SECTIO III.

SECTIO III.

De veritate Reliquiæ Diuæ Annæ matris Deiparæ cum notanda doctrina.
18
*ESt illa, vt dictum, os digitalis magni
tudinis, præfati Archiepiscopi auctoritate firmata, & antiquissima veneratione, pro qua & antiqua pariter testimonia deficere minimè potuerunt, vnde & exponi in primario altari solita in eius die festo, suo cum luminum, & artificiosorum florum apparatu. Videtur autem contra hoc reuelationum quarumdam euulgatio militare, iuxta quas auia sancta cum resurgente nepote Christo pariter resurrexit: vnde non potuerunt ossium Reliquiæ remanere. Verùm vt reuelationibus huiusmodi fides hac in parte adhiberi non debeat, non solùm ex Reliquia hac nostra argumentum insurgit, sed ex alijs, quibus non videtur posse credulitas de Ecclesiæ more solita, denegari. Coloniæ in Ecclesia Patrum Carthusianorum illius extare brachium testatur Beyerlinck in Theatro Tom. 6. lit.
R. pag. 279. die 26. Iulij Iuxta quem etiam pag. 282. lit. C. in Ecclesia PP. Dominicanorum est digitus adhuc carne & cute amictus. Norimbergæ pars brachij fol. 283. lit. S. Inter Reliquias Imperiales brachium S. Annæ 284. B. & lit. F. & H. Fragmenta & Reliquiæ sine expressione. In Domo Professa Societatis IESV Antuerpiæ Frustrum iuncturæ, siue costæ humeralis. 288. lit. H. Ibidem. Pulueres ossium. 289. lit. A. Romæ in Sacrario Ecclesiæ S. Pauli Brachium cum pollice inclusũinclusum brachio argenteo. 299. Col. 3. P. Balinghem in Kalendario Virginis die. 26. Iulij ita scribit: Festum D. Annæ matris Sanctißimæ Deiparæ, quod ob Filiæ merita celeberrimum est Myndæ, Marcoduræ in Ducatu Iuliacensi (vbi eius Caput asseruatur, multis clarum miraculis, Augustæ, Osnaburgæ, Rhemis, Metis, Strigoniæ, Sangalij, Lucernæ, Duaci, vbi eius pes ostenditur. Vide etiam infra num. 22.
19
*Argumentum autem hoc extantium Re
liquiarum communiter Doctores vsurpant ad probandum non resurrexisse illos, quorum esse dicuntur. P. Pineda in Iob. Cap. 19. v. 25. affirmat cum Christo resurrexisse Danielem, & tres eius socios Ananiam, Azariam, & Misaelem. Quod tamen sic redarguit P. Cornelius in Matth. 27. v. 55. Sed his obstat, quòd horum corpora & Reliquiæ ostenduntur Romæ in templo S. Adriani, vt obseruauit Noster Lorinus in Act. Cap. 2. v. 29. Sic ille. Vt etiam probetur D. Ioannem Baptistam eo non potitum priuilegio similiter arguunt, vt videri potest apud eumdem sic dicentem: Verùm
Baptistæ obstat quòd eius Caput Romæ & Ambiani, digitus Florentiæ, reliqui Corporis cineres Genuæ ostenduntur. & P. Suarez Tomo 2. in 3. p. q. 53.
P. Suarez.
arti. 3. in Comment. §. Sexta coniectura ita scribit post alia: Reuocare enim in dubium historiam & traditionem de Reliquijs Baptistæ, neque pium esset, neque antiquitati consentaneum. De qua re legi possunt, quæ congerit Canisius lib. 1. de corruptelis Verbi Dei Cap. 14. sic Doctor eximius, qui & addere plus potuit, Ecclesiam scilicet inuentionem Capitis celebrare die 14. Februarij, de qua sic in Martyrologio: Ierosolymis prima inuentio
Martyrologium Romanum.
Capitis Præcursoris Domini clare indicans fuisse & aliam, de qua die 29. Augusti, simul cum illius Decollatione: vt iterato testimonio hæc veritas firmaretur. Quod non videtur animaduertisse P. Tirinus, dum in citatum locum Matthæi in dubium id reuocat dicens: Fortè etiam Zachariæ, Simeonis, Ioannis Baptistæ surrexerunt, scilicet corpora, cùm veluti pro certo resurrectionem Adæ, Heuæ, Noe, Abrahæ, Isaac, Iacob, Ioseph, &c. Statuisset. Cùm sint tamen qui de Heua negent, quia id indecorum Virgini Deiparæ reputant, vt scilicet ante illam femina alia corporis gloriam, & cæleste culmen obtineret. Sed hanc rationem exigui esse momenti existimant alij contra P. Lorinum suprà qui id
Heua cum Christo resurrexit.
de omnibus negat feminis, quod est sanè durissimum, inter tot scilicet resurgentes feminam nullam beneficium illud meruisse; cùm in negotio resurrectionis feminæ præcipuas personas egerint, & ita illius fuerint nuntiæ à Domino constitutæ, ipsis in hoc Apostolis antelatæ. In
quo & ipsius Virginis agi caussa potuit, vt scilicet ascendens in cælos, & in ipsis ante generalem resurrectionem corpore cum glorioso futura, socias haberet eiusdem gloriæ participes, quibuscum agere posset sensuum exercens facultates. Quam rationem de Christo agens adducit P. Suarez suprà circa finem, sic concludens: Præsertim cùm deliciæ eius sint esse cum filijs hominum. Prouerb. 8. v. 31. Videndus Franciscus Lucas Brugensis in cit. locum Matthæi, qui & de Diui Baptistæ glorificato corpore sinistrè censuit, à P. Cornelio superiùs impugnatus.
20
*Potest autem argui ex multiplicatione
brachiorum D. Annæ, sicut & Nos supra n. 16. de D. Iacobi brachijs dicebamus: tria enim cum parte alterius vidimus num. 18. sicut ergo ex eo capite brachia D. Iacobo attributa improbanda censuimus, ita & de brachijs D. Annæ philoso|phari debemus, vt doctrinæ consequentia subsistat. Sed alia est profectò ratio: nam præter brachia habemus hîc caput multis clarum miraculis, ex quibus moralis euidentia consurgit: habemus pedem, partem etiam humeralis costæ, digitum adhuc carne & cute amictum, & id, de quo n. 22. Quæ si sola exstarent, ex illis validum posset argumentum efformari, sicut ex D. Ioannis Baptistæ capite. Ex eo autem quòd tales Reliquiæ sint, verosimile prorsus redditur & brachia etiam extare, licet in eo aliqua intercedat confusio, qua non obstante, vbicumque sufficientibus documentis brachium aliquod reperiatur, suo non est cultu fraudandum, quia aut verum est, aut adoptatum, iuxta dicta nu. 17. Pro
quo & facit prudens monitum Cardinalis Baronij adductum ab Henrico Spondano Tomo 2. an. 1025. nu. 2. circa Caput Diui Ioannis Baptistæ consulti, cuius possessione diuersæ Ecclesiæ gloriantur: rescripsit enim: Poßidete vti poßidetis. Sic etenim Prætores olim edicto proposito ijs, qui rem aliquam se possidere affirmabant.
21
*Ex dictis autem non solum veritas Reli
quiæ S. Annæ propugnata, sed etiam D. Ioannis Baptistæ, qua & Sanctuarium nostrum exultat. Et ex eodem fundamento conuellendum, quod de D. Ioachimi Patris Deiparæ resurrectione in reuelationibus citatis occurrit. Eius siquidem Cranium Coloniæ colitur die 9. Decembris pro quo & sacra celebrantur officia, vti de Reliquia insigni: vnde & limitatio additur iuxta Romani Breuiarij Rubricas, scilicet, Nisi incidat in Dominicam, quia Dominicæ Aduentus priuilegiatæ sunt. Quod autem die 20. Martij non celebretur, ex eo accidit quòd circa eius Festum in diuersis Ecclesijs mos etiam diuersus inoleuerit, vt videri potest apud P. Balinghem in Kalendario Virginis citato die 20. Martij. Neque quod ad diem nonum Decembris attinet, singulare est; eum enim morem Cauriensis est Ecclesia secuta, suumque habet ex obseruata mysterij vicinitate decorem; vt scilicet celebrata die 8. purissima Virginis Conceptione, Genitoris sanctissimi festiuitas die sequenti celebretur. Quemadmodùm celebrata die 4. Maij S. Monicæ festiua memoria, sequenti gloriosissimi Augustini, illius filij conuersio admiranda recolitur. Ecclesia autem rationes alias maioris conuenientiæ proculdubiò habuit, vt prædictum diem 20. Martij illius celebri memoriæ consecraret, de quo alibi à me actum.
Loading...