§. XIII.

§. XIII.

Circa Illustrißimum Caramuelem.
582
*IN Theologia fundamentali pag. 46. n. 105.
(per errorem 103.) disquisitionem circa ConditionatorũConditionatorum cognitionem orditur, & n. seq. nonnulla tradit, quæ P. Izquierdus Disput. 28. n. 362. proponit, & quæ contra scientiam mediam sunt, apertè diluit, quæ autem contra physicas prædeterminationes, videantij, ad quos ea caussa spectat, quomodo veniant diluenda. Ante prædictum autem Patrem idem præstiterant P. Borrul de scientia media Disput. ultima, P. Ortega Controv. 2. Quæst. 2. Certam. 5. n. 3. & seqq. & P. Sarasa de arte semper gaudendi Tract. 5. in Appendice, ut ipse citat; cùm tamen Auctor hic Parte 2. Tract. 16. etiam Appendicem habeat, unde ne lector operam in quærendo perdat, & citanda Pars, prima inquam, & Appendix immediata post Tractatum 5. In qua quidem elegantissimus Auctor ita caussam absolvit, ut circa loca Scripturæ à D. Caramuele expositioni supposita, quàm sit absona, quæ ab ipso est adhibita, non utcumque convincat, sed demonstret. Et scientiæ quidem mediæ meminit ipse doctissimus Præsul alibi, scilicet in Dominico, seu Vita Vener. Fr. Dominici à IESV MARIA. In cujus Indice V. Deus sic legitur: An in Deo detur scientia conditionata? An etiam media n. 527. & est ille marginalis. Et in margine quidem eademmet ipsa habentur verba: An in Deo &c. Cùm tamen in textu de tali scientia, nec verbum: solusque proponatur mirandus eventus, qui occasionem potuit pręberepræbere quæstioni. Ex illo autem potest ejus Theorema refelli, in quo statuit Deum conditionata cognoscere in aliquo Dei absoluto decreto circa rem, in qua illud continetur. Iam ergo casum proponamus.
583
*Excipiens publicè Confeßiones, vidit per
templum ingredi Nobilem quemdam, & scamno adhærere: & luce divina perfusus omnes ejus percipit cogitationes. Surgit: illum accedit, inquitque: Illud homicidium, quod perpetrare cogitas, erit notorium Romæ: capieris eâdem hora à satellite: & quòd occideris injustè, justissimè à lictore occcideris. Ergo præstat injuriam condonare inimico, & recitare Dominicam orationem sincere. Audit ille &c. Hic ergo præfatus Scriptor scientiam conditionati eventus agnoscit capiendum scilicet occisorem eadem hora, & homicidij daturum pœnas. Rogandus ergo ille, in quonam Dei effectu futura occidentis comprehensio, & mortis pœna cognosci potuerit? Nul Ius profectò confingi potest, quia neque circa capturam, & ea, quæ ipsam subsecutura erant, cogitatio aliqua quemquam subierat, nec subire potuit, materia penitus non extante. Neque dici potest in decreto Dei cognosci potuisse. Iam enim id est ad alium confugere dicendi modum; cùm tamen & prædeterminationes Thomisticas ipse minimè admittendas arbitretur. Thomisticas dixerim, non | quòd à S. Thoma originem traxisse credam legitimè intellecto, sed quia eorum, qui eo ita gloriantur nomine, ut ad se putent solum lumen Angelicum, ob similitudinem habitus, derivari.
584
*Audiendus iterùm eodem in opere
Alius pro eodem.
elegans Scriptor, sic enim pag. 48. col. 1. Puellus quidem pulcherrimus laborabat delirio, & dum illum Dominicus vellet curare, vidit plurimos Angelos & Sanctos etiam aliquos ægri patronos, à quibus excepit hæc verba: Non expedit hujus pueri animæ ut curetur: permittitur enim huic morbo, ne malitia mutet intellectum ejus, & ne fictio decipiat animam ejus. Si recuretur, abutetur arbitrij libertate, & damnabitur. Sufficit ergo illi, ut Angeli sui Custodis favori & patrocinio commendetur. Quibus dictis disparuere universi, & Dominicus didicit conditionatam scientiam (seu sequi, seu præcedere dicatur divina decreta) esse in Deo, multosque videri miseros & desertos à Deo, quos miseriæ ipsæ juvant, & in gratia conservant. Sic ille. Didicit ergo Dominicus conditionatam scientiam esse in Deo. At qualem? Quæ decretum sequitur. Hæc est dictorum Thomistarum. Seu quæ sequitur. Hæc est Media. Et ubi illa, quam ipse confingit? In casu inquam præfato locum habere non potuit: quia effectus nullus per absolutum Dei decretum terminans designari, ut est planum: & circa locum Sapientiæ, qui tangitur: Raptus est &c. Sap. 4.
Sap. 4. v. 11.
v. 11. à P. Sarasa evidenter ostenditur. §. 6. citatæ Appendicis.
585
*Tomo 2. Theologiæ Regularis n. 3211.
pag. 279 ita scribit: præmisso Titulo de doctrina Thomistarum & Iesuitarum. Vtraque probabilissima est: nam sive defendamus physicas prædeterminationes (nimirum, infallibilitantes quales hodie pleriplerique Iuniores defendunt: nec enim puto aliud neceßitatis nomine intellexisse Thomistas veteres quàm infallibilitatem) sive scientiam mediam, humana libertas salvatur, & exactè cum divina Providentia, & Prædestinatione componitur. Sic ille ante impressionem Romanam Theologiæ fundamentalis, in qua paradoxa illa, de quibus nuper, adjecit. Quibus, ipso etiam fauturo, nulla adhibenda fides, cùm sint apertè contra duas probabilissimas sententias, immò unam & eamdem reipsa, ut ipse contendit post verba præfata, & alibi. quod est aliud egregium paradoxum, pro quo P. Izquierdus suprà n. 370. Neq;Neque cùm paradoxum dicimus cum bona Auctoris venia, injuriæ quidquāquidquam conamur aspergere, sed novum, mirabile, & inopinatum: id enim vox illa sonat: licet communiter apud Scriptores non videatur pro illius, de quo agitur, laude ab eo, qui sic loquitur, usurpari. Et quidem notissimum est ingeniosi hujus Scriptoris volumina scatere hujusmodi pronuntiatis, in quibus si ipse laudem honestam affectat, sit illis, quæ in exordijs illorum extant ligata & soluta oratione contentus, & aliorum, quibus talia placere solent: Sed quanto cum fructu ipsi viderint, ubi meliùs videre soliti improbabilium sinceri judices novitatum.
586
*Et eadem ille theoremata exhibet in
Metalogica Lib. 10. Thesi 6. ubi pro illa de cognitione in absoluto aliquo decreto doctrina firmanda proponit exemplũexemplum, quod ipse appellat clarissimum, sic enim ait: Interdicit Cæsar, v.verbi g.gratia, sub pœna capitis ingressum in urbem Pragensem; & revelat mihi Deus hoc decretum non esse revocandum mense integro, nulli ignoscendum esse, adeoque quemcumque qui ausus fuerit ingredi, statim trucidandum iri. Quid ergo vetat quod ego hac notitia præventus (ubi omnia sunt futura absoluta, nec ab ulla conditione pendentia) subinferam: Ergo si Petrus cras ingrediatur Pragam, trucidabitur. Sanè ista propositio erit conditionata, contingens, & libera, & tamen infallibilis & certa; & ex futuris absolutis per necessariam consequentiam illata. Potuit ergo infallibiliter Deus cognoscere illas duas conditionales infallibiles quin utatur scientia media, aut conditionalibus decretis, sufficiebat enim decreta humana absoluta sufficienti tempore esse mansura, & à Deo scientia visionis ea cognosci. Sic ille, qui meritò clarissimum dixit exemplum, cui innumera alia similia possunt adjungi, sed illa nihil ad rem in quæstione ubi de conditionatis agitur, non habentibus necessariam connexionem, & infallibilitatem consequentiæ, hæc enim ad scientiam simplicis intelligentiæ, aut visionis pertinent. Hæc inquam, si Deus aliquid revelavit, erit illud, scientia simplicis intelligentiæ cognoscitur, sicut & particularis quælibet: Si hoc vel illud de Petro aut Joanne. Si autem reipsa revelavit, consequentia cognoscitur scientia visionis. Applicatio autem ad casus, de quibus in hujusmodi controversia, inepta & hallucinatoria est: nulla enim creata resolutio assignari potest, de qua affirmari possit usque ad effectum, de quo inquiritur, permansuram, ut citati Scriptores evidenti ratiocinatione convincunt, & in casibus videri potest, de quibus nuper, ipso auctore. Addo in casu dicto etiam convinci in absoluto aliquo non potuisse trucidationem agnosci: quia judex & satellites licet voluntatem habuerint interdictum Cæsaris exequendi, ab ea tamen dum dormirent nocte cessarunt.
587
*Quæ circa hanc determinatè numquam fuit: neque erat metaphysicè infallibile incidente occasione illum, de quo agitur, trucidandum, cùm sit sermo de ingressuro Pragam sequenti die, unde voluntas trucidandi hunc hîc & nunc numquàm fuit. Et ita in ea non potuit trucidatio ipsa cognosci: ex quo concluditur Auctorem in scientiam mediam delabi, quandoquidem prædeterminationibus tantoperè infensus comprobatur. Recognoscatur casus, de quo n. 608. Neque dici potest in generali voluntate trucidandi ingressuros, hanc comprehensum, quia incertum est an superveniente occasione circa hunc aliter videretur ob speciales aliquas rationes, ut non rarò accidit. Si ergo Deus certò cognovit, eo certè modo, quem diximus, & ab Auctore sine fundamento negatur.
588
*Et insistens ille doctrinæ hujusmodi
Sicut neque doctrina alia.
in Tomo 2. Theologiæ Regularis n. 3212. ita scribit: Si omittamus creaturas rationales, quæ essent: aut illarum, quæ sunt, operationes, quæ non fient, sed fierent, quarum notitia non est necessaria Theologo, non indigebimus decretis conditionatis entita|tivè: at quia loqui de creaturis quæ essent, est ejusmodi decreta supponere, (Si enim nova creatura aut actio aliqua esset, etiam de ejus existentia decretum esset) non ero prodigus, si illa decreta, ut tibi respondeam supposuero, quæ tu ut interroges, supponis. Dico igitur, ex hac propositione: Si Deus vellet Petrum tota die crastina esse in gratia, Petrus esset ingratia, nasci hanc: Ergo & ipse si tali aut tali tentatione vexaretur, non succumberet. Ergo Theologia, & decretis conditionatis objectivè, & scientia media poterit omnino carere. Sic ille. Circa quæ id, quod nuper dicebamus, replicandum, minimè scilicet conditionata hujusmodi, in quibus necessaria est consequentia, ad præsentem difficultatem pertinere. Dixerat Vers. antecedenti eodem proposito exemplo, sed cum absoluto decreto, sic: Nec ad certitudinem hujus liberæ veritatis requiritur plusquam decreti absoluti certitudo.
589
*Iuxta quæ cùm de conditionata veritate agit, & ait futurum decretum de existentia novæ creaturæ aut actionis, consequenter videtur asserere in tali decreto veritatem illam cognosci, sicut in absoluto. Atqui ex eo quòd creatura esset, non ideò sequitur in tali occasione constitutam determinatum aliquid, cùm libera sit, operaturam. Sed pergamus urgendo. Si Petrus crastina die tentetur, non succumbet, ut dicitur. Sed rogo, unde hoc constet? Dicetur, Quia Deus decrevit. Insto. Cùm auxilium quod est Deus ad vincendam tentationem largiturus, sit accommodatum libertati, & juxta Scriptorem præfatum non prędeterminansprædeterminans, quomodo potuit Deus ibi infallibile decretum habere circa actum resistentiæ? Si dicat esse auxilium infallibilitans, sed non prædeterminans, id quidem dici potest, sed difficultate suo in robore permanente. Prætereà omnes illi eventus, de quibus suprà, potuerunt absolutè non esse, & sub statu conditionato prævideri, in quibus tamen nihil absoluto alicui responderet, & in quibus cognosci posset, sicut in statu absoluto nihil, cui respondeat, invenitur. Nec circa Auctorem præfatum plura, licet alibi difficultatem pręsentempræsentem non semel attingat, sed nihil addens, quod negotium aliquod possit facessere, sicut neque pręfatapræfata, quæ ob viri tanti auctoritatem interjecta sunt, facessere potuerunt.
Loading...