§. XVIII.

§. XVIII.

Circa actus liberos divinæ voluntatis.
633
*MUlta circa illos dicta à Nobis Sect.
10. Problem. 2. & studio inveniendi aliquid, quod fortè plus placeret, paratus inventis addere, aut etiam præferre, Scriptores non lectos ante elaborata Problemata, quia, ut nuper dictum, aut non editi, aut serò advecti in has tantoperè dissitas regiones, evolvi, nec paucos illos, neque in negotio præsenti concisos, sed longissimis aliquos discursibus exundantes, doctis quidem, subtilibus, & sua se novitate adnitentibus commendare. Sed quidem simplex ingenij mei columba non invenit ubi requiesceret pes ejus. Invenient fortè alij apud Patres Quiros, Aldrete, Izquierdum, Ortegam, Antonium Perez, Esparzam, Derkennis, Rivadeneiram, Rhodes, Joannem à S. Thoma, Godoy, Gonet, Herincx, & Bonæ Spei, qui
singularem præ alijs sententiam amplexus post improbatas alias, & quidem doctè & efficaciter, ait enim Disputat. 13. n. 91. actum Dei quà contingenter liberum, præter ea quæ Deo identificantur, ac proinde præter volitionem Dei necessariam, imbibere aliquid creatum. Et n. 92. Ens illud creatum, quod actus Dei, quà contingenter liber imbibit, actum voluntatis Dei, quà volitionem integrè & adæquatè in Deo præexistentem supponere. Et n. 94. sic ait: Illud ens creatum non potest esse quicumque Omnipotentiæ divinæ effectus, sed actus voluntatis contingenter liber esse debet, ad Divinitatem se habens prout unio hypostatica ad Verbi personalita|tem. Sic ille. Cùm autem ab æterno creatura nulla fuerit, ex eo habetur actum illum voluntatis creatum non posse constituere ab æterno actum Dei, sed in tempore, quando scilicet Deus ad productionem creaturarum procedit. Pro actu autem dicta sufficit in Deo voluntas per modum potentiæ liberęliberæ, quæ ut se ad actum determinet, non indiget prævia alia determinatione.
634
*Cùm autem obvia sit objectio ex
Objectio contra illam.
æterna Dei prædestinatione, & alijs actibus, quos de Deo Scriptura deprædicat, respondet Deum habuisse ab æterno volitionem liberam de mundo creando, quà libera est; non autem quà contingenter liberam. In quo nihil aliud significari videtur, quàm volitionem Dei secundùm omne id, quod est æternum, necessariumq́ue, utpotè cum Deo ipso identificatum fuisse ab æterno, quæ volitio quidem est, & purus actus, sed in ordine ad exercitium libertatis instar potentiæ volitivæ creatæ se habet, quatenus sine antecedenti aliquo, ut nuper dicebatur, potest se determinare.
635
*Sed quidem per hoc non satisfieri ma
Efficaciter roborata.
nifestum est, quia licet ab æterno sit volitio divina secundùm totum intrinsecum, illa secundùm se indifferens est in ordine ad exercitium libertatis, unde ex illa non magis sequitur futurum aliquid, v.verbi g.gratia, prædestinationem Petri, creationem Michaelis, quàm non futuram, ut arguit Auctor ipse n. 61. ubi ait, quod in priori, antequàm Deus sit liberè contingenter volens, spectari debet ut indifferens ad volendum aut nolendum creare mundum: alioqui nullam indifferentiæ libertatem haberet, sed solam spontaneitatem, quod generaliter est contra Iansenium à Pontificia Sede condemnatum. Neque dici potest ratione præsentiæ in æternitate exercitium libertatis dici posse æternum, quam præsentiam admittit Auctor Disput. 10. dub. 1. Nam illam præsentiam, licèt ipse dicat sufficere n. 110. fatetur tamen esse impropriam & secundùm quid: unde n. 109. sic ait: Volitio Dei qua contingenter libera, esse debet totum aliquod, constans Dei volitione necessaria, & aliqua creatura dante ei modum contingenter liberæ; quem cùm dare non poßit, nisi existat volitio Dei libera, haberi non potest, qua contingenter libera, in priori naturæ aut æternitatis, quàm modus ille existat: ac proinde nec ab æterno, simpliciter, cùm illa non fuerit ab æterno simpliciter, priusquam modus ille existat: ne alioqui totum ante partes suas essentiales existere debuerit. Hæc ille, ex quibus evidenter colligitur exercitium libertatis non potuisse in Deo ab æterno fuisse, id quod salva Scripturæ veritate nequit affirmari, 1. Corinth. 2. v. 8. Quam prædestinavit
Deus ante sæcula. Ephes. 1. v. 4. Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem 2. Tim. 1. v. 9. Non secundùm opera nostra, sed secundùm propositum suum, & gratiam, quæ data est nobis in Christo IESV ante tempora sæcularia. Manifestata est autem nunc &c. Et ita est receptissima sententia Theologorum.
636
*Prætereà rogo, Volitio illa creata
Impugnationes aliæ.
quid est? Substantiáne, an accidens? Si Primum, erit persona, & mysterium incarnationis erit frequentissimum, ex quo adducitur similitudo; erit enim unio intrinseca personalis. Si Secundum, dabũturdabuntur infinita accidentia sine subjecto, quot sunt scilicet Dei volitiones. Item. Dabitur actus voluntatis sine actu intellectus proportionati, creati scilicet. Deinde. Talis actus erit vitalis: ergo à Deo vitaliter operante. Atqui hoc stare nequit, quia est operatio ad extra, cùm tamen vita intentionalis intrinsecam immanentiam dicat. Deinceps. Cùm actus dictus intimè ad Deum spectet, non videtur cur non possit esse æternus: quia testimonia Scripturæ, quibus omnia esse creata in tempore dicuntur, supponunt voluntatem Dei in suo gradu ab æterno integrè constitutam, & tantùm procedunt de ijs, quæ extra Deum sunt, omnia enim creata unum constituunt gremiũgremium extra creatorem, & ita quæ ad ipsum intimè spectant, intra illud minimè continentur. Tandem, (ut alia omittam, pro quibus non deerunt strenui bellatores) ad salvandam actuum liberorum in Deo proprietatem, servato etiam præfati Auctoris philosophandi modo, non est opus actum voluntatis creatum ponere: quod evidenter ostenditur: Nam in actu necessario volitionis est quidquid desiderari potest in ratione volendi, ut Auctor recognoscit: Ergo addita libera terminatione habetur, quidquid pro libertate necessarium dici potest. Patet consequentia ex ipsis terminis, & ex Auctore ipso, qui terminationes Deo intrinsecas impugnat, eò quòd illæ Deo identificatæ sint, & ita indifferentiæ nihil in illis relucet, ut videri potest n. 60. ubi contra Auctores, qui terminationes hujusmodi defendunt, resolutivè decernit. Et quidem ille modum esse videtur innuere, dum citato nu. 109. ait, quod jam ex ipso positum: In priori naturæ aut æternitatis, quàm modus ille existat. Licèt enim & in modo suæ difficultates sint, sed non ijs, quas exposuimus, comparandæ: unde & sunt qui Deo attribuant relationes in tempore advenientes.
637
*P. Esparza Quæst. 21. arti. 6. quorum
dam sententiam refert, asserentium actus liberos in Deo ultimatè constitui per determinativum aliquod ab externo existens, quod aptiùs explicatur negativè, quàm positivè, sicut Deus quatenus inest ipsis defectus perfectionis & entitatis, ad eum modum quo inest Deo excessus perfectionis & entitatis, significantur etiam à suis auctoribus aliquando positivè sub nomine (sic aliquid in Auctore desideratur, amanuensis, aut typographi incuria) ab alijs, veritatis objectivæ, ab alijs entis diminuti, seu secundùm quid tantùm: ab alijs entis purè denominativi: ab alijs entis rationis non ficti, habentis ex sensu omnium hoc solum munus, & prędicatumprædicatum reale, sibi intrinsecum, denominandi formaliter ab æterno divinum intellectum & voluntatem ad alteram partem contradictionis, circa omnes & singulas creaturas. Sic illi, circa quorum discurrendi modum citatus Scriptor Arti. 17. licèt in eo specialiter refellendo secundùm modos illos variæ explicationis non duxerit operæ pretium immorari: probans solùm nullo à Deo distincto posse | actum ejus liberum constitui, quia ob summam perfectionem suam nullo extra se indiget, circa quod doctè discurrit, sed ejus rationibus non fuerit nimis operosum respondere. Id quidem quod de negativo prædicato dicitur, consentaneum est modo explicandi nostro, dum complementum liberi actus in extensione eminentiali constituimus, quæ positivam rationem sonat, licet ad negationem ibidem explicatam sit tandem revocandum, quæ meritò dici potest æquivalens, quoad denominationem positivæ rationi. Ubi præsertim de Deo agimus, respectu cujus æquivalentia specialius locum habet ob eminentissimam perfectionem, unde & negationes ipsæ hujusmodi excellentiæ aliquid participant, id quod in unitate gravissimi Scriptores censent, quam supra ens solam dicunt superaddere negationem.
638
*P. Antonius Perez Disputat. 3. de vo
Circa P. Antonium Perez.
luntate Dei, postquam per plura Capita conatus est formalitatem constituentem liberum actum explicare, & illius defectibilitatem n. 93. adducta sententia Cajetani, affirmat esse illam ipsissimam suam, si quod de perfectione à Cajetano dictum, & alia, quæ deceptus in eo addidit, secernantur: putat enim ille formalitatem dictam minimè dicere perfectionem, & quæ est ingeniorum diversitas, P. Aldrete eo ipso quòd identificabilis cum Deo sit, perfectionem esse contendit Disput. 9. Sect. 3. Addit P. Antonius sententiam suam eamdem esse cum sententia P. Salas de additione modi, sed ait illum minùs cautè locutum, dum asseruit potuisse modum illum non esse Deum: censet enim actus Dei liberos eo ipso quòd fuerint æterni non potuisse non esse, & ita nec non esse Deum. Et verò modus explicandi prædicti Patris, juxta quam admittit defectibilitatem diminutam, seu secundùm quid, satis innuit à sententia Cajetani non penitus abhorrere, quoad contingentem additionem & defectibilitatem. Admissa autem sententia P. Salas, magis consequenter videtur ille locutus: ponere enim actuum liberorum juxta constitutionem dictam per modum additum necessariam existentiam, contra rationem libertatis esse videtur, cùm non potuerint non esse.
639
*P. Ortega Disputat. 3. Quæst. 6. Cer
Circa P. Ortegam.
tamine 10. facilem & perspicuam in negotio præsentî, pro quo adeò exoptata illa est, confidenter pollicetur, quam & breviter proponit dicens, divinam voluntatem non esse potentiam physicam respectu suorum actuum, sed intentionalem, idq́ue etiam respectu actuum liberorum, qui deficere quoad physicam entitatem nequeunt ratione identificationis, benè tamen & verè ratione formalitatis intentionalis. In quo quidem doctus Pater inventus est minus habens, quia neque difficultatem enodavit, neque explicationem commodam adhibuit: præterquàm quòd ratio intentionalis tendentiæ in actibus est ipsa eorum essentia, quæ deficere non potest ijsdem permanentibus; nisi nomine tendentiæ terminationem ad creatos effectus intelligat, quæ in ore aliorum valdè frequens est, sed quæ difficultates patitur apud eos improbatas.
640
*P. Aldrete suprà Sect. 4. aliter discur
Circa P. Aldrete.
rit dicens actum liberum esse perfectionem virtualiter distinctam à divina natura & omnino indefectibilem, quoniam constituitur inefficienter per hunc vel illum actum vagè & indeterminatè oppositum: non quod per unius positionem alterius defectus suppleatur, sed quia ex duobus tendentijs intentionalibus consurgit unica perfectio, quæ qualibet illarum posita perseverat: unde non dicitur absolutè deficere, cùm maneat ejus perfectio in illius conceptu specialiter significata. In quo à Cajetano ex eo recedit, quòd ille diversas dicit perfectiones, absolutè defectibiles. Et quidem ingeniosus Auctor, ut suam stabiliat positionem, multa dicit, & hinc inde fulcimenta conquirit, ut rem captu difficilem reddat verosimilem, quod fortè apud aliquos consequetur. Sed sit quidem quod intendit, ut una perfectio sit; revera tamen quidquid illud deficit, licet non deficiat ut perfectio, quæ eadem numero, ut asseritur, in alio extat. Unde dici poterit modum hunc philosophandi proptereà inventum, ut Cajetani sententia reipsa, sed mutatis vocibus teneatur. Et modus hoc dicendi ex illis est, de quibus superiùs dicebamus, nova mysteria inducentibus ut mysteria divina declarentur. In duobus actibus eadem est numero perfectio, quæ uno ablato perseverat. Ecce mysterium simile mysterio SS. Trinitatis, in quo una est in tribus personis essentialis perfectio, cùm tamen inter se distinctæ sint. Pone tres actus, qui esse possint circa rem eamdem, inter se oppositos: erit mysterium Trinitatis.
641
*Unde nec audiendus P. Esparza suprà
Quæst. 22. arti. 2. ad 1. ubi ait non esse prudentis consilij, ut intellectus instructus fide circa unum mysterium Divinitatis, non permittatur, immò non cogatur sequi ductum ejusdem fidei in expositione alterius mysterij admodum similis priori: uti est simile mysterium divinæ libertatis ad extra mysterio fœcunditatis divinæ ad intra, & identitatis invicem separabilium identitati invicem oppositorum cum uno & eodem tertio seu quasi tertio. Non inquam audiendus in applicatione illius doctrinæ, quæ admitti quidem potest, quando pro explicatione unius mysterij adducitur aliud sine nova introductione difficilis mysterij, cujus, explicationi obsit potiùs quàm prosit illius alterius applicatio, si illud aliàs summè difficile sit. Multiplicari enim difficillima mysteria, minimè conveniens esse omnes rectè sentientes arbitrantur. Unde & applicatio doctrinæ præfatæ non congruit pro eo, quod ibidem contendit, & magis ex professo Quæstione sequenti: terminationes scilicet inter se incompossibiles ut creandi mundum & non creandi, distingui inter se realiter, cùm tamen divinæ identificentur essentięessentiæ quando existunt, in quo similitudo illa mysterij Trinitatis collocatur. Ex quo & argui efficaciter potest: Nam terminatio quæ existit in Deo, potuit non esse in illo, sicut modò non est opposita terminatio | realiter distincta: ergo terminatio secundùm se aliquid addit, & non est tantùm aliquid secundùm se absolutè necessarium & absolutè etiam sufficiens ad liberi denominationem, ut contenditur. Illatio probatur: Quia est id, quod potuit non esse, & ratione cujus fundatur realis oppositio & distinctio, juxta dicta.
642
*P. Quiros Disputat 60. n. 14. sic statuit: Volitio efficax & determinata de existentia
Circa P. Quiros.
mundi, ut comparetur cum natura divina tamquàm capaci proximè eam denominandi, seu ut reddat Deum in concreto volentem liberè, requirit pro dispositione se tenente ex parte subjecti modum aliquem creatum vel operationem ad extra, per cujus connexionem absque ullo alio prædictum effectum formalem, aut denominationem communicet. Sic ille. Cujus dicendi modum laudat P. BonæSpei Disput. 13. nu. 94. & eo non contentus illa superaddit, quæ vidimus agentes de ipso nu. 645. Nomine autem operationis non intelligit operationes externorum effectuum, quia ab ipsis nequit Deus in ratione liberè volentis constitui, ut probat ipse nu. 2. unde intelligi aliquid potest modo dicendi P. Bonæ-Spei conforme, & ita pariter impugnandum. Contra quem P. Izquierdus Disputat. 31. n. 223.
643
*Probo autem quidquid illud sit, quod additur, non habere tantùm rationem dispositionis juxta ejusdem doctrinādoctrinam: sic enim ille arguit contra sententiāsententiam prædictam de connotatis extrinsecis citato nu. 2. Quia eadem operatio transiens jam potest ferri propter hanc intentionem, jam propter aliam: itaut, quin eumdem effectum & actionem Deus immutet, eam referat jam ad hunc finem, jam ad oppositũoppositum pro ipsius libito omnino accidentali tali actioni. Ergo volitio libera non cōpleturcompletur in ratione talis ex operatione extrinseca, quẽquem transeũtertranseunter elicit. Sic ille. Tunc sic. Ergo ratione illius, quo completur actus in ratione liberi, attingitur motivum, quo Deus fertur in actiones creatas. Ex quo & illatio alia evidens prodit: Ergo non habet tantùm rationem dispositionis. Patet. Nam dispositio non importat formalem tendentiam, sed est tantùm dispositio ad illam. Quòd autem formalem rationem nequeat ingredi, admitti nequit, juxta dicta contra P. Bonæ-Spei. Et potest ex eo argui, quod n. 15. habet, ut probet nuper propositam Conclusionem: Quòd scilicet in denominatione volentis liberè in concreto includitur aliquid defectibile & realiter productum, ne voluntas se habeat merè passivè. Atqui quod ad activum concursum spectat, non habet tantùm rationem dispositionis, cùm sit exercitium vitæ, ut videtur admitti.
644
*P. Izquierdus Disput. 31. n. 20. hanc
Circa P. Izquierdum.
statuit Propositionem: Conceptus volitivus in Deo sive voluntas, principium est à parte rei virtualiter productivum divinæ volitionis liberæ. Iuxta quam doctrinam mysterium actuum liberorum conatur explicare, & n. 291. & seqq. id fusiùs prosequitur, quasi de modis alijs dicendi triumphans; sed revera abyssum, abysso reddens obscuriorem, & tenebris tenebras densiores. Et quod ad rationem principij attinet explosum à Nobis n. 583. & seqq. de intellectu loquentibus, circa quem similiter dictus Auctor determinat. Iuxta caussam autem præsentem non est sententia illius singularis aut nova, quam jam Nos dedimus in Problemate §. 9. Quibus addi potest, ex illo argumentandi, aut respondendi modo inferri posse nullam in Deo dari distinctionem perfectionum, quam Theologi omnes admittunt. Patet. Quia dici potest unam simplicissimam formalitatem perinde se habere, ac si esset omnes, quæ excogitari possunt. Et nos quidem distinctionem talem admittimus, sed cum debito temperamento utendum illâ admonuimus 1. Tomo in quo sumus n. 215. pro quo & dicta ibi. Deinde aliud est posse perfectionem aliquam diversa aliàs obire munera, aliud simul esse, & non esse: pro hoc etenim nulla eminentia sufficit. Et hoc est quod modò occurrit, esse scilicet aliquid necessarium & contingens: nam in contingentia non essendi possibilitas importatur, sine qua neque stare, neque intelligi potest, & ita neque convenienter explicari: cùm sic definiatur: Contingens est, quod potest esse aut non esse.
645
*Magister Joannes à S. Thoma Tomo 2.
Circa Ioannem à S. Thoma.
Quæst. 19. de voluntate Dei, Disput. 4. Arti. 4. sic explicationem sententiæ suæ inchoat: Tantam variarum opinionum sentem, & excrescentes vepres, mirum quàm paucis verbis præsciderit D. Thomas. Sic ille, qui sentes & vepres existimat sententiam communem Thomistarum de respectu rationis, de qua Arti. 3. n. 10. ubi in speciali Capreolus, Ferrara, Sylvester, Zumel, Carmelitani Salmanticenses, & n. 12. Bañez, Gonzalez, Nazarius, qui & supra, ut Societatis Auctores, de quibus ibidem non id molestè patiantur. In paucis autem verbis illis, quibus D. Thomas sentes, vepresq́ue præscidit explicandis adeò se diffundit, ut præcisionem dictam in prolixis ejus discursibus, doctis quidem & ingeniosis, minimè reperiamus. Et ut verum fatear, nihil ab Aureoli sententia, aut P. Salazarij, quem etiam citat, ejus dicendi modus videtur discrepare. Totam enim libertatis rationem in eo constituit, quod Deus volitione sua necessaria, pro Summa illius perfectione & dominio objecta sibi subjecta immutat, quæ tunc objecta esse incipiunt, cùm immutantur, nam respectu divinæ volitionis rationem objecti habere non possunt. Intra Deum autem neque denominationem intrinsecam ipsi identificatam admittit sine nova additione, & ita sententiam P. Suarij non censet penitus admittendam, licet ad suam accedat, de quo n. 12. quia non est capax illud subjectum, quod est Deus, hujus contingentiæ: sed quidquid illi convenit, semper & necessariò convenit, aliàs inciditur in opinionem suprà attributam Cajetano, quæ sunt illius verba. Atqui hoc ipsum est, quod tradidit Aureolus constituens actum Dei necessarium pro perfectione & dominio amplissimo objecta sibi subjecta multipliciter immutantem. Audiatur sic caussam præsentem absolvens verbis novissimis: Actus ille non dependet, nec specificatur ab objecto: sed velle determinatè, vel nolle determinatè, hoc jam non solùm involvit actum, ut forma est subjecti, & in genere caussæ formalis actus, sed involvit attingentiam, | & constitutionem objecti, quod veluti activè constituit, & sic non denominat Deum volentem hoc determinatè, nisi connotando aut tangendo objectum: non quia illa connotatio requiratur ut ratio formalis ipsius actus liberi, sed ut conditio ex parte termini, ut constituatur in ratione objecti futuri & extra poßibilitatem, in quo solo statu liberè amari potest: & hoc posito actus ipse formaliter liberè denominat erga objectum, quia illud liberè in ratione objecti tangit & constituit. Hæc ille, in quibus summa diffusæ doctrinæ, & in quibus etiam præter actum Dei necessarium, & immutationem objecti in statu futuritionis constituti nihil est, quod possit actum liberum in ratione talis constituere. Id autem omne in Aureoli sententia dispicitur ab Auctore acriter refutata.
647
*P. Gonet Disput. 3. Arti. 3. commu
nem sententiam Thomistarum de connotationibus proponit, neque quod à P. Suarez de intrinseca denominatione traditur videtur renuere, cùm juxta illud respondeat n. 115. quamvis posteà responsionem aliam adhibeat juxta doctrinam Mag. à S. Thoma; unde nihil videtur contra illum specialiter adjiciendum. Articulo autem 2. sententiam præmiserat juxta mentem Illustrissimi Godoy Episcopi tunc Oxomensis, & posteà Siguntini in manuscriptis, asserentis liberum actum constitui ultimatè per terminationem ad objecta creata, quæ sit Deo intrinseca. Pro difficultate autem defectibilitatis satis difficiles adhibentur responsiones, pro quo juvat id, quo resolutio clauditur, protulisse: sic enim ibi post argumentum propositũpropositum de reali distinctione ex fundamento separabilitatis: Respondeo negando sequelam. Ad probationem concesso Antecedente, distinguo Consequens: Separabilitas realis entitativa, vel sub conceptu entitatis, concedo Consequens: non entitativa, sed terminativa, vel sub conceptu terminationis implicantis conceptum entitatis, nego consequentiam, & sub eadem distinctione Minoris subsumptæ, nego secundam consequentiam. Hæc ille. Et benè quidem si de separatione entitatis argumentum procederet; non procedit autem nisi determinatione ipsa, quæ cùm dicatur absolutè posse deficere, perstat circa illam difficultas: nisi recurratur ad doctrinam P. Suarez nuper indicatam: secundùm quam etiam potest dici in Deo dari formalitatem ex se sufficientem ad denominationem intrinsecam terminationis, nec tamen illius exercitium extare, quia pro eo aliquod est extrinsecum connotatum requisitum. In quo imminet processus infinitus: nam connotatum dictum stare nequit nisi dependenter ab exercitio divinæ libertatis: pro quo erit aliud connotatum requisitum, & sic deinceps sine termino, & idem videtur dicendum de sententijs omnibus, si plures fortè sunt, quæ supra volitionem necessariam solùm statuunt connotationes, revera enim, quidquid secus conentur ostendere, ab Aureoli sententia in asserti substantia nequaquàm recedunt, quidquid etiam aliàs vocibus discludantur.
648
*P. Ribadeneira Disputat. 17. de Volun
tate Dei, ut est subtilis & perspicacis ingenij, post improbatos doctè & solidè varios dicendi modos, novum, quem ibidem proponit, invenit, dicens actum liberum supra necessarium addere respectum, terminationem, vel habitudinem non necessariam Dei ad objectum, neque simpliciter distinctum ab entitate necessaria Dei: neque simpliciter identificatam cum ea entitate, sed ante operationem intellectus ab ea entitate distinctam distinctione diminuta, & cum eadem identificatam diminuta identitate. Statuit enim esse objectivas quasdam rationes, quæ aliquomodo differunt realiter ab aliqua re, & tamen non differunt distinctione sufficienti ad constituendum numerum duorum entium, ut probat, in materia, & carentia formæ; in litteris mutis non constituentibus diversum sonum, ut Ba, & similes: licet enim reddant sonum aliquomodo diversum, non tamen differentia sufficiente, ut Ba & A, ac aliæ, majorem numerum soni, quàm binarium constituant. Id quod etiam in terminis syncathegorematicis videre est: nam omnis homo unus terminus est, aliàs syllogismus tribus terminis constaret. Ex quibus infert dari posse rationes objectivas, quæ ob diminutam distinctionem non constituant numerum, & talem esse habitudinem liberi actus in Deo constitutivam. Id quod ex D. Thoma probare contendit, & n. 9. alios in eum sensum conatur adducere, sed minimè spontaneos, ut Gregorium Ariminensem, & Patres Fonsecam, Salas, Suarez, Martinon, & Præpositum. Pro sua autem modestia præmittit, quòd licet novum non arbitretur, quod aliorum judicio exponit, & potiùs suspicetur mentem esse gravissimorum antiquorum, & quod caput, est, Angelici Præceptoris. At quia forsan explicatio videbitur nova, semperq́ue difficiles arbitratur minùs tritas vias, consultius ducit aliorum judicium expectare. Nec expectabit quidem meum, quod pensi est prorsus exigui, dicam tamen breviter aliquid, & quidquid valuerit valeat, juxta modum loquendi nostrum, valga lo que valiere.
649
*In primis exempla quæ adducuntur,
ut non omnia distincta faciant numerum non videntur convincere. Materia quidem & carentia, non sunt duo juxta Aristotelem, quia juxta illum numerus est quantitas discreta, quod convenire carentiæ nequit. Litteræ mutæ per se sonare nequeunt, unde clarum est, dum liquidis adjunguntur duos sonos non constituere. Termini syncathegorematici significationem habent ex sapientium placito, unde ut unum constituant terminum cum cathegorematicis, inde descendit: ex quo in ordine ad distinctionem, de qua agitur, parùm videtur eorum institutio conferre. Unde videtur quòd in rigore loquendo, quoties aliqua realiter distinguuntur, numerum transcendentalem conficiant. Unde quæstio illa apud Philosophos à non multis retrò annis celebris, An in composito substantiali dentur duæ uniones: cùm tamen unio modus sit debilissimæ conditionis, neque à re, quam afficit, distinctus ut res à re. Sic utrùm effectus produci possit duabus actionibus totalibus. Licet autem neque unio re|spectu unionis, neque actio respectu actionis tales sint, quia tamen in uno tertio nectuntur, unum etiam sunt inter se; & nihilominùs numerum constituunt. Sic etiam juxta Aristotelem principia generationis sunt tria, materia, forma, & privatio; decem etiam prædicamenta, & apud aliquos pauciora, cùm tamen in illis rationes valdè diminutæ collocentur. In divina etiam Trinitate quinque assignantur Notiones, ex quibus Innascibilitas, quæ juxta plures negationem importat, aut potiùs privationem, de quo Tomo 2. Sect. 23. Problem. 7. & juxta communem loquendi modum, ad constitutionem compositi tria concurrunt materia, forma, & unio.
650
*Deinde, ut hoc detur, quod ad nume
Vlteriùs impugnatur.
rum attinet, reverà id, quod addi dicitur, conceptus objectivus realis est, cùm non sit aliquid mentis operatione confictum, & ita æternum, per se stans, & alia, quæ circa modos dicendi P. Bonæ-Spei, & P. Quiros sunt dicta, remanent confutata. Et quidem cùm Auctor Patrem Salas pro se adducat, melior quidem philosophandi modus est, si dicatur juxta illum magnum Magistrum, additamentum illud cum identitate advenire. Licèt enim Mag. à S. Thoma intolerabile absurdum esse dicat suprà
n. 9. Sed P. Esparza etiam suprà Arti. 3. & 4. magnæ esse probabilitatis asserit, & à magnis Doctoribus traditum. Ex quo & fieret longè abesse à censura præfati Mag. à S. Thoma pręsentempræsentem dicendi modum, qui Arti. 3. n. 23. ita
scribit: Nec potest aliquid creatum pertinere ad constitutionem liberi ut liberi Dei, nisi tanquàm terminus & objectum ejus: non formaliter dicere quod constituit liberum increatum, nonnisi insanissimè dicitur. Sic ille. Qui de creato constitutivo locutus, quod Auctor non admittit, ut videri potest n. 23. negans physicam productionem, in quo non levis est difficultas. Quamvis & dici possit de censuris Auctoris ejus erga Societatis Scriptores nihil esse curandum, sicut de ridiculo agendi modo erga P. Vasquez, qui quam præcellentem locum in Theologicis subsellijs suo sit merito consecutus, quæ pars Orbis ignorat? ut cum D. Leone loquar. Extat ille citato Arti. 3. nu. 19. Non exprimo, quia est qui exprimatur indignus. Redeo ad Auctorem.
651
*Et arguo, insuper, quia immeritò vi
Impugnatio altera.
detur confingi positiva ratio cum conditionibus dictis, quæ novitatem sua singularitate non benè accipiendam præseferant: cùm stare quod intenditur possit, juxta recepta principia philosophiæ. Et ita nihil odiosum introduci in scholas Theologicas. Id quod ex eo ostendi potest ab Auctore admisso, qui P. Martinon pro se adducit, & iste quidem doctissimus Scriptor, ut vidimus in Problemate §. 4. actum liberum constitui asserit per additionem modi, cum generali illa doctrina de modis, qui non distinguantur realiter ab eo, quod modificant, sed sint exercitium sufficientiæ in ordine ad aliquid. Aut ergo Auctor generalem istam doctrinam admittit, aut non? Si admittat, nihil jam novum in ejus positione succurret. Si non admittat, & alioqui pro se arbitretur illum, cùm aliàs diversum aliquid esse addendum efficaciter probet, videtur consequenter dicendum, additamentum ejusmodi esse modale, & in modos etiam juxta communem sensum Recentiorum Scriptorum distinctos, ac proinde facili assertione posse cōcludiconcludi negotium istud, dicendo terminationem, connotationem, seu habitudinem esse modum: neque necessaria erunt præambula illa de objectivis rationibus; quæ non faciunt numerum, & alia, ex quibus videtur novum aliquod portentum extrahendum. Licèt autem ex concessione modi sua inconvenientia videantur emergere, eadem ex concessione additamenti ab Auctore admissi pariter videntur insurgere, minùs acceptabili explicatione. Neque circa hoc plura, cùm sint futuri alij, ut suspicor, ex professo impugnationem assumpturi. Et talis P. Izquierdus post hæc scripta lectus Disput. 31. nu. 136. & seqq. acerrimus præliator.
Loading...