RECOGNITIO PRIMA CIRCA DISSERTATIONEM PROÆMIALEM EPITHALAMII CHRISTI, ET SACRÆ SPONSÆ.

§. I.

§. I.

Titulus Divi & Sancti, an poßit attribui non Canonizatis.
Section
DIfficultas proposita ex eo ante
alias occurrit, quod num. 1. in Margine ita scriptum sit: D. Theod. cùm tamen in textu Theodoretus sine titulo extet quem littera D. indicat, Divum scilicet, quod juxta Ecclesiasticorum Scriptorum receptissimum usum perinde est ac Sanctum, & est non Hesternus ille, sed plusquàm sæcularis, ut est ex D. Augustini, & aliorum Patrum impressionibus manifestum: licet in sacris officijs illum non inveniamus, etiam cùm de Deipara agitur. Unde in Martyrologio Romano aut Beata dicitur, & in majoribus festivitatibus sanctissima aut Beatissima, & etiam Gloriosa, quod in ejus purissimæ conceptionis Festivitate, non sine mysterio aliquo videtur usurpatum: ut scilicet in ipso illud sciamus impletum, quod sacro habetur in hymno: O gloriosa Domina vel Virginum, excelsa super sidera, vel sublimis, in ipso siquidem conceptu talis, excelsior ac sublimior cælis: unde & ipsis purior, atque ita nullâ originalis culpæ tenebrositate fuscata: & Cardinalis quidem Bellarminus initium Recognitionum
suarum à prædicta voce deducit, id improbans quod Tomo 1. lib. 1. cap. 3. de verbo Dei sic legebatur D. Pauli in ipso titulo, dicens se numquam vocem dictam probasse, eo quòd apud veteres Patres non inveniatur, & dijs sit solita ab Ethnicis attribui. Sed cum bona illius venia licebit nobis gravissimorum, & conspicuorum sapientia & religione scriptorum & generaliter jam admissum usum amplecti, Patres Prædicatores ingenua imitatione sequentibus, qui ante plures trecentis annos, scilicet 1342. Carcasonæ in Generali capitulo sic locuti: Cum doctrina Divi Thomæ per totum
Capitulum PP. Prædicatorum.
mundum splendeat &c. Unde & frequentissimus apud tanti Doctoris nobiles ex ejus schola & familia interpretes invaluit stylus, idque peculiaris honoris gratia, quod & alij non minùs frequenter & libenter æmulantur. Videatur Mag. Accacius de Velasco Tomo. 1. Resolut. 260. & P. Uvadingus de Incarnatione Disp. 12. num. 101. à quo hæretici redarguti.
2
*Fuit quidẽquidem apud veteres in usu, Ethnicis
mo regnante, ut ementiti dij Divorum nomine colerentur, de quo apud Virgilium & Horatium obvia præsertim exempla. Vult autem Servius inter Deos & Divos id esse discriminis, quod illi censeantur æterni, hi autem ab hominibus facti, quia in cælum credebantur assumpti, & divinis honoribus decorati. Sed quidem in antiquis Scriptoribus discrimen hujusmodi non apparet: omnes enim compellati Divi, ut ex citatis probant illa: epulis accumbere Divûm. Nec tibi Diva parens. Non temnere Divos Conciliumq́ue vocat Divûm pater. Sic te Diva potens Cypri? O Diva gratum quæ regis Antium. Otium Divos rogat in patenti? Pro quo & Ovidij illud Metamorphos. 13. Divisque irascitur
Ovidius.
ipsis. Qui uno omnes nomine comprehendit. Apud quem & Glaucus: Sum Deus inquit, aquæ: Ante tamen mortalis eram. Dî maris exceptum sacro dignantur honore. Inde fictum ut Iovi celebre illud fuerit ante alios dicatum elogium initialibus tribus litteris consignatũconsignatum, D. O. M.
De titulo D. O. M.
id est Divo, Optimo, Maximo: quod tamen jam pridem Imperatoribus, & viris principibus commune redditum, in quibus excellentiæ aliquid, aut memoria dignum, quorum non est numerus exemplorum.
3
*Ex quibus videtur posse Sanctis jure opti
mo præfatum elogium attribui; non quidem Canonizationis solummodò ratione, sed quia etiam magni in Ecclesia nomine & virtute heroës. Hi enim qui sapientiæ aut fortitudinis, seu beneficentiæ prærogativis inclyti, tali possunt honore mactari, quantò id potiùs virtutum generalitati deferendum; etiam si qui eo sunt genere præclari, & constanti persuasione cælicolæ, nondum publico Ecclesiæ testimonio tales fuerint declarati. Neque quia Divi, Optimi, Maximi, dici queunt, inferre licet posse Divorum titulo solitariè sumpto prædicari: quando enim tres illi concurrunt, sub acceptione illa proceditur, juxta quam heroibus communiter adscribuntur. Cùm autem solus titulus Divi profertur, ad sanctita|tem ita respectus inter fideles habetur, ut idem ac sanctus sit: nec tamen sancti titulus conferri cuiquam potest eo modo quo Pontificia auctoritate prohibitus invenitur. Vrbanus enim VIII. suo Decreto die 5. Iunij 1631. elogia prohibuit Sancti & Beati absolutè, quæ cadunt super personam eorum, qui neque Canonizationis, aut Beatificationis sunt cultũcultum assecuti. Idem est ergo de titulo Divi dicendum.
4
*Circa quẽquem Passeratius in Dictionario; verb.
Dives, nomẽnomen hoc Hispanicè reddens ita scribit: Dios hecho de hombre; ô Canonizado. Cujus esse sensus potest, ut prior pars, scilicet Deus factus ex homine, antiquum Ethnicorum usum indicet, de quo dictum: posterior autem ad Ecclesiam referatur, ut ille dicatur Divus, qui Canonizatus: in quo nihil est, circa quod diutius hæreamus. Potest autem sensus subesse alius, ut scilicet posterior pars priorem explicet, sitq́ue idem Canonizari ac ex homine Deum fieri: sicq́ue in Ecclesia id suo modo accidere, quod apud Ethnicos agebatur. Licet autem prior sensus videatur juxta mentem auctoris, erit forsitan qui aliter accipiet, & videndum an modo aliquo valeat sustineri, an videlicet sancti per Canonizationem ex hominibus dij fiant: id est, eum honoris gradum apud fideles obtineant, ut dij possint non immeritò compellari. Et de communi compellatione dubitari nequit: eo enim quod justi filij Dei sint, pro quo in scripturis sacris attestatio multiplex, consequenter etiam compellandi dij, ut in Psalm. 81. v. 6. manifestum habetur, ubi consequentiam observavit Cardinalis Bellarminus, & n. 55. ac 728. à Nobis est cum
Psalm. 81. v. 6.
D. Augustino præfatus locus luculenter exornatus.
5
*Ut verò pro Canonizatis plus aliquid ad
dendum sit. Sublimitas honoris illius videtur evincere; quia ratione illius multa ipsis conferuntur, quæ Deo propria sunt: ut celebritas in officijs sacris, Missæ sacrificium, templorum fabricæ, & alia, in quibus non contemnendum illud peculiare veneratione obsequium, inclinatio scilicet capitis, quando inter Missarum officia nominantur; sicut & incensatio Reliquiorum, & etiam imaginum. Fit etiam inde ut tamquàm Tutelares possint invocari, quibus deorum nomen exhibitum invenimus: sic enim Leo X. Divis Petro & Paulo, pro quo
Pierius Valerianus singulari inter alia Poemate, cujus ille titulus: Quibus verbis Leo X. Deos Romæ Tutelares precabatur, cujus illud initium:
Dij Tutelares Romæ, tu Ianitor aulæ
Aethereæ, tu Paule comes, duo lumina mundi,
Quos primi colimus, quibus hos adolemus hono
res.
Honores inquam tutelarium Deorum. Idem autem posse sanctis alijs congruere extra dubiũdubium est, unde in ipso Canonizationis splendidissimo ritu, adhibito sanctitatis titulo solemniter invocantur; sicut & invocari possunt, quoties devotio aut necessitas postularint.
6
*Ubi quidem ad modum loquendi præsens
Quo temperamento loquendum.
negotium revocatur, & dicendum Deitatis titulo generaliter abstinendum, neque sine sufficienti explicatione ad praxim advocandum: ut semper Deitas per excellentem participationem, & non simpliciter asseratur, id enim EcclesięEcclesiæ usus non admittit. Tutelares autem Dij eo sensu dici sancti possunt, quatenus tutelarium deorum loco, qui apud Gentiles, Romanos præsertim, in honore habebantur, successerunt: ut dici meritò possit eos veriùs & meliùs Deos esse nostros tutelares: id quod Leo Pontifex Divis Petro & Paulo potuit de Roma loquens specialiùs usurpare, licet precatio ipsius pro communi Ecclesiæ bono fuerit destinata. Verissimè enim Apostolorum Principes tutelares Ecclesiæ sunt, sicut & mundi lumina ab eodem Pontifice compellati. Eximium siquidem tutelaris providentiæ beneficium est opportuna illustratio, ubi tot tenebris circumfusi in æternitatis itineribus caligamus.
7
*Iam quod ad TheodoretũTheodoretum attinet, decre
Quid de Theodoreto.
to sacri & supremi Tribunalis titulus sanctitatis expunctus: & ita in margine littera D. Divum insinuans contra textûs legitimum tenorem adaptata. Quod nescio an similiter acciderit Augustino Paoletto, Sermone 19. qui est de S. Elia. pag. 275. Ut enim ex dictis compertum habetur, Divus pro sancto accipitur, quando solitariè hujusmodi titulus adhibetur. Quibus autem de caussis sit ita dispositum, apud Ecclesiasticos videre licebit Scriptores, præsertim Baronium & Spondanum cum nostris Bellarmino, Possevino & alijs. Quia verò Theodoretus in Concilio Chalcedonensi suam probavit fidem, & quidquid suspicionis esse poterat, satis superq́ue amolitus est, dicto in Nestorium & Eutychetem anathemate, & doctissimè ac sanctissimè scripsit, strenuissimus aliàs contra hæreticos & fortunatissimus præliator, cujus vitæ periodum præstat Spondani compendiarijs clausulis hîc dedisse, sic enim ille: Sed ut paucis habeas totum ipsius Theodoreti
vitæ periodum, qui à parentibus Deo dicatus, numeros magna cum laude Monasticæ institutionis absolvit, consuetudine Theodori Mopsuestenï tantam gloriam obumbravit: Obnubilavit verò ex Nestorij amicitia, obscuravitq́ue potiùs ex suscepto adversus S. Cyrillum ejusdem hæresiarchæ patrocinium. Sed rursum spirante divini spiritus aura, fugatis densis nubium globis, iterùm decorus apparuit, & in communicatione Catholicæ Ecclesiæ, atque amicitia S. Leonis Papæ diem clausit extremum: sicut hæc omnia ex istorum Annalium serie perspicua fient. Sic ille. Amicitiæ autem S. Leonis illustrissimum extat testimonium in epistola ad ipsum, quæ est ordine. 63. eximijs illius præconijs concinnata, & in ea quidem non Theodoretum, sed Theodoricum sanctus eum Doctor indigitat, quod nomen, primarium illius fuit. Sed præfati Theodori adeò studiosus fuisse perhibetur, ut credendi occafionem dederit, quod ab eo nomen derivando, dici voluerit Theodoretus, ut apud Scriptorem eumdem. Primordia ergo cum felici etiam in fidei defensione & propagatione progressu, | sicut & extrema in Theodoreto laudanda, quidquid de interruptione illaudabile in ipso fuerit. Cumq́ue tantus Pontifex eum non utcumque laudabilem, sed sublimibus duxerit dignum encomijs, ex eo quòd Sanctus absolutè dici prohibeatur, ut ipsum vocat Sixtus Senensis in Lib. 4. pag. 303. non ideò existimandum est prohibitionem hujusmodi illum illaudabilem reddidisse. Non ergo dicendus Divus, ut in margine perperàm adjectum, quatenus idem ac Sanctus est, eo sensu, quem Ecclesiæ usus invexit.
8
*Si tamen titulus dictus cum duobus aliis
D. O M. Vt dici queat.
proponatur modo dicto D. O. M. non videtur prohibitioni prædictęprædictæ adversari, ut ex adductis nu. 3. videtur legitima ratiocinatione deduci. Immò & erit forsan qui censeat adjectionem illam D. posse sustineri ob latiorem nominis illius significationem; quod licet mihi non placeat, non video tamen cur debeat severiori calculo reprobari; cùm aliàs Divi titulus non sit expressè prohibitus, & restringi odiosa decreta debeant: quamquàm & fortè aderunt, qui Urbani decretum præfatum, sicut & aliud circa materiam eamdem favorabilia reantur, ob verba illa ejusdem in Declaratione adjecta decreto priori die 12. Martii 1625. Sanctitas sua
Decretum Vrbani VIII.
quæ tantummodò voluit, occurrendo abusibus, quæ irrepere videbantur, certiorem parare viam ad eorum in terris gloriam, quorum sanctimoniam divinæ clementiæ placuerit admirandis operibus illustrare &c. Sanctorum ergo caussa agitur, & eorum gloriæ consulitur, dum moderatio cultus intempestivi decretis hujusmodi prohibetur. Sed sit hoc aut illud; convenientissimum sanè est, dimissis argutijs, per Pontificias semitas, rectas inquam, per quas justi ducuntur, ambulare.
9
*Video tamen circa compellationem San
cti sine scrupulo ullo procedi, dum de ijs agitur, qui fortuitò inter scribendum occurrunt, aut quorum ex professo narrantur gesta, in quorum quidem exordio titulus Venerabilis, Admirabilis, aut alius pro Scriptoris affectu solet adscribi, & Sancti penitus removetur. Quod quidem Pontifex videtur præsertim voluisse: sicut etiam in progressu operis, qualecumque illud sit, ne dicatur Sanctus N. eo modo, quo de Canonizatis dicitur: Quòd autem dicatur vir sanctus, aut etiam sanctissimus, & Sanctus item substantivè, quantùm ad vocis solitariæ usurpationem, cum adjectiva autem allusione, & subintellecto substantivo viri, aut feminæ, non videtur prohibitum, quia neque ita acceptum. Unde apud Scriptores suæ obligationis satis conscios tale aliquid invenimus, estq́ue
Antiquorum usus.
illud veterum Scriptorum usu probatissimum, ut videri potest apud D. Hieronymum Epist. 16 ubi de Marcella. 24. ubi de Lea, quam & appellat sanctissimam. 26. ubi de Paulina. 27. ubi de Paula. D. Ambrosium de obitu Satyri fratris, ubi & de Marcellina Sorore. D. Bernardum Epist. 110. & 276. &c. Id quod erga viros etiam perfrequens, ut innumeris potest exemplis ostendi. D. Augustinus sic D. Hieronymum allocutus Epist. 97. inter Epistolas ejusdem Maximi Doctoris: O vir sancte, mihique. In eadem pro Asterio sic: Per sanctum filium tuum Asterium. Et similia habet Epist. 93. De quo & ipse D. Hieronymus Epist. 91. præmiserat: Sancti filij nostri Asterij hypodiaconi. D. Cyrillus Alexandrinus in Libro de recta fide ad Reginas in principio: Vos sanctas & charissimas Christi sponsas. Acacius Episcopus in Epistola ad eumdem, sanctum dixisse non contentus, ita rescribit: Domino meo per omnia sanctissimo, ac Deo dilectissimo Episcopo Cyrillo. Similiter Maximianus post Epistolam 22. D. Gregorius Magnus in Prologo ad librum homiliarum super Evangelia in hunc locutus modum: Reverendissimo & sanctissimo fratri Secundo &c. Hunc ergo à sanctis Patribus adeò observatum stylum non est credendum expungere penitus voluisse Pontificem, sed ejus sanctitatis notam, qua ij qui ab Ecclesia cælestes incolæ proclamati sunt, feliciter potiuntur. Et juxta hæc procedunt, quæ habentur hoc loco n. 19. & in Titulo n. 403.
10
*Quod ad Beatificatos attinet ita vide
tur dispungendum, ut si à Pontificia Sede sola nominis prærogativa concedatur, quòd scilicet quis dici Beatus possit, pro quo est consequens ut cum splendoribus depingatur, tenori sit concessionis penitus inhærendum. Si verò Missa & Officium, sine scrupulo aliquo poterit titulus Sancti quoties opus fuerit adhiberi. In ipsis sacris Officijs sæpè Sancti nomen occurrit: & si semel id licet, de iterata compellatione nequit esse dubitatio. Et quidem aliqui hujusmodi in Romano Martyrologio cum
hujusmodi titulo proponuntur, ut Martyres Franciscani 16. Ianuarij, de quibus in Amphitheatro n. 209. ex Luca Castellino. S. Rochus die 16. Augusti. S. Raymundus Nonnatus die 31. ejusdem. S. Rosalia die 4. Septembris, de qua & dictum fuerat 15. Iulij, & alij. Et licet, ut citato loco Amphitheatri dictum, possit titulus Sancti ab Apostolica Sede concedi cum alijs honoris appendicibus, quæ ad Officij & Missæ celebrationem non perveniant, modo ibidem explicato; & videatur dici posse circa præfatos sic dispositum, licet ampliori fuerint Officij & Missæ cultu decorati: id quidem dictis nequit obstare, quia potiùs credendum est Ecclesiam sibi in eo mirabiliter consonare: ut quæ Sancti titulum sacris in Officijs concesserit, id etiam in Martyrologio, quod pars Officij est, & recitandum etiam in privata recitatione Gregorius XIII. hortatur, titulus idem tribuatur. Sed cur non ita cum omnibus? Vide citatum Amphitheatri locum. Et rogo interim cur non omnibus Sanctis adscribatur ille, sed indifferenter Beatorum nomine etiam Sanctissimi & excellentissimi insigniti reperiantur? Quod equidem Martyrologium legenti obvio experimento constabit.
11
*Illud non prætereundum, quod in
Confessione pro Prima, Completorio, & Missa, præscripta, notandum discrimen occurrit. Cùm enim sic dicatur: Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistæ: Ubi ad Apostolorum Principes pervenitur, & idem videretur retinendus stylus, non sic factum, sed ita | habeatur? Sanctis Apostolis Petro & Paulo. Ubi dici nequit titulum hujusmodi ob singularem excellentiam adscribi, quando qui præcedunt eo ipso non videantur minori honorificentiæ signo & titulo compellendi: præsertim Beatissima Virgo Apostolorum Regina. Unde locis in aliis solus illis titulus Beatitatis adjicitur Virginis Commemoratione præmissa: ut in Canone Missæ post Orationem Dominicam, & in Oratione A cunctis, & respondente illi post communionem. Confessionis etiam mutatus ordo in Commendatione animæ, ubi sic: Suscipiat eam Sanctus Michael Archangelus &c. Suscipiat eam beatus Petrus Apostolus. Et de S. Paulo statim: Adjuvet eam sanctus Paulus Apostolus. Non videtur ergo peculiare mysterium habere,
quod in Confessione præscribitur: nisi fortè velit quis, cùm de remittendis peccatis agitur, Divo Petro, cui ligandi atque solvendi à Christo est traditum Pontificium, sublimiorem titulum attributum, & eo etiam donatum Coapostolum ejus Paulum: non quidem ob excellentiam potestatis æqualem, sed quia non potuerunt commodè separari. In Commendatione autem animæ secus erga Divum Michaelem factum ob singularem erga egressas ex corporibus potestatem, ut perducat eas in Paradisum exultationis, & judiciarium illud munus, de quo in Amphitheatro à n. 227.

Circa Sulpitium Severum.

12
*DIctum de illo aliàs; & quidem non
solùm Sanctus, sed etiam Sanctissimus compellatus, eò quòd in Martyrologio Romano die 27. Ianuarij sic habeatur: Apud Bituricas sancti Sulpitij Severi Episcopi, virtutibus & eruditione conspicui. Ubi quidem imme
diatè sic præcesserat: Treviris depositio beati Valerij discipuli Sancti Petri Apostoli. Cùm ergo discipulus S. Petri, & sanctissimus proptereà, non sanctus, sed beatus dictus fuerit, & statim Sulpitius Sanctus asseratur; videtur non sine ratione aliqua speciali sic factum, ut illius sanctitas, cui adversari visi nonnulli fuerant, explorata firmaretur. Licet aliàs stare posset quod nuper est probatum, titulos inquam illos indifferenter usurpari. Eo autem ipso quòd sanctus asseratur, quia virtutibus conspicuus, dici
etiam Sanctissimus potest; esse enim virtutibus conspicuum excellentiam singularem sanctitatis importat, unde superlativis potest nominibus prædicari. Sic cùm die 23. Augusti Martyrologium Romanum S. Theonam cum
Vt Sanctus Theonas.
titulo tantùm Sancti proponat verbis illis: Alexandriæ sancti Theonæ Episcopi & Confessoris: licuit etiam die 26. Novembris ita in lectione pro S. Petro Alexandrino pronuntiari: Petrus Episcopus Alexandriæ post Theonam virum sanctissimum &c. Ita etiam circa D. Hyacinthum ac
S. Hyacinthus.
cidit, qui in Martyrologio die 16. Augusti cum solo Sancti titulo sine alio extat elogio; cùm tamen in ejus Festo, Lectione 6. ita sit: Sanctissimi viri studium erga proximorum salutem &c. Divum Ignatium Parentem nostrum Alexan
S. Ignatius.
der VII. in Epistola ad Serenissimam Venetorum Rempublicam Sanctissimum vocat, communi sanctitatis titulo in Martyrologio die 31. Iulij propositum, cum eximio tamen encomio. Id quod in Sancto quolibet præstari valet, eo ipso quod in Martyrologio ut sanctus proponatur: omnes enim tales virtutibus constat fuisse conspicuos, & eo in genere præcellentes. Sicut autem ij, qui nobilitate excellunt nobilissimi, qui fortitudine fortissimi, qui sapientia sapientissimi; ita & qui virtute Sanctissimus; virtus enim sanctos reddit, qua perfectio Christiana consistit. Quamdiu ergo locum in Martyrologio quis habet, & uti sanctus inter Officia sacra conclamatur, dici non solùm sanctus, sed sanctissimus valet. Id quod de Beatis etiam dici potest propter consimilem rationem. Et quidem non solùm ij, qui in Martyrologio prostant, sed etiam illi, quibus cultus est eo in statu major impensus per Officium & Missam: id enim non nisi virtute eminenti præditis solet impendi: cùm Beatificatio genus quoddam Canonizationis sit, in qua errare nequit Pontifex, ut alibi cum doctissimis Scriptoribus comprobatum.
13
*Sed quid jam si in Martyrologio con
tentus olim, ab eo removeatur supremæ auctoritatis imperio, quod circa Sulpitium Severum actum; sic enim Urbanus VIII. statuit, ut testatur Franciscus Maria Florentinus in Martyrologio suo Romano, & P. Bolandus Tomo 2. Ianuarij die 29. ubi de Sulpitio §. 2. qui tamen §. 1. Sulpitium, de quo Martyrologium ad præfatum diem, diversum ab eo, de quo agimus, arbitratur: & duos fuisse Sulpitios Bituricenses Episcopos, quorum alter cognomine Pius die 17. mensis ejusdem in Martyrologio memoratur. Quod equidem si ita esset, expunctionis Sulpitij nostri minimè extaret fundamentum. Quomodo enim potuit expungi ex sacro Catalogo, qui in eo non continebatur? Sed alia non levis ex asserta continentia difficultas insurgit: nam Sulpitius Severus D. Martini discipulus, & vitæ illius præclarus Scriptor, Presbyter tantùm, & non Episcopus fuit, ut eruditi contestantur Auctores, & ex antiquioribus Gennadius, & Honorius Augustadunensis, quos adducit Henricus Spondanus Tomo 1. Annal. an. 430. n. 12. ubi errare affirmat secus sentientes. Saussaius Episcopus in Martyrologio Gallico apud P. Bolandum suprà pariter sentientem. Errat ergo juxta illos Beyerlinck Tomo 3. Theatri Lit. E. cum alijs apud P. Bolandum. Et in præfato nuper Scriptore error videtur esse compertior circa annos, in quibus floruit, Mortuum enim affirmat anno 600. cùm constat D. Martini fuisse discipulum, cujus obitus felicissimus in annum 402. incidit, ut graviorum Scriptorum evincit accurata so. lertia, ex quibus aliqui Severo annum 430. vitæ postremum assignant. Ex quibus etiam non levis videtur relinqui confusio; cùm constare nequeat an Severus fuerit Episcopus, cùm tamen in Martyrologio Episcopus proferatur.
14
*Quidquid de hoc sit, expunctionis
Expunctionis duæ caussæ.
caussæ afferuntur duæ. Prima quòd Millenariorum fuerit amplexus errorem, ut testatur D. Hieronymus in Cap. 36. Ezechielis lib. 11. | Altera quòd jam senex Pelagianis adhæserit, corum fraudibus à veritatis culmine deturbatus. Ubi quidem quod ad Millenariorum errorem attinet, quamdiu ab Ecclesia toleratus est, obstare non potuit sanctitati: in illo enim sanctissimi fuere Patres & Martyres inclyti, Irenæus, Justinus, & Victorinus Pictaviensis cum multis aliis, donec à S. Damaso damnatus est, & Divus quidem Hieronymus dum post alios adductos sic ait: & nuper Severus noster &c. ab eo propter sententiam dictam nondum Pontificia damnatione confixam, non videtur abhorrere. Quòd verò ad Pelagianismi labem spectat, eam quidem abstergere totius vitæ lacrymis, & perpetuo sibi indicto silentio, cujus adeò erat pretiosus linguæ thesaurus, accuravit. De quo scribit Gennadius de Viris illustribus Cap. 19. & luculentiùs Guibertus apud P. Bolandum citato §. 2. & hæc quidem in consideratione esse potuerunt, ut jam pluribus ab
hinc annis in Martyrologio conscriptus fuerit, unde dubitari nequit in eo non admixtum errorem; quia juxta communem Theologorum sensum circa talia nequit errare Pontifex, ut scilicet indignis cultus publicus deferatur. Et dum Sulpitius in Martyrologio est lectus, potuit Officio & Missa coli, si electus alicubi Patronus, aut illius extitit Reliquia insignis, vel titulo alio ex ijs, quæ ad præfata sufficiunt, juxta quæ legibus Ecclesiæ constant, aut Doctorum receptis sententiis approbantur.
15
*Hinc est ut licet circa expunctionem
Qui & perstat.
Urbanus VIII. prudentissimè se gesserit, ex eo absolutè censeri non debeat jam diu præstitus sanctitatis titulus abrogatus: multi siquidem eo gaudent, qui in Martyrologio absunt: pro quo in Hispania & Gallia exempla quamplurima. Et in Gallia quidem post præfatum Urbani Decretum, non solùm exhibitus titulus, sed etiam impensa celebritas, ut constat ex
Martyrologio eruditissimi Præsulis Saussais, in quo uti sapientiæ & sanctimoniæ laude perillustris, propositus invenitur. Et P. Carolus Guyetus in Hiertologia Lib. 1. Cap. 11. Quæst. 3. Ubi cùm doceat inter Sanctos posse affinitatem intercedere, quæ non tam ex corporum sit copula, quàm animorum metienda, subdit posse affines dici Sanctos illos, qui aut usu, consuetudineq́ue, dum viverent inter se conjuncti erant, aut alicujus muneris ministerijve Societate devincti. Et hoc in ordine ad celebritatem, de qua disserit, in eadem Ecclesia: Sic sancti (verba illius sunt) Timotheus, Titus, Aristarchus, ce
P. Guyetus.
terique omnes Pauli discipuli, quos adusque centum & viginti ex Martyrologio collectos recenset Gavantus in calce sui operis, cum eodem Apostolo habere censentur affinitatem. Sic cum S. Laurentio S. Romanus, S. Hyppolitus, S. Iustinus &c. Cum S. Hilario, S. Martinus: cum S. Martino, SS. Sulpitius, Bricesius, Maximus &c. Et sic cùm pronuntiasset, addit §. ult. in hunc modum: Horum nihilominùs tam consanguinitate, (de qua prælocutus fuerat) quàm affinitate conjunctorum, pauca admodùm exempla observari, qui hocce titulo in Ecclesijs peculiari festo recolantur; nec nisi Sanctorum Hilarij & Sulpitij Severi in Ecclesia Sancti Martini Turonensis &c. Juxta quod quod id, quod de titulo sanctitatis est dictum, redditur satis firmum. Qui enim uti Sanctus Catholico in regno celebratur, ubique potest Sanctus compellari. Sic autem dictus, immò & Sanctissimus, Martyrologij auctoritate ductrice ante expunctionem, aut illius notitiam, absque ulla audaciæ labe, ab eo contrahenda potiùs, qui id voluerit impugnare. Juxta quæ accipienda quæ in Amphitheatro dicta nu. 616. 617. 818. & 886.
16
*Anno 1654. prodijt ex Batavica
Chalcographia Sulpitius Severus cum selectissimis Commentarijs, ut ibi dicitur, accurante Georgio Hornio, & Presbyter ille tantùm agnoscitur, editione secunda collaudata. Sed crediderim erubescere illum, dum talibus manibus ejus opera contrectantur, hæreticorum inquam, & Commentarij perversis erroribus conspurcati in lucem publicam emittuntur. Et id quidem simul cum Commentarijs alijs Poëtarum, ut errores in juventute incauta proserpant, dum eruditionis aviditate versantur, & cùm servet odorem testa, quo semel est imbuta recens. Et miror quidem huic malo non statim occursum, & quòd post plures adeò elapsos annos solertissima aliàs providentia cōticescatconticescat. Et citatus quidem Hornius post vitam Sulpitij accuratè descriptam sic concludit: Valde autem
Sulpitij sanctimoniam commendat, quòd in Romano Martyrologio ejus memoria celebretur ad IV. Kalend. Februarij. Hæc ille. Ex quibus habemus Primò ad commendationem sanctimoniæ valde cōducereconducere alicujus memoriam in Martyrologio Romano contineri, ipsis etiāetiam hæreticis testibus. Secundò præfato die 29. Ianuarij Sulpitium Severum, & non alium celebrari, in quo receptissimum Ecclesiæ sensum auctor recognovit. Tertiò nullam expunctionis factam mentionem, quia stante commendatione sanctimoniæ ex memoria in Martyrologio, eam aboleri penitùs non posse rationabiliter judicatum. Habemus ergo salutem aliquam ex inimicis nostris, utinam illi ex nobis majorem, veris in Christo amicis, & ejus gratiæ cooperatoribus compararint. Et quidem Sanctum non haberi illum apud nos, quem hæretici nostris fundamentis ducti talem negare non possunt, non videtur quomodo possit convenienter & verosimiliter sustineri. Salva tamen semper Pontificia auctoritate, cui citatus Hornius infensus Gelasium, an. 492. factum esse Episcopum Romanum asserit, Pontificiam renuens asserere dignitatem.
§. II.

§. II.

Circa Auctorem Psalmi auctarium ex Patribus. Ad §. n. 3.
17
*INter eos, qui Davidem auctorem ag
noscunt, dedimus D. Leonem Epist. 95. relatis verbis: ubi tamen nihil tale habet; sed sunt illa D. Ambrosij Tomo 5. Lib. Epistolarum 1. Epist. 8. Nescio autem quomodo error irrepsit; cùm tamen sciam ex legitimi auctoris vindicatione imminutum nihil: cùm D. Am|brosij supereminens auctoritas tanti ponderis sit, quanti in Ecclesia notum, seclusis comparationibus, & cuicumque ex duobus prædictis Orbis luminaribus Christiani prærogativa singularis excellentiæ reservata. Licet enim D. Ambrosius Doctor Ecclesiæ sit, & in hoc D. Leonem videatur superare: Divus tamen Leo quia Petri successor, & claves regni consecutus, & scientiæ, & potestatis supereminentia potitus. Illud pro D. Ambrosio peculiare succurrit, quod ex P. Francisci Mendozæ erudito Problemate roborandum. Eruditus enim Pater in Viridario Libro 3. Problem. 3. eleganter probat D. Ambrosium ex unius Augustini conversione, ita Doctoris lauream meruisse, ut etiamsi nullum convertisset alium, illa ipsi jure optimo deberetur. Atqui convertit innumeros, & Christiana eloquentia inter omnes Ecclesiæ Doctores ita præcelluit, ut divina in sacris Officijs ipsius Ecclesiæ voce prędiceturprædicetur: non ergo una tantùm laurea, sed geminata dignissimus. MagnũMagnum igitur in præsenti caussâ fuerit eum habuisse fautorem, pro quo & consulendus Index Concionum ad diem 7. Decembris.
18
*Divus Joannes Chrysostomus addu
ctus ex Homilia de Turture, quæ est 8. in Symbolum Tomo 5. Sed omissum nescio cujus in curia, aut infortunio, id quod tum circa negotium præsens, tum etiam circa totius Psalmi illustrationem ex Tomo 1. fuerat adnotatum, & pro impressione transmissum. In eo enim doctissima extat inter alios Psalmi nostri interpretatio, & licet de illius Auctore investigatio nulla, ex eo accidisse videtur, quod exploratissimum censuerit fuisse Davidem; quod & ab eodem assertum, dum circa illud, Dico ego opera mea Regi, eum qui ita est locutus, regem fuisse affirmat, unde pro eo, cui dicantur opera, sensum elicit sublimiorem. Circa illud etiam Accingere gladio tuo &c. quod, sicut alia, de Christo exponit, illum in loco alio ab eodem Propheta armatum introduci testatur, ex Psalmo 7. v. 13. armati repræsentationem formidandam adducens: Nisi conversi fueritis, gladium
Psalm. 7. v. 13.
suum vibrabit &c. Est autem Psalmus dictus manifestè Davidis, ut convincit Titulus. Sic enim ille: Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filij Iemini 2. Reg. 16. Sic ille circa Auctorem; circa alia autem suo ille auro, quæ occurrerint, deaurabit.
19
*D. Ildefonsus Sermone 5. de Assumptio
D. Ildefonsus.
ne. ita scribit: Sciebat enim Dei genitrix in arcem Divinæ contemplationis assumpta, Davidicis edocta testimonijs processurum de se Dominum tanquàm de thalamo suo sponsum, & ipsum speciosum, (ut idem Propheta præcinit) præ filijs hominum. Sic ille devotissimus & validissimus Virginis propugnator, cujus placuit dedisse verba nulli non grata futura, ex quibus intelligi aliquo modo potest illius ardor affectûs, quo Virgo
felicissimi partus horam expectabat, sciens quem, qualem, & quantum, & qualiter paritura, sicut etiam gaudium puerperij. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: cùm
Ioan. 16. v. 21.
autem pepererit puerum, iam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundo. Sponsi ipsius verba sunt procedentis de thalamo solis instar præ filiis hominum speciosi Ioan. 16. v. 21. Ex quibus liquet quàm sit ingens gaudium puerperæ, ad quod pressuræ gravissimæ interventu devenitur, illius penitus memoria disparente. Quia natus est homo in mundo. Quid ergo de gaudio Virginis æquum fuerit sentiamus? Mulier inter mulieres benedicta pariens tristitiam non habuit: quando autem peperit, jam non meminit pressuræ, quia clamabat parturiens, & cruciabatur ut pa
Apocal. 12. v. 2.
riat, non corpore, sed desiderio, quia natus est homo in mundo. Quia homo & homo natus est in ea,
Psalm. 86. v. 5.
Psal. 86. v. 5. nec solus homo, sed Homotheus, Homo-Deus. Gaudeamus ergo cum ipsa, & animitùs gratulemur, quod ipsa expetit misericordiæ Mater dicens: Congaudete mecum, & congratulamini, quia cùm essem parvula, placui Altißimo, & de meis visceribus genui Deum & hominem. Sic cum Ildefonso, ut in recensione Auctorum minùs jejuna procedat oratio, & pijs affectibus serviamus. Ubi præsertim pro Virgine incurrit occasio, quam sine injuria nequit filialis observantia præterire.
20
*Beatus Petrus Damiani, Damianus
B. Petrus Damianus.
aut Damianensis, quia illi à patre agnomen, Tomo 2. Sermone 10. qui est in Cœna Domini, ita loquitur: Quod etiam Sacramentum tunc uberiùs & copiosiùs videtur impletum, cùm Redemptor noster Iordani undis baptizatus exijt, & apertis cælis protinus in eum Spiritus sanctus columbæ specie manifesta visione descendit, mox́moxque vox Patris intonans, Hic est, ait, filius meus dilectus, in quo mihi complacui, Matth. 3. Hunc esse perspicuè compro
Matth 3. v. 17.
bans, cui David olim eodem Spiritu edoctus aiebat: Vnxit te Dominus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis. Ex illo sanè tunc Spiritu, qui nostrũnostrum quoquoque Chrisma nunc consecrat, tantam virtutem aquarum omnium natura concepit, ut in quibuscumquibuscumque fluentibus sub profeßione Deificæ Trinitatis abluendus immergatur, plenum atque perfectum novæ regenerationis mysterium divinitus impleatur. Hæc ille. De quo (ut hoc interim dicamus) observasse juvat, nondum esse ab Ecclesia Catalogo Sanctorum adscriptum, unde titulus tantùm Beati ipsi in ejus operibus attributus, quem & Paulus V. in quodam pro impressione probat indulto die 17. Aug. 1606. Nihilominus sunt qui sanctum vocent apud Arnoldum Wion lib. 2. de ligno vitæ c. 9. & alij. Immò qui & Sanctissimum ut Cardinalis Baronius Tomo 11. Annal. ad an Christi 1072. quæ faciunt pro dictis suprà n. 10. Dedi autẽautem integram illius sententiam, quia cælesti est magisterio plenissima, & ad locum Psalmi, de quo & inferiùs, opportuna interpretatione concernit.
21
*Divus Bernardus Hom, 3. super Missus est,
D. Bernard.
ita scribit: Meritò autem concupivit Rex decorem Virginis. Fecerat enim quidquid longè anteà præmonita fuerat à patre suo David, dicente sibi: Audi filia, & vide, & inclina aurem tuam, & obliviscere populum tuum, & domum patris tui. Et si hoc feceris, concupiscet Rex decorem tuum. Audivit quippe & vidit: non ut quidam, qui audientes non audiunt, & videntes non intelligunt. Sed audivit, & credidit: vidit, & intellexit: & inclinavit aurem suam ad obedientiam & cor suum ad disciplinam. Et | oblita est populum suum, & domum Patris sui: quia nec populum suum augere prolis succeßione, nec domum patris sui relinquere curavit heredem: sed quidquid honoris in populo, quidquid de paterna domo rerum terrenarum habere potuisset, omnia arbitrata est ut stercora, ut Christum lucrifaceret. Sic Doctor Sanctus: cujus licet satis obvia sit in ejus divina lucubratione sententia, eum tamen hoc loco legendam libuit exhibuisse, ut aliquantulum ampliùs propagetur, sitq́ue obvia magis, in qua & meritum maternitatis elucet, & singulare obedientiæ pro instructione fidelium documentum. Estq́;Estque peculiari ob
servatione dignum id, quod ad gloriam ParentũParentum Virginis videtur conducere. Cùm enim reliquisse dicatur domum Patris sui, & alia honoris incrementa: non tamen dicitur Parentes reliquisse; cùm tamen reliquerit, quando ab illis est in templo præsentata: quia licet, quantùm attinet ad corporalem præsentiam, ita evenerit: non tamen æstimatione, amore, & observantia illis & se digna; cùm circa alia secus acciderit; unde dicere de illis is, quem dudum audivimus, potuit, omnia arbitrata fuisse ut stercora, ut Christum lucrifaceret. Absit enim ut de parentibus tale aliquid labia illa Virgineo compluta lacte pronuntiarent. Non eos ut stercora arbitrata est, sed ut cælestia pignora, & ut divina cognatione sublimes, ac propterea dilectione ineffabili dignos, qua est illos verissimè prosecuta. Sermone etiam 67. in Cantica: illa extant ejusdem Sancti Scriptoris verba: Bonus
quoque ex ore Ieremiæ ructus, bonus ex David, qui ait: Eructavit cor meum verbum bonum, &c.
22
*B. Amadeus, vel Amedeus, de cujus
B. Amadeus.
cùm canonizatione non constet, Sancti tamen titulo condecoratus incedit, Episcopus Lausanensis, quem eumdem esse cum Amadeo alio Minorita fuit qui nuper somniarit Homilia 7. de laudibus B. Virginis, sic habet: Igitur cùm Virgo Virginum à Deo, & Filio suo Rege regum, exultantibus Angelis, collætantibus Archangelis, & cælo laudibus acclamante deduceretur, impleta est prophetia David dicentis ad Dominum: Astitit regina à dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Sic Divus ille, qui non solùm astitisse à dextris Filii affirmat VirginẽVirginem, quando in throno altissimo ad ejus est dexteram collocata; sed etiam cùm deduceretur: ut comitem ascendenti credamus ipsum, & cælos laudibus acclamantes: quia inclinavit cælos, & descendit. Psal. 17. v. 10. dum cælestes om
Psal. 17. v. 10.
nes incolæ deducturi Reginam suam ambitiosissimè descenderunt.
23
*Eumdem adducens locum Richardus
Richardus à S. Laurentio.
à S. Laurentio lib. 6. de laudibus Virginis circa Titulum MARIA fortis. col. 7. & expendens dici adstare Reginam. Primò à promp
titudine serviendi & ministrandi. Secundò à promptitudine auxiliandi. Tertiò à promptitudine contradicendi adversarijs nostris, idq́ue locis Scripturæ illustrans, subdit ita: Quartò à perseverantia in supradictis, quia asta
Eccli. 2. v. 1
re perseverantis est. Unde Eccli. 2. Fili accedens ad servitutem Dei, sta in justitia & timore, persevera in hac duplici virtute: ipsa enim indesinenter & perseveranter opitulatur servis suis, nec unquam deserit hominem, nisi priùs ab homine deseratur. Ideò dicitur: Astitit, & propheticæ certitudine posuit David præteritum pro futuro. Hæc ille & alia pro affectu ergo Virginem permovendo, & promovendo commodissima, sed quæ loci alterius sunt: & pro præsenti sit satis præfatos sententiæ, de qua agimus, adjecisse Patronos.
§. III.

§. III.

Conficti à nonnullis Psalmi alij Auctores expuncti. Circa n. 4. & seqq & 29.
24
*GEnebrardo Core filios vidimus pla
Circa filios Core.
cuisse, pro quo & nonnulli alij pariter improbati, quia Prophetas illos fuisse sine fundamento asseritur. Unde non audiendus P. Antonius Millieus in Moyse Viatore: Sed audiendus aliàs Parte 2. lib. 17. pariter arbitratus, Virgilianus enim Vates imitatione sublimi, etiam ubi à vero videtur recessisse, sicut Virgilius auditus. Ille ergo miraculo grandi servatos filios Core sic celebrat, locutus ad ipsos:
Quæ, juvenes, quæ Musæ sunt pietatis amorem
P. Antonius Millieus.
Quæ docuere sacro mysteria pangere versu,
Dißimilesque adeò patrijs assuescere mores?
O digni meliore domo, & meliore parente!
Ne tamen opprobri pudeat vos clara paterni
Progenies, numquàm inficient vos illa parentis
Dedecora, & rapti scelerata in Tartara Manes.
Sanguinis absterget maculas, quæpropria virtus,
Liberaq́ue, & nullo traduci stemmate poßit
Nobilis illa suis opibus, quo corpora cumq́ue
Orta satu, patria sordes ab origine ducat.
Illa haustus petit æthereos, & semina cælo,
Queîs se sponte animis cælesti luce propagans,
Abdicat infami ductas à sanguine sordes.
Ergo pios Vates, & Christo digna locutos
Servarunt dulcis pietas, santæq́ue Camœnæ.
O fortunati juvenes, queîs patria numquàm
Ambitio placuit, vanoque illusit honore!
Quin & carminibus sanctis mulcere furentem
Aggreßi, insanos studuistis frangere faustos,
Et vetito prohibere gradu, vos ille monentes
Suprema saltem infelix audisset in hora;
Heu! Heu! Elyseas inter nunc viveret umbras.
Intereà vobis divi solatia casus
Cantores inter sacros pia carmina Musæ
Dictabunt, partesq́ue suas longæva tenebit
Posteritas, citharam pulsans & nablia, templo
Æternoque hodierna feret miracula cantu
Rex fidicen numeros olim, & nova carmina
panget,
Divisosq́ue choris solij mens sistet ad aras.
Sic ille venustissimus vates, & gravissimus
Ejusdem commendatio.
pariter Societatis alumnus & parens in Gallia Provincialis: unde necdum Historiam suis non est prosecutus carminibus, sed illius reseravit profunda mysteria interpretatione perdocta. Neque enim viri hujusmodi, si poëtico spiritu valeant, indignum reputare debent, ut illum ad res sacras, si per otium liceat liberale, traducant.
25
*Id quòd à multis ex antiquis Scriptori
bus sanctitate & sapientia illustribus observatum fuisse eorum plausibilia satis documenta testantur. Pro quo Urbanus VIII. nondum Urbanus, sed jam nominis candidatus, sic vindex sacrarum Musarum elegantissimus peroravit:
Insignes gravitate viri, nec devia munus
Aut opus injunctum sprevit vel deserüit mens,
Sacra quibus Pindus præcinxit tempora lauro.
Pontifices alios inter se Damasus offert,
Cui comes is Gelasi, magnæ lux altera Romæ.
Ambrosius quoque Castalijs labra proluit undis.
Moribus impubres decorans Albinus, Arator,
Sedulius, Paulus, Paulinus, Prosper, Avitus,
Gregorius Sasimis Antistes: tuque Boëthi
Non vitæ minùs innocuæ, quàm mortis amator.
Cum Fortunato Prudentius, atque Iuvencus.
Non ego te Synesi, neque te Cypriane silebo.
Quid reliquos referam Patres, quos iutulit astris
Excellens animi virtus, cæloque beavit
Aönio celebres cantu, dum vita manebat?
26
* Sic cùm referat Leo Carmelita Tomo
Leo Carmelita.
3. Studij sapientiæ universalis Parte 3. Epist. 1. ad eumdem Vrbanum, ita subdit: Verùm audacter dicam, & citra omnem adulationis suspicionem, unus post omnes palmam præripuisti universis. Sed luculentius P. Carolus Scribanus in Adolescente Prodigo, ubi plurima ad ipsum, & exipso. Possumus autem Urbanensi catalogo addere alios, scilicet Gregorium Turonensem, Hil
debertum, Aldelmum, Sulpitium Severum, Sidonium Apollinarem. Addi ex antiquissimis & Tertullianus potest, dum esset qui esse debuit: nec indignum duxit in tanta morum severitate. Dracontius, de quo in Titulo n. 676. Anselmus, Angelicus Thomas, Seraphicus Bonaventura, Franco Abbas, Baptista Mantuanus; ut omissos faciam alios, cùm præfati ad positionem præmissam formandam sint satis superq́ue suffecturi.
27
*Non omittam tamen liberalem præ
Robertus Galliæ Rex.
dictam vacationem Regia ipsa & Imperiali non esse indignam Majestate. Pijssimo Roberto Galliæ Regi hymnus de Spiritu sancto adscribitur, in ejus Missa ex Ecclesiæ præscripto contentus. Ferdinandi III. Imperatoris, &
Ferdinandus III. Imperator.
Serenissimæ Eleonoræ illius conjugis Italica carmina exhibet D. Caramuel in Dominico, in vita inquam Venerabilis P. Dominici à Iesu Maria, in cujus laudem illa, dignissimum sanè Augustæ celsitudinis argumentum. Mihi au
tem nimis honorificati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Sic Rex Vates Psal. 138. v. 17. & quidem non omnes amici Dei mundano excelsi principatu: cùm tamen Regi Vati omnes sint Principes, & Excellentissimo principatu. Quòd si non de honore ab ipso impenso, quod tamen volunt multi, sed à Deo loquatur, id nihil incommodare valet intento. Honorificati à Deo amici, & principatu condecorati perpetuo, facti An
Cardinalis Bellarminus.
gelis æquales, Filii Dei & heredes; fratres autem & coheredes Vnigeniti, quem constituit Deus heredem universorum, ut loquitur Cardinalis Bellarminus. Quomodo ergo non digni Regiis & Imperialibus Carminibus celebrari? Illos igitur David celebret, cithara, fidibusque canoris: celebret inquam Regio clarus Imperio, ut de ipso D. Ambrosius in Apologia pro eodem, pariter Imperator & Rex celebs & invictissimus Ferdinandus, celebret & clarissima conjux Eleonora. Ne autem exercitatio talis Au
gustis videretur indigna, suo illorum primus exemplo præivit, quod videri potest apud P. Cerdam cap. 7. Elogiorum Virgilii, ubi elegantissima Augusti carmina pro evitando comburio, de quo in Ratione Operis, testante id Plinio lib. 7. cap. 30. ut clamet ille:
Ergo ibit in ignes
Magnaque doctiloqui morietur Musa Maronis?
Ubi quidẽquidem & virtutis respectus habitus, quandoquidem mandata testamento combustio ob verecundiam fuit. Utinam aliquid hujusmodi ad salutem æternāæternam contulisset. Sed heu! Ubinam illi? Ergo ibit in ignes, & laudatus & laudator. Non sic pijssimi illi, de quibus dictum, de quorum æterna felicitate Virtutum egregiarum pignora, quantum humana assequi potest fides, prohibeant dubitare.
28
*Et præfata quidem occasione filiorum
Core dicta sunt, quos Psalmi nostri auctores non fuisse contendimus. Sunt autem nescio quem fingentes alium, dum nuptias Assueri & Estheris, aut Salomonis & filiæ Pharaonis, in eo asserunt celebrari. Immò & sunt qui ipsius Davidis cum Bethsabee, de quo citato n. 29. ubi pro Bethsabe positum Bersabe ex incuria aut inscitia, sono vocis tantùm attento; cùm Bersabe nomen mulieris non sit, & secundùm originem suam idem sit ac Puteus juramenti, sicut Bethsabee Domus juramenti. Sic aliàs, ut in nomine Barabbas, pro quo Barrabas, quia ita vulgo solitus vocitari. Unius autem litteræ additio diversam parit significationem. Barabbas enim idem est ac Filius patris, cùm tamen Barrabas sit Filius magistri. Sicut apud Nostrates etiam videre est in addita aut detracta R ut Sara, Sarra, Choro Chorro, Pero Perro, Ara Arra, Caro Carro, & sic in alijs. Bene verum est apud D. Hieronymum in Commentarijs ad Evangelium D. Matthæi haberi Barrabam, ubi & dictam interpretationem juxta HebræorũHebræorum Evangelium, & non aliam adducit, sicut & alii: ut prædictus error tolerabilis possit judicari. Et citato quidem n. 29. pro commento
illo de Davidis & Bethsabee nuptiis allegati Lyranus, Valentia, Aiguenus, & Trebetus, errore nescio quali, cùm revera Auctores dicti pro nuptiis Assueri & Estheris stent, uti à P. Lorino referuntur, qui aliqualem errandi præbere potuit occasionem. Sicut circa Vatablum & Genebenses pro Assueri & Estheris connubio pariter allegatos, cùm tamen pro Salomone & Ægyptia militent. Et quod ad VatablũVatablum attinet, in ipso perspicuum extat: de Genevensibus autem testatur Genebrardus in principio expositionis sic dicens: Impii, ut Genevenses de Salomone hunc Psalmum exponunt. Primò contra rationem, &c. De quibus & in Præfatione. 2. ubi præsertim contra Bezam sentinæ illius scholiarcham, & in cathedra pestilentissimæ blaterationis cum plausu totius inferni | regnantem, ut non immeritò dictum censeri debeat, quod à Nobis erga illos ibidem pronuntiatum; promeritos acriora. Videatur citatus Genebrardus. Unde & refellendus venit
Philippus Cluverius in introductione ad universam Geographiam, lib. 2. c. 16. Ubi de Sabaudia loquens, affirmat in ea nihil esse clarum pręterpræter unam Genevam, (aut Genebam) liberam civitatem, bellis Sabaudicis, & Protestantium religionis professione claram. Clara enim dici non debuit, in qua ipse Protestantium professio cymmerias potiùs offundit tenebras, quàm ullo modo commendabilem claritatem. Illi sanè abominandæ ex perditorũperditorum confluxu confusionis ponto nox incubat atra, Tartari vestibulo, & exteriorum januæ feralissimæ tenebrarum, de quibus Dominus Matth. 22. vers. 13.
§. IV.

§. IV.

Ex erroris occasione Divi Ignatii, & institutæ ab ipso Societatis instructa laudatio. Ad n. 18. & 74.
29
*EO animo Divum Parentem, quam in
stitit Societatem, de Iesu nomine compellandam voluisse, ut ipsi propriũproprium numquàm audiretur, à Nobis dictum: sed eo ipso gloriosius redditum pariter ostendimus, quia splendidissimum quæsivit operculum, lapidem, inquam, pretiosum, à singulari pretiositate & splendore, divino testimonio commendatum. Vt quod ille occultando nomini quæsivit operculum, ornatui præclaro deserviat; ut deservit pretiosus lapis metallo nobili, cui operâ artificis sapienter insculpitur. Sic ibi dictum: sed in eo error quòd pro quæsivit operculum, positum quæ sicut operculum. Ubi erunt fortè qui hæreant: nam & manca sententia, & illud Quæ contra Grammaticæ leges aut asserat, aut suspicetur adjectum; & verba ergo & sensum hærenti restituimus, & D. Ignatio Parenti decus, quod dum declinare intendit occultatione nominis, amplius est & gloriosius consecutus: & ultra dicta locis alijs cumulamus alia ex nube testium ornatissima; nec domesticorum quidem, quamvis esse & illi possent & plurimi, & incorrupti, sed externorum, quibus tanta celeberrimęceleberrimæ sanctitatis claritas ita resplenduit, ut in præconia insignia provocarit. Et quidem si omnia in hunc locum fuissent convehenda, justum possent implere volumen; cùm tamen aliud modò intentum prosequamur. Pro quo & P. Andreæ Mendi
Panegyristæ alij.
filialis candor, & nota eruditio desudavit in Appendice ultima StateręStateræ morali adjecta, post eruditum Opusculum P. Nicolai Lancicij Gloria S. Ignatij dictum, quod Tomo 2. Opusculorum extat Opusc 18. Sed quod tantis placuit Scriptoribus, & mihi perplacet: non libellum, aut Opusculum, sed panegyricũpanegyricum aliquid oblaturo, quo, & ijs, supra quæ cadit, elogijs, jam pridem nostra qualicumque diligentia congestis, & quęquæ apud præfatos Panegyristas extant, luculentior possit apparatus Ignatianæ gloriæ, si alicui ita placuerit, concinnari.
30
*Ea quidem stante constantissima veri
tate, quidquid de gloria Societatis dicitur, & à Nobis in Spiritu humilitatis accipiendum, ad gloriam S. Parentis pertinere, qui Societatem suam in eorum Spiritu Minimam compellavit, nam gloria patris est filius sapiens. Et juxta Salomonem Corona senum filij filiorum. Proverb. 17. v. 6. ubi & quod Gloria filiorum
Proverb. 17 v. 6.
patres eorum. Ut scilicet se invicem illi coronent; ubi pro corona apud Septuaginta est gloriatio, ut respondeat prior sententiæ pars sequenti: ut filij parentum gloria sint, sicut gloria filiorum patres eorum. Sic enim utrisque ac
P. Cornel.
cedet dignitas, honor, & gloria instar coronæ. Ut doctus inquit interpres. Ubi & audiendus eruditissimus Pater Leo Carmelita Tomo 3. Studij Sapientiæ universalis pag. 534. Vbi elegantissimęelegantissimæ Orationis exordiũexordium in celebritate S. Ignatij Societatis Jesu Fundatoris coram Christianissimo Galliæ Rege, sic locutus: Has ipsas
Leo Carmelita.
profectò litteras sibi circumscribit Oratio (scilicet Societas nostra cum Filio ejus Jesu Christo
1. Ioan. 1. v. 3.
1. Ioan. 1. v. 3.) Virum posteriori sæculo incomparabilem, inclytum Loyolam, Magnum Ignatium laudatura. Favet viri Epitaphium mihi Romæ olim conspectum quatuor verbis immensa complectens: IGNATIO SOCIETATIS IESV FVNDATORI. Haud sanè est quod addatur ultra. Arcanum porrò interpretatur natura correlativorũcorrelativorum, quæ sese definiunt mutuò, & invicem interpretantur. Cogitas hodie mecum admirari Societatem Jesu, intende Patri, à quo genita est. Conaris ex adverso quis & quantus fuerit Ignatius conjicere, appende institutam ab eo Societatem, enimverò utriusque meritis justa deerit mensura, nisi agnomen superpendium accedat. Societas nostra (Emblema Ignatij est, suæque posteritatis felicißimæ) cum Filio ejus Jesu Christo. Hæc ille pro felici laudationis auspicio, iterum in decursu ejus adsciscendus.
31
*Neq;Neque præfatis obstare potest id quod ha
bet devotissimus, sapientissimus & eloquentissimus P. Marcellinus de Pise Capucinus tom. 2. Encyclopædiæ moralis, Hom. de S. Ignatio Patriarcha almæ Societatis Jesu, dum circa SocietatẽSocietatem eximiè affectus, & illius fundationem extollens, aliquantulum videtur gloriæ Fundatoris Ignatij, dum sic scribit, adversari: Hoc igitur constans esto Societatem Jesu nullum planè aliũalium habuisse Opificem à Patre, & Filio, & Spiritu sancto, utpote opus, cui meditando impares sunt omnes omnium hominum cogitatus. Quòd si in Ignatio sacri illius instituti prima fundamina posita sunt: si lucis, quæ toti Ecclesiæ affulsit ad exortum Societatis. Ignatius primos excepit, & postmodùm explicuit, radios: omne tamen illud opificium desuper emanavit. Nec est qui audeat vendicare sibi gloriāgloriam hujus egregij facinoris, quin statim inglorius suos temerarios ausus sic audiat à Domino sugillari: Numquid producis Luciferum in tempore suo, & Vesperum super filios terræ consurgere facis? (Job 38. v. 32.) Id est: An putas
Iob 38. v. 32.
Genium aliquem infra Deum potuisse aliquos congregare homines, & tantis in eos influere dotibus, ut eorum ope reprobi terræ addicti, & quasi immersi volutabro illecebrarum carnis, inde emerserint, illucente eis lumine Societatis inclytæ co|ruscantis. Deus inquam hominem illum, qui usurpare vellet originem hujus instituti, increparet, præfatis vocibus petitis ex contextu illo Iob, qui Hebraicè hoc sonat: Numquid producis sidus Societatis, cum filijs ejus? Id est: ego solus assumpsi Ignatium, in Antesignanum meæ Societatis, quam nequis sibi arrogaret, nomen meum ei affinxi. Cùm ergo Hebræis Lucifer, & sidus Societatis idem sonent, &c. Ex quibus magna quidem ostenditur gloria Societatis, sed cùm nullus neque Angelus, neque homo illius auctor agnoscatur, & soli tanti moliminis opifici Deo prærogativa deferatur: parùm relinquitur D. Ignatio, ratione cujus dici Auctor & Fundator possit, ex quo illius videtur gloria minorari.
32
*Sed re verâ demptum nihil, qui enim
ita locutus, eum Patriarcham Societatis recognoscit, ut vidimus, unde & ab eo genitam Societatem, sed juxta Apostolum In Christo Iesu. Sic enim ille testatur 1. Cor. 4. v. 15. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos
1. Cor. 4. v. 15.
genui: prædicatione inquam Evangelij, qua illi conversi, cùm tamen D. Ignatius non prædicatione Evangelij; sed EvangelicęEvangelicæ perfectionis sublimi magisterio filios ac socios generarit. Jam enim Christiani illi, sed ad Christianæ perfectionis novam & singularem sequelam illius hortamentis & documentis evecti, novi in Ecclesia fœtus extiterunt. In Christo Jesu, quia Societati Jesu nomen adscriptum, cujus imitationis eminentia est pariter cum nomine ab eisdem accurata: & hoc quidem humanum esse non potuit inventum, nec proptereà Sanctissimi Parentis gloria decrescit; immò luculenter augetur. Maximum Dei opus Incarnatio, quod in nullius creatæ mentis potuit indagationem, nisi per Dei revelationem, incurrere. Quòd ergo ad executio
nem divini consilij electa sit Maria, eximiũeximium ipsius præconium est: nec proptereà non vera Christi mater: ad hoc enim electa est, ut scilicet mater esset: qua dignitate excogitari nulla potuit major, immò neque inter creatas suppar, ut sua Christo etiam ut homini excellentia reservetur. Sicut autem illi nominis impositio concredita: & vocabis nomen ejus Je
Lucæ 1. v. 31. & 38.
sum. Lucæ 1. v. 31. Ita & cum Ignatio peractum. Neque ex eo, quod de occultatione proprij nominis dictum, ullum creatur obstaculum: à Deo enim spiritus ille humilitatis immissus, sicut Virgini ut ancillam se Domini vocans, legationi Angeli consensum impertiret. Et quidem nomen subticuit suum, cùm posset dicere: Ecce Maria ancilla Domini; cùm enim idem ac Domina sit, ut volunt multi: dictura Domini, splendorem & majestatem in conspectu ejus tanti nominis occultavit, ancillam se profitens, & uti talis pergit obsequium tanto in opere præstitura: inde & major: Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.
v. 48. & 49.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna, &c. Sibi illa constat inter sublimia præconia ancillæ nomine repetito. Sed Ecce priori vide quale, ipsa teste incorrupta, respondeat: Ecce enim ex hoc, &c. Suppressioni nominis illius exaltatio eximia, universalis, æterna. Quin etiam & supereminens magnitudo charismatum meliorum, ut clamet Ecclesia: Ecce Maria genuit nobis Salvatorem, &c.
33
*Ubi ex Abigaele simile aliquid datum
n. 550. quæ advocata in sponsam à Davide, respondit: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum Domini mei. 1. Reg. 25. v. 39.
1. Reg. 25. v. 39. & seqq.
& seqq. Pro cujus & loci illustratione adductus n. 551. Isaiæ alius 35. v. 2. & 3. ob spe
Isaiæ 35. v. 2. & 3.
ciale illud ad Virginem proculdubio spectans, ubi datus ei dicitur Decor Carmeli & Saron. Pro quo Carmeli decore sicibi: Sed quisnam ille? Humilitas certè Abigaelis, quæ habitabat in Carmelo. Hic decor datus Virgini, ut ancillam se, sicut illa fecerat, fateretur. Sicque ad sponsalem festina tenderet dignitatem. Et quidem quod ad figuralem similitudinem spectat satis convenienter adlectum, pro quo & alij. Est autem
Richardus à S. Laurentio.
specialius quod habet Richardus à S. Laurentio lib. 10. de laudibus B. Mariæ circa finem, ubi ita scribit: Ioan. 13. dicitur de Domino: Misit aquam in pelvim, id est, implevit Mariam gratia, & cæpit lavare pedes Discipulorum. Hoc enim officium exemplo Filij implet in nobis humilis Virgo, quæ se semper ancillam exhibet, cujus est hoc officium. Vnde signatur per Abigail 1. Reg. 25. quæ respondit nuntijs David volentis eam ducere uxorem: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. Sic ille. In eo
autem quod de Carmeli decore dictum est cum allusione ad illum, in quo Abigaelis habitatio fuit, non videtur accurata observatio adhibita; Carmelus siquidem, de quo Isaias, alius est, & licet diversis characteribus eorum diversitas in Hebræa origine designata non inveniatur, de diversitate autem nequit dubitari, quæ ex Scriptura colligitur, pro quo Interpretes communiter secuti D. Hieronymum in Amos cap. 1. In citato autem Isaiæ loco de Carmelo diverso agi ab eo, in quo Abigail, ex eo ostenditur, quòd decor Carmeli ad illum est referendus, qui decorus, pulcher, & spectabilis propter amænitatem: id quod Carmelo Abigailis non videtur congruere, pascendo potiùs pecori idoneus, ut colligitur ex citato cap. 25. v. 4. Cùm ergo audisset David in deserto quòd ton
1. Reg. 25. v. 4.
deret Nabal gregem suum, &c. Unde & factum Sponsæ caput comparatum Carmelo, Cant. 7. v. 5. Caput tuum ut Carmelus. Quæ duo loca Ghislerius in illius laudis expositione componit, laudatus à P. Cornelio ibidem. Unde & communiter Interpretes ita aut asserunt, aut supponunt, ut videri apud nostros potest, qui sunt sanè complures.
34
*Verumenimverò præfatis non ob
stantibus laus prælibata Virginis potest sustineri, si dicamus Carmelum utrumque verbis Prophetæ comprehensum. Ut enim non excludatur Phænicius, ne dum celsißimus, sed pulcherrimo florum & fructuum decorus ornatu, ut bonus ex adductis Scriptor affirmat: cujus & exactam descriptionem oculatus testis exhibet P. Philippus à S. Trinitate Tomo 3. Tractatu 3. Disput. 6. Dub. 3. non est tamen cur alius Abigaile celebris non debeat ad consortium laudis advocari. Et quidem D. Hieronymus de locis Hebraicis, ordine Alphabetico in littera C. addu|cto Carmelo, solius meminit Abigaelitici, utpote qui præclari est nominis in Terra Sancta, cùm alius ipsi adjacens in Phænicio statuatur. Pro quo & juvat ejusdem Sancti Doctoris expositio in citatum Amos cap. 1. v. 2. Sic enim
Amos 1. v. 2.
ibi: & luxerunt speciosa pastorum, & exsiccatus est vertex Carmeli. Ad quæ sic ille: Carmelus
D. Hieronymus.
Græcè dicitur & Latinè: Hebraicè autem dicitur ‎‏בומל‏‎ & sunt duo montes, qui vocantur hoc nomine, Alter, in quo fuit Nabal Carmelus, maritus Abigail, ad Australem plagam: alter juxta Ptolemaidem, quæ prius vocabatur Acho, mari imminens, in quo Helias (sic ille scribit) Propheta flexis genibus pluvias impetravit. Si ergo de Carmelo dicit, in quo habitavit Nabal, magis pastorum gregibus convenit, quia est juxta solitudinem. Sin autem de illo, qui vicinus est littori, ad reges, & ad superbiam pertinet regni Israel, quos imminente captivitate instar montium desertorum dicit esse vastandos, &c. Juxta quæ id compertum habemus, tanto sic docente Magistro, cui Terræ Sanctæ tractus lustratione oculari perspecti, cùm speciosa quæ ad Carmelum spectant, à Propheta dicuntur, ad eum, in quo Nabal & Abigail habitarunt, posse referri. De cujus etiam viridante constat ornatu, cùm exsiccandus illius vertex nuntiatur: non enim exsiccari potest, nisi quod viride & floridum; & talem etiam fuisse verticem, satis apertè innuit omnimodam illius pulchritudinem, ubertate florifera, & fructibus perdecoram. Unde ad utrumque Carmelum potest, quod de illius decore asseritur, derivari.
35
*Ubi & audiendus P. Cornelius in cita
P. Cornelius.
tum locum ita scribens post adducta D. Hieronymi verba: Vterlibet ergo Carmelus hîc acci
pi potest, & uterque fertilis in proverbium abijt, estq́ue symbolum fertilitatis, abundantiæ, & lætitiæ. Sic ille adducens P. Martinum Delrium pro ea proverbiali locutione Adagio 970. juxta quem linguâ Punicâ, sive Arabicâ, quæ Hebrææ vicina est, adhuc hodie in Bætica, amenissimæ & pulcherrimæ villæ vocantur Carmenes. Pergit ille & Prophetam de Carmelo, Nabalis & Abigailis sede locutũlocutum solidè & dilucidè ostendit. Illius ergo fertilitas & celsitudo, proverbio tribuere locum potuit, etiamsi comparem in eo, sicut & in nomine, neutiquāneutiquam habuisset. Et fuisse quidẽquidem, non solùm pascuis idoneum, sed & vineis ac fructibus alijs probat apparatus ille opportunissimæ annonæ Davidi ab Abigaele transmissus, de quo in citato capite,
1. Reg. 25. v. 18.
continebat enim inter alia centum ligaturas uvæ passæ, & ducentas massas caricarum. v. 18. Tanta enim rerum istarũistarum abundantia arguit non dissitam earum feracem regionem, & ex proprijs fundis colligi potuisse. P. Gaspar Sancius addu
P. Gaspar Sancius.
cit TranssationẽTranssationem Hispanicam, cien seras de passas, y docientas de higos. Circa quod & Abulensis
Abulensis.
q. 6. in citatũcitatum caput sic habet: Ea uva vocatur ficus
Quid massæ Caricarum.
passa, quæ aliquando reducitur in massam: scilicet quando fiunt de ficubus panes in modum caseorum magnorum. Ducentos autem panes de caricis tulit Abigail David, quia de illis habentur multi in terra illa, eò quòd ficubus nimis abundat. Sic ille. Dici ergo de Carmelo illo potuit: Ficus protulit grossos suos: vineæ florentes dederunt odorem suum. Cant. 2. v. 13. ubi & fructuum talium abundantia cumulatur.
36
*Stat ergo decorem Carmeli, de quo Pro
pheta, ad Abigaelem posse referri, & inde laudem concinnari Virginis, quæ ex ancillari submissione ad summam est celsitudinis gloriam sublimata. Ubi & morale aliquid pro nobis, nec contemnendum sublucet documentum, quod ex Richardo à S. Laurentio petendum, & ipsius verbis proponendum, sic enim ille elucidans locum ex Eccli. 24. v. 26. Tran
Eccli. 24. v. 26.
site ad me omnes qui concupiscitis me, pro Nativitate Virginis, & Sermonem conficiens lib.
Richardus à S. Laurentio.
12. Transite ad me omnes, &c. Nota quòd celsitudo B. Virginis mons quidam magnus est, in quo beneplacitum fuit Deo habitare in eo (Psalm. 67. v. 17.) ad quem debemus transire sicut homines, non sicut passeres. Passer enim occupans montem, non transit per vallem, secundùm quòd superbi dæmones suggerunt peccatori: Transmigra in montem sicut passer. Psal. 10. v. 1. Id est, sicut avis
Psalm. 10. v. 1.
quælibet, & sumitur species pro genere. Per vallem enim humilitatis transeundum est ad montem humillimæ Virginis: non est enim vera sublimitas, cujus præambula non est humilitas. HęcHæc ille transeundum ergo ad verticem Carmeli, ad inhabitationem illam, de qua mons ipse, & Carmeli decor, Psal. 86. v. 7. potest felicem illam clausulam sibi meritissimò vendicare: Sicut lætantium omnium habitatio est in me. In te vates. Sed cùm Ecclesia cælestis interpres de Virgine exponat, stat ritè pronominis commutatio, ut avidi habitationis hujus fortunatissimæ, per transitum fidelissimæ devestionis, floribus & fructibus ejus & nunc & in æternum perfruamur, & veniam quidem digressioni huic, non ægrè, ut æstimo, lector impertiet, cùm ad gloriam Virginis spectet, licet ad locum alium videatur pertinere. Cùm enim an perventurus sim ignorem, in antecessum dare placuit, quia circa hoc cura peculiaris animum vellicabat. Ad orbitam ergo suam aliquantulùm digressi calamum revocemus.
37
*Et quia duorum nobilium scriptorum
pro D. Ignatio luculenter stantium intulimus mentionem, præstat eos audire ante alios, neque enim aut temporum, aut dignitatum servandus ordo, ubi pro negotio præsenti id minimè necessarium judicamus. Leo igitur Carmelita, citata in Oratione, Christianissimo Ludovico audiente sic locutus: Prioris ævi Aposto
los voco Petrum, Paulum, aliosque sacri Collegij Heroas. Si de postremis temporibus estis dubij, dabit solutionem hodierna festivitas. Labentis enim sæculi Apostolos ostendit Patrem, sobolemque Societatis Jesu. Quis quæso Ignatium neget virum Apostolicum, quando quidem Societatem Jesu & intravit ipse & fundavit, Christianitatem renovaturus? Post multa sic: Quidni igitur erit Apostolus, quem suo Christus conspectu & affatu dignatus est: quem mißione ubique terrarum generalißima cohonestavit? Quem novum toti orbi Apostolum destinavit: quem strenuißimum cultorem Evangelij, salutisque animarum artificem maximè industrium habuit præteritum proximè sæculum: habebitq́ue in suis Asseclis futura posteritas. Et inferiùs. Idoneoq́ue elogio agnominatur Socie|tas Jesu, vel quia Jesum habet revera Protoparentem, primumq́ue Institutorem: vel quia Fundator Societatis Jesu Ignatius de Loyola fuit utique Apostolus, fuit Salvator, fuit denique Christi Jesu perfectißimus imitator. Hæc ille solerti ponderatione dignissima, dum etiamsi à Parente suo Societati Jesu nomen non fuisset impositum, censet gravissimus scriptor ratione Fundatoris ipsius illud habere debuisse.
38
*Sed pergit ille, & multis pro Socie
Alia ejusdẽejusdem pro eadem.
tate affectu compellante prolatis, prolaturus & alia. Ita interponit: Præclaro Hieronymi elogio conditor antiquæ fidei celebretur Augustinus. Reparatorem & ego vocare B. Ignatium non verebor. Profligatis in Europa hæreseon monstris constat ope Societatis Ecclesiam fuisse instauratam. Majus est quod dicam. Unus Pelæo juveni non sufficit orbis. Novis ex Loyolana Gente Alexandris zelus orbe major latiorq́ue. Sponsio est ipsiusmet Dei ab Isaia ad Ignatium traducenda non importunè. Parùm est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob & fæces Israel convertendas. Isaiæ 49. v. 6. Vide hic tamen, &c. quæ
Isaiæ 49. v. 6.
videnda apud ipsum, ni velimus diffusum illud & eximijs laudibus refertum encomium ad has dictionis angustias transportare. Veniendum ergo ad alium, & Gallum pariter: disertissimis enim viris abundat Gallia, & omnium præclaros supellectile scientiarum.
39
*Audiatur ergo iterùm P. Marcellinus
P. Marcellinus de Pise.
de Pise, qui, ut vidimus n. 31. Divum Ignatium luciferum esse Ecclesiæ dixit, de cujus mirifica conditione apud B. Jobum supremus Opifex gloriatur. Et quidem ille pro Societate plura & præclara mirè in ipsam affectus accumulat. Sed uti Luciferi splendidissimi exploratas derivationes, unde ab illius exordio progressus est longi discursus accipiendus. Cùm ergo Luciferum cum sideribus alijs ex aqua factum præmisisset, ita subdit: Animus
meminisse horret quot agones exantlavit Ignatius, & quàm validos impetus fecerit Dæmon in Societatem enitentem. Desertores Angeli velut agmine facto, irruerunt omnes in hanc pietatis & doctrinæ arcem, ne sarta tectaque exurgeret in eorum perniciem. Et ne irrito conatu arietarent, conduxerunt omnes penè hominum status, ut suo obice iniquo imbellis adhuc Societatis infirma initia præfocarent. Hæc ille, ut persecutiones, labores, & vexationes luculentiùs prosequatur, ut appareat quantùm sit opus Ignatium habens auctorem post Deum, cui tantoperè Tartarus conatus est exitium præsentissimum irrogare. Pro quo & sic post alia: Deo afflante concepit Ignatius nobile suum institutum an. 1522. Sed reflante adversa æmulorum aura, ut conceptus ille abortiret, varias orbis oras lustrans jactatus est variè Ignatius errabundus. Tandem anno 1540.
Turris fortissima Societas.
Deus posuit colophonem illi turri toties impetitæ. Societatem Jesu esse turrim audi ex præscio Salomone: Turris fortißima nomen Domini: ad ipsum
Proverb. 18 v. 10.
currit justus, & exaltabitur. Proverb. 18. v. 10,.
40
*Progreditur eruditus calamus, & ad
ducto Isaiæ loco 14. v. 12. Lucifer, qui manè oriebaris. Demonstrat juxta Hebraicam originem Luciferum dici filium auroræ: juxta quod sic loquitur: Maria dicta auroræ consurgens, Cantic. 6. v. 9. Filios habuit Ignatium, & socios ejus. Die namque Annuntiationis B. V. Mariæ An 1522. Ignatius in Æde sacra illi Deiparæ primùm statuit inire hoc vitæ genus, & sic eadem Virgo, quæ concepit Christum, eamet etiam die in æde sua Montisserrati adfuit Ignatio Societatis Jesu exordia cogitanti, &c. Non temerè ergo Luciferum illud sidus voco filium auroræ, nec is titulus est Mariæ injurius, cùm ipse rerum omnium Opifex Iesus hos socios, concesso eis nomine Iesu, in filios adoptarit. Vnde & prænobilis illa Societas de genere suo interrogata usurpare potest voces Raphaelis, quem Tobias senior sic
Tobiæ 5 v. 16. & seqq.
affatus est: Indica mihi de qua tribu es tu? Cui ille respondens ait: Ego sum Azarias, Ananiæ magni filius. Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Tobiæ 3. v. 16. & seqq. Si te compello eodem contextu, O Ignati, Indica mihi de qua tribu es tu? procul dubio respondebis: ego sum Azarias, Ananiæ magni filius. Azarias vox Hebræa significat auxilium Dei, sicut & Auanias nubem Dei à radicè ‎‏צזר‏‎ ngazar, auxiliari, & ‎‏יה‏‎ Deus. Ananias item vocabatur à vocabulo ‎‏צנז‏‎ nganan, quod est nubes, & ‎‏יה‏‎ Deus. Hæc equidem nomina conveniunt Ignatio, & filijs ejus, qui ut opportunum Dei auxilium adfuere laboranti Ecclesiæ, obstetricante Deipara, quæ tunc ut nubes Dei cælitus irroravit. O Societas inclyta, ex magno genere es tu, utpotè ex Iesu patre, & Maria matre sata. HęcHæc scriptor noster & docta & subtilia, & sanè verissima, ex quibus habemus quantus sit D. Ignatij splendor occultantis nomen, & veluti nocte sepultum eximia humilitate conantis, dum exurgens & progrediens Maria aurora, uti legitimum filium radiorum suorum pompa collustravit. Quin & sua etiam Iesus, ut incomparabilis splendor ejus debeat reputari.
41
*Sed cum aurora etiam illustris scrip
tor progrediatur. In argumentum propinquitatis, qua Deo devincta est splendida illa Societas soli ejus gloriæ intenta, has familiares habet voces indices animi sui anhelantis ad gloriam illam pro modulo propagandam. Ad maiorem Dei gloriam. Et quibusdam interjectis: Societas namque Iesu hodie illustris, nulli est postponenda instituto, sed adæquanda summis, quia fuit incuria gloriæ sæcularis. Quid dico incuriam? Debui dicere honorum refugam: quippe Iesuitis ex statuto insitum est, non ambire modò pedum pastorale, sed secus totis eniti viribus, invitos humeros imminenti subtrahere dignitati. Sic locutus ille, suo ipsius prolatum sensu, & à Nobis in spiritu humilitatis sanctum secutis Parentem, qui minimam Societatem compellandam voluit audiendum.
42
*Sed quàm præclarum illud! Nulla vis
siderum est adeò malefica, quam non diluat planeta Lucifer: omne etiam vitiorum & hæresum virus orbe toto diffusum ferè expunxit benefica ista Societas Iesu, cujus ideoque tholo appendo Iconem, quam cudit Imperator Honorius, post tyrannos abactos, & Dei præsidio singulari, Imperio restituto. Erat in Icone Imperator pede calcans tyrannos, & manu præferens Labarum; cui erat inscriptum nomen Christi. Postera mundi ætate, quasi expeditione indicta adversus hæreticos, Ecclesia claßi|cum insonuit. Advolarunt undique milites, qui Religioni dederant nomen suum: fortiter egêre omnes: absit dicto invidia; ubi ad Iesuitas veluti ad Triarios deventum est, summa victoriæ penes eos fuit, qui à Deo, & ab Ecclesia vexillum sacri nominis acceperunt. Quid hoc illustrius dici potuit, ubi licèt invaluerit dicentis affectio, non credendum tamen à veritatis terminis longiùs abstitisse. Absit ergo dicto invidia, etiam si ille pro veritate se statuat militare, dum sic in fine panegyricæ exornationis eloquitur: O Societas Iesu esto
Insignia Societatis encomia.
quod audis. (Numeriani Imperatoris interius affatum) Hæc ego veridico stylo tua mando postoris encomia Societas Iesu. Thebæa Legio, agmen amoris, virtutum Chorus, scientiarum omnium nexus, & magisterium omnimodæ Sanctitatis. Hæc ille post alia brevitatis studio omissa: sed cur omittenda, veniant huc, veniant, & dicat sic Venerabilis Marcellinus: Societas Iesu quantum homini fas est, efficta ad Domini Iesu typum, verbo, scriptis, & opere toti Ecclesiæ proficua, terrarum orbem universum suis meritis inundavit. esto quod audis. Societas Iesu hodie fidelium selectißimæ pubertatis alma parens, Numine afflata, Regibus fœta & Sanctis, quos cælo & terræ enixa est, eodem spiritu agitur, qui sospite Ignatio ei cælitus aspiravit. Tantùm ille ut & Nos ad alios.
43
*Dom. Ioannem Caramuelem dedimus
Dom. Ioannes Caramuel.
alibi; sed ex fusiori Ecclesiastico discursu, hîc opportunè dandum aliquid pro D. Ignatij gloria cumulando. Ille ergo Tomo 2. Theologiæ Regularis Parte 9. Epist. 3. n. 2234. ita scribit: Inter alia Numinis divini attributa Providen
tia elucet, quæ dat nivem sicut lanam; & nebulam sicut cinerem spargit. Psal. 147. v. 5. Deus enim cùm irascitur, misericordiæ recordatur. Propter Christianorum peccata hæreses excitari permisit. Sed, ne Ecclesiam obruerent, illis semper viros magnos opposuit. Ut constat ex Historia Ecclesiastica. Vnde nuper, cùm Europæ peccata divinam fuissent indignationem promerita, Martinus Lutherus, Ioannes Calvinus, hæretici: Michael Bayus, Cornelius Iansenius Catholici, & alij insanire permißi, totam Europam perturbarunt. At illis Deus S. Ignatium de Loyola, illis Societatem opposuit, ut frustra Ecclesiam enervare contenderent. Incepit hæc sanctißima S. Ignatij Religio anno Domini 1540. & spatio unius sæculi tot viros sanctos, tot doctos in omni scientiarum genere orbi dedit, tot Gentes ad fidem Orthodoxam convertit, tot Ecclesiam Martyribus condecoravit, ut omnipotentiam Dei cooperantis adorem, & singula suspicer non carere miraculo. Sic ille, qui & n. 2263. Sic habet: Qui dicebant PP. Iesuitas esse imperfectos Religiosos (eos scilicet, qui solemnem professionem non emiserunt) non respiciebant mores: ipsi enim fuso sanguine Evangelium
Alia pro eâdem.
in remotas regiones propagarunt, illudq́ue in nostra Europa concionando in templis, docendo in universitatibus, scribendo in musæis contra heterodoxos propugnant, & tam religiosè ac purè conversantur, ut eorum vitam arrodere ipsamet invidia non audeat. Sic eruditissimus Præsul, qui & alibi non semel sibi ipsi consonans, & nullum palpare solitus, ea profert, quæ debeant à Nobis non levibus momentis æstimari.
44
*Dom. Gaspar de Villarroel Archiepis
Dom. Villarroel.
copus Argyropolitanus in Peruvio duos edidit Tomos vulgari lingua de pacifica gubernatione Ecclesiastica, & unione duorum gladiorum Pontificij & Regij non vulgari eruditione confertos, in quorum priore Quæst. 1. art. 12. n. 77. ita scribit, Epistolam inserens, qua conatus fuerat Prælati cujusdam Societati obstinatiùs infensi animum tranquillare: Por acà Señor mio, han llegado los negocios de V. S. con grande estruendo, y lo mesmo entiendo que ha sucedido en el resto todo del mundo. He tenido por infelicidad que V. S. Ill. se aya encontrado con una tan acreditada Religion. Es bien vista la Compañia en toda la redondez de la tierra. Ay en ella gran numero de varones de incomparables virtudes. Dixo agudamente el que ponderando la tentacion, que afligiria à los justos antes del juizio final considerando que andavan los milagros al reves: porporque en otras persecutiones hazian milagros los Martyres, y los haran los verdugos. Tortor miracula facit, en tiempo del Anti-Christo: y harà una tan eficaz tentacion, que titubeen muchos en la fè. Vea V. S. Si sus enemigos hazen milagros verdaderos, y ay entre ellos tanto numero de Santos, si en las opiniones quedarà partido el mundo. Litigando V. S. con la Compañia de Iesus, litiga con sesenta mil hombres, que son uno solo en la conformidad, y en las fuerzas sesenta mil. Hæc ille, in cujus gratiam, & lectorum omnium commodum latina facienda.
Hucusque, Domine mi, D. V. litigia pervenerunt magno cum strepitu, quod & in mundo reliquo arbitror accidisse, & infelicitatem ratus sum, D. V. I. cum ea Religione rixari, quæ adeò benè accepta est. Est quidem in toto terrarum orbe gratus Societatis intuitus, est in illa ingens numerus virorũvirorum incomparabilium virtutum. Dixit profectò acutè ille, qui tentationem expendens vexaturam justos ante finale judicium, miracula vice versa facienda perpendit. In alijs siquidem persecutionibus miracula patrabant Martyres: & ea tortores facient tempore Anti-Christi. Tortor miracula facit: & talem ille tentationem inducet, ut multi in fide sint titubaturi. Videat D. V. cùm ejus inimici miracula vera conficiant, estque inter eos talis Sanctorum numerus, an non scindendus sit studia in contraria mundus. Cum Societate Iesu litigans D. V. cum sexaginta mille litigat hominibus, qui unus conformitate sunt, sed viribus sexaginta mille. Sic pius, eloquens, & perdoctus Antistes, qui dum inimicos homines Societatis dicit, juxta Prælati, cum quo agebat, judicium est locutus? Valde enim alienum est à Societatis spiritu inimicitiam erga aliquem, & maximè erga Ecclesiæ Prælatos confovere; cùm omnia omnibus fie
ri desideret, ut eos Christo lucrifaciat. Id autem quod de miraculis Anti-Christi dictum D. Isidorus Hispalensis adnotavit Lib. 1. de summo bono cap. 28. verbis illis: Nam olim faciebant miracula Martyres: tunc autem videbuntur facere ipsi persecutores. Sic ille. Videndus P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disp. 54. sect. 4. Quod autem sexaginta mille homines in Societate dicuntur, amicabili est incuria prolatum, cùm minor multò numerus eorum sit, sed ad illud, | quod urgebat, intentum, satis superq́ue sufficiens.
45
*Dom. Ioannes de Palafox Episcopus
Dom. Ioannes de Palafox.
Angelopolitanus in Nova Hispania, inter quem & Societatem notissima illa mundo, dum de juribus ageretur, intervenere dissidia, post longam illam jactationem ita scribit in quadam Epistola, de qua vitæ Scriptor pag. 526. Pues son tantos los favores, que siempre he recebido de una Religion tan santa, tan grave, en que yo me he criado, sin que diferencia de derechos pueda aver apagado este Amor, &c. Latinè sic: Quandoquidem tot adeò favores sunt, quos in me semper contulit tantopere sancta ac gravis Religio, & in qua ego educatus sum, ut concertatio pro juribus minimè potuerit extinguere Amorem. Ita cùm scribat de sui amoris & æstimationis perseverantia inter turbamenta testatus, dignissimus est profectò qui & pag. præcedenti sic locutus audiatur, de quibus & Nos alibi: El Rmo. P. Iuan Eusebio Nieremberg, quien yo amo con afecto ter
nißimo. El qual entre otros insignes Escritos, con que està alumbrando, encaminando, y enriqueziendo las almas, como un rio caudatocaudaloso de dotrina espiritual, que riega toda la Iglesia, formò estos quatro Tomos grandes, en los quales apenas caven las vidas de los hijos tan aventagados en virtud y sabiduria de esta santa y sagrada Religion.
Hæc ibi extracta ex Scholiis circa Epistolam 18. D. Teresiæ, quæ & Latinè reddenda: Rmus. Pater Ioannes Eusebius Nieremberg, quem ego amo amore tenerrimo. Qui inter alia insignia scripta, quibus insistit, illumināsilluminans, dirigens, & locupletans animas tamquàm fluvius exundans doctrinæ spiritualis, qui Ecclesiam irrigat universam: hos quatuor ingentes formavit Tomos, qui vix capiunt vitas filiorũfiliorum insignium hujus sanctæ & sacratæ Religionis. Post hæc sic vitæ elegans
Scriptor vitæ.
& apprimè litteratus Scriptor. His adeò exactis terminis æstimationis & benevolentiæ sibi invicem respondebant præstantiores filij virtute & sapientia hujus illustrißimæ & lucidißimæ Ecclesiæ facis, & noster Episcopus. Con estos terminos tan cavales de estimacion y benevolencia se correspondian los Hijos mas aventajados en virtud y sabiduria de esta Illustriß. y Lucidissima Antorcha de la Iglesia, con nuestro Obispo. Sic ille sua & nostra locutus lingua.
46
*R. P. Martinus Mertz Cœnobii Ro
P. Martinus Mertz.
thensis in Suevia Prior Ordinis Præmonstratensis, in vita admirabilis Wilhelmi ejusdem instituti Religiosi Cap. 3. ita scribit: Magna & atra ignorantiæ nubes Vniversam Ecclesiæ sphæram
obtexerat, gravi ubique laborabant inscitia, sacerdotes ipsi rudes & legis divinæ imperiti, proh dolor! reperlebantur: eaq́ue lues communis omnibus ipsa etiam pietatis sacraria, & Christianæ disciplinæ receptacula, Monasteria, inquam, & Cœnobia pervaserat, adeoq́ue densis inscitiæ tenebris involverat, ut vix centesimum quemque vel paulùm politioribus litteris excultum invenire licuerit. Quæ res quantas clades quantasque strages non solùm universæ Reipublicæ Christianæ, sed singulis etiam Monasteriorum habitationibus inflixerit, vix deplorari, nedum explicari satis unquàm potest. Errabant & aberrabant, passim omnes ruebant in præcipitia: non ad legis præscriptum, sed libidinis impetum, vitam instituebant: volvebantur in foveas infernales cæca mente, & cæco ductu, nemine ferè per doctrinam agnoscente aut demonstrante iter ad cælestem patriam securum & expeditum. Ei malo ex divinæ sapientiæ largitate remedium datum nobilissima & celeberrima illa Societas IESV, quæ quot Collegiis constitutis in Orbem diffusa fuit, tot veluti lucidissimis doctrinæ & sapientiæ luminibus mundum universum illuminavit, tenebrasque illas Gymmerias ei offusas laudabiliter dispulit. Ille igitur prædictus Præsul proinde advertens doctrina omnia restauranda esse, malum illud inscitiæ ut averteret à suo Cœnobio, juvenes Religiosos præclarioris indolis & ingenij primus Dilinganam ad Academiam mittere magnæ curæ habuit, ut inde doctrina & pietate instructi, velut ex equo Trojano ad subruendos antiquæ Babylonis, & novæ Ierusalem extruendos muros prodirent. Quod nequaquàm eum fefellit: quantùm enim attulerit momenti, testatur hodie vigens & florens ad antiquam Norbertinæ disciplinæ normam sapienter inducta, feliciterq́ue continuata, fulta & cincta Reformatio. Cùm autem VVilhelmus noster &c. De quibus & Tomo 2 Auctarij Parte 8. nu. 212. non ita plenè. Vbi quidem cùm ita lux veritatis albescat, irrefragabili adeò testimonio, & experientia suffragantibus, quid opponere possit non video, aut malevolentia invida, aut malevolæ cæcitatis invidia. Neque ullus inde jactantiæ fumus
scientibus quidquid illud subsidij opportuni in Ecclesiam Divo Ignatio auctore delatum, divinæ esse gratiæ tribuendum. Unde & humili propriæ tenacitatis cognitione tractandum, cui cognata gratia, Humilibus autem dat gratiam. Iacobi 4. v. 6. Quidquid ergo magnum à So
Iacobi 4. v. 6.
cietate peractum, gratiæ negotium fuit. Quis de hoc dubitet. Ergo & humilitate perfectum, Illatio est clara: quia humilitati datur gratia. Arguo insuper. Ergo & qui Dei opus continuare, ejusdem gratiæ administratione contendunt, humilitatem debent fideli corde complecti. Pro quo Divus Parens solicitus ita in Con
Constitutio Societatis.
stitutionum Parte 3. Cap. 1. nu. 27. præscribit: Collegia enim ad litteras addiscendas sunt: Domus verò ad eas, quas didicerint, exercendas, vel ad præparandum earum fundamentum, humilitatis scilicet, &c.
47
*Et est illud magni Scriptoris attesta
P. Bordonus præfata firmat.
tione firmandum, scilicet R. P. M. Francisci Bordoni suis scriptis doctis, copiosisq́ue notissimi, qui Tomo 4. in Theatro præcedentiæ Cap. 6. nu. 17. Sic loquitur: Secundo Patres Societatis IESV publicas habent ferè ubique scholas, qui tot scientijs & doctrinis universum Orbem continuè cum novis speculationibus, & distinctionibus verè illustrant: ut in eorum libris, qui quasi innumerabiles sunt, videre licet, & tamen sine altercatione aliqua, nec tacita conquestione quærunt in disputationibus locum digniorem, nec primos accubitus, contenti sorte sua, ceteris Religionibus se antiquioribus ultrò cedunt locum &c. Filij erga Sunctissimi Parentis, dum primos non quæritant accubitus, licet sapientiæ dotibus, ut præfertur, illustres, illud sapientiæ fundamentum jaciunt, quod ille ad litterarum colligendum fructum, vidimus posuisse, à magistrorum Magistro documentum excipiens, de quo ipse Lucæ 14. v. 7.
Auctor Candoris lilij.
& seqq. Hinc apud Auctorem Candoris lilij, cuidam ex Societate infensi aliàs, sic pro illo §. 159 | Repellunt sine dubio & damnant hoc insolens verbum, humillimi Patres Societatis (Iesu,) nec in eorum laudes rabido furore conanti adstipulantur &c. Quibus præluserat §. 155. pulchra pro honoris contemptu reddita ratione. Depellit procul, inquiens, generosa & Religiosa Societas inofficiosa hæc gratitudinis improvidæ argumenta, injuria alijs, sibi inhonora, quasi non poßit in aliorum præsentia nativum servare splendorem, egeatque alieno funere ut vivat & luceat, emendicata claritas, &c.
48
*Pro humilitate etiam aliquid P. Vin
P. Vincentius Baronus.
centius Baronus, & quia de aliis luculentum testimonium exhibet, quidquid aliàs cum eo actum, juvat hoc loco loquentem auscultare. Sic enim ille, in Theologia morali Parte Priori Dissertat. 1. Sect. 1. Art. 1. Societas, quæ illum Christo genuit (de quo alibi) cum reliquis Religiosis Ordinibus in Ecclesiam meritis & omni genere scientiarum ac virtutum honestißima æmulatione contendit. Sed cùm ejus instituti ratio vix patiatur illum vitæ asperioris & à sæculo remotæ tenorem servare, quem plerique Ordines sequuntur: nititur id exactißima votorum disciplina præstare, Paupertatem ex Suarez & de Lugo colit, præcipuè in Domibus Profeßis, rerum omnium abdicatione, paupertati Franciscanæ parem. De castitate nihil attinet dicere nihilo paupertate inferiore, cùm hanc virtutem humilitati sociam adjungat Sanctißimus Episcopus Genevensis, congenito utrique silentio, ut qui illas religiosiùs colunt, non sinant de se loqui. Sed supra has dotes Rodrigues optimus Scriptor asceticus vult obedientiam eminere quasi genuinum characterem Societatis, quo sublato pereat oportet. Quid ad hæc N. Nonne hujus Triadis virtutum maximam apud pios omnes de Societate opinionem per totum quà latè patet orbem Christianum sparsam confirmat & auget? Hæc ille omissis quæ sequuntur ex præconcepto perfecto odio, si mens non sæva & falsa fuisset, in Scriptorem & suis & Societati injurium, circa quod dictum à Nobis Tomo 2. Auctarij, ut non sit opus modò odiosum adeò negotium retractare, sed gratias scriptori referre, qui pro Societate testimonium perhibuit, & ipsi, & Fundatori sanctissimo gloriosum.
49
*Doctor Sebastianus Nicolini in Epi
Doctor Sebastianus Nicolini.
tome historiali Ecclesiastica pag. ultim. de Alexandro VII. narrationem adornans ita scribit: En el segundo año de su Papado procurò la restitucion de los Padres de la Compañia de IESVS en los Estados de la Señoria de Venecia, y con brevedad y felicidad con sus instancias lo acavò de aquella poderosa Republica. Y la promete por su Breve, que ha de coger copiosos frutos espirituales en su Dominio con tan Religiosos Obreros. Porque aunque ha sido de las ultimas Religiones de la Iglesia, à que diò principio el nobilißimo IGNACIO de Loyola, illustre Español, aun las Naciones mas estrañas no le negaron el Encomio del Evangelio, sin hazer
Matth. 20. v. 16.
comparacion, por quitar lo odioso de Erunt novissimi primi, segun lo que trabajan en la viña Evangelica, merecen ygual aplauso y premio con las mas antiguas y observantes familias, que con tanto lustre, meritos, y gloria han servido tantas Centurias antes à la Iglesia.
Sic ille latinè etiam locuturus ita: Anno 2. ejus Pontificatus curavit restitutionem Patrum Societatis Jesu in loco ditionis Venetæ: quod breviter & feliciter suis obtinuit instantijs ab illa potenti Republica, ipsi suo in Brevi pollicitus collecturam suo in Dominio copiosos fructus spirituales cum adeò Religiosis Operarijs. Quia licet ex postremis Religionibus in Ecclesia fuerit, cui exordium præstitit nobilißimus Ignatius de Loyola illustris Iber: Nationes tamen magis extraneæ illi Evangelicum non inficiabuntur encomium (non facta comparatione, ut vitetur odium) Erunt novissimi primi. Quandoquidem juxta id, quod in vinea Evangelica laborant, æqualem applausum, præmiumque merentur cum antiquioribus & observantioribus familijs, quæ tanto cum splendore, meritis, ac gloria, jam inde ante tot Centurias Ecclesiæ servierunt.
50
*R. P. Fr. Ferdinandus de Camargo y
P. Camargo & Salgado.
Salgado Augustinianus in Chronologia Sacra, & Epitome historiali circa an. 1540. sic habet: Este año fue aprobada y confirmada por el Pontifice Paulo Tercero la Religion de la Compañia de Jesus, fundada por el Santo Padre IGNACIO de Loyola natural de Guipuzcoa, persona de grande Santidad. Parece que el Señor traxo al mundo à este Santo Padre, y sus hijos, para que se opusiessen à las falsas dotrinas, que en el mundo sembraban en este tiempo Lutero y Calvino, que con sus vicios y falsas dotrinas perdieron la Christiandad, y la Catolica Religion en AlemañiaAlemania, InglatierraInglaterra, Flandes, Francia, y otras partes, adonde los discipulos de este Santißimo Varon IGNACIO defienden y conservan con escritos, Sermones, y dotrinas la Fè Catholica: Y la han defendido valerosamente hasta derramar la sangre, y dar la vida. Los frutos, que esta sagrada Religion haze en el mundo, no son de memorias breves, sino de copiosos libros y elegantes Escritos. Sic ille, qui circa annum 1556. in quo Sanctissimus est Patriarcha mortuus, multa habet & ipsi, & Societati, felicissimo ejus germini gloriosa. Latinitati parco, quia similia aliis, licet Scriptoris affectus translationis elegantem effectum mereatur. Neque adhibita illa, genuino subtracto idiomate, quia suspicio aliquando circa minùs fidelem expressionem mentis Scriptoris subire solita, quod quidem apud me non sine lapsu plusquàm levi, ulla ratione constaret, in quo & transferentis naufragatur auctoritas, cùm apud utriusque idiomatis peritos possit fidelitatis defectus apparere. Qua persuasione inductus, aliquoties à textu vulgari abstinui, quod & fortè in decursu pariter faciendum, illum qui solus potest, felicitatis auspice fortunante.
51
*Ex Approbationibus quæ apud Scrip
tores Societatis extant, multa & præclara possunt illius encomia cumulari. Sed id labori alterius relinquendum, cùm mihi & lubeat & liceat unum Illustrissimum & sanguine & dignitate DD. Melchiorem de Moscosso & Sandoval filium Excellentissimi Comitis de Altamira Hispaniæ Magnatis, in medium proferre, quia præter egregia alia ornamenta Episcopus Segoviensis fuit, utinam diuturniorem illum nobilis patria meruisset. Ille ergo in Censura Commentariorum P. Joannis Antonij Velasquez in Epistolam D. Pauli ad Philippenses ita loquitur: Commissos mihi à Regio Senatu Com|mentarios in Epistolam Pauli ad Philippenses, quos in Orbis lucem profert P. Ioannes Antonius Velasquez, olim apud Salmanticenses Sacri Eloquij publicus Professor, perlegi, & dum ipsos in primis cum ceteris, sive libris, sive rebus Societatis Jesu composui (hæc enim mihi ad ferendum judicium prima regula semper visa est) illud de ipsa statim occurrit, quod Deciorum stemmati tribuebat Magnus Caßiodorus (Lib. 3. Epist. 6.) Tot annis conti
Cassiodorus.
nuis simul splendet claritate virtutum, & quamvis rara sit gloria, non agnoscitur in tam longo stemmate variata, sæculi sui producit nobilis vena primarios: nescit inde aliquid nasci mediocre, tot probati, quot geniti: & quod difficile provenit, electa frequentia. Opus sanè pulchrum, validum, sublime, varium, elegans, purum, & cum tanta laude diffusum, ut inclyta Societas, quæsapientiæ Solem ceu Aquila ita sustinet, ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia judicet, inconniventem (per errorem inconvenientem) hujus Auctoris aciem adversus tantæ lucis radios firmo obtutu contuentem ceu (per errorem etiam seu) germanam indolem poßit læta suscipere. Sic ille. Ubi & gratissimum accidit citati Scriptoris interserere laudes, quibus meritissimus ille, & qui Epithalamium nostrum, in quo sumus, Censura sua elegantissima supra meritum honoravit. Alia pro Tomo 2. Censura ejusdem nobilissimi, & eruditissimi Præsulis occurret florida elegantia, cum Episcopali gravitate conspicua. Cui & similis Præsulis alterius, Illustrissimi, inquam. D. Ioannis de la Serna Archiepiscopi Mexicani in Sermone S. Francisci Xaverij, dum sic ait: Esta sagrada Religion Madre de tantos Santos, y de tantos Sabios, como ha tenido y tiene, que en poco tiempo en erudicion y dotrina ha ygualado à las demas Religiones. Y aßi me parece le quadra la Benedicion de Levi: Perfectio tua, & doctrina tua, Viro sancto tuo, Deuteron. 33. v. 6.
52
*Ex Carmelitana familia egregius Con
P. Antonius Tavares.
cionator R. P. Fr. Antonius Tavares Lusitanus, in Sermone pro Canonizatione SS Ignatij, & Xaverii, Ulyssipone in Domo Professa S. Rochi hæc dixit Latinè reddita: Quis non jam considerat mysterium profundum? Siquidem eo tempore, quo Ecclesiæ Romanæ muri mille in partibus rumpebantur, & res Catholica spiritualem stragem pateretur ferè in Orbe universo; eo anno quo Martinus Lutherus scandalizavit Ecclesiam, Angliæ & Scotiæregna destruxit, & parvi faciens Ceremonias Ecclesiasticas, ludibrio habuit ritus Apostolicos: quando Gallia, Germania, Hibernia, Hungaria, hæresibus conflagrabant, sicut & regna alia, Cùm centum & viginti duo Clerici apostatæ ab aliquibus fautoribus adjuti Potentatibus hæreticis, prædicare cœperunt, vel potius dementare universam Norvegiam, Transilvaniam, & Bohemiam: quando Otomanum Imperium fortiter oppugnabat Catholicum, expugnatis èex D. Petri navi nonnullis ditionibus, quæ anteà fidem profitebantur Iesu Christi: cùm Christiani Rhodum amisimus, brachium Christianitatis, regnum Cypri. Alteræ munimenta Modonij Neapolis, Romaniolæ, Naupacti, & Guletæ. Cumque totum ruinam minabatur, & timeri posset Dei gloriam in Vniverso mundo, sic rebus se habentibus, obscurandam. Cùm de more Deo sit quosdam erigere quando alij cadunt: tunc temporis èex medio cordis Hispaniæ duos fortißimos milites, IgnatiũIgnatium de Loyola, & Franciscum Xaverium protulit, qui cum alijs socijs instaurare præfata detrimenta statuerũtstatuerunt, quadam ad hoc ædificata Republica, Religionem dico adeò illustrem; tantopere virtutibus divitem, tot plenam viris, muris adeò communitam, domicicilijs eatenus copiosam, ut lætabundus Prophetæ noster Baruch spiritu, & stupens cantare cœperit verbis pro Themate assumptis, Circumspice Ierusalem &c. Baruch 4. v. 36. Hæc ille; Fundationis glo
Baruch 4. v. 36.
riosa prærogativa Divo Ignatio reservata.
53
*Et pro ipso juvat eumdem inferiùs lo
Auctor idem subtilis, & pius.
quentem excepisse, dum celebrem illum favorem exornat, dicentis æterni Patris Filio Cruce onusto audiente Divo Parenti contendenti Romam, & in vetusto templo pro felici successu circa Societatis fundationem orante: Ego vobis Romæ propitius ero. Perpendit enim Christo bajulanti crucem non videri majus pondus fuisse conveniens imponi, dum cura Ignatij & Sociorum injungitur. Et post alias redditas rationes sic subtiliter quidem, sed ex vero solidoq́ue fundamento concludit: Sed jam capio, ô æterne Pater, jam interrogationis hujus calleo rationem, Ignatium proculdubio Filio tradidisti, cùm onustum vidisti cruce super humeros gravidante: non enim tantùm favor extitit, quem Sancto nostro voluisti impendere: sed etiam levamentum ingens Filio tuo, & gloriam contulisti. Nam cùm illis temporibus magna esset pars Christianitatis deperdita (ut initio dicebamus) & qui reliqui erant Christiani adeò dissoluti & iniqui viverent: suis peccatis crucem humeris Christi iterùm imposuerant: & cùm peccatorum onus adeò grave sit, ut ipsum Dei Filium incurvarit, subeat Ignatius, quiæ solus ille potest verus esse Cyreneus peccatorum mundi, solus Ignatius potest Dominum Iesu tanto peccatorum depressum pondere alleviare, & ita quidem evenit: ingressus enim Romam, Sacramenta Pœnitentiæ & Communionis in oblivionem traditæ ad frequentiam revocavit, adeò in melius moribus commutatis, ut paucos post dies idem Dominus illi apparuerit, non jam depressus cruce, sed valde gloriosus. Sic ille; & subtiliter, & piè, & verissimè: si quid de Cruce, & novis illius tormentis dicitur, ad sensum cum Christi gloria componibilem adsciscamus. Multæ namque apparitiones Christi in historijs occurrunt, in quibus non solùm cum Cruce, sed etiam Crucifixus, & sanguinem effundens, conspectus est, ut aliquo modo verissimum comprobetur quod ab Apostolo dictum Hebr. 6. v. 6. Rursum crucifi
Hebr. 6. v. 6.
gentes sibimetipsis filium Dei, & ostentui habentes. Et Cap. 10. v. 29. Qui filium Dei conculcaverit, &c.
54
*Locutus ergo æternus Pater Filio
Ignatium & Socios ipsi concredidit, tradidit, commendavit. Addamus hic aliquid in Parentis gloriam, cujus modò festivam memoriam cum novo & valde speciali ritu MissęMissæ celebramus. Et conversus Dominus respexit Petrum. Lucæ 23. v. 61. Respexit, inquam, Ignatium
Lucæ 23. v. 61.
post Patris commendationem, & tunc etiam respexit Petrum, sola enim nominis diversitas illa in clausula continetur, quia quæ pro Petro posita, erat Ignatio servitura. Negotium | agebatur Petri: jam enim ingressuro Romam, Petri sedem, illud est mysterium, cælo spectante, peractum. Unde & Romæ id vidimus confestim actum, quod verbis est prælaudati Scriptoris illustratum. Ubi & arcessendus alius suprà etiam collaudatus; & pariter Carmeli
Leo Carmelita.
ta, Leo, scilicet, qui Oratione citata sic affatur: Quia Paulus Christo satis non fuerat contempora
Ille inauguratus Apostolus.
neus, ut illius præsentia & consortio frueretur, illi Apostolis succenturiando visus est in via Damascena. Vt ergo Ignatius Apostolus ritè initiaretur, præsentem se illi Christus exhibet, non procul Roma, spondetque Apostolatus & mißionis diplomata à suis mox Vicarijs Petri Proto-Apostoli successoribus cōfirmandaconfirmanda. Confirmavit ipse hac secunda vice, cùm jam semel sub conversionis initio exhibuisset se Ignatio: Ero vobis Romæ propitius. Sic ille. Quod ergo & Roma, & Petrus, & Apostolatûs in Christi missione successio memorantur, satis ostendunt negotium D. Petri agi, & Romæ specialem ejus curam, in qua post inaugurationem, pręsentiapræsentia, & forma verborum Christi perfectam, ejus sunt mirabiles effectus, de quibus jam diximus, subsecuti, alijq́ue, de quibus n. 37. Ex eodem eloquentissimo declamatore.
55
*Et habemus firmiorem Evangelicum
Evangelium Festi consonans.
sermonem, pro veritate hujusmodi roboranda. Designavit Dominus & alios septuaginta duos, & misit illos, &c. & dicebat illis: Ite: Ecce ego mitto vos. Lucæ 10. v. 1. & seqq. Ecce inaugura
Lucæ 10. v. 1. & seqq.
tionem Apostolicam; ecce missionem: Ite Ecce ego mitto vos. Et quidem Tertullianus ita legit: Designavit septuaginta Apostolos. Non quidem alijs pares, unde excellentiam habet peculiarem numerus duodenus. Sed revera Apostoli illi, quia missi à Christo. Vnde & Evangelistis Sanctis Lucæ & Marco Evangelium hujusmodi in eorum festivis memorijs assignatur, & Apostolorum recitatur officium, atque in Præfatione Missæ penitus pariantur: non equidem quòd ex præfato sint numero, sed quia missione similes, & ministerio prædicationis æquales. Quod & in D. Bernaba videre juvat, qui Apostolus sine limitatione ulla audit, & Apostolorum officio in Horis sacris, & Missæ sacrificio decoratus: & tamen minore quàm Evangelistæ ritu: & Apostolos etiam illos debeamus quoad officij excellentiam æstimare. Ex quibus licet jam Apostolicam sublimitatem juxta explicationem datam in D. Ignatio recognoscere, in cujus Festo prædictum Evangelium decantari Pontificia est auctoritate concessum, à Beatissimo inquāinquam Clemente X. Id quod Sanctorum nulli præter Evangelistas præstitum invenimus. Sic ergo illius nomen redditum gloriosum, quod ipse tantopere studuit occultare: quod est præsentis discursus argumentum, nullis insuper additis finiendi, cùm possent equidem addi plurima, pro quibus legi poterunt duo non parva volumina vitæ venerabilis & admirabilis Virginis Marinæ de Escobar: in illis enim pręclarissimapræclarissima Divi Ignatij & Societatis ejus post Iesum extant encomia divinitus hausta, & cælestibus Panegyristis perorata. Iam ergo do alia.
§. V.

§. V.

Circa n. 30. 35. & 36. cum utilibus documentis.
56
*NVm. 30. qui occurrit error sensum ha
bere verum potest, dum sic ibi: Tuta est quidẽquidem nonnulla imago rei futuræ etiam in Salomone. Vbi Tuta pro Facta positum, & sunt satis tuta D. Augustini verba ex lib. 17. de Civit. Dei cap. 8. Quis enim dubitare potest tutum esse ita sentire: & potuisse ita dici contra eos, qui Salomonem imaginem gessisse Christi, ejus considerantis enormia crimina, non esse tutum asserere, possunt affirmare. Et licet
Scriptura sacra aliquando verba subministret, quæ accommodari Christo queant: id quidem rationem imaginis non importat, sed simile aliquid, quod accommodatitium sensum non excedat. Quemadmodum in Vigilia Nativitatis Domini Verba illa usurpat Ecclesia ex cap. 16. v. 7. Exodi: Et mano videbitis gloriam
Exodi 16. v. 7.
Domini. Et mysterio Virginei partus accommodat; cùm tamen de Manna fuerint à Moyse prolata: circa quod pulchra D. Bernardi sententia videnda Sermone 3. in Vigilia præfata, de qua & Nos in Amphitheatro n. 32. Isagogici discursus.
57
*Circa accommodationem autem te
De profana applicatione.
nenda est reverens & cauta mensura, ut quæ divina sunt ad profana & ludicra minimè transferantur. Pro quo extat in Concilio Tridentino fulminans admonitio Seßione 2. in De
Concilium Trident.
creto de Editione, & usu sacrorum Librorum, temeritatem illam reprimere volente, qua ad profana quæque convertuntur & torquentur verba, & sententiæ sacræ Scripturæ, ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, adulationes, detractiones, superstitiones impias, & diabolicas incantationes, divinationes, sortes, libellos etiam famosos, &c. Ubi licet censura nulla feratur, gravissimum tamen præceptum imponitur. Non tamen ipsi adversari credendi sunt, qui temperatè & bono fine Scripturæ verba juxta verborum non absurdam significationem assumunt: quod quidem in sacris Scriptoribus obvium, præsertim in D. Bernardo, qui vix sine Scripturæ
D. Bernardus.
verbis alloquitur: & ut plurima ex illo missa faciamus, succurrit ex Epist. 327. quæ est ad Innocentium secundum, in qua sic scribit: Martianenses Monachi venerunt ad vos in spiritu mendacij, & spiritu erroris, adversus Dominum, & adversus Christum ejus. Vbi quidem locum usurpat ex Psalmo 2. v. 2. qui juxta litteram de Christo Domino est exponentibus ita Apostolis Actor. 4. v. 26. quia tamen nomen Christus ad alios derivari potest, unctione præsertim sacra delibutos, unde Psalm. 104. v. 15. illa
Psal. 104. v. 15.
resonat divina vox: Nolite tangere Christos meos. S. Doctor non est arbitratus incommodum dicto modo loqui, cùm caussam Aloisi Atrebatensis Episcopi tuebatur reverenti applicatione. Scimus aliquando pro libello famoso usurpatum ex symbolo Athanasij illud, cujus auctoritas summa est, & Scripturæ æ|quanda, quia ex illa desumpta: Qualis Pater talis Filius, & tamen beatus Pater in eadem Epistola sic subdit: De cetero venit ad vos Abbas S. Vedasti, homo planè inimicus sibi, suis, & Ecclesiæ suæ: homo qui accepit in vanum nomen Abbatis: quærit enim quæ sua sunt, non quæ Iesu Christi. Sed & qualis pater, talis & filius, qui cum eo est, &c. Quæ quidem à libelli famosi vitio penitus aliena, cùm ad eum transmittantur, qui de veritate debuit, ad innocentis Prælati defensionem penitus admoneri.
58
*Et juxta hæc temperanda est aliquo
rum scrupulosa severitas, cùm tale aliquid pronuntiatur. Vt si quis concionatori tale aliquid proferenti dicat: Diffusa est gratia in labijs tuis, vel, Mel & hac sub lingua tua. Regi gubernationem obeunti: Intende, prosperè procede, & regna. Si vir uxori: Sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, & facies tua decora. Aut etiam pater filiæ. Si Prælatus subditis, quod jam audivimus ex ore Christi: Ite: Ecce ego mitto vos Si princeps cum Davide, quod in Psalmo 100. continetur: misericordiam & judicium cantabo tibi Domine. Si amicus amico: Et si oportuerit me mori tecum, non renegabo. Si paterfamilias villico: Redde rationem villicationis tuæ. Si urbanitatis gratiâ ingressuro dignioris gradus: Domine non sum dignus ut intres &c. Si quis dum de vita & moribus alicujus agitur: Ego non judico quemquam. Si recedere volenti, mane nobiscum, quoniam advesperascit. Si de filio Pater: Hic est filius meus dilectus, &c. Si eleëmosynam petenti: Argentum & aurum non est mihi, quod autem habeo; &c. Si egens tutela: Non me derelinquas usquequaque. Et similia ex Psalmis. Si invisenti: Sede à dextris meis. Sic & alia quæ si vulgari lingua dicerentur, nulla in eis appareret offensio. Ex quo & videtur fieri neque Latinè prolata (dummodò ex modo dicendi nulla possit irreverentia animadverti) illam continere; vel saltem ultra venialem culpam non procedere, quam nec sępèsæpè sincerus loquendi modus penitus evitabit. Pro quo hæc satis.
59
*Num. 35. Illa habetur clausula: Absit
Inter peccata vacillat fides.
à Christianis peccatoribus ita ineptè, absurdè, & mendaciter suspicari. Vbi quidem Peccatoribus pro Pectoribus. Sed quidem lectio prior videri posset alicui juxta mentem Auctoris. Christiani etenim dum abjecto Dei timore delinquunt, errandi circa fidem periculis redduntur obnoxij. Et de cupiditate, divitiarum scilicet immoderato desiderio, satis est celebris attestatio Apostoli 1. Tim 6. 10. Radix enim omniũomnium ma
6. Tim. 6. v. 10. 20. & 21.
lorum est cupiditas, quam quidāquidam appetentes erraverunt à fide. Qui & de superbia ibidem v. 20. & 21. O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, & oppositiones falsi nominis scientiæ: quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Pro luxuria quot extant lamentanda portenta! In antiquissimis Salomon, in antiquis hæreticis vix sine mulieribus actum quidquāquidquam. NotęNotæ apud scriptores turpitudines SimoniacorũSimoniacorum, Nicolaitarum, Gnosticorum, Adamitarum, Valentinianorum, Manichæorum, Basilideanorum, Aërianorum, Carpocratitarum, Cajanorum, Symmachianorum, Origenistarum, de quibus Ecclesiastici Scriptores, & magis obvij Baronius, & Spondanus. In novioribus adeò exploratum, ut testibus vix indigeamus. Vno Luthero duce cum fide pudicitia est penitus profligata. Ideò D. Paulus post adductam verè Apostolicam monitionem, sic concludit: Gratia tecum. Amen. v. 21 Ac si di
v. 21.
cat phrasi nostra Cuydado pues con la gracia. Esto es lo que deseo. Hanc vim habet illud Amen, de quo plura n. 949. Est enim enixè desiderantis vox, & digna ardentis zelo pectoris pro dilecti discipuli sospitate. Nec de hoc plura, de quibus alij multa.
60
*Num. 36. ubi de Cantico Canticorum
Salomonis, dicitur ita: In quo Salomon Christi erga Ecclesiam, & animas sanctas dulcißimas expinxit affectus. Ubi dulcißimos debuit apponi, & ad affectus referendum. Revera enim dulcissimi proponuntur, ut mirari, & obstupescere possimus, cum tenerrima gratitudine, divinam erga generis nostri curæ ejus particulas bonitatem, & familiarissimam largitatem. Ab osculis incipit: Osculetur me. Et unde hæc in ter
Cant. 1. v. 1.
rena creatura fiducia? Non enim petere auderet, nisi pignus obtinendi, quod postulat, habuisset. Obnoxium ergo ad oscula cognovit illum, & qui ab illis, in quibus ineffabilis dulcedo, ad alios esset deventurus ampliores & dulciores affectuum teneriorum effectus. Inde & amplexus: Læva ejus sub capite meo, & dextera illius amplexabitur me. 2. v. 6. & cap.
2 v. 6.
8. v. 3. & suprà amplexus illud: Delicijs affluens, innixa super dilectum suum. v 5. supra
v. 5. & 7. & 8.
quæ omnia quod sequitur: Pone me ut signaculum super cor tuum: alia enim extra intima sponsum indicant: hoc autem in intimum, ut in corde ipso sedem sibi studeat exhiberi. Et quid non amor ille ut mors fortis, de quo v. 8. id est, omnipotens consequatur? Dulcissimi profectò affectus isti & effectus: ideò namque dulcissimi, quia ad effectum illorum dulcedines reducuntur. Et sunt hæc ad affectum nostrum movendum potentissima. Quis enim ea verissima fide perpendens erga amatorem adeò tenerum, inter majestatis supremam altitudinem, non corditus afficietur.
61
*Ex quibus etiam fit, posse id, quod
est per errorem positum, sustineri, animas videlicet Sanctas Deo esse dulcissimas, quibus se ita affluenter insinuatur. Audiendus ille: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum, in uno oculorum tuorum, & in uno crine colli tui. v. 9. Quàm hæc apertè magnitudi
Cant. 4. v. 9. 10 12. & 13.
nem affectus ejus ostentant! Sed rapitur ille dulcedine, quam in sponsa deprehendit, de quo statim: Quàm pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa, pulchriora sunt ubera tua vino, & odor unguentorum tuorum super omnia aromata. v. 10. Pulchrum equidem vinum quando flavescit, cùm splenduerit in vitro color ejus. Et quia cum pulchritudine connexa suavitas, à Salomone prohibetur aspectus: Ne intuearis vinum. Proverb. 23. v. 31. Quanta ergo in sponsa pulchritudo & suavitas, quæ pulchritudinem vini in vitro flavescentis & resplendentis superat? Ea certè, quæ in sponso dulcissimam pariat ebrietatem. Vide pro illa Ghislerium Exposit. | 1. n. 2. Vers. Altera vini. Quod sequitur, quàm quod clarissimum: Favus distillans labia tua, mel & lac sub lingua tua. v. 11. Nec omittenda sequentia: Hortus conclusus soror mea sponsa. Emissiones tuæ paradisus, &c. Circa quęquæ citatus scriptor. Vers. 12. Exposit. 1. vers. Quinque autem,
Ghislerius.
ita scribit: Extollitur secundò per eamdem horti conclusi similitudinem sponsa, ex inde quòd ipsa sui pulchritudine, & decore conciliatrix sit voluptatis atque deliciarum: ad hoc namque à Principibus hortos fieri novimus, ut ad voluptatem eò se conferant, & in Scriptura sacra voluptas cum horto quasi necessariò connexa existimatur. Sic ille loca aliquot statim inducens ex Ezechiele, Ioële & Isaia. Sed quod de paradiso dicitur videtur rem istam dilucidiùs & profundiùs explicare. Paradisus siquidem sponsa dicitur, dum & hortus compellatur, quandoquidem emissiones ejus paradisus asseruntur. Cumque de voluptate agatur, inde ad sponsum resultante, nullus profectò paradisus intelligi commodiùs & digniús potest, quàm ille, de quo Genes. 2. v. 8. Plantaverat autem Dominus Deus Para
Genes. 2. v. 8.
disum voluptatis à principio, in quo posuit hominem, &c. Videtur ergo Deus æmulatione quadam ductus, ut quemadmodum pro homine Paradisum voluptatis, omnimodæ inquam, plantaverat, ita & sibi Paradisum voluptatis, deliciosissimum quidem appararet. Et qualis ille? Sponsa, felix anima, ornamentis floridissimis sanctitatis. Felix profectò, sua si bona novit; & nosset equidem, si talis est, hoc enim & ad ornamenta pertinet: licet non penitus præsenti in statu, præ illorum magnitu
Cant. 1. v. 7.
dine. Unde audit: Si ignoras te, ô pulcherrima inter mulieres, &c.
§. VI.

§. VI.

De Virginis merito ab instanti Purißimi Conceptus. Ad n. 71.
62
*DIctum sic ibi: Et quid hîc mysterij?
Multùm sanè. Data est quidem Virgini in conceptu suo sanctitatis perfectio; sed non est clausa janua proficiendi: & ita per immensa sanctitas illius crevit augmenta, quæ in Assumptione clausa est, ut non crescat ampliùs, sed nobis crescendi copiam faciat quadrata misericordiæ abundantißimæ largitate. Sic ibi. Ubi quidem communem sum sensum Theologorum amplexus, & ita certum, ut P. Suarez Tomo 2. in 3. p. disp. 18. sect. 1. id tamquam certum statuat, & compertum, & sententiam id admittentem post Filij conceptionem non esse sibi probabilem arbitretur. Iuxta quæ propositam ibi quæstionem & auspicatur & claudit: quod eo citato secutus Thomas Hurtadus in Epistola ad Mag. Benedictum de la Serna in fine Operis adjecta, de quo statim. Adducit etiam P. Suarez Vegam in Concil. Trident. lib. 10. c. 2. Ubi somnium reputat sensum illum de cessatione meriti post Christi conceptum: & Sotum in 4. dist. 5. art. 2. id uti rem, circa quam ambiguitas esse nequit, proferentẽproferentem & probantem. P. Christophorus de Vega in Theologia Mariana parte 1. Palestra. 16. Cert. 7. à nu. 1174. cum P. Suario omnino sentit circa improbabilitatẽimprobabilitatem, asserens neminem quem vidisset, negasse B. Virginem nova gratiæ incrementa fecisse usque ad Incarnationem. Nec mirandum non vidisse scriptorem, de quo suprà, & de quo infrà, cùm eodem tempore utriusq;utriusque contigerint editiones. Ante illum P. Vasquez Tomo 2. in 3. p.
P. Vasquez
disput. 119. cap. 5. n. 41. ita scribit: Vera tamen sententia est, toto tempore præsentis vitæ usque ad mortem, B. Virginem in sanctitate & gratia proficere potuisse, & revera profecisse, quæ sanè apud Theologos hoc tempore circa controversiam omnino est. Sic ille, qui n. 46. ita subdit: Aliqui certè nolunt admittere legem in B. Virgine de non merendo in hac vita: quòd videatur absque fundamento conficta & commentitia. Ego verò ideo similem legem nullo modo admitterem, quòd existimen omninò impoßibilem, &c. Fundamentum impossibilitatis videri apud ipsum potest, quod difficultate non caret, licet P. Vega illud non videatur improbare, & quidquid de hoc sit, confictam & commentitiam talem esse legem, quod dixerunt aliqui, non censet refellendum: immò plus addit, cùm impossibilitatem statuat; nihil enim magis confictum & commentitium, quàm quod reipsa admittitur, cùm tamen extra possibilitatis terminos censeatur.
63
*Quibus non obstantibus citatus Mag.
Benedictus de la Serna, Benedictinus in Triumpho Mariæ Sanctißimæ, vulgari lingua edito, Parte 2. §. 12. ex professo probat oppositum, & ab instanti Conceptionis totum habuisse gratiæ cumulum, quem modò in cælis regnans possidet, in quo non minor Christo, de quo §. 5. & conatur id auctoritate & ratione fundare, & quod ad primum attinet vix adducit aliquid, nisi quod apud præfatos Auctores nostros extat cum adhibita responsione. Ratio autem ad idoneam revocatur dispositionem, ut esset Dei mater, qua communiter sacri Scriptores utuntur. Totus autem gratiæ cumulus, quantus quantus ille est, quo potitur in gloria, suprà dignitatem non est futuræ Dei matris, & suis id meritis obtenturæ. In quo D. Thomas 3. p. q. 27. art. 5. ad 2. suo
D. Thomas.
magisterio præivit de prima sanctificatione locutus, & datam gratiam affirmans, per quam reddebatur idonea ad hoc, quod esset mater Christi. Hic certè terminus Idonea totam illam plenitudinem gratiæ complectitur: quod dematur inde, minùs idoneam reddet; & minùs ideona Dei mater, digna Dei mater non est, cùm esse idonea debeat; si volimus dignè & rationabiliter de tanta dignitate sentire, quod & ratio ipsa, & Ecclesiæ Patres admonent faciendum.
64
*Sed hoc quidem satis infirmum est pro
Primaria ratio convellitur.
re adeò singulari, & à Theologis, ut vidimus, generaliter explosa, in cathedras & suggestus intrudenda. Et quidem quandoquidem ex D. Thoma, quod ad idoneitatem spectat, desumitur, ipsius debet verbis & menti attentio digna præstari. Ille autem sanctificationem priorem minimè, quod ad gratiam spectat, qualem illi, admittit, quæ in Christi conceptione, & viæ termino est divinitus impertita. Lega|tur responsio illa satis doctrinalis: licet P. Vasquez non de statibus loqui S. Doctorem asserat quoad gratiæ gradus, sed in ordine ad speciales prærogativas. Quod si ita est, de sanctificationis nullum succurrit fundamentum, quamvis reverà de statibus gratiæ procedere S. Doctor videatur, ut legenti constabit. Idonea ergo reddita est Virgo in prima sanctificatione, licet non omnem habuerit gratiæ cumulum, quem suis est posteà meritis consecuta. Deus siquidem dispensator gratiæ apprimè scit quot illius sufficiant gradus, ut quis dici ideoneus possit ad eam, quam ipse conferre intendit, dignitatem. Id quod & in Virgine dicendum, neque nostro arbitrio men
2. Cor. 3. v. 6.
surandum. 2. Cor. 3. v. 6. Sic D. Paulus: Qui & idoneos ministros nos fecit novi Testamenti. Et tamen ministris talibus non omnia illa im
pertivit Deus charismata, quibus illos posset exornare. Unde D. Petrus majora faciebat miracula umbrâ ejus, quotquot eam attigerant, persanante. D. Paulus in prædicatione potentior, D. Joannes Virginitate præstantior, ætate longævior, ut Evangelium diutiùs propagaret, & sic de alijs. Neque quia Materna dignitas adeò excellens est, ea sunt tribuenda Virgini, quæ cum perfectionibus alijs, aut conditione status videantur compugnare. Unde præfatus scriptor perpetuam divinæ essentiæ visionem illi denegat, cùm sint nonnulli, qui eam concedant, pro quo Dom. Fr. Franciscus Guerra Episcopus Cadicensis Tom. 1. de de Majestate gratiarum Virginis, Discursu 12. qui & ibidem n. 52. sententięsententiæ, quam impugnamus, meminit, neq;neque ab ea videtur abhorrere. Quid
quid de hoc sit, id profectò statuendum, Virginem eò quòd ob initio non habuerit eos gratiæ gradus, quos in decursu vitæ, meritis operum excellentium obtinuit, non esse dicendam minùs idoneam pro Dei maternitate, ob rationem dictam, aliàs neque modò talis dicenda est, quia non habet quotquot possibiles sunt gratiæ gradus. Neque enim is, quocum agimus, Virginis gratiam infinitam agnoscit, ut ex recentioribus nonnulli, de quo & Nos in Titulo n. 271. Cùm enim habuerit quidquid secundùm præsentem providentiam conveniens visum fuit, idonea penitus judicanda est, aliàs numquàm fuisset talis, cùm semper addi novi gratiæ gradus possent. Immò etiamsi dicatur infinita collata gratia, non deerit unde minor dispositio censeri queat, cùm & infinito esse infinitum majus possit, & nobilioris gratiæ conditionis, juxta diversos opinandi modos. Tritam ergo, securam, neque ullo modo Deo & Virgine indignam viam teneamus, concedentes huic nobilissimum & genuinum operandi genus, ut egregijs operibus gratiam & gloriam amplissimam assequatur.
65
*Pro quo satis est nobile & irrefraga
bile venerabilis & illustris vitęvitæ sanctitate suffragium, Virginis, inquam, Dom. Marinæ de Escobar, quam Deus hoc nostro sæculo, ut nihil minus quàm antiquiora, quod admiraretur & veneraretur, haberet, singulari contulit providentia. Illa enim non semel circa præfatam est divinitus instructa veritatem, de quo varijs in locis vitæ ejus fidelissimè & accuratissimè conscriptæ, ea vivente, à Venerabili P. Ludovico de la Puente, cui fuit illa superstes, unde ab alio, & quidem doctissimo ac Religiosissimo Patre fuit illa digesta, ejusdem verbis loquente usque ad felicissimum transitum ad vitam meliorem. Prima ergo parte
lib. 2. cap. 1. Sic illa: Acercandose la Fiesta de la Natividad de la Virgen Sacratißima, el dia antes de la Fiesta me mostrò unas joias de oro y piedras preciosas, las mas ricas que se puede dezir, ni pensar: entre las quales la mas rica, en que yo puse mas los ojos, era un collar de oro riquißimo con una piedra preciosißima en medio, del grandor de un huevo pequeñito, y de aquella hechura, y de un color al modo de un Rubi muy fino. De ahi à un rato me dixo su Magestad: Estas joias, que ves, son para la desposada y recien nacida, y significan las altißimas y soberanas virtudes, conque adornè y enriquecì el alma y corazon purißimo de mi Madre el dia de su Nacimiento: Hæc illa, juxta quę Virgo in sua Nativitate supernaturalium virtutum accepit augmenta, & consequenter gratiæ, quęquæ illas ut genuinas habet proprietates, juxta receptissimāreceptissimam Theologiam. Id autem quod ad merita spectat, positis gratiæ, de quo dictũdictum, incrementis, exploratissimum est, pro quibus §. 2. sic eadẽeadem.
66
*Otro año (el de 1627.) dia de la Nativi
De eadem satis miranda.
dad de la Santißima Virgen nuestra Señora, vì à su Magestad recien nacida, hermosißima y bella, cercada de infinitos lazos de oro purißimo, y muy resplandecientes, que se estendian por todo el mundo, y acompañada de muchißimos Angeles del Señor: estaban muy cerca de su Magestad infinito numero de piedras preciosas, y grandes resplandores de luz y claridad, muchos soles muy lucidos, y otras muchas riquezas todas significadoras de las grandißimas virtudes de la recien nacida. Detras de esta Señora estaban las tres divinas Personas, y tenian en sus manos un Titulo, que decia: Tota pulchra
Cant. 4. v. 2.
es, amica mea, & macula non est in te
: aludiendo à su Purißima Concepcion. Estando aßi, comenzò, como quando graniza fuertemente, à caer acà en la tierra de aquellos divinos tesoros en grande abundancia, y doze Angeles del Señor salieron muy diligentes, y con gran priessa à cogerlos, y llebarlos al Tesoro de la Iglesia, que eran los sobre abundantes merecimientos, que aquella Santißima Señora en aquella edad tenia, que me pareciò eran mucho majoresmayores que los merecimientos de los demas Santos juntos.
Tantum ibi, adeò dilucidè, ut esse nihil dilucidius possit, sicut neque dici gloriosiùs pro Virgine videatur, & omissis alijs ex priori Parte, ad secundam transeamus, in qua eadem veritas evidentissimè comprobata Lib. 1. Cap. 39. vers. 1. & 3. habetur Virginem sine culpa originali conceptam, & plenissimam gratia, usumq;usumque rationis in primo instanti ipsi præstitũpræstitum, con que desde luego comenzò à merecer. Incœpit quidem, prosecutura feliciter, & ita gratiæ incrementis ineffabilibus provehenda, de quibus ita vers. Este mismo dia pag. 178. col. 1. Este mismo dia (8. Decembris 1626. Conceptionis celebritate festivo) antes que la Virgen
Santißima me llebasse adonde dixe, me enseñò otra vez el Señor, el mysterio de la Purißima Concepcion sin mancha de pecado original, con lo demas que en otras partes he escrito. Y añadiò que en aquel primer instante, en que se unio el Alma al cuerpo, la
primera gracia, que le dieron, fue mayor, que la que han tenido Angeles ni Santos, y que desde alli fue esta siempre creciendo. Sea el Señor Bendito, Amen. Sit inquam, benedictus, qui sic benedictam inter mulieres, etiam interomnes Angelos & Sanctos gratiæ benedictionibus cumulavit. Et quidem cùm excessus talis supra Angelos & Sanctos talis fuerit, accedentibus ratione meritorum per vitæ decursum augmentis, qualis erit gratiæ illius præexcelsæ & superabundantis acervus.
67
*Dicat ergo illi cælestis sponsus: Venter
Cant. 7. v. 2.
tuus sicut acervus tritici vallatus lilijs. Cant. 7. v. 2. Lilia quidem Angeli & Sancti, ut in Titulo n. 400. ubi, quòd omnes lilium unum per charitatem in Ecclesia triumphante. Sed lilia hæc uterus Virginalis excedit quantùm tritici acervus, in quo grana immensa, cùm tamen liliorum facilè possit numerus computari. Est autem Virginis venter, ut expositiones alias minimè refellendas modò prætereamus, non corporeus, sed spiritualis, interius scilicet divitiarum cælestium receptaculum. Et quidem quando de Venerabili Marina agimus, satis opportunus ejus Venerabilis Magister accedit P. Ludovicus à Ponte, qui præfatum locum Exhort. 13. §. 3. ita exponit, & in fine ait, posse
P. Ludovicus à Ponte.
referri ad abundantiam meritorum Virginis. Illis ergo, & gratia omnes Angelos & Sanctos excellit, quantum liliorum vallum tritici acervus. Non equidem quia plures illa, ipsi pauciores, personali attenta conditione. Una est enim, plures illi: sed eminentiali multitudine, ratio
Virgo Mundus sanctitatis.
ne meritorum & gratiæ, ut mundus quidam sanctitatis esse videatur. Homo quidem Microcosmus dictus, inspecta conditione naturęnaturæ: gratiæ autem conditione attenta, mundus etiam aliquis constituendus est, & nullus profectò aptior quàm Virgo; parvus quidem facta cum magno comparatione: mundus enim magnus Deus est,
Pulchrum pulcherrimus ipse
Mundum mente gerens, similiq́ue
ab imagine formans.
ut ex Boëthio jam pridem acceptum; compa
Boëthius.
ratione autem aliorum non mundus quidem parvus, sed absolutè mundus est dicendus sanctitatis; de quo & dici convenientissimè valeat; Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum
Ioan. 3. v. 16.
Vnigenitum daret, Ioan. 3. v. 16. Pro quo hæc paucula sit satis delibasse: si enim quantùm suadet & ministrat affectus, calamo esset permittendum, ex particulis libri emergerent, & numquàm finem dicendi faceremus. Et sint etiam hæc satis pro Dissertatione Proæmiali, ut sit jam.
Loading...