuncti constat ex num. 126. Nicomedis nomine vnus habetur Romanus Martyr in Martyrologio die 15. Septembris. Sed hic, cuius est Reliquia, valde diuersus ab illo, non enim Presbyter asseritur, cùm tamen Presbyter ille fuerit. Via etiam dicitur Nomentana sepultus, cum tamen nostri Corpus in Cœmeterio Cyriacæ. Potuit ergo dies beneuisus dedicari. Propter quam rationem, quia scilicet ex eodem Cœmeterio extracta S. Feliciani Reliquia, conuincitur non esse illius, de quo die 9. Iunij Fratre S. Primi, quia in Monte Cœlio eorum Natalis proponitur, vbi & pariter tamquàm in proprio celebrantur. An verò sit ille, de quo die 2. Februarij, potest non immeritò dubitari, quia ex eodem Cœmeterio eius ex prompta Reliquia, ex qua sacrum Corpus S. Fortunati pariter occurrentis, vnde die proxima eius est Festum collocatum, & ita potuerunt non incongruè in celebritate copulari. Fateor ita potuisse, sed vt non ita fieret sua etiāetiam conuenientia succurrit. S. Fortunati Corpus cum vase sanguinis pręclarapræclara Reliquia est, cui integra debetur celebritas, vnde merito debuit quæ ad D. FelicianũFelicianum spectat separari: quo stante separationis titulo, quando de speciali aliqua inter illos consociatione non cōstatconstat, in aliam potuit prudenti arbitrio relictam sequestrari, & cum S. Nicomede deinceps pergere, sepulchri socio, sicut & gloriæ. In quo etiam eiusdem honori consultum, post receptas Reliquias, & instante constituendæ coordinationis tempore in Festorum obseruatione seruandæ, ne scilicet ijs non celebratis annus præteriret: quod in S. Fortunato non potuit, nec debuit ea ratione disponi, cui in mensis secundi initio Festum maius seruabatur. Neque argui potest ex dispositis circa S. Victorem die 16. Decembris ex 15. translatum, celebrandum simul cum SS. Irenæo, & Antonio, licet illius habeatur Corpus, horum autem Reliquiæ: quia circa illos aliter transigi non potuit religiosa caussa Festorum, dies enim sequentes non sine inconuenienti vsurparentur, quorum Ecclesia in quantùm fieri potest indemnitati consuluit, vt dictum nu. 240.
251
*Die 24. SS. Agabitus & Eugenius Mar
tyres, ob Reliquias insignes. Et prior quidem singularis nomine, vnde circa locum esse concertatio nequit. De S. Eugenio dictum num. 228. die 29. Iulij. Vide infra nu. 254.
Die 25. S. Herculani Martyris ob sacrum Cor
De S. Herculano Mart.
pus, de quo dictum. n. 139. vbi & indicata ratio cur nequeat esse illius corpus, cuius nobis felix facta est copia, ille, de quo 25. Septembris quia ex Cœmeterio Callisti via Appia refossum, cùm tamen aliud in Cœmenterio S. Alexandri via sit Nomentana sepultum, vtpote eius, qui ab ipso fuerat Pontifice sancto conuersus, vt luculenter Martyrologium præfata die.
252
*Die 29. S. Valerianus ob Reliquiam
De S. Valeriano Mart.
valde insignem, Caput inquam ex cineribus Corporis sacri compactum ex Cœmeterio Priscillæ via Salaria eductum, de quo dictum n. 72. Non esse autem Valeriani alterius S. Cæciliæ sponsi, de quo die 14. Aprilis, ex dictis circa locum sepulchri constat, cùm tamen sacro Corpori S. Valeriani, Tiburtij fratris, & Maximi in passione socij via Appia tribuatur. Inuenta autem anno 801. à Paschali Pontifice in Cœmeterio Prætextati S. Cæcilia reuelante, & in Vrbem translata in Ecclesia ipsius S. Virginis condita sunt, vt refert Spondanus Tomo 2. Annalium anno præ
fato nu. 1. vbi & addit sic: Porrò eadem sacra pignora, diuturnitate temporis ferè in tenebris iacentia, nouißimè Clementis VIII. Pontificatu anno Redemptoris 1599. à Paulo Sfondrato Gregorio XIV. nepote, eiusdem Tituli S. Cæciliæ Presbytero Cardinale ita inuenta sunt in reædificatione eiusdem Ecclesiæ, vt fuerant à Paschale recondita, cum madidis sanguine velis, & veste auro texta: quæ rursum ab eodem Clemente Papa solemni ritu reposita fuere. Sic ille. Et vellem quidem ego, si & Deus ita vo
luisset, Caput Valeriani nostri, eius sacri Corporis cōpendiumcompendium, eius esse, cuius Corpus cum Sanctismæ Sponsæ Corpore scimus inuentum: est enim ille mihi in delicijs, quotidianis precibus exoratus, ob prædictum titulum cum admirandis dotibus sanctitatis: & quia eo, quo eius erat festiua memoria, quamuis non in Societatem cooptatus, in ea tamen admissus, die sequenti recipiendus. Sic illum cum beatis Socijs pro perseuerantiæ inæstimabili beneficio Patronos elegi, cum alijs diei tali proprijs SS. Basilissa & Anastasia, & gaudeo nunc hanc ipsis peculiarem consecrare memoriam, ijs ipsis scribens diebus, in quibus eam aureus Ecclesiæ circulus repræsentat.
253
*Die 30. S. Venerandus Martyr, ob sa
De S. Venerando Martyre.
crum Corpus. Fuerat aliquando die 14. Nouembris, quia eo die in Martyrologio S. Venerandi Martyris expressa mentio, sed qui Trecis in Gallia coronatus, vnde comperta deceptione in 15. translatus, & inde in præsentem, circa quod nullum est peculiare mysterium.

FESTA NOVEMBRIS.

254
*DIe 14. S. Parthemius ob Reliquiam
S. Parthemij Mart.
insignem ex Cœmeterio Cyriacæ. Et est alius à Parthenio, de quo 19. Maij, qui etiam Parthemius dictus, vt videri potest in Roma subterranea. Parte 1. pag. 282. quia illius Corpus, vt ibidem dicitur, in alio est conditum Cœmeterio.
Die 15. S. Valentinus Martyr ob Reliquiam
De S. Valentino Mart.
insignem. Alius eius nominis Presbyter & Martyr Romæ coronatus proponitur die 14. Februarij, cuius & memoria celebris, & in Kalendario descripta die eôdem, qui post multa sanitatum & doctrinæ insignia fustibus cæsus, & decollatus est sub Claudio Cæsare, vt in Martyrologio legimus. Et non esse illius Reliquiam dictam ex hoc ipso ostenditur, quia Presbyterij dignitas non fuisset omissa, & aliquid profectò fuisset adiectum, ex | quo intelligi posset eum esse, qui ob prædicta insignia ab Ecclesia celebratur. Educta est ex Cœmeterio S. Lucinæ, pro qua extat authenticum testimonium Eminentissimi Cardinalis Ginneti Vicegerentis Romæ in Pontificatu Vrbani VIII. & circa eductionem notabilis est, & exacta ac curiosa relatio. Inuentum est sacrum corpus in Cœmeterio dicto, in quo & corpus S. Agabiti, pro quorum martyrio certa visebantur insignia palmarum & vasorum, in quibus eorum concretus sanguis. Et vas quidem, vitreum, in quo S. Valentini sanguis, adeò rubrum erat, ex sanguinis adhæsione, ac si eo die, quo inuentum est, ille fuisset effusus. Loculi erant clausi lateritio opere, & in tabulis conscripta nomina, vnde hic nequit nouæ impositionis suspicio quemquam titillare. Fuerat die 14. & inde ad 15. facta translatio. Sicut S. Agabitus ex die 20. & cùm pro Natali nihil habeatur, ac proinde possit die commodo pro superiorum arbitrio constitui, circa huiusmodi mutationes non est multùm discursus fatigandus.
255
*Die 16. SS. tres Martyres sine nomine,
ob Reliquias insignes, de quibus dictum. n. 126. & 148. Eductæ illæ simul cum Reliquia sacri capitis S. Primi, de quo nu. 236. ex eodem Cœmeterio S. Helenæ, & pro ijs stat testimonium Episcopi Thanensis. Nec mirum cuiquam esse debet eorum ignorata nomina, quia sic euenire potuit, quando eorum sepulta corpora, vt in S. Adaucto accidit, de quo die 30. Augusti, id quod frequentiùs in eorum multitudine, vnde & de quibusdam antiqui scriptoris carmen illud.
Quorum solus habet comperta vocabula Christus.
Deinde licet cognita & conscripta in tabulis nomina, vt nuper dicebamus, oblitterari temporum iniuria potuerunt, vt vel nullæ apparerent litteræ, vel ita detritæ, vt neque locus fuerit coniecturis.
256
*Die 19. S. Pontiani Martyris & Pon
tificis Reliquia insignis, cum authentico testimonio, & ita approbata ab Illustrissimo Archiepiscopo Limano Dom. Petro de Villagomez.
Die 24. S. Portianus Abbas, ob Reliquiam
De S. Portiano Abbate.
insignem cum antiqua cultus possessione, & Episcopali approbatione. Eius memoria occurrit hodie in Martyrologio, vbi sic: In territorio Aruernensi (vulgo Claramonte) Sancti Portiani Abbatis, qui sub Theodorico rege miraculis claruit. Sed quomodo ex Gallia in regionem Peruuianam? Fieri id potuit casu humanæ prouidentiæ fortuito, & altè prouiso diuinæ, vt ex affectu erga Indicam conuersionem alicui ad eam tendenti, & iter per Galliam agenti, vt frequentissimè accidit contendentibus Romam, aut inde reuertentibus, traderetur. Vt hanc etiam subtilitatis dotem in Sanctorum Reliquijs agnoscamus, de qua Gallus scriptor, & circa quam multa & mira P. Ioannes Ferrandus Lib. 2. Cap. 2. pag. 416.
257
*Die 27. S. Aurelius Martyr, ob Reli
De S. Aurelio Mart.
quiam insignem. Habet pro se testimonium Eminentissimi Cardinalis Ginneti, qui eam suis manibus tradidit P. Balthasari Ballono, vt ipse eamdem traderet P. Petro Gonzalez de Mendoza Assistenti Societatis. Et est quidem valde insignis, totius ferè corporis, & cinerum multitudine, approbata ab Illustrissimo Archiepiscopo, de quo nuper. Approbationem dicimus peruisionem, an ea sit, de qua testimonium exhibetur; approbata enim iam illa iuxta dicta. n. 62. Fuerat die 3. Octobris assignata pro libitu, quia Romæ Martyr Aurelius nullus; inde huc traductus, circa quod, vt dixi. n. 254. in fine, non est discursus fatigatione laborandum.
258
*Die 28. S. Hyacinthus Martyr, ob sa
De S. Hyacintho M.
crum corpus. Est eius nominis die 10. Februarij trium aliorum socius, qui tamen vt Martyrologium insinuat via Lauicana sepultus, cùm tamen corpussacrum, de quo est sermo, ex Cœmeterio sit Callisti in via Appia eductum, plena fide Eminentissimi Cardinalis Francisci Maria, & duorum aliorum Ioannis Baptistæ Altiery, & Antonij Barberini, patrui sui Vrbani VIII. Vicarij generalis. Alius item die 9. Septembris, quo die Festum eius, quo perfruimur, diu collocatum. Sed cùm ille in sabinis, trigesimo ab Vrbe milliario dicatur in Martyrologio martyrium subijsse, immerito tamquàm certus ille assignatus dies, cùm de translatione in Vrbem mentio nulla. Ideò inde auocatus, & dies ille Octauæ Virginis restitutus, hoc, quem iam diximus, attributo.

FESTA DECEMBRIS.

259
*DIe 1. S. Victoria Virgo & Martyr,
De S. Victoria Virg. & M.
ob sacrum caput, & partes corporis insignes, de qua dictum. num. 137. & habet pro se testimonium dicti Vicarij Generalis Eminentissimi Cardinalis Barberini, cui multum fatetur
nostra se debere Societas, & ampliora equidem debuisset, nisi subitanea mors, sed non improuisa, spes magnas, quas eius animabat & promouebat affectus, amputasset. Vtinam Victoria, cuius sacra pignora, sicut & illi, de quibus nuper gloriosi Martyres, sua auctoritate reddidit remotis gentibus venerandas, illum supremæ Maiestati, testimonium de vitæ illius integritate reddentes præsentarint. Vtinam quotquot èex Societate cœlesti iam Curiæ transcripti fides in sæcula sæculorum regnaturi triumphant, illum, qui sæcularem eiusdem Societatis annum sua fecit Romana in Curia percelebrem, adfauente Patruo, & Fratre etiam Eminentissimo concordante, illi in occursum prodierint, vt cum ipsis agat annum à sæculorum successione interminabili meliùs quàm alij sæcularem. Sic sperare iuuat, non enim sine digna Deo remuneratione in rebus talibus Christiana pietas occupatur.
260
*Die 2. S. Aurelia Martyr, cuius sacrum
De S. Aurelia Mart.
corpus, forsan & Virgo, vt verosimile est de nonnullis alijs pariter coronatis, scilicet Adria, Paulina, Mariæ, & Martanæ, de quibus in Martyrologio, & duæ aliæ eiusdem nominis, licet non Romanæ 25. Septembris, & 15. Octobris. Et cum iure debeat gaudere suo, S. Bibianam Virginem & Martyrem ad translationem compellit; si tamen compellenda dici possit humilis & prudens Virgo, libenter loco cedens, Sanctuario in nostro, sicut S. Franciscus Xauerius erga ipsam præstat, proprio migrans loco, & ad diem tertiam obedienti vrbanitate transgressus: vt & in cœlo | D. Petri monitum salutare videatur adimplere dicentis: Quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquàm & coheredibus gratiæ
1. Petri 3. v. 7.
vitæ. 1. Petri 3. v. 7. Coheredes quidem iam gratiæ vitæ; vel quia gratia fons est aquæ salientis in vitam æternam; Ioan. 4. v. 14. vel quia gratia
Dei, vita æterna. Rom. 6. v. 23. Quod cum felicissimo experimento cognoscant, mutuis sibi honoribus obsequuntur. Habet & præfatum Diuæ huius corpus Episcopalem, & Archiepiscopalem approbationem.
261
*Die 3. S. Franciscus Xauerius Indiarum
De S. Francisco ZauerioXauerio.
Apostolus. Illius Reliquiæ etiam Sanctuarium nostrum illustrant, duo scilicet frustra carnis iam exsuccæ, ex brachio Romam transmisso, & decerpta inde â R. P. Generali Mucio Vitelleschi, pro quo Congregatio Prouincialis Peruuiana peculiare transmiserat postulatum. Pulcherrimo illa visuntur in vase, ex pretiosioribus metallis, quibus magistrali arte gemmæ pretij maioris insertæ. Quibus filialis amoris Officijs pater ipsius beneuolentia respondet Limanorum ciuium pietate etiam Officiosa prouocata: vnde in eius tot appensa anathemata, tot beneficiorum acceptorum insignia, vt deponere illa opus fuerit, quia decôri sacri simulacri, pulcherrimi quidem, & celeberrimi in Hispania artificis, & altaris præcipuo ornatui, incommodare videbantur. In eo quidem eius miraculo sanctitas est culmine constituta, vt dicere meritò possimus, quod de muliere forti aliàs Salomon: & spolijs non indigebit. Prouerb. 31. v. 11. id est adscititijs ornamentis,
Prouerb. 31. v. 11.
pro quo ex nostris doctus interpres Salazarius.
262
*Die 5. S. Theodorus Martyr, ob sacrum
De S. Theodoro Mart.
corpus. Fuerat priùs die 15. quia in Martyrologio sic occurrit: Romæ Sanctorum Martyrum Irenæi, Antonij, Theodori, Saturnini, Victoris, & aliorum decem & septem, qui in persecutione Valeriani pro Christo paßi sunt. Sic ibi. Videntur hi sancti Martyres in passione socij, & in eôdem conditi Cœmeterio. Atqui S. Theodori corpus, de quo Sanctuarium gloriatur nostrum, non est cum aliorum Sanctorum corporibus conditum, ex quo fit esse distinctum. Eductum illud èex Cœmeterio Callisti, in quo euidens est fuisse sepultum: alia in Cœmeterio Cyriacæ, vnde habemus corpus S. Victoris, caput S. Irenæi, & Reliquiam insignem S. Antonij: neque enim aliorum videntur esse posse, cùm eos & nominis & sepulturæ simultas manifestet. Ideò S. Theodoro dies quintus assignatus, remouendo aliàs à 15. propter Octauam Conceptionis, sicut & tres alij in 16. prorogati. Ergo
Die 16. SS. Martyres Irenæus, Antonius, &
Victor, ob prioris Reliquiam insignem, alterius caput, & sacrum postremi corpus, vt nuper dictum.
263
*Die 20. S. Liberatus Martyr, ob sacrum
De S. Liberato Mart.
corpus. Illius in Romano Martyrologio nuda memoria verbis illis: Romæ Sanctorum Martyrum Liberati & Baiuli. Neque alter eius nominis aut Romæ, aut alibi. Vnde circa diem non fuit opus laborare: èex Cœmeterio Callisti simul cum corpore S. Victorini sacrum hoc pignus eductum, vbi eorum etiam reperta nomina: pro quo licentia Pauli V. præcessit Marchioni de Villena concessa, Est autem Victorinus, de quo dictum die 8. Iulij. & Episcopalis vtrique approbatio simul cum Archiepiscopali suffragatur. Et hæc circa Festorum seriem, vt ad aliam transeamus.
Loading...