NOTANDA ADDITIO Circa Reliquiam S. Iacobi Apostoli Hispaniarum Patroni.

14
*ERit qui dubitet circa illam, licet, vt dixi
mus, sufficientibus sit testimonijs cōprobatacomprobata, ex eo arguens quòd non videatur quomodo illa potuerit à sacro corpore separari. Illud enim, vt monumenta antiqua testantur, statim à morte à discipulis sublatum èex loco, vbi canibus discerpendum fuerat à Iudæis plusquàm canina feritate proiectum, naui impositum, per vastissimum mare dispositione diuinæ prouidentiæ mirabili ad extremas Hispaniæ oras est translatum, & Compostellæ gloriosè sepultum. Ante sepulturam enim integrum prorsus extitit, quia nondum vsus sub introierat partes Sacrorum Corporum auferendi, cùm præter corpus D. Stephani vix aliud esset, quod & statim sepulturæ traditum, & magna cum reuerentia tractatum, sicut tractari oportere Romana Ecclesia censuit, vt ex sanctissimo Gregorio vidimus nu. 9. Post sepulturæ autem tempus similiter credendum, sic enim illius tumba disposita, vt contrectari non posset, sicut in eius miraculosa inuentione perspectum. Beati Apostoli sepulchrum marmoreis la
pidibus contextum inuenit sanctissimus inquam Theodomirus Iriensis Antistes. Post inuentionem autem nil secus attentatum probat Don Maurus Castella Ferrer in Historia eiusdem S.
D. Maurus Castella Ferrer.
Apostoli Lib. 3. Cap. 1. vbi ita scribit; Bien soy de parecer, que quando se dice en la Santa Iglesia de Ouiedo, y en otras partes, que ay Reliquias de todos los Apostoles (y lo afirman algunos Autores, como es | el Obispo Sebastiano quando trata como fundò la Santa Iglesia de Ouiedo el Catolico Rey Don Alonso el Casto, diciendo: Adijciens principali Altari ex vtrôque latere bis senum numerum titulorum reconditis Reliquijs omnium Apostolorum) que auia alguna de nuestro Patron Santiago: Però esta se ha de entender, que no es hueso de su santißimo cuerpo, sino alguna de su vestidura ô mortaja. Porque aun para ponerse vna en su Apostolica casa por deuocion, no se tocò à estas Sanctißimas Reliquias; solo se sacò vn pequeño pedazo de la Tumba, como hace mencion del el Memorial de las Reliquias, que anda impresso. Hæc ille, & alia
15
*Sed quid dicet ad Reliquias alias, quæ
non ex vestibus, aut sepulchralibus linteis dici possunt, sed Corporis partes, & eorũeorum aliquæ satis notabiles? In Ecclesia S. Pauli & Sacrario eiusdem Ecclesiæ inter Reliquias alias numerantur Brachia Sanctorum Iacobi Maioris, & Iacobi Minoris. Romæ item in Ecclesia ad SS. Apostolos, Brachium S. Iacobi Zebedei. Duaci in Ecclesia S. Amati, De brachio S. Iacobi Apostoli. Vbi de Maiori est sermo; nam de Minore sic præmissum: De S. Iacobo fratre Domini. Sicut & alibi pro quo consuli potest Beyerlinck in Theatro Tomo 6. Lit. R. pag. 279. & seqq. Et quod plus est Tolosates Corpus S. Iacobi se habere proclamant, quod Henricus Spondanus Tomo 1. Annalium an. 44.
Henricus Spondanus.
n. 4. vt de possessione magnæ partis meritò glorietur. Vt enim aliqua Ecclesia dici possit habere corpus alicuius sancti, & vt is locus eo nomine venerationi sit, satis est si vel eius particulam possideat, de quo & an. 55. n. 3. sic concludens: Nec tamen hæc dixerim animo conuellendi opinionem de corpore S. Iacobi existente Compostellæ. Sed potiùs vt moneam, non minori eam Ecclesiam venerationi esse debere, etiamsi non integrum poßideat. Sic ille, qui dum opinionem circa prædicta videtur admittere, de integritate sacri corporis accipiendus venit; nam esse illud Compostellæ sub opinione non est, sed irrefragabilis veritas auctoritate Romanæ Ecclesiæ roborata. Pro quo & Scriptor idem ita loquitur Tomo 2. ad an. 816. num. 3. Idque quòd reperto Compostellæ venerando S. Iacobi Apostoli fratris Ioannis (de cuius translatione dictum est aliàs) atque miraculis insigniter illustrato, Apostolici culminis reuerentia dignum visum est vt locus ille sedis Episcopalis insigniri deberet honore. Ex quo etiam tempore cæptus est totius Orbis concursu frequentari, adeò vt qui ipsum venerandum sepulchrum vniuerso patens Orbi, miraculorum promptuarium nominârit, puto veritatis scopum attinget. Hæc ille. Et quid ad præfata, iuxta quæ negotium istud valde videtur reddi perplexum?
16
*Videtur quidem in primis tamquàm in
Probatur illius non esse.
dubitabile statuendum præfatas Reliquias minimè ad Apostolum nostrum pertinere, quia de illius integritate ita constat, vt partes adeò notabiles nullo pacto sit verosimile defuisse. In sermone S. Leonis, quem iam ab antiquis temporibus Ecclesia Compostellana in vsu habet, quisquis ille fuerit, de quo citatus D. Maurus suprà fol. 222. & seq. ex eiusdem Epistola sic habetur: Qualiter in Hispaniam integrum corpus Beati Iacobi
S. Leo Pontifex.
Apostoli translatum est. Integrum ergo translatum, & integrum sepulchro traditum, quale vidimus nu. 14. Aut ergo brachia, & maiores illæ partes, quibus Tolosa exultat, furto ablata sunt, aut Præsidum donatione. Primum videtur irrationabile, quia cælestis hic thesaurus summa est semper cura seruatus, & furtum huiusmodi minimè latuisset. Posterius item, quia prorsus incredibile, & ex eo conuincitur, quod in fine citati num. 14. ex prædicto Auctore positum, scilicet neque vt Reliquia Sancti Corporis in eius æde reponeretur, attactum illud, præ reuerentiæ magnitudine; sed solum exiguum frustrum ex tumba eductum. Accedit iuxta Reliquiarum dictarum enumerationem plura Sancti Apostoli brachia, quod fabulis consentaneum, admittenda. Vnum enim in Sacrario Ecclesiæ D. Pauli, aliud item Romæ in Ecclesia Ad Sanctos Apostolos, vulgo Santi Apostoli. Pars alterius Duaci; & quidem nullius ex præfatis, aliàs non brachia, sed semibrachium eorum aliquod diceretur. Si Tolosates etiam corpus se habere contendunt; ergo & brachia. Ecce quinque, & ecce monstrum, vt nulla illius ratio haberi debeat, qua possit veritas inconcussa labefactari, pro cuius firmitate militamus.
17
*Quid ergo de Reliquia nostra, cui viden
tur adducta refragari? Posset dici eo tempore, quo absconditum sepulchrum, barbarorum tonante tempestate, ne in eorum deueniret manus, & sacrilegis ausibus tractaretur, fideles aliquos pro sua erga eum pietate, & vt in præsentissimis periculis solatium & præsidium obtinerent, partes aliquas sacri corporis, quarum ablatione vix eius minueretur integritas, extraxisse: easque ob eximium, quo haberentur in pretio, summa vigilantia custoditas, & per singularem Dei prouidentiam ad nostra vsque tempora deuenisse. Sed quia coniectura ista minùs solida videri potest aliquibus, ab illis congerendis abstineo, id tantùm dixisse contentus Reliquiam nostram fidelissimis testimonijs communitam, quæ apud nos extant, propter quæ approbari ab Illustrissimo Archiepiscopo, vt diximus, potuit; & erat ille satis circa hæc, sicut & doctus, ita & cautus ac circumspectus. Et sit reuera ita vt Reliquia talis Sancti Apostoli non sit; cùm sit tamen cer
Notanda doctrina.
tissimum sancti esse alicuius, eam ille profectò adoptabit, annuente libentissimè sancto, & tamquàm propriam peculiari affectu prosequetur, honorem in illa sibi impensum admittens, qui reuera ad eum dirigitur, eumque implorati patrocinij exhibitione rependens. Neque enim est cur debeat religiosus affectus, & pia munificentia suo effectu fraudari. Et mihi quidem expeditior hic modus erga sanctorum cultum videtur, quàm propter minùs cautam deuotionem aliqua paradoxa comminisci. De lacte Virginis Deiparæ extant non vno in loco Reliquiæ. Et vt à Sancto non recedamus Patrono, de illa luculenta memoria habetur inter Reliquias, quæ in Altaribus illius Ecclesiæ repositæ sunt, quando illa est ritu solemnissimo consecrata; sic enim Alfonsus Magnus in peculiari pro ea diplomate,
De Reliquia lactis Virginei.
quod ad litteram adducit citatus D. Maurus Lib. 4. Cap. 19. In altari sancti Saluatoris sunt ter senæ Reliquiæ subtracta vna (17.) De sepulchro Domini, de vestimento Domini quando Crucifixus est. Item de tunica Saluatoris, de terra vbi Dominus stetit, de | Ligno sanctæ Crucis, de pane Domini, de lacte Sanctæ MARIÆ &c. Quis autem non videat valde difficile esse explorare modum, quo talis Reliquia haberi potuit, vt consideranti est obuium? & tamen hoc Christianæ est indulgendum pie
tati. Vbi hoc obiter obseruandum inter Reliquias in Altaribus collocatas numerari ab Auctore nupero magnæ aliàs & eruditionis & auctoritatis Reliquiam S. Ioannis Euangelistæ, cùm reuera inter illas non inueniatur; quod enim de illo dicitur ad titulum Altaris spectat, non ad Reliquiam. Ex eo autem citato in Capite peculiarem excellentiam Apostoli nostri conatur elicere, quod sepulchrum eius omnes Apostoli aut viui, aut post mortem inuiserint, dum suis illum Reliquijs scientes & volentes exornârint. Et quidem cum iuxta ipsum non solum Diui Petrus & Paulus, quos satis est verosimile in Hispaniam venisse, sed etiam D. Ioannes præstiterit, quod probandum omisit, nullo pro aduentu adducto fundamento: non erat profectò necessarium vt mortuus per Reliquiam inuiseret, & ita ad Reliquiam referri, quod ad Altaris titulum pertinebat.
Loading...