SECTIO XXIII.

SECTIO XXIII.

Circa dicta in decursu pro Sanctuario Indico vtiles Additiones.
§. I.

§. I.

Ex Pontificali Romano quædam circa sacras Reliquias consideratione dignissima.
352
*HAbetur in illo pag. 169. Benedictio
capsarum pro Reliquijs, & alijs Sanctuarijs includendis. Vbi quid Sanctuariorum nomine intelligendum veniat potest in primis inquiri. Et videtur quidem id omne, quod ad Sanctos spectat, præter Corporum partes, quæ propriè dicuntur Reliquiæ, designari, quia eorum sunt sanctificata contactu, vt vestes, ligamina, scripta, & similia. Id quod ex benedictionis ipsius videtur tenore constare, quandoquidem in illa de ijs solùm mentio extat, quæ Sanctos spectant, & pignorum nomine designantur ibi: Vt hæc vascula Sanctorum tuorum pignoribus præparata &c. Inter Reliquias postremas Roma allatas massa plumbi rudis inuenta, qua liquefacta, & in os S. Martyris iniecta, atque in stomachum transmissa, videtur interemptus. Et quis non eam insigni veneratione dignissimam arbitretur?
353
*Deinde quæri potest an capsæ & vascula
pro inclusione huiusmodi præparata, debeant benedici, ita vt pro eo aliqua ad conscientiam spectans, vrgeat obligatio? Vbi de conuenientia dubitatio esse nequit; aliàs minimè in Pontificali tale quidpiam propositum haberetur. Et ipsa quidem propositio obligationem aliquam videtur indicare. Licet enim benedictiones in eo habeantur aliæ, pro quibus non est obligatio, vt imaginum, armorum, & peculiaris, pro Ense; in hac tamen specialius aliquid occurrit; quandoquidem non obscurè insinuatur, qua debeant reuerentia Sacræ Reliquiæ tractari; vnde eam ipsis subtraxisse, sine aliqua illorum stare non potest iniuria. Nihilominùs receptissimus vsus in contrarium vigens obligationem videtur submouisse. Quamquàm dici possit illum ex ignorantia aut inconsideratione frequenter accidere in hoc, sicut in multis alijs. Equidem si ex negligentia contingat omissio, venialis aliquis lapsus apparet, qui ratione adducta non leuiter comprobatur.
354
*Prætereà consequenter inquiritur à quo
Qui eam possint conferre.
possit benedictio præfata concedi. Et non posse à quolibet Sacerdote ex eo videtur colligi, quod ait Gauantus Tomo 1. Thesauri. Parte 4. Tit. 19. nu. 20. scilicet in Missali eas tantùm positas benedictiones, quæ citra præiudicium iurium Parochialium à quocumque Sacerdote, & quandocumque fieri possunt. Atqui in Missali benedictio huiusmodi non est posita: non ergo à quocumque est impertibilis Sacerdote. Immò neque à Parocho, quia neque occurrit fundamentum pro eiusmodi facultate, sicut neque pro ornamentis sacris & alijs, pro quibus benedictiones in Missali ponuntur, addendo tamen ad Episcopum pertinere, vel ad alios pro eo habentes facultatem. Et inter illa quidem vas est, seu pijxis, aut ciborium pro reponendo & conseruando SS. Eucharistiæ Sacramento, pro quo in Pontificali habetur etiam benedictio, quam conferre possunt Regulares ex ampliori priuilegio circa talia, de quo in Compendio Societatis Verb. Be
nedicere. §. 3. ibi: Ceteraque ornamenta Ecclesiæ, & ad cultum diuinum pertinentia; Cùm limitationibus ibidem adhibitis. Videatur P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 5. Disput. 4. nu. 193. & in Pontificali quidem post benedictionem istam alia, de qua loquimur, exhibetur: licet enim Christi Corpus & Reliquiæ sacræ, valde imparis sint sanctitatis, vult tamen Dominus sanctos suos in multis, quod ad cultum attinet, non impari veneratione tractari: & ita sicut ad pronuntiatum IESV nomen in Missa inclinandum est caput, sic etiam ad nomen sancti, de quo Officium celebratur. Et sic in alijs, vnde & de vasculis Reliquiarum quoad benedictionem idem quod de Sacra videtur pijxide dicendum: quamuis, vt suspicor, non sint defuturi, quibus placeat facultatem istam ampliare.
355
*Et de præfata quidem benedictione
disseruisse operæ non contemnendæ pretium visum est, tum quia ad Reliquias spectat; tùm insuper, & quidem præcipuè, ob exornanda & ampliùs auctoranda ea, quæ de inæstimabili Reliquiarum thesauro dicta sunt; sunt enim adeò illustria, vt nihil maius aut opportunius dici posse videatur. In hunc enim modum oratur Deus; Hæc vascula Sanctorum tuorum pignoribus præparata, Sanctis tuis intercedentibus cœlesti benedictione per fundere digneris, quatenus qui horum patrocinia requirunt, ipsis intercedentibus, cuncta sibi aduersantia, te adiuuante, superare, & omnia commodè profutura, abundantia largitatis tuæ mereantur inuenire. Et sicut illi, te Domine inspirænte, spiritualium nequitiarum versutias cauere; & humanitus exquisita tormenta non solùm contemnere, sed etiam penitus euincere, Christo Domino confortante, potuerunt, ita ipsorum merita venerantibus, & Reliquias humiliter amplectentibus, contra diabolum & Angelos eius, contra fulmina & tempestates, contra grandines & varias pestes, contra corruptum aërem, & mortes hominum vel animalium, contra fures & latrones, siue gentium incursiones, contra malas bestias, & serpentium ac reptantium diuersißimas formas, contra malorum hominum adinuentiones peßimas, eorumdem Sanctorum tuorum precibus complacatus, dexteram inuictæ potentiæ tuæ, ad depulsionem nociuorum, & largitatem proficuorum, semper & vbique propitius extende. Sic priori in Oratione, & deinde post alia sic:
356
*Te quæsumus, indulgentißimè generis hu
Alia pro eâdem.
mani prouisor, vt hæc vascula Sanctorum tuorum receptaculo præparata, ita gratuita gratia sanctifices, vt vbicumque in tuo nomine prolata fuerint, intercedentibus habitatorum ipsorum meritis, cuncta aduersa repellas & nullifices, & omnia vtilia multiplices atque custodias: quatenus fideles tui, magnitudine, siue vniuersitate beneficiorum tuorum, in parte modica Reliquiarum integra Sanctorum corpora se percepisse gratulantur: & per temporalia loca (videtur reponẽdumreponendum, Bona) ipsorum precibus im|pensa, ad æterna cum eis gaudia poßidenda fiducialius animentur, Per eumdem &c. Ex quibus illud prætereà habetur, deficientibus Reliquijs capsis & vasculis benedictis inclusis, vel furto, vel casu alio, huiusmodi receptacula inter Reliquias computanda; quod verbis illis indicatum: Vt vbicumque in tuo nomine prolata fuerint. Non obstante quod sequitur: Intercedentibus habitatorum ipsorum meritis. Licet enim tunc non habitent, habitatores tamen fuerunt, & eorum merita etiam habitaculis pristinis applicantur, in eorum aliàs honorem benedictione sanctissima consecratis.
§. II.

§. II.

De S. Fortunato Martyre.
357
*DIctum de illo. nu. 185. & 186. & pro
illo adducta, quæ ex Beyerlinck & P. Bollando obstare possent, quominùs sacrum corpus, quod in nostro asseruatur Sanctuario, eius sit, quem Ecclesia in Martyrologio die 2. Februarij proponit. Ex eo enim quòd Reliquia in Ecclesia Domus Professæ Antuerpiensis habeatur, non euincitur sacrum corpus alibi esse non posse, & Beyerlinck de sola Reliquia locutus, non de corpore, pro quo ibi P. Bollandus nihil, nec tunc visus alibi, vnde pro S. Fortunato die prædicta proposito sine offendiculo pronuntiatum. Sed verò citatus Pater die 3. eiusdem mensis id habet, quod prudenter cogit dubitare. Sic enim ille pag. 329. Iacobus Tirinus Antuerpiensis èex Societate IESV, Collegio in Domum Professam conuerso, eidem Præpositus Domui, marmore Lygustico exædificauit opus & materia & arte spectabile. Dein anno Christi. 1622. altero post absolutum ac dedicatum templum, Romam Prouinciæ Flandro-Belgicæ Procurator missus, quamplures Sanctorum Reliquias impetrauit, sacrum eidem templo splendorem, vrbi præsidium allaturas. Est in his Sancti Martyris Fortunati Corpus èex Cœmeterio S. Callisti via Appia refossum. Huius Natalem agimus 3. Februarij. Nam qui in Martyrologio Romano. 2. Februarij memoratur Fortunatus, eumdem esse fortaßis existimauit, cuius adeptus erat Corpus. Et quia ille dies celebritate Purificationis impeditus est, postridie vt coleretur, Ioannis Malderi Antuerpiensis tunc Episcopi auctoritate instituit. Acta porrò huius Fortunati, itidem vt alterius, de quo die 2. egimus, penitus nobis incognita sunt. Sic ille addens statim Romani tabellionis instrumentum.
358
*Iuxta quæ cuius sit Fortunati corpus,
quod apud nos extat incertum euadit. Vbi non iam circa idem corpus est quæstio, cùm constet esse diuersa, vtpotè ex diuersis refossa Cœmeterijs; Antuerpiense scilicet ex Callisti, nostrum ex Cyriacæ. Videtur autem satis verosimile Antuerpiense illius esse, de quo 2. Februarij, ob simul refossa sociorum corpora, Felicianiscilicet, Firmi, & Candidi, de quibus citato. num. 185. licet P. Bollandus id non videatur penitus approbare. Vnde non immeritò iudicio duorum sapientissimorum virorum, Patris Tirini scilicet, & Illustrissimi Ioannis Malderi, ita dispositum, vt in diem 3. Februarij illius celebritas ex 2. transferretur. Quod quidem dispositioni nostræ parùm incommodat, quandoquidem non eodem die, quò in Martyrologio legitur, illius festiua mememoria peragitur. Quod autem in codice dicatur Fuit heri, si non facilè possit expungi, ad probabilem potest sensum aduocari. Licet enim, vt diximus, verosimile sit, quod de Antuerpiensi dicitur, non tamen certum, & P. Bollandus, vt vidimus, in eo non conquiescit, duos indicans Fortunatos verbis illis: Huius Fortunati itidem, vt alterius, de quo die 2. egimus. Sufficere autem in hoc genere probabilitatem quamlibet dictum non semel in superioribus, quando videlicet circa substantiam error admiscetur nullus, cùm intentio celebrantium in eum, cuius reuera est Reliquia, dirigatur. Sic idem P. Bollandus ibid. nu. 4. ita scribit: Colimus S. Innocentium (in Ecclesia Antuerpiensi dicta) Festo Duplici die 9. Augusti. S. Cyrinum 12. Iunij S. Cerealem 5. eiusdem. Sic ille. Vbi quod ad S. Cyrinum attinet, de quo in Martyrologio die illo, sine certo est fundamento dispositum, alius est Cyrinus Romanus Martyr, de quo die 26. Aprilis. Sed quia occupatus ille, visum est doctis illis censoribus, Tirino, & Maldero, conuenientius, vt Reliquia alteri celebrando cum tribus socijs Basilide, Nabore, & Nazario, iuxta dicta superiùs, aptaretur. Vbi & obseruandum S. Innocentio, cuius nominis nullus Martyr Romæ, diem Augusti 9. assignatum, cùm tamen Vigilia S. Laurentij sit. Quod tamen mihi visum aliàs minimè faciendum, quando scilicet alius esse opportunus potest. Videantur dicta nu. 288. Iuxta quæ etiam à nobis prædictus Vigiliæ dies Sancto est Iuliano designatus, ob rationem, de qua nu. 270.
§. III.

§. III.

De Sancto Liberato Martyre.
359
*DIctum de illo num. 263. quod videtur
infirmari posse ex ijs, quæ habet P. Quintanadueñas in Sanctis Toletanis sæculo 8. pag. 455. & 456. vbi ait S. Liberatum fuisse Episcopum Granatensem à S. Petro ordinatum, proprio quidem nomine Libituinum, mutatione longi temporis inducta decursu. Mortuum in pace in Villa de Hita Diœcesis Toletanæ, quæ alias dicta Amphitria, & Tita. Quòd autem in Martyrologio Romæ dicatur Martyrio coronatus à Cardinali Baronio additum, vel quia Romæ celebris, & notior, aut quia obitus ignorato loco, Romam se contulit, generale refugium, quod aliàs fieri ab eo solitum notat Biuarius in Dextri Indice verb. Martyrologium. Vel quia, vt obseruat Philippus Ferrarius, Plura loca sunt, in quibus inter Martyrologium Romanum & propria Sanctorum loca non conuenit. Et quòd nonnulla loca in nouis impreßionibus Martyrologij emendari possunt, & ita Bermudez de hoc loquentem in Sancto in Historia Granatensi dixisse sic vulgari lingua. El Romano Martyrologio pone su muerte en Roma, porque el Cardinal Baronio conocidamente se engaño, entendiendo decia lo mismo Beda. Hæc ille; quæ quidem adeò infirma sunt, vt minimè possint quæ à nobis sunt dicta, & Martyrologij firmat auctoritate, infirmare.
360
*Et in primis enormis mutatio nominis
Apertè illa conuelluntur.
est Libituini in Liberatum, etiam temporis antiquitate probabilis, nisi pro illa magni ponderis fundamenta succurrant, qualia in præsenti minimè reperiuntur. Et in antiquis illis Diui Petri, & Iacobi discipulis, qualis Liberatus asseritur, licet aliqualis nominum immutatio fuerit, talis tamen vt ad eosdem dignoscantur pertinere, vt videre est in Sanctis Ctesiphonte & Hetychio qui dicti aliquibus, Hiscius, Iscius, Thesiphon, Tesiphon, & sic aliter: in alijs autem nomenclatura penitus conseruata. Quemadmodum ergo in Martyrologio Romano prędictorumprædictorum nomina iam inde à multis sæculis conseruata, ita sanè Libituini & coæui, & condiscipuli ad Martyrologij auctorem peruenisset.
361
*Deinde vt mortuus Romæ non sit, sicut
Romæ mortuum fuisse.
in Martyrologio adstruitur, non alijs fulcitur rationibus, quàm nimia & periculosa arrogata licentia contra Martyrologij auctoritatem buccinandi, Cardinalis Baronij libertate & facilitate suggillatis, alia pro alijs reponentis, & ignorantiam suam Romæ perfugio propalantis potiùs, quàm obumbrantis: vnde & indirectè noxiam etiam Romanæ Sedis tolerantiam, dum tot non studet erroribus obuiare. Et deceptum quidem, quia ita apud Bedam extare credidit, Scriptor ille viro tanto non est veritus exprobrare. Sed verò licet ille die 20. prædicta asserat de S. Liberato & Socio Bedam agere, non ex eo, quod ad locum mortis spectat se indicat deprompsisse, cùm aliunde id potuerit valde verosimiliter coniectare. Et in Martyrologio Bedæ, quod à Floro multis suppletum diebus, in quibus nullius Sancti memoria legebatur, & cum supplementis alijs habetur Tomo 2. Martij P. Godefridi Henschenij accuratione, dies 20. prædicta vacat Bedæ, ex alijs verò sic: In Oriente Natale S. Liberati. Et id quidem bis, iuxta diuersa Martyrologia. Orientis autem locum videtur expressisse Vsuardus, qui solius Socij meminit, scilicet S. Baiuli, vt notauit Cardinalis Baronius, dicens fuisse Amphitreæ, quam deuoti illi Scriptores Hitam arbitrantur. Vnde videtur id, quod ad Romam attinet vacillare.
362
*Sed quidquid vel adductum est, vel po
test contra veritatem adduci, illius manifesto splendore penitus superatur. Inuentum S. Martyris Liberati corpus in Cœmiterio Callisti proprio signatum nomine, vt diximus nu. 263. pro quo luculentissimum suppetit instrumentum die 7. Augusti 1620. cum sigillo pendenti S. Cameræ Apostolicæ, vt nullus dubitationi locus relinquatur. Vnde vt ibidem dixi, in designando celebrationis die non fuit opus laborare. Sit ergo suus Amphitriensibus Liberatus, sit Hitanensibus; sed Romam Martyri sacro relinquant, quam Deus voluit eius & Socij Coronis decorare. Neque enim dici potest Sanctum Liberatum, pro quo certant, alium esse ab eo, cuius nos pignore sacro gaudemus, & de hoc, non de illo in Martyrologio memoriam inueniri. Cùm enim euidenter constet fuisse Martyrem Romanum eius nominis, non nisi valde temerè affirmari potest omissum illum, & cùm in eo legitur, alium non Martyrem esse intelligendum. Talia equidem aliquibus somnia potiùs, quàm tolerabiles visæ narrationes, pro quo P. Henaus de Sacrificio Missa Tomo 2. Disput. 27. nu. 177.
§. IV.

§. IV.

De S. Sulpicio Seuero.
363
*DIctum de illo per occasionem n. 287.
Expunctus ex Martyrologio.
quem Franciscus Maria Florentinius testatur ab Vrbano VIII. èex Martyrologio Romano iussum expungi: & sic locuti, vt non plenam testanti fidem adhibere videremur. Visus tamen postea Tomus 2. P. Bollandi, qui pag. 968. nu. 12. pro eo testis minimè repellendus accedit: circa quod operæ pretium visum est aliquid adnotasse. Fuit quidem Sulpicius Seuerus is, quem videre est apud citatum Patrem die 29. Ianuarij, vbi & eius errores profert, & retractationem pariter, ac merita, propter quæ per ipsos quadringentos annos Ecclesiastico cultu fuerit honoratus. Vt ergo veneratio non penitus sit neganda
hæc faciunt. Primò ab Ecclesia in officijs sacris titulo sanctitatis in sacris Officijs publicè proclamatum. Pars enim Officij sacri lectio Martyrologij est, vt est planum, & à Cardinali Lugo specialiter obseruatum in Responsis moralibus Lib. 5. Dubio 17. nu. 6. & constat etiam ex Bulla Gregorij XIII. & Rubricis eidem Martyrologio præfixis. Atqui Ecclesia in Sanctorum cultu errare nequit, quæ est omnium illorum vox, qui pro Virginis immaculata militant Conceptione, pro quo & Nos Tomo 1. Theologicorum Problematum in Apologia præuia. Non ergo in Sulpicij Seueri adeò antiquo cultu error admisceri potuit.
364
*Secundò, idem Vrbanus in suo Decreto
Decretum Vrbani 8.
circa cultum non exhibendum ijs, qui Canonizati aut Beatificati non sunt, sic statuit: Declarans quod per supradicta præiudicare in aliquo non vult, neque intendit, ijs, qui aut per communem Ecclesiæ sensum, vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum, virorumque Sanctorum scripta, vel longißimi temporis scientia ac tolerantia Sedis Apostolica, vel Ordinarij coluntur. Sic ille. Tunc sic. Pro Sulpicio Seuero fuit communis Ecclesiæ consensus, per immemorabilem temporis cursum, & longissimi temporis scientia, ac tolerantia Sedis Apostolicæ, & Ordinariorum, vt in vniuersa Gallia videri præcipuè potest. Dicendum ergo per expunctionem præfatam quæsito iam diu iure minimè destitutum. Si & addamus Sanctorum Paulini, & Gregorij Turonensis pro illius sanctitate apud Cardinalem Baronium & citatum P. Bollandum, illustria testimonia, & Guiberti pro ipso Apologiam, qui & de Ecclesiastico cultu testatus, scribens ante annos 1208.
364
*Tertiò, Nam ex eo quòd cultus alicui
exhiberi solitus, iudicio Ecclesiæ denegetur, non sequitur eius sanctitati penitus detrahi; sic enim vsu venit. Sic Festum Præsentationis Virginis iussu Pij V. ex Kalendario expunctum, non ideò penitus destitit celebrari, vnde & concessum est PP. Franciscanis antequàm pro tota fieret Ecclesia commune. S. Didaco impensa in vniuersa Ecclesia celebritas, minorata priùs, deinde penitus abdicata, stante ipsius supremo testimonio | sanctitatis. Sic in alijs. Potuit ergo similiter S. Sulpicij memoria Martyrologialis expungi, eo quòd aliqui circa illam hæsitarent, aut scandalum paterentur, re in eo statu relicta, vt iuxta Ecclesiæ regulas, circa illius cultum, sicut circa alios in Martyrologio non contentos, ageretur. Vnde P. Carolus Guyetus, qui post Vrbani VIII. mortem prodijt, & cui eius Decretum non potuit non esse perspectum, circa Sulpicium nihil censuit innouandum.
365
*Id autem quod ait P. Bollandus citato.
nu. 12. ante quinquaginta annos per negligentiam alicuius Sulpicium in Kalendarium irrepsisse, nullatenus admittendum; est enim contra ipsum Bulla Gregorij XIII. de qua suprà, sic
Ex Bulla Greg. XIII.
enim ibi: Curauimus Romanum Martyrologium nonnullis in locis librariorum, typographorumque negligentia mendosum, per viros eruditos ad fidem historiæ, quæ rerum gestarum, personarum, locorum, temporum varietate continetur, adhibitis etiam codicibus vetustioribus atque emendatioribus corrigi, correctumque & multis locis auctum edi, vetustißimoque Ecclesiæ more in Choro legendum proponi &c. Iuxta quæ nihil in ipsum per negligentiam cuiusquam irrepsit, cùm omnia à viris fuerint eruditissimis perspecta, & ad accuratissimum examen adducta. Quòd si eiusmodi negligentiæ suspicionibus locus detur, fides prorsus Martyrologij nutabit, neque maior illius erit auctoritas, quàm historici qualiscumque, ex quo non parùm circa cultum ab Ecclesia exhibitum & exhiberi concessum, credulitas cespitabit. Cùm tamen velint plures omnes in Martyrologio contentos esse Canonizatos; quod quidem erit saltem probabile, nisi oppositum aliunde constet, de quo non vno in loco à me actum, & modò B. Aloy
sius Gonzaga occurrit à Clemente X. iussus describi cum præclaro elogio, & quidem dignissimo, supremi honoris prodromo iam morantis. Quòd si Sulpicius maturè, attentè, & diligenti consideratione Martyrologio adscriptus, vt eius frui debeat iuribus & prærogatiuis, nihil obstabit quòd ante quinquaginta annos id fuerit præstitum, quia Ecclesia per quinquaginta annos non potuit in errore versari, & exhibere cultum immerenti. A quo quidem legitimè aliquando ipsi habito non penitus abhorret P. Bollandus, vt videri potest §. 2. vitæ, in fine. Vnde & videtur à consueta sancti compellatione vt abstineatur non esse graue præceptum, pro quo probabile sufficeret fundamentum, dum pro eo expressius aliquid non habemus, vt pro Theodoreto extat iam inde ab annis pluribus, licet Concionatores aliqui parùm de eo curent, vt reperiunt compellantes.
§. V.

§. V.

Quomodò Reliquiæ necessariæ pro consecratione Altaris fixi, & portatilis.
366
*ET hoc ad Sanctuarium spectare potest,
iuxta dicenda inferiùs, in quo sunt ex Canonistis qui censeant Reliquias Martyrum esse de substantia consecrationis Altaris etiam portatilis, quod & amplexus Gauantus Tomo 1. Thesauri. Parte 1. Titulo 20. Lit. O. Vbi pro eo citat P. Azorium Lib. 10. Cap. 27. scilicet Tom. 1. Quæs. 8. vbi reuera affirmat id esse probabilius, & pro eo adducit Siluestrum & Tabienam, & alios affirmantes hanc sententiam esse communem, quam & tenet Scortia de Sacrificio Missæ lib. 2. Cap. 14. Thomas Hurtadus Tomo 1. Resol. moral. Tract. 2. Cap. 6. Resolut. 22. num. 254. cum Summa Pisana verb. Consecratio. n. 3. Siluestro. n. 1. P. Azor suprà. Bonacina Tomo 1. Disput. 4. q. vlt. punct. 9. n. 13. per errorem, quia est. 14. vbi tantùm ait aliquos fretos consuetudine addere ad consecrationem Altaris necessarias omninò esse Reliquias contra Patres Coninckium de Sacram. Quæst. 83. num. 241. V. asq. 3. p. Disput. 233. Cap. 2. n. 16. Filliucium Tract. 5. Cap. 4. Quæs. 9. n. 121. Suarez 3. p. Tom. 3. Disput. 81. Sect. 5. vers. Tertiò additur, in fine, nisi à Papa dispensetur. Barbosa de Iure Ecclesiastico Lib. 2. Cap. 8. num. 7. vbi reuera id videtur tenere, pro quo & vsum stare affirmat: Sicut & Christophorus à S. Ioseph Tomo 1. Moralium receptarum opinionum. verb. Altare dub. 2. In quod & P. Arriaga maximè videtur inclinare Tomo 7. Disput. 55. num. 4. dum opposito solam extrinsecam probabilitatem attribuit, saltem inquit ille, propter auctoritatem multorum grauium Theologornm, qui oppositum sentiunt, probabile est. Vt enim præmiserat, ex magnis cæremonijs, quibus vtitur Ecclesia ad Reliquias collocandas satis probabiliter celligitur: videtur enim mens illius esse, vt pars magna consecrationis in ea positione Reliquiarum constituatur.
367
*Alij licet de substantia consecrationis
Qui solum de pracepto.
non esse existiment, præceptum tamen graue Ecclesiæ pro eo esse contendunt. Sic apud P. Azorium Hugo, Attensis, & Angelus. P. Reginaldus lib. 29. n. 190. vers. Porrò. Qui & probant, nam hoc saltem euincitur ex diuersis Canonibus, quos citati adducunt, scilicet 7. Synodi Cap. 7. Concilij Carthaginensis 5. Can. 14. Africani Cap. 50. & referuntur in Cap. Placuit de Consecrat. Dist. 1. duo isti, vt ait P. Palaus Parte 4. Tract. 22. Disput. vnica Puncto 9. n. 4. vbi tamen solius Africani habetur nomen: quamquam non desint, qui idem esse Concilium suspicentur, ex quo Canon deductus. Citatus autem Pater etsi præceptum non agnoscat, ait tamen esse decentissimum, & à Prælatis Ecclesiæ procurandum.
Et hæc quidem extremæ sententiæ sunt, cùm
Media sententia.
etiam media alia esse queat, scilicet Reliquias esse de substantia Altaris, si suppetant; sin minùs, sine illis stare consecrationem posse, sic dispensante Pontifice, cui vsus talis nequit non esse compertus: ad eum modum, quo pro Consecratione Episcopi tres alij requiruntur; ex quorum defectu ab vno præstari potest, subintrante dispensatione, quæ pro Indijs habetur, de qua nos alibi.
368
*Dico Primò. Licet prima sententia
valde sit probabilis, quam præter citatos tenent P. Fagundez Lib. 3. circa 1. Ecclesiæ præceptum. Cap. 22. num. 8. Cardinalis Lugo de Sacramentis Disput. 20. num. 75. P. Dicastillus Tract. 5. num. 146. P. Henao de Sacrificio Missæ Tomo 2. Disput. 24. num. 15. P. Granadus Tract. 14. Disp. 12. | nu. 2. P. Gaspar Hurtadus Disp. 4. Diffic. 8. Diana Parte 11. Tract. 6. Resol. 24. P. Layman lib. 5. tract. 5. cap. 6. n. 8. P. Franciscus de Lugo de Sacr. Tom. 1. Lib. 5. cap. 7. Quæst. i. n. ii. Herincx Tom. 4. Disp. 8. n. 127. Trullenck lib. 3. de Sacr. cap. 8. Dub. 16. n. 3. Lezana V. Altare n. 6. Caspensis Parte 2. Disp. 3. nu. 76. Sotus, Ledesma, Zerola, Victorellus, Valerus, & Pasqualigus, quos adducit & sequitur Leander Tomo 2. Tract. 8. Disput. 7. Quæst. 6. & alij, qui vnico ferè fundamento vsus & praxis eam comprobant: negari nequit quin opposita cum moderatione adhibita pro 3. sententia, quando scilicet Reliquiæ suppetunt, sit verosimilior, & in praxi præferenda. Si enim desint; in verosimile prorsus apparet sine illis consecrationem non posse constare, licet defectum non admittat citatus Thomas Hurtadus, suprà dicens impossibile non esse paruulam Reliquiam inueniri ad consecrationem perficiendam. In quo benigno sensu possunt accipi plures alij præter citatos pro secunda sententia apud Leandrum suprà. Pro qua hæc faciunt.
369
*Primò. Quia negari nequit antiquissimus vsus Altaria cum Sanctorum Martyrum
Reliquijs consecrandi, pro quo P. Henao multa congerit suprà num. 11. & seqq. & est satis vrgens Canon 7. Synodi, Generalis inquam Nicæni Concilij, in quo sic dicitur: Quæcumque templa consecrata sunt absque Reliquijs Martyrum, in ijs fieri statuimus Reliquiarum depositionem cum consuetis precibus. Qui autem templum consecrat sine sacris Reliquijs deponatur, vt qui Ecclesiasticas traditiones transgressus sit. Sic illud. Vbi quod statuitur, ex antiqua traditione descendit.
370
*Ad quod aliquorum responsiones obuiæ minimè satisfaciunt. Dicitur enim in primis
Aliquorum responsiones.
contra Decretum dictum, etsi quæ sint alia, vsum præualuisse, ex eo tempore introductus, quo raritas altarium desijt. Deinde Canonem non tam præcipere, vt singula Altaria consecrentur cum Reliquijs, quàm vt in templis consecrandis deponantur illæ, idque in odium hæreticorum, qui sanctorum imagines & lipsana èex sacris ædibus abiecerant tunc temporis, quæ ratio & occasio nunc cessauit.
Non inquam satisfaciunt. Quia quod de vsu præualente dicitur, non est ita exploratum vti as
Confutatæ illæ.
seritur, & ita multi ex vsu contrario arguunt, vt vidimus ex Barbosa & Bonacina. Item Pontificale semper tali praxi ab Auctoribus assertæ restitit, quod & in nouiore Vrbani VIII. videre licet, dum formam præscribit consecrationis, & tamquàm partem valde præcipuam, id quod ad Reliquias spectat singulari rituum maiestate proponit. Pro contrario autem vsu tolerantia Ecclesiæ extat quidem, quæ tamen non semper potest ad patrocinium aduocari. Quod autem de Reliquijs deponendis quidam in Ecclesijs, sed non cum illis Altaria consecranda: ex eo refellitur, quod vsus, quam Ecclesia obseruat, ex antiqua traditione descendit: atqui ille circa Altarium consecrationem versatur, neque de Reliquiarum necessitate aliàs curat. Vnde in Rubrica de incensatione Altaris, sic dicitur: Si verò in Altari fuerint Reliquiæ &c. & prætereà, si obligatio circa consecrationem cessauit ob multiplicata Altaria, etiam pro Ecclesijs idem dicendum, quia & Ecclesiæ multiplicatæ sunt super numerum. Caussa autem illa reponendarum Reliquarum in odium Hæreticorum ex eiusdem Canonis tenore conuincitur falsitatis, cùm in eo dicatur id fieri debere iuxta Ecclesiasticas traditiones: pro quibus & D. Augustinus Sermone 73. in Appendice de diuersis ita loquitur: & quasi pro quodam consortio, ibi Martyribus sepultura decreta est, vbi mors Domini quotidie celebratur: scilicet vt qui propter mortem eius mortui fuerant, sub Sacramenti eius mysterio requiescant. Sic S. Doctor: & Consecratio quidem ita perficitur, vt in Altari sepulchrum sanctis, quorum sunt Reliquiæ, tribuatur: vnde illa ipsius consecrationis forma: Consecretur & sanctificetur hoc sepulchrum In nomine Patris &c. Quæ habetur in consecratione etiam Altaris portatilis.
371
*Circa quod P. Arriaga suprà ita scribit,
& arguit pariter ac respondet: Frequenter Ecclesia in administratione Sacramentorum vtitur grauibus cæremonijs, quæ tamen non sunt essentiales pro Sacramento: colligimus autem quæ sunt in rigore essentiales ex ipso sensu verborum: quando enim verba denotant finem Sacramenti, tunc dicimus eam cæremoniam, supra quam cadunt talia verba, esse necessariam, reliquas verò non ita: in præsenti ergo cum ad positionem Reliquiarum nihil aliud Ecclesia denotare videatur, quàm quòd honoret Sanctos, quòd illis sepulchrum adornet gloriosum: de consecratione verò ipsius Altaris tunc nihil dicat, sed id adæquatè denotet, dum imponendo oleum & Chrisma vtitur eis vocibus: Consecretur hoc Altare in honorem &c. benè colligimus substantiam consecrationis solum consistere in eis vnctionibus, & in illis verbis, ac proinde reliqua esse iuxta dicta per modum cæremoniarum. Sic doctus Pater, vt aliquid diceret pro sententia grauiũgrauium Theologorum, cùm ipse in oppositam, vt vidimus, magis inclinaret.
372
*Sed quidem parùm in illis roboris benè
Valide refellitur.
consideranti succurrit. Quod enim de cęremonijscæremonijs pro Sacramentis adhibitis dicitur, ex eo insufficiens ostenditur, quod Sacramenta certas habent materias & formas ab Ecclesia propositas, iuxta Scripturæ sacræ fidem, traditionesque, in generalibus Concilijs expressas, & communi fidelium consensu receptas, iuxta Doctorum irrefragabile magisterium: vnde quid de substantia sit, quid ad ritus accidentarios spectet, facilè deprehenditur. Quod secus accidit in ijs, quæ ex instituto ipsius Ecclesiæ habentur, & sacris actionibus ac verbis perficiuntur; si enim grauissimæ sint, vt in Consecratione, de qua agimus, citatus Auctor recognoscit, non debent vt accidentaria recipi, si præsertim vnctio sacra adhibeatur, vt in præsenti accidit, sic enim ante prædicta verba in Pontificali statuitur: Oratione dicta, Pontifex accepta mitra,
Pontificale Romanum.
intingit pollicem dexteræ manus in sanctum Chrisma, & cum eo signat confoßionem, id est sepulchrum, in quo Reliquiæ sunt reponendæ, in medio formando signum, dicens &c. Vbi manifestum est partem Altaris consecrari, vt mirum planè sit à præfato Scriptore dictum de consecratione Altaris nihil dici: cùm enim pars Altaris sit, & illa consecretur sacra vnctione & verbis eam significantibus: quid esse euidentius potuit, vt de consecratione Altaris saltem partiali ibi agi dignoscamus? | Id quod clariùs adhuc conuincitur ex oratione, qua dicta disponitur ad consecrationem statim deueniendum: declaratur enim orationem huiusmodi ad id, quod immediatè sequitur, pertinere: sic enim in illa: Exaudi nos Deus noster, & precum nostrarum libenter accipe vota, & altare hoc ad celebranda diuina mysteria præparatum, cœlestis vnguenti odore asperge, & aromata diuinæ sanctificationis illi infunde: & sicut lapidem Iacob Patriarchæ erectum vnguenti perfusione dicasti &c. Iuxta quæ manifestissimum habetur consecrationem sepulchri non ad honorem tantummodò Sanctorum dirigi, sed ad Altaris ipsius substantialem dispositionem, licet partialem, cum Sanctorum honore coniunctam: sicut consecratio Altaris est partialis Ecclesiæ consecratio, quando illa solemniter consecratur; sine qua tamen nequit ista consistere, cùm in ordine ad diuinum sacrificium præsertim peragatut.
373
*Secundò arguere possumus directè ex
nuper dictis: Nam ex Consecrationis forma necessitas Reliquias adhibendi colligitur, quia non vt mera cæremonia, sed vt pars valde principalis exigitur, cùm ex Philosophia constet plures esse caussas principales posse, licet partiales, & in aliquibus Sacramentis partiales eiusmodi caussæ sunt, vnde & partes Sacramenti substantiales, sua & materia & forma distinctis constantes, vt in Eucharistia, Ordine, & Extrema vnctione, ac Matrimonio, iuxta receptam de illo doctrinam, in alijs certiorem.
374
*Tertiò, Ex Oratione Ecclesiæ in prin
3. Ex Oratione Ecclesiæ.
cipio Missæ, Oramus te, Domine, per merita Sanctorum tuorum, quorum Reliquiæ hîc sunt. Vbi supponitur futuras ibi, aliàs adderetur conditionalis cautio, vt in incensatione, iuxta dicta nu. 370. Si dicas posse stare consecrationem sine Reliquijs, si non sit earum copia; quo euentu quærere debemus quomodò stare veritas Orationis præfatæ possit, & ita ex illa non desumi efficax argumentum. Contra hoc est id esse quasi per accidens, cùm generaliter supponatur futuras ibi. Quod quidem non potest ab Ecclesia supponi, nisi quia pro eo præceptum extat; si enim ex hominum voluntaria dispositione penderet, id esset generaliter incertum, vt quod de appositione in Altaribus diximus, vnde similis ac pro incensatione conditionalis obseruatio poneretur. Quomodo autem, si Reliquiæ non sint, verificari Oratio possit, videbitur inferiùs. Nec satis faciunt qui dicunt id posse intelligi de Reliquijs in Ecclesia regulariter asseruatis, cùm vix vlla Ecclesia sit, in qua talis defectus videatur. Nam oratio ista, sicut & osculum Altaris pariter concurrens respondent consecrationi, & ita ad Reliquias in ea depositas referuntur. Pro quo Gauantus suprà Parte 2. Tit. 4. Lit. D. ita scribit: Monet Hieronymus Cantonus in Ordinario diuinorum Officiorum, quòd vbi non sunt Reliquiæ Sanctorum, ex dispensatione Apostolica, in Altari, omitti debent verba, Quorum Reliquiæ hîc sunt: eoque casu osculum Altaris fieri debet ad ea, Indulgere digneris, & benè monet. Hæc ille. Iuxta quæ habemus orationem & osculum ad Reliquias dirigi, quatenus in Altari consecrato existunt, & ita non sufficere quòd in Ecclesia sint, quia nequit dici illas osculari, cùm osculum ad præsentissima referatur. Præterquam quot innunumera sunt loca, in quibus Missæ Sacrificium offerri potest, cùm tamen in illis Reliquiæ non sint, nec de illis ad huiusmodi curatur effectum.
375
*Tandem quod ad praxim attinet, ex eo
ipsius conuenientia ostenditur, quòd sententia affirmans necessarias esse Reliquias, eam habet, quam vidimus probabilitatem; quòd si ipsa vera est, consecratio aliter facta erit nulla, & ita super Altari non sacro fiet celebratio. Licet autem consecratio talis non sit Sacramentum, in quo non licet vti opinione probabili, vt aliàs dictum cum receptissima Doctorum sententia; est tamen res maximè sacra ad supremum omnium Sacramentorum pertinens, vnde securior pro ea est via tenenda, vbi non solùm videtur esse decentia, quam & futuram maximam agnoscit P. Palaus, & à Prælatis Ecclesiæ procurandam vt vidimus nu. 367. Sed decentiæ, & procurationis non leuis obligatio, si res ista quibus par est oculis, inspiciatur.
376
*Dico Secundò. Si Reliquiæ desint, li
cet omninò sine illis Altaria portatilia consecrari. Id probo: Nam tunc necessitas vrget, & vel dispensatio Apostolica pro illa extat, iuxta dicta nu. 367. vel probabilis opinionis virtute agitur, quod & in Sacramentis accidit, vt communis Theologorum sententia firmat, de qua non semel à Nobis dictum. Neque hoc negabit Thomas Hurtadus, qui sententiam suam nihil impossibile continere dixit, cùm tale non sit paruulam Reliquiam inuenire. Si ergo impossibile hîc & nunc, vbi instat necessitas, id conuincitur concessurus. Et multò minus P. Reginaldus, qui obligationem tantùm agnoscit quando commodè fieri potest.
377
*Dico Tertio. In euentu præcedentis
Assertionis, si videlicet constet non adesse Reliquias, possunt omitti verba orationis, Quorum Reliquiæ hic sunt, iuxta dicta n. 374. Si in Ecclesia sint, & sit præcipuum aliquod præsertim sanctuarium, potest ad Sanctos, quorum sunt, Oratio dirigi impropriando locutionem, non quidem ex mente Ecclesiæ, iuxta quam alius est sensus, quem vidimus, citato nu. 374. Sed ex priuata deuotione, quæ cùm actus internùs sit, & religiosus, ab illa nequit prohiberi: vt verò externus est permittitur, vt Sacerdotum vitetur confusio, & hærere minùs sapientes cogantur circa omittenda: qua de caussa in Secreta Oratione Missæ Dedicationis illa verba relicta, quæ parenthesi iam contenta iubentur omitti. Et in hymnis sacris aliqua etiam occurrunt, quæ non possunt Sanctis omnibus adaptari, vt alibi obseruaui. Sanctorum Petri Nolasci, & Caietani Thienæi ignorantur corpora, vt Historici eorum attestantur. Quomodo ergo in eorum Festis dicitur: Ad sacrum cuius tumulum frequenter, Ægra quæ paßim iacuere membra, Viribus morbi domitis saluti Restituuntur? Quod dicunt aliqui de conditionali intentione, congruit quidem quando Sacerdos ignorat an sint in Altari Reliquiæ, si enim sit certus, ineptè conditione vtitur, vt est compertum.
378
*Dico Quartò. Licet antiqui Canones
de Reliquijs tantùm Martyrum procedant, iam quorumcumque Sanctorum sint ab Ecclesia eorum adscriptorum Catalogo, pro Altaris conse|cratione sufficere videntur. Idque constare ex Pontificali, quia in consecratione nulla Martyrum memoria extat, sed sola Sanctorum. Quod & ex Declaratione S. Congregationis Concilij Tridentini ostenditur, quam ex Piasecio adducit Diana Tit. 20. citata Lit. O. vbi ita scribit: & de
Gauantus.
bent esse Sanctorum ab Ecclesia approbatorum, vt respondit sacra Concilij Tridentini Congregatio Episcopo Interramnensi 13. Septembris 1593. apud Piasecium par. 1. cap. 5. nu. 7. Etenim Christus, hoc est vnctus, appellatur consecratus à Deo caput Sanctorum. Sic ille. Vbi de Martyribus nihil, & consul
Nec sufficere Beatificatorum.
tatio pro Beatificatis generaliter videtur processisse, nam de alijs priuata tantùm veneratione percultis nulla esse poterat dubitatio. Et modò id certius ex Pontificijs Decretis prohibentibus Beatificatorum Reliquias in processionibus circumferri. Constat autem ex Pontificali Reliquias pro Consecratione Ecclesiæ, Altarium scilicet illius, processionaliter deportari. Licet autem id non fiat in quacumque Altarium consecratione, idem tamen obseruandum, quia Consecrationis forma eadem est, & de omnibus Declaratio præfata procedit. Vide tamen infra nu. 383.
379
*Quod de præsenti agentes quæstione
addunt communiter scriptores de Corpore Christi in Eucharistia, quod non licet in Consecratione Altaris loco Reliquiarum, si illæ deficiant, apponere, dubiæ quæstionis non est, quidquid ex antiquis nonnulli, piè magis quàm legitimè præstitisse reperiuntur. Pro quo videri potest P. Henao suprà nu. 18. & 19. & Pasqualigus de Sacrificio Missæ Quæst. 679. Adducitur autem pro eo D. Leonis Magni factum, (vt omittamus improbabilissimum aliud, de quo Pasqualigus) ex quo pro noua quadam opinione fundamentum vsurpatum: narrat enim Panormitanus in Cap. 1. de Consecrat. Ecclesiæ. n. 2. dictum Pontificem deficientibus Reliquijs dedisse partem Corporalis & Eucharistiæ in consecrationem cuiusdam Ecclesiæ. Quod quidem Thomas Hurtadus suprà n. 262. & seqq. Vti indubitatum accipiens, quod ad Eucharistiam attinet, omninò negat, quia ita declarauit Innocentius Papa, ab Hostiensi consultus, vt tradit ipse in Summa verb. Consecratio. n. 5. Vbi non est credendum existimasse Auctorem, licet id videatur innuere, D. Leonem de Christi Corpore non posse intelligi tradidisse, quia iam Innocentius id non posse fieri declarauerat, esset intolerandus Cacochronismus; sed quòd cùm ita Innocentius Quartus declarauerit, idem ante septingentos annos D. Leonem censuisse, cùm Sancta Romana Sedes eôdem spiritu suis in dispositionibus, & in ijs maximè, quæ sunt tanti momenti, regatur. Et quia nequit dici partem Corporis Christi misisse, cùm in particulis non Christi partes, sed totum illud contineatur: Pars Corporis idem ac pars
De Corporali quid aliqui.
Corporalium debet intelligi, vt scilicet illam loco Reliquiarum miserit, quia reuera talis est, ob Corporis Christi contactum, sicut Passionis instrumenta, & Sacra Syndon. Pro quo laudat P. Fagundez, qui suprà, scilicet. nu. 8. ita loquitur:
P. Fagund.
Ad factum Leonis respondendum est de illo non constare, vel fortè solùm misisse aliquod frustulum Corporalis loco Reliquiæ, & non partem aliquam Eucharistiæ: & posteà per communem errorem additum fuisse illum misisse particulam Eucharistiæ. Sic ille: quod & probabile existimant P. Franciscus de Lugo suprà. n. 13. & P. Amicus Tomo 7. Disp. 33. nu. 349. quod ad missionem attinet Corporalis.
380
*Sed quidem cùm narratio talis in Or
dine ad Eucharistiam apocripha, falsa, & absurda videatur, vt citati censent, & Diana suprà. P. Henaus. nu. 20. & 21. non immeritò idem de illa absolutè pronuntiandum. Neque expositio Thomæ Hurtadi tenori eius accommodari potest, vt scilicet Corpus Christi pro Corporali sumatur, sic enim non esset necessarium vt ante Corporalium expressionem pars Christi Corporis poneretur, vt est apud ipsum, non apud Panormitanum, ex quo id fideliter retulit Siluester
Syluester.
verb. Altare nu. 5. vbi sic ait: & hæc opinio multum placet Panormitano. Licet, inquit, feratur quòd Leo Papa deficientibus Reliquijs, dedit partem Corporalis, & Eucharistiæ in consecratione cuiusdam Ecclesiæ, videtur mihi quòd hoc sit peruertere vsum Sacramenti. Hæc ille. Non ergo stare, nisi valde ineptè potest, id quod citatus Auctor intendit, vt Corpus pro Corporali sumatur, quandoquidem & vsurpatio talis ineptissimè constet, & aliunde compertum sit, si alicubi Corpus extet, de Christi corpore vt in Eucharistia esse sermonem. Neque est cur P. Hurtadus de ea sit narratione solicitus, quandoquidem sine vlla dependentia ab illa censet & probat Corporale esse Reliquiam, quæ pro Altaris consecratione sufficiat. Quod quidem non videtur considerasse, cùm antea dixit consecrationem cum Reliquijs numquàm esse impossibilem, quia tale non est aliquam paruulam inueniri: Corporalia enim vbique habentur, vbi de Consecratione Altarium agitur, & ex ijs non paruula, sed grandior potest pars ad eum effectum adhiberi. Præterquàm quòd si D. Leoni defuere Reliquiæ, iuxta narrationem, quam ipse adeò arbitratur authenticam, quæ tamen vel eo ipso redditur incredibilis, quomodo non extra Romam, & in partibus Indiarum remotissimis, idem non possit accidere?
381
*P. Henao. n. 22. corruptam asserit sin
De Brandeo quid sentiendum.
ceritatem narrationis, & D. Leonem solùm misisse Brandeum, linteum scilicet supra Sanctorum corpora impositum, de quo à D. Leone mitti solito pro Dedicatione Ecclesiarum agit D. Gregorius Magnus Lib. 3. Registri Epistola 30. quem
D. Gregor. Magnus.
& ipse secutus morem. Quod leuatum in Ecclesia, quæ est dedicanda, debita cum veneratione reconditur: & tantæ per hoc ibidem virtutes fiunt, ac si illuc specialiter eorum corpora deferantur. Quæ sunt illius verba. Sed certè cum hoc adeò frequens fuerit, & in scriptis obuium, D. Leonis factum non potuit vt valde singulare, & tantùm fama notum à viro doctissimo Panormitano, alijsque proponi. Et quidem cùm id, quod ad Reliquiarum depositionem attinet, iuris Pontificij dispositio sit, potuerunt præfati duo sancti Pontifices id præstare, quod vidimus, sicut & modo possent, secus alij. Id quod de Corporalibus etiam dicendum, si narratio præfata aliquatenus admittenda videatur.
382
*Quòd autem illa pro Reliquijs ad effe
ctum dictum in Ecclesia non habeantur, probant Diana & P. Henao suprà, iuxta cuius iudicium res ista penitus æstimanda. Et quidem quòd non omnia ex contactu Christi in Sacramento, si tamen contactus dicendus sit, cùm medijs speciebus fiat, constat ex digitis Sacerdotis, quibus ille tractatur, & vnguibus, quibus Hostia frangitur, præciduntur enim, nec de ipsis curatur, licet Beatus Hermannus Ioseph illos cum pilis labiorum, custodisse in eius mirabili historia legatur, & alijs, quæ à præfatis adducuntur. Prætereà Reliquijs in consecratione Altaris sepulchrum præparatur, & eo consecratur nomine: sepulchrum autem mortuorum est, cùm tamen mortua dici nequeant Corporalia.
383
*Deinde totus consecrationis apparatus
videtur assertioni prædictæ esse contrarius. In primis enim inter illa, quæ pro consecratione Ecclesiæ pridie paranda dicuntur, est chartula pergamena scripta sub hac forma: Ego N. Epis
Pontificale Romanum.
copus N. consecraui Ecclesiam & Altare hoc in honorem Sancti. N. & Reliquias Sanctorum Martyrum N. & N. in eo inclusi &c. Post multa alia sic canitur: O quàm gloriosum est regnum, in quo cum Christo gaudent omnes sancti &c. Mouete vos Sancti Dei de mansionibus vestris, ad loca festinate, quæ vobis parata sunt. &c. Et quibusdam interiectis ita: Surgite sancti de mansionibus vestris, loca sanctificate, plebem benedicite. &c. Ambulate Sancti Dei, ingredimini in ciuitatem Domini &c. Istorum est enim regnum cœlorum, qui contempserunt vitam mundi &c. Ingredimini Sancti Dei, præparata est enim à Domino habitatio Sedis vestræ &c. Gaudent in cœlis animæ Sanctorum, qui Christi vestigia sunt secuti & quia pro eius amore sanguinem suum fuderunt &c. Sub altare Dei audiui voces occisorum dicentium: Quare non defendis sanguinem nostrum? &c. Quis autem non videat hæc & alia ibidem contenta non posse frustro Corporalium adaptari? Cuncta enim illa ad Reliquias diriguntur. Quæ quidem Martyrum esse debent, vt ex adductis constat, si videlicet reperiantur. Si autem secus accidat, & Reliquiæ aliorum Sanctorum suppetant, pro consecratione Altarium portatilium poterunt probabiliter adhiberi: non ita pro alijs, quia pro illorum consecratione nequit instare necessitas, & cùm de illa agitur, poterit pro conquirendis Martyrum Reliquijs anticipata diligentia ab ijs, qui consecrationem desiderant, prouideri.
384
*Quærunt scriptores nonnulli an Altare
amittat consecrationem per solam fractionem vel amotionem sigilli, seu sepulchri, in quo Sacræ Reliquiæ conditæ sunt. Et negat P. Coninck suprà, idque P. Layman dicit non esse improbabile, afferens pro sententia opposita Durandum Rationalis auctorem, Siluestrum, Sa, Henriquez, & Scortiam, qui id, sicut & alij Canonistæ probant ex Cap. 1. de Consecratione, ibi: Adhæc si Altare motum fuerit, aut lapis illi solummodò superpositus, qui sigillum continet, confractus, aut etiam
Cap. 1. de Consecrat.
diminutus, debet iterùm consecrari. Sed hoc non vrgere ex eo affirmat P. Layman, quia non dicitur Altaris consecrationem amitti, si sigillum frangatur, sed si lapis, vel mensa consecrata frangatur, in qua sigillum seu Reliquiarum receptaculum continetur. Addit tamen nihilominùs (id, in quo eum sequitur P. Palaus suprà nu. 6.) seruandam esse Ecclesiarum consuetudinem communi Doctorum sententia firmatam, vt Altaria iterùm consecrentur. Cùm enim sigillum hoc censeatur præcipua pars mensæ; meritò ob eius fractionem, ipsa mensa, siue lapis notabiliter confractus vel diminutus æstimatur, sic doctus Pater, ex quo efficaciter argui potest pro necessitate Reliquiarum, quandoquidem eorum receptaculum præcipua est mensæ pars: deficiente autem præcipuo nequit id, ad quod spectat in suæ substantiæ integritate saluari. Cùm tamen ille Reliquias non esse de substantia consecrationis non obscurè significet, referens eam sententiam secundo loco, atque ea dissoluens, quæ contra ipsam communiter obijciuntur. Licet admonitio, quam subdit, non plenè eo in placito conquiescere videatur indicare. Nihilominus, in
P. Layman.
quiens, pertinet ad Ecclesiarum Prælatos prouidere, si fieri commodè poßit, vt pia & antiqua consuetudo in omnibus templis & Altaribus Sacras reponendi Reliquias perseueret: quod & in Introitu Missæ significatur. &c.
385
*Et eos quidem, qui Reliquias non esse de substantia consecrationis censent, mirum non est, si fractionem, aut amotionem sigilli consecrationis permanentiæ non obstare arbitrentur. Vnde sic etiam tenet P. Henao suprà. num. 31. &
seqq. Agens de Altaris consecratione; cùm tamen de Reliquiarum sigillo solùm agat. nu. 33. vbi de Altari portatili, circa quod ait in primis quòd si sepulchrum aut sigillum in quo conduntur, & quo tegantur Reliquiæ, indistinctum sit ab ara, vel à mensa fixa lapidea, amittetur consecratio, fracto sic sepulchro, aut sigillo, vt nequeat in posterum ara vel mensa sustinere maiori ex parte Calicem & Patenam. In quo quidem nihil dicitur speciale quod ad Reliquias spectet; nam etiamsi sepulchrum & sigillum integra permaneant; si tamen ara aut tabula sustinere maiori ex parte Calicem & Patenam nequeant, amittetur consecratio. Addit quòd si sepulchrum aut sigillum factum sit ex ligno, fractio aut remotio non impediet consecrationem, stante capacitate sustinendi Calicem & Patenam, quia non componunt altare, neque consecratio ad illa pertinget. Vbi id supponitur, quod stare nequit, sepulchrum scilicet esse posse ex ligno, & ita consecrationem ad illud non pertingere: vt enim vidimus ex Pontificali. nu. 362. debet esse lapideum, & consecratur vt etiam vidimus. Et Pasqualigus Quæst. 678. nu. 13. adducit duas Cardinalium Declarationes, iuxta quas in Altari portatili debet esse solitum repositorium Reliquiarum. Concludit seiunctionem Reliquiarum non obstare, etiamsi dicamus requiri ad consecrationem, quia non constat ita requiri, vt sine illis nequeat consecratio conseruari. Quod quidem verosimile est; potestque probari ex citato Cap. Placuit. 26. de Consecrat. dist. 1. vbi ita dicitur,
Cap. Placuit de Consecrat.
& omnino nulla memoria Martyrum (quam necessariam dixerat pro Altarium consecratione) probabiliter acceptetur, nisi vbi corpus, aut Reliquiæ certæ sunt, aut origo alicuius habitationis, vel pos|seßionis, vel paßionis fidelißima origine traditur. Sic ibi. Iuxta quæ sufficiens iudicatur vt Altaris consecratio persistat, in eo Reliquias extitisse. Vbi & Glossa addit: & tamen sufficit Corpus Domini.
Glossa.
De quo iam dictum: illud autem proptereà profero, vt intelligatur iuxta mentem GossæGlossæ non esse necessarium pro perseuerantia consecrationis id, quod ad ipsius positionem esse necessarium potuit: siquidem Corpus Domini, cum quo consecrari Altare potest iuxta Glossam, permanere diu post consecrationem nequit; cùm sufficiens iudicetur ab eo fuisse sepulchrum sanctificatum, quod de Reliquijs ibidem ab eadem Glossa pronuntiatum.
386
*Sed quid si frangatur Altare, nec possit
iam pro sacrificio deseruire, remanente sepulchro? Poterit quidem cum Reliquijs decenti loco collocari, & publicæ venerationi exponi, vt est compertum. Sed quid si extrahantur Reliquiæ, an poterit ratione præcedentis inclusionis peculiarem venerationem habere? Videtur enim ex præfata dispositione Cap. Placuit ita colligi, vbi Glossa citat Cap. Multi. dist. 40. vt probet id, quod ab ipsa dicitur, scilicet quòd homo sanctificat locum: homo præsertim, de quo ibi, iuxta eiusdem explicationem verb. Alicuius, scilicet Martyris pro quo & faciunt dicta n. 356. ex Romano Pontificali. Quibus tamen videntur obstare, quæ de Corporalibus diximus n. 382, & 383. Si enim illa non obstante Christi contactu pro Reliquijs non habentur, potiori iure de Receptaculo Reliquiarum, in quibus solius contactus ratio habetur, videtur asserendum. Sed verò non esse rationem eamdem ex ibidem dictis responderi potest, quia in Corporalibus non est verus & physicus ac immediatus contactus, & Ecclesio pro Reliquijs non esse habenda Corporalia
sua non vsu satis indicauit. Et quidem idem videtur de Altari iudicasse, licet in eo fuerint Reliquiæ; non enim vt Reliquiæ tractantur, neque is est fidelium sensus, vt ad illa tamquàm ad Reliquias accurrant. Verùm in ijs videtur cum distinctione loquendum: nam alia est ratio de sepulchro, alia de tota tabula: sepulchrum namque vti speciale Reliquiarum receptaculum consecratur: vnde consecratio talis ad partes alias non extenditur, pro quibus alia consecratio est. Iuxta quæ res ista videtur dubia, sed valde profectò est verosimile pro Reliquijs habendum sepulchrum, quasi illas cum contactu repræsentans, idque in ordine ad cultum priuatum præcipuè, in quo nullum potest esse periculum: licet in ordine ad consecrationem aliam Altaris neutiquàm possint pro Reliquijs adhiberi iuxta dicta citato nu. 383. neque enim, quæ Pontificale circa Reliquias dicenda & agenda disponit, talibus possunt adaptari, nisi quis contendat ea ad sanctos in eo olim contentos posse referri; quod videtur ineptum.
287
*Sed arguit Pasqualigus citata Quæst.
678. nu. 5. probans Reliquias non esse de substantia consecrationis, Quia ex natura sua non habent vim ad sanctificandum, nec sunt aliquod Sacramentale ab Ecclesia institutum ad sanctificandum, sicut est Chrisma, aqua benedicta &c. Quod quidem non videtur quomodo stare possit: licet enim verum sit non esse sacramentale ad sanctificandum institutum: ex conditione tamen sua id habent, vt suo sanctificare possint alia contactu, vt de catenis D. Pauli vidimus n. 9. & de Catenis D. Petri idem habetur in eius Festo ad Vincula. De puluere Conditorij Martyris ex D. Gregorio Nysseno suprà etiam n. 9. Catholica doctrina est instrumenta Passionis Christi illius contactu sanctificata, vnde adoratio illis debetur ordinis superioris: ex quo infertur ea, quæ ad sanctos pertinent, ita eorum sanctificari contactu, vt adoratio illis inferioris ordinis debeatur. Pro quo ex adoratione imaginum argumentum potest efficacissimum efformari. Si enim Christi Domini imagini propter repræsentationem debetur adoratio latriæ, ex eo conuincitur Sanctorum imaginibus adorationem etiam proportionatam ipsorum sorti deberi. Igitur in Reliquijs pariter asserendum, vt propter contactum adoratio quidem respectiua ipsis debeat exhiberi. Pro quo & videri potest Cap. Multi 40. Distinct. à Glossa citatum, vt dictum nu. præced. licet enim ex Auctore Operis Imperfecti
Cap. Multa 40. Dist,.
in Matthæum sit, cui ratione auctoris non sit multùm deferendum; cùm tamen in Decreto extat, & ab Ecclesia admissum videatur, non debet hac in parte reijci, vbi & receptæ in ipsa doctrinæ & consuetudini suffragatur.
388
*Et circa præfatum Scriptorem id di
ctum nu. 385. de repositorio Reliquiarum, quod iuuat hic ipsius verbis proposuisse, sic enim ille: Est autem aduertendum quòd sacra Congregatio Episcoporum & Regularium decreuit Altare portatile debere habere solitum repositorium Reliquiarum. Ita sub die 20. Septembris 1594. & 1. Martij 1595. Quod intelligitur in ijs regionibus, in quibus haberi possunt Reliquiæ. Sic ille. Sensit ergo præceptum instare vbi Reliquiæ commodè haberi possunt, quod & nos diximus, per quod id retractasse videtur, cuius meminisse oportebat, sic enim ille nu. 4. Dicendum Secundò, Nullum adesse præceptum recondendi Reliquias in Altari in eius consecratione. Ita Doctores citati pro tertia sententia, qui aut absolutè negant hoc præceptum, aut saltem in desuetudinem abijsse. Ratio est. Quia cùm hoc præceptum non deriuetur ex legi naturali, aut diuina sed merè ex institutione Ecclesiæ, non est asserendum, nisi constet fuisse ab Ecclesia impositum. Non constat autem fuisse impositum, nam Canones, qui afferuntur, nihil prorsus de hoc præcipiunt, vt constabit ex solutione argumentorum. Sic ille. Atqui iuxta ipsum est præceptum declaratum à S. Congregatione, quod ipse in ijs regionibus obseruandum asserit, in quibus Reliquiæ haberi possunt. Neque enim iuxta eumdem dici potest de S. Congregationis Decreto non constare authenticè: si enim ita censuisset, minimè illud vti animaduersione dignum allegasset, & regiones, pro quibus vrgeret, expressisset. Ex quo & habemus, vt indicaui suprà, quòd licet antiqui Canones à multis Doctoribus ita explicentur, vt obligatio, de qua agitur, in illis contenta non videatur: nihilominùs iuxta præsentem Ecclesiæ sensum, aliter sit dicendum, vt ex Romano Pontificali constat, & sacrarum Congregationum Decretis ac Declarationibus: dum enim ita est constans in | Ecclesia vsus, ex eo irrefragabilis sumitur coniectura de Sacrorum Canonum sensu, si quidem Ecclesia proptereà vsum talem retinendum censet, quia de antiquo descendit, pro quo in præfatis Canonibus luculenta memoria debet recognosci, cùm alij non sint, quibus clariùs possit vsus inuiolabilis comprobari.
389
*De fractione sigilli agit Auctor idem
Quæst. 691. & pro sententia affirmante amitti consecrationem adducit Canonistas in Cap. 1. de Consecrat. Ecclesiæ. Et plures alios; pauciores autem pro negante, quam & sequitur, ac probat, quia Reliquiæ non sunt de substantia consecrationis, quia neque necessariæ, neque cùm apponuntur, consecrantur, sed lapidea tabula, quæ supponitur integra remanere. Concludit autem cum notanda doctrina dicens ex prædictis fieri, vt dici non possit, quod deperditio consecrationis ex fractura sigilli sit introducta ex consuetudine, vt volebant Layman & Palaus considerantes inefficaciam Textus (de quo n. 384.) nam ista consuetudo ortum habuit, quia cœperunt Doctores tradere tamquàm decisum in dicto Textu, quòd fractura sigilli tolleret consecrationem. Vnde cùm Textus id non habeat, remanet consuetudo fundata in errore, quæ proinde non habet vim; pro quo Textus & Doctores adducit. Sed quidem Doctores sic de errore lo
quentes, & leges interpretantes, pro præsenti casu nequeunt allegari, siquidem de manifesto errore loquuntur, qualis hîc non extat, sed probabilis valde interpretatio, licet nonnulli eam non esse prorsus legitimam contendant, non tamen negata probabilitate. Iuxta probabilem autem legis alicuius interpretationem benè potest fundari consuetudo. Præterquàm quòd consuetudo dicta potuit non in sola illius Textus intelligentia fundari, sed in congruentissima ratione, quam ex P. Layman vidimus citato nu. 384. quòd scilicet sigillum censeatur præcipua pars mensæ: vnde voluntariè asseritur in sola Textus erronea interpretatione fundatam. Per quod quidem non intendo id, quod est dictum de permanentia consecrationis nu. 385. conuellere, sed solùm doctrinam præfatam, vti perperàm præsenti caussæ accommodatam, propulsare. Quamuis & consuetudo dicta omnino probanda sit, quando non solùm sigilli fractio accidit, sed sepulchri, etiamsi tabula, quæ remanet, possit Calicem & Patenam sustinere; vt non obscurè statuitur in citato Cap. 1. de Consecrat. Et videtur tenere P. Sa de sepulchro etiam ligneo loquens, nisi statim reponatur V. Altare. Et quidem si reuera ita sit, vt Altare, in quo fractum est sigillum, iterùm consecretur, ego illi non ægrè deferam: sed non video illam ita esse firmam, vt oppositum non possit probabiliter sustineri, iuxta quæ procedunt dicta citato num. 385. Potest autem illorum sen
tentia, qui pro necessitate consecrationis stant, & præfato Canone se tuentur, ex eo verosimilis reddi, quia licet in illo non videatur de sigilli fractione agi, sed de lapide sigillum continente, ex eo sequitur id potius de sigilli dicendum fractione; quia lapis propter sigillum consecratur, & ita hîc locum habet Philosophicum Axioma; Propter quod vnumquodque tale, & illud magis; ac proinde illius fractio, aut potiùs, aut certè non minùs attendenda. Quod cùm ita sit, consuetudo tali interpretatione firmata, non potest dici pro fundamento errorem habuisse; cùm aliàs plures sint, quàm pro opposita, quod citatus Scriptor luculenta citatione demonstrat.
390
*Et quærit ille insuper Quæst. 680. an
pro consecratione Altaris requirantur plures Reliquiæ, & non requiri concludit, licet Pax Iordan. Tomo 1. lucubrat. lib. 5. tit. 10. num. 23. secus arbitretur ex ritu consecrationis probans, quia semper Reliquiæ nominantur in Plurali, pro quo duo ad minùs requiruntur. l. vbi numerus. ff. de testibus. Quod tamen non conuincere doctus Auctor probat, quia vnius sancti possunt esse Reliquiæ plures, & ita duo ossa sufficient: adducitque pro eo Ioannem Andream, Ancharranum, & Burium, addentes esse commendabile plures Reliquias adhibere. Arguit insuper, Quia eidem fini, cui inseruiunt Reliquiæ plures Sanctorum, inseruiunt etiam Reliquiæ vnius tantùm sancti. Et confirmat ex praxi, nam Romæ Ecclesia S. Andreæ de Valle PP. Clericorum Regularium consecrata est à Cardinali Francisco Montalto, solius S. Isidori Martyris repositione corporis. Quod non negabit P. Thomas Hurtadus, qui, vt vidimus, nu. 369. paruulam Reliquiam asseruit ad consecrationem sufficere.
Vbi quidem quod de pluribus eiusdem
Sancti Reliquijs dicitur, non videtur ad præsens intentum deseruire: quia cùm in Pontificali plures efferuntur Reliquiæ, non de illis, quæ ad eumdem sanctum pertinent, ratio habetur: id enim videretur incongruum, quandoquidem non apparet ratio, ob quam plures debeant postulari, & vna insignis multis præualet ex minoribus in Ordine ad celebrationem, iuxta superius dicta, vnde & in ordine ad consecrationem. De pluribus ergo consecrationis forma procedit, vt videre licet in Orationibus & Antiphonis, de quibus. nu. 383. Id enim magis Ecclesiæ est intentioni conforme, vt scilicet plures sint, quibus honorificum tribuatur sepulchrum, & à quibus multiplex possit patrocinium exorari. Vnde ratio illa quòd eidem fini inseruiant Reliquiæ vnius sancti, cui inseruiunt plures, vnica præfati scriptoris, non videtur exacta, nisi aliunde mens sit Ecclesiæ perspecta. Praxis autem adducta non penitus rem euincit, quia pro integro corpore illud esse priuilegium potest: videtur siquidem ad excellentiam tanti pignoris spectare, vt Reliquiæ aliæ necessariæ non sint, vbi illud extat, cui specialissimo debetur titulo, vt in eius honorem sepulchralem vnicè consecretur Altare, circa quod prædictus Dominus Cardinalis, nisi fortè & consultus Pontifex, potuit prudenter arbitrari. Quod ergo Doctores illi admonent de pluralitate Reliquiarum, diuersorum inquam Sanctorum, quando illæ suppetunt, proculdubio conuenit obseruari, vt sic etiam verè & sine tropis dici possit in Oratione Missæ præambula, de qua suprà, Quorum Reliquiæ hic sunt.
391
*Quamuis negari nequeat Ecclesiam
quandoque plurali numero vti, cùm tamen de vno loquatur, vt in Oratione S. Callisti, Ad amorem tuum nos misericorditer per Sanctorum tuorum | exempla restaura. Vbi dixerit fortè quispiam D. Callistum pro multis computari, qui tot Martyrum millia, quot vidîmus. num. 329. honorifica
condidit sepultura. Vbi & circa casum consecrationis simile aliquid dici & posset, voces scilicet plurali numero iuxta formam Pontificalis effusas, velut ad plures effundi, quia vnum tale Corpus pro multis haberi potest Reliquijs diuersorum,
quando eiusdem Ordinis sunt, & ita communi videtur æstimatione receptum. Et Pontifices quidem vnius Sacri Corporis donatiuum multarum Reliquiarum missioni præponunt, vt vidimus. n. 325. potest enim illud sua præsentia regnum integrum illustrare. Cùm autem pro consecratione vna tantum Reliquia interfuit, retinendus est quidem pluralis numerus, vulgari loquendi forma figuraliter immutata, ad quod necessitas ipsa compellit, cùm alias, vt diximus, ab Ecclesiæ vsu id non videatur abhorrere, pro quo exempla alia non est operæ pretium aggerare. Et de his satis.
§. VI.

§. VI.

Episcopi vt visitare queant Sanctuaria Regularium.
392
*P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 8. Cap. 5. nu.
77. respondet, quod quamuis spectet ad Episcopum recognoscere & approbare Reliquias Sanctorum antequàm exponantur, iuxta Tridentinum Seßion. 25. de inuocat. & venerat. SS. non videntur tamen Episcopi posse visitare Reliquias ab antiquo exponi solitas in Ecclesijs Regularium, siquidem teste Barbosa de Offic. Episcopi Allegat. 97. num. 12. Sacra Congregatio statuit Reliquias, quæ fuerint antiquæ, habendas esse in illa veneratione, in qua hactenus fuerunt: & de nouis, non de alijs, Concilij dispositio procedit, ibi: Nec nouas Reliquias recipiendas. Addit tamen quòd si Episcopo occurreret vehemens aliqua dubitatio de alicuius Reliquiæ veritate, posset eam visitare, petendo authenticum testimonium, quia pro eo militat ratio, potestatis, quæ pro alijs est ipsis concessa, & vbi est eadem ratio &c. Sic doctus Pater, cuius doctrina Sacræ Congregationis approbatione sat digna; quam & ex Barbosa profert, cùm tamen apud illum neutiquàm inueniatur, citato nu. 12. solùm siquidem ait quòd si Reliquiæ fuerint denuò inuentæ alicuius, qui iam pridem fuerit in Sanctorum numerum relatus, coli possunt etiam publicè, priùs tamen eas cognoscente & probante Episcopo. Pro quo citat P. Azor. Habet autem illam. n. 11. ex Bonacina in 1. Decalogi præceptum disp. 3. q. 1. pun. 4. n. 4. vers. Dixi. Et est tenoris sequentis: Sacra Congregatio censuit illas, quæ fue
rint antiquæ, habendas esse in illa veneratione, qua hactenus fuerunt. Est autem Congregatio Concilij Tridentini, quia ad Decretum ipsius spectat: Nihil autem videtur pro Regularibus haberi speciale; quia cùm antiquæ Reliquiæ in eadem sint habendæ veneratione, in qua hactenus fuerunt: hæc profectò prærogatiua ipsis competit vbicumque fuerint collocatæ: Non ergo iuxta P. Pellizarium visitari poterunt etiam illæ, quæ in Parochijs, & locis alijs non exemptis antiqua fuerint veneratione perfruitæ, nisi vehemens aliqua dubitatio secus faciendum impulerit, zelo Prælati stimulato. Quam limitationem addens præfatus Pater, Quod tamen meo iudicio, ait, vt
potè qui non adeò certum existimat vehementem illam dubitationem sufficientem futuram vt Episcopi circa antiquas Reliquias moueant quæstiones. Vnde meo qualicumque iudicio poterunt dubitationes huiusmodi deponere, neque enim ex delicata nimis inquisitione tantum vtilitatis eliciendum, quantùm forsitam scandali, si pro authenticis testimonijs vrgeatur: pro multis enim Reliquijs illa non suppetunt, quæ ex traditione habentur; pro alijs, etsi extiterint, sunt deperdita, aut antiquitate consumpta. Et rarissimè eueniet vt in substantia error possit incurrere, vt scilicet non sanctus pro sancto veneretur; licet circa indiuidualia sine periculo, & cum pietatis laudabilibus incrementis possit errari.
§. VII.

§. VII.

Breues aliæ pro Reliquijs Decisiones.
393
*P. Sa verb. Proceßio. nu. 1. sic ait: In pro
ceßione Corporis Christi nulla Reliquia gestatur. Sic ille: quod non videtur voluntariè dictum, vt meritò credi debeat aliquod pro eo fuisse potestatis supremæ decretum. Quibus non obstantibus Sanctuarij nostri Reliquiæ satis splendidam processionis partem constituunt à Sacerdotibus cum Sacerdotali ornatu, eoque pretioso admodùm inter stipantes cum cereis accensis circũlatæcircunlatæ: & est hic antiquissimus huius Prouinciæ vsus, quem & Hispali vidi ante annos sexaginta quatuor, cùm ante illos P. Sa Aphorismi prodijssent. Quidquid de Romano vsu sit, ad quem fortè dictus Auctor allusit, vt veluti exemplar haberi debeat, quod Ecclesiæ aliæ debeant imitari. Vnde neque Cæremoniale Episcoporum, neque Gauantus, & Michael Bauldry de processione Corporis Christi agentes iuxta Romanum ritum, nihil de Reliquijs proferunt, cum de ijs in speciali agant, quæ in illa interuenire solent. Et ratio quidem pro huiusmodi dispositione esse illa videtur, ne scilicet cultus SS. debitus Sacramento aliquomodo minuatur, sed ille cum affectu pariter ad eum tendat, pro quo solemnissima est omnium festiuitas instituta. Vbi & quod Sacerdotes sic ornati procedant Sacrorum pignorum portitores, non videtur Ecclesiæ vsui conforme, eo quòd Sacerdotes solùm
in ordine ad diuinum Sacrificium debent ita vestiri, sicut & Diaconi, & Subdiaconi suis in ministerijs seruituri. Vnde citatus Bauldry iuxta Cæremonialium leges ita scribit Par. 4. Cap. 16. Arti. 3. n. 4. pag. 475. Circa finem Missæ parantur
in Sacristia, si sit consuetudo, Clerici cum Cereis & Pluuialibus, qui hastas Baldachini delaturi sunt, vel deficientibus Pluuialibus, Cereis tantùm sine stolis &c. Quia cùm delatio hastarum neque Sacerdotalis, neque Diaconalis Officij sit, non debet in eo ornamentum huiusmodi adhiberi.
394
*Nihilominus præfatus vsus potest su
Defenditur vsus.
|stineri, dum non constat esse vti abusum reuocatum, vt ille non portandi in manibus, sed in humeris Sacerdotum gestatorium Tabernaculum SS. Sacramenti pro quo extat Decretum S. Congregationis Rituum die 2. Iunij 1618. & in primis concursus Reliquiarum nihil videtur indecens præseferre: nam & in Altari admittuntur, in quo est SS. Sacramentum in eius solemnitate collocandum. Pro quo sic citatus Auctor. n. 37. Reponit SS. Sacramentum (Diaconus à Sacerdote
Michael Bauldry.
acceptum) in maiori Tabernaculo, vel in loco eminenti, parato decentißimo ornatu, & vmbella, & alijs, ita vt locus ille emineat super Reliquias quascumque, vt eo die colatur à populo, pro locorum consuetudine. &c. Videri etiam potest Arti. 6. nu. 2. vbi & de incensatione Reliquiarum. Et quidem negari nequit maximum pompæ processionali splendorem seriem illam Sacerdotum Reliquias portantium pretiosis in vasis importare, ad sanctissimi celebrationem concurrentibus sanctis, suæ sortis sanctitatis. Neque quod de Sacerdotali est ornatu dictum religioni esse debet, cùm pro eo id faciat, quod Auctor idem habet citato Arti. 3. n. 12. vbi ita scribit: Tunc ordinatur Pro
Idem.
ceßio, in qua, si fieri potest, ex laudabili more, vt suprà diximus Cap. præced. aliqui Pluuialibus, alij Planetis, alij Dalmaticis, & alij Tunicellis albi coloris, parati præcedant. &c. Cùm ergo pro illustranda Processione, sine ordine vllo ad sacrificium, Sacerdotalis assumi possit ornatus, ex Reliquiarum portatione nullum inconueniens accrescit, & dignissimæ sunt illæ baiulis consecratis. Proiecti Episcopi Reliquias gloriosissimi Martyris Stephani afferentis, & eius virtute sanati, Sacris est hominibus satis perspecta narratio ex D. Augustino Lib. 22. de Ciuitate Dei Cap. 8. cùm eam habeant die 3. Augusti in Festo illarum inuentionis. Pro quo & audiendus citatus Bauldry Parte 2. Cap. 15. per errorem, cùm deberet esse 17. n. 20. & 21. vbi ita loquitur: Maximè conuenit
Idem.
vt SS. Corpora ab Episcopis, si adsint, vel Abbatibus paratis deferantur, vel etiam ab Eminentißimis Cardinalibus: quod piè & sanctè factum esse legimus à Sanctißimo Cardinali Carolo Borromæo in Translatione Reliquiarum Sancti Simpliciani Episcopi Mediolanensis, eius quondam prædecessoris. Si verò non adsint, saltem deferantur à Sacerdotibus paratis pluuialibus, etiamsi plura sint in diuersis loculis, sub vno Baldachino aut pluribus, si opus sit. Si verò tantum est insignis Reliquia in aliquo vasculo præparata. v., verbi g.gratia, particula veræ Crucis, aut caput, aut Brachium, aut aliqua, à superiore parato ferenda est. Hæc ille, & alia ibidem.
395
*Illustrissimus Barbosa in Summa Aposto
licarum Decisionum Collect. 646. ita scribit: Reliquiæ non in monasterijs Monialium, sed in exterioribus Ecclesijs asseruari debent, vt de locis decentibus prouideantur. S. Congreg. Episcopor. & Regular. in Fauentina. 7. Martij 1617. teste Sellio Selest. Canon. cap. 58. n. 6. Sic ille. Cùm autem in hac Limana ciuitate insignia valde Monasteria sint, in quorum præcipuis deuotissima quæ vocant interiora Sanctuaria religiosissimè & decentissimè ornata ad fouendam & promouendam deuotionem magnis iterati secessus ad spirituales exercitationes profectibus, & singularibus religiosæ perfectionis exemplis. Et dubitatum an in illis Reliquiæ possent vasis inclusæ pretiosis, non obstante Decreto S. Congregationis, asseruari. Et pro eo stat id, quod habet P. Pellizarius Tom. 2. Tract. 10. cap. 7. nu. 6. vbi ex Tamburino de Iure Abbatissarum Disp. 24. Quæst. 2. n. 5. asserit S. Congregationem statuisse Sacras Reliquias non esse asseruandas intra Ecclesiam interiorem, aut septa Monialium. Addit tamen sic: Quod tamen non videtur esse in vsu, saltem in multis locis; eo quòd
Quid circa vsum. P. Pellizar.
fortè vasa pretiosa, in quibus Reliquiæ repositæ sunt, extra clausuram Monasterij minùs tutò custodiri poßint. Sic ille.
396
*Quod quidem non videtur sufficere ad
licentiam huiusmodi generaliter Monialibus concedendam; non quidem ex eo quòd vni Doctori de consuetudine testanti non sit credendum, vt est satis recepta sententia; contraria siquidem probabilis est, vt videri potest apud Dianam Parte 6. Tract. 5. Resolut. 28. sed quia de generali consuetudine non procedit citati scriptoris testimonium, siquidem addit saltem in multis locis. Consuetudo autem talis nequit generaliter allegari: non enim extenditur de loco ad locum, sicut neq;neque de persona ad personam, quod est etiam communi sensui Doctorum conforme, vt videri apud eumdem potest Resolut. 31. Hinc est vt consuetudo vescendi in Sabbatis extremitatibus animantium, quæ in Hispania viget, extendi ad alias prouincias nequeat; sicut consuetudo ouorum, butyri suilli, & lacticiniorum, quæ pro Indis inualuit, alijs regionibus nequit esse communis, quod & in multis alijs potest demonstrari.
397
*Nihilominùs fundari verosimiliter po
test licitam esse Reliquiarum in Sanctuarijs, aut Ecclesijs interioribus Monialium, aut mulierum Deo Sacrarum custodiam. Tum quia statutum S. Congregationis pręfatumpræfatum non videtur authenticè promulgatum: quæ est satis vsitata euasio ad huiusmodi sanctiones. Deinde generalis non vsus potest allegari, qui ex eo colligitur, quod multis in locis talis esse certissimè comprobetur. Neque enim quis ad licitam contra legem aliquam operationem totius mundi debet consuetudines vestigare. Sed cùm videat & hîc & illic sic agi, ex eo prudenter conijcere potest sic generatim haberi. Et ita intelligendus est P. Pelli
P. Pellizarius vt faueat.
zarius, qui priùs cùm dixisset, Quod tamen non videtur esse in vsu, id minimè negare voluit, dum subdidit, saltem in multis locis; aliàs non benè generalem illam clausulam præmisisset, cùm debuisset dicere, Quod tamen multis in locis non videtur esse in vsu. Præterquam quòd ex eo quòd in multis locis talis non vsus sit, satis videtur conuinci eam non vrgere obligationem, quam videtur S. Congregationis statutum inferre: quandoquidem talis non vsus non potest non Prælatis esse perspectus, qui tamen tacent, cum loqui facilè possent, & obseruantiam statuti à subditis feminis, ad obsequendum promptis exigere: quod quidem non aliter interpretandum, nisi iuxta sensum verosimilem, quia videlicet in tali non vsu obligationis violatæ crimen minimè deprehendunt. Pro quo est grauium Scriptorum sen
tentia apud Dianam Parte 1. Tract. 10. Resolut. 7. asserentium, quòd sciente Principe & non pnniente, cum possit, sufficere duos vel tres actus fa|ctos contra legem, vt ea non censeatur ampliùs obligare. Circa quod Emmanuel Rodericus Tomo 2. qq. regul. q. 24. arti. 1. conclus. 3. obseruat non esse necessarium actus dictos fieri coram Principe legislatore, vel eo sciente, sed satis esse fieri scientibus Auditoribus regijs vel Episcopis. Quod etiam docet Burgos de Paz in leges Tauri n. 232. & 233. Quod quidem in præsentem casum apprimè cadit, vt est compertum; in quem etiam opportunè adscisci potest aliorum doctrina à Diana approbata citato Tract. 5. Resolut. 31. dicentium quòd licet generaliter loquendo consuetudo non sit extendenda de loco ad locum, nihilominùs cùm eadem subest ratio & æquitas, conceditur extensio vsus. In casu autem nostro manifestum est eamdem esse rationem; si aut illa est, de tuta custodia, aut alia, quæ vix potest non esse communis. Vnde sine scrupulo videtur posse in negotio præsenti procedi.
398
*Sed hinc alia insurgit difficultas, an scili
cet Moniales possint sacras Reliquias tangere. Circa quod P. Azor Parte 1. lib. 9. cap. 9. quæs. 5. adducta antiquissima prohibitione, sic subdit: Sed vsu deinde introductum est vt transferantur, gesten
P. Azorij generalis doctrina.
tur èex collo dependentes, vasculis tamen aut capsulis honorificè & religiosè, vt decet, inclusæ. Ex quo non mihi quidem grauis videtur criminis condemnandus ille Clericus, vel laicus, qui eas Reliquiarum sacrarum minutias, quas tenet apud se, piè & religiosè tangit, aut decenter & honestè in thecas includit, in quibus seruat. Si tamen per contemptum eas contrectet, aut ita parùm honestè & religiosè includat & deferat, vt aliqua fœditate turpiue tactu pollui & inquinari facilè queant, peccare grauiter videtur. Hæc ille, indicans in tactu etiam pio & religioso ac decenti culpam esse venialem, vt est visum P. Thomæ Sancio lib. 2. mor. oper. cap. 43. nu. 26.
Fauorabilior P Sancij.
vbi neque venialem in eo esse culpam affirmat. Et quidem P. Azorius, si consequenter locuturus, idem debuit affirmare; quandoquidem contra Angelum suprà cap. 8, quæs. 6. cum multis affirmat licitum esse Reliquias èex collo pendentes gestare. Ergo & tangere: Quia gestatio omnibus licita, vnde & tactus, & ita clericis & laicis. Pro quo ex non extante alicubi prohibitione sumitur validum argumentum & quidem si Sanctorum aliquis cum Deo regnantium, ex ijs, qui cum Christo resurrexerunt, & iuxta receptissimam Doctorum senrentiam non ampliùs morituri, nobis appareret, liceret eum tangere, osculari manus & pedes, ac reuerenter amplecti: sic enim sanctæ mulieres, occurrente iam suscitato Christo, accesserunt, & tenuerunt pedes eius, &
Matth. 28. v. 9.
adorauerunt eum. Matth. 28. v. 9. Ex quo euincitur tale aliquid fieri licitè posse erga ipsorum Reliquias, siue minutæ illæ, siue grandiores sint. Ex quibus etiam concluditur Moniales Reli
Monialibus applicatur.
quias posse tangere, mutare vasa, quando mutatione opus, & in suis etiam cubiculis asseruare. Quòd si contingat apud eas intra claustra fieri processiones, poterunt & eas gestare, iuxta id quod habet P. Sancius loco citato, vbi ita conclu
P. Sancius.
denter scribit: Item dicunt (Turrecremata & Graffis) esto esset ea prohibitio, iam vsu receptum esse,
vt Acolythi sacra Reliquiarum vasa portent. Immò credo nullam esse culpam, si laici reuerenter portent aut contingant: quod nullam reperiam prohibitionem: sicut Cruces & imagines tangunt, atque portant. Sic ille. Quidni & Moniales, quæ statum habent superiorem, & inter personas Ecclesiasticas computantur? Esset autem valde absurdum, si in publicis processionibus tale aliquid ageretur, & ita à Prælatis neutiquàm permittendum. Videatur P. Pellizarius Tract. 8. cap. 5. nu. 77. vers. Aduert. 7. cum P. Sancio locutus, vbi & P. Azorium citat per errorem cap. 93. cùm esse debeat. 9. sicut vers. Aduert. igitur P. Sancium lib. 4. cùm esse debeat 2. quod amanuensium inscitiæ, aut typographorum incuriæ, quam & nos patimur, tribuendum.
399
*Inquiri tandem potest an Indis dari San
ctorum Reliquiæ possint, vt eas gestent more quamplurium Christianorum? In quo videtur dicendum paucissimis, & supra natiuam indolem assurgentibus, eas esse tribuendas. Cùm enim illi sint ebrietati supra modum obnoxij, periculo indignæ tractationis exponuntur. Sunt etiam cultui, immò & adorationi cadauerum maiorum suorum, (Malchis vocat) nimiùm quantùm ad
Malchis quid Indis.
dicti. Vnde & existimare possunt eamdem apud nos superstitionem vigere, dum Sanctorum Reliquias adoramus. Vnde vt eas etiam in Altaribus expositas sine superstionis periculo venerentur, instructione iterata & exacta indigent, quæ vtinam ab ijs, ad quos spectat, vt par est adhibeatur. Dicendum ergo & inculcandum illis Reliquias nostras illorum esse, qui ob præclaras virtutes, secuti Christum, cum eo in cælis regnant, potentes in necessitatibus & laboribus veros Christianos, vel tales esse cupientes adiuuare. Malchisiorum, autem suorũsuorum animas in inferno torqueri, & sine fine torquendas, quia infideles, Idololatræ, ebriosi, impudici, & alijs criminibus inuoluti: vnde eorum corpora veneratione prorsus indigna, suscitanda in extremi iudicij die, & cum animabus in cauernas profundas, vbi Dæmonum fornaces, deturbanda. Cum alijs autem, in quibus fides & Christiani mores notas radices egerunt, sicut cum antiquis Christianis agendum, vt aptari illis queat quod aliàs de Christo Lucæ 24.
Lucæ 24. v. 43.
v. 43. Sumens reliquias, dedit eis: discipulis inquam in fide resurrectionis piscium miraculo roboratis: sicut prioribus illud Matth. 7. v. 6.
Matth. 7.
Nolite sanctum dare canibus &c. quod ad litteram præsenti etiam congruit instituto.
400
*Et Concilium quidem Limense Reli
quiarum etiam meminit, de quibus sic Actione 4. cap. 10. locutum: Reliquiæ Sanctorum, quas magnopere venerari decet, à nemine teneantur, nisi per Ordinarium priùs examinatæ atque approbatæ: neque tales etiam à sæcularibus & laicis portentur, nisi de eius speciali facultate, iuxta formam superioris Concilij (Sess. 2. c. 55.) Deuotio tamen meritò laudabilis circa cereos Agnos à Summo Pontifice benedictos secum gestandos, omnibus modis probatur, dummodò puri, ac non fucati coloribus sint. Sic Concilium, citans pro Agnis non fucatis Motum proprium Gregorij XIII. pro Reliquijs autem Concilium Tridentinum Seßione 25. Decreto 1. in quo
Quid ex Concilio Tridentino.
quidem sic habetur: Sanctorum quoque Martyrum & aliorum cum Christo viuentium sancta Corpora, quæ viua membra fuerunt Christi, & templum Spiritus sancti, ab ipso ad æternam vitam suscitanda & glorificanda, à fidelibus veneranda esse, per quæ mul|ta beneficia à Deo hominibus præstantur. Sic Concilium, pro Reliquiarum veneratione meritò allegatum. Et quidem pro excitanda deuotione erga illas tres valde efficaces tituli proponuntur; scilicet quòd membra Christi, templum Spiritus sancti, & validissimæ pro multis à Deo beneficijs impetrandis.
401
*Et quod ad duos priores attinet, videtur
Concilum innuere Sanctorum corpora fuisse quidem dum viuerent membra Christi, & templum Spiritus Sancti; modò autem non esse. Sed quidem & modò esse dubio procul affirmandum; Christi inquam esse membra, sed mortua, quæ viua fuerunt membra, dum viuerent. Quamquàm in hoc conuenientem oporteat loquendi modum vsurpare. Siquidem fideles, qui in statu mortalis peccati sunt, mortua Christi membra dicuntur, eo quòd charitate sint destituti, quæ est vita in ordine supernaturali, pro quo P. Suarez
Peccatores membra mortua.
Tomo 1. in. 3. p. Quæst. 8. arti. 3. in Commentario. Vnde non videtur opportunus loquendi modus, si dicamus corpora Sanctorum esse mortua membra Christi. Potest tamen conuenienter dici corpora Sanctorum etiam mortua esse Christi membra. Et quidem sicut D. Thomas citato Ar
D. Thom.
ticulo in responsione ad 2. ait, etiam stare potest vt fidelis in statu peccati dici possit aliquem vitæ influxum à Christo habere vt capite, scilicet credere, sicut si membrum mortificatum aliqualiter moueatur ab homine, vt loquitur S. Doctor: ad quem modum dici potest circa mortua Sanctorum corpora suum etiam habere Christum, vti in membra, tunc etiam influxum, vt viuere etiam dici queant ei, cui omnia viuunt, & ea præsertim, quæ ad ipsum vti caput, & non Regem tantùm,
constat pertinere. Vnde & templum Spiritus Sancti dici item possunt: neque enim in viuis habitans, dedignatur mortuos; immò tunc æstimat digniores felicissimæ mortis merito excellentiùs consecratos. Et audiui vocem de cælo di
Apocal. 14. v. 13.
centem mihi: Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodò iam dicit Spiritus, vt requiescant à laboribus suis. Apocal. 14. v. 13. De sanctis sermo est, de quibus præmiserat immediatè D. Ioannes: Hîc patientia Sanctorum est &c. v. 12. Quando ergo illi moriuntur, tunc Spiritus sanctus pro eorum maiori est gloria solicitus: Amodò iam dicit spiritus: quod de illo accipiunt Haymo, Richardus, Ansbertus, & alij. Vnde & vox illa magna ad eumdem referri potest, per quem hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis. Sap. 1. v. 7. In magnam enim vocem erumpit, cùm sancti moriuntur, vt tunc maximè in eorum se templo habitare reddat cælestibus, terrestribus, & inferis manifestum.
402
*Iam quod ad reliqua attinet à Concilio
Limensi decreta, id quod de necessaria approbatione Ordinarij dicitur pro priuata Reliquiarum tentione communis Scriptorum sententia non admittit, de quo dictum, nu. 58. Concilium autem Tridentinum de nouis Reliquijs egit, & minime ad intentum, de quo nu. 57. Pro quo & Leander Tomo 6. Tract. 7. Disp. 4. Quæst. 7. Concilium ergo pro illis temporibus cautionem præfatam forsitan necessariam iudicauit, ne fortè falsæ Reliquiæ pro veris à venientibus ex Europa obtruderentur, dum Peruuiensium eorum auidam deprehenderent pietatem, quæstum inde non mediocrem percepturi. Quod verò de portandis à sæcularibus & laicis additum, iuxta id est, quod ex P. Thoma Sancio dictum nu. 398. Reliquias scilicet posse à laicis & tangi & portari, quod tamen in publicis Processionibus non
esse admittendum iudicauimus. Videtur autem Concilium id cum Ordinarij licentia fieri posse aliquatenus indicare. Sed quidem vt tunc permitti posset, ea esse ratio potuit, quòd pauci tunc essent Clerici, vt huic possent adhiberi ministesterio: quæ quidem iam cessat. Et quàm hoc videri possit absurdum, ex dictis nu. 394. potest sufficienter intelligi, cùm ab Episcopis & Abbatibus paratis deferendæ Reliquiæ proferantur. Et quidem si pro laicis talis veniat in vsum permissio, & pro delatione tali honesti quique quærantur, ad eum veniet res ista statum, sicut de alijs experientia testatur, vt infimis quibusque, pueris, & Indis portandæ tribuantur. Et quid ad hæc Concilium, cuius Patres dicentes audiuimus: Reliquiæ Sanctorum, quas magnoperè venerari decet? Magnoperè inquam, vt non solùm in vilipendium, sed neque in minùs decentem tractationem venire patiamur. Fiet enim inde, vt, quod futurum erat maximo nostro temporali & spirituali commodo, iuxta dicta ex Concilio Tridentino, in iacturam cedat omnigenam, & inhonori coràm Deo, & eius sublimi euadant curia, qui honore dignissimos negligunt honorare.
Loading...