§. XIV.

§. XIV.

Circa P. Ioannem Baptistam Gonet.
Section
590
*EGi aliàs cum Auctore isto dum de
Notatus Auctor ob stylum &c.
Opinionum probabilitate disputarem, & modò etiam agendum, non ex professo, sed quorumdam adnotatione, in quibus, aut refellendus, aut exacta responsione frenandus, aut minus fidelis profliganda narratio, aut styli acerbitas, qua dictorum auctoritati detrahitur, incusanda. Dolendum enim Auctores nonnullos, quasi veterum certaminum dolentes frigore memoriam, & pacificè, quęquæ fuere olim velut Martialia, tractari, calamos armare convicijs, & pro æternitate litigij interminabilem materiam ministrare. Et quidem non videtur Teresianæ Dedicationi conforme, quandoquidem Diva Parens adeò Societatem amavit, quantùm ejus & historiæ & Epistolæ testantur, circa quas data à Nobis Tomo 1. Auctarij Indici diffusa exornatio, ex ea parte, qua Societati illius visceralis dilectio militavit. Unde & vereri Auctor poterat, ne quod Divæ gratum putabat obsequium, virulentia scriptionis redderet injucundum.
591
*Et habet ille quidem longam contra scientiam Mediam Disputationem 16. cum annexa Apologia pro Calvinismi, & Iansenismi depellenda censura, quam nescio quis Anonymus Scriptor in recentiores Thomistas evibravit, à quibus si respondendum esset per singula, præsenti incommodaret instituto, & actum ferè penitus ageretur, quandoquidem ab Auctoribus nostris res ista ita seriò, latè, & exactè discussa est, ut vix aliquid addi ab adversarijs possit, (quod ad substantiam attinet) quod non in antecessum extricatum sit, & solidæ doctrinæ accumulatione solutum. Unde erunt qui mirentur sic loquentem Auctorem nu. 79. Mirum est quantum hæc argumenta pre
mant, & torqueant Adversarios, unde ut ab illis se expediant, in omne latus se vertunt, nihilque intentatum relinquunt. Sic ille, qui suo loquendi modo argumenta esse levia significat: si enim valde urgentia, & Theologico pondere gravia, mirum non deberet censeri, si Adversarios premerent, torquerent, & in omne latus se vertere compellant, ut se ab illis expediant.
592
*Sed pergit doctus Pater, & sic ait. Om
nes tamen eorum solutiones, quocumquocumque modo explicentur, ad hanc tandem reducuntur, quòd cùm res conditionatè futura non sit effectus absolutè existens, sed sub conditione non requirit influxum divinum præsentem realiter, sed tantùm objectivè, & eodem modo requirit decreti existentiam non exercitam, sed objectivam, id est sufficit quòd Deus cognoscat se habiturum decretum ex hypothesi quòd caussa secunda libera, constituta in tali rerum ordine, & sub talibus circumstantijs operatura sit &c. Hanc responsionem plurimum extollunt quidam Recentiores, eamque putant esse veluti murum æreum ad infringendos omnes impetus, & eludenda omnia tela Thomistarum. Hoc tamen effugium facillimè potest impugnari, & murus ille sine ariete, & sine ullo tormento bellico, penitus infringi. Sic cùm loquatur Auctor, planè se implicat. Cùm enim fateatur Adversarios responsionem dictam veluti murum æreum reputare ad infringendos omnes Thomistarum impetus, ex eo fit illos minimè se premi, aut torqueri sentire, neque in omne latus se vertere, ut ab eorum se expediant argumentis. Quàm autem verum sit murum dictum sine ullo ariete, aut bellico tormento infringi, ex addendis ab ipso constare debuisset, sed quàm sit illud adversum fiet illum audiendo, & projicientem ampullas, manifestum.
593
*In primis enim (verba illius sunt)
sicut ad sonitum & clangorem tubarum Sacerdotalium muri Iericho olim corruerunt, ut refertur Iosue 6. ita ad sonitum Augustiniana tubæ statim corruit murus ille, non æreus, sed luteus Adversariorum. Si enim vera est regula, quam (ut supra vidi|mus) frequenter tradit Augustinus in libris de Prædestinatione Sanctorum, & de dono perseverantiæ, nimirum quòd Deus in sua prædestinatione præscit futura, & quidquid à Deo præscitur, ab illo etiam prædestinatur: manifestum est quòd sicut Deus de facto præscit futura conditionata, etiam de facto illa prædestinat & prædefinit: & quòd si de facto ea non prædestinat, sed solùm prædestinasset, etiam de facto non scit & cognoscit, sed tantùm scivisset, & cognovisset. Hæc ille in primis, cujus loquendi licentiam erit qui probet nullus, nisi qui sit eodem contradictionis vehementi possessus spiritu, qui fortè non defuturus. Augustiniana tuba in Congregationibus Pontificijs, ipsis sæpè præsentibus insonuit, nec tamen murus corruit: non ergo luteus ille, sed æneus, pro defensione solidæ doctrinæ restituta in posterùm potestate. Ubi in consideratè innuitur muros Ierichuntinos luteos fuisse, & ideò ad sonitum tubarum Sacerdotalium corruisse, cùm constet, etiamsi ærei essent, ruituros, & quidem fuisse fortissimos dubitari nequit: si enim tales, non adeò ingenti opus fuisset miraculo.
594
*Id quod verba illa significant: Ieri
Iosue 6. v. 1. Abulensis.
cho autem clausa erat atque munita. Iosue 6. v. 1. Id est, ut explicat Abulensis, tota in circuitu firmis defensiculis constans. Ubi quia in D. Augu
D. Augustinus.
stino sumus, audiendus ille: Sermone 106. de Tempore sic locutus: Denique sacerdotalibus tubis Iericho muri, qui intra se habebant peccatorum populum, corruerunt. Non illos pulsavit aries, non ex
Muri Iericho quales.
pugnavit machina: sed, quod mirum est, sacerdotalis sonus, aut tubæ terror evertit. Muri qui adversus ferrum inexpugnabiles extiterant, sacra tubarum voce collisi sunt. Quis enim non stupeat in illo facto saxa sono dirupta, fundamenta clangore esse quassata? &c. Iam quod ad regulam illam S.
Doctoris attinet, facili explicatione dissolvitur, nisi enim illa adhiberi posset, non fuisset ab Apostolica Sede permissum, ut contra illius mentem sententia, quæ ab Auctore impetitur, publicè doceretur. Loquitur ergo ille de præscientia absoluta. Ex quo non sequitur prædestinata non posse cognoscere, nisi prædestinet, sic enim libertas creata tolleretur; quod in absoluta non accidit, quia supposita præscientia liberæ cooperationis, cùm ad prædestinandum tendit, libertatis jura servantur. Oportuisset quidem ut qui ita pro se Augustinianam tubam jactitant, aliquem ex ipso locum depromerent, & nobis exhiberent, quo S. Doctor pro conditionalibus, quęquæ numquam erunt, absolutum decretum, id est, absolutè in eo existens, testaretur. Id quod nec præstiterunt, nec præstare unquàm poterunt, cùm nihil tale in illo, cujus sunt thesauri omnes sapientiæ ejus in Operibus manifesti. Tale inquam, sine quo nequeant conditionata cognosci, nam esse possibile non negamus, sed posse in illo cognosci, salva libertate.
595
*Arguit prætereà ratione, desumpta
ex eo quòd si cognoscatur futurum sub conditione, etiam Dei decretum cognoscendum est ut futurum: Atqui futuritio divinis decretis repugnat, quia mutaretur, id quod non minus accideret in conditionatis, quàm in absolutis. Sed hoc non urgere liquet ex dictis n. 590. & cùm constet à defensoribus scientiæ mediæ nullum concedi Dei decretum, quod superveniat in tempore, videtur sic arguens nolle intelligere ut benè agat, objiciens mutationem, quæ solùm posset ex superveniente in tempore decreto provenire. Neque est transitus ex conditionato in absolutum purificata conditione, qui mutationem arguat, quia decretum antecedens cum infallibilitate negatur; indifferens autem cum data explicatione semper in Deo perseverat, neque per superveniens, cùm æternùm sit, ulla potest induci mutatio.
596
*Deinde arguit, (ut ipse inquit) prin
cipaliter: Quia sequeretur quod futura absoluta non requirerent aliquod in Deo decretum actuale & exercitum, sed tantùm decretum, quod erit. Probat sequelam: Nam futura absoluta non sunt actu, sed erunt: ergo si effectui, qui erit, sufficiat caussa, quæ erit, ad hoc ut aliquid sit absolutè futurum non requiritur decretum, quod actu sit, sed sufficit, quod erit. Huic suo argumento responsionem adhibet congruentem assignato discrimine ob diversum existendi modum. Sed instat, quia respectu conditionatorum est veritas actualis libera, quęquæ dari nequit sine Dei decreto. Item quia conditionata habent ordinem ad existentiam, qui ordo præsens est, ut docet D. Thomas q. 12. de Veritate arti. 10. ad 2. Ad quæ facilè respondetur, de præsenti non dari objectivam veritatem, quæ est attributum entis; sicut neque datur ens; sed conditionatam, sufficientem tamen ut possit actualem cognitionem terminare: sicut possibile non fundat tantùm cognitionem possibilem, neque præteritum præteritam. Neque aliud significatur per actualem ordinem ad existentiam, quàm conditionatus ipse, quia res esset posita conditione, ubi de actualitate absoluta nihil, licet quodammodo ut actuale concipiatur, eo quòd non cadat sub conceptum puræ possibilitatis.
597
*Aliunde instat ex eo quòd sequere
tur scientiam conditionatorum secluso decreto non esse Deo liberam, licet contingentiam aliquam haberet ratione objecti contingentis. Nam in hoc distinguitur contingens à libero, quod contingens taliter est, quòd potest non esse ratione alicujus extrinseci, v.verbi g.gratia, fructus arboris dicitur contingens, quia potest non esse, & impediri à gelu, vel à gramine &c. liberum autem à principio intrinseco potest esse vel non esse: quod debet divinæ tribui libertati. Prætereà non solùm contingenter, sed casualiter & fortuitò, secluso decreto, talis scientia Deo conveniret, quia id contingeret præter intentionem, in quo est casualitas constituta, cùm nullum pro effectu præcedat decretum. Ad hæc non operosiùs respondetur intellectum non esse potentiam liberam, & ita neque in illius actibus intrinsecam perfectionem libertatis requirendam: quatenus verò cadit supra Dei actum liberum, ille quidem ab intrinseco talis est, quo vult auxilium accommodatum creatæ libertati conferre, & cum subordinatione ad ipsam concurrere: id quod in statu conditionato etiam considerandum. | Neque proptereà fortuita, & casualis dicenda cognitio, quòd decretum prædeterminans desit, quandoquidem ad utrumlibet est pro illo statu voluntas divina disposita; & cùm tale accidit etiam in humanis, non censetur, quod evenerit casuale. Sic enim petenti aliquid, & non accipienti, non est fortuita & casualis negatio, quia scit negari posse, & est pro negatione dispositus. Unde pro casu fortuito non benè asseritur, solum defectum intentionis sufficere, cùm debeat etiam præter opinionem accidere & esse penitus improvisus.
598
*Insurgit ulteriùs, & ait esse contra
principalem solutionem ex eo, quòd decretum indifferens non est sufficiens ad salvandam in Deo rationem primæ caussæ, quia non magis connectitur cum assensu, quàm cum dissensu voluntatis creatæ. In qua probatione remittit se ad tractatum de voluntate, ubi decreta indifferentia fusè ab ipso refelluntur. Et nos pariter negando Assumptum, ac pro depulsione prædeterminantis decreti ad Problema 3. lectorem invitamus. Caussa quidem prima est Deus, quia licet ejus decretum indifferentiam dictam habeat, in eo se talem exhibet, quia libertatis creatæ jura custodit, & creatam naturam convenientissimo quidem modo gubernat, & aliquid antecedenter operatur, auxilium illud inquam præveniens, quod juxta Theologicum dogma, Divo Augustino duce & auspice fit in nobis sine nobis.
599
*Denique sic objicit. Nam si conditio,
quæ suspendit existentiam futuri, suspendat etiam actum decreti, sequitur voluntatem salutis omnium hominum, (quam D. Thomas docet esse conditionatam ex parte objecti) promissiones Dei seu communes, seu privatas, aliquam conditionem numquàm implendam importantes, nullum actum divinæ voluntatis ponere, sed omnes suspendere, & esse merè possibiles, quandoquidem sunt de re conditionatè futura numquàm implenda, quod est absurdum. Sic suismetipsius verbis Auctor, ad quæ nego sequelam; quia in voluntate dicta multi actus divinæ voluntatis, & illorum effectus inveniuntur. Sed tam illi, quàm promissiones, ad negotium præsens non faciunt, ubi de conditionatis agimus circa actus creatæ voluntatis, ad quos illa adjuta à Deo se determinaret. Voluntas autem Dei conferendi omnibus auxilia ad salutem æternam necessaria, promissiones gloriæ rectè operantibus usque in finem, & quædam aliæ, de quibus in Scriptura, conditionatæ quidem sunt, sed solùm ex parte Dei se tenentis, nec utrimque concursum importantes.
600
*Ex quo fit neque urgere, quod sub
dit, dum ait mirum esse, quòd cùm assertores scientiæ mediæ rejiciant decreta conditionata solùm ex parte objecti, quæ admittuntur à Thomistis, & quæ ut fatetur P. Suarez, nullam ponunt imperfectionem in Deo, ipsi tamen affingant decreta conditionata ex parte subjecti, quæ imperfectionem potentialitatis & suspensionis important, velintq́ue conditionatorum scientiam non importare decretum actuale & exercitum in voluntate divina, sed tantùm futurum & ponendum, si poneretur conditio, quod est esse conditionatum ex parte subjecti. Hæc Auctor, cujus admirationi breviter potest fieri satis, si dicamus priora illa decreta lædere libertatem, secus alia, in quibus nulla ratione potentialitatis imperfectio deprehenditur, neque ab Auctore ostenditur: quod si aliquis extare illam sibi persuaderet, quod nonnullis est visum, non multum cum illis nobis fuerit litigandum, dummodo circa priora consentiant, circa quæ est celebris, & momenti maximi controversia. Et hæc sunt, quæ Articulo 5. Auctor profert ad murum pro scientia media stantem diruendum: quæ quidem, etsi luteus ille esset, ad effectum dictum minimè prævalerent: id quod sincero cuique perpendenti constabit.
601
*Progreditur Auctor per plures Arti
culos argumenta congerens, quorum titulis possumus alios ex diametro oppositos congessisse sequenti sorte.
Scientia media constituenda est in Deo uti valdè utilis, immò & necessaria ad dirigendum Deum in suis decretis absolutis.
Illius etiam necessitas ostenditur ad conciliandam humanam libertatem cum prædestinatione & gratia efficaci.
Item ex absurdis & inconvenientibus, quæ ex ejus oriuntur negatione.
  1. Viam sterni errori Iansenistarum &c. qui asserunt libertati solùm obstare necessitatem coactionis.
  2. Similiter viam sterni in 2. propositione, quod interiori gratiæ numquàm resistitur.
  3. Tolli à Deo rationem primæ caussæ.
  4. Tolli à Deo rationem primi liberi.
  5. Tollere supremum dominium in nostras voluntates.
  6. Derogatur divinæ omnipotentiæ, & efficaciæ gratiæ.
  7. Tribuitur Deo modus operandi cum caussis liberis cœcus, vagus, & indeterminatus.
  8. Affingitur Deo modus cognoscendi actus liberos nostræ voluntatis condionatè confusus & indeterminatus.
  9. Sententia contraria apparenter solùm favet libertati, reipsa tamen illam tollit, & in suo primo principio præfocat & extinguit.
  10. Deum facit auctorem peccati, & deterit famam sanctitatis divinæ, hominumq́ue saluti insidiari videtur.
602
*Miraris hæc? Audi breviter funda
Pro eisdem fundamenta.
menta.
Primæ sufficienter indicatum, dum sine scientia media pro cognitione certa ponitur decretum inducens antecedentem necessitatem. De Assertionibus loquimur, quæ ad absurda spectant, nam præcedentium notoria sunt fundamenta.
Secundæ etiam fundamentum liquet, quia licèt dicatur posse resisti in sensu diviso, id ægerrimè explicatur, cùm Concilium Tridentinum sensum compositum importet auxilij & possibilis resistenti. Quod validissimè urgent | Scriptores Societatis, & Nos alibi. Si dicas posse resisti auxilio sufficienti, quod negavit Iansenius. Id non satisfacit, quia licèt ita asseratur, sternitur tamen via ut negari possit auxilium sufficiens, quia non confert absolutam operandi facultatem, quam solum efficax præstat. Unde est propositio illa apud Auctorem nu. 134. Quare cùm dicimus nos sine gratia per se efficaci non posse agere, id hoc uno sensu intelligimus, eum cui deest gratia illa per se efficax, non habere omnia, quæ requiruntur ex parte actus. Huic numquàm resistitur, & præter hanc nulla datur, quia nulla est, cum qua absolutè possit voluntas operari: Ergo absolutè numquàm interiori gratiæ resistitur. Ad quod absurdum sternitur via scientiæ mediæ negatione.
Tertiæ. Quia ratio primæ caussæ exigit, ut cum secundis accommodatè ad earum nativam conditionem concurrat, & ita cum liberis inviolata libertate. Atqui sine scientia media id accidit: pro quo apud Scriptores Societatis extant validissimæ probationes, de quo & dictum nu. 620.
603
*Quartæ. Quia, ut nuper dictum extat, sicut ad rationem primæ caussæ id spectat, quod vidimus, ita etiam ad rationem primi liberi, ita cum secundarijs agere, ut in sua libertate serventur, quod seclusa scientia media stare nequit.
Quintæ. Nam cùm nequeat Deus nisi præmovendo physicè, & ita necessitatem inferens creatam movere voluntatem, manifestum est supremum dominium imminui.
Sextæ. Quia sublata scientia media, non potest Deus creatam voluntatem modo accommodato tractare, & ita quod de dominio dictum, de omnipotentia pariter procedit. Quod autem gratiæ efficacitati derogetur, ex eo ostenditur, quod non relinquatur locus merito, inducta necessitate.
Septimæ. Nam cùm Deus antequam decernat, nesciat quid creata voluntas operatura sit, cœco videtur modo procedere, qui dici etiam potest vagus & indeterminatus, quatenus nihil determinatè cognoscit, nisi sub ratione possibilis.
Octavæ. Similiter propter eamdem rationem.
Nonæ. Ratio est manifesta, & distinctio illa sensus divisi & compositi mera apparentia est, ut nuper dicebamus, & convincunt Societatis Auctores.
604
*Decimæ. Quia statuitur Deum præ
determinare physicè ad materiale peccati, cui necessariò hîc & nunc malitia adnexa est, licèt dicatur illam non velle, quia neque homo quando peccat, illam vult, nemo enim intendens ad malum operatur; illius tamen censetur caussa ob connexionem hîc & nunc inseparabilem. Neque est eadem ratio in generali concursu, ut nostri Doctores explicant, & Nos alibi, ac de prædeterminatione, quæ operandi necessitatem inducit, & importat plusquam moralem inductionem. Ille qui alium ad actionem solicitat voluptatis caussa, cui tamen actioni adnexa malitia est, proculdubio caussa peccati ipsius est, ob inevitabilem malitiæ connexionem. Atqui prædetermina
re multò plus est, ut videtur compertum. Et hac quidem ratione hæretici Deum faciunt auctorem peccati, uti de Calvino eorum in hac parte duce ostendit P. Annatus de Scientia media Disput. 1. n. 121. manifestis ejus testimonijs adductis, quidquid obstrepat P. Gonet nu. 214. & seqq. qui n. 121.
605
*Post adducta quædam P. Becani
Temeraria Gonet verba.
verba, suo indulgens genio ita scribit: Vt quid igitur P. Annatus absolvit ab eo crimine Calvinum, quem nec ipsi rigidiores Calvinistæ absolvunt? Certè & Calvino meritò tandem gratulari possumus, quòd aliquem ex Iesuitis sibi propitium habeat, ipsiq́ue Adversario Calvinum defendenti, hæc Augustini verba contra Iulianum rursus objicere: Monstrabo tibi quòd tu ipse sic adjuvas hæretico
D. Augustinus.
rum damnabilem & nefandæ impietatis errorem, ut nullum talem patronum, nec in suis dilectoribus valeant invenire. Hæc ille tumultuariè non citato libro & Capite, & habetur quidem illud Lib. 1. Cap. 1. ubi S. Doctor non Hæreticorum, sed Manichæorum protulit, quorum patronum in caussa hæresis asserit Iulianum, insignem profectò hæreticum. Et quid hoc, ubi doctissimus, & religiosissimus Pater, Societatis decus pro Calvino stat in eo, in quo ille hæreticus non est, non studio defendendi, sed ut inde in negotio, de quo agebatur, urgentem pro Catholico placito eliciat probationem. Et quidem vereri Auctor potuit, ne ipsi illud S. Doctoris prævium effatum meritissimò pangeretur, dum sic ait: Nunc ergo video te à veritate desertũdesertum, ad maledicta esse conversum. Et id quidem quod à P. Annato assertum, etiam apud alios potuit invenire, si quærere libuisset, aut non dissimulavit inventa. Et omnes quidem Societatis Scriptores de hoc agentes, ejusdem sunt cum P. Annato sententiæ secuti duos Theologiæ Principes, Cardinalem Bellarminum, & P. Suarez, qui in Tractatu Theologico de vera intel
P. Suarez.
ligentia auxilij efficacis &c. Cap. 36. Vers. Hæc verò celata Cabreræ sententia ita scribit: Aut quid ampliùs de illo dixit Calvinus, cùm eum fecit caussam peccati? Legantur quæ de illo refert & refutat Bellarminus toto libro 2. de amißione gratiæ, & statu peccati, & conferantur cum his, quæ Cabrera docet toto illo. §. 12. & intelligetur facilò nullānullam esse in re diversitatem. Sic ibi. Et Vers. Vnde sancti sic ait: Qui sensus (Canonis 6. Sess. 6. CōcilijConcilij Tridentini) etiam patet ex fine Concilij; intendit enim damnare hæreticos hujus temporis, qui non dicunt Deum intendere ac procurare malitiam, sed opera illa, quibus est adjuncta malitia, de quibus ajunt ita esse opera Dei sicut bona opera, & hoc est, quod damnat Concilium. Hæc Doctor eximius.
606
*Neque ex narratione P. Becani ex
Tomo 1. Summæ Theologiæ Cap. 16. Quæst. 1. Vers. Nec difficulter, quidquam circa me novum, nam ex quo ante quinquaginta annos illam legi, duo in illa contenta carmina, memoriæ indelebiliter inhæserunt. Et Pro Auctoris, quocum agimus, promovenda positione nullius profectò momenti sunt. Fassi sunt duo illi Calvinistæ, Calvinum quidem Deum facere auctorem peccati, non ita Calvinistas; unde in operi|bus P. Serarij, & P. Becani, ubi error CalvinistarũCalvinistarum asseritur, illud Starum delendum contendebant. Atqui ut Calvinus dici posset falsæ illius propositionis assertor, satis erat, quod ex ipsius testimonijs habetur, Deum scilicet ad materiale peccati permovere: cùm ergo duo prædicti Sectarij tales se esse negarint, per motionem hujusmodi, & impulsum manifestè pernegarunt. Et quidem P. Annatus testimonia Calvini accumulans, pro hujusmodi positione meritò asserit, dum alia pro contraria non proferuntur, caussam sibi esse adjudicandam. Circa quod Auctor opponit non advertisse illum Calvini scribendi modum, in quo varia, & pugnantia. Sed verò P. Annatus id summa animadversione prævenit, posse sibi responderi, cujus verba sunt.
607
*Nec quisquam dicat, ut est varium, in
P. Annatus.
certumq́ue, ac versatile ingenium hæreticorum, Calvinum dicere contraria &c. Addidit tamen quod jam dictum de adjudicanda caussa, dum nulla in contrarium testimonia producuntur. Quod ut exactè præstet P. Gonet, ex lecto Cap. 4. lib. 2. Institutionum, ex quo P. Annatus desumpsit præcipua testimonia, unum profert, ex quo nihil ad rem, ut legenti constabit. Neque P. Annatus illud omisisset, si quidquam in eo observasset adversum, qui illius Capitis tenorem integrum extricavit. Ad Sehon regem spectat, qui transitum Dei populo denegavit. quia induraverat Dominus Deus spiritum ejus, & obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus &c. Deuter. 2. v. 30 Circa quod ille sic intulit: Ergo quia perditũperditum Deus volebat, obstinatio cordis, divina fuit ad Deum (corrige ad id, vel ad illud) præparatio. Sic ille. Et quid hîc speciale, ex quo volitam obstinationem secundùm formalem malitiam posset conjectari? Non defendimus defensione indignum, qui in hoc ipso quod assertum ab eo asserimus, culpabilem judicamus, dum falsò sibi persuadere contendit, ex negata circa malitiam voluntate, sacrilegam nihilominus assertionem de caussa peccati studebat stabilire, eo pacto plus propagandam, quia minùs invidiæ in illa, explicatione hujusmodi mitigata.
608
*In quo quidem Auctor erga P. Anna
tum incivilem se prorsus exhibuit, ne dicam ingratum. Cùm enim ille defensionem Thomistarum assumpsisset, de qua ipse Arti 9. Apologiæ, ut scilicet eos à Iansenismi nota probaret eximios, cùm tamen circa præfatum cum Calvino commercium id dixerit, quod jam vidimus, quod & Patres Martinon & Ripalda apud eumdem præstiterunt, politicum in eo, (non Christianum & Religiosum) spiritum criminatur, tempori, juxta occurrentes congruentias servientem. Unde initio citati Articuli offensionis plena verba illa ex Novatiano Cap. 18. de Trinitate præmittit: Vt Veritas etiam ab ipsis inimicis veritatis probetur. Sed in Præfatione Apologiæ id fusiùs & invidiosiùs prosecu
tus, cujus illa sunt verba novissima: Sanè eò pervenerunt ut caussam nostram egregiè promoverint, nec feliciùs unquàm quàm à Molinistis, Thomistæ defensi sunt, non perfunctoria, aut levi opera, sed toto quo valebant conatu: quod mirari (erudite lector) desine, ita enim eorum res postulabant: etsi forsitan non adeò suæ famæ consultum sit: vix enim ea scribendi ratio eruditis viris probari poterit, quæ neget & affirmet, accuset & defendat, ut varij affectus animi, aut temporum, & rerum occasiones impellunt.
609
*Hæc ille: qui ne in acerba adeò
verba prorumperet, animadvertere debuit: aliud esse de censurandis sententijs agere, aliud probabiliter disputare, consequentias diversas inferendo, in quibus doctrina damnabilis continetur. Ipse quidem sic locutus Molinistis objicit id, quod de Semipelagianismo vidimus: & tamen, si Molinistis tale aliquid, ubi de censura ageretur Theologica, objiceretur: non dubito iturum obviam sic irruentibus, & eorum futurum memorem, quæ habet nu. 133. & approbaturum etiam libros, in quibus scientia media & alia consentanea ipsi Theoremata clauderentur, immò & ipsam P. Molinæ Concordiam, si recudenda adjunctis alijs ejusdem generis videretur: id quod & R. P. Magister sacri Palatij, suo est ex munere præstiturus. Ita equidem interpretari opportunum illud debuit officium, & religiosum obsequium, ne occasio præberetur dicendi cum Seneca Lib. 2. de Beneficijs Cap. 13. Vanam esse
Seneca.
superbiæ magnitudinem, quæ in odium etiam amanda perducat. Et verò si Adversarij in favorem Molinistarum tale aliquid peregissent, amicabili interpretatione, gratitudinis ingenuæ signa accumulassent. Et MolinistarũMolinistarum compellatio aliena valdè à Scriptoribus, & scholis Societatis est, quod non sincero animo videtur usurpatum. Nullus enim Molinæ se discipulum profitetur, licèt in puncto illo præcipuo specialiùs ille præiverit, neque Suario, neque Vazquio doctior habitus, quorum nullus eum ut ducem secutus, sed in multis ab ejus doctrina discordes, sicut & alij etiam circa explicationem scientiæ mediæ varios secuti dicendi modos, sicut & Thomistæ suo illo in adverso placito: ut quid enim post Bannesium tot alij prodeunt, si eadem sunt, diverso tantùm verborum tenore dicturi?
610
*Prætereà alia, & unum, quod ad eos attinet, qui ex Societate scientiam mediam inficiati videntur, attingens, gloriatur Auctor plures, & præstantis doctrinæ ita sentire, ex quibus aliquos refert, uti exploratissimos assertores. Ex quibus prior.

Cardinalis Bellarminus quid circa Scientiam Mediam senserit.

AGit de illo nu. 97. & seqq. & in primis te
stimonium profert ex Lib. 1. de gratia Cap. 12, ubi sic ille: Prima opinio eorum est, qui gratiam efficacem constituunt in assensu & cooperatione humana, ita ut ab eventu dicatur gratia efficax, quia videlicet sortitur effectum, quia voluntas humana ei cooperatur. Hæc opinio aliena est à scientia (corrige sententia) Augustini, & etiam Scripturarum divinarum: evertit enim fundamentum prædestinationis divinæ, & abutitur voce gratiæ efficacis. Hæc ille: post quæ sic Auctor: | Quid Leßius, Martinonus, alijq́ue Molinæ defensores, huic Bellarmini censuræ opponent? Sed quidem est quod opponant nihil, benè tamen verbis præfatis abutenti.
611
*Doctissimus enim Cardinalis senten
Illa opponens refellitur.
tiam rejicit, quæ apud Societatis Doctores communiter rejecta etiam invenitur, negantes gratiam ex eo solùm dici efficacem, quòd ab effectu talem habeat subsequentem denominationem, cùm illam quidem antecedenter in ipsa recognoscant. Quod quidem P. Suarez dilucidè tradit in Opusculis Lib. 3. de Auxilijs Cap. 6. n. 8. ubi ita scribit post sententiæ præfatæ propositionem: Verumtamen hæc etiam sen
P. Suarez.
tentia hoc tantùm modo declarata, & nihil ei addendo, nobis non probatur, non quia falsa, sed quia diminuta, & quia non satis declarat mentem D. Augustini, ut apertè constat &c. Id quod ex mandato constat Ven. mem. P. Claudij Aquavivæ à nobis exhibito Sectione 7. Problem. 4. n. 787. ubi & illius innovationẽinnovationem videre licet, cujus pars illa est: Nostri imposterùm omnino doceant inter eam
gratiam, quæ effectum reipsa habet, atque efficax dicitur, & eam, quam sufficientem nominant, non tantùm discrimen esse in actu secundo, quia una ex actu liberi arbitrij etiam cooperantem gratiam habentis, effectum sortiatur: altera non item: sed in ipso actu primo &c. Et quidem quàm fuerit alienus à sensu prædeterminantium, in eodem Capite habetur expressum, ubi eorum sententia proposita sic ait: Hæc opinio videtur mihi aut esse
Card. Bellarminus.
omninò eadem cum errore Calvini & Lutheranorum, aut parùm ab illo distare. Sic ille, luculentissima subjuncta probatione. Qui Cap. 13. in fine circa casum à D. Augustino propositum de duobus æquè tentatis, circa quem suprà nu. 603. Quia Deus uni dedit inspirationem, quam prævidit ab illo per liberum arbitrium amplectendam.
612
*Ad quæ quidem peremptoriam, quia
evidentem, ut vocat, adhibet responsionem n. 98. dicens prædicta verba à quibusdam Iesuitis Germanis, qui impressioni libri controversiarum præerant, esse intrusa. Id quod probat ex vitæ auctoribus æquanimiter ab ipso toleratum, sicut ipse dixit P. Benedicto Iustiniano à Patribus Societatis in Germania, pauculas opiniones immutatas, in spem fructus inter hæreticos uberioris. Addit & aliud ejusdem fraudis argumentum, quòd scilicet in editione Lugdunensi quædam circa hanc materiam habeantur, quæ in editione Parisiensi minimè reperiuntur ad finem Capitis 14. Lib. 4. de gratia & libero arbitrio. Iuxta hęchæc ergo æquanimiter etiāetiam passus intrusionem illam ob spem uberioris fructus inter hæreticos. Atqui ex illa oppositum potiùs, (si aliquid erat timendum) timeri potuit: cùm viderent hæretici Catholicorum sententiam in re momenti tanti aut eamdem esse, aut parùm ab illa distare. Deinde, etsi ita fuerit utpauculas opiniones mutari æquanimiter toleraverit, unde constare potest eam, de qua agimus, ex illis esse, quæ, ut diximus, & res ipsa clamat, tanti momenti est, quales non fuisse illas, de quibus vitæ Auctores, ille modus loquendi indicat, pauculas opiniones, id est, non magni momenti.
613
*Prætereà ante impressionem Germanicam in Colonia Agrippina jam Tomus Quartus, in quo libri ad gratiam & liberum arbitrium spectantes prodierant, ut evidenter convincitur; nam impressio illa est an. 1619. cùm tamen ante annos plures citetur à P. Suario, dum scilicet Romæ agebat, & Tractatum elucubravit pro concilianda gratia efficaci cum libero arbitrio, ut vidimus n. 626. Siquidem dicto impressionis anno Conimbricæ, Primarius celebris illius Academiæ Professor, postquàm Compluti, & Salmanticæ, Roma reversus, summo cum plausu prælegerat, Ulysippone duos ante annos demortuus, anno videlicet 1617. Item, Cùm Auctor verba adducta tanti faciat, ut illis contra Societatis doctrinam triumphali voce proclamat; quomodo stare possit: ut illa etiam non fuerint in eodem Capite, à Patribus Germanis expuncta, & alia sine offendiculo subrogata? Insuper, à doctissimo & humillimo Cardinali D. Augustinum secuto Retractationes confectæ, in quibus de tali fraude nihil; cùm tamen in re momenti adeò ingentis, id oportuisset attendere. Neque enim dici potest ad honorem Societatis respectum habuisse; quandoquidem, ut in ejus habetur elogio die 17. Septembris, quæ & ejus obitus, in triclinijs recitari solito, id pro egregia sanctitatis ejus commendatione profertur, eum non humanis respectibus, sed æternis rationibus suas semper actiones moderatum. Tandem (ut omittam alia) turpis ille, irreligiosus, & à Christiana sinceritate tantoperè alienus agendi modus, nequit sine gravi injuria Religiosis Patribus, & Germanis præsertim, candore & sinceritate pollentibus, nisi per summam injuriam adscribi. Id quod mihi satis est jam pridem spiritum Societatis altè rimato conspicuum. Unde quod de non cohærentibus sibi impressionibus addebatur, nullius esse momenti convincitur, quia nec considerabilis est in eo diversitas, & ex impressorum incuria potuit accidere, ut passim experimur, aut ipsius Cardinalis potuit dispositione præstari. Pro quo consulendus P. Possevinus in Apparatu Tomo 3. Lit. R. ubi de illo, & varietate impressionum, ipso Cardinali testimonium perhibente, & ab Scriptore excepto.
614
*Sed pergit, & ut non levem conjectu
ram, sed evidens argumentum intrusionis dictæ, subdit ex eodem libro Cap. 16. manifestum haberi sententiam Thomistarum ut probabiliorem amplecti Cardinalem, dum ita scribit: Altera ratio conciliandi libertatem humanam, & fortè probabilior est, juxta sententiam S. Thomæ, qui docet cooperationem divinam ita concurrere cum caußis secundis, etiam liberis: ut non solùm eis dederit & conservet virtutes operativas, sed etiam eas moveat & applicet ad opus, ut cognosci potest ex 1. p. q. 105. arti. 5. & lib. 1. contra Gentes Cap. 70. & in q. 3. de potentia arti. 7. Quæ sententia videtur valdè consentanea, tum Scripturæ, quæ dicit nos in Deo esse, vivere, & movere, Act. 17. tum etiam rationi & ordini, quem habet prima caussa cum secundis. Hæc ille, ex quibus evidens argumentum Auctoris: quod certè mirari juvat, in re scilicet adeò clara perspicaces adeò | oculos caligare. Quis enim non videat tantùm à præfato Doctore ut fortè probabilius asseri immediatum Dei concursum cum caussis secundis contra Durandum & alios, ponentes tantummodò mediatum concursum, eò quòd Deus virtutes operativas creaturis dederit, & conservet? An hoc P. Molina, an alijs ex Societatis Scriptoribus, inficiantur? Concurrit ergo Deus cum caussis etiam liberis, & eas movet, & applicat, juxta Divum Thomam. Sed ubinam apud illum prædeterminatio physica cum ineluctabili illa necessitate? Stet ergo Bellarminum nostrum pro nobis stare: pro quo & videri potest P. Aldrete Disputat. 29. nu. 3. & seqq. Ubi evidentissima pro hujusmodi veritate argumenta proponit, ut nulli, nisi affectato protervo liceat de illa dubitare. Pro quo hæc satis.
Loading...